Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 14, 315APost brevem a libro superiori ad huncce transitionem agitur de ortu Cain et Abel; ac per hos sicut et per Esau et Jacob, duas hominum sectas sibi invicem oppositas praesignari ostenditur.
PL 14, 315A前の書からこの書への短い移行ののち、カインとアベルの誕生が扱われる。そして、この二人によって、エサウとヤコブによってと同じく、互いに対立する二つの人の派があらかじめ示されていることが明らかにされる。
1. De paradiso in superioribus pro captu nostro, ut potuimus, quod Dominus infudit, sensus invenit, digessimus, in quibus Adam atque Evae lapsus est comprehensus.
PL 14, 315A1. 先に我々は、楽園について、我々の理解力に応じて、できる限り、主が注ぎ込んだもの、〔我々の〕考えが見いだしたものを論じた〔sensus invenit の係りは定かでない。主が注ぎ込み、考えが見いだしたもの、と取った〕。その中でアダムとエバの堕落が扱われた。
Nunc quoniam illa penes auctores non stetit culpa: sed quod pejus est, deteriorem invenit haeredem, sequentem adoriamur historiam, et ea quae secundum Scripturas annexa sunt divinas, nostro opere prosequamur.
PL 14, 315A今や、あの咎は創始者たちのもとにとどまらず、さらに悪いことに、より悪い相続人を見いだしたのだから、続く歴史に取りかかり、神の聖典に従って連なっている事柄を、我々の仕事として追っていこう。
2. Adam autem cognovit Evam mulierem suam, quae concepit et peperit Cain, et dixit: Acquisivi hominem per Deum (Gen. IV, 1) .
PL 14, 316A2. 「アダムは妻エバを知り、彼女は身ごもってカインを産み、言った、私は神によって人を得た」(創世記4:1)。
Quae acquirimus, ex quo, et a quo, et per quid acquiramus, considerari solet: ex quo, tanquam ex materia: a quo, quis auctor: per quid, tanquam per aliquod instrumentum. Numquid hic sic dicit: Acquisivi hominem per Deum; ut Deum intelligas instrumentum?
PL 14, 316A我々が得るものについては、何から、誰から、何によって得るのかが考察されるのが常である。何からとは、いわば材料からであり、誰からとは、誰が創始者かということであり、何によってとは、いわば何らかの道具によってである。ここで彼は「神によって人を得た」と言っているが、それはあなたが神を道具と解するようにだろうか。
Non utique: sed ut intelligas auctorem et operatorem Deum. Unde magis Deo detulit, quia dixit: Acquisivi hominem per Deum, ut et nos cum aliquid acquirimus, vel omnes eventus secundos Deo magis deferre, quam nobis arrogare debemus.
PL 14, 317A決してそうではない。あなたが神を創始者であり実行者であると解するようにである。それゆえ彼は、「神によって人を得た」と言うことで、むしろ神に帰した。我々もまた、何かを得るときにも、あらゆる順調な出来事においても、自分のものとするより、むしろ神に帰さねばならないのである。
3. Et adjecit parere Abel (Ibid. 2) . Cum adjicitur aliquid, quod prius erat tollitur. Idque colligitur ex arithmeticae portionibus, aut animae cogitationibus: addito enim numero, fit alius numerus, aboletur superior: et cogitatio accedens nova excludit superiorem.
PL 14, 317A3. 「彼女はさらにアベルを産んだ」(創世記4:2)。何かが付け加えられると、それまであったものは取り除かれる。このことは、算術の分量からも、魂の思考からも分かる。数が加えられれば別の数となり、前の数は消える。新たに加わる思考は、前の思考を締め出す。
Ergo cum adjicitur Abel, aufertur Cain. Quod nominum interpretatione plenius deprehenditur.
PL 14, 317Aそれゆえ、アベルが付け加えられるとき、カインは取り去られる。このことは、名の解釈によっていっそう十分に分かる。
Cain etenim dictus, est acquisitio, quod omnia sibi acquireret: Abel qui omnia referret ad Deum pia devotus mentis attentione, nihil sibi arrogans, ut superior frater, sed totum tribuens conditori quod accepisset ab eo.
PL 14, 317Aカインは「獲得」と呼ばれる。すべてを自分に獲得したからである。アベルは、敬虔で献身的な精神の注意をもってすべてを神に帰した者であり、兄のように何も自分のものとせず、神から受けたものすべてを造り主に帰した者である。
4. Duae itaque sectae sunt sub duorum fratrum nomine compugnantes invicem, et contrariae sibi.
PL 14, 317B4. こうして、二人の兄弟の名のもとに、互いに争い合い、互いに相反する二つの派がある。
Una quae totum menti suae deputat tamquam principali, et quasi cuidam cogitationis, et sensus, et motus omnis auctori; hoc est, quae omnes inventiones humano ascribit ingenio.
PL 14, 317B一つは、すべてを自分の精神に帰する派である。精神を、いわば主導的なものとし、思考と感覚とあらゆる動きのいわば創始者とみなしている。すなわち、あらゆる発見を人間の才知に帰する派である。
Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo. Illa prior, Cain significatur: haec posterior, Abel dicitur.
PL 14, 317Bもう一つは、すべてを、すべての実行者であり創造主である神に帰し、すべてを、親であり統べ治める者であるその神の舵に委ねる派である。前者はカインによって示され、後者はアベルと呼ばれる。
Has duas sectas una anima parturit; et ideo germanae habentur, quod uno fundantur utero: sed contrariae sunt; quia oportet eas cum quodam animae partu editae fuerint, dividi ac separari. Compugnantibus enim hospitium unum perpetuo esse non potest.
PL 14, 317Bこの二つの派を、一つの魂が産む。それゆえ、同じ胎に基づくので、同胞と見なされる。しかし、相反している。魂のある出産によって産み出された以上、分けられ、引き離されねばならないからである。争い合う者たちには、一つの宿が永続することはありえない。
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
PL 14, 317C実に、リベカが人間の才知の二つの本性、一つは悪の、もう一つは善のものを産もうとして、それらが自分の胎内で跳ね回るのを感じたとき(エサウは悪意の予型であり、ヤコブは善良さの象りを帯びていた)、宿った胎児のある不和を見てとり、それが何であるかと驚いて、神に伺いを立てた。その苦しみを明かし、癒しを与えてもらうためである。
Itaque precanti est responsum redditum: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo exibunt (Gen. XXV, 23) .
PL 14, 317Cそこで、祈る彼女に答えが返された。「二つの国民が汝の胎にあり、二つの民が汝の腹から出てくる」(創世記25:23)。
Quod si ad animam referas, eamdem generatricem boni et mali intelliges, quia ex eodem fonte animae utrumque dimanat, sed hoc sobrii solet esse verique judicii; ut repudiato malo enutriat quod bonum est, atque confirmet.
PL 14, 317Cこれを魂に当てはめるなら、あなたは魂を、善と悪をともに生む母と解するだろう。魂の同じ源から、その両方が流れ出るからである。しかし、悪を退けて善いものを養い、強めることは、冷静で真実な判断のならいである。
Prius ergo quam pariat bonum, hoc est, reverentiam Deo debitam; ut ipsi totum deferat, sua non praeferat: cum vero genuerit confessionem quae defertur Deo, deponit cordis sui tumorem. Adjiciens ergo Deus bonum animae dogma Abel, abstulit improbum dogma Cain.
PL 14, 317Cそれゆえ、産む前には、善、すなわち神に負うべき畏敬〔を示すのがよい〕。神にすべてを帰し、自分のものを先に立てないためである〔底本(写本に従う)はこの文の主節を欠く。ミーニュの脚注は、旧版が quam pariat, bonum est exhibere reverentiam Deo debitam(産む前には、神に負うべき畏敬を示すのがよい)と読むとする。訳はこれに拠って補った。また脚注は、写本が non を欠いて sua praeferat と読むとし、sua を ejus(神のもの)の意に取れば誤りではないとする〕。しかし、神に捧げられる告白を産んだときには、魂は心の腫れを下ろす。こうして神は、魂の善き教説であるアベルを付け加えることで、邪悪な教説であるカインを取り去ったのである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 14, 317DIn Cain Judaeorum figuram esse, Christianorum in Abel. Hujus occasione quaedam attexuntur de patribus, sed praesertim de sepultura Isaac per quem Christi incarnatio, et Moysis per quem ejusdem doctoratus exprimitur.
PL 14, 317Dカインにはユダヤ人の象りが、アベルにはキリスト教徒の象りがある。これを機に、父祖たちについて、とくにイサクの埋葬(これによってキリストの受肉が示される)とモーセの埋葬(これによって同じキリストの教師としての務めが示される)について、いくつかのことが付け加えられる。
Denique eorumdem Moysis et Christi comparantur inter se sepulturae. 5. Ego tamen hoc loco secundum Scripturam mysterium magis duorum populorum intelligo, quod Deus adjiciendo Ecclesiae suae fidem piae plebis, abstulit perfidiam populi praevaricantis, quandoquidem verba ipsa hoc significare videantur, dicente Deo: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo exibunt (Gen. XXV, 23) .
PL 14, 317Dさらに、そのモーセとキリストの埋葬が互いに比べられる。5. だが私はこの箇所では、聖書に従って、むしろ二つの民の奥義を理解する。すなわち、神は自らの教会に敬虔な民の信仰を加えることによって、背いた民の不信を取り去ったのである。神が「汝の胎に二つの国民がおり、汝の腹から二つの民が出る」と言う(創世記25:23)とき、言葉そのものがこれを意味しているように見えるからである。
Haec figura Synagogae et Ecclesiae in his duobus fratribus ante praecessit Cain et Abel. Per Cain parricidialis populus intelligitur Judaeorum, qui Domini et auctoris sui et secundum Mariae virginis partum fratris, ut ita dicam, sanguinem persecutus est.
PL 14, 318A会堂と教会のこの象りは、カインとアベルというこの二人の兄弟において、あらかじめ先に現れていた。カインによって、近親殺しの民であるユダヤ人が理解される。彼らは、自分たちの主であり創造者であり、またおとめマリアの出産によればいわば兄弟でもある者の血を追い求めたのである。
Per Abel autem intelligitur Christianus adhaerens Deo, sicut et David ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28) ; ut coelestibus se attexeret, et a terrenis separaret.
PL 14, 318B他方、アベルによって、神に結び付くキリスト教徒が理解される。ダビデもこう言っている。「だが私にとっては、神に結び付くことが善である」(詩篇72:28)。天上のものに結び付き、地上のものから離れるためである。
Alibi: Defecit, inquit, anima mea in verbum tuum (Ps. CXVIII, 81) ; eo quod ordinem vivendi atque usum non in terrenis voluptatibus, sed in verbi agnitione posuisset.
PL 14, 318B別の箇所ではこうある。「私の魂は汝の言葉を慕って衰え果てた」(詩篇118:81)。生き方の秩序と習いを、地上の快楽にではなく、言葉の認識に置いたからである。
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris: Et appositus est ad patres suos (III Reg. II, 11 et 21) . Intelligi enim datur quod patrum similis fuerit fide.
PL 14, 318Bこのことから、列王記に読まれる次の言葉もまた、いたずらに記されたのではなく、よく量り吟味して記されたのだとわかる。「彼は自分の父祖たちのもとに加えられた」(列王記三2:11, 21)。父祖たちに信仰において似ていたということが、そこから理解されるからである。
Unde claret non ad sepulturam corporis, sed ad consortium vitae relatum. 6. Denique de Isaac non perfunctorie scriptum putatur (Gen. XXXV, 29) , quod requirens corporis istius speciem quae animae suae attexebatur, appositus sit ad genus suum; eo quod patris sui moribus adhaeserit.
PL 14, 318Cここから、それが体の埋葬のことではなく、命の交わりに関わることだとわかる。6. さらに、イサクについても、ありきたりに書かれたとは考えられない(創世記35:29)。すなわち、彼は自分の魂に結び付けられていたこの体の姿を求めて、自分の類に加えられたというのである〔requirens の意は定かでない。字義どおり「求めて」と訳したが、「(体の姿を)失って」の意とも読める〕。父の習いに付き従ったからである。
Pulchre autem ad genus ait, non ad populum, sicut alibi. Nam legimus aliis locis appositos fuisse ad populum suum, sed isti non tam praestantes: praestantior autem qui paucorum similis fuerit, et non plurimorum: plures in populo suo quam in genere; et praestantius ducitur paucorum similem esse, quam plurimorum.
PL 14, 318C「民に」ではなく「類に」と言うのは見事である。他の箇所の言い方とは異なる。他の箇所では、自分の民に加えられた者たちがいると読むが、彼らはこれほど卓越してはいない。より卓越しているのは、少数の者に似る者であって、大多数の者に似る者ではない。民の中には類の中よりも多くの者がおり、少数の者に似ることのほうが、大多数の者に似ることよりも優れていると考えられる。
Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.
PL 14, 318Cそれゆえ、神の約束によって生まれ、敬虔を試すいけにえに選ばれ、ただ一人の妻、すなわち知恵だけとの交わりに満足し、あの天上の類――一つであり、つねに自らと調和する類――に属する者は、神の聖書の証言によって、平民の卑しさを真似る者に数えられるべきではなかった。
Etenim ubi labor, doctrina, meditatio, illic cum pluribus commune collegium, et quoddam populare consortium est. Audiendo enim plerique proficiunt, quos nominavit populum.
PL 14, 318D実際、労苦、教え、黙想のあるところには、多くの者と共通の集まりがあり、いわば民衆的な交わりがある。多くの者は聴くことによって進歩するのであり、聖書はそうした者たちを「民」と呼んだ。
Ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est.
PL 14, 319Aだが、人間の伝承によらず、労苦の習練なしに、生まれつきの才による推論によって学びが受け取られるところには、崇高な類の損なわれない純粋さがある。
Et ideo Isaac tamquam Dei munus ad genus suum magis, quam ad populum appositus legitur, ut divinorum potius quam humanorum imitatorem esse sedulum recognoscas.
PL 14, 319Aそれゆえイサクは、神の賜物として、民にというよりむしろ自分の類に加えられたと読まれる。あなたが、彼を人間のものよりむしろ神のものを熱心に真似る者と認めるためである。
7. Beata et illa mens quae species et ipsum genus supergrediens meretur audire quod dictum est ad Moysen, cum separaretur a populo: Tu autem sta mecum (Deut. V, 31) !
PL 14, 319A7. 民から引き離されたとき、モーセに語られたあの言葉を聞くに値する、種と類そのものを超え出た精神も幸いである。「だが汝は私とともに立て」(申命記5:31)。
Nam sicut in Isaac Dominicae incarnationis typus humanae generationis supergressus consuetudinem, vicit priores; ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet: Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit et seminibus tamquam in multis, sed sicut uni, hoc est, semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16) : ita etiam in Moyse venturi Doctoris figura, qui legem doceret, Evangelium praedicaret, impleret Testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino: Posui te in Deum Pharaoni (Exod. VII, 1) .
PL 14, 319Aというのは、イサクにおいては、主の受肉の予型が、人間の生殖の習いを超え出て、先の者たちに勝ったのであり、そのため彼においては、並の民衆的な恩寵ではなく、特別な優先権が際立っていたからである。聖書の朗読が教えるとおりである。「約束はアブラハムとその子孫に語られた。多くの者に向かってのように『子孫たちに』とは言わず、一人に向かってのように、すなわち『汝の子孫に』と言う。それはキリストである」(ガラテヤ3:16)。同様にモーセにおいても、来たるべき教師の象りがあった。その教師は、律法を教え、福音を宣べ、旧い契約を成就し、新しい契約を創設し、民に天上の糧を与える者である。モーセは人間という条件の品位を超え出て、ついには神の名を与えられるに至った。書かれているとおり、主が言う。「私は汝をファラオに対して神として立てた」(出エジプト記7:1)。
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
PL 14, 319B実際、彼はあらゆる情念に打ち勝つ者であり、世のいかなる誘惑にも捕らわれず、体に即したこの住まい全体を天上的な生き方の清らかさで覆い、精神を治め、肉を服従させ、王者のような権威をもって懲らしめた。そして神の名で呼ばれたのである。彼は完全な徳の豊かさによって、神に似た姿に自らを形づくっていたからである。
8. Et ideo non legimus de eo sicut de caeteris, quia deficiens mortuus est: sed per verbum Dei mortuus est (Deut. XXXIV, 5) . Deus enim neque defectionem aut diminutiomem patitur, neque adjectionem capit.
PL 14, 319C8. それゆえ、ほかの者たちについて読むように、彼が衰えて死んだとは読まない。「神の言葉によって死んだ」(申命記34:5)とある。神は衰えも減少〔底本は diminutiomem。diminutionem と読む〕も被らず、増加も受け入れないからである。
Unde et addidit Scriptura: Quia nemo scit sepulturam ejus usque in hodiernum diem (Ibid. 6) , ut translationem magis, quam interitum ejus intelligas. Mors enim secessio quaedam est animae et corporis.
PL 14, 319Cそれゆえ聖書はさらに言い添えた。「今日に至るまで、彼の埋葬を知る者はいない」(申命記34:6)。あなたが、彼の滅びではなくむしろ移されたことを理解するためである。死とは、魂と体との一種の離別だからである。
Mortuus igitur est per verbum Dei, ut ait Scriptura, non secundum verbum; ut advertas non nuntium mortis, sed gratiae munus expressum, qui translatus magis, quam derelictus est, cujus nemo novit sepulturam.
PL 14, 319Cそれゆえ彼は、聖書の言うとおり、「神の言葉によって」死んだのであって、「言葉に従って」死んだのではない。あなたが、そこに表されているのは死の知らせではなく恩寵の賜物であると気づくためである。彼は見捨てられたのではなくむしろ移されたのであり、その埋葬を知る者はいない。
Quis enim in terrenis reliquias ejus potuit deprehendere, quem secum esse Dei Filius in Evangelio demonstravit (Matth. XVII, 3) ? Denique et Elias simul est visus, qui translatus curru est, non sepultus nec mortuus legitur (IV Reg. II, 11) ?
PL 14, 319D地上のどこに彼の遺骸を見つけ得ただろうか。神の子は福音書で、彼が自分とともにいることを示したのである(マタイ17:3)。さらに、エリヤも一緒に現れたではないか。彼は車で移され、葬られたとも死んだとも読まれない(列王記四2:11)。
Vivit enim qui cum Dei Filio est. Moyses autem mortuus quidem legitur, sed per verbum Dei mortuus, per quod facta sunt omnia. Verbo autem Dei coeli firmati sunt. Per verbum igitur Dei non lapsus operis, sed firmamentum est.
PL 14, 319D実際、神の子とともにいる者は生きている。モーセは確かに死んだと読まれるが、神の言葉によって、すなわち万物がそれによって造られた言葉によって死んだのである。そして神の言葉によって諸天は固められた。それゆえ神の言葉によるとは、業の崩れではなく、堅固さである。
Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam verbi coelestis operatione donatus et munere; ut quietem magis caro ejus, quam bustum acceperit. 9. Bene autem inter dominum et servum servatur distantia.
PL 14, 320Aそれゆえ彼は、体の解体によって再び地に落ちたと見なされるのではなく、天の言葉の働きによって、賜物を与えられた者と見なされる。そのため彼の肉は、墓ではなく安息を受けたのである。9. 主と僕のあいだの隔たりは、見事に保たれている。
Ut praerogativam domini intelligas, servi gratiam, de Moyse legitur, quia sepulturam ejus nemo scit: de Christo autem, sepultura ejus de terra sublata est (Esai. LIII, 8) ; quia ille secundum mysterium legis exspectabat redemptionem, ut resurgeret: hic secundum Evangelii donum redemptionem non exspectabat, sed donabat.
PL 14, 320Aあなたが主の優先権と僕の恩寵を理解できるように、モーセについては、彼の埋葬を知る者はいないと読まれ、キリストについては、「彼の埋葬は地から取り去られた」(イザヤ53:8)とある。前者は律法の奥義に従って、復活するための贖いを待っていたが、後者は福音の賜物に従って、贖いを待たず、与えたからである。
Et ideo sepultura ejus ignorata non est, sed elevata, quam diutius creatura tenere non potuit; quia per ipsum omnis creatura properavit a corruptionis servitiis elevari.
PL 14, 320Aそれゆえ彼の埋葬は知られなかったのではなく、高く上げられたのである。被造物はそれ以上長く保つことができなかった。万物の被造物が、彼によって、朽ちることへの隷属から高く上げられようと急いだからである。
Nemo ergo scit sepulturam Moysi, quia vitam ejus omnes noverunt: Christi autem sepulturam vidimus; sed nunc jam non novimus, qui resurrectionem ejus agnovimus.
PL 14, 320Bそれゆえ、モーセの埋葬を知る者はいない。皆がその生涯を知っていたからである。だが我々はキリストの埋葬を見た。しかし今はもう知らない。その復活を認めたからである。
Debuit enim cognosci tumulus ejus, ut resurrectio manifestaretur; et ideo in Evangelio (Matth. XXVII, 60 et seq.) tumulus summa expressione describitur: in lege non quaeritur; quia licet resurrectionem ejus lex annuntiaverit (Esai. XI, 10) , nobis tamen Evangelii series plenissime comprobavit.
PL 14, 320B実際、彼の墓は知られねばならなかった。復活が明らかにされるためである。それゆえ福音書(マタイ27:60以下)では墓が最大限の表現で描かれているが、律法では探されない。律法は彼の復活を告げ知らせてはいたが(イザヤ11:10)、それでも福音書の連なりが我々に最も十全に証明したからである。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 14, 320BPer Abel et Cain sapientiae humanae processus, qui in Christo solo inventus non est, designari; per ordinem quo uterque fratrum nominantur, nec non per eorumdem officia significari Abelem etsi juniorem, fratre tamen esse praestantiorem.
PL 14, 320Bアベルとカインによって、人間の知恵の進展――それはキリストにだけは見いだされなかった――が示される。また、二人の兄弟が呼ばれる順序によって、さらに二人のそれぞれの務めによって、アベルは年下であっても兄より優れていることが示される。
10. Ergo ut quod proposuimus, compleamus: Adjecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem. Mentior nisi hoc in universis comprobatur.
PL 14, 320C10. それゆえ、我々が提示したことを完結させよう。「彼女はさらにアベルを産んだ」とある。すなわち、先に重く罪を犯したエバは、先の考えの誤りを消し去るために、自らからより善い考えを生んだのである。これがすべての人において確かめられないなら、私は偽りを言っている。
Ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens observantiam divinorum.
PL 14, 320Cというのは、我々はこのようにして生まれるからである。まず我々のうちには幼年期の弱い感覚があり、のちには少年期の感覚がある。それは体の世話だけを知っていて、神的なものへのいかなる崇拝もいかなる敬いも持たない。
Unde et evidenti naturae novitate ortum Jesum Christum ex virgine ut probaret propheta, ait: Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emanuel: butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam sciat malum aut bonum: non credet malitiae, ut eligat quod bonum est (Esai. VII, 14 et seq.) .
PL 14, 320Cそれゆえ、イエス・キリストがおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれたことを、自然の明白な新しさによって預言者が証明するために、こう言う。「見よ、おとめが胎に宿り、男の子を産み、その名はエマヌエルと呼ばれる。彼はバターと蜜を食べる。善悪を知る前に、善いものを選ぶために悪に信を置かないからである」(イザヤ7:14以下)。
Et infra: Priusquam sciat puer vocare patrem ac matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Esai. VIII, 4) .
PL 14, 320Dさらに後にはこうある。「その子が父、母と呼ぶことを知る前に、彼はダマスコの力とサマリアの戦利品を、アッシリアの王に対して受ける」(イザヤ8:4)。
Solus enim fuit qui non est captus saeculi hujus vanitate et carnali tumore; ut pote qui se humiliavit factus obediens usque ad mortem, longe uniuscujusque nostrum dissimilis, quia nos frustra extollimur mente carnis inflati.
PL 14, 320D実際、彼だけが、この世の空しさと肉による思い上がりに捕らわれなかった。死に至るまで従順となって自らを低くしたのであり、我々一人一人とは大きく異なる。我々は肉に膨らんだ精神のゆえに、むなしく高ぶるからである。
Unde et nemo sine peccato, nec unius diei infans: ille autem peccatum non fecit. Et ideo in nobis ante nascitur Cain seipsum praeferens: postea Abel generatur, in quo sit reverentia divinitatis. Prius ergo irrepit quod malum est, postea agnoscitur quod bonum est.
PL 14, 321Aそれゆえ、罪のない者はなく、一日の幼児でさえそうでない。だが彼は罪を犯さなかった。だからこそ我々のうちには、まず自らを先に立てるカインが生まれ、のちに、神性への畏敬を宿すアベルが生まれる。こうして、悪であるものがまず忍び込み、のちに善であるものが認められる。
Ubi autem bonum, ibi justum; ubi justitia, ibi sanctitas, hoc est, Abel qui adhaeret Deo. 11. Et factus est, inquit, Abel pastor ovium, Cain autem operabatur terram (Gen. IV, 2) .
PL 14, 321A善のあるところには正しいものがあり、正義のあるところには聖性がある。それが、神に結び付くアベルである。11. 「アベルは羊飼いとなり、カインは地を耕していた」とある(創世記4:2)。
Non est otiosum quod cum ante generatus sit Cain, ut lectio docet, praelatus sit hoc loco Abel; nec idem sit ordo nominum, qui est ordo naturae. Quid sibi vult mutatio ordinis; ut prius junioris meminerit, ubi describitur vitae status operisque usus?
PL 14, 321Aカインが先に生まれたことは聖書の朗読が教えるとおりなのに、この箇所ではアベルが先に置かれ、名の順序が自然の順序と同じでないのは、理由のないことではない。順序のこの変更は何を意味するのか。生き方の状態と仕事の営みが描かれる箇所で、年下の者がまず言及されるのはなぜか。
Officiorum interrogemus distantiam, ut colligamus causam praelationis. Operari terram usu prius est, gratia inferius, quam oves pascere.
PL 14, 321B務めの違いを問い、先に置かれた理由を導き出そう。地を耕すことは、営みの習いの上では羊を飼うことより先であるが、品位の上では劣る。
Hoc enim instar est cujusdam doctoris et principis, meritoque senior a vetustioribus inchoavit, junior recentiora praetulit, quae nullas spinas, nullos tribulos germinarent, nulli sententiae essent obnoxia.
PL 14, 321Bというのは、羊を飼うことは、いわば教師や指導者に似たものであり、年長のカインがより古いものから始め、年下のアベルがより新しいものを前に置いたのは当然だからである。それらは、イバラもアザミも生えさせず、いかなる宣告にも服さないものである。
Denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est voluptatis, ut operaretur terram. Recte ergo ubi nascuntur hi fratres, servatur etiam in praedicando ordo naturae: ubi vero exprimitur disciplina vivendi, seniori junior antefertur; quia etsi tempore junior, virtute praestantior est.
PL 14, 321Bさらに、罪責ある者としてアダムは快楽の楽園から出され、地を耕すことになった。それゆえ、この兄弟たちが生まれるところで、語る順序にも自然の順序が守られているのは正しい。だが、生き方の教えが示されるところでは、年上の者より年下の者が先に置かれる。時間では年下でも、徳においては優れているからである。
Innocentia enim tempore posterior est, quam malitia, et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior. Senectus enim venerabilis est, non annis incana, sed moribus. Et aetas, inquit, senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8) .
PL 14, 321B実際、無垢は、時間では悪意より後であり、年齢でもある意味でほぼ同じ頃だが、功績の高貴さでは先にある。尊ぶべき老年とは、年によって白髪になったものではなく、振る舞いによって白髪になったものだからである。「老年の齢は、汚れのない生涯である」とある(知恵の書4:8)。
Ubi ergo generatio exprimitur, praeveniat Cain: ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel.
PL 14, 321Cそれゆえ、誕生が語られるところではカインが先に立つがよい。教えの宣べ伝えがなされるところではアベルが先に走るがよい。
Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat: sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere? Itaque graves motus nostrae adolescentiae fida senectutis statione placidantur.
PL 14, 321C青年期、それも青年の初めが、さまざまな情念の誘惑にたぎっていることを、誰が否定するだろうか。また、より成熟した年齢が続くと、思春期の放縦の嵐が吹き払われたかのように静けさが戻り、疲れた魂の船が静かな港に引き入れられることを、誰が否定するだろうか。こうして、我々の青年期の激しい動きは、老年という確かな停泊地によって鎮められる。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 14, 321CMalitiam tempore priorem esse, virtutem dignitate: Hoc ipsum per Esau et Jacob designari, sicut et per duas Scripturae mulieres; quarum altera virtutis, altera voluptatis imago est. Denique hujus ultimae artes describuntur.
PL 14, 321C悪意は時間において先であり、徳は品位において先であること。このことはエサウとヤコブによって、また聖書の二人の女によっても示される。その二人の女の一方は徳の、他方は快楽の似姿である。さらに、後者の技が描かれる。
12. Ne ergo dubites talibus naturae admonitus exemplis, quod malitia praecedat tempore, sed juvenculescat infirmitate. Habet illa aetatis stipendium: virtus autem praerogativam gloriae, qua plerumque justo cedit iniquus.
PL 14, 321D12. それゆえ、自然のこうした例に教えられて、悪意が時間において先に立つことを、あなたは疑うな。だが悪意は、弱さのゆえに若造のままである。悪意は年齢という報酬を持つが、徳は栄光の優先権を持ち、それによって不義の者はたいてい義人に譲る。
Cujus rei testis est fidelis divina Scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae virum cessisse patienter primatus suos fratri suo Jacob; ita ut diceret: Ut quid mihi primatus (Gen. XXV, 32) ?
PL 14, 321Dこの事柄の信頼できる証人は神の聖書である。聖書は、愚かさという異名を持つ男エサウが、自らの首位を弟ヤコブに甘んじて譲ったことを教えている。彼はこう言った。「首位が私に何になろう」(創世記25:32)。
Sed quos iste posthabuit, hos vir cognomento exercitationis praeditus quaesivit mereri. Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
PL 14, 322Aだが、この男が軽んじたものを、鍛錬という異名を備えた男は、得るに値しようと求めた。エサウは、競技で敗れた者のように、自らの精神の弱さゆえに自分は釣り合わないと考え、情念のどんな誘惑にも曲げられない勝者に冠を譲ったのだと、あなたには見えないだろうか。彼自身は、その情念の砂塵にさえ耐えられなかったのである。
Ut quid mihi, inquit, primatus? Apud ignavos enim nulla sunt insignia virtutis, apud sapientes prima habentur; studia enim virtutis quaedam instrumenta sunt. Itaque sicut bellator sine armis esse non potest, ita nec sine exercitatione virtus.
PL 14, 322A「首位が私に何になろう」と彼は言う。怠け者たちのもとでは、徳のしるしは何でもないが、賢い者たちのもとでは第一のものと見なされる。徳への努力はいわば道具だからである。それゆえ、戦士が武具なしにいられないように、徳も鍛錬なしにはあり得ない。
Unde et Dominus in Evangelio ait: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12) . Et alibi: Quaerite regnum Dei, et ecce omnia praesto sunt vobis (Matth. VI, 33) .
PL 14, 322Aそれゆえ主も福音書でこう言う。「洗礼者ヨハネの日々から、天の国は力ずくで迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。また別の箇所では、「神の国を求めよ。そうすれば見よ、すべてが汝らの手もとにある」(マタイ6:33)。
Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia: et labori merces parata est, qui licet non sit suavis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est.
PL 14, 322B報いが約束されるのは、眠る者や怠ける者にではなく、目を覚まして労苦する者たちにである。労苦には報酬が備えられている。労苦は、心地よさの点では甘くなくとも、報いの点では実り多い。
13. Docet hoc sermo legis, sicut scriptum invenimus: Si fuerint, inquit, uni homini duae uxores, una earum dilecta, et altera odibilis, et pepererint ei ambae filios dilecta et odibilis, et primitivus fuerit filius mulieris odibilis; qua die haeredes reliquerit filios in substantia sua, non poterit primatum dare filio mulieris dilectae, omittens filium odibilis: sed primitivum filium odibilis cognoscet dare illi dotem ex omnibus quae inveniuntur ei; quia ipse initium filiorum ejus est, et ipsi debentur primitiae (Deut. XXI, 15 et seq.) .
PL 14, 322B13. 律法の言葉がこのことを教えている。我々は次のように書かれているのを見いだす。律法は言う。「もし一人の男に二人の妻がおり、一方は愛され、他方は憎まれ、愛される妻も憎まれる妻も彼に息子たちを産み、初めに生まれた子が憎まれる妻の子であるなら、自分の財産について息子たちを相続人として残す日に、彼は、憎まれる妻の子を差し置いて、愛される妻の子に首位を与えることはできない。むしろ憎まれる妻の初子を認めて、彼に自分に見いだされるすべてのものから分け前を与えねばならない。その子は彼の息子たちのはじめであり、その子に初物が属するからである」(申命記21:15以下)。
Quam profunda latent mysteriorum secreta in litteris! Recognosce, anima, partus tuos, et odibilis istius mulieris quaere mysterium. Intra te ea invenies, si requiras. Repete cogitationes, relege sensus tuos, et cui primitiae debeantur, agnosces.
PL 14, 322B文字の中に、奥義の秘密がいかに深く隠れていることか。魂よ、自分の産んだものを思い返し、この憎まれる女の奥義を探れ。求めるなら、それを自分自身のうちに見いだすだろう。自らの思いに立ち返り、自らの感覚を読み直せ。そうすれば、初物が誰に属するかを知るだろう。
Duae enim mulieres unicuique nostrum cohabitant, inimicitiis ac discordiis dissidentes, velut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae replentes animae domum. Una earum nobis suavitati et amori est, blanda conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas.
PL 14, 322C実際、我々一人一人のもとには二人の女が同居している。互いに敵意と不和によって分かれ、ねたみの争いのように、我々の魂の家を満たしている。その一人は、我々にとって心地よさと愛であり、好意を取り持つ甘い仲介者である。名は快楽という。
Hanc nobis opinamur sociam ac domesticam: illam alteram immitem, asperam, feram credimus, cui nomen virtus est.
PL 14, 322Cこの女を我々は仲間であり家の者だと思い、もう一人を、無慈悲で、荒々しく、野蛮だと思っている。その名は徳である。
14. Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov. VII, 10 et seq.) laqueus peccatoris), quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.
PL 14, 322C14. 快楽は、娼婦のごとく慎みなく動き、歩みは贅沢でしなだれ、目は揺れ、まぶたを戯れさせつつ網を投げて、若者たちの貴い魂を捕らえる(娼婦の目(箴言7:10以下)は罪人の罠だからである)。通り過ぎる誰であれ、心定まらぬ様子でいるのを見ると、自分の家の通り道の角で、愛想のよい言葉で襲いかかり、若者たちの心を舞い上がらせる。家では落ち着かず、広場ではさまよい、口づけを惜しまず、恥じらいにおいて安く、衣は豪華で、頬は塗ってある。
Etenim quia verum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis affectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non veritatem.
PL 14, 322D実際、快楽は自然の真の美を持てないので、まがいものの化粧によって、装った美の外見を飾り立てるが、真実を飾るのではない。
Vitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae: Sacrificium pacis est mihi, hodie reddo vota mea: hac ex causa progressa sum obviam tibi, desiderans faciem tuam invenire.
PL 14, 322D悪徳を従えて身を引き締め、さまざまな邪悪の群れに取り囲まれた罪の頭として、快楽はこうした言葉の仕掛けで人間の精神の城壁を攻める。「私には平和のいけにえがある。今日、私は誓願を果たした。そのために、私は汝を迎えに出てきた。汝の顔を見いだしたいと望んで。」
Institis texui lectum meum, et tapetis ab Aegypto stravi. Aspersi lectum meum croco, domum autem meam cinnamomo. Veni, fruamur amicitia usque in diluculum: veni, et colluctemur cupidine (Prov. VII, 14 et seq.) .
PL 14, 323A「私は寝台を縄で織り、エジプトの敷物を敷いた。寝台にはサフランを、家にはシナモンを撒いた。来たれ、朝まで友愛を楽しもう。来たれ、愛欲で組み打とう」(箴言7:14以下)。
Hanc enim per os Salomonis speciem fornicariae videmus expressam. Nam quid tam meretricium, quam saecularis voluptas quae a fenestra domus suae intrat, oculis prima tentamenta praeludens; et penetrat cito si tu in plateam prospiciens, id est, in publicas transeuntium vias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas.
PL 14, 323Aソロモンの口を通して、我々は娼婦のこの姿が描かれているのを見る。実際、世俗の快楽ほど娼婦じみたものがあろうか。それは自分の家の窓から入り込み、目に最初の誘惑を予行する。そして、もしあなたが、広場、すなわち通り過ぎる者たちの公の道を眺め、精神の注視を律法の内なる奥義に向けないなら、それはたちまち入り込む。
Ea profecto est quae validioribus vinculis velut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinaverit se, ligetur; et opprobriosae fraudis velamine operit corporis sui stratum, ad sollicitandos juvenum animos absentiam viri, hoc est, incuriam legis obtexens.
PL 14, 323A快楽こそ、我々と結ばれた共同体のいわば臥所を、いっそう強い縄で編み込む者である。そこに身を横たえた者が縛られるようにである。そして、恥ずべき欺きの覆いで自分の寝床を覆い、夫の不在、すなわち律法への無関心を上に垂れて、若者たちの魂を誘うのである。
Lex enim absens peccantibus est, nam si adesset, non delinqueretur; et ideo ait: Non enim adest vir meus in domo: abiit autem viam longissimam involucro pecuniae accepto in manu (Ibid., 19, 20) .
PL 14, 323B実際、律法は罪を犯す者たちには不在である。もしそこにあれば、罪は犯されないだろうからである。だから彼女は言う。「私の夫は家にいない。金の袋を手に持って、ずっと遠い道へ出かけた」(箴言7:19, 20)。
Quid hoc esse dicam, nisi forte quia divites putant nihil esse quod non cedat suae pecuniae, et in gratiam sui legem velint esse venalem?
PL 14, 323Bこれは何を言わんとしているのか。おそらく、富む者たちは、自分の金に屈しないものは何もないと思い、自分のために律法が買えるものであってほしいと望んでいる、ということでなければ。
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
PL 14, 323B快楽は自分の香りを撒き散らす。キリストの香りを持たないからである。宝を見せ、王国を約束し、絶えざる愛を誓い、人に知られぬ共寝を請け合う。教育係なしの学び、諫める者なしの言葉、心配のない生活、柔らかな眠り、飽くことのない欲望を。
Seducens, inquit, eum multo blandimento sermonum, et laqueis labiorum suorum alligans, domum adusque attraxit. At ille secutus eam circumvenitur (Ibid., 21) . Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.
PL 14, 323C「多くの甘い言葉で彼を惑わし、唇の罠で縛って、家まで引き寄せた。すると彼は彼女に従って欺かれる」(箴言7:21)。広間は王者の贅沢で輝き、壁は彫刻で飾られ、床はぶどう酒で濡れてあふれていた。
Flagrabat unguento humus, spinis cooperta piscium, et marcentibus jam floribus lubrica. Illic comessantium tumultus, concertantium clamor, litigantium caedes, concentus coenantium, saltantium strepitus, ridentium cachinnus, lascivientium plausus, confusa omnia, nihil naturae ordine.
PL 14, 323C床には香油が香り、魚の骨に覆われ、すでにしおれた花で滑りやすかった。そこには、酒宴の者たちの騒ぎ、競い合う者たちの叫び、言い争う者たちの喧嘩、食卓を囲む者たちの合唱、踊る者たちの足音、笑う者たちのけたたましい声、浮かれる者たちの拍手があった。すべてが入り乱れ、自然の秩序は何もなかった。
Saltatrices tonsae, et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta vomitu bibentium pocula majore odore ebrietatis, quam si recentia tantum vina flagrarent.
PL 14, 323C髪を刈った踊り子たち、髪を縮らせた少年たち、宴を張る者たちの消化不良、食う者たちのげっぷ、酔った者たちの渇き、昨日の二日酔い、今日の泥酔。杯を飲み干す者たちの吐瀉物で満ちた杯は、新しいぶどう酒だけが香るときよりも、酔いのいっそう強い臭いを放っていた。
Ipsa in medio stans: Bibite, inquit, et inebriamini, ut cadat unusquisque, et non resurgat. Ille apud me primus, qui omnium perditissimus. Ille meus est, qui suus non est. Ille mihi gratior, qui sibi nequior.
PL 14, 323D快楽自身が真ん中に立って言う。「飲め、そして酔え。皆が倒れて、二度と立ち上がらないように。私のもとでは、最も身を持ち崩した者が第一である。自分のものでない者が私のものである。自分にとっていっそう邪悪な者が、私にはいっそう好ましい。」
Calix aureus Babylonis in manu mea inebrians omnem terram, a vino meo biberunt omnes gentes. Qui est ergo insipientior divertat ad me, et indigentibus sapientia praecipio dicens: Panibus absconditis suaviter utimini, et aquam furtim dulciorem bibite.
PL 14, 323D「バビロンの黄金の杯は私の手にあり、全地を酔わせる。私の酒から、すべての国民が飲んだ。それゆえ、より愚かな者は私のもとに寄れ。知恵に乏しい者たちに私は命じて言う。隠したパンを楽しく用い、盗んだ水をいっそう甘く飲め」。
Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Transiet vita nostra tamquam vestigia nubis, et tamquam nebula dissipabitur (Prov. IX, 17) . Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
PL 14, 323D「食べて飲もう。明日は死ぬのだから。我々の生涯は雲の足跡のように過ぎ去り、霧のように散らされる」(箴言9:17)。「それゆえ来い、今ある善きものを楽しみ、被造物を、若いうちのように速やかに用いよう。」
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: ubique relinquamus signa laetitiae (Sap. II, 8 et seq.) .
PL 14, 324A「高価なぶどう酒と香油で我々を満たそう。時の花を逃さないようにしよう。しぼむ前にバラで冠を編もう。我々の放蕩が通り過ぎない草地はないようにしよう。至るところに喜びの印を残そう」(知恵の書2:8以下)。
Haec omnia relinquuntur, nihil secum quis feret, nisi quod corporis voluptate perceperit. Denique ego istam institui Philosophiam; nec est alia verior, nisi ea quae bonum asserit quod suave atque jucundum sit. Ergo vel Philosophiae vel sapientiae Salomonis credite.
PL 14, 324A「これらはみな後に残される。体の快楽によって得たもののほか、誰も何も携えていかない。さらに言えば、この哲学を立てたのは私である。善とは快く楽しいもののことだと主張する哲学のほかに、いっそう真実な哲学はない。それゆえ、諸君は哲学かソロモンの知恵のどちらかを信じよ」。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 14, 324ASollicitato a voluptate virtus saniora consulit; quomodo diabolicis tentationibus resistendum, et a quo etiam temporalia expetenda, quamque illa improbis noxia sint, docet; invitat ad convivium sapientiae, et quid ejus ebrietas a vinolentia discrepet, aperit; ac tandem avaritiae mala declarat.
PL 14, 324A快楽に誘われた者に、徳はより健全な助言を与える。悪魔の誘惑にどう抵抗すべきか、また現世のものさえ誰に求めるべきか、それらが悪人たちにいかに害となるかを教える。知恵の宴に招き、その酔いが酒浸りといかに異なるかを明らかにし、ついに貪欲の悪を告げる。
15. His auditis, velut cervus sagittatus in jecore haeret saucius. Quem miserans virtus, et casurum cito videns, improviso occurrit, verita ne inter moras illecebris demulcentibus mens capiatur humana. Palam, inquit, apparui tibi non quaerenti me.
PL 14, 324B15. これを聞いて、肝臓に矢を射られた雄ジカのように、彼は傷ついたまま立ちすくむ。徳はこれを憐れみ、まもなく倒れるだろうと見て、思いがけず駆けつけた。人間の精神が、ぐずぐずするうちに甘い誘惑に捕らえられるのを恐れたのである。徳は言う。「私は、私を求めないあなたに、公然と現れた」。
Ne fallat imprudentem, et circumveniat te mulier effrenata et luxuriosa quae non novit pudorem: sedet in foribus domus in sella, palam in plateis advocans praetereuntes (Prov. IX, 14 et 15) . Nunc igitur, fili, audi me, intende verbis oris mei.
PL 14, 324B「放縦で贅沢な、恥を知らない女が、思慮なき者を欺き、汝をも陥れることのないように。彼女は家の戸口の椅子に座り、広場で通りがかる者たちを公然と呼び寄せている」(箴言9:14, 15)。「それゆえ今、子よ、私の言うことを聞け。私の口の言葉に心を向けよ」。
Non declinet in vias ejus cor tuum. Multos enim vulnerando dejecit, et sunt innumerabiles quos trucidavit. Viae inferorum domus ejus, deducentes in secessum mortis (Prov. VII, 24 et seq.) . Aufer igitur tibi pravum os et injusta labia longe a te propelle.
PL 14, 324C「汝の心を彼女の道に傾けるな。彼女は多くの者を傷つけて打ち倒し、殺した者は数えきれない。彼女の家は冥界への道であり、死の奥所へ下る道である」(箴言7:24以下)。「それゆえ、曲がった口を自分から取り除き、不正な唇を自分から遠くへ追いやれ」。
Oculi tui recta videant (Prov. IV, 24 et 25) : noli intendere fallaci mulieri (Prov. V, 2) . Mella enim distillabunt a labiis mulieris fornicariae, quae ad tempus impinguat fauces tuas, postea vero amariorem felle invenies.
PL 14, 324C「汝の目は正しいものを見よ」(箴言4:24, 25)。「欺く女に心を向けるな」(箴言5:2)。「淫らな女の唇からは蜜が滴り、それは一時は汝の喉を肥やすが、のちには胆汁よりも苦いものを汝は見いだす」。
Dies me citius defecerit quam vitia ejus exponam, quae tamen in Proverbiis ore sapientiae descripta atque expressa sunt (Prov. VI, 24 et seq.) . Non te vincat formae concupiscentia. Adulterina est, fucis illita, nequaquam vero ac sincero fulgens decore.
PL 14, 324Cその悪徳を述べ尽くすより先に、日が私から尽きるだろう。それでも、それらは箴言の中に、知恵の口によって描かれ、表されている(箴言6:24以下)。姿への欲望にあなたが打ち負かされてはならない。それはまがいものであり、化粧を塗ったものであって、真の純粋な美に輝くものでは決してない。
Neque capiaris oculis; circumfusa enim retia sunt (Cant. II, 8 et 9) . Esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes, et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia. Mala sunt voluptatis vincula.
PL 14, 324Dまた、目に捕らえられるな。網がまわりに張られているからである(雅歌2:8, 9)。むしろ、山の上を跳び、丘を越え、窓から覗き、網の上にそびえる者に似た者となり、その者に従え〔illius は後の eum qui salit … を先取りして同じ者を指す。雅歌の愛する者である〕。快楽の縄は悪いものである。
Oculos delectat, demulcet aures, sed mentem inquinat: multa mentitur, falsa adjungit, vera subducit, spondet pecuniam, aurum offert; sed aufert disciplinam (Prov. VIII, 10) . Tu autem accipe potius disciplinam, quam pecuniam, et scientiam super aurum probatum.
PL 14, 324D快楽は目を喜ばせ、耳をなだめるが、精神を汚す。多くを偽り、虚偽を付け加え、真実を取り去り、金を約束し、黄金を差し出すが、教えを奪い去る(箴言8:10)。だがあなたは、金よりもむしろ教えを、試された黄金にまさる知識を受け取れ。
Melior est enim lapidibus pretiosis (Prov. III, 10 et seq) . Non te celabo quae summa ejus feruntur, ne videar deoperire quae displiceant in voluptate, et obumbrare quae placeant.
PL 14, 325A「それは宝石よりも優れている」(箴言3:10以下)。その最高のものとして言われているものを、あなたに隠しはしない。快楽において不快なものを暴き、好ましいものを覆い隠すように見えてはならないからである。
Elevat enim et extollit mentem suasoriis verbis, ostendit omnia regna terrae, dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Ibi tu cave ne rapiaris a praeterlabentibus et non manentibus, in quibus magna tentatio est.
PL 14, 325A実際、快楽は説得の言葉で精神を持ち上げ、高く掲げ、地のすべての王国を示して言う。「これらすべてを汝に与えよう、もし汝がひれ伏して私を拝むなら」。そこであなたは、通り過ぎゆき留まらないものに奪い去られないよう用心せよ。そこには大きな誘惑がある。
16. Docuit te certe Dominus Jesus quemadmodum adversus hujusmodi tentationes resistas. Tetenderat diabolus primum laqueum gulae dicens: Si filius Dei es, dic huic lapidi, ut panis fiat (Matth. IV, 3 et 4) .
PL 14, 325A16. 主イエスは、このような誘惑にどう抵抗すべきかを、あなたに確かに教えた。悪魔は最初に、食の罠を張った。「汝が神の子なら、この石にパンになるよう命じよ」(マタイ4:3, 4)。
Respondit Dominus: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Laqueum solvit hoc dicto.
PL 14, 325A主は答えた。「人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」。この言葉によって罠を解いた。
Posuit iterum diabolus secundum jactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare: Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc.
PL 14, 325A悪魔は二つ目の罠として、高ぶりの罠を置いた。これは、順調な道を進む善い精神さえも絞め殺すことがある。福音書は言う。「彼をエルサレムに連れて行き、神殿の屋根の端に立たせて、彼に言った。『もし汝が神の子なら、ここから身を投げよ』」。
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te, quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Ibid. 5 et 6) .
PL 14, 325B「こう書かれているからだ。神は汝について自分の天使たちに命じ、汝を守らせ、彼らは汝を手で担ぎ、汝の足が石に当たることのないようにする」(マタイ4:5, 6)。
Itaque cum posset sine ullo periculo mittere se Dominus Jesus, cui suppeterent spiritales volatus; tamen ne jactantiae genus esset, respondit diabolo: Non tentabis Dominum Deum tuum (Ibid., 7) . Simul docuit nos cavere ne faciamus voluntatem diaboli.
PL 14, 325Bそこで、主イエスは、霊の飛翔に事欠かず、何の危険もなく身を投げることができたのに、それでも高ぶりの類とならないために、悪魔にこう答えた。「汝の神、主を試してはならない」(マタイ4:7)。同時に我々に、悪魔の意志を行わないよう用心することを教えた。
Si ergo vere jactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa jactare pro veris? Tertius superest laqueus avaritiae atque ambitionis. Ostendit in monte posito omnia regna orbis terrae in momento temporis (Ibid., 8, et seq.) .
PL 14, 325Bそれゆえ、真の事柄についてさえ高ぶりは避けるべきなら〔vere は副詞「まことに」であるが、後の falsa … pro veris との対比から、真実のことを誇るのさえ、と解した〕、偽りのものを真のものとして誇ることは、なおさら誰もしてはならない。第三に残るのは貪欲と野心の罠である。悪魔は、山の上に置いた彼に、世界のすべての王国を一瞬のうちに示す(マタイ4:8以下)。
Bene in momento, quia diuturna esse nequeunt. Paululum exspecta, et cito transeunt. Itaque qui sequuntur ea, in monte sibi esse videntur: sed non sunt perpetui, sicut habes scriptum: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat (Ps. XXXVI, 35) .
PL 14, 325C「一瞬のうちに」とあるのは適切である。それらは長続きし得ないからだ。少し待てば、たちまち過ぎ去る。それゆえそれらを追う者は、山の上にいるように自分には見えるが、永続しない。あなたが書き記されたものに見るとおりである。「私は、不敬な者がレバノンのスギの上に高く上げられ、掲げられているのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」(詩篇36:35)。
Sed qui ea maximi facit, adorare videtur diabolum, cujus Deus venter est, et in pudendis gloria. Tu autem in Deo gloriam quaere, qui tibi ait: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10) , a quo aeterna accipias, non temporalia.
PL 14, 325Cしかし、それらを最も重んじる者は、悪魔を拝んでいるように見える。その者にとっては腹が神であり、栄光は恥ずべきもののうちにある〔cujus は悪魔とも、それらを最も重んじる者とも取れる。使徒の言葉をなぞっているので後者と取った〕。だがあなたは、神のうちに栄光を求めよ。神はあなたに言う。「汝の神、主を拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)。この神から、一時のものではなく永遠のものを受けるためである。
17. Tamen si quem etiam ista delectent, ab eo moderatius petantur qui verus omnium fons est. Nam et ipsa peculiaria quae possidere sibi videtur diabolus, aliena sunt, sicut ipse dixit: Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam eorum, quia mihi tradita sunt (Ibid., 9) .
PL 14, 325C17. とはいえ、もしそれらをなお喜ぶ者がいるなら、すべてのものの真の泉である者に、もっと節度をもって求めるがよい。悪魔が自分のものとして所有していると思っているものも、実は他人のものである。悪魔自身が言ったとおりである。「この権能のすべてと、それらの栄光を汝に与えよう。それらは私に渡されたものだからだ」(マタイ4:9)。
Ab eo ergo spera, licet brevis vitae non sit longum viaticum requirendum; tamen ab eo spera qui universam creaturam condidit, qui diabolo ea ad tempus tradidit, non ut possideat, sed ut tentet. Non enim poterat corona esse sine certamine.
PL 14, 325Dだから神に望みを置け。短い生涯のために長い旅の糧を求める必要はないとしても、それでも、全被造物を創造した者に望みを置け。神はそれらを悪魔に、所有させるためではなく、試みさせるために、一時のあいだ渡したのである。冠は、戦いなしにはあり得なかったからだ。
Probandi erant dubii, ut justi coronarentur. 18. Dedit itaque diabolo ea, quia in his ipsis poena accipientis est, si uti nesciat. Quid est enim thesaurus luxurioso, nisi sumptus luxuriae? Unde non luxuriosus, sed frugi probatur.
PL 14, 325D疑う者たちは試されねばならなかった。義人たちが冠を受けるためである。18. それゆえ〔神は〕それらを悪魔に与えた。それらそのものの中に、用いることを知らないなら、受け取る者への刑罰があるからだ。実際、放蕩者にとって財宝とは、放蕩の費えでなくて何か。ここから、認められるのは放蕩者ではなく、堅実な者である。
Et ideo utere quasi frugi iis quae tibi apponuntur, ut non cum manducas multum, odibilis fias: Vigiliae enim et tormenta viro edaci (Eccli. XXXI, 23) .
PL 14, 326Aだから、供されたものを堅実な者のように用いよ。多く食べて、憎まれる者とならないためである。「大食の男には、寝ずの夜と責め苦がある」(集会の書31:23)。
Et infra: Si coactus fueris in edendo, surge et vome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem (Ibid., 25) . Plurimos itaque gula sua occidit, nullum frugalitas: innumeris vina nocuerunt, nulli parcimonia.
PL 14, 326Aさらに後にはこうある。「食べることを強いられたなら、立ち上がって吐け。そうすれば楽になり、汝の体に病弱を招かない」(集会の書31:25)。それゆえ、多くの者を殺したのは大食であり、質素は誰も殺さなかった。無数の者に酒は害を与え、倹約は誰にも害を与えなかった。
Plerique inter epulas fudere animas, et mensas proprio replevere sanguine. Aliis cruditas vocem simul rapuit et sensum: et si aliquibus cruditas noxia non fuit, his ruinam fecit ebrietas.
PL 14, 326A多くの者が宴のさなかに命を注ぎ出し、食卓を自分の血で満たした。ある者たちからは、消化不良が声と感覚をいっぺんに奪った。そして、ある者たちには消化不良が害にならなかったとしても、酩酊が彼らを破滅させた。
Alios enim in crimen egit ebrietas; etsi ipsa crimen sit, alios ad egestatem redegit. Postremo audi quos Christus excludat: Cum intraverit, inquit, paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium dicentes: Aperi nobis.
PL 14, 326A酩酊はある者たちを罪へ駆り立て(酩酊そのものが罪ではあるが)、ある者たちを窮乏へ追いやった。最後に、キリストがどのような者たちを締め出すかを聞け。「家の主人が入って、戸を閉めたなら、汝らは外に立ち、戸を叩いて、『我々に戸を開けてくれ』と言い始める」。
Et respondens dicet: Nescio vos unde estis, recedite a me, omnes operarii iniquitatis. Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Et dicet vobis: Nescio unde estis (Luc. XIII, 25 et seq.) .
PL 14, 326B「すると彼は答えて言う。『汝らがどこから来たか私は知らない。私から離れ去れ、不義を行うすべての者よ』。そのとき汝らは言い始める。『我々は汝の前で食べ、飲み、汝は我々の広場で教えた』。すると彼は汝らに言う。『汝らがどこから来たか私は知らない』」(ルカ13:25以下)。
Audisti quid de manducantibus dixerit. Audi nunc quid de jejunantibus dicat: Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur (Luc. VI, 21) . Et infra; Vae vobis qui saturati estis, quoniam esurietis (Ibid., 25) . 19. Sed vis manducare, vis bibere?
PL 14, 326Bあなたは、食べる者たちについて彼が何と言ったかを聞いた。今度は、断食する者たちについて何と言うかを聞け。「今飢え渇く者は幸いである。彼らは満たされるからである」(ルカ6:21)。さらに後ではこうある。「満たされている汝らは災いである。汝らは飢えるからである」(ルカ6:25)。19. だが、あなたは食べたいのか、飲みたいのか。
Veni ad convivium sapientiae quae invitat omnes cum magna praedicatione dicens: Venite et edite panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5) . Delectant cantica quae epulantem demulceant?
PL 14, 326B知恵の宴に来い。知恵は大きな呼びかけで皆を招いて言う。「来て、私のパンを食べ、私が汝らに混ぜたぶどう酒を飲め」(箴言9:5)。宴を楽しむ者をなだめる歌が楽しいのか。
Audi hortantem, audi cantantem Ecclesiam, non solum in canticis, sed etiam in Canticis canticorum: Manducate, proximi mei, et bibite, et inebriamini, patres mei (Cant. V, 1) . Sed haec ebrietas sobrios facit; haec ebrietas gratiae, non temulentiae est.
PL 14, 326C勧める教会、歌う教会を聞け。歌の中でだけでなく、雅歌〔ラテン語の書名は「歌の中の歌」で、前の canticis(歌)と語を掛けている〕の中でも歌う教会である。「食べよ、私の隣人たちよ、そして飲め、酔え、私の父たちよ」(雅歌5:1)。だが、この酩酊は人を冷静にする。この酩酊は恩寵の酩酊であり、泥酔ではない。
Laetitiam generat, non titubantiam. Nec verearis ne in convivio Ecclesiae aut grati odores tibi, aut dulces cibi, aut diversi potus, aut convivae nobiles desint, aut decentes ministri. Quid Christo nobilius, qui in convivio Ecclesiae et ministrat et ministratur?
PL 14, 326Cそれは喜びを生み、よろめきを生まない。教会の宴に、心地よい香りや、甘い食べ物や、さまざまな飲み物や、高貴な客人や、ふさわしい給仕が欠けているのではないかと、あなたは恐れるな。教会の宴で給仕し、また給仕されるキリストより高貴な者があろうか。
Istius convivae recumbentis annecte te lateri, ac te Deo conjunge; non fastidias mensam quam Christus elegit dicens: Introivi in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham cum aromatibus meis: manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum cum lacte meo (Ibid.) .
PL 14, 326Cこの横たわる客の脇に身をつなぎ、神に結び付け。キリストが選んだ食卓を嫌ってはならない。彼は言う。「私は私の園に入った、私の妹、花嫁よ。私は没薬を香料とともに摘み取った。私は私の蜜とともに私のパンを食べ、私の乳とともに私のぶどう酒を飲んだ」(雅歌5:1)。
In horto, hoc est, in paradiso est convivium Ecclesiae, ubi erat prius Adam, quam peccatum committeret. Ibi recumbebat Eva priusquam culpam crearet et pareret.
PL 14, 326D園、すなわち楽園に、教会の宴がある。そこには、罪を犯す前のアダムがいた。そこでエバは、罪責を生み出して産む前に、横たわっていた。
Ibi vindemiabis myrrham, hoc est, Christi sepulturam; ut consepultus cum illo per baptismum in mortem, quemadmodum ille surrexit ex mortuis, et tu resurgas. Ibi manducabis panem qui confirmat cor hominis. Mel gustabis, quo tuorum dulcescat meatus faucium.
PL 14, 326Dそこであなたは没薬を摘む。それはすなわちキリストの埋葬である。洗礼によって死にまでともに葬られた者として、彼が死者の中から甦ったように、あなたもまた甦るためである。そこであなたは、人の心を強めるパンを食べる。蜜を味わい、それによってあなたの喉の通り道は甘くなる。
Vinum bibes cum lacte, hoc est, cum splendore et sinceritate: sive quod pura simplicitas sit; sive quod immaculata gratia, quae in remissionem sumitur peccatorum; sive quod parvulos consolationis suae lactet uberibus, ut ablactati in deliciis, in plenitudinem perfectae aetatis adolescant.
PL 14, 327Aあなたは乳とともにぶどう酒を飲む。すなわち、輝きと純粋さとともに飲む。それは、純粋な素朴さだからであり、あるいは、罪の赦しのために受ける汚れなき恩寵だからであり、あるいは、幼子たちを自らの慰めの乳房で養い、乳離れして喜びのうちにある者たちが、完全な年齢の満ち満ちた姿にまで成長するようにするからである。
Succede ergo in hoc convivium. An metuis ne angustior domus et brevis convivii locus te comprimat? O Israel, quam magna est domus Domini, et ingens locus possessionis ejus! Magnus, et non habet finem, altus, et immensus (Baruch. III, 24) .
PL 14, 327Aそれゆえ、この宴に入れ。それとも、家が狭すぎ、宴の場所が小さくて、自分が押しつぶされないかと恐れるのか。「おお、イスラエルよ、主の家はなんと大きく、その所有の場はなんと広大なことか。大きく、終わりがなく、高く、計り知れない」(バルク3:24)。
Ibi fuerunt gigantes illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes praelium. Non hos elegit Dominus. Et merito non elegit, quia praelium, non pacem sciebant. Et ideo tu pacem disce, ut eligaris a Deo.
PL 14, 327Aそこにはあの巨人たちがいた。初めから背丈が大きく、戦いを知っていた者たちである。主は彼らを選ばなかった。選ばなかったのは当然である。彼らは平和ではなく戦いを知っていたからだ。だからあなたは平和を学べ。神に選ばれるためである。
Sed ne forte incomptam domus magnitudinem putes, et diversoria te columnata delectent: sapientia aedificavit sibi domum, et fulsit columnas septem. Ipse etiam Dominus Jesus multas mansiones apud Patrem suum esse commemorat (Joan. XIV, 2) .
PL 14, 327Aあなたが家の大きさを飾り気のないものと思い、列柱のある宿所に心を奪われることのないように言っておく。「知恵は自分のために家を建て、七本の柱で支えた」〔fulsit は fulgeo(輝く)の完了とも同形だが、columnas を目的語とする fulcio(支える)の完了と取った〕。主イエス自身も、自分の父のもとに多くの住まいがあると語っている(ヨハネ14:2)。
In hac ergo domo epulaberis animae cibos, potusque mentis; ut postea non esurias, neque sitias umquam. Qui enim manducat, manducat usque ad satietatem; et qui bibit, usque ad ebrietatem bibit.
PL 14, 327Bそれゆえ、この家で、あなたは魂の食物と精神の飲み物を楽しむ。その後はもう飢えることも渇くこともない。食べる者は満腹するまで食べ、飲む者は酔うまで飲むからである。
20. Sed haec ebrietas pudicitiae custos est: illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur. Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum.
PL 14, 327B20. だが、この酩酊は貞潔の番人である。あのぶどう酒の酩酊は情欲の火種であり、それによって肉を通して内臓が熱せられ、心が燃え、魂が焼き尽くされる。情欲は罪の残酷な刺であり、情動が静かにとどまるのを決して許さない。
Nocte fervet, die anhelat, de somno excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
PL 14, 327B情欲は夜は燃え、昼は喘ぎ、眠りから起こし、仕事から引き離し、理性から連れ戻し、分別を奪い、愛する者を落ち着かなくさせ、倒れた者をさらに押し倒し、貞潔な者を待ち伏せ、手に入れることで燃え上がり、用いることで火がつく。
Nullus peccandi modus, et inexplebilis scelerum sitis, nisi morte amantis exstingui non potest. Et ideo ait Apostolus: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18) ; ut veloci fuga tamquam furiosae dominae declinare saevitiam, et tetro servitio exire possimus.
PL 14, 327C罪を犯すのに限度はなく、罪への飽くことのない渇きは、愛する者の死によるほかは消すことができない。それゆえ使徒は言う。「淫行から逃げよ」(一コリント6:18)。素早い逃走によって、狂った女主人のような残酷さを避け、忌まわしい隷属から出られるようにするためである。
21. Nam quid de avaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate, et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit, eo magis inopem esse se credit? Omnibus invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat quod censu abundat.
PL 14, 327C21. では、貪欲について何と言おうか。金への飽くことのない欲望、金銭への一種の情欲であり、より多く奪うほど、自分はいっそう貧しいと信じる。すべての者に妬み深く、自分にはけち、極みの富のうちで貧しく、財産では有り余っているものを、心情では痩せ細らせる。
Nullus rapiendi modus, ubi nulla mensura cupiendi. Sic inflammat animum, sic igne suo pascit eum, ut hoc loco distet, quod illa formarum adultera sit, ista terrarum.
PL 14, 327C奪うことに限度はない。欲することに節度がないからだ。貪欲は魂をこのように燃え立たせ、自らの火で養う。その違いはただ、前者〔情欲〕は美しい姿の姦通者であり、後者〔貪欲〕は土地の姦通者であることである。
Elementa concutit, mare sulcat, terram effodit, coelum votis fatigat, nec sereno grata nec nubilo, condemnat proventus annuos, fetusque terrarum arguit. Sed haec aegritudo est animae, non sanitas.
PL 14, 327D貪欲は諸元素を揺さぶり、海に溝を引き、地を掘り返し、願いで天を疲れさせ、晴れにも曇りにも満足せず、毎年の収穫を責め、土地の産物をなじる。だが、これは魂の病であり、健全さではない。
Denique Ecclesiastes dicit: Est languor malus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle. V, 12) . Et supra: Qui diligit argentum, non satiabitur argento (Ibid., 9) . Et: Nec est finis acquisitionis eorum (Baruc. III, 18) .
PL 14, 327Dさらにコヘレトは言う。「私が日の下で見た悪い病がある。富は、それを持つ者の災いのために守られている」(コヘレトの言葉5:12)。さらに前にはこうある。「銀を愛する者は銀に満たされない」(コヘレトの言葉5:9)。また、「彼らの獲得には終わりがない」(バルク3:18)。
Si quaeris thesauros, accipe invisibiles et occultos quos in coeli altissimis, non quos in terrarum venis requiras. Esto pauper spiritu, et eris dives qualicumque censu; quia non in abundantia divitiarum vita est hominis, sed in virtute ac fide. Istae te divitiae verum divitem facient, si sis in Deum dives.
PL 14, 327Dもしあなたが宝を求めるなら、目に見えない隠れた宝を受け取れ。それは天の最も高いところに求めるのであって、地の鉱脈に求めるのではない。霊において貧しい者であれ。そうすればどのような財産を持とうと富む者となる。人の命は、富の豊かさのうちにではなく、徳と信仰のうちにあるからだ。これらの富が、あなたを真に富む者とするだろう、あなたが神に対して富む者であるなら。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 14, 328AVirtutem studio et labore comparari. Hoc Jacobi qui primatum in fratrem adeptus est, probatur exemplo; et mystica de Abraham, Moyse, ac iisdem duobus fratribus exponuntur.
PL 14, 328A徳は努力と労苦によって得られること。これは、兄に対して首位を得たヤコブの例で証明される。また、アブラハム、モーセ、そして同じ二人の兄弟について、奥義にかなった解釈が示される。
22. Audisti voluptatis mysteria, audisti etiam copiarum nostrarum munera, quas ego non supellectili operiendas, sed Scripturae nudis sermonibus demonstrandas putavi; ut sua ipsa luce fulgerent, et ex se ipsae vocem emitterent sui invicem.
PL 14, 328A22. あなたは快楽の秘め事を聞いた。また、我々の富の賜物をも聞いた。私はこの富を、調度で覆うのではなく、聖書の飾りのない言葉で示すべきだと考えた。それらがそれ自身の光で輝き、自らのうちから、互いに自分自身を告げる声を発するためである。
Neque enim sol et luna interprete indigent. Habent interpretem fulgorem sui luminis, quo totus repletus orbis est.
PL 14, 328A太陽も月も、通訳を必要としない。それらは、全世界を満たしたその光の輝きを通訳としている。
Illis illuminatio est fides sine indice, quaedam, ut ita dicam, intestata testis quae alieno non indiget testimonio, ut subito se universorum oculis effundit. Non ergo nuntiantur opera nostra, sed clamant, et se ipsa nuntiant.
PL 14, 328Bそれらにとって照らすことは、案内人なしの確証である。いわば、証される必要のない〔intestata の意味は定かでない。「他者に証されない」と取った〕証人であり、他者の証言を必要とせず、突然すべての者の目に注ぎ出る。それゆえ、我々の業は告げられるのではなく、叫び、自ら自分を告げる。
Sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur, non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur.
PL 14, 328Bもっとも、我々のもとで労苦に満ちたものと考えられるこのことも見過ごさないでおくなら、信仰が要求され、努力が望まれ、行いが求められる。
His enim tribus Dominus Jesus devotionis humanae officia definivit dicens: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7) .
PL 14, 328B実際、主イエスは、この三つによって人間の献身の務めを定めた。「求めよ、そうすれば汝らに与えられる。探せ、そうすれば見いだす。叩け、そうすれば汝らに開かれる」(マタイ7:7)。
Et infra: Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, similis est viro sapienti (Ibid., 24) . 23. Haec qui studiose fuerit prosecutus, primatus benedictionis accipiet, sicut patriarcha Jacob qui continentia et fide humanarum supplantavit vestigia passionum.
PL 14, 328Bさらに後にはこうある。「それゆえ、私のこれらの言葉を聞いて行う者はみな、賢い人に似ている」(マタイ7:24)。23. これらを熱心に追い求めた者は、祝福の首位を受ける。父祖ヤコブが、節制と信仰によって、人間の情念の足取りを払って倒したのと同じである。
Iste ait: Misericordiam mei habuit Deus, et sunt mihi omnia (Gen. XXXIII, 11) . Hanc itaque misericordiam nos fide, studio, operibusque mereamur, quibus disciplinis invenit Israel gratiam Dei, et per ipsam omnia.
PL 14, 328C彼は言う。「神は私を憐れんだ。私にはすべてがある」(創世記33:11)。それゆえ、この慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕を、我々は信仰と努力と行いによって受けるに値する者となろう。それらの教えによって、イスラエルは神の恩寵を見いだし、それによってすべてを見いだした。
Non enim mundi hujus copias, sed virtutum disciplinas sibi suppetere gaudebat. Has nobis substituamus haeredes, quas sanctus Abraham in Isaac filio suo substituit sibi, omnem operum suorum deputans haereditatem sapienti et justo viro, nec ullum jus haereditarium ancillis vel ancillarum filiis derelinquens, sed tantummodo donationis munera.
PL 14, 328C彼は、この世の富ではなく、徳の教えが自分に備わることを喜んだのである。我々もこれらを後継ぎに据えよう。聖なるアブラハムは、これらを息子イサクにおいて自分の後に据え、自らの業のすべての相続を知恵ある義なる人に割り当て、女奴隷たちやその子らには相続の権利を何も残さず、ただ贈与の賜物だけを残した。
Perfectae enim virtutes totum accipiunt gloriae patrimonium, usitatis et mediocribus vile aliquid aspergitur. Et ideo Agar quae advena Latine dicitur atque accola, et Cethura quae odorifera significatur, haeredes non sunt.
PL 14, 328C完全な徳は栄光の財産全体を受けるが、ありふれた中程度のものには取るに足らないものが振りかけられる。それゆえ、ラテン語で「寄留者」また「居留者」と言われるハガルと、「香りのある者」を意味するケトラは、相続人ではない。
Qui enim mediis utitur disciplinis, accola, non inhabitator est sapientiae. Odore aspersus, non fructu expletur. Sanitatem autem cibus, non odor invehit, quia odor fructuum nuntius est.
PL 14, 328D中間の教えを用いる者は、知恵の居留者であって、住人ではない。香りを振りかけられても、果実に満たされない。健康をもたらすのは食物であって香りではなく、香りは果実の使者だからである。
Principales itaque disciplinas sequentibus, et indigenas accolis agnoscimus praeferendas. 24. Hoc secundum ingenium.
PL 14, 328Dそれゆえ、第一の教えは後に続く教えより、土着の者は居留者より優先されるべきであることを、我々は認める〔sequentibus は accolis と対になって praeferendas の比較の相手を示し、「後に続く〔教え〕より」と取った〕。24. これは才知による〔読み〕である。
At vero secundum mysterium Abraham pater gentium semini suo legitimo, quod est Christus, haereditatem omnem fidei suae detulit, qui in hac terra velut advena fuit; ut vitae hujus odorem magis quam fructum referret.
PL 14, 328Dだが、奥義に従えば、諸国民の父アブラハムは、この地で寄留者のようであったので、自らの正統な子孫、すなわちキリストに、自らの信仰のすべての相続を委ねた。それは、この生の果実よりむしろ香りを持ち帰るためである。
Haec cum audit mens, avertit se a voluptate, virtutique adjungit, veri decoris admirans gratiam, purum affectum, simplicem sententiam, mediocrem vestem, hoc est, non in persuasione sermonis, sed in ostensione Spiritus (I Cor. II, 4) , qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tunc chorum prudentiae, temperantiae, fortitudinis, ac justitiae suscipiens quae flagrabant odorem disciplinarum, incutiens reverentiam, infundens gratiam.
PL 14, 329A精神はこれを聞くと、快楽から身を転じて徳に結び付く。真の美しさの魅力、純粋な情動、素朴な考え、質素な衣――それはすなわち、説得の言葉によらず、霊の現れによるものであり(一コリント2:4)、使徒の考えの型がそうであるような――に感嘆し、知恵と敬虔の衣があらゆる黄金よりも貴く輝くとき〔refulgens の係りは定かでない。衣が輝くと取った〕、思慮、節制、勇気、正義の群れを迎える。それらは教えの香りを放っていて、畏敬を起こし、恩寵を注ぎ込んでいた〔incutiens と infundens は主格単数で、係りは定かでない。群れの働きと取った〕。
Itaque talibus mota elegit studia virtutis, quibus Jacob vir plenus exercitationis mentem intendit suam.
PL 14, 329Aこうして、そのようなものに心動かされ、精神は徳の努力を選んだ。鍛錬に満ちた男ヤコブは、これに自らの精神を向けた。
Et ideo ovium pastor inducitur (Gen. XXX, 31 et seq.); eo quod imperitare corpori et sensibus ejus ac voluptatibus, votique modum tenere, ne velut ovis vagetur incerta, praestantius aestimatur, quam regere populos, vel praeesse urbibus.
PL 14, 329Aそれゆえ、ヤコブは羊の牧者として登場する(創世記30:31以下)。体とその感覚と快楽を支配し、願望に節度を保ち、迷う羊のようにさまよわないことは、民を治めたり町々を統べたりすることより優れていると見なされるからである。
Difficilius enim quispiam se, quam alterum regit. Animum vincere, iracundiam cohibere, compugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere immortalis cujusdam est viri quem inferni porta non ceperit.
PL 14, 329B実際、人は他人を治めるより自分自身を治めるほうが難しい。心に勝ち、怒りを抑え、肉と精神の争い合う法を一つにまとめることは、冥界の門が捕らえなかったある不死の人のなせる業である。
Denique ipse sibi Legislator vindicavit hoc munus; ut oves pasceret Jetro (Exod. III, 1) , qui dicitur superfluus, et ageret in desertum: eo quod irrationabilem et superflui vulgarisque sermonis loquacitatem indiscreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria.
PL 14, 329Bさらに、立法者〔モーセ〕自身もこの務めを自らに引き受け、エトロの羊を飼い、荒れ野へ追って行った(出エジプト記3:1)。エトロは「余計な者」と言われる。理を欠いた、余計でありふれた言葉の饒舌を、節度ある教えの、いわば区別されざる奥義が押さえ込んだからである〔coegit の主語と目的語の取り方は定かでない。この意に取った〕。
Ideoque Aegyptiis abominationi erant pastores ovium. Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant.
PL 14, 329Bそれゆえ、羊飼いたちはエジプト人にとって忌まわしいものであった。体の情念に身を捧げ、自らの快楽にふける者はみな、言葉を論じる者、徳の教師を、ある種の嫌悪をもって避けるからである。
Et ideo per aenigmata haec docuit Moyses (Gen. IV, 4) apta Deo esse sacrificia, quae refugit omnis insipiens, hoc est, opera et praecepta virtutis.
PL 14, 329Cそしてそれゆえ、モーセはこれらの謎を通じて、神にふさわしいいけにえが、愚か者がみな避けるもの、すなわち徳の業と戒めであることを教えた(創世記4:4)。
Ideoque pastor Abel, Cain autem operator terrae legitur, qui in fratre suo vir insipiens formam speciemque virtutis expressam ferre non potuit.
PL 14, 329Cそれゆえ、アベルは羊飼い、カインは地を耕す者と読まれる。カインは愚かな男として、自分の兄弟において表された徳の形と姿に耐えられなかった。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 14, 329CIndicato duplici defectu sacrificii Cain, ostendit tria vitia in nostris oblationibus obrepere posse; nec non divina testimonia quibus eadem vitia proscribuntur, adducit. 25. Et factum est, post dies obtulit Cain ex fructibus terrae munus Domino (Gen. IV, 3) .
PL 14, 329Cカインのいけにえの二重の欠陥を指摘したのち、我々の献げ物に三つの悪徳が忍び込み得ることを示し、またそれらの悪徳が退けられている神の証言を引く。25. 「日がたって、カインは地の実りから、主への供え物を献げた」(創世記4:3)。
Duplex culpa: una quod post dies obtulit, altera quod ex fructibus, non ex primis fructibus. Sacrificium autem et celeritate commendatur et gratia. Unde praeceptum est: Si voveris votum, non facias moram reddere illud.
PL 14, 329D罪責は二重である。一つは日がたってから献げたこと、もう一つは、実りから、それも初めの実りからではなく献げたことである。いけにえは、速やかさと感謝の念〔gratia。のちの ingrati(恩知らず)と響き合う〕によって推奨される。それゆえ、こう命じられている。「汝が誓願を立てるなら、それを果たすことを遅らせるな」。
Melius est enim non vovere votum, quam vovere, et non reddere (Eccle. V, 3, 4) . Cum enim moram facis, non reddis. Votum est autem postulatio bonorum a Deo cum solvendi muneris promissione. Et ideo cum impetraveris quod petisti, ingrati est tardare promissum.
PL 14, 329D「誓願を立てて果たさないより、立てないほうがよい」(コヘレトの言葉5:3, 4)。遅らせるなら、果たしていないからである。誓願とは、供え物を果たすという約束を伴って、神に善きものを求めることである。それゆえ、求めたものを得たのちに約束を遅らせるのは、恩知らずのすることである。
Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis. Arrogare eventus sibi hebetis cordis est, et bonum quod agit vel quod a Deo consequitur, propriis virtutibus vindicare, nec auctoris deputare gratiae, sed ipsum se suorum bonorum auctorem ducere.
PL 14, 329Dだが、ときに、得たものの忘却が、怠る者たちや、高慢で思い上がった者たちに忍び込む。成果を自分に帰するのは鈍い心の者のすることであり、自分が行う善、あるいは神から得た善を、自分の徳に帰して、創始者の恩寵に帰さず、自らを自分の善の創始者と見なすのである。
Tertium genus est peccati quidem minoris, sed supparis arrogantiae eorum scilicet qui datorem bonorum Deum non negant: sed quae acciderint, ea sibi propter prudentiam suam, caeterarumque merita virtutum jure delata arbitrantur.
PL 14, 330A第三の類は、罪としてはより小さいが、傲慢にはほぼ並ぶものであり、すなわち、善きものの与え主である神を否定はしないが、起こったことは、自分の思慮やその他の徳の功績のゆえに、当然に自分に与えられたのだと考える者たちのものである。
Propterea etiam divina dignos habitos gratia, quod nequaquam viderentur indigni quibus talia divinis beneficiis provenirent.
PL 14, 330Aまた、自分たちが神の恩寵にふさわしいとみなされたのは、そのような事柄が神の恩恵によって自分たちに及ぶのにふさわしくない者とは決して見えなかったからだ、と彼らは考える。
26. Ne quid ergo hujusmodi accidat, unde votum tuum tibi in peccatum fiat, lex te informavit atque instruxit, dicente Domino qui legem dedit: Attende tibi, ne obliviscaris beneficia Domini Dei tui, et non custodias mandata et judicia, et justitias illius quae ego praecipio tibi hodie; ne cum manducaveris, et repletus fueris, et cum domos bonas aedificaveris, et habitare coeperis in eis, et oves tuae et boves tui cum repleti fuerint, et cum aere, argento et auro completus fueris, et omnia possidere coeperis, et plena fuerint horrea tua, exaltes cor tuum, et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut. VIII, 11 et seq.) .
PL 14, 330A26. それゆえ、あなたの誓願があなたにとって罪とならないよう、このようなことが何も起こらないために、律法はあなたを形づくり、教え導いた。律法を与えた主はこう言う。「汝自身に注意せよ。汝の神、主の恩恵を忘れ、私が今日汝に命じるその戒めと裁きと正義を守らなくなることのないように。汝が食べて満ち足り、良い家々を建ててそこに住み始め、汝の羊と牛が満ち足り、青銅と銀と金に満たされ、すべてを所有し始め、汝の穀倉が満ちたとき、汝の心が高ぶり、汝の神、主を忘れることのないように」(申命記8:11以下)。
Tunc ergo oblivisceris Dominum, cum oblitus fueris tui. Si autem cognoscas infirmum te esse, cognosces Deum esse supra omnia, et immemor esse non poteris, ut ei reverentiam debitam solvas.
PL 14, 330Bそれゆえ、あなたが主を忘れるのは、自分自身を忘れたときである。自分が弱いと知るなら、神がすべてのものの上にあると知り、神にしかるべき畏敬を払うことを忘れずにいられるだろう。
27. Disce nunc quemadmodum unusquisque moneatur, ne se ipse auctorem suorum putet bonorum. Ne dicas, inquit, in corde tuo: Virtus mea et potentia mea fecit mihi virtutem hanc magnam: sed in mente tua habebis Dominum Deum tuum; quoniam ipse dat vires, ut facias virtutes (Ibid. 17 et 18) .
PL 14, 330B27. 今、各人がどのように戒められているかを学べ。自分が自分の善の創始者であると思わないためである。「汝の心の中で、私の力と私の能力が、この大きな力を私に成し遂げさせたと言ってはならない。むしろ汝の精神の中に、汝の神、主を持て。主自身が力を与え、汝に力ある業を行わせるからである」(申命記8:17, 18)。
Unde bene Apostolus (I Cor. XV, 9) quasi legis interpres non gloriabatur in virtute sua: sed minimum Apostolorum se esse dicebat, et quidquid esset, gratiae divinae esse non meriti sui, nihilque nos habere quod non acceperimus.
PL 14, 330Cそれゆえ使徒は見事に(一コリント15:9)、律法の解釈者のように、自らの徳を誇らなかった。むしろ自分は使徒たちの中で最も小さい者であると言い、自分が何であれ、それは神の恩寵によるのであり、自分の功績によるのではないと言った。また、我々は受けていないものを何も持っていないと言った。
Quid enim, inquit, habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ? Didicisti ergo humilitatem magis sequi, quam arrogantiam; sedulitatem affectare, quam potestatem.
PL 14, 330C「実際、汝は受けていないものを何か持っているか。もし受けたのなら、なぜ受けなかったかのように誇るのか」(一コリント4:7)。こうして、あなたは傲慢よりもむしろ謙遜に従うこと、権力よりも勤勉を求めることを学んだ。
Accepisti salutaria praecepta, noli negligere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis lethalis vulneris exsecatur.
PL 14, 330Cあなたは救いとなる戒めを受けた。有益な医術の道具を軽んじるな。それによって、致命的な傷のすべての繊維が切り取られる。
28. Ille quoque qui se justificat, ne infletur cordis sui tumore; et ipse accepit salubre mandatum, in hujusmodi sententiam resultante oraculo: Ne dicas in corde tuo, cum consumere coeperit Dominus Deus tuus gentes illas a conspectu tuo, dicens: Propter justitiam meam induxit me Dominus possidere terram istam: sed propter iniquitates gentium istarum exstirpavit illos Dominus a facie tua (Deut. IX, 4 et 5) .
PL 14, 330C28. 自らを義とする者もまた、自分の心の高ぶりに膨らまないよう、有益な戒めを受けた。託宣がこの趣旨で響いている。「汝の神、主が、あの諸国民を汝の前から滅ぼし始めたとき、汝の心の中で、『私の正義のゆえに主は私をこの地を所有するよう導き入れた』と言ってはならない。主があの者たちを汝の前から根絶やしにしたのは、これらの国民の不義のゆえである」(申命記9:4, 5)。
Non propter justitiam tuam, non propter bonitatem tuam, nec propter aequitatem cordis tui intras possidere terram istam: sed propter iniquitatem gentium disperdet eos Dominus a conspectu tuo, et restituet Testamentum tuum quod juravit patribus vestris.
PL 14, 330D「汝がこの地を所有しに入るのは、汝の正義のゆえでも、汝の善のゆえでも、汝の心の公正のゆえでもない。主が彼らを汝の前から滅ぼすのは、諸国民の不義のゆえであり、また、汝らの父祖たちに誓った汝の契約を、立て直すためである」。
Testamentum perfecta Dei gratia est; nihil enim imperfectum dat Deus: perfecta autem virtus est, et opera virtutis. Testamentum autem dicitur, quo defertur bonorum haereditas.
PL 14, 330D契約〔testamentum は「契約」と「遺言」の両義をもつ〕は、神の完全な恩寵である。神は何も不完全なものを与えないからである。そして完全であるのは徳であり、徳の業である。契約とは、それによって善きものの相続が譲られるもののことである。
Merito et testamentum dicitur, et divinum, cum ea quae vere bona sunt, attestatione mandatorum coelestium conferuntur. Et Testamentum dicitur, quoniam sanguine dedicatum est: vetus in typo, novum in veritate.
PL 14, 330D善きもの、真に善いものが、天の戒めの証しとともに授けられるとき、それが契約と言われ、神的であると言われるのは当然である。また契約と言われるのは、血によって奉献されたからである。旧いものは予型において、新しいものは真実において。
Quo Testamento divinae gratiae pignus tenemus; quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut unigenitum Filium suum pro nobis omnibus daret. Unde perfectionem gratiae praedicans Apostolus ait: Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32) ?
PL 14, 331Aこの契約によって、我々は神の恩寵の担保を持つ。神はこの世をこれほど愛して、独り子を我々すべてのために与えたからである。それゆえ、使徒は恩寵の完全さを宣べて言う。「どうして、彼とともに、すべてのものを我々に与えずにいようか」(ローマ8:32)。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 14, 331AExemplo sacrificii Abraham qualitates queis Deo grata fit oblatio, exprimuntur, nempe celeritas, continuatio et fides. Celeritatem Deus in utroque Testamento praecipit; quam et ipse exhibet, cum non tantum cito largiatur, sed etiam nos praeveniat.
PL 14, 331Aアブラハムのいけにえの例によって、献げ物が神に喜ばれるための性質、すなわち速やかさ、持続、信仰が示される。神は新旧両約聖書において速やかさを命じ、自らもそれを示す。神はただちに与えるだけでなく、我々に先んじるからである。
29. Prima igitur voti gratia est celeritas solutionis. Denique Abraham filium suum ad holocaustum jussus offerre, non post dies, ut Cain obtulit: sed exsurgens mane stravit asinam suam, et adhibuit secum duos pueros, et Isaac filium suum; et concidens ligna ad holocaustum, surgens abiit, et venit ad locum quem dixerat ei Deus, die tertia (Gen. XXII, 3) .
PL 14, 331B29. したがって、誓願の第一の美点は、果たす速さである。実にアブラハムは、息子を焼き尽くすいけにえとして献げよと命じられたとき、カインが献げたように日をおいてではなく、「朝早く起きて自分のロバに鞍を置き、二人の若者と息子イサクを伴い、焼き尽くすいけにえのための薪を割って、立って出かけ、神が彼に告げた場所に三日目に着いた」(創世記22:3)。
Primo adverte immolaturi studium maturum atque festinum; ut mora exspectationis non esset, nisi donec audiretur oraculum: deinde ut sterneret asinam suam, obsequium omne ipse susciperet, et sacrificio necessaria praepararet, duabus quoque fide et spe virtutibus comitantibus, hostiam suam duceret, de potestate Dei certus, et de bonitate securus.
PL 14, 331Bまず、いけにえを献げようとする者の、早く、また急ぐ熱意に注意せよ。待つ時間は、お告げが聞こえるまでの間だけであった。次に、自分のロバに鞍を置き、奉仕のすべてを自ら引き受け、いけにえに必要なものを備えたこと。さらに、信仰と希望という二つの徳を伴って、神の権能を確信し、その善を信頼して、自分のいけにえを導いたこと。
30. Quod autem ait, die tertia; vel quod continua esse debeat et perpetua devotio. Tripartitum est enim tempus, praeteritum, praesens et futurum.
PL 14, 331C30. 「三日目に」と言うのは、献身が絶え間なく、永続すべきだということでもある。時は三つに分かれるからである。過去、現在、未来である。
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
PL 14, 331Cこれによって我々は、神の過去の恩恵についても、現在の恩恵についても、未来の恩恵についても、いかなる忘却も忍び込んではならず、恩寵の記憶が固く保たれ、従順が欠けてはならないと戒められる。
Vel quia is qui sacrificat, in unum splendorem, in unam lucem debeat credere Trinitatis. Ei enim qui fideliter sacrificat, dies lucet, nox nulla est. Sic et in Exodo Moyses ait: Viam trium dierum ibimus, et immolabimus Domino Deo nostro (Exod. III, 18) .
PL 14, 331Cあるいは、いけにえを献げる者は、三位一体の唯一の輝き、唯一の光を信じるべきだからである。信仰をもっていけにえを献げる者には、昼が輝き、夜はまったくない。出エジプト記でもモーセはこう言う。「我々は三日の道のりを行き、我々の神である主にいけにえを献げよう」(出エジプト記3:18)。
Sed etiam alibi cum visus esset Deus Abrahae ad ilicem Mambre: Respiciens, inquit, Abraham oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum.
PL 14, 331Cだが別の箇所でも、神がマムレのカシの木のそばでアブラハムに現れたときに、こう言う。「アブラハムは目を上げて、自分の目で見た。すると見よ、三人の男が彼のそばに立っていた」。
Et videns occurrit obviam illis ad ostium tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te (Gen. XVIII, 2 et 3) . Tres videt, unum adorat. Tres mensuras offert similaginis (Ibid., 6) .
PL 14, 331C「彼らを見ると、天幕の入口まで走って迎えに出て、地にひれ伏して言った。『主よ、汝の前に恩寵を見いだしたのなら』」(創世記18:2, 3)。三人を見て、一人を拝する。上等の小麦粉の三つの量りを献げる(創世記18:6)。
Nam etsi immensus Deus, tamen mensuram omnium tenet, sicut scriptum est: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu (Esai. XL, 12) ?
PL 14, 331D神は無量であるが、なお万物の量りを保っているからである。次のように書かれているとおりである。「だれが手で水を量り、手のひらで天を、握った手で全地を量ったか」(イザヤ40:12)。
Perfectae igitur in personis singulis Trinitati, interiore mentis arcano, hoc est, similaginis spiritalis sanctus Patriarcha sacrificium deferebat.
PL 14, 331Dこうして聖なる族長は、それぞれのペルソナにおいて完全な三位一体に、精神の内奥の秘所において、すなわち霊的な上等の小麦粉のいけにえを献げていたのである。
Haec est similago, quam in Evangelio molet mulier illa, quae assumetur: Una enim, inquit, assumetur, altera relinquetur (Matth. XXIV, 41) . Assumetur Ecclesia, relinquetur Synagoga. Vel mens bona assumitur, improba derelinquitur.
PL 14, 332Aこれは、福音書で、取り上げられるあの女が挽くことになる小麦粉である。「一人は取り上げられ、もう一人は残される」と言うとおりである(マタイ24:41)。取り上げられるのは教会であり、残されるのは会堂である。あるいは、善い精神が取り上げられ、邪な精神が見捨てられる。
Ut scias autem quia et Abraham in Christum credidit: Abraham, inquit, diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Et qui credit in Christum, credit et in Patrem. Et qui perfecte credit in Patrem, credit in Filium et Spiritum sanctum.
PL 14, 332Aアブラハムもキリストを信じたことを、あなたが知るために言おう。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。そして、キリストを信じる者は、父をも信じる。父を完全に信じる者は、子と聖なる霊をも信じる。
Tres ergo mensurae, una similago, hoc est, unum erat sacrificium quod venerabili Trinitati, pari quadam mensura devotionis, et congrua plenitudine pietatis oblatum est.
PL 14, 332Aこうして、三つの量り、一つの上等な小麦粉、すなわち一つのいけにえが、崇むべき三位一体に、献身の等しい量りと、敬虔にふさわしい充満をもって献げられたのである。
31. Adhuc cognosce celeris studia devotionis: Cucurrit, inquit, et accepit vitulum unum tenerum et bonum, et dedit puero, et festinavit facere eum (Gen. XVIII, 7) . Ubique impigra devotio, et ideo Deo fuit munus ejus acceptum.
PL 14, 332B31. なお、速やかな献身の熱意を知れ。「彼は走って行き、柔らかく良い子牛を一頭取り、若者に与え、急いでそれを調えた」(創世記18:7)。至る所で、献身は怠らぬものであり、それゆえ彼の供え物は神に受け入れられた。
Habes et alibi, ut solis ortum oratione praevenias: Occurre, inquit, ad solis ortum (Sap. XVI, 28) . Habes in Evangelio dicentem Dominum Jesum: Zacchaee, festinans descende (Luc. XIX, 5) .
PL 14, 332Bあなたは別の箇所にも、祈りによって日の出に先んじるべきことを見いだす。「日の出に向かって出会いに行け」(知恵の書16:28)。福音書には、主イエスがこう言うのも見いだす。「ザアカイよ、急いで降りよ」(ルカ19:5)。
Et ille quia impetraverat quod volebat, ut Christum videret; et amplius impetraverat, ut videretur et vocaretur a Christo, festinans descendit, et excepit illum gaudens; et ideo probavit Dominus ejus affectum, et eum celeri remuneratione donavit dicens: Quia hodie salus domui huic facta est (Ibid., 9) .
PL 14, 332Bそして彼は、望んでいたこと、すなわちキリストを見ることを得ていた。さらにそれ以上を得ていた。キリストに見られ、キリストに呼ばれることである。急いで降りて、喜んで彼を迎えた。それゆえ主は彼の心情を認め、速やかな報いを与えて言った。「今日、この家に救いが生じた」(ルカ19:9)。
Festinavit enim et Dominus ad beneficium; et ideo non exspectavit, ut promitteret, et postea impleret; sed antea fecit, et postea declaravit. Dixit enim: Facta est salus: quod utique praevenientis fuit, non promittentis.
PL 14, 332B実に主もまた、恩恵に向けて急いだ。それゆえ、約束して後に果たすことを待たず、先に行い、あとで宣言したのである。「救いが生じた」と言ったからである。これはまさに、先に与える者のことであって、約束する者のことではない。
Justus igitur votum suum celeritate commendat. Et patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos, et pedes suos calceamentorum induti vinculis, et tamquam corporeum onus deponentes, ut essent parati ad transitum; pascha enim Domini transitus est a passionibus ad exercitia virtutis.
PL 14, 332Cそれゆえ義人は、自分の誓願を速やかさによって推奨する。我々の父祖たちも、急いで過越を食べた。腰に帯を締め、足に履物の紐をつけ、体の重荷を下ろす者のようにして、通過に備えたのである。主の過越とは、情念から徳の修練への通過だからである。
Et ideo pascha Domini dicitur; quoniam et tunc in typo illo agni veritas Dominicae passionis annuntiabatur, et nunc ejus celebratur gratia.
PL 14, 332Cまた「主の過越」と言われるのは、あの子羊の予型において、そのときには主の受難の真理が告げられ、いまではその恩寵が祝われているからである。
32. Cito ergo hoc quaere anima; ut cito etiam audias, sicut audivit et Jacob: Quid est hoc quod tam cito invenisti, fili (Gen. XXVII, 20) ? Et ille secundum dogma respondit: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas.
PL 14, 332C32. だから、これを速やかに求めよ、魂よ。速やかに聞くためである。ヤコブも聞いたとおりである。「子よ、こんなに速く見つけたとは、どうしたことか」(創世記27:20)。すると彼は、教えにかなって答えた。「汝の神である主が、私の手に引き渡したのだ」。
Cito dat Deus; quia dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt. Verbum enim Dei non sicut quidam ait, opus est, sed operans, sicut habes scriptum: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) .
PL 14, 332D神は速やかに与える。「言うと、それらは成り、命じると、造られた」からである。実に、神の言葉は、ある者が言うように作られたものではなく、働くものである。次のように書かれているとおりである。「私の父は今に至るまで働いており、私も働いている」(ヨハネ5:17)。
Praevenit omnia; est enim ante omnia sicut Pater, et in omnibus sicut idem Pater, penetrans omnia. Validum enim et acutum, et omni gladio acutius est, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum.
PL 14, 332Dそれはすべてに先んじる。父と同じくすべてのものの前にあり、同じ父と同じくすべてのものの内にあって、すべてを貫く。「力があり、鋭く、どんな剣よりも鋭く、魂と霊、関節と骨髄の分かれ目までも刺し貫く」。
Praeveniens omnium cogitationes, de quo ait Pater Deus: Jam videbis si comprehendit te Verbum meum, aut non (Num. XI, 23) . Ubi enim Deus, et Verbum est, sicut dixit: Veniemus et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) .
PL 14, 333Aそれはあらゆる者の思いに先んじる。これについて、父なる神は言う。「汝はいまに見るだろう、私の言葉が汝を捕らえるか、そうでないかを」(民数記11:23)。神のいるところには、言葉もあるからである。言ったとおりである。「我々は来て、彼のもとに住まいを設けよう」(ヨハネ14:23)。
Et sicut habes in aliis de Deo lectum: Ego steti hic priusquam tu (Exod., XVII, 6) : ita et Verbum dicit: Priusquam stares sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 48) .
PL 14, 333Aまた、あなたが他の箇所で神について読むとおり、「私は汝より先にここに立った」(出エジプト記17:6)、同じように言葉も言う。「汝がイチジクの木の下に立つ前に、私は汝を見た」(ヨハネ1:48)。
Et de ipso dictum est Verbo, hoc est, Filio Dei: Medius autem vestrum stat quem vos nescitis (Ibid., 26) . Ubicumque enim sancti, ibi in eorum medio Dei Verbum in singulorum praecordiis complens maria et terras.
PL 14, 333Aそして、この言葉、すなわち神の子について、こう言われている。「汝らの真ん中に、汝らの知らない者が立っている」(ヨハネ1:26)。聖なる者たちのいるところはどこでも、そこに、その只中に、神の言葉がいる。一人ひとりの胸のうちにあって、海と地を満たしている。
Et cum hic est, etiam alibi est; non mutato loco, sed repleto utique sui praesentia. Ubique enim est, qui per omnia, et in omnibus, nullum locum immunem sui relinquens. Et ubi adest, erat: et ubi erat, adest. Et ideo qui novit velox esse Verbum Dei, cito petit, et cito impetrat.
PL 14, 333Bそれがここにいるとき、他の場所にもいる。場所を変えるのではなく、自らの臨在で満たしているのである。すべてを通して、またすべてのうちにある者は、至る所にいて、いかなる場所も自らから免れたままにはしない。それがそこにいるところには、すでにいたのであり、すでにいたところには、いまいる。それゆえ、神の言葉が速いことを知る者は、速やかに求め、速やかに得る。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 14, 333BPharao propter moram in obediendo arguitur. Commendatur in oratione humilitas, secretum ac brevitas, cum reprehensione verbositatis. Quomodo orandi formam Dominus docuerit; ac tandem pro quibus praecipue orandum?
PL 14, 333Bファラオは、従うのが遅れたことで責められる。祈りにおいては、謙遜、隠れ、短さが推奨され、多言が非難される。主がどのように祈りの型を教えたか。そして最後に、とりわけだれのために祈るべきか。
33. At vero Pharao qui opinionibus et vanis inanibus studium impendebat suum (ranis repleta Aegypto, sonum inanem rerum et strepitum vanum reddentibus) dicenti Moysi: Constitue mihi quando pro te orem, et pro famulis tuis, et pro populo tuo, ut exterminet Dominus ranas (Exod. VIII, 9) ; cum debuerit in tanta positus necessitate rogare, ut jam oraret nec differret, respondit: Crastina die; otiosus et negligens, morae poenam Aegypti soluturus excidio.
PL 14, 333B33. ところがファラオは、空しい思い込みと空しいことに熱意を傾けていて(エジプトはカエルで満ちており、カエルは空しい物音とむなしいやかましさを返していた)、モーセが「いつ私が汝のために、汝の僕たちのために、汝の民のために祈るか、私に定めよ。主がカエルを滅ぼすように」(出エジプト記8:9)と言ったとき、これほどの窮境に置かれていたのだから、今すぐ祈り、先延ばしにしないよう求めるべきであったのに、「明日」と答えた。怠惰で無頓着であり、遅れの刑罰を、エジプトの滅亡によって払うことになる。
Itaque iste ubi impetrabat, immemor fiebat gratiae; et exaltatus mente carnis suae, obliviscebatur Deum. 34. Humilitas autem commendat orationem.
PL 14, 333Cこうしてこの者は、願いが叶えられると、恩寵を忘れ、自分の肉の精神に高ぶって、神を忘れた。34. 謙遜は祈りを推奨する。
Siquidem et Pharisaeus ille reprehensus est qui jejunia sua velut beneficia enumerabat, et tamquam objectabat Deo, et se criminum memorabat exsortem.
PL 14, 333C実際、あのファリサイ派の人は責められた。自分の断食を善行のように数え上げ、神に突きつけるかのようにし、自分は罪とは無縁だと語ったのである。
Publicanus autem praedicatus est, qui a longe stans nolebat oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Domine Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13) .
PL 14, 333C徴税人は称えられた。遠くに立って、目を天に上げようとせず、胸を打って言った。「主なる神よ、罪人である私に憐れみ深くあれ」(ルカ18:13)。
Et ideo divina eum sententia praetulit dicens: Quia descendit hic publicanus justificatus magis, quam pharisaeus (Ibid., 14) .
PL 14, 333Dそれゆえ神の判断は、彼を〔ファリサイ派の人より〕優先して言った。「この徴税人は、ファリサイ派の人よりも義とされて降りて行った」(ルカ18:14)。
Ille enim justificatur qui peccatum proprium confitetur, sicut locutus est ipse Dominus: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Et David ait: Sacrificium Deo, spiritus contribulatus (Ps. L, 19) .
PL 14, 333D実に、自分自身の罪を告白する者が義とされる。主自身が語ったとおりである。「汝の不義を言え、汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。ダビデもまた言う。「神へのいけにえは、砕かれた霊」(詩篇50:19)。
Et iterum: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ibid.) . Hieremias quoque ait: Anima in angustiis, et spiritus anxiatus clamat ad te (Baruch. III, 1) .
PL 14, 334Aさらに言う。「砕かれ、へりくだった心を、神は軽んじない」(詩篇50:19)。エレミヤもまた言う。「苦難の中の魂、悩む霊が、汝に叫ぶ」(バルク3:1)。
Ergo et Pharao (Exod. V, 2) , et rex Assyrius qui dicebat: Quis deorum gentium istarum liberabit terram suam de manu mea; quoniam liberabit Dominus Deus tuus Hierusalem de manu mea (IV Reg. XVIII, 35) ? exaltatione sua dejecti sunt.
PL 14, 334Aこうして、ファラオ(出エジプト記5:2)も、アッシリアの王も、自らの高ぶりによって打ち倒された。アッシリアの王は言っていた。「これらの異邦の神々のうち、だれが自分の地を私の手から救ったか。それで汝の神である主が、エルサレムを私の手から救うというのか」(列王記四18:35)。
Justus autem, sicut Jacob, ad auctorem Deum refert quaecumque fuerit bona consecutus, dicens de omnibus quaecumque sibi prosperare cognoverit: Quoniam tradidit ea Dominus Deus in manus meas (Gen. XXVII, 20) .
PL 14, 334Aこれに対して義人は、ヤコブのように、得た善いものがどれであれ、創始者である神に帰し、自分に栄えをもたらしたと知ったすべてのことについて言う。「主なる神が、それらを私の手に引き渡したからだ」(創世記27:20)。
Haec igitur melior votorum suorum solutio est, sicut et David ait: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ps. XLIX, 14) . Laudare Deum, commendare est votum, et solvere.
PL 14, 334Aしたがって、これが自分の誓願のよりよい果たし方である。ダビデも言うとおりである。「神に賛美のいけにえを献げ、いと高き者に汝の誓願を果たせ」(詩篇49:14)。神を賛美することは、誓願を推奨することであり、果たすことである。
Unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis novem secundum praeceptum Domini, mundatus a lepra, solus regressus ad Christum amplificabat Deum, et agebat gratias.
PL 14, 334Bそれゆえ、あのサマリア人も他の者たちに優先される。彼は、他の九人の重い皮膚病の者とともに、主の命令に従って病から清められたが、ただ一人キリストのもとに戻って、神をあがめ、感謝した。
De quo Jesus ait: Non fuit ex illis qui rediret, et gratias ageret Deo, nisi hic alienigena . . . . . Et ait illi: Surge, et vade; quia fides tua te salvum fecit (Luc. XVII, 18) .
PL 14, 334Bこれについてイエスは言う。「戻って神に感謝する者は、彼らのうちにはいなかった。この異邦人のほかは」……そして彼に言う。「立って行け。汝の信仰が汝を救ったのだ」(ルカ17:18)。
35. Est etiam illa commendandae orationis et voti disciplina; ut non divulgemus orationem, sed abscondita teneamus mysteria, sicut tenuit Abraham, qui subcinericias fecit (Gen. XVIII, 6) .
PL 14, 334B35. 祈りと誓願を推奨するための、次のような規律もある。我々は祈りを言いふらさず、隠れた奥義を守るのである。アブラハムが、灰焼きのパンを作って守ったとおりである(創世記18:6)。
Tenuerunt et patres qui coxere conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia facientes azyma, quae Graece ἐγκρύφια dicuntur, eo quod abscondantur in cinere; significantes fermentum illud quod abscondit mulier illa Evangelica (Luc. XIII, 21) in farinae mensuris tribus, donec fermentaretur totum, mysteriorum quoque innuentes premendam esse doctrinam.
PL 14, 334B父祖たちも守った。彼らは、エジプトから持ち出した練り粉を焼くとき、灰焼きの種なしパンを作った。それはギリシア語でエンクリュフィア(灰焼きのパン)と呼ばれる。灰の中に隠されるからである。これは、福音書のあの女が、三つの量りの小麦粉の中に隠し、ついに全体が発酵したあのパン種(ルカ13:21)を意味しており、奥義の教えもまた秘められるべきであることを示している。
Quod apertius Dominus in Evangelio docuit dicens: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio Patrem tuum ora in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi: orantes autem nolite multum loqui (Matth. VI, 5) .
PL 14, 334Cこのことを、主は福音書でさらに明らかに教えて言った。「汝は祈るとき、汝の部屋に入り、戸を閉じて、隠れたところにいる汝の父に祈れ。隠れたところで見ている汝の父は、汝に報いる。祈るとき、汝らは多く語るな」(マタイ6:5)。
Et infra: Scit enim Pater vester quid vobis opus sit, antequam petatis ab eo (Ibid., 8) . Cubiculum tuum, mentis arcanum, animique secretum est.
PL 14, 334Cさらに後で言う。「汝らの父は、汝らが求める前に、汝らに何が必要かを知っている」(マタイ6:8)。あなたの部屋とは、精神の奥所、魂の秘所である。
In hoc cubiculum tuum intra, hoc est, intra in alta praecordia, totus ingredere de corporis tui exteriori vestibulo, et claude ostium tuum. 36. Quod sit ostium tuum, disce: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Ps. CXL, 3) .
PL 14, 334Cこのあなたの部屋に入れ。すなわち、あなたの体の外側の玄関から、全身で胸の奥深くに入れ。そして、あなたの戸を閉じよ。36. あなたの戸が何であるかを学べ。「主よ、私の口に見張りを置け、私の唇に囲いの戸を置け」(詩篇140:3)。
Et Paulus petit orari pro se: Ut aperiatur mihi, inquit, ostium verbi, ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3) .
PL 14, 334Dパウロもまた、自分のために祈られることを求める。「私のために言葉の戸が開かれ、キリストの奥義を語れるように」と言う(コロサイ4:3)。
Sed ille ut pote electus ad Evangelii praedicationem, recte sibi ostium verbi optabat aperiri; quia de ore ejus exibat salus gentium, de ore ejus prodibat vita populorum. Nos autem claudamus ostium, ne culpa intret, ne lapsus aliquis sermonis exeat.
PL 14, 334Dしかし彼は、福音の宣教に選ばれた者であるから、言葉の戸が自分に開かれるよう望んだのは正しい。彼の口からは諸国民の救いが出、彼の口からは諸民の生命が現れたのである。だが我々は戸を閉じよう。罪が入らず、言葉の過ちが出てゆかないように。
Intrat culpa, si lapsus exierit. Audi quomodo intret culpa. In multiloquio, inquit, non effugies peccatum (Prov. X, 19) .
PL 14, 335A過ちが出てゆけば、罪が入る。罪がどのように入るか、聞け。「多言のうちに、汝は罪を免れない」と言う(箴言10:19)。
Exivit multiloquium, peccatum intravit; quia in multiloquio nequaquam qui exeat sermo, trutinatur, imprudenter labitur, licet ipsum ultra mensuram aliquid loqui grande peccatum sit.
PL 14, 335A多言が出てゆき、罪が入った。多言のうちでは、出てゆく言葉が秤にかけられることがまったくなく、〔人は〕軽率に滑り落ちるからである。度を越して何かを語ること自体が、すでに大きな罪であるとしても。
37. Et ideo cave ne imprudenter loquaris; labia enim imprudentis inducunt eum ad mala. Cave ne in oratione te extollas; oratio enim humiliantis se nubes penetrabit. Cave ne incaute Symboli vel Dominicae orationis divulges mysteria.
PL 14, 335A37. それゆえ、軽率に語らないよう気をつけよ。「軽率な者の唇は、彼を悪へ導く」からである。祈りにおいて自らを高めないよう気をつけよ。「自らを低くする者の祈りは、雲を貫く」からである。信条や主の祈りの奥義を、不用意に言いふらさないよう気をつけよ。
An nescis quam grave sit in oratione contrahere peccatum, ubi speras remedium? Certe Dominus per Prophetam docuit hoc grave esse maledictum dicens: Et oratio ejus fiat in peccatum (Ps. CVIII, 7) ; nisi forte mediocre id tibi putas esse.
PL 14, 335Aあなたは知らないのか、救いを望むところである祈りの中で罪を負うことが、どれほど重いかを。主は預言者を通して、これが重い呪いであると教えた。「その祈りが罪となるように」(詩篇108:7)。ただし、あなたがこれを軽いものと思うのであれば、話は別である。
Diffidere est enim de potentia Dei, aestimare quod non audiaris, nisi clamaveris. Clament opera tua, clamet fides, clamet affectus, clament passiones tuae, clamet sanguis tuus, sicut sancti Abel, de quo dixit Deus ad Cain: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10) .
PL 14, 335B実に、叫ばなければ聞かれないと考えるのは、神の力を疑うことである。あなたの行いが叫び、信仰が叫び、心情が叫び、苦しみ〔passiones はここでは情念でなく、血と並ぶ受苦の意〕が叫び、あなたの血が叫ぶがよい。聖なるアベルの血が叫んだように。神はカインに言った。「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。
Audit enim te in occultis, qui mundat in occultis. Nos nisi loquentem aliquem audire non possumus: apud Deum loquuntur non verba, sed cogitationes. Et ut hoc verum scias, dicebat Dominus Jesus ad Judaeos: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?
PL 14, 335B隠れたところで清める者は、隠れたところであなたを聞くからである。我々は、だれかが語るのでなければ聞くことができない。神のもとで語るのは、言葉ではなく、思いである。このことが真実であるとあなたが知るために言おう。主イエスはユダヤ人たちに言っていた。「なぜ汝らは、心の中で悪を思うのか」(マタイ9:4)。
Non interrogantis vox ista est, sed scientis. Quod tibi manifestat Evangelista dicens: Jesus autem sciebat cogitationes eorum (Luc. VI, 8) . Sicut ergo Filius novit, novit et Pater.
PL 14, 335Bこれは問う者の声ではなく、知っている者の声である。これを福音書記者はあなたに示して言う。「イエスは彼らの思いを知っていた」(ルカ6:8)。したがって、子が知るように、父もまた知る。
Filium nosse cognovisti, Patrem nosse, audi consiliarium et testem Patris dicentem: Scit enim Pater vester quid vobis opus sit, antequam petatis ab eo (Matth. VI, 5) . Coque ergo subcinericiam tuam vapore Spiritus sancti; coque etiam animi passiones verbi calore.
PL 14, 335C子が知っていることを、あなたは知った。父が知っていることを知るためには、父の助言者であり証人である者が言うのを聞け。「汝らの父は、汝らが求める前に、汝らに何が必要かを知っている」(マタイ6:5)。だから、聖なる霊の熱で、あなたの灰焼きのパンを焼け。言葉の熱で、心の情念をも焼け。
Et si crudiores sunt passiones tuae nuper fortasse de Aegypto egredientes, operito eas, et lento calore excoque; ne fortiorem ignem ferre non possint, et semiustulentur potius quam coquantur. Sunt enim plurima quae cruda displiceant, cocta delectent.
PL 14, 335Cあなたの情念が、まだ生煮えで、おそらくエジプトから出たばかりであるなら、それらを覆い、弱い熱でよく焼け。より強い火に耐えられず、焼けるよりむしろ半ば焦げてしまうことのないように。実に、生では不快だが、焼けば喜ばしいものは多い。
Fove igitur pectore tuo alta mysteria; ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
PL 14, 335Cだから、深い奥義を胸であたためよ。早すぎる言葉によって、また信頼できない耳や弱い耳に、生焼けのものを委ねるように明かしてはならない。聞き手が背を向け、恐れとともに嫌悪することのないように。もしよく焼けたものを味わっていたなら、霊的な食物の甘美さを感じ取ったはずなのに。
38. Divine autem Dominus Jesus et bonitatem te docuit Patris, qui bona noverit dare (Luc. XI, 13) ; ut quae bona sunt a bono poscas: et impense et frequenter monuit orandum; non ut fastidiosa continuetur oratio, sed ut assidua frequenter effundatur (Ibid., 9) .
PL 14, 335D38. 主イエスは、神的な仕方で、父の善をもあなたに教えた。父は善いものを与えることを知っている(ルカ11:13)。善いものを、善なる者に求めるためである。また、熱心に、頻繁に祈るよう戒めた。祈りがうんざりするほど続けられるためではなく、絶えず頻繁に注ぎ出されるためである(ルカ11:9)。
Plerumque enim inanis gloria longae precationi, intermissae autem prorsus obrepit incuria. Deinde monet (Matt. XVIII, 15) ut cum ipse veniam tibi poscis, tum maxime largiendam aliis noveris, quo precem tuam operis tui voce commendes.
PL 14, 336A実に、長い祈願には、しばしば空しい栄光心が忍び込み、途絶えた祈願には、まったくの怠慢が忍び込む。さらに主は戒める(マタイ18:15)。あなた自身が赦しを求めるときは、他の人に赦しを与えるべきことを、とりわけ心得よ。あなたの祈願を、あなたの行いの声によって推奨するためである。
Apostolus quoque docet (I Tim. II, 8) orandum sine ira et disceptatione, ut non turbetur, non interpoletur oratio tua. Docet etiam orandum in omni loco, cum Salvator dicat: Intra in cubiculum tuum (Matt. VI, 6) .
PL 14, 336A使徒もまた、怒りや争いなしに祈るよう教える(一テモテ2:8)。あなたの祈りが乱されず、途中で損なわれないためである。また、あらゆる場所で祈るよう教える。救い主は「汝の部屋に入れ」(マタイ6:6)と言っているにもかかわらずである。
Sed intellige non cubiculum conclusum parietibus, quo tua membra claudantur: sed cubiculum quod in te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo versantur sensus tui.
PL 14, 336Aだが、壁で閉ざされ、あなたの手足が閉じ込められる部屋だと解してはならない。あなたの内にある部屋、あなたの思いが閉じ込められ、あなたの感覚が行き来する部屋だと解せ。
Hoc orationis tuae cubiculum ubique tecum est, et ubique secretum est, cujus arbiter nullus est nisi solus Deus.
PL 14, 336Aあなたの祈りのこの部屋は、至る所であなたとともにあり、至る所で秘められており、神ただ一人のほかに、その審判者はいない。
39. Orandum autem praecipue et pro populo doceris (I Tim. II, 1) , hoc est, pro toto corpore, pro membris omnibus matris tuae, in quo mutuae charitatis est insigne. Si enim pro te roges tantum, solus pro te rogabis.
PL 14, 336B39. とりわけ民のためにも祈るべきことを、あなたは教えられている(一テモテ2:1)。すなわち、全体のため、あなたの母〔なる教会〕のすべての肢体のために祈るのであり、そこに相互の愛の印がある。あなたが自分のためだけに願うなら、あなたのために願うのはあなた一人となるからである。
Et si pro se tantum singuli orent, minor peccatoris quam intercedentis est gratia. Nunc autem quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis. Ergo ut concludamus, si pro te roges tantum, solus, ut diximus, pro te rogabis.
PL 14, 336Bまた、各人がただ自分のためだけに祈るなら、罪人の得る恩寵は、とりなす者の得る恩寵より小さい。いまは、各人がすべての人のために祈るから、すべての人もまた各人のために祈る。したがって、結論として、あなたが自分のためだけに願うなら、先に言ったとおり、あなたのために願うのはあなた一人となる。
Si autem pro omnibus roges, omnes pro te rogabunt. Siquidem et tu in omnibus es. Ita magna remuneratio est, ut orationibus singulorum acquirantur singulis totius plebis suffragia. In quo arrogantia nulla, sed humilitas major est, et fructus uberior.
PL 14, 336Bだが、すべての人のために願うなら、すべての人があなたのために願う。あなたもまた、すべての人の中にいるからである。こうして、報いは大きい。各人の祈りによって、民全体のとりなしが、一人ひとりのために得られるのである。そこには傲慢はまったくなく、むしろ謙遜がより大きく、実りもより豊かである。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 14, 336CExposito primo sacrificii, Cain defectu transitur ad alterum, quod scilicet non obtulerit de primitiis. Primitias animae praecipue offerendas, et quae illae sint. Easdem Abelem obtulisse, ac legem offerendas praecepisse.
PL 14, 336Cカインのいけにえの第一の欠陥が説明されたので、第二の欠陥に移る。すなわち、初物から献げなかったことである。魂の初物こそ特に献げられるべきであること、またそれがどのようなものか。アベルがそれらを献げたこと、律法もそれを献げるよう命じたこと。
Ibidem quinam dicantur Chananaei: item cur Deus jurasse memoretur: non posse sine illius ope animi motus pacari. Denique hos partus offerri debere ad quos sexus distinctio nihil conferat.
PL 14, 336C同じ箇所で、カナン人とはだれのことかが語られる。また、なぜ神が誓ったと記されているのか。神の助けなしには、心の動きは鎮められえないこと。最後に、性の区別が何の違いももたらさない産み出されるものこそ、献げられるべきであること。
40. Sed jam est tempus alio transire, quoniam de eo quod post dies obtulit Cain plene diximus.
PL 14, 336C40. だが、もう別の話に移るべき時である。カインが日をおいて献げたことについては、十分に語ったからである。
Factus est indicium resupini, cum ipsa postulatio voti matura esse debeat; ne videamur de humanis artibus, hoc est, medendi peritia, herbarumque succis sperasse magis remedium, quam de Deo subsidium poposcisse.
PL 14, 336C〔カインは〕怠惰な者〔resupinus は「仰向けに寝そべった」の意で、無精な者を言う〕の徴となった〔底本は factus est。主語を前文のカインと取った。本文が崩れている可能性がある〕。願いを求めることそのものは、速やかであるべきである。我々が、神に助けを求めたよりも、人間の技、すなわち医術の心得や草の汁に救いを期待したと見られることのないためである。
Ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare possit animae passiones. Verum homines quidam praepostero ordine ante sibi ab hominibus opem arcessunt: ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur divini postulandam favoris, gratiam.
PL 14, 336Dというのも、まず逃れ込むべきは、我々の魂の情念を癒すことのできる神自身のもとだからである。ところが、ある人々は順序をさかさまにして、まず人間から助けを招き寄せる。人間の助けが尽きて初めて、神の好意、すなわち恩寵を求めるべきだと考える。
41. Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus. Obtulit, inquit, ex fructibus terrae, non a primis fructibus primitias Deo. Hoc est primitias sibi prius vindicare: Deo autem sequentia deferre.
PL 14, 337A41. では、カインのあの罪状が論じ終えられ、立証されたので、献げ物のもう一つの欠陥を検討しよう。「彼は地の実りから献げたのであって、初めの実りから初物を神に献げたのではない」と言う。これは、初物をまず自分のために主張し、神には後のものを献げるということである。
Itaque cum vere anima corpori tamquam servo domina sit praeferenda, utique primitias ejus, hoc est, animae prius quam corporis offerre debemus. Primitiae animae primatus sunt bonarum disciplinarum.
PL 14, 337Aそれゆえ、魂は真に女主人として、奴隷のような体よりも優先されるべきであるから、我々はその初物を、すなわち体の初物よりも先に魂の初物を献げなければならない。魂の初物とは、善き修練の首位である。
Quae licet tempore posteriores sint, quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, visus, auditus, et tactus, odor, vox (mens autem et sensus pars animae) pars corporis est, tamen priores sunt disciplinis.
PL 14, 337Aこれらは、時間においては体の初物――食物、成長、視覚、聴覚、触覚、嗅覚、声(精神と感覚は魂の部分であるが、〔これらは〕体の部分である)――より後であるとしても、それでも修練の点では先である〔底本の丸括弧の区切りでは文法が整わない。括弧の後の pars corporis est は体の初物を受けると取った。priores sunt disciplinis は「修練の点で〔体の初物より〕先である」と取った〕。
Quarum primitiva est puro corde et simplici sermone oblata Deo gratiarum actio. 42. Haec munera obtulit Abel, et ideo respexit Deus in munera ejus, quoniam e primitivis obtulit. Accedit ergo quia de primitivis ovium, et de adipibus earum.
PL 14, 337Aその修練の初物とは、清い心と素朴な言葉をもって神に献げられる感謝である。42. アベルはこれらの供え物を献げた。それゆえ神は彼の供え物に目を留めた。初物のなかから献げたからである。さらに、羊の初物と、その脂身から〔献げた〕。
Considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus obtulit. Plus est enim animalis, quam terrenus; siquidem animalis proximus spiritali est. Non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale.
PL 14, 337B考えよ、彼は感覚のないものからではなく、生き物から献げたことを。魂的なものは、地的なものより上だからである。魂的なものは霊的なものに最も近い。「先にあるのは霊的なものではなく、魂的なものであり、そのあとに霊的なものである」。
Quod animale spirat, habet vitalem spiritum: non ita quod de terrarum est fructibus. Deinde obtulit non secunda, sed prima; non exigua, sed pinguia: talia enim lex probavit, et jussit offerri, sicut scriptum est: Et erit, inquit, cum inducet te Deus in terram Chananaeorum, sicut juravit patribus tuis, et dabit tibi; tolles omne quod aperit vulvam masculinum Domino.
PL 14, 337B魂的なものは息をし、命の息をもつ。地の実りであるものはそうではない。さらに彼は、二番目のものではなく最初のものを、貧弱なものではなく肥えたものを献げた。律法もそのようなものを是認し、献げるよう命じたのである。書かれているとおりである。「そして、神が、汝の父祖たちに誓ったとおり、汝をカナン人の地に導き入れ、それを汝に与えるとき、汝は、胎を開く雄のすべてを、主のために取りのけよ」。
Omne quod aperit vulvam de armentis et pecoribus tuis, quaecumque nata fuerint tibi masculina, sanctifica Domino. Omne quod aperit vulvam asinae, mutabis illud ove: si autem non mutabis, redimes illud (Exod. XIII, 11 et seq.) .
PL 14, 337B「汝の牛の群れや家畜の群れのうち、胎を開くものはすべて、汝に生まれた雄は何であれ、主のために聖別せよ。ロバの胎を開くものはすべて、羊に替えよ。替えないなら、それを買い戻せ」(出エジプト記13:11以下)。
Quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae, quam ut in venis quibusdam verborum simplicium deprehendas atque haurias ubertatem gratiae spiritalis? Chananaei enim mobiles et inquieti sunt.
PL 14, 337Cこれほど深い奥義、これほど高く隠された知恵が、ほかにあろうか。あなたが、素朴な言葉のいわば鉱脈のうちに、霊的な恩寵の豊かさを見いだし、汲み取るということ以上に。実に、カナン人は移ろいやすく、落ち着きがない。
Cum igitur in eorum terram fueris ingressus, quos advertis propter levitatem, inquietudinem, et instabilitatem morum, possessione dejectos, tu teneto constantiam.
PL 14, 337Cそれゆえ、あなたが彼らの地に入ったとき、彼らが軽薄さ、落ち着きのなさ、品行の不安定さのゆえに所有から追い出されたことに気づくなら、あなたは恒常を保て。
Non te vilis ratio, non levis sermo perturbet; hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio: sed magis tranquillitatem cordis, et animi serenitatem placidus servato; ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.
PL 14, 337C卑しい理屈や軽い言葉に、あなたが乱されてはならない。カナン人とは、移ろいやすい言葉、不安定な心情、落ち着きのない論争のことだからである。むしろ、心の静けさ、魂の晴朗さを、穏やかに保て。海の只中に、船のための安全な停泊地があるように、あなたの精神の港のようなものを示すためである。
43. Hanc possessionem tibi Dominus pollicetur, et quodam sacramenti promittit vinculo, ut constantiam tuam firmet.
PL 14, 337D43. この所有を主はあなたに約束し、あなたの恒常を固めるために、誓約の絆によって約束する。
Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse.
PL 14, 337D神が誓うのは、信じる者の信仰を必要とするからでも、証言の保証を欠いて誓約の後ろ盾を求めるからでもない。信用を誓約によって自分に取りつける我々人間が、語ったことが真実だと信じてもらうために誓うのとは違う。
Deus autem et cum loquitur fidelis est, cujus sermo sacramentum est. Non enim propter sacramentum fidelis omnipotens Deus, sed propter Deum etiam sacramentum fidele est. Qua ratione igitur Moyses jurantem Deum inducit?
PL 14, 337D神は、語るときも信実であり、その言葉が誓約なのである。全能の神は誓約のゆえに信実なのではなく、神のゆえに誓約もまた信実なのである。では、どのような理由でモーセは、誓う神を導入するのか。
Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere: sic nos non nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena versamur.
PL 14, 338Aそれは、我々が死すべき者の習いによって閉ざされ、ウニのように世間の通念というある種の殻に身を包み、あるいは、殻の覆いの内にいなければ息をすることも、自由な空気を摂ることも、それに耐えることもできないカタツムリのように、人間の習慣のある地上の隠れ場の内でしか生きていないからである。
Unde quia illud verius solemus credere, quod jurejurando firmatur; ne nostra claudicet fides, jurare describitur Deus qui ipse non jurat, sed jurantium judex, et ultor est pejerantium.
PL 14, 338Aそれゆえ、我々は誓いによって固められたことをいっそう真実だと信じる習いであるから、我々の信仰が足を引きずることのないよう、神は誓う者として描かれる。神自身は誓わず、誓う者の裁き手であり、偽って誓う者を罰する者であるのに。
Denique scriptum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4) .
PL 14, 338Aそこで、こう書かれている。「主は誓い、悔いることはない。汝は永遠に祭司である」(詩篇109:4)。
Servavit utique quod juravit, dedit nobis aeternum principem sacerdotum: ut et tu quod juraveris, ita noveris esse servandum; ut quia per eum juras qui non mentitur, scias eum futurum, si mentiaris, ultorem.
PL 14, 338A実に主は、誓ったことを守り、永遠の祭司の長を我々に与えた。あなたもまた、自分が誓ったことは守るべきものだと心得るためである。そして、偽ることのない者によって誓うのだから、あなたが偽るなら、その者が報復者となることを知るためである。
44. Expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus, dabit tibi Deus vacuam possessionem cordis et mentis; ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas, et fructum ex ea capias, nec sustineas in ea Chananaeos, hoc est, turbidos sensus recurrere; eradices gentilium vitiorum omnem conceptum; lucos eorum diruas quibus obumbratur veritas, et quidam coelestis liber visus cogitationis horrore tenebrosae disceptationis absconditur.
PL 14, 338B44. こうして、落ち着きのない移ろいやすい思いが追い払われたなら、神はあなたに、心と精神の空いた所有地を与えるだろう。あなたがそれを、静けさという耕作によって耕し、そこから実りを収め、そこにカナン人、すなわち濁った感覚が戻ってくるのを許さず、異邦人の悪徳の孕んだものをすべて根こそぎにし、真理を覆い隠す彼らの森を取り壊すためである。その森のために、天上のものを自由に見る視力が、暗い論争の思いの恐れによって隠されてしまう。
45. Sed hoc nisi divino donatus munere efficere non potes; ideo ait: Dabit tibi Deus (Exod. XIII, 11) , hoc est, cogitationes optimas, placida consilia, tranquillas inventiones. Cum dederit haec, tolles omne quod aperit vulvam masculinum, et sanctificabis Domino.
PL 14, 338B45. だが、これは、神の賜物を与えられるのでなければ、あなたにはなしえない。だから言うのである。「神は汝に与えるだろう」(出エジプト記13:11)。すなわち、最善の思い、穏やかな思慮、静かな着想を、である。これらを与えられたなら、あなたは胎を開く雄のすべてを取りのけ、主のために聖別することになる。
Non totum exigit a te Deus, qui totum donavit. Multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse divinum sacrificium, ubi est usus naturae.
PL 14, 338C神は、すべてを与えた者でありながら、あなたにすべてを求めはしない。実に、人間の実体の用のために多くを恵むが、本性の用があるところには、神へのいけにえはありえない。
Edere, bibere, dormire, aliaque etiam ministeria corporis dono sunt tibi collata, non a te relata Deo munera.
PL 14, 338C食べること、飲むこと、眠ること、そのほか体のもろもろの務めも、あなたに賜物として授けられたものであって、あなたから神に返された供え物ではない。
Quidquid autem sanctum cogitaveris, hoc Dei munus est, Dei inspiratio, Dei gratia: sicut e contrario illa quae cum in usu naturae humanae sint, non coinquinant hominem; sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem.
PL 14, 338Cだが、あなたが聖なることを思うなら、それは神の賜物であり、神の霊感、神の恩寵である。反対に、人間の本性の用にあるものは、人を汚さない。口から出るもの、すなわち盗み、偽証、神聖冒瀆こそが、人を汚す。
46. Interiora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. Ibi quaeramus omne quod aperit vulvam masculinum, hoc est, justum et principale, quod sanctificare Domino debeamus.
PL 14, 338C46. だから、我々の内側を清めよう。献げ物が喜ばれないことのないように。そこで、胎を開く雄のすべてを探そう。すなわち、義にして首位のもの、我々が主のために聖別すべきものを。
Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur. Nam etsi mulier sanctificat virum, et vir mulierem; tamen plerumque contingit virginis vulvam etiam sine conjugii sanctitate reserari.
PL 14, 338D処女の恥じらいが失われて女の胎が開かれる、これらの体の交わり、懐胎、出産が、我々を聖別するのではない。実に、妻が夫を聖別し、夫が妻を聖別するとしても、結婚の聖なることなしに処女の胎が開かれることは、たいていありうる。
Neque rursus sola virilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. Habent sua munia viri, habent mulieres sexus sui officia discreta.
PL 14, 338Dまた逆に、男だけに恩寵があり、女は聖別と無縁であるのでもなく、両性の本性が混ざり合って、どちらも体の出産に身を費やすわけでもない。男には男の務めがあり、女には女の、性ごとに別々の務めがある。
Generatio ista successionis humanae mulierem decet, impossibilis eadem viro. 47. Ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus.
PL 14, 339A人間の世代の継承のためのあの出産は、女にふさわしく、男には不可能である。47. それゆえ、この意味が肉の用に合わないなら、魂の務めを検討しよう。
Istam sane invenio, quae nullo discreta sit sexu: et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit, concipit, parit.
PL 14, 339A私は確かに、魂をいかなる性にも分けられていないものとして見いだす。性をもたないのに、両性の務めを表し、嫁ぎ、孕み、産む。
Et sicut feminis dedit vulvam natura, in qua uniuscujusque animantis generatio per menstruas formatur aetates: ita est quaedam virtus animae quae velut quodam vulvae genitalis secreto cogitationum nostrarum suscipere semina, conceptus fovere, partus solet edere.
PL 14, 339Aそして、自然が女たちに胎を与え、そこで各生き物の発生が、月ごとの時期を通して形づくられるように、魂にも、あたかも生殖の胎のようなある秘所によって、我々の思いの種を受け取り、懐胎をあたため、出産をもたらすのを常とする、ある力がある。
Neque enim aliter diceret Esaias: In utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI 18) ; nisi vulvam animae novisset.
PL 14, 340Aさもなければ、イザヤはこう言わなかっただろう。「胎に宿し、我々は救いの霊を産んだ」(イザヤ26:18)。魂の胎を知っていたのでなければ。
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
PL 14, 340Aこれらの産み出されるもののうち、あるものは女性的である。悪意、軽佻、奢侈、無節制、恥知らず、その他この類の悪徳であり、これらによって我々の魂の男らしさは骨抜きにされる。
Masculinae sunt, castitas, patientia, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus mens nostra, et caro ipsa firmatur, et ad obeunda impigre munia virtutis erigitur. Hos partus alvus ille propheticus parturivit.
PL 14, 340A男性的なものは、貞潔、忍耐、思慮、節制、勇気、正義であり、これらによって我々の精神と肉そのものが固められ、徳の務めを怠りなく果たすよう奮い立たされる。これらの産み出されるものを、あの預言者の胎が産んだ。
Et ideo ait: In utero accepimus et parturivimus spiritum salutis. Masculum igitur et parturivit, et peperit, qui spiritum salutis effudit.
PL 14, 340Aそれゆえ彼は言う。「胎に宿し、我々は救いの霊を産んだ」。したがって、救いの霊を注ぎ出した者は、男子を産みの苦しみで産み、生んだのである。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 14, 339B[0339] Animae partus mature producendos: eorum quae forma sit? Plebeios sensus mentis imperio domitari posse; duplex enim esse sensuum nostrorum genus; et in utro consistant primitiva Deo offerenda?
PL 14, 339B魂の産み出すものは、時を得て産み出されるべきこと。それらの形はどのようなものか。平民的な感覚は精神の命令によって馴らされうること。我々の感覚には二種類あるからである。そして、神に献げるべき初物は、そのどちらにあるのか。
Postremo de commixtione qua constamus, ejusque primitiis disputatur. 1. Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, sed etiam pariat, et diebus pariat impletis; ne immaturos partus dies judicii deprehendat.
PL 14, 339B最後に、我々が成り立っている混合物と、その初物について論じられる。1. 我々の魂は、これらの産み出されるものを、産みの苦しみで産むがよい。苦しむだけでなく、産み落とし、それも日が満ちてから産み落とすがよい。裁きの日が、未熟な産み出されるものを捕らえることのないように。
De his enim partubus dixit Dominus Jesus: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI, 23) ?
PL 14, 339B主イエスが「その日々には、身重の女と乳を飲ませている女は災いだ」(ルカ21:23)と言ったのは、まさにこれらの産み出されるものについてではないか。
Maturius igitur absolvatur hic partus, et cogitationes nostrae bonorum operum processibus explicentur; ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat.
PL 14, 339Bだから、この産みは早めに終えられ、我々の思いは、善い行いの進展によって展開されるがよい。我々の終わりがいかなる未完成のものも見いださず、我々の生の終点がいかなる未展開のものにも突き当たらず、我々の行いの働きが、金床の上に置かれたままのものを何一つ残さないために。
Festina igitur anima formare partus tuos, properantius absolvere, celerius quos genueris enutrire. 2. Quae tanti forma sit partus, demonstrat Apostolus dicens: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .
PL 14, 339Cだから、魂よ、急いで、あなたの産み出すものを形づくり、いっそう急いで産み終え、産んだものをより速やかに養え。2. これほどの産みの形がどのようなものかを、使徒が示している。「私の幼子たちよ、汝らの内にキリストが形づくられるまで、私は再び産みの苦しみをする」(ガラテヤ4:19)。
In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat. Partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint.
PL 14, 339Cこの形へと、我々の精神の内奥の全体が結び合い、我々の魂のあの生む胎の内で、キリストが輝くがよい。我々の産み出すものは信仰であり、我々の養いは教えの戒めであるがよい。
His quaedam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, juvenculescat adolescentia, senecta canescat. Aetas enim senectutis vita est immaculata. Itaque ea demum bona est animae senectus, quam nulla perfidiae inquinamenta maculaverint.
PL 14, 339Cこれによって、我々の心のいわば幼年期は染め込まれ、少年期は教え込まれ、青年期は若々しくなり、老年期は白髪となるがよい。老年の年齢とは、汚れなき生涯だからである。それゆえ、魂の老年が善いものであるのは、不信のいかなる汚れも染みを付けなかった場合に限る。
Et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit: Ego vos, inquit, genui in Evangelio (I Cor. IV, 15) ; ne cujus saeva insusurratio rudis fidei tentaret infantiam.
PL 14, 339Dそのためにパウロは、自分の産んだ者たちをこの汚れから守った。「私は福音において、汝らを生んだ」と言う(一コリント4:15)。始まったばかりの信仰の幼年期が、だれかの残酷なささやきに誘惑されることのないようにである。
Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes. IV, 13) .
PL 14, 339Dしたがって彼は、男子を生んでいたのである。教えていた諸民が、信仰の一致のうちに完全な人へと集い、神の子の認識において、キリストの充満の完全な量りを保つことを、彼は熱望していた(エフェソ4:13)。
Hoc enim sacrificium acceptabile Deo noverat, de quo scriptum est: Separabis omne quod aperit vulvam masculinum, Domino (Exod. XIII, 11) .
PL 14, 340B実に彼は、これが神に受け入れられるいけにえであることを知っていた。これについては、こう書かれている。「胎を開く雄のすべてを、汝は主のために別にせよ」(出エジプト記13:11)。
Et qui addidit: Omne quod aperit vulvam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi, masculinum sanctifica Domino (Ibid., 12) ; ne quid obscuritatis habeat, consideremus.
PL 14, 340Bまた、〔彼が〕こう付け加えているので、何も不明瞭なところが残らないように、考察しよう〔底本は Et qui addidit。Et quia addidit と解した。qui を関係詞と取り、付け加えた者〔モーセ〕を言うとも読める〕。「汝の牛の群れや家畜の群れのうち、汝のものである胎を開く雄を、主のために聖別せよ」(出エジプト記13:12)。
3. Dixerat de principalibus generationibus, hoc est, plenis capacibusque rationis: addidit et de gregalibus, hoc est, reliquis velut plebeiis sensibus, qui irrationalibus comparantur jumentis.
PL 14, 340B3. 彼は首位の産み出されるもの、すなわち理性を十分に受け入れるものについて語っていた。さらに群れのもの、すなわち、理性をもたない役畜に比べられる、いわば平民的な残りの感覚についても付け加えた。
Quae tamen cum a rectore aliquo gubernantur, facile mansuescunt; et imperata exsequi, et jugum subire, et ad vocem magistri accelerare gradum, aut sistere, aut deflectere, aut aliqua munia sui operis quae jubentur, humano quodam famulatu obire consueverunt.
PL 14, 340Bそれでも、これらは、何らかの導き手に導かれるとき、容易に馴れ、命じられたことを果たし、くびきを負い、調教師の声に合わせて足を速め、止まり、向きを変え、命じられた自らの働きの務めを、人間への服従のようなもので果たすのを常とする。
Tantum valet institutio, ut vincat naturam! Itaque illa quae consortium nostrae substantiae non habent, agnoscunt tamen nostrae vocis imperium: et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt.
PL 14, 340C訓練はこれほどの力をもち、本性に勝つ。それゆえ、我々の実体と交わりをもたないものも、我々の声の命令を認める。自らの本性には理性をもたないのに、我々の理性を受け取り、いわば注ぎ込まれたものとして身につける。
Equos videmus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri. Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere; et cum sint ipsi terribiles, discunt timere.
PL 14, 340C馬が、民衆の熱狂に駆り立てられ、拍手を喜び、調教師の甘言を楽しむのを、我々は見る。猛々しい獅子が、生まれつきの獰猛さを、命令に従う穏やかさに変え、自らの猛り狂いを捨て、我々の習いを身につけるのを見る。自身は恐ろしい存在でありながら、恐れることを学ぶ。
Caeditur canis, ut pavescat leo: et qui sua injuria exasperatur, coercetur aliena, alteriusque exemplo frangitur. Quoties parata praeda et cibo obvio famem perpeti malunt, dum offensam magistri verentur?
PL 14, 340C犬が打たれ、獅子が怯えるようになる。自分への仕打ちで荒れる者が、他者への仕打ちで抑えられ、他者の例で打ち砕かれる。用意された獲物と目の前の餌があっても、調教師の怒りを恐れて飢えを耐えることを選ぶことが、どれだけあることか。
Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt? Ita dum nostrae voluntati obsequuntur, suae obliviscuntur.
PL 14, 340D突然の衝動に駆られたときでさえ、噛みつくために開いた口を、命じられて緩めることが、どれだけあることか。こうして、我々の意志に従うあいだ、自らの意志を忘れる。
Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.
PL 14, 340Dあの野獣たちや、馬の群れ、あらゆる種類の家畜は、そうではない。導き手なしにさまよい、調教者のいかなる手綱も欠いて、いきりたつ。
Et ideo appositi sunt armentarii, opiliones, caeterique pastores, quidam magistri gregum officia sua singulis animantium sibi commissorum conditione formantes.
PL 14, 341Aそれゆえ、牛飼い、羊飼い、そのほかの牧者たちが付けられた。彼らは群れの師として、自らの務めを、委ねられた個々の生き物の状態に合わせて形づくる。
4. Videtur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum et mansuetum: aliud indomitum quod armentario quodam motu mentis velut deside atque resoluto proruat ad irrationabiles delectationes corporis: mansuetum autem quod velut duci cuidam moderationi mentis se subjiciat et subdat.
PL 14, 341A4. このように、我々の感覚にも二つの種類があると見える。一つは馴らされ穏やかなもの、もう一つは馴らされていないもので、精神のいわば牛飼いのような動きが怠惰で弛緩しているために、体の理性なき快楽へと突進する。穏やかなものとは、精神の節度というある導き手に、従い、服するものである。
Quaecumque ergo ejus naturae reguntur, ea sunt masculina atque perfecta: quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.
PL 14, 341Aしたがって、この本性に属して導かれるものはみな、男性的で完全である。だが、導き手なしに、平民的な僭越によって支配するものは、王と貴族の合議を奪われたある国のように、自らの体のあらゆる状態と男らしい活力を、女々しい弛緩によって弱める。
Ex his illa lex carnis est, quae legem Apostolicae mentis impugnans, captivam trahebat eam quadam lege peccati. Et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua virtute, sed in Christi gratia reponebat (Rom. VII, 25) .
PL 14, 341Bこれらのうちで、肉の法則と言われるものは、使徒の精神の法則に戦いを挑み、それを罪の法則によって捕虜として引いて行った。それゆえパウロは、あの死の体から解放されるために、自分の望みのすべてを、自分の力にではなく、キリストの恩寵に置いたのである(ローマ7:25)。
Unde liquet quod hae commotiones quae secundum legem mentis sunt, ex divino favore procedunt, alii autem sensus ex voluptate corporea.
PL 14, 341Bここから明らかなように、精神の法則にしたがうこれらの動きは、神の好意から出てくるが、他の感覚は体の快楽から出てくる。
5. Illa igitur quae sancta sunt, primitiva sunt nostrorum sensuum: ista velut de quodam grege sunt, et vilitate plebeia: quae varia videtur Moyses nominibus significasse diversis.
PL 14, 341B5. したがって、聖なるものは、我々の感覚の初物である。他のものはいわば群れに属し、平民的な卑しさをもつ。モーセはこれらの多様なものを、異なる名で示したように見える。
Hoc enim declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait: Initia areae tuae et lacus tui non novissima facies. Primitiva filiorum tuorum dabis mihi (Exod. XXII, 29) .
PL 14, 341B律法のあの神秘的な麦打ち場もまた、これを明らかにしている。それについて言う。「汝の麦打ち場と酒ぶねの初物を、汝は後回しにしてはならない。汝の子らの初物を、汝は私に与えよ」(出エジプト記22:29)。
Sanctae commotiones sensuum nostrorum, quae secundum virtutes sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis: propterea etiam rurali areae comparantur, in qua ventilantur frumenta.
PL 14, 341C我々の感覚の聖なる動きは、徳にしたがうものであり、霊的な麦打ち場の初物である。それゆえ、穀物があおぎ分けられる田舎の麦打ち場にも比べられる。
Sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum, et dum saepius ventilatur, separatur a paleis; quia paleae caeteraque purgamenta messis in diversum levis aurae spiramine dissipantur; illa vero quae solidiora sunt, in locum eumdem excusso pulvere relabuntur: ita cogitationum nostrarum fruges quae sunt solidae atque optimae, puram atque sinceram exhibent virtutis alimoniam, sicut scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV, 4) : quae autem inutiles sunt et vacuae, disperguntur ut fumus ac nebulae; quia sicut fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea.
PL 14, 341C実に、この田舎の麦打ち場でコムギとオオムギが打たれ、しばしばあおぎ分けられるうちに、もみ殻から分けられる。もみ殻や刈り入れのほかのくずは、軽い風の息でばらばらに吹き散らされ、より重いものは、塵が払われて同じ場所へ落ちるからである。そのように、我々の思いの穀物のうち、堅実で最良のものは、徳の混じりけのない純粋な養いを示す。「人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉で生きる」と書かれているとおりである(ルカ4:4)。だが無益で空虚なものは、煙や霧のように散らされる。煙が目にとってそうであるように、不義はそれを用いる者にとってそうだからである。
Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.
PL 14, 341D不義が煙に比べられるのは正しい。不義は、この世のいわば暗闇のように、精神の鋭い視力を覆うからである。
6. Et ideo Dominus dicit: Cum intraveritis in terram in quam induco vos, et cum manducare coeperitis de panibus terrae illius, offeretis oblationem separatam Domino, primitias conspersionis vestrae, panem sicut oblationem de area: sic offeretis primitias confusionum vestrarum, et dabitis Domino (Num. XV, 2 et seq.) .
PL 14, 341D6. それゆえ主は言う。「汝らは、私が汝らを導き入れる地に入り、その地のパンを食べ始めるとき、別にした献げ物を主のために献げよ。汝らの練り粉の初物、麦打ち場からの献げ物のようなパンを。そのように、汝らの混ぜ物の初物を献げ、主に与えよ」(民数記15:2以下)。
Confusio nos sumus, diversorum elementorum quadam commixtione compositi. Siquidem frigidum calido, et humidum sicco miscetur in nobis.
PL 14, 342A我々は混合物である。異なる元素の混合によって成り立っている。実際、冷たいものは熱いものと、湿ったものは乾いたものと、我々の内で混ぜ合わされている。
Haec conspersio multas habet carnis illecebras, et plurimas delectationes: sed non sunt hi primitivi hujus corporis sensus, quia ex anima et corpore constamus et spiritu.
PL 14, 342Aこの練り粉には、肉の誘惑が多くあり、快楽がきわめて多い。だが、この体のこれらの感覚は初物ではない。我々は魂と体と霊から成り立っているからである。
Haec est conspersio principalis, in qua sanctificari nos Apostolus cupit, sicut ait: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23) .
PL 14, 342Aこれこそが首位の練り粉であり、使徒は、そこにおいて我々が聖別されることを願う。こう言うとおりである。「平和の神自身が、汝らをあらゆる点で聖別するように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの日に、責められるところなく全きものとして保たれるように」(一テサロニケ5:23)。
Cujus conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est, inventiones et generationes sensuum qui ex vigore animae procedunt. Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
PL 14, 342Aこの練り粉の初物は霊的なものである。すなわち、魂の活力から出てくる感覚の発見と産出である。だが、すべての感覚が初物なのではなく、悪意と邪悪、あらゆる誤りと無縁なものだけが、そうである。
Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi; sed non in his primitiae. Et ideo non in his, sed in illis Domini sacramentum, ubi castitas, pietas, ubi fides atque devotio.
PL 14, 342Bまた、体の快楽にも必要なものがある。眠ること、食べること、飲むこと、歩き回ること、そのほかこの類の感覚である。だが、初物はこれらの内にはない。それゆえ、主の秘義〔sacramentum は、ここでは初物の献げ物に込められた、主に属する聖なる事柄(秘義)を言うと取った。儀礼としての秘跡とも取れる〕は、これらの内にではなく、貞潔、敬虔、信仰、献身のあるところにある。
Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.
PL 14, 342Bこのことの明白で明らかな例は、族長イサクの献げ物である。父は、彼をいけにえの形で献げたが、人間のいかなる情念の動きにも曲げられなかった。神に清い、恐れのない、体の欲望と無縁ないけにえを献げたのである。いけにえを献げる父の敬虔〔父としての情〕そのものが、献身に譲ったからである。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 14, 342BPrimitias non tempore, sed sanctitate aestimari: cum fide quae imprimis necessaria est, conjungenda ad verum sacrificium bona opera: fructu mutandum laborem, atque animam ab inutilibus liberandam esse.
PL 14, 342B初物は、時間によってではなく、聖性によって評価されること。何よりも必要な信仰に、真のいけにえのために善い行いが結びつけられるべきこと。労苦は実りによって替えられるべきこと、また魂は無益なものから解放されるべきこと。
7. Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum.
PL 14, 342C7. では、初物の力は何か、初物は時間によって評価されるのか、聖性によって評価されるのかを考えよう。すなわち、あらゆる初子が、初物の聖別をもつのかどうかを。
Primitiae etenim fructuum sanctae secundum legem (Num. XVIII, 8) ; quia in his optimum festinae fidei sacrificium est: sed fiunt sanctae devotione, non tempore; quia non proventus sanctificat, sed devotio.
PL 14, 342C実に、実りの初物は、律法にしたがって聖なるものである(民数記18:8)。そこには、速やかな信仰の最善のいけにえがあるからである。だが、それらが聖なるものとなるのは、献身によってであり、時間によってではない。聖別するのは収穫の早さではなく、献身だからである。
Denique ubi celer proventus est, si devotio moretur, offensa contrahitur. Non ergo omnia primogenita sancta: sed omnia quae sancta sunt, sunt etiam primogenita. Denique Cain primogenitus, sed non sanctus.
PL 14, 342C実際、収穫が早くても、献身が遅れるなら、咎を招く。したがって、すべての初子が聖なのではない。聖なるものはすべて、初子でもある。事実、カインは初子であったが、聖ではなかった。
Sanctus quoque Israel Dei populus, sed non primus aetate; et tamen primogenitus appellatur, sicut scriptum est in prophetis: Primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22) .
PL 14, 342D神の民イスラエルもまた聖であるが、年齢では最初ではない。それでも初子と呼ばれる。預言者たちのうちに書かれているとおりである。「私の初子はイスラエル」(出エジプト記4:22)。
Et Levi sanctus, sed non primogenitus; nam tertius Liae filius legitur (Gen. XXIX, 34) : et tamen levitae primogeniti nuncupati, quibus ab eo nomen est derivatum.
PL 14, 342Dレビも聖であるが、初子ではない。レアの第三子と読まれるからである(創世記29:34)。それでもレビ人は初子と呼ばれた。その名は彼に由来する。
Scriptum est enim in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito qui aperit vulvam a filiis Israel, et erunt mihi levitae; mihi enim omne primitivum.
PL 14, 342D民数記に、こう書かれているからである。「見よ、私はレビ人を、イスラエルの子らの中から取った。イスラエルの子らのうち、胎を開くすべての初子の代わりである。レビ人は私のものとなる。すべての初物は私のものだからである」。
In qua die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel (Num. III, 12 et 13) . Ergo levitae primogeniti nuncupati, qui sanctificatione utique caeteris filiis Israel antelati sunt.
PL 14, 343A「私がエジプトのすべての初子を打った日に、イスラエルのすべての初子を聖別した」(民数記3:12, 13)。したがって、レビ人は初子と呼ばれたのである。彼らは聖別によって、イスラエルの他の子らより確かに上に置かれた。
Qua ratione primogeniti sint, audi Apostolum dicentem: Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Dei vivi Hierusalem quae in coelo est, et decem millibus laetantium Angelorum, et Ecclesiarum primitivarum, quae scriptae sunt in coelo (Hebr. XII, 22) .
PL 14, 343Aなぜ初子であるのか、使徒が言うのを聞け。「むしろ汝らは、シオンの山、生ける神の都、天にあるエルサレム、喜ぶ天使たちの一万、初物の諸教会に近づいた。それらは天に記されている」(ヘブライ12:22)。
Quatuor ordines fecit, montis Sion, civitatis Hierusalem, celebritatis angelorum, et Ecclesiarum primitivarum. Tulit ergo Dominus Deus de medio populi Israel levitas; quia non humanarum eos consortes voluit esse curarum, sed divinae religionis ministros.
PL 14, 343A彼は四つの階層を作った。シオンの山、エルサレムの都、天使たちの祝祭の群れ、初物の諸教会である。こうして主なる神は、イスラエルの民の中からレビ人を取った。彼らを人間の配慮に与る者としてではなく、神への礼拝の奉仕者として望んだからである。
Et primogenitos sibi fecit qui vulvam aperiunt spiritalem; et ideo non erant ab utero naturae, sicut diversorum criminum peccatores: sed destructis cultoribus saecularibus eliguntur.
PL 14, 343Bまた、霊的な胎を開く者たちを、自分の初子とした。したがって彼らは、さまざまな罪の罪人たちのように、本性の胎から出た者ではなかった。この世のものを崇める者たちが滅ぼされたのちに、選ばれるのである〔cultores saeculares を偶像を拝む者と取り、金の子牛を拝んだ者たちをレビ人が討ったのちに彼らが主に聖別された出来事(出エジプト記32章)を指すと解した〕。
Unde non habent cum plebeia possessione consortium, nec in medio populi computantur; quia verbum Dei in medio sui possident, sicut scriptum est in Evangelio: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matt. XVIII, 20) .
PL 14, 343Bそれゆえ彼らは、平民の所有と交わりをもたず、民の只中に数えられない。神の言葉を自らの只中に所有するからである。福音書に書かれているとおりである。「二人か三人が私の名によって集まっているところには、私は彼らの只中にいる」(マタイ18:20)。
Et alibi: Medius vestrum stat quem vos nescitis (Joan. I, 26) . 8. Hinc ergo cognoscimus quod ante omnia fides nos commendare Deo debeat. Cum fidem habuerimus, elaboremus ut opera nostra perfecta sint.
PL 14, 343Bまた別の箇所では、「汝らの真ん中に、汝らの知らない者が立っている」(ヨハネ1:26)。8. ここから我々は、何よりもまず、信仰によって神に推奨されるべきことを知る。信仰をもったなら、我々の行いが完全となるよう努めよう。
Siquidem hoc plenum est et perfectum sacrificium, sicut ipse Dominus docet nos dicens: De donis et datis tuis observabitis offerre mihi in diebus festis meis, nihil detrahentes, neque dispertientes; sed plena et integra et perfecta offerentes.
PL 14, 343B実に、これこそが満ちた完全ないけにえである。主自身が、我々に教えて言うとおりである。「汝らは、私の祝日に、汝の賜物と供え物のうちから私に献げることを守れ。何も取り除かず、分配もせず、満ち、全く、完全なものを献げよ」。
Festus autem dies Domini est, ubi perfectarum virtutum gratia est. Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
PL 14, 343C主の祝日とは、完全な徳の恩寵があるところである。それらが完全になるのは、この世の気がかりと肉の誘惑に勝った魂が、快楽の甘い誘いを退け、この世から自由となって神に献じられ、まっすぐな志の道から何も減らさず、自らの心情の時を、あるときは放縦に、あるときは労苦に分けることがない場合である。
Solus itaque sapiens hanc celebrat solemnitatem, nullus alius. Immunem enim hujusmodi passionum animam reperire difficile est. Divide ergo secundum rationem animae principalia et obedientia, et tunc quid masculinum, quidve femininum sit deprehendes.
PL 14, 343Cそれゆえ、知者のみがこの祭りを祝う。ほかのだれも祝わない。この類の情念を免れた魂を見いだすのは難しいからである。したがって、魂の理性にしたがって、首位のものと従うものとを分けよ。そうすれば、何が男性的で、何が女性的かを悟るだろう。
Nulla enim sine labore virtus, quia labor processus virtutis est. Quod etiam legis ipsius verba significant, quae dicit: Omne quod aperit vulvam asinae, mutabis ove (Exod. XIII, 13) .
PL 14, 343D労苦なしの徳はないからである。労苦が徳の進歩だからである。このことは、律法自身の言葉も示している。「ロバの胎を開くものはすべて、羊に替えよ」(出エジプト記13:13)。
Immunda enim animalia lex a sacrificio separavit, et pro his ad vicem munda jussit offerri. Asinae ergo partum, hoc est, immundum jubet mutari ove, quae munda et apta sacrificio est (Levit. XXVII, 27) . Hoc est secundum litteram.
PL 14, 343D律法は、汚れた動物をいけにえから分け、それらの代わりに清いものを献げるよう命じたからである。したがって、ロバの子、すなわち汚れたものを、清くていけにえにふさわしい羊に替えるよう命じる(レビ記27:27)。これが字義にしたがった解釈である。
Caeterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, libet considerare quod asina laboriosum sit animal, ovis fructuosum. Fructu ergo dicit mutandum laborem, ut finis operis sui fructus sit.
PL 14, 344Aところで、律法の霊的な意味をいっそう深く追う者がいれば、考察したくなる。ロバは労苦する動物であり、羊は実りをもたらす動物である。それゆえ〔律法は〕、労苦が実りによって替えられるべきだ、自分の働きの終わりが実りであるように、と言うのである。
Vel certe hoc modo: omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu. 9. Si autem non mutabis, inquit, redimes (Exod., XIII, 13) .
PL 14, 344Aあるいはまた、次のようにである。あなたは、自分のあらゆる労苦、あらゆる勤勉を、清く素朴な心情に委ねるだろう。9. 「だが替えないなら、買い戻せ」と言う(出エジプト記13:13)。
Jubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro immundo animali offeratur, aut pretium; ne inter decimas fructuum vel minus aliquid, vel immundum videatur offerri.
PL 14, 344Aそれゆえ字義にしたがえば、汚れた動物の代わりに別の動物か、その代価が献げられるよう命じられている。実りの十分の一のうちに、より劣るものや汚れたものが献げられるように見えないためである。
Intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent. Qui enim redimit se, liberat et quodam exuit debito.
PL 14, 344Aだが、より深い理解は、あなたの魂が解放されるべきことを教える。実りをもたない事柄から身を引くためである。実に、自らを買い戻す者は、自らを解放し、ある負債を脱ぎ捨てる。
Relinquenda sunt opera quae verum fructum, bonosque processus habere non possunt; qualia sunt ista mundana quorum usus non potest esse diuturnus. In quibus ipse nudus et veri vacuus effectus est; et quamvis summo quaesitus fuerit labore, animam nihil juvat.
PL 14, 344B真の実りと善い進展をもちえない行いは、捨てられるべきである。長く用いることのできないこの世のものは、そのようなものである。そうしたものでは、成果そのものが裸で、真実を欠いたものとなる〔ipse ... effectus est の係りは定かでない。effectus を名詞「成果」と取った。「〔人〕自身が裸となり、真実を欠く者となった」とも読める〕。たとえ最高の労苦によって求められたとしても、魂には何の益もない。
Ea enim quae servitutem animae inferunt, inutilia sunt omnia, etsi non desit effectus. Magna videtur praeliantium victoria, triumphantium gloria: sed frequenter ipsos videmus qui vicerint, rursus bellorum subjacere incertis et transferri ad hostem eventu praelii, et eo ipso quo victores ante fuerint, fieri miseriores.
PL 14, 344B魂に隷属をもたらすものは、成果が欠けていなくても、みな無益である。戦う者の勝利、凱旋する者の栄光は大きく見える。だが我々はしばしば、勝った当人たちが、再び戦争の不確かさにさらされ、戦いの成り行きで敵の手に移り、まさに以前勝者であったがゆえにいっそう惨めになるのを見る。
Opus est ergo ut opera tua ad Deum dirigas, et ejus tibi aspiret favor. Athleta ipse qui suis non alienis decernit viribus, quoties congreditur, dubios casus subire se credit.
PL 14, 344Cだから、あなたは自分の行いを神に向け、その好意があなたに吹き込まれるようにする必要がある。他人の力ではなく自分の力で争う競技者自身も、組み合うたびに、不確かな運命に遭うと思っている。
Et cum ad coronam pervenerit, intelligit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere. Gubernator cum in portus navim subduxerit, vix finem impositum labori putat, et statim quaerit laboris exordium.
PL 14, 344C冠に至ったとしても、この世の栄光が、まさにその冠の葉のように、すぐにしおれることを悟る。舵取りは、船を港に引き入れても、労苦に終わりが置かれたとはほとんど思わず、ただちに次の労苦の始まりを求める。
Solvitur corpore anima, et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur. Ita finis nullus, ubi finis putatur.
PL 14, 344C魂は体から解かれる。だが、この生涯の終わりののちにも、なお来たるべき裁きの不確かさに宙づりになる。こうして、終わりと思われるところに、終わりはない。
Unde votis et pura conscientia et spiritu charitatis adhaereamus Deo nostro, et divinum nobis conciliemus favorem: precantes ut a saecularibus curis tamquam ab immitibus et agrestibus dominis possimus absolvi atque exui, mundanoque exire servitio, in libertatem supernae cognitionis quae vera et sola est libertas, vocati.
PL 14, 344Cそれゆえ、我々は願いと清い良心と愛の霊によって、我々の神に結びつき、神の好意を我々のために得よう。この世の気がかりという、いわば苛酷で粗野な主人たちから解かれ、脱ぎ捨てられ、この世の隷属から出ることができるように祈りつつ。上なる認識の自由へと、召された者として。それが真の、唯一の自由である。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 14, 344DQuod dixerat laborem fructu mutandum, exemplo Judaeorum in Aegypto servientium, et Evangelii testimonio confirmat; quonam ex loco, et quo pacto liberanda sit anima, declarat; et Christum verum levitem, id est, liberatorem nostrum esse.
PL 14, 344D労苦は実りと取り替えるべきだと先に述べたことを、エジプトで奴隷となっていたユダヤ人の例と福音書の証言とによって確かめる。魂がどこから、またどのようにして解放されるべきかを明らかにし、キリストこそ真のレビ人、すなわち我々の解放者であることを示す。
Denique pulchra de utilitate quam affert justorum familiaritas, proponit. 10. Et ut praeceptum legis exemplo astruamus, cum deprimerent Aegyptii Judaeorum populorum in operibus variis, et luto ac lapide, ingemuerunt filii Israel, et Domini provocaverunt in se misericordiam.
PL 14, 344D最後に、義人たちとの親しい交わりのもたらす益について、麗しいことを述べる。10. 律法の命令を例によって裏づけるなら、エジプト人がユダヤの民〔底本は Judaeorum populorum(属格)。populum と読む〕をさまざまな労役と泥と石とで押さえつけていたとき、イスラエルの子らは呻き、主の慈しみを自分たちに呼び起こした。
Et dixit ad Moysen: Ego exaudivi gemitum filiorum Israel, quomodo Aegyptii in servitutem deprimunt eos, et memor factus sum Testamenti mei.
PL 14, 345Aそして〔主は〕モーセに言った。「私はイスラエルの子らの呻きを聞き入れた。エジプト人がどのように彼らを隷属に押さえつけているかを。そして、私は自分の契約を思い起こした」。
Vade et dic filiis Israel, ego Dominus, et educam vos de potentia Aegyptiorum, et eruam vos de servitute eorum, et liberabo vos in brachio excelso, et judicio magno, et sumam vos mihi in plebem, et ero vester Deus, et scietis quoniam ego sum Dominus Deus vester qui educam vos de potentia Aegyptiorum, et inducam vos in terram in quam extendi manum meam (Exod. III, 7 et seq.) .
PL 14, 345A「行って、イスラエルの子らに言え。私は主である。私は汝らをエジプト人の支配から導き出し、その隷属から救い出し、高く上げた腕と大いなる裁きとをもって汝らを解き放つ。私は汝らを自分のための民として迎え、汝らの神となる。そして汝らは、私が汝らの神なる主であり、汝らをエジプト人の支配から導き出し、私が手を伸ばした地へ汝らを導き入れる者であることを知るであろう」(出エジプト記3:7以下)。
Ecce quomodo populus Hebraeorum fructu mutavit laborem, ut qui in luto operabatur, spe regni operaretur aeterni.
PL 14, 345B見よ、ヘブライ人の民がいかに労苦を実りと取り替えたかを。泥の中で働いていた者が、永遠の国の望みのうちに働くようになったのである。
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam.
PL 14, 345Bそこで主は福音書において、異邦の諸民の空しい労苦を憐れんだ。彼らは泥にまみれた迷信のために煉瓦を積み、体の快楽に身を委ね、信仰の堅固な壁を築くことができなかった。主は、いわばロバの子のような者たちに語りかけて言った。「労する者は皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」。
Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia sum mitis et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matt. XI, 28 et seq.) Qua vocatione plenius mihi videor verba legis et mysteria recognoscere: quia asinam aut commutandam ove docuit, aut redimendam pecunia; ut non solum asinae partum ove, hoc est, mundis immunda mutemus, sed etiam redimamus.
PL 14, 345B「私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである。そうすれば、汝らは魂に安らぎを見いだすであろう」(マタイ11:28以下)。この招きによって、律法の言葉とその奥義を、私はいっそう十分に悟り直す思いがする。律法は、ロバを羊と取り替えるか、金で贖うかせよと教えたからである。それは、ロバの子を羊と取り替えるだけでなく、すなわち清いもので汚れたものを取り替えるだけでなく、贖いもするためである。
Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus; crimina quoque nostra bonis operibus, fideique pretio, et miseratione redimamus. 11. Pretium nostrum sanguinis est Christi.
PL 14, 345Cそのことが表されていると見えるのは、我々がまず清めのいけにえと洗礼の奥義とによって、自分の罪の汚れを洗い、さらに自分の犯した過ちを、善い業と信仰の代価と憐れみとによって贖う場合である。11. 我々の代価はキリストの血である。
Unde et apostolus Petrus ait: Non auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine (I Pet. I, 18.) Et Paulus dicit: Pretio empti estis, nolite effici servi hominum (I Cor. VII, 23) .
PL 14, 345Cそれゆえ使徒ペトロも言う。「汝らが贖われたのは、金や銀によるのではなく、尊い血によるのである」(一ペトロ1:18)。パウロも言う。「汝らは代価を払って買い取られた。人の奴隷となるな」(一コリント7:23)。
Unde non otiose miramur in Evangelio quod super pullum asinae sederit Dominus Jesus (Marc. XI, 7) ; quia populus gentilis coepit esse Christi hostia, quia secundum legem habebatur immundus.
PL 14, 345Dそれゆえ、福音書で主イエスがロバの子の上に座ったことを、我々が理由もなく不思議がるのではない(マルコ11:7)。異邦の民はキリストのいけにえとなり始めたのであり、律法によれば汚れたものとみなされていたからである。
Unde et de levitis scriptum est (Exod. XII, 13) quod sint redemptiones eorum; eo quod et sanctitate vitae suae et oratione peccata plebis lavarent.
PL 14, 345Dそれゆえ、レビ人についても、彼らは人々の贖いであると書かれている(出エジプト記12:13)〔引照はミーニュが本文に刷ったまま写す。出エジプト記12:13 にはレビ人についてのこの言葉は見えない〕。自分たちの生の聖さと祈りとによって、民の罪を洗ったからである。
In quibus figura agni praecessit mysteriis verum venturum levitem, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi. Levites significatur susceptus pro me, vel ipse mihi levis; ipse enim perfectae virtutis habet impertiendae populo sanitatis indicium.
PL 14, 345Dその奥義において、子羊の象りが、来たるべき真のレビ人に先立った。彼は自らの体の受難によって、世の罪を取り除くのである。レビ人は「私のために受け入れられた者」、あるいは「彼自身が私にとって軽い者」を意味する〔レビの名の語源の説明である。ipse mihi(彼自身が私に)はレビの名をそう解くものらしいが、levis(軽い)が語呂なのか本文の崩れなのか定かでない〕。彼は、民に分け与えるべき健やかさの、完全な力のしるしをもっているからである。
Ipse ergo qui pro salute universorum exspectatus advenit, pro me est utero editus virginali, pro me oblatus, pro me gustavit mortem, pro me resurrexit. In quo omnium hominum suscepta est redemptio, assumpta est resurrectio.
PL 14, 345Dそれゆえ、万人の救いのために待ち望まれて到来した彼は、私のためにおとめの胎から生まれ、私のために献げられ、私のために死を味わい、私のためによみがえった。彼において、すべての人の贖いが受け入れられ、復活が引き受けられたのである。
Ipse est verus levites; ut nos levitas faceret adhaerere Deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena negotia, in Dei possessione numerari, sicut scriptum est: Domine, posside nos (Exod. XXXIV, 9.) Ea est enim sola possessio, quae nullis obnoxia tempestatibus perpetuae gratiae ferat fructus.
PL 14, 346A彼こそ真のレビ人である。我々をレビ人として、神に結びつかせ、神に絶えず祈りを注がせ、神に救いを望ませ、地上の仕事から逃れさせ、神の所有のうちに数えられるようにさせるためである。それは、こう書かれているとおりである。「主よ、我々を所有せよ」(出エジプト記34:9)。これだけが、いかなる嵐にもさらされず、永続する恩寵の実りをもたらす所有だからである。
Redemptor levites est, quia vir sapiens redemptio insipientis est. Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
PL 14, 346Aレビ人は贖う者である。賢い人は愚かな者の贖いだからである。その人は医者のように、愚かな者の病んだ心を温め、堅実な思慮の薬をいくらか精神にふりかける。それは、天から来たあの医者に倣うことである。あの医者は、人々に思慮の道を示し、幼子たちに知恵の小道を啓示するために来たのである。
Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris.
PL 14, 346B労する者たちが救いの手立てなしには救われえないのを見て、病む者たちに薬を与えたからである。
Ideo omnibus opem sanitatis detulit; ut quicumque perierit, mortis suae causas sibi ascribat, qui curari noluit, cum remedium haberet, quo posset evadere: Christi autem manifesta in omnes praedicetur misericordia; eo quod ii qui pereunt, sua pereunt negligentia: qui autem salvantur, secundum Christi sententiam liberentur, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire.
PL 14, 346Bこうして、すべての人に健やかさの助けをもたらした。その結果、滅びる者はだれでも、自分の死の原因を自分に帰することになる。逃れうる手立てがありながら、癒されることを望まなかったからである。一方、キリストの慈しみはすべての人に向けて明らかに宣べ伝えられる。滅びる者は自分の怠りによって滅び、救われる者は、すべての人が救われて真理の認識に至ることを望むキリストの判断によって解き放たれるのである。
Denique et Sodoma si habuisset quinquaginta justos, non esset eversa, et si decem habuisset, esset redempta; eo quod sermo remissionis peccatorum animam servitute exuat, et disciplinae plenitudo perfectae mentem non sinat edaci libidinum vapore consumi.
PL 14, 346Bさらに、ソドムは、もし五十人の義人がいたなら、覆されなかったであろうし、十人いたなら、贖われたであろう。罪の赦しの言葉は魂を隷属から脱がせ、教えの満ち満ちた完全さは、精神が貪欲な欲情の熱に焼き尽くされるのを許さないからである。
12. Plurimum tamen refert, et moralem aedificat affectum, si etiam numerum justorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti. Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
PL 14, 346C12. だが、義人たちの数が諸民の救いに益をもたらすと、単純に受け取ることも、きわめて大事であり、道徳的な心情を築く。それは妬みを抑えて断ち切り、邪悪を恥じ入らせ、徳を奮い立たせ、好意を増す。
Nemo enim invidere debet alteri laudem quae sibi prosit: atque improbus quisque redemptorem suum dum suscipit, frequenter imitatur; certe veneratur, plerumque etiam diligit.
PL 14, 346Cだれも、自分に益となる称賛を他人に妬んではならないからである。また、邪悪な者でも、自分を贖う者を迎えるとき、しばしばその人に倣う。少なくとも敬い、たいていは愛しさえする。
Ipse etiam si aliis profuturum sciat, studiis augetur, eaque gratia connectit populos, accumulat charitatem civium, urbium gloriam.
PL 14, 346Cその人自身も、他の人々の益となると知れば、熱意を増す。この好意は諸民を結びつけ、市民の愛と諸都市の栄光を積み上げる。
Quam beata civitas quae plurimos justos habet, quam celebrabilis ore omnium: quomodo benedicitur tota de parte, et beatus atque perpetuus ejus status aestimatur!
PL 14, 346C義人を多く擁する都市は、なんと幸いなことか。すべての人の口にのぼり、なんと名高いことか。その全体がその一部のゆえに祝福され、その状態は幸いで永続すると見なされるのである。
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
PL 14, 346D温和で賢い人々が長く生きるのを見るとき、貞潔な処女たちや、重みのある寡婦たちが長寿であるのを目にするとき、私はなんと喜ぶことか。彼らは、いわば教会の白髪の元老院である。その顔と重厚な姿そのものによって、人々が敬い、倣い、あらゆる品行の優美へと染められるべき者であることを示しているのである。
Non enim ipsis gaudeo, cum vivendo multa subeant taedia saeculi hujus, sed quia prosunt pluribus. Similiter dum aliquis hujusmodi decidit, quamvis longa senectute depositus, afficior; quia destituitur grex juvenum muro senili.
PL 14, 346D私が喜ぶのは、彼ら自身のためではない。生きるあいだに、彼らはこの世の多くの倦怠を耐えねばならないからである。多くの人に益をもたらすがゆえに喜ぶのである。同じように、こうした人が、長い老年の末に世を去るときでも、私は心を痛める。若者の群れが、老いの城壁を失うからである。
Denique periturae urbis, aut malorum imminentium, vel futurae labis hoc primum indicium est, si decedant viri consultiores, vel etiam graviores feminae. Hinc primum ingruentium porta aperitur malorum.
PL 14, 346Dさらに、都市が滅びようとするとき、迫る災いのとき、あるいは来たる崩壊のとき、その最初のしるしは、思慮に富む男たちや、とりわけ重みのある女たちが世を去ることである。そこから、迫り来る災いの門がまず開かれる。
Sicut ergo urbs tota solidatur atque urgetur coetu sapientium, vel obitu labefactatur: ita sermo gravis, et quidem senilis plenus prudentiae stabilire uniuscujusque animam, et confirmare mentem solet.
PL 14, 347Aしたがって、賢者たちの集いによって都市全体が堅められ、また押し立てられ〔urgetur(押される)は文意に合いにくい。「支えられる」の意に取った〕、彼らの死によって揺らぐように、重みのある言葉、とりわけ思慮に満ちた老人の言葉は、各人の魂を堅め、精神を確かにするのが常である。
Jam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, velut perpetuum urbis ejus quae in singulorum est praecordiis, statum efficit.
PL 14, 347Aさらに、多くの読書の習慣が加われば、多数の教えと助言から成るある種の元老院が、各人の胸の内にあるあの都の状態を、いわば永続するものにする。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 14, 347AQuare Moyses levitas appellarit primogenitos et redemptores, eorumque urbes redemptrices designarit? Cur non sit absurdum piis cohabitare facinorosos?
PL 14, 347Aモーセはなぜレビ人を初子また贖う者と呼び、彼らの町々を贖いの町と定めたのか。悪事を犯した者が敬虔な人々と同居することは、なぜ不条理でないのか。
De duabus in Deo virtutibus, misericordia et justitia, atque earum ministris; deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra; ut Evangelicis exemplis comprobatur.
PL 14, 347A神における二つの力、すなわち慈しみと正義、およびそれぞれに仕える者たちについて。また、悪の出ていくことはつねに徳の入ってくることをもたらし、その逆もまた然りであることを、福音書の例によって証明する。
13. Ideo ergo primogenitos et redemptores caeterorum levitas Moyses appellavit (Num. III, 12) ; quod maturioris et utilis sententiae viri altero senectutem quamdam animae praeferant, altero redemptionem conferant.
PL 14, 347B13. したがって、モーセがレビ人を初子また他の人々を贖う者と呼んだのは(民数記3:12)、成熟した有益な判断をもつ人々が、一方によっては魂のある種の老成を示し、他方によっては贖いを授けるからである。
Unde et civitates levitarum in veteri Testamento redemptrices significavit Moyses (Num. XXXV, 6) ; quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat Dei Verbum, quae urbis modo munita atque vallata sit, perpetuam libertatem acquirit sibi.
PL 14, 347Bそれゆえモーセは、旧約においてレビ人の町々を贖いの町と示した(民数記35:6)。神の言葉が住まい、町のように守られ、堡塁をめぐらされたあの魂へ逃げ込む者は、永続する自由を自分のために得るからである。
Sicut enim in civitatibus levitarum erat poenarum remissio; ut si quis ad eas confugeret, qui non voluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum levitarum: ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
PL 14, 347Bレビ人の町々には刑罰の免除があった。故意でなく人を死なせた者がそこへ逃げ込めば、レビ人の町々の内にいるかぎり、だれも彼を殺してはならなかった。同じように、自分の犯した罪を、思慮なく、あるいは意に反して犯したことで悔いる者が、レビ人の居住区に身を寄せ、神の命令を取り次ぐ教師たちから離れるべきでないと考えるなら、律法そのものが、彼を、犯した悪行のあらゆる罰と刑から解き放つのである。
14. Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis. Opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio. Et quodammodo diverso genere causa concurrit.
PL 14, 347C14. 悪事を犯した者が敬虔な者たちと、汚れた者が聖別された者たちと同居することを、不条理と考えてはならない。何らかの罪の汚染によって穢れた者には、清められる必要があるからである。そして、ある意味で、種類は異なっても理由は重なり合う〔diverso genere causa concurrit の意味は定かでない。レビ人と罪を負う者とが、違う仕方でではあるが、同じ町に住む理由を共にする、と取った〕。
Sicut enim levites mundanis voluptatibus abdicatus, exsul est culpae, ita sanguinis reus, fugitivus est patriae.
PL 14, 347C実際、レビ人が世俗の快楽を捨てて咎から逃れた亡命者であるように、血の罪を負う者は祖国から逃げた者である。
Sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis: minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
PL 14, 347Cしかし違いがある。後者は法を恐れて、やむなく自分の者たちを捨てる。これに対して神の仕え人は、人間的な情念との交わりを捨て、徳への熱意のゆえに、肉の誘惑との親しい絆をいわば断ち切る。
Etiam illud non abhorret a vero, quod et iste velut quasdam in se manus injicit; ut interficiat voluptates sui corporis, et quemdam suae carnis operetur interitum.
PL 14, 347Dまた、前者もいわば自分に手をかける、と言っても真実から遠くない。自分の体の快楽を殺し、自分の肉のある種の死をもたらすためである。
Interfecit nempe Moyses Aegyptium, et fugax factus est de terra Aegypti, ut declinaret ejus terrae tyrannum.
PL 14, 348A実際モーセはエジプト人を殺し、エジプトの地から逃亡者となった。その地の暴君を避けるためである。
Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi.
PL 14, 348Aしかしモーセは、まず自分の内にある霊的な邪悪のエジプト人を殺し、王の栄誉の贅沢を捨てていなかったなら、あのエジプトの人を殺すことはなかっただろう。彼は、キリストの恥辱をエジプトの宝よりも大きな財産と考えたのである。
Quod stultis quidem videtur opprobrium: nobis autem illud opprobrium Dominicae crucis virtus Dei est atque sapientia. 15. Accedit eo, quod duo quaedam in Deo principalia sunt genera virtutum, unum quo remittit, aliud quo vindicat.
PL 14, 348A愚かな者には、これは恥辱と見える。しかし我々にとって、主の十字架のあの恥辱は、神の力であり知恵である。15. さらに、神には、主要な力の種類が二つある。一つは赦す力、もう一つは罰する力である。
Remittuntur peccata per Dei verbum, cujus levites interpres et quidem exsecutor est (23, q. 5, cap. Remittuntur; et de Poenit. dist.
PL 14, 348A罪は神の言葉によって赦される。レビ人はその言葉の取り次ぎ手であり、しかも執行者でもある(『教令集』第2部第23事例第5問題「Remittuntur」法文、および『悔悛について』)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す。引照は節の切れ目をまたいで次の節に続く(『悔悛について』第1区分「Verbum Dei」法文)。ミーニュの脚注は、グラティアヌス(『悔悛について』の同法文)も『命題集』の著者(第4巻第18区分)も、この箇所を引きながらアンブロシウスの言葉も意味も示していないとする〕
1, cap. Verbum Dei): remittuntur etiam per officium sacerdotis, sacrumque ministerium: puniuntur quoque per homines, sicut per judices, qui potestate ad tempus utuntur, sicut Apostolus docet dicens: Vis autem non timere potestatem?
PL 14, 348B(第1区分「Verbum Dei」法文)〔前の節からの引照の続き〕。罪は祭司の務めと聖なる奉仕によっても赦される。また罪は、判事のように、一時のあいだ権威を行使する人々によっても罰せられる。使徒は教えて言う。「汝は権威を恐れずにいたいか」。
Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat; enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. (Rom. XIII, 4) .
PL 14, 348B「善を行え。そうすれば、それによって称賛を受けるであろう。汝にとって、それは善のための神の仕え人だからである。だが悪を行うなら、恐れよ。それは理由なく剣を帯びているのではない。実にそれは仕え人であり、悪を行う者に対して怒りをもって罰する者である」(ローマ13:4)。
Puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus (Esai. XIII, 17) ; quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum.
PL 14, 348B罪はまた諸民によっても罰せられる。我々が読むとおりである(イザヤ13:17)。神の威光への違背のゆえに、ユダヤ人の民がしばしば、神の命令によって奮い立たされた異民族に服従させられたからである。
Nec is quidem (45, q. 1, cap. Nec is qui) qui invitus aliquod fecerit homicidium, extra ministerium est. Siquidem lex ait de eo: Quia Deus dedit eum in manus ejus (Exod. XXI, 13) . Manus ergo ejus instrumenti modo divinae ultioni ministerium praebuerunt.
PL 14, 348Bまた、意に反して殺人を犯した者も、奉仕の外にあるわけではない(『教令集』第2部第45事例第1問題「Nec is qui」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す。影印でも 45 と見える。第2部の事例は第36までしかないので刷りの誤りで、第15事例第1問題を指すとも読める〕。実に律法は彼について言う。「神が彼をその手に渡したからである」(出エジプト記21:13)。したがって、彼の手は、道具のように、神の報復のために奉仕を提供したのである。
Levites igitur minister remissionis est: percussor autem qui tamen non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis. 16. Illud quoque specta, quia cum interficitur impius, Christus infunditur.
PL 14, 348Cそれゆえ、レビ人は赦しの仕え人である。他方、打つ者は、計画的にではなく、意に反して殺人をした場合でも、神の報復の仕え人である。16. 次のこともよく見よ。不敬虔な者が殺されるとき、キリストが注ぎ込まれるのである。
Et ubi abominatio aboletur, sanctificatio congregatur; quia Dominus dixit: In ea die qua interfeci omne primogenitum Aegypti, sanctificavi mihi omne primogenitum Israel (Num. III, 13) . Quod non ad unum diem afflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus.
PL 14, 348C忌まわしきものが滅ぼされるところで、聖化が集められる。主が言ったからである。「私がエジプトのすべての初子を打ち殺した日に、私はイスラエルのすべての初子を自分のために聖別した」(民数記3:13)。これをあなたは、エジプトが打たれたただ一日にではなく、あらゆる時に関わるものと受け取るべきである。
Cum enim renuntiatur improbitati (32, q. I, cap. Cum renuntiatur) , statim adsciscitur virtus. Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum: eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur.
PL 14, 348C邪悪が捨てられるとき(『教令集』第2部第32事例第1問題「Cum renuntiatur」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、ただちに徳が迎え入れられる。悪意の出ていくことは徳の入ってくることをもたらし、罪が締め出されるのと同じ熱意をもって、無垢が結ばれるからである。
Habes hoc in Evangelio (Joan. XIII, 2) ; quia ubi Satanas immisit se in cor Judae, Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit. Denique sic scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Ibid., 27) .
PL 14, 348Dあなたはこれを福音書に見いだす(ヨハネ13:2)。サタンがユダの心に入り込んだとき、キリストは彼から退いた。ユダはサタンを受け入れたまさにその瞬間に、キリストを失ったのである。それゆえ、こう書かれている。「そして一切れのパンのあとで、サタンが彼の中に入った」(ヨハネ13:27)。
Dixit ergo illi Jesus: Quod facis, fac celerius. Quid illud? Ut quia introierat in illum Satanas, ipse abiret a Christo.
PL 14, 349Aそこでイエスは彼に言った。「汝がしていることを、もっと早くせよ」。これは何か。サタンが彼の中に入ったのだから、彼自身がキリストのもとから去れ、ということである。
Ejicitur itaque et excluditur, eo quod jam cum Domino Jesu esse non possit; quia coeperat esse cum diabolo: nulla enim communicatio Christi cum Belial.
PL 14, 349Aこうして彼は追い出され、締め出される。もはや主イエスとともにいることができないからである。すでに悪魔とともにいる者となっていたのである。キリストとベリアルとの間に、交わりはまったくないからである。
Unde statim imperio expulsus abcessit, sicut legimus, dicente Evangelista: Qui cum accepisset buccellam, exivit continuo (Ibid., 30) ; erat enim nox. Non solum exivit, sed continuo, et nocte exivit. Nec mirum si noctis tenebras habebat, qui Christum deserebat.
PL 14, 349Aそれゆえ彼は、命令によってただちに追い立てられて去った。我々が読むとおり、福音書記者は言う。「彼は一切れを受け取ると、すぐに出ていった」(ヨハネ13:30)。夜だったのである。ただ出ていっただけでなく、すぐに、しかも夜に出ていった。キリストを捨てる者が夜の闇を抱えていたのは、不思議でない。
Verum sicut ipse receptus a diabolo, exclusus a Christo est: ita Zachaeus renuntians avaritiae, Christum recepit.
PL 14, 349Aしかし、彼は悪魔に受け入れられ、キリストから締め出されたのに対し、ザアカイは貪欲を捨てて、キリストを迎え入れた。
Meritoque videns studium ejus, quod in arborem ascendisset, ut transeuntem Jesum videret, dicit Dominus: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet. Et descendit festinans, et excepit illum gaudens (Luc. XIX, 5 et 6) .
PL 14, 349Aそこで主は、彼が通りがかるイエスを見ようとして木に登った熱意を見て、もっともなことに言う。「ザアカイよ、急いで降りよ。今日、私は汝の家に泊まらねばならない」。彼は急いで降り、喜んでイエスを迎え入れた(ルカ19:5, 6)。
Sed excipiendo Christum, exclusit avaritiam, relegavit perfidiam, renuntiavit fraudibus. Aliter enim non ingreditur Christus, nisi ut vitia excludat; quia non cohabitat erroribus. Denique de templo ejiciebat nummularios, quia ipse volebat habitare.
PL 14, 349Bしかし、キリストを迎え入れることで、彼は貪欲を締め出し、不実を追放し、欺きを捨てた。キリストは、悪徳を締め出すためにしか入らないからである。誤りと同居することはない。実際、キリストは神殿から両替人たちを追い出した。自分が住もうとしたからである。
Unde Zachaeus hoc intelligens, quia Christum vetere suo suscipere affectu non poterat, superiora vitia exire suo jussit hospitio, ut Christus intraret.
PL 14, 349Bそれゆえザアカイは、このことを悟り、古い心情のままではキリストを迎え入れることができないと知って、以前の悪徳に自分の宿から出ていくよう命じ、キリストが入れるようにした。
Merito igitur Pharisaeis obmurmurantibus quod Dominus Jesus ad hominem peccatorem divertisset manere, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum (Ibid., 8) .
PL 14, 349Bそれゆえ、主イエスが罪人の家に泊まりに立ち寄ったことをファリサイ派の人々がつぶやいたとき、彼が主に言ったのはもっともなことである。「見よ、主よ、私の財産の半分を貧しい人々に与える。もし人から何かをだまし取っていたなら、四倍にして返す」(ルカ19:8)。
In quo illis respondit qui dicebant peccatorem Christo hospitium non debuisse praebere: Hoc est, jam non sum publicanus, non sum ille Zachaeus, non praedo, non fraudator. Reddo quae sustuli, reddo qui auferre consueveram.
PL 14, 349C彼は、罪人がキリストに宿を提供すべきでなかったと言う者たちに、この言葉で答えた。すなわち、「私はもはや徴税人ではない。あのザアカイではない。略奪者でも、詐欺師でもない。奪ったものを返す。奪うのが常であった者が返すのだ」。
Jam dono pauperibus, quos ante nudabam: jam mea confero, qui aliena rapiebam. Fugerunt crimina postquam Christus intravit. Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
PL 14, 349C「今は、以前に裸にしていた貧しい人々に与える。他人のものを奪っていた者が、今は自分のものを差し出す」ということである。キリストが入ったあと、罪は逃げ去った。永遠の生命の光が注がれたところで、肉の情念の盲目はことごとく払い散らされたのである。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 14, 349CAdipes ac pinguedo sacrificiorum et hostiarum quid significent. 17. Diximus de primogenitis, dicamus etiam de adipibus, de quibus satis docet David dicens: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Ps. LXII, 6) .
PL 14, 349Cいけにえと獣のいけにえの脂肪と脂身は何を意味するか。17. 初子については述べた。次に脂肪についても述べよう。これについてダビデは十分に教えて言う。「私の魂が、脂肪と脂身で満たされるように」(詩篇62:6)。
Et supra ait: Et holocaustum tuum pingue fiat (Ps. XIX, 4) . Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiore alimonia saginatum est.
PL 14, 349Dまた、さきの箇所で言う。「汝の焼き尽くす献げ物が肥えたものとなるように」(詩篇19:4)。これは、受け入れられるいけにえとは、肥えたもの、輝くもの、信仰と神への献身のいわば飼い葉と、天の言葉のより豊かな養いとで太らされたものであることを教えている。
Frequenter pingue opus dicimus quod spissum et operosum intelligi velimus: et opima hostia praedicatur, quae non sit tenuis, non sit exilis. Unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare.
PL 14, 349D我々はしばしば、密で手の込んだものと解してほしいときに「肥えた仕事」と言う。また、痩せておらず貧弱でない獣のいけにえは「豊かないけにえ」と称えられる。それゆえ、いけにえを「肥えた」と呼ぶのは正しい。豊かであると言い表したいからである。
Sed etiam illud documento, est quod pingues vaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt (Gen. XLI, 26) .
PL 14, 350Aだが、次のこともまた証拠である。預言者の解釈において、肥えた雌牛は豊作の年にたとえられている(創世記41:26)。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 14, 350AQuid sibi velit quod Dominus ait: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti, quiesce; et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.
PL 14, 350A主が「もし汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した。静まれ」と言ったことは何を意味するか。また、いけにえが推奨される四つの種類について。そのうち一つでも欠ければ、いけにえは是認されない。これについて、それらのきわめて麗しい道徳的解釈を添える。
18. Nunc consideremus quid sit quod ait Dominus: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Quod indicium est Deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu.
PL 14, 350A18. では、主が「もし汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した。静まれ」と言ったのは何であるかを考えよう。これは、神が献げられた供え物によってではなく、献げる者の心情によってなだめられるしるしである。
Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.
PL 14, 350Bさて、断罪された供え物の献げ手カインは、不誠実な献げ物をしたという自覚のゆえに、自分のいけにえが神に是認されなかったと悟り、悲しんだ。
Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur. Tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est.
PL 14, 350B精神は、自分が正しいことを自覚しているとき、喜ぶ。ある人の熱意なり業なりが神に是認されると、心は霊的ないわば注ぎ込みによって喜びで満たされる。したがって、カインの悲しみは、良心の証言であり、退けられたことのしるしである。
Et quamvis obtulit munus; tamen quia non recte et jure divisit, culpam incidit. 19. Quatuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur. Si aut nova novorum essent, aut frixa, aut divisa, aut continua.
PL 14, 350B彼は供え物を献げたにもかかわらず、正しく、また法にかなって分けなかったので、罪責に陥った。19. いけにえが推奨される種類は四つある。それが、新しいものの新しいものであること、焼かれていること、分けられていること、連続していること〔continua は字義どおり「連続している」と訳した。何を言うかは、後の節で「絶えず続く不断の祈り」として説明される〕、である。
Nova novorum primo tempore anni, quae specie in primogenitis fructibus aestimabantur: nunc autem revelatum est eos significari, qui per baptismatis sacramenta renovantur.
PL 14, 350B新しいものの新しいものとは、年の最初の時期のもので、外形では初子の実りとみなされていた。だが今は、それが洗礼の秘跡によって新たにされる者たちを意味するのだと啓示されている。
Hoc est enim vere sacrificium primitivum, quando unusquisque se offert hostiam, et a se incipit, ut postea munus suum possit offerre (Rom. XII, 1) .
PL 14, 350C実際、これこそ真に初めのいけにえである。各人が自分自身をいけにえとして献げ、自分から始めて、そののちに自分の供え物を献げることができるときである(ローマ12:1)。
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat; habeat tamen succum doctrinae veteris.
PL 14, 350Cそれゆえ、新たにされた者たちの新しい信仰は、強く、成長しつつあり、徳の増進を得て、緩まず、疲れず、老いによって萎えず、活力に欠けて鈍くもなく、いけにえにふさわしい。それは知恵の青々とした芽で芽吹き、神の認識の若い熱で成熟していく。だが、古い教えの汁気も保たなければならない。
Sicut enim novi, ita et veteris Testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est: Manducate vetera veterum, et vetera a facie novorum auferte (Levit. XXVI, 10) .
PL 14, 350C新しい契約の教えと同じく、古い契約の教えも合わさるべきである。こう書かれているからである。「古い者たちの古いものを食べよ。そして、新しいものの前から古いものを取り除け」(レビ記26:10)。
Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis: tali sagina mens pascatur interior. Sed jam non species agni sit, at veritas corporis Christi.
PL 14, 350C族長たちの認識が我々の食物となれ。精神は預言者たちの託宣で宴を催せ。内なる精神はそのような肥育で養われよ。だが、もはや子羊の外形ではなく、キリストの体の真実があれ。
Non umbra legis perstringat oculos: sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.
PL 14, 350D律法の影が目をかすませるのではなく、主の受難の恩寵と復活の輝きが、はっきりと精神の視力を照らせ。
20. Si autem offeres sacrificium de primitivis ovibus, frixum in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitivorum, sicut scriptum est (Levit. VII, 2) : quod significat fidem tuam velut igni probatam esse debere, et sancto fervere spiritu.
PL 14, 350D20. もし初めの羊からいけにえを献げるなら、火で焼いたもの、焼いた脂ののったものを献げるなら、初物のいけにえを献げることになる。そう書かれているとおりである(レビ記7:2)。これは、あなたの信仰がいわば火によって試されたものでなければならず、聖なる霊によって燃えていなければならないことを意味する。
Denique coxit lentem Jacob, et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. Hic ergo robustus et vividus augebatur: ille autem qui cibum suum coquere nesciebat, fatigatus atque deficiens defluebat.
PL 14, 351Aさらに、ヤコブはレンズマメを煮て、兄弟から祝福の長子権を奪い取った〔quos(複数)は primatus(複数対格、長子の権)を受ける〕。堅固な信仰こそ、それらを得るからである。こうして、ヤコブは強く生気にあふれて成長し、自分の食物を煮ることを知らなかったあの者〔エサウ〕は、疲れ果て、力尽きて衰えた。
Uratur igitur verbo Domini sicut igne virtus animae tuae. Vide ustum Joseph, sicut scriptum est: Eloquium Domini ussit eum (Ps. CIV, 19) . Torreatur fides tua sicut spicae messium.
PL 14, 351Aそれゆえ、あなたの魂の徳は、火のように主の言葉によって焼かれよ。焼かれたヨセフを見よ。こう書かれている。「主の言葉が彼を焼いた」(詩篇104:19)。あなたの信仰は、刈り入れの穂のように焦がされよ。
Tunc enim maturitatem fructuum praeferunt, cum eas primo solis processu tempora aestiva torruerint.
PL 14, 351A穂は、夏の時節が太陽の最初の進みで焦がしたときにこそ、実りの成熟を示すからである。
Sermo igitur plurimus Scripturarum animam confirmat, et quodam spiritalis gratiae colorat vapore; rationabilia quoque inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum. Ideoque Esau laxatis virtutis suae nexibus dissolutus est.
PL 14, 351Aしたがって、聖典の豊かな言葉は魂を堅め、霊的な恩寵のいわば熱気で魂を染める。また理にかなった着想を強め、理に反する情念のあらゆる力を解き崩す。それゆえエサウは、自分の徳の結び目が緩んで、ばらばらになったのである。
Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod. XII, 9) .
PL 14, 351B一方、腰に帯を締め、生のものでなく、水で煮たものでもなく、火であぶった子羊の頭を食べるよう命じられた者たちは——あなたが出エジプト記に見いだすとおり——強く忠実な心で、徒歩の旅によって海を渡った(出エジプト記12:9)。
In Evangelio quoque assos pisces Dominus Jesus manducabat, sicut scriptum est (Luc. XXIV, 43) , in quo plenitudo sancti Spiritus redundabat. Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.
PL 14, 351B福音書でも、主イエスは焼いた魚を食べた。そう書かれているとおりである(ルカ24:43)。彼の内には、聖なる霊の満ち満ちた豊かさがあふれていた。おそらくエサウが衰えたのは、水で煮た食物を欲しがったからであろう。その食物を、ヤコブは、自分には向かないものとして、弱い者に与えたのである。
21. Oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed competenti divisione distinctam. In omni enim re confusione melior est distinctio; multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas divisiones habeat, fit obscurior.
PL 14, 351B21. 献げ物と祈りは、混乱したものであってはならず、適切な区分によって区別されたものでなければならない。あらゆる事柄において、混乱より区別のほうがよい。まして祈りと献げ物においてはなおさらで、確かな区分がなければ、いっそう不明瞭になるからである。
Ideoque hostiae plerumque membra lex dividi jubet, et holocausta offerri (Levit. I, 6) ; ut sine admixtione et operimento aliquo nudum sacraficium sit; eo quod nuda atque omnibus exuta involucris debeat fides nostra fervere; ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat.
PL 14, 351Bそれゆえ律法は、獣の肢体をしばしば分けるよう、また焼き尽くす献げ物として献げるよう命じる(レビ記1:6)。それは、何も混ぜず、何かで覆うこともなく、いけにえが裸〔底本は nudum sacraficium。sacrificium と読む〕であるためである。我々の信仰は、裸にされ、あらゆる覆いを脱いで燃えねばならない。さまよう欺きの臆見をまとってはならず、精神の純粋で誠実な素朴さが現れねばならないからである。
Deinde in partes dividatur congruas. Virtus enim genus est, quae dividitur in plurimas species: sed principales quatuor sunt, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia.
PL 14, 351C次に、適切な部分に分けられよ。徳は類であり、きわめて多くの種に分けられるが、主要なものは四つ、思慮、節制、勇気、正義である。
Redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem Dei, et veritatem fidei: redoleat temperantiam quam etiam a conjugibus exigendam putavit Apostolus dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5) .
PL 14, 351Cそれゆえ、あなたの祈りは、神の認識に対する思慮と信仰の真理とを香らせよ。節制をも香らせよ。使徒は、これを夫婦にも求めるべきだと考え、こう言った。「汝らは互いに〔相手を〕奪ってはならない。ただし、合意のうえで、しばらくのあいだ、祈りに専念するためなら別である」(一コリント7:5)。
Et lex castificatos ante hesternum et nudiustertianum diem ad sacrificium accedere jubet (Exod., XIX, 10) . Fortitudinem teneat oratio, ut nullo interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat.
PL 14, 351C律法もまた、昨日と一昨日より前に身を潔めた者が、いけにえに近づくよう命じる(出エジプト記19:10)。祈りは勇気を保て。いかなる恐れにも損なわれず、いかなる疲れにも力尽きないように。
Tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urgemur adversis. Justitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Judas, non in peccatum facta esset ejus oratio.
PL 14, 351D逆境に迫られているときこそ、祈りへの心の張りはいっそう強くなければならないからである。祈りは正義を守れ。ユダがそれを保っていたなら、彼の祈りは罪とされなかったであろう。
Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc quando Dei justitiam deprecamur?
PL 14, 351D実際、不正な業と邪な熱意から身を遠ざけるべき時は、神の正義を乞い求めるとき以上に、いつあるだろうか。
Et ideo Dominus, ut cordi nobis esset justitia: Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10) . Haec enim defuit Judae; nam si adfuisset, non tradidisset Dominum, non prodidisset magistrum.
PL 14, 351Dそれゆえ主は、正義が我々の心にかかるように、こう言った。「正義のゆえに迫害を受ける者は幸いである。天の国はその者たちのものだからである」(マタイ5:10)。この正義がユダには欠けていた。もし正義があったなら、主を引き渡さず、師を裏切らなかったであろう。
Defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset justitiam, Domino debuit primitiva munera, non posteriora deferre. Defuit itaque ei divisio, ideoque responsum ait: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Vides quantum sit vitii.
PL 14, 352Aあのカインのいけにえにも、正義が欠けていた。もし正義を保っていたなら、彼は主に、後のものでなく、初物の供え物を持ってくるべきだった。こうして彼には区分が欠けていたので、〔主は〕答えて言った。「もし汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した。静まれ」。あなたは、これがどれほどの欠陥であるかを見る。
Ubi deest divisio, ibi totum sacrificium refutatur. 22. Superest ut de continua et jugi oratione dicamus, quod immorari nos et vacare orationi oportet. Pernoctabat Dominus in oratione, non ut sibimet prodesset, sed ut nos doceret.
PL 14, 352A区分が欠けるところでは、いけにえ全体が退けられる。22. 残るのは、絶えず続く不断の祈りについて述べることである。我々は祈りにとどまり、祈りに専念すべきである。主は祈りのうちに夜を明かした。自分のためではなく、我々に教えるためである。
Frequens enim oratio quamdam operatur disciplinam orandi; quia ipse usus docibiles Dei facit, indocibiles negligentia. Bona igitur exercitatio. Denique corporis virtus exercitatione augetur frequenti: at inexercitata minuitur et labitur.
PL 14, 352A頻繁な祈りは、祈ることのある種の規律を生むからである。慣れそのものが〔人を〕神に教えられる者とし、怠りが教えられえない者とするからである。したがって、これは善い鍛錬である。実際、体の力は、頻繁な鍛錬によって増し、鍛えられなければ減って衰える。
Plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissolvere virtutem. Similiter animae fortitudo exercitationis assiduitate solidatur; ut labor ipse disciplinae sit non oneri futurus, sed usui.
PL 14, 352Bきわめて多くの人が、鍛錬の習慣を失うことによって、生まれながらの力さえも損なう〔底本は Plurimi ... dissolvere で、構文が整わない。videntur などの動詞が略されたものと取り、「きわめて多くの人が…損なう」と解した〕。同じように、魂の勇気も、鍛錬を絶えず続けることによって固められる。その結果、修練の労苦そのものは、重荷ではなく、益となるであろう。
Hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa attritus meditatione ac politus, cor hominis sicut illud coeleste manna confirmet.
PL 14, 352Bこの食物を、我々の精神にもたらそう。それは多くの黙想によってすり砕かれ、磨かれて、あの天のマナのように人の心を強める。
Quod non otiose tritum ac politum accipimus; eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes; ut succus ille spiritalis cibi in omnes se venas animae diffundat.
PL 14, 352B我々がそれをすり砕かれ、磨かれたものとして受け取るのは、理由のないことではない。天の聖典の語りかけを、全霊と全心で思いめぐらしつつ、長くすり砕き、磨かねばならないからである。それは、霊的な食物のあの汁が、魂のすべての血管に行き渡るためである。
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam; tunc fit illud pingue, et tamquam adipale precationis genus, de quo dicit Propheta: Impinguasti in oleo caput meum (Ps. XXII, 5) .
PL 14, 352Bそれゆえ、信仰が成熟しつつあるもののように成長し、老いゆく神への献身の衰えを追い払い、霊によって燃え、適切な区別によって正しい区分の尺度が保たれ、不断さが恩寵を推奨するなら、そのとき、あの肥えた、いわば脂肪にあふれた祈りの種類が生じる。これについて預言者は言う。「汝は油で私の頭を肥やした」(詩篇22:5)。
Sicut enim agni multo lacte pinguescunt, et sicut oves bene pastae adipe nitent: ita apostolico succo pasta fidelium pinguescit oratio. 23. Horum si desit aliquid quae superius diximus, sacrificium non probatur.
PL 14, 352C子羊が多くの乳で肥え、よく草を食べさせられた羊が脂で光るように、使徒の汁で養われた信徒たちの祈りは肥えるからである。23. 先に述べたこれらのうち何かが欠けるなら、いけにえは是認されない。
Ideoque dictum est ad Cain: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti. Namque mundus ipse distincte legitur factus, cum esset ante incomposita pars ejus; quia Terra erat invisibilis, et incomposita (Gen. I, 2) .
PL 14, 352Cそれゆえ、カインに「もし汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した」と言われたのである。実際、世界そのものも、区別されて造られたと読まれる。その前は、その一部が秩序づけられていなかった。「地は見えず、秩序なきものであった」からである(創世記1:2)。
Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocatae sunt tenebrae nox. Et per ordinem singula quod facta sint legimus, coelum, terra, ligna fructifera, animalia diversa.
PL 14, 352C実際、まず光が造られ、神は光を呼び、神は光と闇のあいだを分け、闇は夜と呼ばれた。そして我々は、個々のものが順に造られたと読む。天、地、実のなる木々、さまざまな動物である。
Distributa autem sunt leviora superioribus, ut aer et ignis: graviora inferioribus, hoc est, terra et aqua.
PL 14, 352Dより軽いものは上方のもの、すなわち空気と火に、より重いものは下方のもの、すなわち地と水に割り当てられた。
Utique simul omnia fieri jubere potuit Deus: sed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas.
PL 14, 352D神は、すべてを同時に造るよう命じることもできたであろう。しかし、区別を守ることを選んだ。それは、我々があらゆる務めにおいて、とりわけ恩義のやり取りにおいて、それに倣うためである。そこでは、あなたが受けたものを返すだけでは足りず、返すものを推奨できるものにしなければならない。
Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat. Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
PL 14, 353A実際、ある人が負債を返しながら、返すときに債権者に害を加えるなら、負っていたものを返さなかった場合よりも、確かにいっそう耐えがたい。したがって、考慮されるのは、返済の量ではなく、返す者の心、またその質と心情である。
Recte igitur Cain obtulit; quia oblatio insigne devotionis, et indicium gratiarum est: sed non recte divisit; quia ante omnia Deo debuit deferre primitias, ut a gratia inchoaret auctoris.
PL 14, 353Aそれゆえカインは、献げたことでは正しかった。献げ物は献身の目印であり、感謝のしるしだからである。しかし、分けたことでは正しくなかった。何よりも先に、神に初物を持ってくるべきであり、創造者の恩寵から始めるべきだったからである。
Etenim divisionis hic ordo est, ut prima secundis, non primis secunda praecurrant; et coelestia terrenis, non terrena coelestibus praeferantur.
PL 14, 353A実際、区分の秩序とはこうである。先のものが後のものに先立ち、後のものが先のものに先立つのではない。天のものが地のものに優先され、地のものが天のものに優先されるのではない。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 14, 353ADeum qui in Adamo docuit non peccandum, in Caino docuisse non defendendum peccatum. Et ibi quam proclive sit ab impietate in alia scelera praecipitari. 24. Sed quia Cain confudit hunc ordinem, dicitur ei: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7) . Omnia docet Deus.
PL 14, 353A神はアダムにおいて、罪を犯してはならないことを教え、カインにおいて、罪を弁護してはならないことを教えた。そこでまた、不敬から他の悪行へ転げ落ちるのがいかに容易かを〔示した〕。24. だがカインはこの順序を乱したので、彼に言われる。「汝は罪を犯した。静まれ」(創世記4:7)。神はすべてを教える。
Primum ne pecces, ut in Adam monuit: secundo, si peccaveris, quiescas, ut in Cain doceris. Erubescere enim debemus, et condemnare peccatum, non defendere; quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur. Et silendo corrigimur, contentione prolabimur.
PL 14, 353B第一に、あなたが罪を犯さぬように。アダムにおいて〔神が〕戒めたとおりである。第二に、もし罪を犯したなら、静まるように。カインにおいてあなたが教えられるとおりである。我々は恥じ入り、罪を断罪すべきであって、弁護すべきではない。恥じらいによって咎は減り、弁護によって積み重なるからである。黙することで我々は矯正され、言い争うことで転落する。
Sit saltem verecundia, ubi non est absolutio. Inde illud: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) . Et iterum ab ipso Domino alibi dictum legimus: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .
PL 14, 353B赦免がないところでも、せめて慎みはあるべきである。それゆえ、あの言葉がある。「義人は、話の初めに自分自身の告発者である」(箴言18:17)。また我々は、主自身が別の箇所で言った言葉を読む。「汝の不法を言え。汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。
Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit! Ideo autem ait: Quiesce, quoniam non habes quod excuses. Culpae ipsius ad te conversio est. Non enim frater ei addicitur, sed error ascribitur, cujus ipse sibi auctor est.
PL 14, 353B恥じらいの優美は何と大きいことか。咎の罪責が奪い去った正義を、慎みが保つのである。それゆえ〔主は〕言う。「静まれ」。汝には弁解すべきものがないからである。罪の振り向きは、汝に向かう。実際、兄弟が彼に引き渡されるのではなく、過ちが彼に帰せられるのであり、その過ちの創始者は彼自身である。
In te, inquit (Gen. IV, 7) , revertitur crimen, quod a te coepit. Non habes in quo necessitatem magis, quam mentem tuam arguas. In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.) . 25. Bene ait: Tu princeps es illius.
PL 14, 353C「汝のうちに、汝から始まった罪が戻ってくる」と〔主は〕言う(創世記4:7)。汝が咎めるべきは、必然ではなく、むしろ汝自身の精神である。汝の邪悪は汝のうちに跳ね返る。「汝がそれの首謀者である」(創世記4:7)。25. 〔主は〕「汝がそれの首謀者である」と、見事に言った。
Etenim impietas mater quaedam est delictorum; et qui graviora peccaverit, in caetera facile prolabitur. Quomodo enim potest ab humanis temperare qui divina violavit, et hominibus bonus esse qui Deum laesit?
PL 14, 353C不敬は、罪のいわば母だからである。より重い罪を犯した者は、他の罪へも容易に転落する。神に属することを侵した者が、どうして人に属することを控えられようか。神を傷つけた者が、どうして人に対して善くあれようか。
Atrociorem igitur scelerum reatum vitia reliqua sequuntur; quoniam quo flagitiosa propenderint, eo inclinant caetera. Tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis.
PL 14, 353Cしたがって、より凶悪な悪行の罪責に、残りの悪徳が従う。恥ずべきものが傾くところへ、他のものも傾くからである。それゆえ、汝は自分の業の首謀者であり、罪の先導者である。
Non te invitum, non imprudentem error attraxit: sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis.
PL 14, 353D過ちが、汝を意に反して、思慮なく引き込んだのではない。汝は、自分の意志による罪人であり、転落ではなく判断によって欺瞞を行った。それによって、神への侮辱の罪人であることを、汝自身が証明している。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 14, 353DCain admonitione spreta insolentiam et crimen auget. Ejusdem verbis: Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire. 26. Admonitus igitur ut quiesceret, auget insolentiam, acerbat flagitium.
PL 14, 353Dカインは諫めを軽んじて、傲慢と罪を増す。彼の言葉「野に行こう」によって、邪悪な行いには荒れた不毛の場所がふさわしいことが示される。26. 静まるよう諫められたのに、彼は傲慢を増し、悪行をいっそう苦いものにする。
Quid igitur sibi vult quod ait: Eamus in campum (Ibid., 8) ; nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio? Ubi enim frater habebat occidi, nisi ubi fructus deesset?
PL 14, 354Aでは、「野に行こう」(創世記4:8)という言葉は何を意味するのか。生えるもののない場所が近親殺しのために選ばれた、ということ以外にあろうか。兄弟が殺されることになる場所は、実りが欠けているところ以外のどこにあったであろうか。
Tamquam praesagiens natura tanti sceleris loco germina denegaverat; quia non conveniebat, ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet praeter naturam, et fructus secundum naturam germinaret. Merito ipse dicit: Eamus in campum.
PL 14, 354A自然は、これほどの悪行を予知したかのように、その場所に芽を与えなかった。同じ土が、自然に反して近親殺しの血の汚れを受けながら、自然にかなって実りを芽生えさせるのは、ふさわしくなかったからである。それゆえ彼自身がもっともなことに言う。「野に行こう」。
Non dicit: Eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum. Ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantae impietati praebuerint officium.
PL 14, 354A彼は「楽園に行こう、果樹が花咲くところへ」とは言わず、また耕されて実りをもたらす場所のどこかへ行こうとも言わない。近親殺しの者たちは自ら、罪の実りを持てないこと、これほどの不敬に奉仕を提供した者たちのもとには、実りが留まらないことを示している。
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
PL 14, 354A彼らは、元素の恵み深さそのものを避けるからである。このカインもそうで、彼は恐れたように見える。土のより豊かな産出が、この痛ましい凶行を妨げはしまいか、また、自分のためにさまざまな子と実りを芽生えさせる生み出す〔大地〕の、気前のよさという習いが、この犯罪の準備においても、声なき姿によって、兄弟の情を呼び戻しはしまいか、と。
Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit. Quomodo enim poterat communis partus videre consortia, qui consortem sui sanguinis trucidabat?
PL 14, 354B盗賊は、罪の証人として日を避け、姦淫者は、姦淫を知る者として光を恥じる。近親殺しは、大地の豊かさから逃げる。同じ生み出しを分かつ者たちの交わりを、自分と血を分けた者を殺した者が、どうして見ることができたであろうか。
Joseph in lacum mittitur siccum, Ammon intra domum occiditur. Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando: ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum.
PL 14, 354Bヨセフは水のない穴に投げ込まれ、アムノン〔底本は Ammon。サムエル記下13章のアムノンのラテン語形〕は家の中で殺される。こうして自然は、近親殺しの起こるはずだった場所から、自らの賜物という持参金を奪うことによって、正しい裁きを分け与えた。罪なき土がいわば断罪されることによって、罪ある者たちの刑罰がどれほどのものになるかを示すためである。
Propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur. Denique David montibus, in quibus Jonathas cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optavit dicens: Montes qui estis in Gelboe, neque ros, neque pluvia cadat super vos, montes mortis (II Reg. I, 21) .
PL 14, 354Bこのように、人の悪行のゆえに、元素そのものも断罪される。さらに、ダビデは、ヨナタンが父とともに殺された山々に、永遠の不毛という刑罰を願って言った。「ギルボアにある山々よ、汝らの上に露も雨も降るな、死の山々よ」(サムエル記下1:21)。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 14, 354CDeum interrogasse Cainum, non ut disceret, sed ut eum ad confitendum induceret. Hujus responsio in Deum ac naturam impia; eique opposita Dei responsio germanitatis pietatem egregie docere ostenditur.
PL 14, 354C神がカインに問うたのは、知るためではなく、彼を告白へ導くためであったこと。彼の答えは、神と自然に対して不敬であること。それに対する神の答えが、兄弟であることの敬虔を見事に教えていると示されること。
A Deo justos audiri etiam mortuos, quod nimirum ei vivant, et peccatores mortui sint. Hos malis praesentibus ac futuris cruciari, magis tamen sollicitari praesentibus.
PL 14, 354C義人たちは、死んでいても神に聞かれる。彼らは確かに神にとって生きており、罪人たちは死んでいるからである。罪人たちは、現在と未来の災いに苦しめられるが、とりわけ現在の災いに悩まされること。
27. Nunc consideremus qua ratione interrogavit Deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret occisum.
PL 14, 354D27. では、神がカインに、兄弟はどこにいるのかと問うたのは、どういう理由によるのかを考えよう。あたかも、殺されたことを知らないかのようである。
Sed quod ad scientiam Dei spectat, negantem arguit, et inficianti quasi sciens respondit: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10) : quod autem ad rationem profundam attinet, peccantes admonet ad poenitentiam. Confessio enim poenarum compendium est.
PL 14, 354Dしかし、神の知に関わるかぎり、神は否認する者を論駁し、否認する者に、知る者として答えた。「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。だが、深い理由に関わるかぎり、神は罪を犯す者たちに、悔い改めを促している。告白は刑罰を縮めるものだからである。
Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis. Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere.
PL 14, 354Dそれゆえ世俗の裁判では、否認する者たちは拷問台にかけられて責められ、自白する者への何らかの憐れみが裁判官の心を動かす。罪にはある種の恥じらいがあり、罪を認めること、咎を他に転嫁せず承認することは、悔い改めの一部である。
Mitigat judicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
PL 14, 355A被告の恥じらいは裁判官を和らげ、否認する者たちの頑固さは裁判官をいきり立たせる。神は、あなたを悔い改めへと促し、自分について赦しが期待されることを望み、自分が悪意の創始者でないことを、あなたの告白によって示すことを望んでいる。
Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit. Qui enim necessitate aliqua coactus occiderit, quasi invitus occidit.
PL 14, 355A異邦人が主張するように、自分の罪を、ある種の必然——定めの、あるいはその働きの必然〔operis sui の sui の指すものは定かでない。神的なものの定めとその働きの必然と取った。「自分たちの業の」とも読める〕——に帰する者たちは、神的なものを責めているように見える。あたかもそれらの力が罪の原因であるかのようである。何らかの必然に強いられて殺した者は、いわば意に反して殺したことになるからである。
Ea vero quae a nobis sunt, excusationem non habent: quae autem praeter nos sunt, excusabilia sunt. Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod feceris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.
PL 14, 355A我々から出ることがらは、弁解の余地がない。我々の外にあることがらは、弁解しうる。だが、あなたが行ったことを神に帰し、自分の罪責に対する非難を、罪ではなく無垢の創始者に流し込むことは、罪そのものよりどれほど重いことか。
28. Perpende autem parricidae responsionem: Nescio, inquit, numquid custos fratris mei ego sum (Gen. IV, 9) ? Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis.
PL 14, 355B28. 近親殺しの答えをよく量れ。彼は言う。「知らない。私は兄弟の番人なのか」(創世記4:9)。この言葉は頑なさを露わにするが、それでも、もし彼が善い兄弟を思い量っていたなら、敬虔の番人であるべきだった、という響きがある。
Quem enim magis, quam fratrem servare debuerat? Sed quomodo germanitatis servaret officium, qui necessitudinis non agnovisset affectum? Aut quomodo fieri posset, ut naturae obedientiam deferret, qui Deo reverentiam non exhiberet?
PL 14, 355B実際、兄弟以上に、だれを守るべきだったろうか。だが、縁の情を認めなかった者が、どうして兄弟としての務めを守ったろうか。また、神に畏敬を示さなかった者が、どうして自然への従順を示すことができたろうか。
Negat primum quasi apud ignorantem: recusat fraternae munus custodiae, quasi exsors naturae: declinat judicem, quasi liber arbitrii. Quid miraris si pietatem non agnovit, qui non agnovit auctorem?
PL 14, 355B彼はまず、無知な者の前でのように否認する。自然にあずからない者のように、兄弟を見守る務めを拒む。意志に自由な者のように〔底本は liber arbitrii。arbitri と読めば「審判者から自由な者のように」となり、「裁判官を避ける」とよく合うとも読める〕、裁判官を避ける。彼が創造者を認めなかったのなら、敬虔を認めなかったことを、あなたは不思議がるだろうか。
Et ideo doceris hac serie Scripturarum fidem esse radicem virtutum omnium. Unde et Apostolus ait: Quia fundamentum nostrum Christus est (I Cor. III, 11) ; et quidquid supra hoc fundamentum aedificaveris, hoc solum ad operis tui fructum, et ad virtutis proficere mercedem.
PL 14, 355Bこうしてあなたは、聖典のこの連なりによって、信仰があらゆる徳の根であると教えられる。それゆえ使徒も言う。「我々の土台はキリストである」(一コリント3:11)。この土台の上にあなたが何を築こうとも、それだけが、あなたの業の実りと、徳の報いに役立つ。
29. Congrue igitur respondit Dominus tam imprudenter neganti, dicens: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10) , hoc est, cur nescis ubi est frater tuus? Soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit.
PL 14, 355C29. したがって、主は、これほど思慮なく否認する者に、ふさわしく答えて言った。「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。すなわち、「なぜ汝は、汝の兄弟がどこにいるのか知らないのか。汝らは二人の両親とともに、ただ一家だけでいた。わずかな者のなかで、兄弟が汝に隠れているはずはなかった」。
An quia parentes tui accusatores esse non possunt? Nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis, fiat auctor periculi. In te solo leges suas natura amiserit. Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent? Sed eo major est condemnatio tua.
PL 14, 355C「それとも、汝の両親が告発者になりえないからか。私は、救いの創始者であるその縁が、危険の創始者となることを望まない。汝一人において、自然はその法を失ったことになろう。それで汝は、両親が告発すべきでないから、罪が隠れていると考えるのか。だが、それゆえに汝の断罪はいっそう大きい。」
Nam si chara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. Sed si me testem abnuis, et refugis arbitrum, vox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat. Illa te majore auctoritate arguit, quam si frater viveret.
PL 14, 355C「親しい縁の名が告発すべきでないなら、まして殺すべきではない。だが、汝が私を証人として拒み、審判者を避けるなら、汝の兄弟の血の声が証人である。それが私に向かって叫んでいる。その声は、兄弟が生きているとき以上の権威をもって、汝を責める。」
Soli eratis, quis eum potuit alter occidere? Si accusas parentes, parricidam probas. Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus. Potuit parricida esse, qui de parricidis se ortum probare desiderat.
PL 14, 355D「汝らだけしかいなかった。ほかのだれが彼を殺しえたか。汝が両親を告発するなら、汝は自分が近親殺しであることを証明している。両親を容赦しない者は、兄弟を殺しえた。自分が近親殺しの者たちから生まれたと証明したがる者は、近親殺しでありえた」。
30. Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui clamat, non frater clamat. Hoc innocentia et gratia germanitatis etiam in ipsa morte servat. Non accusat frater Abel, ne videatur parricida. Non accusat vox ipsius, non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti.
PL 14, 356A30. 彼が「汝の兄弟の血の声が叫んでいる」と言ったのは見事である。兄弟が叫ぶのではない。無垢と兄弟であることの好意は、死においてさえこれを守る。兄弟アベルは告発しない。近親殺しと見えないためである。彼の声も、彼の魂も告発しない。告発するのは、汝自身が流した血の声である。
Tuum te ergo facinus, non frater accusat. Simul querela criminoso adimitur. Non potest de alieno testimonio queri, qui crimem proprio facinore confitetur. Minor est sermo, quam factum. Est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem.
PL 14, 356Aしたがって、汝を告発するのは、兄弟ではなく、汝自身の凶行である。同時に、罪人からは不満を訴える余地が奪われる。自分の凶行によって罪を認める〔底本は crimem。crimen と読む〕者は、他人の証言について不満を言えない。言葉は行いより小さい。それでも、血を受け取った地もまた証人である。
Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui de terra clamat: non dixit, de fratris clamat corpore, sed de terra clamat. Et si frater parcit, terra non parcit. Si frater tacet, terra condemnat.
PL 14, 356Aまた、彼は「汝の兄弟の血の声が地から叫んでいる」と見事に言った。兄弟の体から叫ぶとは言わず、地から叫ぶと言った。兄弟が容赦しても、地は容赦しない。兄弟が黙っていても、地は断罪する。
Ipsa est, in te et testis et judex: testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet: judex asperior, quae tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum, et exciperet sanguinem fratris tui de manu tua.
PL 14, 356B地こそは、汝に対して証人でもあり、裁判官でもある。汝の近親殺しの血にいまなお濡れているので、より鋭い証人であり、これほどの悪行に汚されて、口を開き、汝の兄弟の血を汝の手から受けたので、より厳しい裁判官である。
Et illa quidem aperuit os suum, quasi exceptura de fratribus verba pietatis, nihil timens cum fratres videret, quae sciret jus germanitatis amoris incentivum esse, non odii. Nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non viderat homicidium?
PL 14, 356B確かに地は口を開いた。兄弟たちから敬虔の言葉を受けようとするかのようだった。兄弟たちを見ていたので何も恐れず、兄弟のよしみは愛を促すもので、憎しみを促すものではないと知っていたからである。実際、まだ殺人を見たことのなかった地が、どうして近親殺しを疑えただろうか。
Sed tu effudisti sanguinem, cujus dolens ipsa contagium: Non augebit, inquit, virtutem suam dare tibi. Quam innocens ultio, ut quae tam graviter violata fuerit, satis habens non prodesse, non quaerat nocere.
PL 14, 356Bしかし汝が血を流し、地自身はその汚れを嘆いて言う。「それはもはや、汝にその力を与えることを続けない」。なんと無垢な報復であろう。これほど重く侵されたのに、益を与えないことで足れりとし、害を加えようとはしない。
31. Non mediocre etiam dogma quod ait: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat; quia Deus justos suos audit etiam mortuos, quoniam Deo vivunt.
PL 14, 356C31. 「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」という言葉は、並々ならぬ教理でもある。神は、自分の義人たちを、死んでいても聞くからである。彼らは神にとって生きているからである。
Et merito pro viventibus habentur; quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna.
PL 14, 356Cそして、彼らが生きている者とみなされるのは当然である。体の死を味わっても、体のない生を受け、自らの功績の輝きによって照らされ、永遠の光をも享受するからである。
Justorum ergo audit sanguinem: avertit se autem a precibus impiorum; quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
PL 14, 356Cそれゆえ神は、義人たちの血を聞く。しかし、不敬虔な者たちの祈りからは顔をそむける。彼らは生きているように見えても、あらゆる死者よりも惨めだからである。自分の肉を墓のように持ち歩き、そこに自分の不幸な魂を埋めたのである。
Quid enim aliud est quam sepulta, quae intra humum volvitur, et terrenae avaritiae cupiditatibus, caeterisque vitiis includitur, ut gratiae coelestis auram spirare non possit? Hujus modi peccator a terra maledictus est, quae est infima et postrema pars mundi.
PL 14, 356C地中にまろび、地上の貪欲の欲望とその他の悪徳に閉じ込められて、天の恩寵の息吹を吸えない〔魂〕は、葬られたもの以外の何であろうか。このような罪人は、世界の最も低く最後の部分である地によって呪われている。
Superius utique coelum, et quae in coelo sunt, sol, luna, et stellae, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates, Cherubim et Seraphim. Non est ergo dubium quod eum et superiora damnaverint, quem inferiora damnarunt.
PL 14, 356D上にあるのは、もちろん、天と、天にあるもの、すなわち太陽、月、星々、諸々の座、主権、支配、権威、ケルビムとセラフィムである。したがって、下にあるものが断罪した者を、上にあるものもまた断罪したであろうことは疑いない。
Nam quomodo absolvitur pura illic coelestique sententia quem nec terrae potuerunt absolvere? Et ideo gemens et tremens jubetur esse super terram. 32. Evidens generalisque ratio, quia omni improbo mala adsunt, et adfutura sunt.
PL 14, 356D地すらも赦免できなかった者が、どうして、あの天の清い判決によって赦免されようか。それゆえ彼は、呻き震えながら地上にいるよう命じられる。32. 明白で一般的な理由がある。すべての邪な者には、災いが現にあり、またこれからもあるということである。
Quae adsunt, tristitiam operantur; quae futura, formidinem. Sed improbum plus praesentia, quam futura sollicitant. Unde et Cain dixit ad Deum: Major causa mea est, quam ut dimittatur mihi. Si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me.
PL 14, 357A現にある災いは悲しみを生み、来たるべき災いは恐れを生む。しかし邪な者をより悩ませるのは、来たるべきものよりも、現にあるものである。それゆえカインも神に言った。「私の事案は、赦されるには大きすぎる。今日、汝が私を見捨てるなら、私は汝の顔から身を隠す」。
Nihil enim gravius quam errantem a Deo deseri, ut se revocare non possit. Mors peccatoris finem peccandi affert: vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur; ut si gregem pastor relinquat, incursent bestiae: ita cum Deus deserit hominem, ingruit diabolus.
PL 14, 357A迷う者が神に見捨てられ、自分を呼び戻せなくなることほど重いことはない。罪人の死は、罪を犯すことの終わりをもたらす。しかし、神の舵取りを失った生は、まっさかさまに落ち、いっそう重い罪へ転落する。羊飼いが群れを離れると獣が襲いかかるように、神が人を見捨てるとき、悪魔が襲いかかる。
Grave est praesertim insipientibus non habere rectorem. Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit. Abscondit se autem qui velare vult culpam, et tegere peccatum. Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum.
PL 14, 357Bとりわけ愚かな者にとって、導く者がいないことは重い。薬が欠けるところでは、悪意が這い広がり、傷は大きくなる。身を隠すのは、咎を覆い、罪を隠そうとする者である。悪を行う者は光を憎み、闇と、自分の罪の隠れ場とを求めるからである。
Justus autem non abscondere se a Domino Deo suo, sed ipse magis se offerre consuevit dicens: Ecce sum ego qui non habeo criminosam conscientiam, quam timeam deprehendi. 33. Merito ergo se abscondit male conscius, et ait: Omnis qui invenerit me, occidet me.
PL 14, 357Bこれに対して義人は、自分の主なる神から身を隠すのではなく、むしろ自分から進み出るのが常で、こう言う。「見よ、私はここにいる。見つけられることを恐れるような、罪深い良心をもたない者である」。33. したがって、疚しい良心をもつ者が身を隠し、こう言うのはもっともである。「私を見つける者はみな、私を殺すだろう」。
Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur. Sed a quo timebat occidi, qui solos parentes habebat in terris?
PL 14, 357B精神の狭い〔底本は Augustae。angustae と読む〕人は、現在の死を恐れ、永続する死を顧みず、神の裁きをも恐れず、ただ体の滅びだけを免れようと乞う。だが、地上に両親しかいなかった彼は、だれに殺されることを恐れたのか。
Potuit quidem et incursus bestiarum timere, qui legis divinae jura violaverat; nec praesumere de subjectis animalibus caeteris, qui hominem docuerat occidi. Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi. Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente.
PL 14, 357C確かに彼は、神の法の定めを侵した者として、獣の襲撃を恐れてもよかった。人間を殺すことを教えた者として、ほかの従属した動物たちを当てにすることもできなかった。また、近親殺しが犯されうることを教えた者として、両親が近親殺しとなることを恐れてもよかった。両親もまた、子から学びえたからである。後の人々が親から学んだことを。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 14, 357CDei comminatio, Si quis occiderit Cain, etc., moraliter explicatur; in signo posito super eodem divina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam aeternam.
PL 14, 357C神の威嚇「カインを殺す者は…」は道徳的に説明される。カインの上に置かれた印には神の寛容が示され、同じくそこにはカインの愚かさも示されている。彼は永遠の死よりも時の死をいっそう恐れたからである。
Hinc pulchre disseritur de incorruptibilitate animae, ac futura vita. Tandem judicium non praepropere ferendum, nec rursus inultum crimen sinendum esse ostenditur.
PL 14, 357Cここでは魂の不滅と来たるべき生命について美しく論じられる。最後に、裁きは性急に下してはならず、かといって罪を罰せぬままにしておいてもならないことが示される。
34. Nunc consideremus qua causa dixerit Deus: Omnis qui occiderit Cain septies vindictam exsolvet (Gen. IV, 15) ; et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur.
PL 14, 357D34. さて、神がなぜ「カインを殺す者はだれでも七倍の報復を払うことになる」(創世記4:15)と言ったのか、また近親殺しの者が殺されないように、なぜその上に印が置かれるのかを考えよう。無実の者が殺されないための配慮はなされなかったのに〔である〕。
Octavus est homo, habet rationabile quo praestet caeteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam vocem, habet et generandi gratiam. Haec septem nisi illo rationabili regantur, subjecta morti sunt; et ideo stultus in his habet omne periculum sui.
PL 14, 357D人は八番目である。人は他のものに勝る理性的な部分をもち、体の五つの感覚をもち、さらに声をもち、また生み出す賜物をもつ。この七つは、かの理性的な部分によって治められないなら死に服しており、それゆえ愚かな者はこれらのうちに自分のあらゆる危険を抱えている。
Qui ergo rationabile illud amiserit, frustra de istorum sibi usu septem carnalium munerum blandietur. Dissolvuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis astricta sint. Mors itaque rationis, mortem operatur irrationabilium passionum.
PL 14, 358Aしたがって、かの理性的な部分を失った者は、肉の七つの務めを用いることで自分を慰めても、むなしい。これらはすべて、理性の手綱でいくらか締められていないなら、ばらばらになる。それゆえ理性の死は、理性なき情念による死をもたらす〔irrationabilium passionum の属格は「情念の死」とも「情念による死」とも取れる。後者と取った〕。
Sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est. Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
PL 14, 358Aだが、七という数が休息と赦しの数であることのほうが、いっそうよい〔説明〕である。したがって、他の罪人を赦さず、その人に罪の赦しという賜物を惜しんだ者は、自分自身から赦しの望みを奪い去り、その者には、恩寵の代わりに、同じ量りで報復が下されるであろう。
35. Quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere voluit errantem, et beneficio suo invitare ad correctionem. Ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam.
PL 14, 358A35. 神がカインの上に印を置いて、だれも彼を殺さないようにしたのは、さまよう者を振り向かせ、自らの恩恵によって矯正へと招こうとしたからである。実際、我々は好意を得ている相手にこそ、いっそう容易に身をゆだねるものである。
Nec tamen magna concedit: sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis.
PL 14, 358Aしかも神は大きなものを与えているのではない。むしろまさにそのことにおいて、愚か者の無分別に報復している。彼は永遠の刑罰を負うべき身でありながら、刑罰を免れることを求めず、この体の命を、そこには快楽よりも苦難のほうが多いのに、乞い求めるべきものと考えたのである。
Mors enim una est in secessione animae et corporis, et in fine istius vitae, quae simul ut venit, omnes corporis dolores auferre, non augere consuevit.
PL 14, 358B死とはただ一つ、魂と体の分離にあり、この生の終わりにあるものである。それは来るやいなや、体のあらゆる苦痛を取り去るのが常で、増し加えるものではない。
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
PL 14, 358Bむしろ、この生を生きる者にしばしば襲いかかる恐れ、悲嘆、苦痛、嘆き、さまざまな責め苦、重荷と病のもたらす傷は、人類にいくつもの死をもたらすほどで、そのためこの〔体の〕死は刑罰でなく救いと見えるのである。
Non enim peremptoria est, per quam non adimitur vita, sed ad meliora transfertur. Nam si nocentes moriuntur, qui gradum a peccatis revocare noluerint; vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
PL 14, 358B命が奪われず、より善いものへ移される死は、滅ぼす死ではない。罪から足を引き戻そうとしなかった有罪者が死ぬとしても、望まぬながら、自然の終わりではなく罪責の終わりを得るのであって、それは彼らがこれ以上罪を犯さないためである。彼らにとって生は罪の利息だからである。
Si autem bonae spei compotes sunt, migrare magis quam deficere credendi sunt. 36. Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo; in illum superiorem revolans locum, unde nostris infusa visceribus compassione corporis hujus ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret; ut carnis hujus irrationabiles motus rationabili ductu regeret et coerceret.
PL 14, 358Cだが、善い望みにあずかる者であるなら、衰え果てるというより移り行くと信じられるべきである。36. ここに魂の不滅の教えが挟み込まれる。すなわち、それこそが真実で幸いな生であり、良心の確かな者はだれでも、我々の魂がこの肉の覆いを脱ぎ、体という牢獄のようなものから解き放たれたとき、はるかに清く、はるかに幸いに生きる。魂は上なる場所へ飛び帰るが、そこから我々の内臓に注ぎ込まれ、この体への同情から嘆いたのは、託された舵取りの務めを果たし終えるまでのことであった。この肉の理性なき動きを理性の導きによって治め、抑えるためである。
Inde est quod postea prophetae in captivitatem cum populo Judaeorum transierunt; ne reliqua plebs sanctorum destituta praesidio, consilioque viduata graviorem subiret aerumnam: sed magis frequentibus commonita oraculis prophetarum, ad Dominum Deum suum pio rediret affectu; ne adversis captivitatis attrita prorueret in perfidiae peccatum, salutisque perpetuae remedium desperaret.
PL 14, 358Cそれゆえ、のちに預言者たちはユダヤ人の民とともに捕囚へ移ったのである。聖なる者たちの残りの民が守りを失い、助言を奪われて、いっそう重い苦難に遭うことのないように、むしろ預言者たちの度重なる神託に戒められて、敬虔な思いで自分たちの主なる神のもとへ帰るように、また捕囚の逆境に打ちひしがれて不信の罪に陥り、永遠の救いの救済に絶望することのないようにするためである。
37. Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.
PL 14, 358D37. こうしてこの箇所では、この世にあるこの生こそ唯一のものと考える者たちが論駁される(すべては転落に満ち、悲しみに満ちている)。しかも彼らは、出来事の単純な連なりによって論駁される。
Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio; et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.
PL 14, 359A見よ、義しく、無垢で、敬虔な者が、信心の恩寵のゆえに兄の憎しみを招き、まだ年若いのに近親殺しによって取り去られた。かたや不正で、悪人で、不敬な者は、兄弟の血にさえ汚れながら長寿を全うし、妻をめとり、子孫を残し、町々を建て、しかもそれを神の許しによって得たのである。
Nonne in his aperte vox Dei clamat? Erratis, qui putatis hic esse omnem vivendi gratiam: non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum?
PL 14, 359Aこれらのうちに神の声がはっきりと叫んでいるではないか。「諸君は誤っている。生きることのあらゆる恩恵がここにあると思っている。分かっていない、気づいていない。この老年は悲惨の老兵であり、年齢の進みは苦難の軍務であって、スキュラさながらの習いで我々は日々の難破にまわりを轟かされ、波に打たれ、岩礁だらけの住まいで日を送りながら、しかもそれを喜んでいるのだ。永遠の生き物というより不死の災いである、あの〔スキュラ〕のように〔illud … animal は直前のスキュラを指すと取った〕」。〔神の声の言葉がどこからどこまでかは定かでない。問いのあとの全体を神の声と取った〕
Ergo et isti Cain longaevitas indulta, vindicta est; eo quod vixit in metu, et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso labore, qua poena nihil gravius quam ut quis ipse sibi majorum causa poenarum sit.
PL 14, 359Aしたがって、このカインに与えられた長寿も報復である。彼は恐れのうちに生き、長い歳月を、多くの実りなき労苦のうちに駆け抜けたからである。これよりも重い刑罰はない。人が自分自身にとって、より大きな刑罰の原因となることほどには。
Vide igitur quam perpetua vita justorum, et nulla sit improborum! Justi sanguis clamat et mortui, vita autem peccatoris absconditur.
PL 14, 359B見よ、義人たちの命がいかに永続し、不義の者たちの命がいかに無きに等しいかを。義人の血は、死んでもなお叫ぶ。だが罪人の命は隠される。
38. Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit; ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.
PL 14, 359B38. 第三に、近親殺し、すなわち罪悪の筆頭が犯されたとき、罪が忍び寄ったそのところで、ただちに神の温和さの法も差し伸べられるべきであった。罪人がただちに罰せられたなら、人間もまた報復するのに忍耐も節度も保たず、ただちに罪人を刑罰に付すだろうからである。
Divinae autem sententiae providentia hujusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret judices; ne quis praepropere raperetur studio vindictae, et ipsa deliberationis immaturitate puniret innoxium, aut poenam acerbaret irati: nec tamen penitus inultum esse pateretur in eo qui nullam poenitentiam sceleris induisset.
PL 14, 360A神の判決の摂理はこのようなもので、裁く者たちに寛大さと忍耐を教えようとする。だれも報復を求める熱心さに性急にさらわれて、熟慮の未熟さそのもののゆえに無実の者を罰したり、怒る者の刑罰を過酷にしたりしてはならない。かといって、罪の悔い改めをまったく身にまとわなかった者においては、まったく報復なしにしておくことも許さなかった。
Repulit enim eum a facie sua, et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegavit exsilio; eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum.
PL 14, 360A神は彼を自分の顔から退け、親から絶縁された者として、別の住まいという一種の追放の地に流したからである。人間の温和さから獣の凶暴さへ移ってしまったためである。
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem. Unde in Lamech septuagies septies vindicatur; quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius.
PL 14, 360Aとはいえ神は、殺人者が殺人によって報復されることを望まなかった。神は罪人の死よりその矯正を望む。それゆえラメクには七十七倍の報復が科される。他人が断罪されたのちでさえ自らを正さなかった者の罪は、いっそう重いからである。
Cain impetu quodam improvido ante peccaverat: Lamech utique quod in altero reprehensum adverterat, cavere debuerat. Suo quippe judici sententia debebatur, ne quis passim reum esse feriendum putaret.
PL 14, 360Bカインは先を見ない衝動によって前に罪を犯した。ラメクは他人において非難されたことに気づいていた以上、慎まなければならなかった。実際、判決は〔下されるべき〕自らの裁き手に負われており、だれもみだりに、罪人は打たれるべきだと考えることのないようにされたのである〔suo … judici の係りは定かでない。このように取った〕。
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae. Excusare posset quod se redemisset vel sera actione poenitentiae, nisi eum praematura poena rapuisset.
PL 14, 360Bあなたが奥義へ進むなら、こうなる。自分の死を実行するまでの、自然な期限まで、悔い改めの余地を持っていた者を、殺してはならなかった。早すぎる刑罰が彼を奪い去らなかったなら、彼は、遅まきの悔い改めの行いによってでも自らを贖ったと弁明することができたであろう〔excusare posset の主語は定かでない。早すぎる刑罰に奪われるはずだった者、すなわちカインと取った〕。