ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De bono mortis › 全文

De bono mortis 全文

Ambrose of Milan · PL 14, 539A–568A

Caput I

第I章PL 14, 539A
1

[0539] Connectit hunc librum cum praecedenti; et proponit dubium: Quomodo mors non dicatur mala, licet sit vitae contraria? 1. Quoniam de anima superiore libro sermonem aliquem contexuimus, faciliorem viam putamus de Bono mortis conficere aliquid.

PL 14, 539A

この書を前の書と結びつける。そして疑問を提示する:死は、生に反するのに、なぜ悪と言われないのか。1. 前の書で魂について何らかの論述を織り上げたので、死の善について何かを仕上げることは、より容易な道だと我々は考える。

2

Quae si animae noceat, malum videri potest: si nihil autem officiat animae, ne malum quidem. Quod autem malum non est, id etiam bonum; quoniam quod vitiosum, id malum: quod autem vitio caret, id bonum; ideoque bona malis contraria sunt et mala bonis.

PL 14, 539A

死が魂を害するなら、悪と見えうる。だが魂を少しも損なわないなら、悪でさえない。悪でないものは善でもある。欠陥のあるものは悪であり、欠陥のないものは善であり、それゆえ善は悪に、悪は善に対立するからである。

3

Denique innocentia est, ubi non est nocendi voluntas; et noxius dicitur, qui non sit innoxius; misericors, qui remittat; immisericors, qui ignoscere atque inflecti nesciat. 2. Sed forte aliquis asserat: Quid tam contrarium, quam vita morti?

PL 14, 539A

実際、害する意志がないところに無垢がある。害のない者でない者は有害と言われ、赦す者は慈しみ深く、赦すことも心を動かされることも知らない者は慈しみのない者と言われる。2. だが、おそらく誰かがこう主張するだろう:生ほど死に対立するものがあろうか。

4

Si ergo vita putatur bonum, quomodo mors non est mala? Et ideo quid sit vita, quid etiam mors, consideremus. Vita est spirandi munere frui, mors privari. Hoc autem spirandi munus apud plerosque in bonis ducitur.

PL 14, 539B

それゆえ、生が善と見なされるなら、死が悪でないのはどうしてか。そこで、生とは何か、また死とは何かを考えよう。生とは息をするという賜物を享受することであり、死とはそれを奪われることである。ところが、この息をするという賜物は、多くの者たちの間で善の内に数えられている。

5

Hoc est ergo vita, frui bonis: mors contra: bonis exui. Et Scriptura dicit: Ecce dedi ante faciem tuam vitam et mortem, bonum et malum (Deut., XXX, 15) , vitam bonum appellans, mortem malum; vel illa sibi priora, et haec sibi conferens.

PL 14, 539B

それゆえ、生とは善を享受することであり、死はその反対に、善を剥ぎ取られることである。聖書も言う。「見よ、私は汝の顔の前に、生と死、善と悪を置いた」(申命記30:15)。生を善と呼び、死を悪と呼んでいるのであり、あるいは前者をまず先のものとし、後者をそれに引き比べているのである〔vel illa sibi priora, et haec sibi conferens の係りは定かでない。「前者を先のものとし、後者をそれに引き比べる」と取った〕。

6

Denique ut lectionis divinae exemplo utamur, in paradiso est positus homo, ut ederet de ligno vitae, et caeteris paradisi lignis: de ligno autem in quo esset cognitio boni et mali, non ederet: qua die autem ederet, morte moreretur (Gen., II, 16 et 17) .

PL 14, 540A

実際、聖書の例を用いるなら、人は楽園に置かれたが、それは命の木と楽園のほかの木から食べるためであった。だが善悪の知識のある木からは食べてはならず、食べる日には必ず死ぬ、というのであった(創世記2:16-17)。

7

Non servavit praeceptum, et caruit fructu, atque ejectus de paradiso mortem gustavit. Malum igitur mors, quae pretio damnationis infertur.

PL 14, 540A

彼は戒めを守らず、その実を失い、楽園から追い出されて死を味わった。それゆえ死は悪である。死は、断罪という代価によってもたらされるからである。

Caput II

第II章PL 14, 540A
1

Praemissa distinctione de triplici genere mortis, ostendit tertium genus medium esse; imo potius bonum judicandum, quod nos vitae miseriis ac peccatis liberet; idem tamen patienter exspectandum. 3. Sed mortis tria sunt genera.

PL 14, 540A

死の三種の区別を先に述べて、第三の種類は中間のものであること、いや、むしろ善と判断すべきであることを示す。それは我々を生の悲惨と罪から解き放つからである。ただし、これは忍耐して待たなければならない。3. だが、死には三つの種類がある。

2

Una mors peccati est, de qua scriptum est: Anima quae peccat ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Alia mors mystica, quando quis peccato moritur, et Deo vivit, de qua ait Apostolus: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem (Rom. VI, 4) .

PL 14, 540B

一つは罪の死であり、これについては書かれている。「罪を犯す魂は、その魂が死ぬ」(エゼキエル18:4)。もう一つは奥義の死であり、人が罪に対して死に、神に対して生きるときのことで、使徒はこれについて言う。「我々は洗礼によって、彼とともに死の内に葬られたからである」(ローマ6:4)。

3

Tertia mors est, qua cursum vitae hujus et munus explemus, id est, animae corporisque secessio.

PL 14, 540B

第三の死は、それによって我々がこの生の走路と務めを果たし終えるものであり、すなわち魂と体の分離である。

4

Advertimus igitur quod una mors sit mala, si propter peccata moriamur: alia mors bona sit, qua is qui fuerit mortuus, justificatus est a peccato: tertia mors media sit; nam et bona justis videtur, et plerisque metuenda, quae cum absolvat omnes, paucos delectat.

PL 14, 540B

それゆえ我々は気づく。一つの死は、罪のゆえに死ぬのなら悪であり、もう一つの死は、それによって死んだ者が罪から義とされた善であり、第三の死は中間のものである。それは義人たちには善と見え、多くの者には恐るべきものだからである。それはすべての者を解き放つのに、喜ぶ者は少ない。

5

Sed non hoc mortis est vitium, at nostrae infirmitatis, qui voluptate corporis, et delectatione vitae istius capimur, et cursum hunc consummare trepidamus, in quo plus amaritudinis, quam voluptatis est.

PL 14, 541A

だが、これは死の欠陥ではなく、我々の弱さの欠陥である。我々は体の快楽とこの生の楽しみに捕らわれ、この走路を走り終えることを恐れる。しかしこの走路には、快楽より苦さのほうが多い。

6

At non sancti ac sapientes viri, qui longaevitatem peregrinationis hujus ingemiscebant, dissolvi, et cum Christo esse pulchrius aestimantes: denique diem generationis suae exsecrabantur, sicut quis ait: Pereat dies illa in qua natus sum (Job. III, 2) .

PL 14, 541A

しかし聖なる賢い人々はそうではなかった。彼らはこの旅路の長さを嘆き、解き放たれてキリストとともにいることをいっそう美しいと考えた。実際、自分の生まれた日を呪った者もいる。ある者が言うとおりである。「私の生まれた日は滅びよ」(ヨブ記3:2)〔底本は3:2。3:3の誤りか〕。

7

4. Quid enim est quod haec vita delectet, plena aerumnarum et sollicitudinum? In qua innumerae calumniae, et multae molestiae, et multae lacrymae eorum qui afflictantur molestiis, et non est, inquit (Thren. I, 2) , qui eos consoletur.

PL 14, 541A

4. 苦難と心労に満ちたこの生が、いったい何を喜ばせるというのか。この生には数えきれない中傷があり、多くの煩わしさがあり、煩わしさに苦しめられる者たちの多くの涙があり、「彼らを慰める者はいない」と言われる(哀歌1:2)。

8

Et ideo laudat Ecclesiastes defunctos magis quam viventes. Et optimus, inquit, supra hos duos, qui nondum natus est, qui non vidit hoc malum (Eccl. IV, 2 et 3) .

PL 14, 541B

それゆえコヘレトは、生きている者たちよりも死んだ者たちを称える。「この二者のいずれにもまして最も善いのは、まだ生まれず、この悪を見なかった者である」と彼は言う(コヘレトの言葉4:2-3)。

9

Et alibi idem Ecclesiastes meliorem longaevo viro eum asseruit (Eccl. VI, 3) , quem abortu ejecit mater sua; quia non vidit haec mala quae fiunt in hoc mundo, nec in has venit tenebras, nec in vanitate ambulavit saeculi; et ideo requiem hic magis habebit qui in hanc vitam non venit, quam ille qui venit.

PL 14, 541B

また別の箇所で同じコヘレトは、母が流産で産み落とした者を、長寿の男よりも善いと断言した(コヘレトの言葉6:3)。彼は、この世界で起こるこれらの悪を見ず、この闇に入らず、世の空しさの中を歩まなかったからである。それゆえ、この生に来なかった者のほうが、来た者よりも、いっそう多くの安息を得るだろう。

10

Quid enim boni est homini in hac vita, qui in umbra vivit, nec expleri potest cupiditatibus suis? Et si expleatur divitiis, fructum quietis amittit, quia cogitur custodire quod misera aviditate quaesierit; ut miserius eas possideat, cui prodesse non poterunt.

PL 14, 541B

この生において、影の中に生き、自らの欲望を満たすこともできない人間に、何の善があるだろうか。たとえ富で満たされても、安らぎの実りを失う。惨めな貪りで求めたものを守らなければならなくなるからである。そのため、その富が役に立たなくなる者は、いっそう惨めにそれらを所有することになる。

11

Quid enim miserius quam ut custodia torqueat, quarum abundantia nihil prosit? 5. Itaque si plena oneris vita, utique finis ejus allevamento est: allevamentum autem est bonum, mors autem finis: mors igitur bonum est.

PL 14, 541C

その豊かさが何の役にも立たないのに、それを守ることが苦しめる、これほど惨めなことがあろうか。5. それゆえ、生が重荷に満ちているなら、その終わりは確かに軽減である。軽減は善であり、死は終わりである。それゆえ死は善である。

12

Neque enim aliter gavisus est Simeon, qui responsum acceperat non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini; et cum eum parentes in templum inducerent, suscepit manibus suis, et dixit: Nunc dimittis servum tuum in pace (Luc. II, 29) ; quasi necessitate quadam teneretur in hac vita, non voluntate.

PL 14, 541C

シメオンもまた、ほかの仕方で喜んだのではない。彼は、主のキリストを先に見るまでは死を見ないだろうという答えを受けていた。両親が子を神殿に連れて来たとき、彼は自分の手に抱き取って言った。「今こそ汝は汝の僕を安らかに解き放つ」(ルカ2:29)。あたかも、この生に何らかの必然によって留められていて、意志によってではないかのようであった。

13

Ita dimitti petit, quasi a vinculis quibusdam ad libertatem festinaret. Sunt enim velut vincula quaedam corporis hujus, et quod est gravius, vincula tentationum, quae nos alligant, et ad injuriam captivitatis astringunt quadam lege peccati.

PL 14, 541C

こうして彼は、あたかも何かの鎖から自由へと急ぐかのように、解き放たれることを求める。実際、この体にはいわば鎖のようなものがあり、さらに重いこととして、試練の鎖がある。それは我々を縛り、罪の何らかの法則によって、捕囚の不当な扱いへと締めつける。

14

Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio.

PL 14, 541D

実際、まさに最期に我々は、死にゆく者の魂が、いかに少しずつ肉の鎖から自らを解き、この体の牢獄のような小屋から脱ぎ捨てられたかのようにして、口から放たれ飛び去るかを見る。

15

Denique festinabat etiam sanctus David de hoc loco peregrinationis exire, dicens: Advena ego sum apud te in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 13) .

PL 14, 541D

実際、聖なるダビデもまた、この旅の場所から出ようと急いで言った。「私は地上で、汝のもとの寄留者であり旅人である、私のすべての父祖たちのように」(詩篇38:13)。

16

Et Ideo tanquam peregrinus ad illam sanctorum communem omnium patriam festinabat, petens pro hujus commorationis inquinamento remitti sibi peccata, priusquam discederet e vita. Qui enim hic non acceperit remissionem peccatorum, illic non erit.

PL 14, 542A

それゆえ彼は旅人として、聖なる者たちすべてに共通のあの故郷へと急ぎ、この滞在の汚れのために、生から去る前に自分の罪が赦されることを求めた。ここで罪の赦しを受けなかった者は、そこにはいないからである。

17

Non erit autem qui ad vitam aeternam non poterit pervenire, quia vita aeterna remissio peccatorum est. Ideoque dicit: Remitte mihi, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero (Ps. XXXVIII, 14) .

PL 14, 542A

そして、永遠の生命に至ることができない者は、そこにはいない。永遠の生命とは罪の赦しだからである。それゆえ彼は言う。「私を赦せ、私が安らぐように。私が去って、もはやいなくなる前に」(詩篇38:14)。

18

6. Quid igitur tantopere vitam istam desideramus, in qua quanto diutius quis fuerit, tanto majore oneratur sarcina peccatorum? Ipse Dominus ait: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34) .

PL 14, 542A

6. それなのに、なぜ我々はこの生をこれほど望むのか。そこでは、人は長くいるほど、いっそう大きな罪の荷を負わされるのに。主自身が言った。「その日の悪は、その日だけで十分である」(マタイ6:34)。

19

Et Jacob dixit: Dies annorum vitae meae quos habeo, centum triginta minimi et mali (Gen. XLVII, 9) , non quia dies mali, sed quia nobis accessu dierum malitiae incrementa cumulantur. Nullus enim dies sine nostro peccato praeterit.

PL 14, 542B

またヤコブは言った。「私が生きてきた私の生涯の年の日々は、百三十、きわめて短く、悪い」(創世記47:9)。日々が悪いからではなく、日々が加わるにつれて、我々に悪の増し加わりが積み重なるからである。我々の罪なしに過ぎる日は一日もないからである。

20

7. Unde egregie Apostolus ait: Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21) , aliud ad necessitatem vitae referens, aliud ad mortis utilitatem.

PL 14, 542B

7. それゆえ使徒は見事に言う。「私にとって、生きることはキリストであり、死ぬことは益である」(フィリピ1:21)。一方を生の必要に、他方を死の益に関係づけているのである。

21

Christus enim nobis vivere est, cui servimus, cui oportet ut a sanctis suis in Evangelii praedicatione deferatur obsequium. Denique et Simeon qui ait: Nunc dimittis servum tuum (Luc. II, 29) , propter Christum exspectabat.

PL 14, 542B

我々にとって生きるとはキリストである。我々は彼に仕え、福音を宣べ伝えることにおいて、彼の聖なる者たちから彼に奉仕が捧げられねばならないからである。実際、「今、汝は汝の僕を解き放つ」(ルカ2:29)と言ったシメオンも、キリストのゆえに待っていたのである。

22

Christus enim rex noster est; et ideo quod rex jubet, deserere non possumus et contemnere. Quantos imperator terrae hujus in peregrinis locis aut honoris specie, aut muneris alicujus causa jubet degere! Numquid hi inconsulto imperatore discedunt?

PL 14, 542B

キリストは我々の王だからである。それゆえ、王が命じることを、我々は捨てることも軽んじることもできない。この地の皇帝は、どれほど多くの者たちに、名誉の体裁で、あるいは何らかの任務のために、異郷で暮らすことを命じることか。彼らは、皇帝に問わずに去るだろうか。

23

Et quanto amplius est divinis parere, quam humanis! Vivere ergo sancto Christus est et mori lucrum. Unde Apostolus quasi servus; non enim refugit vitae obsequium, et quasi sapiens lucrum mortis amplectitur.

PL 14, 542C

まして、神の命令に従うことは、人の命令に従うことより、どれほど大きいことか。それゆえ聖なる者にとって、生きることはキリストであり、死ぬことは益である。それゆえ使徒は僕のごとくである。生の奉仕を避けず、賢者のごとく死の益を抱くのである。

24

Lucrum est enim evasisse incrementa peccati, lucrum fugisse deteriora, et ad meliora transisse. Et addidit: Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium propter vos (Philip. I, 23, 24) .

PL 14, 542C

罪の増大を免れたことは益であり、より悪いものから逃れたことは益であり、より善いものへ移ったことは益だからである。そして彼は付け加えた。「解き放たれてキリストとともにいることは、はるかに善いからである。だが肉にとどまることは、汝らのために、より必要である」(フィリピ1:23-24)。

25

Aliud melius, aliud necessarium. Necessarium propter fructum operis, melius propter gratiam et copulam Christi.

PL 14, 542C

一方はより善く、他方は必要である。必要なのは、働きの実りのため、より善いのは、キリストの恩寵と結合のためである。

Caput III

第III章PL 14, 542C
1

Mors naturalis definitur ac laudatur. Item mortificatio, quae mortis quaedam imitatio est, explicatur, atque a multiplici utilitate similiter commendatur. Ad extremum proponitur brevis atque elegans vitae descriptio.

PL 14, 542C

自然の死が定義され、称えられる。同じく、死の一種の模倣である死の修練〔mortificatio〕が説明され、その多様な益によって同様に推奨される。最後に、生についての簡潔で優雅な記述が示される。

2

8. Ergo quoniam docuit Apostolus (Phil. I, 23, 24) eum qui evaserit ex hoc corpore, si meruerit tamen, cum Christo futurum, quid sit mors, quid etiam vita consideremus.

PL 14, 542D

8. それゆえ、使徒は(フィリピ1:23-24)、この体から脱した者は、ただしそれにふさわしいとされたなら、キリストとともにいることになると教えたのだから、死とは何か、また生とは何かを考えよう。

3

Itaque Scriptura docente, cognovimus quia mors absolutio est animae et corporis, et quaedam hominis separatio. Solvimur enim hoc nexu animae et corporis, cum recedimus. Unde et David ait: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 17) .

PL 14, 543A

こうして聖書が教えるところにより、我々は、死が魂と体の解き放ちであり、人間のある種の分離であることを知った。我々が去るとき、魂と体のこの結びつきから解かれるからである。それゆえダビデも言う。「汝は私の鎖を断ち切った。私は汝に賛美の生贄を献げよう」(詩篇115:17)。

4

Vincula autem vitae hujus, id est, conjunctionis nostrae quae ex anima constat et corpore, significari docet superior versiculus psalmi hujus: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ibid., 15) .

PL 14, 543A

この生の鎖、すなわち魂と体から成る我々の結合が示されていることは、この詩篇の前の節が教えている。「主の目に、その聖なる者たちの死は尊い」(詩篇115:15)。

5

Et ideo quasi propheta praevidens se cum sanctis, et qui pro devotione animas suas in Christo deposuerunt, futurum, laetatur; quia et ipse obtulit se fideliter pro Dei populo adversus Goliam, cum singulari certamine dimicaret, et solus commune periculum et crimen refelleret; vel cum se morti pro Domini placanda offensione promptus objiceret; vel cum se pro salute populi laborantis divinae ultioni paratus offerret.

PL 14, 543A

それゆえ彼は預言者のように、自分が聖なる者たち、および献身のゆえに自らの魂をキリストにおいて捧げた者たちとともにあることを予見して、喜ぶ。彼自身も、ゴリアトに対して一騎打ちで戦い、ただひとりで共同の危険と非難を退けたとき、神の民のために忠実に身を献げたからである。あるいは、主の怒りをなだめるために進んで死に身をさらしたとき、あるいは、苦しむ民の救いのために、神の報復に進んで自らを差し出したときもそうであった。

6

Sciebat enim gloriosius esse pro Christo mori, quam regnare in hoc saeculo. Quid enim praestantius quam fieri Christi hostiam? Itaque cum frequenter ab eo legamus Domino oblata esse sacrificia, hoc tamen loco addidit: Tibi sacrificabo hostiam laudis (Ibid, 17).

PL 14, 543B

彼は、この世で王として治めるより、キリストのために死ぬほうが栄光あることだと知っていたからである。キリストの生贄となること以上に優れたことがあろうか。それゆえ、彼によって主に犠牲が献げられたことを我々はしばしば読むが、この箇所では彼はこう付け加えた。「私は汝に賛美の生贄を献げよう」(詩篇115:17)。

7

Non sacrifico, inquit, sed sacrificabo, significans illud perfectum esse sacrificium, quando unusquisque Domino, corporis hujus vinculis absolutus assisteret, et offerret se hostiam laudis; quia ante mortem nulla est perfecta laudatio: neque quisquam in hac vita potest definito praeconio praedicari, cum posteriora ejus incerta sint.

PL 14, 543B

「私は献げている」ではなく「私は献げよう」と彼は言う。それは、各人がこの体の鎖から解かれて主の前に立ち、自らを賛美の生贄として献げるとき、その犠牲が完全になることを示している。死の前には完全な賛美はなく、この生においては、誰も確定した称賛で称えられることはできない。その者のその後は不確かだからである。

8

Mors igitur solutio est animae et corporis. Denique et in Apostolo docuimus lectum: Dissolvi, et cum Christo esse multo melius (Philip. I, 23) .

PL 14, 543C

それゆえ死とは、魂と体の解き放ちである。実際、我々は使徒のうちにこう読まれることをすでに教えた。「解き放たれて、キリストとともにいることは、はるかに善い」(フィリピ1:23)。

9

Solutio autem ista quid aliud autem agit, nisi ut corpus resolvatur et quiescat: anima autem convertatur in requiem suam, et sit libera, quae si pia est, cum Christo futura sit?

PL 14, 543C

では、この解き放ちは、体が解体して憩い、魂が自らの安息へと向き直って自由になること、そして魂が敬虔であるなら、キリストとともにいることになること、そのほかに何をなすだろうか。

10

9. Quid igitur in hac vita aliud justi agunt, nisi ut exuant se hujus corporis contagionibus, quae velut vincula nos ligant; et se ab his molestiis separare contendant, renuntient voluptatibus suis atque luxuriae, fugiant flammas libidinum?

PL 14, 543C

9. それでは、この生において義人たちは、この体の汚染、すなわち鎖のように我々を縛るものを脱ぎ捨て、これらの煩いから自分を引き離そうと努め、自らの快楽と放縦を捨て、情欲の炎から逃れること、そのほかに何をしているだろうか。

11

Nonne igitur unusquisque in hac vita positus speciem mortis imitatur, qui potest ita se agere; ut ei moriantur omnes corporis delectationes, et cupiditatibus omnibus, mundique illecebris etiam ipse moriatur, sicuti mortuus erat Paulus dicens: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) ?

PL 14, 543D

それなら、この生に置かれた者のうち、体のあらゆる楽しみが自分に対して死に、自分もまたあらゆる欲求と世界の誘いに対して死ぬように振る舞える者は、誰でも死の姿を模倣しているのではないか。それはパウロが、「私にとって世界は十字架につけられ、私も世界に対して〔十字架につけられた〕」と言って、死んでいたのと同じである(ガラテヤ6:14)。

12

Denique ut sciamus quia est mors in hac vita, et bona mors, hortatur nos (II Cor. IV, 10) , ut mortem Jesu in corpore nostro circumferamus. Qui enim habuerit in se mortem Jesu, is et vitam Domini Jesu in corpore suo habebit.

PL 14, 543D

実際、この生においても死があり、しかも善い死があることを我々が知るように、〔使徒は〕イエスの死を我々の体に帯びて持ち歩くようにと我々に勧める(二コリント4:10)。イエスの死を自らの内に持つ者は、主イエスの命をも自らの体に持つことになるからである。

13

Operetur igitur mors in nobis, ut operetur et vita (Vid. S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag., c. 11) .

PL 14, 544A

それゆえ、死が我々の内に働くように。命もまた働くためである(聖アウグスティヌス『ペラギウス派の二書簡駁論』第4巻第11章を見よ)。

14

Bona vita post mortem. hoc est, bona vita post victoriam, bona vita absoluto certamine; ut jam lex carnis legi mentis repugnare non noverit; ut jam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio, sed sit in corpore mortis victoria.

PL 14, 544A

死の後の命は善い。すなわち、勝利の後の命は善く、戦いが終えられた後の命は善い。もはや肉の法則が精神の法則に逆らうことを知らず、もはや我々に、死の体との争いはなく、死の体における勝利があるようにである。

15

Atque haud scio ipse an majoris virtutis mors ista quam vita sit. Certe Apostoli moveor auctoritate dicentis: Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis (II Cor. IV, 12) . Unius mors quantorum populorum vitam aedificabat!

PL 14, 544A

私自身は、この死のほうが生よりも大きな力〔virtus は「徳」とも読める〕をもつのではないか、とさえ思う。ともあれ私は使徒の権威に心を動かされる。彼は言う。「かくして死は我々の内に働き、命は汝らの内に働く」(二コリント4:12)。ひとり〔使徒パウロを指すと取った〕の死が、どれほど多くの民の命を築いたことか。

16

Itaque docet et istam mortem in hac vita positis expetendam, ut mors Christi in corpore nostro eluceat, et illam beatam qua corrumpitur exterior, ut renovetur interior, homo noster, et terrestris domus nostra dissolvatur ut habitaculum nobis coeleste reseretur.

PL 14, 544A

こうして彼は、この生に置かれた者にとって、キリストの死が我々の体に輝き出るように、この死が求められるべきであること、また、外なる人が朽ちて、我々の内なる人が新たにされる、あの幸いな死〔も求められるべきであること〕、そして我々の地上の家が解かれて、天の住まいが我々に開かれることを教えている。

17

Imitatur igitur mortem qui se a communione carnis hujus abducit, atque illis vinculis solvit, de quibus tibi dicit Dominus per Esaiam: Solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem circumscriptionem iniquam dirumpe (Esai. LVIII, 6) .

PL 14, 544B

それゆえ、この肉との交わりから自らを引き離し、あの鎖から自らを解く者は、死を模倣している。この鎖について、主はイザヤを通してあなたに言う。「不義のあらゆる束縛を解け、暴力的な取引の拘束を解き放て、打ち砕かれた者たちを解放して去らせよ、そしてあらゆる不正な欺きを断ち切れ」(イザヤ58:6)。

18

10. Imitatur et ille mortem qui se voluptatibus exuit, et aeternis delectationibus attollit, atque ablevat, et in illo coelesti habitaculo locat, in quo Paulus cum adhuc viveret, conversabatur; aliter enim non diceret: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20) , quod pariter ad praesumptionem meriti potest meditationemque conferri.

PL 14, 544B

10. 快楽を脱ぎ捨て、永遠の楽しみへと自らを持ち上げ、引き上げ、パウロがまだ生きていたときにその中で暮らしていたあの天の住まいに自らを置く者もまた、死を模倣している。そうでなければ、パウロは「我々の暮らしは天にある」とは言わなかっただろう(フィリピ3:20)。これは同じく、功績の予期と黙想にも関係づけることができる〔この句の意は定かでない。「天にある暮らし」が、来るべき報いを先取りして望むことにも、天のことを思い巡らすことにも言える、と取った〕。

19

Illic enim erat ejus meditatio, illic animae ejus conversatio, illic ejus prudentia, quae utique intra angustias carnis hujus haerere non solebat.

PL 14, 544C

彼の黙想はそこにあり、彼の魂の暮らしもそこにあり、彼の思慮もそこにあったからである。思慮は決して、この肉の狭さの内にとどまるものではなかった。

20

Sapiens enim cum illud divinum inquirit, absolvit animam suam corpore, et ejus ablegat contubernium, cum illam veri tractat scientiam, quam velut nudam sibi et apertam desiderat demonstrari; et ideo retibus quibusdam, et nebulis hujus corporis se quaerit exuere.

PL 14, 544C

賢者は、あの神的なものを探究するとき、自らの魂を体から解き放ち、体との同居を追い払う。真理の知を扱うとき、それがいわば裸のまま開かれて自分に示されることを望むからである。それゆえ彼は、この体の網や霧のようなものを脱ぎ捨てようと努める。

21

Neque enim manibus istis aut oculis atque auribus comprehendere illam supernam possumus veritatem; quoniam quae videntur temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna. Denique saepe fallimur visu, et aliter quam sunt, pleraque videmus.

PL 14, 544C

我々は、この手や目や耳で、あの天上の真理を捉えることはできないからである。見えるものは一時的なものであり、見えないものは永遠のものだからである。実際、我々はしばしば視覚に欺かれ、多くのものを、あるがままとは異なって見る。

22

Fallimur etiam auditu; et ideo contemplemur non illa quae videntur, sed quae non videntur, si nolimus falli. Quando igitur anima nostra non fallitur, quando solium veritatis attingit, nisi quando se ab isto secernit corpore, neque ab ipso decipitur et illuditur?

PL 14, 544D

聴覚にも我々は欺かれる。それゆえ、欺かれたくないなら、見えるものではなく、見えないものを観想しよう。では、我々の魂は、いつ欺かれず、いつ真理の座に触れるのか。この体から自らを切り離し、それによって欺かれも、もてあそばれもしないときのほかにあるだろうか。

23

Illuditur enim visu oculorum, illuditur auditu aurium; et ideo relinquat illud et deserat. Unde Apostolus clamat: Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis omnia quae sunt ad corruptelam (Coloss. II, 21) .

PL 14, 544D

魂は目の視覚にもてあそばれ、耳の聴覚にもてあそばれる。それゆえ、それを離れ、見捨てるがよい。それゆえ使徒は叫ぶ。「触れるな、汚すな、味わうな、朽ちることへ向かうすべてのものを」(コロサイ2:21)。

24

In corruptela enim sunt, quae sunt in corporis indulgentia. Et ideo ostendens non per corporis indulgentiam, sed per animae elevationem, et cordis humilitatem se invenisse quod verum est, addidit: Nostra autem conversatio in coelis est.

PL 14, 545A

体を甘やかすことの内にあるものは、朽ちることの内にあるからである。それゆえ彼は、体を甘やかすことによってではなく、魂の高揚と心の謙遜によって、まことであるものを見いだしたと示して、こう付け加えた。「我々の暮らしは天にある」。

25

Ibi igitur quaerat quod verum est, quod est et manet, seque in se colligat, et congreget omnem aciem virtutis suae; neque aliis committat et credat, sed se ipsum cognoscat et intelligat; et quod sibi videtur verum esse, hoc sequendum noverit; quod delectatione carnali eligendum aestimaverit, hoc sciat falsum, ab eo fugiat et recedat, quia fraudis est plenum.

PL 14, 545A

それゆえ魂はそこでまことのもの、すなわち在り続けるものを求め、自らの内に自らを集め、自らの力の鋭さをすべて集中させるがよい。他の者たちに任せ、信用するのではなく、自らを知り、理解するがよい。自分にまことと見えるもの、それに従うべきだと知るがよい。肉の楽しみによって選ぶべきだと思うもの、それは偽りであると知り、それから逃げ去るがよい。それは欺瞞に満ちているからである。

26

11. Merito ergo depretiavit et dehonestavit hoc corpus, corpus mortis appellans (Rom. VII, 24) . Quis enim oculis potuit videre virtutis splendorem? Quis justitiam manibus comprehendere? Quis sapientiam oculorum obtutibus intueri?

PL 14, 545A

11. それゆえ彼が、この体を「死の体」と呼んで(ローマ7:24)、その価値を貶め、辱めたのは当然である。徳の輝きを、目で見ることのできた者がいるだろうか。正義を手でつかむことのできた者がいるだろうか。知恵を、目の凝視で見つめることのできた者がいるだろうか。

27

Denique quando aliquid cogitamus, neminem nobis occurrere, neminem volumus obstrepere auribus nostris, atque ita intendimus animo, ut plerumque non videamus praesentia. Quinetiam in noctibus sincerius cogitamus, et tunc melius quae movent, corde meditamur.

PL 14, 545B

実際、我々が何かを考えるとき、誰も我々に出会わないこと、誰も我々の耳元でやかましくしないことを望み、心を集中させて、しばしば目の前にあるものさえ見えなくなる。それどころか、夜のほうがいっそう純粋に考え、そのとき、心を動かすことを、よりよく心の中で思い巡らす。

28

Unde et Propheta ait: Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) . Saepe etiam aliqui claudunt oculos, si quid profundae volunt nisu cogitationis eruere, oculorum impedimenta vitantes.

PL 14, 545B

それゆえ預言者も言う。「汝らが心の中で言うことを、汝らの寝床の上で、心を刺されよ」(詩篇4:5)。また、深い何かを思索の努力で掘り出そうとするとき、目の妨げを避けて目を閉じる者もしばしばいる。

29

Saepe etiam solitudines captamus, ne cujus sermo nostris auribus insusurret, et quasi semita quaedam inhaerentem cogitationi animam abducat a vero, atque ab intentione deflectat.

PL 14, 545B

また我々はしばしば孤独を求める。誰かの話が我々の耳にささやき入り、いわば小道のようにして、思索に打ち込む魂を真理から連れ去り、その集中からそらすことのないようにである。

30

12. Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio. Unde de se pulchre dicit sanctus Job: Memento quia lutum me finxisti (Job, X, 9).

PL 14, 545C

12. それゆえ、この体の必要は我々に多くの用事を生み、その習慣がそれらを持ち込み、そのために魂の活力は妨げられ、その集中は呼び戻される。それゆえ聖なるヨブは、自らについて見事に言う。「覚えよ、汝が私を泥から形づくったことを」(ヨブ記10:9)。

31

Si ergo lutum est corpus, oblinit nos utique, non diluit, et coinquinat animam inquinamento intemperantiae. Corium et carnem me, inquit, induisti, ossibus et nervis intexuisti (Ibid, 11).

PL 14, 545C

それゆえ体が泥であるなら、確かに我々を塗りつぶすのであって、洗い流すのではなく、魂を無節制の汚れで汚す。「汝は私に皮と肉を着せ、骨と筋で私を織り上げた」と彼は言う(ヨブ記10:11)。

32

Ligatur itaque et distenditur anima nostra istius corporis nervis, et ideo interdum rigescit, saepe curvatur. Et addidit: Ab iniquitate innocentem me non fecisti. Si enim impius fuero, vae mihi: si autem sim justus, non potero me reclinare.

PL 14, 545C

こうして我々の魂は、この体の筋によって縛られ、引き伸ばされ、それゆえ時にこわばり、しばしば曲がる。そして彼は付け加えた。「汝は私を不義から無垢にしなかった。私が不敬虔な者であるなら、私には災いあれ。私が義人であっても、私は身を休めることができない」。

33

Plenus enim confusionis sum. Introduxisti super me tentationes (Ibid., 14, et seq.) . Quid enim est aliud haec vita nisi plena laqueorum? Inter laqueos ambulamus, inter plurimas versamur tentationes.

PL 14, 545D

「私は恥に満ちているからである。汝は私の上に試練を引き入れた」(ヨブ記10:14以下)。この生は、罠に満ちたもの以外の何であろうか。我々は罠の間を歩み、無数の試練の間に身を置く。

34

Denique idem supra ait: Numquid non tentatio est vita hominis in terra (Job, VII, 1)? Bene addidit in terra, quia est vita hominis et in coelo, Sicut mercenarii, inquit, merces vita ejus (Ibid.) , in labore scilicet et tepore, levior fabulis, et fluitans, et natans verbis: cujus habitatio in luteis domibus, et ipsa vita in luto.

PL 14, 545D

実際、同じ者が先に言っている。「人の生は地上で試練ではないか」(ヨブ記7:1)。「地上で」と付け加えたのは見事である。人の生は天にもあるからである。「雇い人の報酬のように、その生はある」と彼は言う(ヨブ記7:1)。すなわち労苦と時〔底本は tepore。ミーニュの脚注は、写本七本が tempore(時)と読むとする。これに拠った〕の内にあり、物語より軽く、漂い、言葉の上を泳ぐ。その住まいは泥の家の中にあり、その生そのものも泥の中にある。

35

Nulla firmitudo sententiae, nulla constantia. In die nox desideratur, in nocte dies quaeritur: ante escam gemitus, inter cibos fletus, lacrymae, dolores, timores, sollicitudines, nulla requies a perturbationibus, nulla a laboribus reclinatio, irae et indignationis motus horridior.

PL 14, 546A

考えの堅固さはなく、不動の心もない。昼には夜が望まれ、夜には昼が求められる。食事の前には嘆きがあり、食事の間には泣くことがあり、涙、苦痛、恐れ、心労があり、動揺からの安息はなく、労苦からの休息もなく、怒りと憤りの動きはいっそう恐ろしい。

36

Plerique cupiunt mortem, et non impetrant: si autem impetraverint, gratulantur; quia sola est mors requies viro.

PL 14, 546A

多くの者は死を望みながら、それを得られない。だが得たなら喜ぶ。死のみが人にとって安息だからである。

Caput IV

第IV章PL 14, 546A
1

Mortem multis nominibus esse bonam: sed maxime quod sit finis peccati, et ad meliorem vitam transitus; quodque ipsa nos redemerit.

PL 14, 546A

死は多くの理由で善であること。とりわけ、それが罪の終わりであり、より善い生への移行であること、また、それ自身が我々を贖ったことによる。

2

13. Sed dicet aliquis scriptum esse (Sap. I, 13) quia Deus mortem non fecit: vita erat in paradiso, ubi lignum vitae (Gen. II, 9) , et vita erat lux hominum. Mors igitur mala, quae accessit et subintravit.

PL 14, 546B

13. だが、誰かはこう言うだろう。「神は死を造らなかった」と書かれている(知恵の書1:13)。命は楽園にあり、そこには命の木があり(創世記2:9)、「命は人々の光であった」。それゆえ、後から来て忍び込んだ死は悪である、と。

3

Sed quomodo mors mala, si aut secundum gentiles sensu caret, aut secundum Apostolum (Philipp. I, 21) lucrum Christus esse, cum quo esse multo melius? Quomodo igitur mors nobis malum, si nullus post mortem sensus est?

PL 14, 546B

しかし、異教徒たちによれば死は感覚を欠くものであり、使徒によれば(フィリピ1:21)キリストが益であって〔lucrum Christus esse は構文が崩れている。フィリピ1:21を踏まえ、「キリストが益である」、すなわち死によってキリストを得ると取った〕、彼とともにいることははるかに善いのだとすれば、どうして死が悪であろうか。それゆえ、死の後に感覚が全くないのなら、どうして死が我々にとって悪であろうか。

4

Ubi enim nullus sensus, nullus utique injuriae dolor, quia dolor sensus est. Aut quia est post mortem sensus, est etiam vita post mortem, et superstes mortis est anima quae sensu utitur, et vita fungitur.

PL 14, 546B

感覚が全くないところには、害悪の苦痛も全くないからである。苦痛は感覚だからである。あるいは、死の後に感覚があるのなら、死の後にも生があり、感覚を用い、生を営む魂が、死を生き延びるのである。

5

Cum autem manet post mortem vita atque anima, manet bonum, nec morte amittitur, sed augetur: nec ullo impedimento mortis retardatur anima: sed operatur magis, quia operatur quae sua sunt, sine ulla societate corporis, quod animae majori oneri quam usui est.

PL 14, 546C

だが死の後にも生と魂がとどまるなら、善もとどまり、死によって失われることなく、むしろ増す。魂は死のいかなる妨げによっても遅らされることなく、かえっていっそう働く。体との交わりが何もないままに、自分に属することを働くからである。体は魂にとって、用であるより重荷のほうが大きいのである。

6

Quid igitur mali est animae, quae puritatem suam custodierit et virtutum disciplinam servaverit? Aut si non servaverit, non mors malum, sed vita; quia vita non fuit. Quae est enim vita vitiis peccatisque obsita?

PL 14, 546C

それゆえ、自らの純粋さを守り、徳の規律を保った魂にとって、何の悪があろうか。もし保たなかったのなら、悪いのは死ではなく生である。それは生ではなかったからである。悪徳と罪に覆われた生とは、いったい何なのか。

7

Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum? Itaque mors aut suae quietis bono utitur, aut malo alieno laborat.

PL 14, 546C

それなのに、なぜ我々は死を告発するのか。死は、生の代償を償い、あるいは生の苦痛と責め苦を消し去るのに。こうして死は、自らの安らぎの善を用いるか、あるいは他のものの悪に苦しむかである。

8

14. Nunc illud specta: si vita oneri, mors absolutioni: si vita supplicio, mors remedio: aut si judicium post mortem, etiam vita post mortem.

PL 14, 546C

14. 次にこれを見よ:生が重荷なら、死は解放であり、生が責め苦なら、死は癒しである。また、死の後に裁きがあるなら、死の後にも生がある。

9

Vita igitur hic non est bona: aut si hic vita bona, quomodo mors illic non est bona, cum ibi nullus supersit terribilis judicii metus? Sed ipsa hic vita bona si est, quibus rebus bona est? Virtute utique, et bonis moribus.

PL 14, 546D

それゆえ、この世の生は善くないか、あるいは、この世の生が善いのなら、そこでは恐ろしい裁きへの恐れが何も残らないのに、死がそこで善くないことがあろうか。だが、この世の生そのものが善いのなら、何によって善いのか。確かに徳と善い習わしによってである。

10

Non ergo secundum animae et corporis copulam bona est: sed quia per virtutem quod malum est suum repellit; quod autem bonum est mortis, adipiscitur; ut quod animae est, magis quam id quod contubernii et conjunctionis operetur.

PL 14, 547A

それゆえ生は、魂と体の結合によって善いのではない。徳によって自分の悪を退け、死に属する善を手に入れ、そうして、同居と結合に属することよりも、魂に属することを働くから〔善い〕のである。

11

Quod si vita bona, quae animae se a corpore separantis est speculum, et si anima bona quae se elevat atque abducit a corporis contubernio; et mors utique est bonum, quae animam a societate carnis hujus absolvit et liberat.

PL 14, 547A

もし、体から自らを引き離す魂の写しである生が善く、体との同居から自らを高め引き離す魂が善いなら、魂をこの肉との交わりから解き放ち自由にする死もまた、確かに善である。

12

15. Omnifariam igitur mors est bonum; et quia compugnantia dividit, ne se invicem impugnent; et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt; et quia deteriorem statum non efficit: sed qualem in singulis invenerit, talem judicio futuro reservat, et quiete ipsa fovet, et praesentium invidiae subducit, et futurorum exspectatione componit.

PL 14, 547A

15. それゆえ死は、あらゆる点で善である。互いに戦うものを分け、互いに攻め合わないようにするから。また、この生の大海に翻弄されて、確かな安らぎの停泊地を求める者たちにとって、いわば港だから。また、より悪い状態をもたらさず、各人のうちに見いだした状態をそのまま来るべき裁きのために取っておき、安らぎそのものによって温め、現在の妬みから引き離し、来るべきものへの期待によって落ち着かせるから。

13

Accedit eo, quod frustra homines mortem timent, quasi finem naturae. Nam si recolamus quod Deus mortem non fecerit: sed postquam homo lapsus in flagitium est praevaricationis et fraudis, sententia eum comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inveniemus mortem finem esse peccati (Gen. III, 19) ; ne quo esset vita diuturnior, eo fieret culpa numerosior.

PL 14, 547B

加えて、人々が死を、あたかも本性の終わりであるかのように恐れるのは、むなしい。というのも、神が死を造らなかったこと、そして人が背反と欺きの恥ずべき行為に陥ったのちに、判決が彼を捕らえ、土が自らの土に帰ることになったことを思い起こすなら、我々は、死が罪の終わりであることを見いだすからである(創世記3:19)。それは、生が長引くほど咎が数多くなることのないためであった。

14

Passus est igitur Dominus subintrare mortem, ut culpa cessaret. Sed ne iterum naturae finis esset in morte, data est resurrectio mortuorum; ut per mortem culpa deficeret, per resurrectionem autem perpetuaretur natura. Ideoque mors haec transitus universorum est.

PL 14, 547B

それゆえ主は、咎が止むように、死が忍び入ることを許した。だが、再び本性の終わりが死の内にあることのないように、死者の復活が与えられた。死によって咎が尽き、復活によって本性が永続するようにである。それゆえ、この死はすべての者の移行である。

15

Opus est ut constanter transeas. Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem. Non igitur nomen te mortis offendat, sed boni transitus beneficia delectent.

PL 14, 547C

あなたは、毅然として移ってゆかねばならない。その移行は、朽ちることから朽ちないことへ、死すべきことから不死へ、動揺から静穏への移行である。それゆえ、死という名があなたをつまずかせることなく、善い移行の恩恵があなたを喜ばせるように。

16

Quid est enim mors, nisi sepultura vitiorum, virtutum suscitatio? Unde et ille ait: Moriatur anima mea in animis justorum (Num. XXIII, 10) , id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, justorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt.

PL 14, 547C

死とは、悪徳の埋葬、諸徳の呼び覚ましでなくて何であろうか。それゆえあの人も言う。「私の魂は、義人たちの魂の内で死ね」(民数記23:10)。すなわち、ともに葬られるようにということであり、それは、自らの悪徳を捨て、体にも魂にもキリストの死〔mortificatio〕を帯びている義人たちの恩寵を受けるためである。

17

Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est. Quid autem de bono mortis plenius possumus dicere, quam quod mors est quae mundum redemit?

PL 14, 547C

キリストの死〔mortificatio〕とは、罪の赦し、罪状の抹消、誤りの忘却、恩寵の受領である。では、死の善について、世界を贖ったのは死であるということ以上に満ち足りたことを、我々は何と言えようか。

Caput V

第V章PL 14, 547C
1

Hortatur ad contemptum mortis, ejusdemque usum, id est, mortificationem, in hacce vita imitandum. Dein quemadmodum anima ad similitudinem Dei exaltetur, a quo pingatur, et custodiatur, aperit. Tum de horto mentis, ac fructibus, quibus pascatur Verbum, disputat.

PL 14, 547C

死の蔑視と、この生において模倣すべきその実践、すなわち死の修練へと勧める。次に、魂が神の似姿へと高められる仕方、すなわち神によって描かれ、守られる仕方を明らかにする。次いで、精神の園と、言葉が養われる実りについて論じる。

2

16. Sed de communi omnium morte dicamus. Quid eam timeamus, quae animae nocere non soleat? Scriptum est enim: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) .

PL 14, 547D

16. では、すべての者に共通の死について語ろう。魂を害することのない死を、なぜ我々は恐れるのか。「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな」と書かれているからである(マタイ10:28)。

3

Per mortem autem istam anima liberatur, dum a corporis contubernio secernitur, et involucris perturbationis exuitur. Unde et nos dum in corpore sumus, usum mortis imitantes ablevemus animam nostram ex istius carnis cubili, et tamquam de isto exsurgamus sepulcro.

PL 14, 548A

この死によって魂は解放される。体との同居から切り離され、動揺の覆いを脱がされるときである。それゆえ我々も、体の内にある間、死の実践を模倣して、自分の魂をこの肉の寝床から持ち上げ、いわばこの墓から起き上がろう。

4

Abducamus nos a corporis nexu, relinquamus omnia quaecumque terrena sunt; ut cum venerit adversarius, nihil in nobis inveniat suum. Contendamus ad illud aeternum, ad illud divinum evolemus pennis dilectionis, et remigio charitatis.

PL 14, 548A

体の結びつきから我々自身を引き離そう。地上のものはすべて捨てよう。敵が来たとき、我々の内に自分のものを何も見いだすことのないように。あの永遠のものへ向かって努め、あの神的なものへ、愛の羽と愛の櫂で飛び立とう。

5

Surgamus hinc, hoc est, de saecularibus atque mundanis. Dixit enim Dominus: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31) , praecipiens ut unusquisque surgat de terrenis, erigat animam humi jacentem, ad superna attollat, excitet aquilam suam, et illam aquilam de qua dictum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5) .

PL 14, 548A

ここから立ち上がろう。すなわち世のもの、世界のものから。主は言ったからである。「立て、ここから行こう」(ヨハネ14:31)。それは、各人が地上のものから立ち上がり、地に伏した魂を起こし、上方のものへ持ち上げ、自分のワシを、すなわち「汝の若さはワシのように新たにされる」(詩篇102:5)と言われたあのワシを奮い立たせるように命じたのである。

6

Ad animam hoc dictum est. Anima ergo nostra sicut aquila alta petat, supra nubes volet, renovatis splendescat exuviis, coelo volatus inferat, ubi laqueos incidere non possit.

PL 14, 548B

これは魂に向けて言われた。それゆえ我々の魂はワシのように高みを求め、雲の上を飛び、新たにされた皮をまとって輝き、罠に陥ることのできない天へ飛翔を向けるがよい。

7

Avis enim quae descendit ex alto, vel quae in altum se extollere non potest, frequenter aut laqueis capitur, aut visco fallitur, aut quibuscumque irretitur insidiis. Sic quoque et anima nostra caveat ad haec mundana descendere.

PL 14, 548B

高みから降りる鳥、あるいは高みへ身を上げることのできない鳥は、しばしば罠に捕らえられ、鳥もちに欺かれ、あれこれの待ち伏せに絡め取られるからである。同じように、我々の魂も、これらの世のものへ降りることを警戒するがよい。

8

Laqueus est in auro, viscus in argento, nexus in praedio, clavus est in amore. Deum aurum petimus, strangulamur: dum argentum quaerimus, in visco ejus haeremus: dum praedium invadimus, alligamur. Quid inane quaerimus lucrum pretiosae animae detrimento?

PL 14, 548B

罠は金にあり、鳥もちは銀にあり、束縛は所有地にあり、釘は恋にある。金を求めるとき〔底本は Deum。Dum と読む〕、我々は絞められ、銀を求めるとき、その鳥もちにからめ取られ、所有地に手を伸ばすとき、縛られる。なぜ我々は、尊い魂を損なってまで、空しい利得を求めるのか。

9

Exiguus tibi est totus mundus pro unius animae dispendio. Quid enim prodest homini si hunc mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam commutationem dabis pro anima tua? Non auro redimitur, non argento, immo auro amittitur.

PL 14, 548C

一つの魂を失うことに比べれば、全世界もあなたには小さい。「人は、この世界を得ても、自分の魂に損失を被るなら、何の益があろうか」。あるいは、あなたは自分の魂の代わりに、どんな代価を与えるのか。魂は金によっても銀によっても贖われない。むしろ金によって失われる。

10

Quin etiam mulieris decus, dum tentatur, astringit. Clavus est libido, clavus tristitia, clavus iracundia, clavi sunt omnes passiones, quae velut veru quodam animam nostram penetrant, et infigunt corpori, visceribusque ejus annectunt.

PL 14, 548C

それどころか、女の美しさも、〔人が〕それを試みるとき〔dum tentatur の意は定かでない。女の美しさが手に入れようと試みられるとき、と取った〕、締めつける。情欲は釘であり、悲しみは釘であり、怒りは釘であり、すべての情念は釘である。それらは串のように我々の魂を貫き、体に打ち込み、その内臓に結びつける。

11

17. Fugiamus ergo haec mala, et exaltemus animam nostram ad illam imaginem Dei et similitudinem. Fuga malorum similitudo Dei est, et virtutibus imago Dei acquiritur.

PL 14, 548C

17. それゆえ、これらの悪から逃れ、我々の魂を、あの神の像と似姿へと高めよう。悪からの逃走は神の似姿であり、諸徳によって神の像は獲得される。

12

Ideo qui nos pinxit quasi auctor, pinxit virtutum coloribus: Ecce ego, inquit ad Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16) . Non detergamus penicillo negligentiae depicta animae nostrae firmamenta muralia.

PL 14, 548D

それゆえ、創造者として我々を描いた者は、徳の色で描いた。「見よ、私は汝の城壁を描いた」と、彼はエルサレムに言う(イザヤ49:16)。我々は、怠慢の筆で、我々の魂の描かれた城壁という堅固な備えを拭い去らないようにしよう。

13

Ideo dixit: Muros pinxi, quibus hostem possimus avertere. 18. Habet anima muros suos, de quibus eminet, et de quibus ait: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3) . His munitur muris, his obsessa defenditur.

PL 14, 548D

それゆえ彼は言った。「私は城壁を描いた」。それによって我々は敵を退けることができる。18. 魂は自分の城壁を持ち、そこから際立ち、それについて言う。「私は堅固にされた町、私は包囲された町」(イザヤ27:3)。この城壁によって守られ、この城壁によって、包囲されても守られる。

14

Et vere murus anima, quae praetendit in castris. Unde et ipsa ait in Canticis: Ego murus, ubera mea ut turres (Cant. VIII, 10) . Bonus murus quem pinxit Dominus, sicut ipse ait: In manibus meis pinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper (Esai. XLIX, 16) .

PL 14, 548D

まことに、陣営の前に張り出す魂は城壁である。それゆえ彼女自身も雅歌で言う。「私は城壁、私の乳房は塔のよう」(雅歌8:10)。主が描いた城壁は善い城壁である。彼自身が言うとおりである。「私は自分の手に汝の城壁を描いた。汝はつねに私の目の前にいる」(イザヤ49:16)。

15

Bona anima quae habet speculatorem Deum, et in manibus ejus est, sicut anima Prophetica, quae in manus Domini commendatur ut spiritus (Psal. XXX, 6) , et quae in conspectu Dei est; Oculi enim Domini super justos (Ps. XXXIII, 16) , sicut et ipse ait: Ego eram in oculis ejus tamquam inveniens pacem (Cant. VIII, 10) .

PL 14, 549A

神を見張り役とし、神の手の内にある魂は善い魂である。預言者の魂のように、それは霊として主の手に委ねられ(詩篇30:6)、神の目の前にある。「主の目は義人たちの上にある」(詩篇33:16)。彼女が自ら言うとおりである〔底本は ipse。ipsa と読む〕。「私は彼の目の中で、平安を見いだす者のようであった」(雅歌8:10)。

16

Bonas turres habet quae habet et de intelligibilibus verbum, et de moralibus disciplinam. Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum ingreditur in hortos, et inveniens illic sponsum sedentem et disputantem cum amicis ait: Qui sedes in hortis, vocem tuam insinua mihi (Ibid. 13 et 14) .

PL 14, 549A

知解されるものについての言葉と、道徳に関するものについての規律を持つ魂は、善い塔を持つ。それゆえこの魂は、自らの乳房の恩寵を持って園に入り、そこに花婿が座して友たちと語り合っているのを見いだして言う。「園に座す者よ、汝の声を私に聞かせよ」(雅歌8:13-14)。

17

Mihi, inquit, non amicis. Fuge, frater meus. Hortatur ut fugiat sponsus, quia jam sequi potest etiam ipsa terrena fugientem. Dicit autem ut similis sit damulae, quae evadit de retibus. Vult enim et ipsa fugere et evolare supra mundum.

PL 14, 549B

「私に」と彼女は言う、「友たちにではなく。逃げよ、私の兄弟よ」。彼女は花婿に逃げるよう促す。もはや彼女自身も、地上のものから逃げる者に従うことができるからである。そして彼女は、網から逃れるシカの子のようになれと言う。彼女自身もまた、世界の上へ逃れ、飛び去ることを望むからである。

18

19. Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit. Jovem enim et deum et mentem totius mundi dixit.

PL 14, 549B

19. ここからプラトンは、あの園を自分のために組み立てた。彼はそれをある所ではユピテルの園、別の所では精神の園と呼んだ。ユピテルを、神であり全世界の精神でもあると言ったからである。

19

In hunc introisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis hujus horti repleret, in quo repletus potu jaceret porus, qui nectar effunderet.

PL 14, 549B

この園に、彼がウェヌスと呼ぶ魂が入り、この園の豊かさと富で満ちた。そこでは、酒に満たされたポロス〔豊かさの神ポロスのことか〕が横たわり、ネクタルを注ぎ出していた、と〔彼は言う〕。

20

Hoc igitur ex libro Canticorum composuit, eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum.

PL 14, 549B

それゆえ彼はこれを、雅歌の書から組み立てた。そこでは、神に結びついた魂が精神の園に入り、そこにはさまざまな徳の豊かさと、言葉の花があるとされているからである。

21

Quis autem ignorat quod ex paradiso illo, quem legimus in Genesi habentem lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 8) , et ligna caetera, abundantiam virtutum putaverit transferendam, et in horto mentis esse plantandam?

PL 14, 549C

創世記で我々が読む、命の木と善悪の知識の木(創世記2:8)、そのほかの木を持つあの楽園から、徳の豊かさが移され、精神の園に植えられるべきだと彼が考えたことを、誰が知らないだろうか。

22

Quem in Canticis canticorum Salomon hortum animae significavit, vel ipsam animam. Sic enim scriptum est: Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, transmissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12 et 13) .

PL 14, 549C

その園を、ソロモンは雅歌において、魂の園として、あるいは魂そのものとして示した。こう書かれているからである。「閉ざされた園、私の妹なる花嫁、閉ざされた園、封じられた泉。汝から送り出されるものは楽園」(雅歌4:12-13)。

23

Et infra ait anima: Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et defluant unguenta mea. Descendat frater meus in hortum suum. Quanto hoc pulchrius quod anima ornata virtutum floribus hortus sit, vel in se paradisum habeat germinantem (Ibid., 16) !

PL 14, 549C

そして後で魂は言う。「起きよ、北風よ。来たれ、南風よ。私の園に吹き渡れ。私の香油が流れ出るように。私の兄弟は自分の園に下りよ」。徳の花で飾られた魂が園であり、あるいは自らの内に芽吹く楽園を持つということは、どれほど美しいことか(雅歌4:16)!

24

In quem hortum invitat Verbum Dei descendere, ut anima illa Verbi imbre coelestis, et ejus copiis irrigata fructificet. Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.

PL 14, 549C

その園へ、彼女は神の言葉に下りるよう招く。それは、あの魂が、言葉の天の雨とその豊かさで潤されて、実を結ぶためである。神の言葉は、自分に従順で肥沃な魂を見いだすたびに、魂の徳によって養われ、その実を摘み取り、それを喜ぶ。

25

Cum autem descenderit in eam Dei Verbum, defluunt ex ea salubrium unguenta verborum, et diversarum flagrant longe lateque redolentia gratiarum spiramina.

PL 14, 550A

神の言葉が魂の中へ下ると、そこから救いに満ちた言葉の香油が流れ出し、さまざまな恩寵の息吹が、遠く広くかぐわしく香る。

26

20. Unde ait sponsus (sponsus autem animae Dei Verbum est, cui anima legitimo quodam connubii foedere copulatur): Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.

PL 14, 550A

20. それゆえ花婿は言う(魂の花婿とは神の言葉であり、魂は、婚姻の正当な契りによって彼と結ばれている)。「私の妹なる花嫁よ、私は自分の園に入った。私は没薬を香油とともに摘み取り、蜜とともに自分のパンを食べ、乳とともに自分の酒を飲んだ。」

27

Edite, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei. Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 1 et 2) . Cognoscamus quos fructus et cibos epuletur Deus, quibusve delectetur.

PL 14, 550A

「食べよ、私の近しい者たち、そして飲め、酔え、私の兄弟たちよ。私は眠るが、私の心は目覚めている」(雅歌5:1-2)。神がどのような実りと食物を食し、何を喜ぶのかを、我々は知ろう。

28

Delectatur eo, si quis mortificet peccatum suum, oblitteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas. Myrrha enim est sepultura mortuorum. Mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt.

PL 14, 550A

神が喜ぶのは、人が自らの罪を死なせ、自らの咎を消し去り、自らの不義を葬り、無きものにすることである。没薬は死者の埋葬だからである。死んだものとは、生の甘美さを持つことのできない罪のことである。

29

Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiore cibo verbi velut pane, et suaviore sermone velut melle curantur quaedam vulnera delictorum. Sermonum autem cibos esse docet et alibi Salomon dicens: Favi mellis, sermones boni (Prov. XVI, 24) .

PL 14, 550B

ある罪の傷は、神の言葉の香油を注がれ、パンのような、言葉のより強い食物によって、また蜜のような、より甘美な言葉によって癒される。言葉が食物であることは、別の箇所でもソロモンが教えている。「蜜の巣、善い言葉」(箴言16:24)。

30

In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.

PL 14, 550B

それゆえあの園には善い言葉がある。咎を抑える言葉、不義を戒める言葉、傲慢を死なせて、いわば葬る言葉であって、それは誰かが戒められて自らの誤りを捨てるときである。

31

Est etiam sermo fortior qui confirmat cor hominis validioribus Scripturae coelestis alimentis. Est etiam sermo suasorius, dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens.

PL 14, 550B

また、天の聖書のより強い養いによって人の心を堅くする、より力強い言葉もある。また、蜜のように甘く、しかもその甘美さそのものの内で罪人の良心を刺す、説得の言葉もある。

32

Est etiam ferventioris spiritus sermo, qui inebriat sicut vinum, et cor hominis laetificat. Est etiam lacteus sermo, purus et candidus.

PL 14, 550C

また、より熱い霊の言葉があり、それは酒のように酔わせ、人の心を喜ばせる。また、乳のような言葉があり、清らかで白い。

33

Hos cibos dulcium utiliumque sermonum epulandos sponsus proximis suis dicit: Edite, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei (Cant. V, 1) . Proximi autem sunt qui eum sequuntur, et nuptiis ejus intersunt.

PL 14, 550C

甘く有益な言葉というこれらの食物を、宴として味わうようにと、花婿は自分に近しい者たちに言う。「食べよ、私の近しい者たち、そして飲め、酔え、私の兄弟たちよ」(雅歌5:1)。近しい者とは、彼に従い、その婚礼に列する者たちである。

34

Quo cibo et potu repleta anima (bibit enim unusquisque aquam de suis vasis, et de puteorum suorum lontibus) atque inebriata, saeculo dormiebat, vigilabat Deo.

PL 14, 550C

この食物と飲み物で満たされ(各人は自分の器から、自分の井戸の泉〔底本は lontibus。刷りの f の文字が欠けているが、fontibus と読む〕から水を飲むからである)、酔った魂は、世に対しては眠り、神に対しては目覚めていた。

35

Et ideo, sicut posteriora docent, aperiri sibi Deus Verbum ejus januam postulabat, ut eam suo repleret ingressu.

PL 14, 550C

そしてそれゆえ、後の箇所が教えるとおり、神なる言葉は、彼女の戸が自分のために開かれるよう求めていた。自らの入来によって彼女を満たすためである。

36

21. Hinc ergo epulatores illi Platonici, hinc nectar illud ex vino et melle prophetico, hinc somnus ille translatus est, hinc vita illa perpetua, quam deos suos dixit epulari, quia Christus vita est.

PL 14, 550C

21. それゆえ、ここから、プラトン派のあの宴の者たち、預言者の言う酒と蜜からのあのネクタル、あの眠り、そして自分の神々がそれを宴で味わうと彼が言ったあの永続する生が、移されたのである。キリストが生命だからである。

37

Ideoque talium sermonum seminibus animae ejus repletus est venter, atque ipsa exivit in Verbo. Quae autem exit anima a servitio isto, et elevat se a corpore, Verbum sequitur.

PL 14, 550D

それゆえ、そのような言葉の種で、彼女の魂の胎が満たされ、魂自身は言葉の内に出て行った。この隷属から出て、体から自らを高める魂は、言葉に従う。

Caput VI

第VI章PL 14, 551A
1

Hic omnia laqueis principatuum aeriorum et potestatum mundi plena esse. Quomodo ii declinandi; quodve iter ad illud insistendum?

PL 14, 551A

ここには、空中の支配者たちと世の権力者たちの罠があらゆるところに満ちている。それらをいかに避けるべきか、またそこへ向かってどの道を進むべきか。

2

22. Sed sunt principatus aerii, et potestates mundi, qui nos velut de muro dejicere animae, vel impedire recte gradientes, vel ad altiora tendentes quaerunt deponere, et ad terrena revocare. Sed nos multo magis ad sublimia mentem erigamus, Verbum sequentes Dei.

PL 14, 551A

22. だが、空中の支配者たちと世の権力者たちがいて、我々をいわば魂の城壁から突き落とそうとし、あるいは正しく歩む者たちを妨げ、あるいはより高い所へ向かう者たちを引きずり下ろして地上のものへ呼び戻そうとする。しかし我々は、はるかに強く精神を高みへと引き上げ、神の言葉に従おう。

3

Illi principatus saecularia offundunt, quibus tuam mentem incurvent: tunc magis ad Christum, anima, dirige gressus tuos.

PL 14, 551A

それらの支配者たちは世俗のものを浴びせかけ、あなたの精神を屈ませようとする。そのときこそ、魂よ、あなたはいっそうキリストへと歩みを向けよ。

4

Injiciunt cupiditatem auri, argenti, vicinae possessionis; ut acquirendae ejus gratia excuses te a coena illius qui ad nuptias Verbi te invitavit; tu cave ne excuses, sed vestem te indue nuptialem, et utere convivio divitis; ne dives qui te invitaverat, cum excusaveris te, dum es saecularibus occupatus, alios invitet, et tu excludaris.

PL 14, 551B

彼らは金や銀や隣の所有地への貪欲を投げ込み、それを手に入れるためにという口実で、言葉の婚礼にあなたを招いた者の宴を、あなたが辞退するようにさせる。あなたは辞退しないよう気をつけ、むしろ婚礼の衣をまとい、富む者の饗宴にあずかれ。あなたを招いた富む者が、あなたが世俗のことに気を取られて辞退したので別の者たちを招き、あなたが締め出されることのないようにせよ。

5

Injiciunt etiam honoris appetentiam potestates mundi; ut te extollas sicut Adam, et dum vis adaequare Deum similitudine potestatis, divina praecepta despicias, et quae habebas, incipias amittere. Qui enim non habet, et quod habet auferetur ab eo.

PL 14, 551B

世の権力者たちはまた、名誉への欲をも投げ込む。あなたがアダムのように思い上がり、力の似姿において神に並ぼうとして、神の命令を軽んじ、持っていたものを失い始めるようにである。「持たない者からは、持っているものまでも取り上げられる」からである。

6

23. Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant! Quoties inimicus cordi nostro conatur inserere, quo nos reflectat a sanctitatis proposito et piis votis!

PL 14, 551B

23. 祈りの中で、我々が神に最も近づくそのときに、何かの恥辱や悪事に満ちたことが我々に浴びせかけられ、祈りの熱心から我々を引き離そうとすることが、どれほど多いことか。敵が我々の心に何かを植えつけ、聖なる志と敬虔な誓いから我々を引き戻そうとすることが、どれほど多いことか。

7

Quoties corporeos inflammat ardores! Quoties occursare facit oculos meretricios, quibus castum justi tentet affectum, ut improviso amoris spiculo feriat imparatum! Quoties inserit animo tuo verbum iniquum, et cogitationes cordis absconditas!

PL 14, 551C

体の火照りをかき立てることが、どれほど多いことか。娼婦の目を行く手に立たせ、義人の貞潔な心を試み、備えのない者を愛の矢で不意に射抜こうとすることが、どれほど多いことか。あなたの心に不正な言葉と心の隠れた思いを吹き込むことが、どれほど多いことか。

8

De quo tibi dicit lex: Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo iniquum (Deut. XV, 9) , et dicat tibi Dominus: Quid cogitas mala in corde tuo?

PL 14, 551C

これについて律法はあなたに言う、「汝の心に不正な隠れた言葉が生じないよう、自分に注意せよ」(申命記15:9)。また主があなたに言う、「なぜ心の中で悪いことを思っているのか」〔et dicat は前の ne fiat に続けて「主があなたに…と言うことのないように」とも読める〕。

9

Neve cum abundaveris auro et argento, et opimis agrorum fructibus, vel honoribus dicas: Virtus mea dedit mihi haec; et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut. VIII, 12 et seq.) . 24. His ergo anima quae cupit evolare, deponitur.

PL 14, 551C

また、金や銀や畑の豊かな実りや栄誉に恵まれたとき、「私の力がこれらを私に与えた」と言い、あなたの神である主を忘れることのないようにせよ(申命記8:12以下)。24. こうしたものによって、飛び去ろうと願う魂は引きずり下ろされる。

10

Sed tu obluctare quasi bonus miles Christi Jesu, et inferiora despiciens, terrena obliviscens, ad coelestia et aeterna contende. Attolle animam tuam, ne eam illiciat esca laqueorum.

PL 14, 551D

だがあなたは、キリスト・イエスの良き兵士のように抗い、下にあるものを見下し、地上のものを忘れて、天上の永遠のものへと励め。あなたの魂を高く上げよ、罠の餌に誘われることのないように。

11

Voluptates saeculi, escae quaedam sunt; et quod pejus est, escae malorum, escae tentationum. Dum voluptatem quaeris, laqueos incurris. Oculus enim meretricis, laqueus amatoris est. Oculus ergo meretricis est laqueus.

PL 14, 551D

世の快楽は一種の餌であり、さらに悪いことに、悪の餌、誘惑の餌である。快楽を求めるとき、あなたは罠に陥る。娼婦の目は、恋する者にとって罠だからである。したがって、娼婦の目は罠である。

12

Laqueus est etiam sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus fauces tuas, et postea exasperat eas amaritudine conscientiae peccatricis. Laqueus est aliena possessio plena amoenitatis. Omne iter istius vitae plenum laqueorum est.

PL 14, 552A

娼婦の言葉もまた罠であり、それはしばらくのあいだあなたの喉を甘くし、のちには罪ある良心の苦味でそれを荒らす。他人の所有地は、快さに満ちていても罠である。この生の道のりはすべて、罠に満ちている。

13

Unde justus dicit: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueos mihi (Psal. CXLI, 4) . In via, inquit, hac absconderunt; ideo tu illam viam ambula quae dicit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6) ; ut dicas: Animam meam convertit, deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum (Psal. XXII, 3) .

PL 14, 552A

それゆえ義人は言う、「私が歩んでいたこの道で、彼らは私に罠を隠した」(詩篇141:4)。「この道で」と彼は言う、「彼らは隠した」。だからあなたは、「私は道であり、真理であり、命である」(ヨハネ14:6)と語る道を歩め。そして言え、「私の魂を立ち返らせ、その名のゆえに正義の小道の上に私を導いた」(詩篇22:3)。

14

25. Moriatur igitur nobis hoc saeculum, moriatur nobis carnis istius sapientia, quae inimica est Deo. Subjiciamus animam nostram soli Christo, ut dicat unusquisque: Nonne Deo subjecta est anima mea (Psal. LXI, 2) ? Non saeculo subdita, non mundo, inquit, subdita.

PL 14, 552A

25. それゆえ、この世は我々にとって死んだものとなれ、神に敵する肉のこの知恵は我々にとって死んだものとなれ。我々の魂をただキリストにのみ服させ、各人が言えるようにしよう、「私の魂は神に服しているではないか」(詩篇61:2)。世に服しているのでも、世界に服しているのでもない、と彼は言う。

15

Non potest hoc pecuniosus, non potest avarus dicere: sed dicit justus et continens. Avarus autem dicit: Anima, habes multa bona in annos multos posita, requiesce, manduca, bibe, epulare (Luc. XII, 19) ; quia avari anima subdita est luxuriae corporali: justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.

PL 14, 552B

これは金持ちには言えず、貪欲な者には言えない。義人と節制ある者がこれを言う。貪欲な者はこう言う、「魂よ、汝は多くの年のために蓄えた多くの良いものを持っている。憩い、食べ、飲み、楽しめ」(ルカ12:19)。貪欲な者の魂は体の放縦に服しているからである。これに対し義人の魂は、体を道具か楽器のように用いる。魂は優れた名匠のように、体の奉仕を望む所へ導き、体から自分が選んだ形を作り出し、望む徳をその中に響かせ、あるときは貞潔の調べ、あるときは節制の調べ、節度の歌、純潔の甘美、童貞の快さ、寡婦の重みを奏でる。

16

Interdum tamen modulator compatitur organo suo. Et ideo honesta modulare, ut sit honesta compassio. Nam et ille qui videt, videndo plerumque, et audiens audiendo afficitur. Et ideo dicit Scriptura: Oculi tui recta videant (Prov. IV, 25) .

PL 14, 552C

しかし奏者は、ときに自分の楽器と苦楽をともにする。それゆえ、立派な曲を奏でよ、立派な共感となるように。見る者は見ることによって、聞く者は聞くことによって、たいてい心を動かされるからである。それゆえ聖書は言う、「汝の目は正しいものを見よ」(箴言4:25)。

17

Et intra: Ne multus fueris ad alienam. Noli intendere in oculos juvenculae. Noli intendere in verba meretricis (Prov. V, 20 et al.) .

PL 14, 552C

また少しあとに、「他人の女に深入りするな。若い女の目に見入るな。娼婦の言葉に耳を傾けるな」(箴言5:20他)。

Caput VII

第VII章PL 14, 552C
1

Laqueos quoque nobis circumfusos esse in corpore: hoc regi oportere ab anima, quae tamen ipsi nonnumquam compatitur. Praeterea tot molestiis vitam abundare, ut odio habeatur, et mors solis impiis amara sit, quibus tamen vita debeat esse amarior.

PL 14, 552C

罠は体の中にも我々の周りに張りめぐらされている。これは魂によって治められなければならないが、魂はそれでも体と苦楽をともにすることがある。そのうえ、生は多くの煩いに満ちているので憎まれるほどであり、死が苦いのは不敬な者たちだけにとってであるが、その者たちにとっても生のほうがいっそう苦いはずである。

2

Mortem igitur malum non esse. 26. Et quid de extraneis laqueis loquor? Nostri nobis laquei sunt cavendi. In ipso hoc corpore nostro laquei circumfusi nobis sunt, quos debemus vitare. Non credamus nos huic corpori, non misceamus cum eo animam nostram.

PL 14, 552C

したがって、死は悪ではない。26. 外の罠について、私が何を語る必要があろうか。我々自身の罠こそ、避けねばならない。まさにこの我々の体の中にも、罠が我々の周りに張りめぐらされており、我々はそれを避けねばならない。この体に身をゆだねてはならない。我々の魂をそれに混ぜ合わせてはならない。

3

Cum amico, inquit, misce animum tuum, non cum inimico (Eccli. VI, 1) . Inimicum tibi est corpus tuum quod repugnat menti tuae, cujus opera inimicitiae, dissensiones, lites, perturbationesque sunt. Noli cum eo miscere animam tuam, ne utrumque confundas.

PL 14, 553A

「友と心を混ぜ合わせよ、敵とではなく」(集会の書6:1)と彼は言う。あなたの体は、あなたの精神に逆らう敵である。その働きは敵意、不和、争い、動揺である。その体と魂を混ぜ合わせてはならない。両方を混乱させないためである。

4

Nam si miscetur, ergo melior fit caro quae inferior est, quam anima quae superior; quia anima vitam corpori tradit, caro autem mortem animae transfundit. Confunditur ergo utriusque operatio, confunditur prope ipsa utriusque substantia.

PL 14, 553A

もし混ぜ合わされるなら、下位にある肉が、上位にある魂よりも優れたものになってしまうからである。魂は体に命を伝えるが、肉は魂に死を注ぎ込む。こうして両者の働きは混同され、両者の実体そのものもほとんど混同される。

5

Igitur suscipit in se anima insensibilitatem defuncti corporis, et corpus omnibus animae virtutibus fungitur. Ac ne forte quia infunditur anima corpori, etiam confundi putetur, exemplum nobis sit hujus luminis gratia.

PL 14, 553A

そうなれば、魂は死んだ体の無感覚を自分の中に引き受け、体は魂のあらゆる力を行使することになる。魂は体の中に注がれるからといって、混同されるとも考えられないよう、この光を例として挙げよう。

6

Siquidem et lumen terreno loco infunditur, nec tamen confunditur. Non sit ergo confusa operatio, quorum dispar substantia est: sed sit anima in corpore, ut vivificet corpus, hoc gubernet, illuminet.

PL 14, 553B

光もまた地上の場所に注がれるが、混同されることはない。したがって、実体の異なるものの働きは混同されてはならない。魂は体の中にあって、体に命を与え、これを導き、照らすべきである。

7

27. Negare tamen non possumus quod compatiatur corpori suo; nam et contristatur. Siquidem Jesus ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) , affectum hominis in se exprimens. Et alibi: Anima mea turbata est valde (Psal. VI, 4) .

PL 14, 553B

27. しかし、魂が自分の体と苦楽をともにすることを、我々は否定できない。魂は悲しみもするからである。イエスは、人間の心情を自らのうちに表して言った、「私の魂は死ぬほどに悲しい」(マタイ26:38)。また別の所で、「私の魂は激しく乱れている」(詩篇6:4)。

8

Siquidem et modulator modulis suis, aut tibiae, aut citharae, aut organi, voce, gestu, affectuque compatitur.

PL 14, 553B

実際、奏者もまた、笛であれ竪琴であれオルガンであれ、自分の奏でる調べと、声、身振り、心情をもって苦楽をともにする。

9

In tristibus sonis tristior, in laetis laetior, in acutioribus excitatior, in ipsis mitioribus mitior atque mansuetior; ut sonos cantuum ipse commendet, et quodammodo moduletur affectus.

PL 14, 553B

悲しい音にはいっそう悲しげに、楽しい音にはいっそう楽しげに、高い音にはいっそう奮い立ち、穏やかな音にはいっそう穏やかで柔和になる。そうして自分が歌の音を引き立て、いわば心情をも奏でるようになる。

10

Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum; ut in omnibus cogitationibus suis, in omnibus operibus id custodiat, ut omnia consilia et facta sibi concinant.

PL 14, 553C

魂もまた、この体の中で、あたかも楽器の弦の中にいるかのように、節度を保ちつつ、いわば指先で弦の音を弾くように、この肉の情念を弾いて、習俗と徳の調和した、相和する合奏を響かせる。そうして、そのあらゆる思いにおいて、あらゆる行いにおいて、すべての計画と行為が互いに響き合うよう守るのである。

11

Anima est ergo quae utitur, corpus quod usui est; ac per hoc aliud quod in imperio, aliud quod in ministerio: aliud quod sumus, aliud quod nostrum est.

PL 14, 553C

したがって、用いるのは魂であり、用いられるのは体である。そのゆえに、一方は命令する側にあり、他方は仕える側にある。一方は我々であるもの、他方は我々のものである。

12

Si quis animae pulchritudinem diligit, nos diligit: si quis corporis decorem diligit, non ipsum hominem, sed carnis diligit pulchritudinem, quae tamen cito marcescit et defluit.

PL 14, 553C

魂の美しさを愛する者は、我々を愛しているのであり、体の麗しさを愛する者は、人間そのものではなく肉の美しさを愛しているのであって、それはたちまちしぼみ、消え失せる。

13

28. Unde illi intende, de quo dicit Propheta: Qui non accepit in vanum animam suam (Psal. XXIII, 4) . In vanum accepit animam suam (ut jam de hujus vitae dicamus molestiis) qui saecularia struit, aedificat corporalia.

PL 14, 553D

28. それゆえ、預言者が「自分の魂を空しいものとして受けなかった者」(詩篇23:4)と言うその人に目を向けよ。(ここからこの生の煩いについて語ることにするが)世俗のものを築き、体に属するものを建てる者が、自分の魂を空しいものとして受けたのである。

14

Quotidie ad edendum et bibendum surgimus, et nullus expletur, ut non post momentum esuriat ac sitiat. Quotidie lucrum quaerimus, et nullus cupiditati modus ponitur. Non satiabitur, inquit, oculus visu, nec auris auditu (Eccl. I, 8) .

PL 14, 553D

我々は毎日、食べ飲むために起き上がるが、満たされて、しばらくのちに飢えも渇きもしない者は一人もいない。毎日、利得を求めるが、貪欲に限度が置かれることはない。「目は見ることで満たされず、耳は聞くことで満たされない」(コヘレトの言葉1:8)と彼は言う。

15

Qui diligit argentum, non satiatur argento. Nullus finis laboris, et nullus est fructus abundantiae. Cupimus quotidie scire nova; et quid est ipsa scientia, nisi quotidiani doloris adjectio?

PL 14, 554A

銀を愛する者は銀で満たされない。労苦に終わりはなく、豊かさに実りはない。我々は毎日、新しいことを知りたがる。だが知識そのものとは、日々の苦しみの付け足しでなくて何であろうか。

16

Omnia quae sunt jam fuerunt, et nihil sub sole est novum, sed omnia vanitas. Totam vitam odio habui (Eccl. II, 17) , dixit Ecclesiastes. Qui vitam odio habuit, mortem utique praedicavit.

PL 14, 554A

「あるものはすべて、すでにあった。太陽の下に新しいものはなく、すべては空しい。私は生のすべてを憎んだ」(コヘレトの言葉2:17)とコヘレトは言った。生を憎んだ者は、確かに死を宣べ伝えたのである。

17

Denique mortuos laudavit magis quam viventes (Eccl. IV, 2) ; et illum judicavit beatum, qui in hanc vitam non venit, nec inanem hunc suscepit laborem.

PL 14, 554A

さらに彼は、「生きている者よりも死んだ者を称えた」(コヘレトの言葉4:2)。そして、この生に来ず、この空しい労苦を受けなかった者を幸いだと判断した。

18

Circuivit, inquit, cor meum, ut scirem impii laetitiam, et considerarem, et quaererem sapientiam, et numerum, et ut scirem per imperium laetitiam, et molestiam, et jactationem; et inveni ego eam amariorem, quam mortem (Eccl. VI, 26) : non quia amara sit mors, sed quia impio amara; et tamen amarior vita, quam mors.

PL 14, 554A

彼は言う、「私の心は巡った、不敬な者の喜びを知り、よく考え、知恵と数を求め、また支配による喜びと煩いと動揺を知ろうとして。そして私は、それが死よりも苦いことを見いだした」(コヘレトの言葉6:26)〔底本は6:26。第6章は12節までしかなく、7:26の誤りか〕。死が苦いからではなく、不敬な者にとって苦いのである。それでも、死よりも生のほうがいっそう苦い。

19

Gravius est enim ad peccatum vivere, quam in peccato mori; quia impius quamdiu vivit, peccatum auget: si moriatur, peccare desinit. 29. Plerique criminum suorum absolutione laetantur.

PL 14, 554B

罪に向かって生きることは、罪の中で死ぬことよりも重いからである。不敬な者は生きているあいだ罪を増し加えるが、死ねば罪を犯すことをやめる。29. 多くの者は、自分の犯罪が赦免されて喜ぶ。

20

Si emendaturi sunt, recte: si perseveraturi in eis, stulte; quia longe illis plus damnatio profuisset, ne incrementa facerent peccatorum.

PL 14, 554B

もし彼らが改めるつもりなら、それは正しい。もしそこにとどまり続けるつもりなら、愚かである。罪の増し加えを重ねないために、彼らには断罪のほうがはるかに益になったであろうからである。

21

De quo sublimis est sententia Apostoli dicentis, quod non solum ii qui flagitiosa agunt, sed etiam qui ea approbant, digni morte sunt (Rom. I, 32) : sed et illos qui talia condemnant in aliis qualia ipsi agunt, inexcusabiles haberi, ut et sua damnatos sententia (Rom. II, 1) .

PL 14, 554B

これについて使徒の言葉は崇高である。恥ずべきことを行う者たちだけでなく、それを是認する者たちも死に値する(ローマ1:32)。また、他人において、自分が行うのと同じことを断罪する者たちも、弁解の余地がないとされ、自らの判決によって罪に定められた者となる(ローマ2:1)。

22

Cum enim alios condemnant, se ipsos condemnant. Nec sibi eos blandiri oportere, quia poenarum ad tempus immunes videntur, et exsortes reatus; cum graviores poenas intra se luant, et sibi rei sint, qui aliis non videntur; atque in se intorqueant graviorem conscientiae sententiam, cum de aliorum peccatis judicant.

PL 14, 554B

他人を断罪するとき、彼らは自分自身を断罪しているからである。また彼らは、しばらくのあいだ刑罰を免れ、咎に与らないように見えるからといって、自らを慰めてはならない。他人には見えなくても、彼らは自分の内でより重い刑罰を償い、自分に対して咎ある者であり、他人の罪を裁くときには、より重い良心の判決を自分に向けて投げ返しているのである。

23

Sed noli, inquit (Ibid., 4) , o homo, divinae bonitatis et patientiae thesauros contemnere; bonitas enim Dei ad poenitentiam te provocat, ad correctionem invitat: duritia autem tua, qua in erroris pertinacia perseveras, futuri judicii auget severitatem, ut dignam retributionem tuorum accipias delictorum.

PL 14, 554C

「しかし、人よ、汝は神の善と忍耐の宝を侮ってはならない」と彼は言う(ローマ2:4)。「神の善は、汝を悔い改めへと促し、矯正へと招くからである。だが汝の頑なさは、汝が誤りの固執の中にとどまり続けるので、来たるべき裁きの厳しさを増し、汝の罪にふさわしい報いを受けさせる」。

24

30. Non igitur mors malum. Nam neque apud viventes mors est, neque apud defunctos: apud alios enim non est, quia adhuc vivunt, alii transierunt.

PL 14, 554C

30. したがって、死は悪ではない。死は生きている者たちのもとにはなく、また死んだ者たちのもとにもないからである。一方の者たちのもとには、まだ生きているので死はなく、他方の者たちは死を通り過ぎてしまったからである。

25

Itaque neque apud eos amara est, qui eam adhuc nesciunt, hoc ipso quia nesciunt; neque apud eos qui jam et secundum corpus nihil sentiunt, et secundum animam liberati sunt.

PL 14, 554C

それゆえ、死はまだそれを知らない者たちのもとでも、知らないというまさにそのことのゆえに、苦くはない。また、体に関してはすでに何も感じず、魂に関しては解き放たれた者たちのもとでも、苦くはない。

Caput VIII

第VIII章PL 14, 554D
1

Nihil terroris habere ipsam mortem, sed opinionem de morte terrori esse; quae quidem opinio ad vitam referenda est. Duas causas esse cur mors habeatur terribilis, quibus refutatis, mors variis testimoniis, sed praesertim B. Job auctoritate praedicatur.

PL 14, 554D

死そのものには何の恐ろしさもなく、恐ろしいのは死についての思い込みである。その思い込みは、生に帰されるべきものである。死が恐ろしいとされる理由は二つあり、それらを論駁したのち、死はさまざまな証言によって、とりわけ福者ヨブの権威によって宣べ伝えられる。

2

31. Quod si terribilis apud viventes aestimatur, non mors ipsa terribilis est, sed opinio de morte, quam unusquisque pro suo interpretatur affectu, aut pro sua conscientia perhorrescit. Suae igitur unusquisque conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem.

PL 14, 555A

31. もし死が生きている者たちのもとで恐ろしいと見なされるなら、恐ろしいのは死そのものではなく、死についての思い込みである。各人はそれを自分の心情に応じて解釈し、あるいは自分の良心に応じて震え上がる。それゆえ各人は、死の苦さではなく、自らの良心の傷を責めよ。

3

Denique justis mors quietis est portus, nocentibus naufragium putatur. Certe iis quibus gravis est timor mortis, non est grave mori, sed grave est vivere sub metu mortis. Non ergo mors gravis, sed metus mortis.

PL 14, 555A

実際、義人にとって死は安息の港であり、罪ある者にとっては難破と思われる。確かに、死への恐れが重くのしかかる者たちにとって、重いのは死ぬことではなく、死への恐れのもとで生きることである。したがって、重いのは死ではなく、死への恐れである。

4

Metus autem opinionis est: opinio vero nostrae infirmitatis, contraria veritati. Nam per veritatem virtus, per opinionem infirmitas. Opinio autem non mortis utique, sed vitae est. Ergo illud grave vitae magis invenitur esse.

PL 14, 555A

恐れとは思い込みから来るものであり、思い込みとは我々の弱さから来るもので、真理に反している。真理によって力が、思い込みによって弱さが生じるからである。ところで思い込みは、死のものではなく、生のものである。それゆえ、あの重さは、むしろ生に属するものと見いだされる。

5

Liquet igitur quia mortis metus non ad mortem referendus est, sed ad vitam. Non enim habemus quod in morte metuamus, si nihil quod timendum sit vita nostra commisit.

PL 14, 555B

それゆえ明らかなように、死への恐れは死に帰すべきではなく、生に帰すべきである。もし我々の生が、恐れるべきことを何も犯していないなら、死において恐れるものを我々は持たないからである。

6

Etenim prudentibus delictorum supplicia terrori sunt: delicta autem non mortuorum actus sunt, sed viventium.

PL 14, 555B

思慮ある者にとって恐ろしいのは、罪に対する刑罰である。しかし罪は、死んだ者の行いではなく、生きている者の行いである。

7

Vita igitur ad nos refertur, cujus actus in nostra potestate est: mors autem nihil ad nos; est enim separatio animae et corporis: anima absolvitur, corpus resolvitur.

PL 14, 555B

それゆえ生は我々に帰せられ、その行いは我々の力の内にある。これに対して死は我々に関わりがない。死とは魂と体の分離であって、魂は解き放たれ、体は解体されるのである。

8

Quae absolvitur, gaudet: quod resolvitur in terram suam, nihil sentit: quod nihil sentit, nihil ad nos.

PL 14, 555B

解き放たれるものは喜び、自らの土に解体されるものは何も感じない。何も感じないものは、我々に関わりがない。

9

32. Tamen si mors malum, quomodo juvenes non timent fieri senes, nec finitimam morti verentur aetatem; patientiusque deficit qui praesumpta morte deficit, quam qui inopinata.

PL 14, 555B

32. しかしもし死が悪であるなら、なぜ若者たちは老人になることを恐れず、死に隣り合う年齢を畏れないのか。また、死を予期して力尽きる者のほうが、思いがけず力尽きる者よりも、耐えやすく力尽きるのはなぜか。

10

His quoque qui mortem malum putant, aptum responsum arbitror, quia per vitam ad mortem est transitus: per mortem autem ad vitam reditus. Neque enim nisi qui mortui fuerint, possunt resurgere.

PL 14, 555C

死を悪と考える者たちにも、適切な答えがあると私は考える。生を通って死への移行があり、死を通って生への帰還があるのである。死んだ者でなければ、よみがえることはできない。

11

Insipientes autem mortem quasi summum malorum reformidant: sapientes quasi requiem post labores, et finem malorum expetunt. 33. Duabus autem ex causis mortem insipientes verentur.

PL 14, 555C

愚かな者は死を悪の極みのように恐れる。賢い者は死を、労苦ののちの安息、悪の終わりとして望む。33. 愚かな者が死を恐れる理由は二つある。

12

Una, quod eam interitum appellant: interitus autem hominis esse non potest, cum anima superstes corpori sit, salvo eo quod ipsum corpus maneat resurrectio.

PL 14, 555C

一つは、死を滅びと呼ぶからである。しかし人間の滅びはありえない。魂は体より後に生き残り、また体そのものにも復活が待っているからである。

13

Altera autem causa, quod poenas reformident, poetarum videlicet fabulis territi, latratus Cerberi, et Cocyti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, Furiarum agmina, aut praerupta tartara, in quibus Hydra saevior sedem habeat.

PL 14, 555C

もう一つの理由は、刑罰を恐れるからである。すなわち、詩人たちの作り話に怯え、ケルベロスの吠え声、コキュートス川の陰鬱な渦、さらに陰鬱なカロン、フリアエの群れ、あるいは切り立ったタルタロスを思い、そこには、より凶暴なヒュドラが住みかを構えているというのである。

14

Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur. Ixionii quoque orbis perpetuam sub poenae atrocitate vertiginem, tum saxi desuper imminentis super capita accubantium inter epulas impendentem ruinam.

PL 14, 555D

またティテュオスの臓腑も、それは責め苦が繰り返されるたびに再び生え、巨大なハゲワシが際限なくそれを食らい続ける。またイクシオンの輪が、刑罰の苛烈さのもとで永遠にめぐり続けること、さらに、宴の席に横たわる者たちの頭上に、岩が上から迫って落ちかかることである。

15

Haec plena sunt fabularum, nec tamen negaverim poenas esse post mortem. Sed quid ad mortem id quod post mortem est? Si autem quae post mortem sunt, referantur ad mortem, eadem etiam quae post vitam sunt, referantur ad vitam.

PL 14, 555D

これらは作り話に満ちている。しかし私は、死後に刑罰があることを否定するつもりはない。だが、死後にあるものが死と何の関わりがあるのか。もし死後にあるものが死に帰せられるなら、生の後にあるものも、同じく生に帰せられることになる。

16

Nulla ergo erunt supplicia quae referantur ad mortem. Mors enim, ut supra diximus (cap. 4) , absolutio est et separatio animae et corporis: non est autem mala solutio; quia dissolvi et esse cum Christo multo melius (Philip. I, 23) . Non igitur mala mors.

PL 14, 556A

したがって、死に帰せられるべき刑罰など存在しない。死とは、先に述べたように(第4章)、魂と体の解放であり分離である。そしてそれは悪い解体ではない。「解き放たれて、キリストとともにいるほうが、はるかに優れている」(フィリピ1:23)からである。それゆえ、死は悪ではない。

17

Denique mors peccatorum pessima. Non utique mors pessima generaliter: sed pessima specialiter peccatorum (Psal. XXXIII, 22) . Denique pretiosa justorum. Unde liquet acerbitatem non mortis esse, sed culpae (Ps. CXV, 15) .

PL 14, 556A

確かに、罪人たちの死は最悪である。死が一般に最悪なのではなく、罪人たちの死が、とりわけ最悪なのである(詩篇33:22)。他方、義人たちの死は尊い。これによって、苦さは死のものではなく、咎のものであることが明らかである(詩篇115:15)。

18

34. Pulchre autem Graeci a fine mortem appellaverunt; τελευτὴν enim mortem appellant, eo quod finis istius vitae sit. Sed etiam somnum Scriptura nuncupat mortem, sicut est illud: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut suscitem eum (Joan. XI, 11) .

PL 14, 556A

34. ギリシア人は、見事にも、終わりから死を名づけた。死をテレウテー(終わり)と呼ぶのは、それがこの生の終わりだからである。しかし聖書もまた死を眠りと呼ぶ。次の言葉のとおりである、「我々の友ラザロは眠っている。だが私は、彼を起こしに行く」(ヨハネ11:11)。

19

Somnus autem bonus, quoniam quies est, sicut scriptum est: Ego dormivi, et requievi, et surrexi; quoniam Dominus suscepit me (Psal. III, 6) . Dulcis igitur quies mortis. Denique Dominus suscitat quiescentes, quia Dominus est resurrectio.

PL 14, 556B

眠りは善いものである。それは安息だからである。書かれているとおりである、「私は眠り、安らぎ、そして起き上がった。主が私を受け入れたからである」(詩篇3:6)。したがって、死の安息は甘美である。それゆえ主は、安らいでいる者たちを起こす。主は復活だからである。

20

35. Illud quoque egregium, quod ait Scriptura: Ante mortem non laudaveris quemquam (Eccli. XI, 30) . Unusquisque enim in novissimis suis cognoscitur, et in filiis suis aestimatur, si bene filios suos instituit, et disciplinis competentibus erudivit.

PL 14, 556B

35. 聖書の言う次の言葉もまた優れている、「死の前に、誰をも称えてはならない」(集会の書11:30)。人は誰でも、その終わりにおいて知られ、その子らにおいて評価されるからである。自分の子らをよく育て、ふさわしい規律で教え導いたかどうかによってである。

21

Siquidem ad negligentiam patris refertur dissolutio filiorum. Tum quia unusquisque, quamdiu vivit, obnoxius est lapsui, nec senectus immunis a crimine; ideo legis quia Abraham mortuus est in senectute bona (Gen. XXV, 8) , eo quod in bonitate propositi sui permansit.

PL 14, 556B

実際、子らの放縦は、父の怠慢に帰せられる。また、人は誰でも生きているあいだは堕落にさらされており、老年も犯罪を免れないからである。それゆえ、アブラハムは「良い老年に死んだ」(創世記25:8)と読む。それは、自分の志の善にとどまり続けたからである。

22

Mors igitur vitae est testimonium. Nam si laudari ante gubernator non potest, quam in portum navem deduxerit, quomodo laudabis hominem, prius quam in stationem mortis successerit?

PL 14, 556C

したがって、死は生の証しである。舵取りが、船を港に導き入れてからでなければ称えられないのなら、人を、死という停泊地に着く前に、どうして称えることができようか。

23

Et ipse sui est gubernator, et ipse vitae hujus jactatur profundo, quamdiu in salo isto, tamdiu inter naufragia. Dux ipse nisi confecto praelio non sumit lauream, nec miles arma deponit, nec stipendii mercedem adipiscitur, nisi hoste superato.

PL 14, 556C

人はまた自分自身の舵取りであり、この生の深みに揺さぶられている。この海の中にいるかぎり、難破のただ中にいるのである。将軍自身も、戦いが終わらなければ月桂冠を取らず、兵士も、敵に打ち勝たなければ武器を置かず、兵役の報酬を得ることもない。

24

Mors igitur stipendiorum plenitudo, summa mercedis, gratia missionis est. 36. Quantum autem morti dedit sanctus Job, qui dixit: Benedictio morituri in me veniat (Job. XXIX, 13) ?

PL 14, 556C

したがって、死は兵役の満了であり、報酬の総和であり、除隊の恩寵である。36. 聖ヨブは、死にどれほどのものを与えたことか。彼は言った、「死にゆく者の祝福が私の上に来るように」(ヨブ記29:13)。

25

Nam etsi Isaac benedixerit filios suos moriens, et Jacob benedixerit Patriarchas: tamen benedictionis illius gratia poterat solis benedicentium meritis deputari, vel pietati paternae.

PL 14, 556D

確かに、イサクは死にゆくとき自分の子らを祝福し、ヤコブは族長たちを祝福した。しかしその祝福の恩寵は、ただ祝福する者たちの功績や、父としての愛情に帰せられうるものであった。

26

Hic vero nulla praerogativa meritorum est, nulla pietatis, sed solius mortis privilegium: cum benedictio cujusque morituri tantum virtutis habeat, ut eam sibi sanctus Propheta optaverit. Ac per hoc cogitemus semper hunc versiculum, et corde teneamus.

PL 14, 556D

だがここでは、功績の特権も愛情の特権もなく、ただ死のみの特権である。死にゆく者の祝福は、聖なる預言者がそれを自分のために願うほどの力を持つからである。それゆえ、この一節をつねに思い、心にとどめよう。

27

37. Si quem viderimus pauperem moriturum, sumptu juvemus; et dicat unusquisque nostrum: Benedictio morituri in me veniat. Si quem viderimus debilem, non deseramus: si quem in extremis positum, non relinquamus: occurrat et nobis dicere: Benedictio morituri in me veniat.

PL 14, 557A

37. もし我々が死にゆく貧しい人を見たなら、費用を出して助けよう。そして我々の一人ひとりが言おう、「死にゆく者の祝福が私の上に来るように」。もし衰弱した人を見たなら、見捨てるまい。もし臨終の人を見たなら、置き去りにするまい。我々にも「死にゆく者の祝福が私の上に来るように」と言うことが思い浮かぶように。

28

Laudet et te unusquisque moriturus, unusquisque depositus aevo, unusquisque confectus vulnere gravi, unusquisque morbo absumptus, et jam morti proximus. Hic versiculus quantos benedici fecit!

PL 14, 557A

死にゆく者は誰でも、年齢で衰え果てた者は誰でも、重い傷に打ちひしがれた者は誰でも、病に消耗してすでに死に近い者は誰でも、あなたをも称えるように。この一節は、どれほど多くの人を祝福させたことか。

29

Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi! Sit ergo in corde id semper, ut stimulet duriores, ut admoneat promptiores.

PL 14, 557A

私が死にゆく人の傍らを素通りしたとき、重病の人を見舞わなかったとき、貧しい人を疎んじたとき、捕らわれ人を買い戻さなかったとき、老人を軽んじたとき、この一節はどれほど私に恥を感じさせたことか。それゆえ、これがつねに心にあるように。頑なな者たちを刺し、すばやく動く者たちを促すためである。

30

Resonent te postrema verba morituri, et benedictionem tui egrediens corpore anima secum vehat. Eripe etiam eum qui ad mortem ducitur, qui periturus erat, nisi tu subvenisses, ut dicas: Benedictio perituri veniat in me.

PL 14, 557B

死にゆく者の最後の言葉があなたを称えて響くように。体から出てゆく魂が、あなたの祝福を伴って運んでゆくように。死へ引かれてゆく者、あなたが助けなければ滅びたはずの者をも救い出せ。そして、あなたが「滅びゆく者の祝福が私の上に来るように」と言えるようにせよ。

Caput IX

第IX章PL 14, 557B
1

Concluditur mortis bonum ex interitu corporis et immortalitate animae: quae immortalitas multifariam ostenditur. Cui accedit ad fugiendam corporis societatem, et prosequendam summi boni conjunctionem exhortatio.

PL 14, 557B

死の善は、体の滅びと魂の不死から結論される。その不死はさまざまな仕方で示される。これに、体との交わりを避け、最高の善との結びつきを追い求めよ、という勧めが加わる。

2

38. Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur: id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet; et cum illo puro et perpetuo bono atque immortali maneat, ipsi adhaereat; et cum ipso sit de quo cognationem ducit, ut quidam ait: Cujus et genus sumus (Act. XVII, 28) ?

PL 14, 557B

38. それでは、死の善を誰が疑えようか。我々にとって落ち着きのないもの、恥ずべきもの、敵であるもの、荒々しいもの、嵐のようなもの、あらゆる悪徳へと誘うものが静まって横たわり、野獣のように墓という檻に閉じ込められ、その狂暴さは生気を失ったまま置き去りにされ、臓腑の死に絶えた組織が土に解体される。他方、徳に親しく、教えの友であり、栄光を求め、善に従い、神に服するものは、かの高みへと飛び去る。そして純粋で永遠で不死のかの善とともにとどまり、それに結びつき、自らの親族の源であるそのものとともにある。ある者が言うように、「我々はその子孫でもある」(使徒言行録17:28)のである。

3

Non enim mori animam cum corpore manifestum est, quia non est de corpore. Non esse autem eam de corpore Scriptura multis modis edocet. Nam et Adam a Domino Deo nostro accepit spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7) .

PL 14, 557C

魂が体とともに死なないことは明らかである。魂は体から出たものではないからである。魂が体から出たものでないことを、聖書は多くの仕方で教える。アダムは、我々の主なる神から命の霊を受け、「人は生きる魂となった」(創世記2:7)からである。

4

Et David ait: Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit mihi (Ps. CXIV, 7) . Et in quo benefecerit, audi: Quia liberavit, inquit, pedes meos a lapsu (Ibid., 8) .

PL 14, 557D

またダビデは言う、「私の魂よ、汝の安息に帰れ。主が私に善くしたからである」(詩篇114:7)。どのように善くしたかを聞け。「私の足を、つまずきから救い出したからである」(詩篇114:8)と彼は言う。

5

Vides gratulari eum mortis hujus remedio, quia finis factus est erroris, quia culpa, non natura defecit. 39. Denique quasi exutus et liber, dicit: Placebo Domino in regione vivorum (Ibid., 9) . Illa est enim vivorum regio.

PL 14, 557D

見よ、彼はこの死という癒しを喜んでいる。誤りの終わりが来たからである。尽きたのは本性ではなく、罪責だったからである。39. そこで彼は、いわば脱ぎ捨てて自由になった者として言う、「私は、生ける者の地で主に喜ばれよう」(詩篇114:9)。それこそが生ける者の地だからである。

6

Denique illam animarum requiem dicit terram esse viventium (Ps. XXVI, 13) , quo peccata non penetrant, ubi virtutum vivit gloria.

PL 14, 558A

彼は、魂のあの安息を、生きている者たちの地と呼ぶ(詩篇26:13)。そこには罪が入り込まず、徳の栄光が生きている。

7

Ista autem regio plena est mortuorum, quia plena delictorum, meritoque dictum est: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matt. VIII, 22) .

PL 14, 558A

これに対し、この地は死者に満ちている。罪に満ちているからである。「死者に自分たちの死者を葬らせよ」(マタイ8:22)と言われたのも当然である。

8

Sed et supra similiter ait: Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram (Ps. XXIV, 13) , hoc est, anima timentis Deum habitabit in bonis, ut semper in eis sit, et secundum ea.

PL 14, 558A

だが彼は、先にも同じように言っている、「彼の魂は良いもののうちにとどまり、その子孫は地を受け継ぐ」(詩篇24:13)。すなわち、神を畏れる者の魂は、良いもののうちに住み、つねにその中に、またそれに従ってあるということである。

9

Quod potest etiam de eo accipi qui sit in corpore; ut et ipse si timeat Deum, in bonis habitet, et in coelestibus sit, et possideat corpus suum, et dominetur ei quasi in servitutem redacto, et possideat haereditatem gloriae et coelestium promissorum.

PL 14, 558A

これはまた、体の中にある者についても解することができる。すなわち、その者もまた神を畏れるなら、良いもののうちに住み、天上のものの中にあり、自分の体を所有して、これを隷属させられたもののように支配し、栄光と天上の約束の相続を所有する、ということである。

10

40. Unde et nos si volumus post mortem corporis hujus in bonis esse, caveamus ne agglutinetur anima nostra huic corpori, ne commisceatur, ne inhaereat, ne trahatur a corpore, et tamquam ebria perturbationibus ejus vacillet et fluitet, nec se ei credat atque ejus delectationibus, ut committat se ejus sensibus.

PL 14, 558B

40. それゆえ我々も、この体の死ののちに良いもののうちにありたいと望むなら、我々の魂がこの体にくっつき、混ざり合い、しがみつき、体に引きずられ、酔った者のように体の動揺にふらつき漂い、自らを体とその快楽にゆだね、その感覚に身を任せることのないよう、気をつけよう。

11

Nam et oculus ejus error et fraus est, quia fallitur visus: et auris ejus deceptio est, quia et auditus illuditur: et sapor ejus deceptio est. Denique non otiose dictum est: Oculi tui recta videant (Prov. XIV, 25) .

PL 14, 558B

体の目は誤りと欺きであり、視覚は欺かれるからである。体の耳は偽りであり、聴覚は弄ばれるからである。体の味覚もまた偽りである。それゆえ、「汝の目は正しいものを見よ」(箴言14:25)〔底本は14:25。4:25の誤りか〕と言われたのは、無意味ではない。

12

Et: lingua tua non loquatur perversa (Ps. XXXIII, 14) . Quod non esset dictum, nisi frequenter errarent. Vidisti meretricem, captus es vultu ejus, et forma decoram putasti: erraverunt oculi tui, perversa viderunt, alia nuntiaverunt.

PL 14, 558B

また、「汝の舌は曲がったことを語るな」(詩篇33:14)。これは、目や舌がしばしば誤るのでなければ、言われなかったであろう。あなたは娼婦を見て、その顔に捕らえられ、姿を麗しいと思った。あなたの目は誤り、曲がったものを見て、別のものを伝えたのである。

13

Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V, 28) .

PL 14, 558C

もし目が真実に見ていたなら、娼婦の醜い心情、身の毛もよだつ厚かましさ、見苦しい不貞、しおれてゆく情欲、おぞましい汚れ、魂の傷、良心の傷痕を見たはずである。彼は言う、「女を見て、これを欲する者は」(マタイ5:28)。

14

Vides quod iste falsum quaesivit, qui non veritatem, sed adulterium requisivit. Videre enim quaesivit ut concupisceret, non ut verum cognosceret. Errat igitur oculus, ubi errat affectus. Affectus ergo deceptio est, deceptio visus.

PL 14, 558C

見よ、この男は偽りを求めた。彼は真理ではなく、姦淫を求めたのである。見ることを求めたのは、欲するためであって、真実を知るためではなかった。それゆえ、心情が誤るところで目は誤る。したがって、心情こそが欺きであり、視覚の欺きなのである。

15

Et ideo tibi dicitur: Ne capiaris oculis tuis (Prov. VI, 25) , id est, non capiatur anima tua. Mulier enim virorum pretiosas animas capit (Ibid. 26) . Deceptio est auditus.

PL 14, 558C

それゆえあなたには言われる、「汝の目に捕らえられるな」(箴言6:25)。すなわち、あなたの魂が捕らえられることのないように、ということである。「女は男たちの貴い魂を捕らえる」(箴言6:26)からである。聴覚もまた欺きである。

16

Denique blandimento multo sermonis mulier fornicaria saepe juvenis cor seduxit, decepit, illusit (Prov. VII, 21) .

PL 14, 558C

実際、淫らな女は、言葉の多くの甘言によって、しばしば若者の心を惑わし、欺き、弄んだ(箴言7:21)。

17

41. Ergo non laqueis nos credamus et retibus iis quae decipiunt et illudunt; quia corda tentantur, impediuntur cogitationes, quae impediuntur visu, impediuntur auditu, odore, tactu, sapore.

PL 14, 558D

41. それゆえ、欺き弄ぶ罠や網に身をゆだねるまい。心が試みられ、思いが妨げられるからである。思いは、視覚によって妨げられ、聴覚、嗅覚、触覚、味覚によって妨げられる。

18

Non sequamur illecebrosa et seductoria: sed sequamur illud quod bonum est, illi adhaereamus, illud imitemur, illius praesentia, illius communicatio nos meliores faciat, mores nostros coloret, illius quaedam nos societas informet.

PL 14, 558D

誘い込み惑わすものに従うまい。善であるものに従おう。それにしがみつき、それを模倣しよう。その臨在、その交わりが我々をより良くし、我々の品性を染め、それとのある種の結びつきが我々を形づくるように。

19

Qui enim bono adhaeret, assumit inde quod bonum est; quia scriptum est: Cum sancto sanctus eris et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris, et cum innocente innocens eris (Ps. XVII, 26, 27) : assiduitate enim atque imitatione quaedam similitudinis imago formatur.

PL 14, 559A

善にしがみつく者は、そこから善であるものを受け取るからである。書かれているとおりである、「聖なる者とともに、汝は聖なる者となり、選ばれた者とともに、汝は選ばれた者となり、曲がった者とともに、汝は曲がった者となり、無垢な者とともに、汝は無垢な者となる」(詩篇17:26-27)。絶え間ない交わりと模倣によって、ある種の似姿が形づくられるのである。

20

Ideoque addidit: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine (Ibid., 29) . Etenim qui appropinquat lumini, citius illuminatur, et plus in eo splendor aeterni luminis refulget e proximo.

PL 14, 559A

それゆえ彼は付け加えた、「主よ、汝が私のともしびを照らすからである」(詩篇17:29)。光に近づく者は、いっそう早く照らされ、永遠の光の輝きは、近くから、その者の内にいっそう強く輝き返すからである。

21

Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur; et quia immortali intendit, non est ipsa mortalis.

PL 14, 559A

それゆえ、見えない不死の善である神にしがみつく魂は、この体に属するものを避け、地上のものと死すべきものを捨て去り、自らが望み、その中で生き、養われるものに似たものとなる。そして不死のものを目指すがゆえに、それ自身は死すべきものではない。

22

Quae enim peccat, moritur; non utique aliqua sui dissolutione, sed merito moritur Deo, quia vivit peccato. Ergo quae non peccat, non moritur; quia manet in substantia sui, manet in virtute et gloria.

PL 14, 559A

罪を犯す魂は死ぬ。ただしそれは、何らかの自らの解体によってではなく、罪に生きるがゆえに、神に対して死ぬという意味においてである。したがって、罪を犯さない魂は死なない。自らの実体のうちにとどまり、徳と栄光のうちにとどまるからである。

23

42. Nam quomodo substantia ejus interire potest, cum utique anima sit quae vitam infundit? Et cui anima infunditur, vita infunditur: a quo anima discedit, vita discedit. Anima ergo vita est. Quomodo enim potest mortem recipere, cum sit contraria?

PL 14, 559B

42. その実体が滅びることがどうしてありえようか。命を注ぎ込むのは、まさに魂だからである。魂が注がれる者には命が注がれ、魂が去る者からは命が去る。したがって、魂は命である。死と反対のものである魂が、どうして死を受け入れることができようか。

24

Sicut enim nix calorem non recipit, nam statim solvitur: et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur: anima autem mortem non recipit; anima ergo non moritur.

PL 14, 559B

雪が熱を受け入れず、たちまち解けるのと同じように、また光が闇を受け入れず、たちまち追い払うのと同じように(光が注がれれば闇の恐ろしさは取り去られ、火が近づけば雪の凝結がやむように)、命を生み出す魂も死を受け入れず、死なない。魂は死を受け入れない。したがって、魂は死なない。

Caput X

第X章PL 14, 559C
1

Scriptura quoque animarum immortalitas probatur; nec non eisdem superiora habitacula assignantur: ubi et exploditur philosophorum metempsychosis; ac deinde querela de justorum dilata mercede diluitur.

PL 14, 559C

聖書によっても魂の不死は証明され、また魂には上方の住まいが割り当てられる。そこで哲学者たちの輪廻は退けられ、ついで、義人たちへの報いが遅れていることへの訴えが解かれる。

2

43. Habemus ergo rationem, sed haec humana: illud divinum, quod ait Dominus: Potestatem habeo ponendi animam meam; et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) .

PL 14, 559C

43. したがって我々には理性による論証があるが、それは人間のものである。次の言葉は神のものである。主は言った、「私は私の魂を置く力を持ち、再びそれを取る力を持つ」(ヨハネ10:18)。

3

Vides igitur quia non moritur cum corpore, quae et ponitur et resumitur, et in manus Dei Patris commendatur.

PL 14, 559C

それゆえ見よ、魂は体とともに死なない。それは置かれ、再び取られ、父なる神の手にゆだねられるのである。

4

Sed forte dicas speciale esse quod Christi est, et quamvis ille quae sunt hominis susceperit, tamen quia alterius est causae et istud astruere, ne tempus teramus, audi dicentem: Quid scis an nocte hac a te tua anima reposcatur (Luc. XII, 20) ?

PL 14, 559C

だがあなたは、これはキリストに固有のことだと言うかもしれない。そして、キリストは人間のものを引き受けたとはいえ、これを論じ立てるのは別の主題であるから、時を費やさないよう、次のように言う者に聞け、「今夜、汝の魂が汝から求め返されるかもしれないことを、汝は知っているか」(ルカ12:20)。

5

Numquid dixit: Moriatur in te anima tua? Non; sed, reposcatur a te. Quae data est, reposcitur, vel repetunt a te. Repetitur enim anima, non interimitur. Quae repetitur, manet: quae interimitur, non manet.

PL 14, 559D

彼は「汝の中で汝の魂が死ぬように」と言ったであろうか。そうではない。「汝から求め返される」と言ったのである。与えられたものが求め返される。あるいは「彼らが汝から取り戻す」とも言う。魂は取り戻されるのであって、滅ぼされるのではないからである。取り戻されるものは存続し、滅ぼされるものは存続しない。

6

Quomodo enim interimitur, de qua dixit Sapientia Dei, non timendum quemquam qui potest corpus occidere, animam autem non potest (Matth. X, 28) ? De qua dicit propheta: Anima mea in manibus tuis semper (Psal. CXVIII, 109) . Semper, inquit, non in tempore.

PL 14, 559D

神の知恵が、体を殺せても魂を殺せない者を、誰であれ恐れてはならないと言ったその魂(マタイ10:28)が、どうして滅ぼされようか。その魂について預言者は言う、「私の魂は、つねに汝の手の中にある」(詩篇118:109)。「つねに」と彼は言う。ある時に限ってではない。

7

44. Et tu commenda animam tuam in manus Domini: non solum cum recedit e corpore, sed etiam cum est in corpore, est in manibus Domini; quia non vides eam unde veniat, aut quo vadat. Est enim in te, et est cum Deo.

PL 14, 560A

44. あなたもまた、自分の魂を主の手にゆだねよ。魂が体から去るときだけでなく、体の中にあるときも、主の手の中にある。あなたはそれがどこから来てどこへ行くのかを見ないからである。魂はあなたの中にあり、かつ神とともにある。

8

Denique cor regis in manu Domini, et ab eo regitur et gubernatur. Cor repletur mente, quia mens animae principale est, et virtus animae. Non eam virtutem dico quae in lacertis, sed quae in consiliis, temperantia, pietate, atque justitia est.

PL 14, 560A

実際、王の心は主の手の中にあり、主によって治められ導かれる。心は精神で満たされる。精神は魂の主要な部分であり、魂の力〔原語 virtus は「徳」の意も持つ。ここでは腕の力と、熟慮・節制・敬虔・正義にある力とを対比するため「力」と訳した〕だからである。私が言うのは、腕にある力ではなく、熟慮、節制、敬虔、正義にある力である。

9

Si cor hominis in manu Domini, multo magis anima. Si anima in manu Dei est, non utique anima nostra sepulcro simul cum corpore includitur, nec busto tenetur: sed quiete pia fungitur.

PL 14, 560A

もし人間の心が主の手の中にあるなら、魂はなおさらそうである。もし魂が神の手の中にあるなら、我々の魂が体とともに墓に閉じ込められることも、火葬壇に留め置かれることも決してなく、敬虔な安息を享受するのである。

10

Et ideo homines frustra pretiosa struunt sepulcra, quasi eae animae, et non solius corporis receptacula sint. 45. Animarum autem superiora esse habitacula Scripturae testimoniis valde probatur.

PL 14, 560B

それゆえ人々は、あたかもそれが魂たちの収め所でもあり、体だけの収め所ではないかのように、貴い墓を空しく築く。45. 魂たちの住まいが上方にあることは、聖書の証言によって十分に証明される。

11

Siquidem et in Esdrae libris legimus: Quia cum venerit judicii dies, reddet terra defunctorum corpora, et pulvis reddet eas quae in tumulis requiescunt, reliquias mortuorum.

PL 14, 560B

実際、エズラの書の中にも我々は読む、「裁きの日が来るとき、地は死んだ者たちの体を返し、塵は、塚に安らぐ者たち、すなわち死者たちの残骸を返す」。

12

Et habitacula, inquit, reddent animas quae his commendatae sunt, et revelabitur Altissimus super sedem judicii (IV Esdrae, VII, 32).

PL 14, 560B

「そして住まいは、これらにゆだねられていた魂たちを返し、いと高き者が裁きの座の上に現れる」と彼は言う(第四エズラ7:32)。

13

Hae sunt habitationes de quibus dicit Dominus, multas mansiones esse apud Patrem suum, quas suis, pergens ad Patrem, discipulis praepararet (Joan. XIV, 2) .

PL 14, 560B

これらが、主が、父のもとには多くの住まいがあり、父のもとへ行くにあたって自分の弟子たちのためにそれを備える、と言った住まいである(ヨハネ14:2)。

14

Sed Esdrae usus sum scriptis, ut cognoscant gentiles, ea quae in Philosophiae libris mirantur, translata de nostris.

PL 14, 560C

だが私がエズラの書を用いたのは、異邦人たちが、哲学の書物の中で驚いていることが、我々のものから移されたものであると知るためである。

15

Atque utinam non superflua his et inutilia miscuissent; ut dicerent animas hominum pariter ac bestiarum esse communes, earumque summum praemium, si magnorum philosophorum animae in apes aut luscinias demigrarent; ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.

PL 14, 560C

しかも彼らが、これに余計で無益なものを混ぜなければよかったのだが。人間の魂も獣の魂も同じように共通であると言い、またその最高の報いは、偉大な哲学者たちの魂がミツバチやナイチンゲールに移り住むことだと言った。かつて言葉によって人類を養った者たちが、のちには蜜の甘さや歌の快さによって人類を魅するようにというのである。

16

Satis fuerat dixisse illis quod liberatae animae de corporibus αἴδην peterent, id est, locum qui non videretur, quem locum latine infernum dicimus.

PL 14, 560C

魂は体から解き放たれると、ハーデース、すなわち見えない所を目指す、と彼らが言えば十分であった。その所をラテン語では我々は冥界と呼ぶ。

17

46. Denique et Scriptura habitacula illa animarum promptuaria nuncupavit (IV Esdr. VII, 32) : quae occurrens querelae humanae, eo quod justi qui praecesserunt, videantur usque ad judicii diem, per plurimum scilicet temporis, debita sibi remuneratione fraudari, mirabiliter ait coronae esse similem illum judicii diem (IV Esdr. V, 42) , in quo sicut non novissimorum tarditas, sic non priorum velocitas.

PL 14, 560C

46. 実際、聖書もまた、魂たちのあの住まいを貯蔵庫と呼んだ(第四エズラ7:32)。そして、先立った義人たちが、裁きの日まで、すなわちきわめて長い時のあいだ、自分たちに当然の報いを奪われているように見えるという人間の嘆きに応えて、聖書は驚くべきことに、あの裁きの日は冠に似ていると言う(第四エズラ5:42)。その日には、最後の者たちの遅さがなく、同じく先の者たちの速さもない。

18

Coronae enim dies exspectatur ab omnibus; ut intra eum diem et victi erubescant, et victores palmam adipiscantur victoriae. Illud quoque non reliquit occultum eo quod superiores videantur qui ante generati sunt, infirmiores qui postea.

PL 14, 560D

冠の日はすべての者に待たれるからである。その日のうちに、敗れた者は恥じ入り、勝者は勝利のシュロを得る。また、先に生まれた者のほうが優れて見え、のちに生まれた者のほうが弱く見えるという点についても、聖書は隠されたままにしなかった。

19

Comparavit enim utero mulieris partus hujus saeculi (IV Esdr. V, 53) ; quoniam fortiores sunt qui in juventute virtutis nati sunt, infirmiores qui tempore senectutis.

PL 14, 561A

この世の産出を、女の胎に比べたのである(第四エズラ5:53)。力の若い時に生まれた者のほうが強く、老いの時に生まれた者のほうが弱いからである。

20

Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum tamquam vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore, deponit.

PL 14, 561A

この世は、産む女の胎のように、産みの多さによって衰え、老いゆく被造物のように、若さの強さを、あたかも自らの力の活力がすでにしおれつつあるかのように、脱ぎ捨てるからである。

21

47. Ergo dum exspectatur plenitudo temporis, exspectant animae remunerationem debitam. Alias manet poena, alias gloria; et tamen nec illae interim sine injuria, nec istae sine fructu sunt.

PL 14, 561A

47. それゆえ、時の満ちるのが待たれているあいだ、魂たちは当然の報いを待つ。ある魂たちには刑罰が、ある魂たちには栄光が待っている。それでも、前者はその間に損害なしにいるのではなく、後者は実りなしにいるのでもない。

22

Nam et illae videntes servantibus legem Dei repositam esse mercedem gloriae, conservari earum ab Angelis habitacula, sibi autem dissimulationis et contumaciae supplicia futura, et pudorem et confusionem; ut intuentes gloriam Altissimi, erubescant in ejus conspectum venire, cujus mandata temeraverint.

PL 14, 561A

前者の魂たちは、神の律法を守る者たちのために栄光の報いが蓄えられており、彼らの住まいは天使たちによって守られている一方、自分たちには、無視と頑なさへの責め苦、そして恥と混乱が待っているのを見る。こうしていと高き者の栄光を見つめ、その命令を踏みにじった相手の前に出ることを恥じるのである。

23

Sicut enim praevaricatio Adae, ita et confusio; quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus: ita et animae peccatorum vibrantis luminis ejus splendorem non sustinebunt, quo teste se reminiscentur errasse.

PL 14, 561B

アダムの背反があったように、混乱もあるからである。アダムは天の命令への不注意によって堕ち、堕落の恥のゆえに身を隠し、罪ある良心の羞恥のゆえに、神の臨在の輝きに近づく勇気がなかった。それと同じく、罪人たちの魂も、その震えるような光の輝きに耐えられない。その光を証人として、自分が誤ったことを思い出すのである。

Caput XI

第XI章PL 14, 561C
1

Septem ordines quibus digesta erit post hanc vitam justorum laetitia, exponit; atque ut studiose ad Deum anima accedamus, neque finem vitae perhorrescamus, hortatur. 48. Justarum autem animarum per ordines quosdam digesta erit laetitia (IV Esdr. VII, 49 et seq.) .

PL 14, 561C

この生ののち、義人たちの喜びが整えられる七つの段階を述べる。また、我々が魂をもって熱心に神に近づき、生の終わりを恐れることのないよう勧める。48. 義人たちの魂の喜びは、いくつかの段階に整えられている(第四エズラ7:49以下)。

2

Primum, quod vicerint carnem, nec illecebris ejus inflexae sint. Deinde, quod pro pretio sedulitatis et innocentiae suae, securitate potiantur, nec quibusdam sicut impiorum animae erroribus et perturbationibus implicentur, atque vitiorum suorum memoria torqueantur, et exagitentur quibusdam curarum aestibus.

PL 14, 561C

第一に、肉に打ち勝ち、その誘惑に屈しなかったことである。第二に、自らの勤勉と無垢の報いとして平安を得、不敬な者たちの魂のようにさまざまな迷いや動揺にからめ取られず、自らの悪徳の記憶に苦しめられず、心配の熱に駆り立てられないことである。

3

Tertio, quod servatae a se legis divino testimonio fulciantur, ut factorum suorum incertum supremo judicio non vereantur eventum.

PL 14, 561C

第三に、自らが律法を守ったことについての神の証言に支えられ、最後の裁きにおける自らの行いの結末を、定かでないものとして恐れないことである。

4

Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum.

PL 14, 561C

第四に、自らの安息を悟り始め、自らの将来の栄光を前もって見て、この慰めに心を和らげながら、天使たちの守りに囲まれて、大いなる静けさのうちに自らの住まいで憩うことである。

5

Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.

PL 14, 562A

第五の段階は、きわめて豊かな歓喜の甘美を持つ。朽ちる体のこの牢獄から光と自由へと至り、自らに約束された相続を所有するからである。

6

Est enim ordo quietis, quia est et resurrectionis: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo, inquit, omnes vivificabuntur.

PL 14, 562A

これは安息の段階であり、復活の段階でもあるからである。「アダムにおいてすべての者が死ぬように、キリストにおいてもすべての者が生かされる」と彼は言う。

7

Unusquisque autem in ordine suo: primitiae Christus; deinde qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt, deinde finis (II Cor. XV, 22 et seq.) . Erit igitur ordo diversus claritatis et gloriae, sicut erit ordo meritorum.

PL 14, 562A

「しかし各人はそれぞれの順序においてである。初穂はキリスト、次にキリストに属する者たち、その到来を信じた者たち、そののち終わりである」(二コリント15:22以下)〔底本は「二コリント」。一コリント15:22以下の誤りと解した〕。したがって、功績の順序があるように、輝きと栄光の順序の違いもあるであろう。

8

Processus quoque ordinum processum exprimit claritatis (IV Esdr. VII) . Denique sexto ordine demonstrabitur iis, quod vultus earum sicut sol incipiat refulgere, et stellarum luminibus comparari; qui tamen fulgor earum corruptelam jam sentire non possit.

PL 14, 562A

段階の進みは、輝きの進みをも表す(第四エズラ7)。さて第六の段階で、魂たちに次のことが示される。その顔が太陽のように輝き始め、星々の光に比べられるが、それでもその輝きは、もはや朽ちることを感じえないということである。

9

Septimus vero ordo is erit, ut exsultent cum fiducia, et sine ulla cunctatione confidant, et sine trepidatione laetentur, festinantes vultum ejus videre, cui sedulae servitutis obsequia detulerunt: de quo innoxiae conscientiae recordatione praesumant gloriosam mercedem laboris exigui, quam incipientes recipere, cognoverunt indignas esse hujus temporis passiones, quibus remunerationis aeternae gloria tanta refertur.

PL 14, 562B

第七の段階は次のとおりである。確信をもって喜び、少しもためらわずに信頼し、恐れなく楽しみ、勤勉な奉仕の従順を捧げた相手の顔を見ようと急ぐ。そしてその者について、咎なき良心の記憶によって、わずかな労苦に対する栄光ある報いを前もって確信する。その報いを受け始めて、この時の苦難は、これほど大きな永遠の報いの栄光によって償われるに値しないものだと知ったのである。

10

Hic ordo, inquit (IV Esdr., IX) , animarum, quae sunt justorum, quas etiam immortales non dubitavit dicere in quinto ordine; eo quod spatium, inquit, incipiunt recipere fruentes et immortales.

PL 14, 562B

「これが、義人である魂たちの段階である」と彼は言う(第四エズラ9)。彼は、第五の段階においてそれらを不死とさえ言うことをためらわなかった。「享受し、また不死となって、余地〔spatium は「場所」「期間」とも取れる〕を受け始めるからである」と彼は言う。

11

Haec est, inquit (Ibid.) , requies earum per septem ordines, et futurae gloriae prima perfunctio, priusquam in suis habitationibus quietae congregationis munere perfruantur.

PL 14, 562B

「これが、七つの段階を経る彼らの安息であり、来たるべき栄光の最初の享受である」と彼は言う(第四エズラ9)。そののち彼らは、自らの住まいで、静かな集まりの賜物を存分に享受するのである。

12

Unde ait propheta ad angelum: Ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant ea quomodo dixisti (IV Esdr. IX) .

PL 14, 562C

それゆえ預言者は天使に言う、「それでは、魂たちが体から分離されたのち、汝が言ったとおりにそれらを見るための時が与えられるのか」(第四エズラ9)。

13

Et dixit Angelus: septem dies erit libertas earum, ut videant, in septem diebus, qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis.

PL 14, 562C

すると天使は言った、「七日のあいだ、彼らには自由があり、七日のうちに、先に述べられた言葉を見る。そののち、自らの住まいに集められる」。

14

Haec ideo plenius de justorum ordinibus expressa sunt, quam de passionibus impiorum; quia melius est cognoscere quomodo innocentes salventur, quam quomodo crucientur flagitiosi.

PL 14, 562C

これらが、不敬な者たちの苦難についてよりも、義人たちの段階についてより詳しく述べられているのは、無垢な者たちがいかに救われるかを知るほうが、恥ずべき者たちがいかに苦しめられるかを知るよりも良いからである。

15

49. Ergo quia justi hanc remunerationem habent (S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag., c. 11) , ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat omnem hominem, abhinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo.

PL 14, 562C

49. それゆえ、義人たちは神の顔と、すべての人を照らすあの光を見るという報いを受けるのだから(聖アウグスティヌス『ペラギウス派の二書簡駁論』第4巻第11章を見よ)、今からこのような熱意を身にまとおう。我々の魂が神に近づき、祈りが近づき、我々の願いが神にしがみつき、神から引き離されないように。

16

Et hic quidem positi, meditando, legendo, quaerendo copulemur Deo, cognoscamus eum ut possumus. Ex parte enim hic cognoscimus, quia hic imperfecta, illic perfecta omnia: hic parvuli, illic robusti.

PL 14, 562D

この世に置かれていても、思索し、読み、探求することによって、神に結ばれよう。我々にできるかぎり、神を知ろう。我々はここでは部分的に知るのである。ここではすべてが不完全で、かしこでは完全だからである。ここでは幼子であり、かしこでは壮年である。

17

Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) .

PL 14, 563A

「我々は今は鏡によって謎のうちに見るが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント13:12)と彼は言う。

18

Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam nunc animae corporis hujus concretis visceribus involutae, et quibusdam carnis hujus maculis et colluvionibus obumbratae sincere videre non possunt.

PL 14, 563A

そのときには、覆いのない顔で主の栄光を映し見ることが許されるであろう。今は、この体の固まった臓腑に包まれ、この肉の染みと汚れに覆われた魂たちは、それを純粋に見ることができない。

19

Quis enim, inquit, videbit vultum meum, et vivet (Exod. XXXIII, 20) ? Et recte. Nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt, et si quis diutius e regione solis intenderit, caecari solere perhibetur: si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?

PL 14, 563A

「誰が私の顔を見て、なお生きるだろうか」(出エジプト記33:20)と彼は言う。そしてそれは当然である。我々の目は太陽の光線に耐えられず、太陽に向かって長く見つめる者は、盲目になるのが常だと言われている。被造物が被造物を、自らの欠損や損傷なしには見つめることができないのなら、この体の皮に覆われた者が、永遠の創造者の輝く顔を、自らの危険なしに見分けることがどうしてできようか。

20

Quis enim justificatur in conspectu Dei, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit, et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari?

PL 14, 563B

神の前で、誰が義とされようか。生後一日の幼児でさえ罪から清くありえず、自らの心の純潔と貞潔を誇れる者は誰もいないのに。

21

50. Non timeamus igitur recipi ab hominibus, non vereamur illum debitum omnibus finem, in quo Esdras remunerationem suae devotionis invenit, dicente ei Domino: Tu enim recipieris ab hominibus, et conversaberis residuum cum Filio meo, et cum similibus tuis (IV Esdr. XIV, 9) .

PL 14, 563B

50. それゆえ、人々のもとから取り上げられることを恐れまい。すべての者に定められたあの終わりを畏れまい。エズラはその終わりにおいて、自らの神への献身の報いを見いだした。主は彼に言った、「汝は人々のもとから取り上げられ、残りの時を、私の子と、汝に似た者たちとともに過ごす」(第四エズラ14:9)。

22

Quod si illi gloriosum et jucundum erat cum similibus conservari, quanto nobis gloriosius erit et jucundius ad meliores pergere, et conversari cum iis, quorum facta miramur? 51. Quis utique prior, Esdras, an Plato? Nam Paulus Esdrae, non Platonis secutus est dicta.

PL 14, 563B

もし彼にとって、似た者たちとともに守られる〔底本は conservari。直前の引用の conversaberis を受けて conversari「ともに過ごす」の誤りかもしれない〕ことが栄えあることで楽しいことであったなら、我々にとって、より優れた者たちのもとへ行き、その行いに我々が驚嘆する人々とともに過ごすことは、どれほど栄えあり、どれほど楽しいことであろうか。51. いったい、どちらが先か、エズラかプラトンか。パウロが従ったのは、エズラの言葉であって、プラトンの言葉ではない。

23

Esdras revelavit secundum collatam in se revelationem justos cum Christo futuros, futuros cum sanctis. Hinc et Socrates ille festinare se dicit, ad illos suos deos, ad illos optimos viros.

PL 14, 563C

エズラは、自らに授けられた啓示に従って、義人たちがキリストとともにあり、聖なる者たちとともにあるであろうことを明らかにした。ここから、あのソクラテスも、自分の神々のもとへ、あの最も優れた人々のもとへ急ぐと言う。

24

Nostra sunt itaque quae in philosophorum litteris praestant: et ille posuit ea quorum proprium testimonium non habebat: nos divini praecepti habemus auctoritatem.

PL 14, 563C

それゆえ、哲学者たちの書物の中ですぐれているものは、我々のものである。彼は、自らに固有の証言のないことがらを述べたのであり、我々は神の命令の権威を持つ。

25

Moyses et Elias cum Christo apparuerunt (Matth. XVII, 3) ; Abraham duos alios cum Deo suo suscepit hospitio (Gen. XVIII, 2) ; Jacob Dei castra conspexit (Gen. XXXII, 2) ; Daniel justos sicut solem et stellas fulgere in coelo, revelante sibi Spiritu sancto, declaravit (Dan. XII, 3) .

PL 14, 563C

モーセとエリヤはキリストとともに現れた(マタイ17:3)。アブラハムは、自分の神とともに二人の別の者を客として迎えた(創世記18:2)。ヤコブは神の陣営を見た(創世記32:2)。ダニエルは、聖なる霊が自らに啓示したとおり、義人たちが天で太陽や星のように輝くと宣言した(ダニエル12:3)。

Caput XII

第XII章PL 14, 563D
1

Aeternam felicitatem describit, quam nobis etiam destinatam esse demonstrat. Deinde ejusdem qualitates prosequens, illam vivorum regionem esse ostendit, hanc mortuorum. Ad extremum prudenti admonitione librum absolvit.

PL 14, 563D

永遠の幸福を描き、それが我々にも定められていることを示す。次いでその性質を述べ進めて、かしこは生ける者の地、ここは死者の地であることを明らかにする。最後に、思慮深い勧告をもって書を結ぶ。

2

52. His igitur freti, intrepide pergamus ad redemptorem nostrum Jesum; intrepide ad patriarcharum concilium, intrepide ad patrem nostrum Abraham, cum dies advenerit, proficiscamur; intrepide pergamus ad illum sanctorum coetum, justorumque conventum.

PL 14, 564A

52. したがって、これらに支えられて、恐れずに我々の贖い主イエスのもとへ進もう。恐れずに族長たちの集いのもとへ、恐れずに我々の父アブラハムのもとへ、その日が来たなら出立しよう。恐れずに、あの聖なる者たちの群れ、義人たちの会衆のもとへ進もう。

3

Ibimus enim ad patres nostros, ibimus ad illos nostrae fidei praeceptores; ut etiamsi opera desint, fides opituletur, defendatur haereditas.

PL 14, 564A

我々は我々の父祖たちのもとへ行くのだ。我々の信仰の教師たちのもとへ行くのだ。行いが欠けていても、信仰が助けとなり、嗣業が守られるためである。

4

Ibimus et ubi sinum suum Abraham sanctus expandit, ut suscipiat pauperes, sicut suscepit et Lazarum: in quo sinu requiescunt, qui in hoc saeculo gravia atque aspera pertulerunt.

PL 14, 564A

聖なるアブラハムが、貧しい者たちを迎えようとその懐を広げている所へも、ラザロを迎えたように、我々は行く。この懐には、この世で重く厳しいことを耐え忍んだ者たちが憩っている。

5

53. Sed nunc, pater, etiam atque etiam extende ad suscipiendum hunc pauperem manus tuas, aperi gremium tuum, expande sinus tuos, ut plures suscipias, quia plurimi in Dominum crediderunt. Sed tamen, quamvis fides creverit, abundat iniquitas, refrigescit charitas.

PL 14, 564A

53. だが今、父よ、この貧しい者を迎えるために、重ねて重ねてあなたの手を伸べ、ふところを開き、懐を広げよ。より多くの者を迎えるためである。主を信じた者がきわめて多いからだ。しかしそれでも、信仰が増したとはいえ、不義は満ち、愛は冷えている。

6

Ibimus ad eos, qui recumbunt in regno Dei cum Abraham, Isaac, et Jacob, quoniam rogati ad coenam non se excusaverunt.

PL 14, 564B

我々は、神の国でアブラハム、イサク、ヤコブとともに席に着いている者たちのもとへ行く。彼らは晩餐に招かれて、断らなかったからである。

7

Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.

PL 14, 564B

我々は、喜びの楽園のある所へ行く。盗賊の手に落ちたアダム〔ルカ10:30 の、強盗に襲われて傷を負った人をアダムと解している〕が、もはや自らの傷を嘆くことを知らず、〔十字架の上で悔い改めた〕あの盗賊自身も天の国の交わりを喜び、雲も雷鳴も稲妻もなく、風の嵐もなく、闇も夕べもなく、夏も冬も時の移ろいを変えることのない所である。

8

Non frigus, non grando, non pluviae, non solis istius erit usus, aut lunae, neque stellarum globi: sed sola Dei fulgebit claritas. Dominus enim erit lux omnium; et illud lumen verum, quod illuminat omnem hominem, fulgebit omnibus.

PL 14, 564B

寒さも雹も雨もなく、この太陽も月も星々の天球も用いられることはない。ただ神の輝きだけが光る。主がすべての者の光となり、「すべての人を照らす真の光」が万人に輝くからである。

9

Ibimus eo ubi servulis suis Dominus Jesus mansiones paravit, ut ubi ille est, et nos simus. Sic enim voluit. Quae sint illae mansiones audi dicentem: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2) .

PL 14, 564C

我々は、主イエスがその僕たちのために住まいを備えた所へ行く。自分のいる所に我々もいるようにと。そう望んだのである。その住まいがどのようなものか、語るのを聞け。「私の父の家には住まいが多くある」(ヨハネ14:2)。

10

Quae sit voluntas: Iterum, inquit, venio, et accersio vos ad me ipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Ibid., 3) . 54. Sed dices quia solis discipulis loquebatur, quod ipsis solis spoponderit multas mansiones. Igitur undecim tantum discipulis praeparabat?

PL 14, 564C

その望みがどのようなものかは、こう言っている。「再び私は来て、汝らを私自身のもとへ呼び寄せる、私のいる所に汝らもいるようにと」(ヨハネ14:3)。54. だがあなたは、彼が弟子たちだけに語っていたのであり、多くの住まいを約束したのも彼らだけにだ、と言うだろう。では、十一人の弟子のためだけに備えていたというのか。

11

Et ubi est illud quod ex omnibus mundi partibus venient et recumbent in Dei regno (Matth. VIII, 11) ? Unde voluntatis divinae dubitamus effectus? Sed Christi velle, fecisse est.

PL 14, 564C

「彼らは世界のあらゆる方角から来て、神の国で席に着く」(マタイ8:11)とあるのは、どこへ行ったのか。なぜ我々は神の意志の成就を疑うのか。キリストが望むことは、すでに成したことである。

12

Denique demonstravit et viam, demonstravit et locum, dicens: Et quo vado, vos scitis, e viam scitis (Joan. XIV, 4) . Locus apud Patrem est, via Christus est, sicut ipse ait: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. (Joan. IV, 6) .

PL 14, 564D

さらに彼は、道をも示し、場所をも示して言った。「私が行く所を汝らは知っている、またその道を〔底本は e。et と読む〕知っている」(ヨハネ14:4)。場所は父のもとにあり、道はキリストである。彼自身がこう言うとおりである。「私は道であり、真理であり、命である。私によらなければ、誰も父のもとに来ない」(ヨハネ4:6〔底本は IV。XIV の誤りか〕)。

13

Ingrediamur hanc viam, teneamus veritatem, vitam sequamur. Via est quae perducit, veritas est quae confirmat, vita quae per se redditur.

PL 14, 565A

この道に入ろう。真理を保とう。命に従おう。道は導くもの、真理は確かにするもの、命はそれ自らによって〔人に〕与えられるものである〔vita quae per se redditur の意は定かでない。「それ自らによって返し与えられる」と取った〕。

14

Et ut sciamus veram voluntatem, addidit in posterioribus: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joan. XVII, 12) . Repetitio ista confirmatio est, sicut illud: Abraham, Abraham (Gen. XXII, 1) !

PL 14, 565A

そして我々が真の意志を知るように、彼は後の箇所でこう付け加えた。「父よ、汝が私に与えた者たちを、私のいる所に彼らも私とともにいて、私の輝きを見るようにと、私は望む」(ヨハネ17:12〔底本は 12。24 の誤りか〕)。この繰り返しは確証である。「アブラハムよ、アブラハムよ」(創世記22:1)のようにである。

15

Et alibi: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Esai. XLIII, 25) . Pulchre autem quod supra promisit, hic poposcit.

PL 14, 565A

また別の所ではこう言う。「私は、私こそは、汝の不義を消す者である」(イザヤ43:25)。先に約束したことを、ここでは求めたのは見事である。

16

Et quia ante promisit, et sic poposcit, non ante poposcit, et sic promisit: promisit quasi arbiter muneris, conscius potestatis: poposcit a Patre quasi pietatis interpres. Et ante promisit, ut potestatem cognoscas: poposcit postea, ut pietatem intelligas.

PL 14, 565A

また、先に約束してそのうえで求め、先に求めてそのうえで約束したのではないのは、こういうことである。すなわち、贈り物の裁量者として、権能を自覚して約束し、慈愛の通訳者として父に求めたのである。あなたが権能を知るように先に約束し、慈愛を悟るように後で求めた。

17

Non poposcit ante, et sic promisit; ne videretur promisisse potius quod impetraverat, quam quod promiserat, praestitisse. Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.

PL 14, 565A

先に求めてそのうえで約束したのではない。約束したことを果たしたというより、得たものを約束したように見えないためである。また、求めたことを余計なことと思うな。それは、父の意志との共同をあなたに示すのであって、そこにあるのは一致の徴であり、権能の増大ではない。

18

55. Sequimur te, Domine Jesu: sed ut sequamur accersi, quia sine te nullus ascendit. Tu enim via es, veritas, vita, possibilitas, fides, praemium. Suscipe nos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita.

PL 14, 565B

55. 我々は汝に従う、主イエスよ。だが、我々が従えるよう、呼び寄せよ。汝なしには、誰も上らないからである。汝は道、真理、命、可能性、信仰、報いである。道として我々を迎え、真理として確かにし、命として生かせ。

19

Pande illud tuum bonum quod videre desiderabat David, inhabitans in domo Domini; ideoque dicebat: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, 6) ? Et alibi: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13) .

PL 14, 565B

汝のあの善、ダビデが主の家に住みつつ見ることを願った善を示せ。それゆえ彼はこう言っていた。「誰が我々に善を示すのか」(詩篇4:6)。また別の所では、「私は、生ける者の地で主の善を見ることを信じる」(詩篇26:13)。

20

Ibi enim sunt bona, ubi vita perpetua est, vita sine crimine. Alibi quoque ait: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5) . Quod ideo frequentavit, ut scires hinc bonum illud philosophos transtulisse, quod summum asserunt.

PL 14, 565B

善がそこにあるのは、永続する命、咎なき命のある所だからである。また別の所でも彼は言う。「我々は汝の家の善で満たされる」(詩篇64:5)。これを彼が繰り返したのは、哲学者たちが、最高と主張するあの善をここから移したことを、あなたが知るためである。

21

Pande ergo illud vere bonum tuum, illud divinum, in quo et vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28) . Movemur quasi in via, sumus quasi in veritate, vivimus quasi in vita aeterna (Joan. XIV, 6) .

PL 14, 565C

ゆえに、汝のあの真の善、あの神的なもの、そこで我々が生き、あり、動くもの(使徒言行録17:28)を示せ。我々は道においてのように動き、真理においてのようにあり、永遠の命においてのように生きる(ヨハネ14:6)。

22

Demonstra nobis illud bonum, quod est simile sui, semper indissolubile atque immutabile, in quo simus aeterni in agnitione omnis boni, sicut vas electionis tuae Paulus testificatus est dicens: Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes (Philem. XV) .

PL 14, 565C

我々に、それ自身に似て、つねに解けることなく変わることのない善、あらゆる善の認識において我々が永遠となる善を示せ。汝の選びの器パウロが証言して言ったとおりである。「おそらくそれゆえ彼は、しばしの間去ったのだ、汝が彼を永遠に受け入れるために」(フィレモン15)。

23

Aeternum ergo ministrum Dei dixit, scribens ad Philemonem, cujus fidem in agnitionem omnis boni quod in sanctis est, in Christum Jesum evidentiorem fieri postulabat.

PL 14, 565C

こうして彼は、フィレモンに書き送って、神の僕を永遠の者と呼んだのであり、聖なる者たちのうちにあるあらゆる善の認識における彼の信仰が、キリスト・イエスにおいていっそう明らかになるよう求めていた。

24

In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus. Unde enim illic fletus, ubi nullus est lapsus?

PL 14, 565D

この善には、清い安息、不死の光、永続する恩寵、魂たちの敬虔な嗣業、そして安らかな静けさがある。それは死に服するのでなく、死から奪い取られたものであり、そこには涙も嘆きもない。倒れる者のいない所に、どうして嘆きがあろうか。

25

Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.

PL 14, 566A

汝の聖なる者たちが、迷いと心労、愚かさと無知、恐れと懼れ、欲望と体の汚濁と情念から解き放たれている所、そこに生ける者の地がある。

26

Et ut assertioni huic adjungamus auctoritatem, de hoc bono Propheta dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.

PL 14, 566A

この主張に権威を加えるために、預言者はこの善について言う。「私の魂よ、汝の安息に帰れ。主が汝に善くしたからである。主は私の魂を死から、私の目を涙から、私の足を倒れることから救い出した」。

27

Placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 7 et seq) . Placebo, dixit, non placeo, hoc est, de tempore sibi blanditur futuro. Contraria sunt autem praesentibus futura, et temporalibus aeterna. Et ideo quoniam ibi vivorum regio, hic utique mortuorum.

PL 14, 566A

「私は生ける者の地で主を喜ばせるであろう」(詩篇114:7以下)。彼は「喜ばせるであろう」と言い、「喜ばせている」とは言わなかった。すなわち、将来の時を思って自らを慰めているのである。将来のものは現在のものと、永遠のものは時間のものと反対である。それゆえ、かしこが生ける者の地であるから、ここは当然、死者の地である。

28

56. An non mortuorum haec regio, ubi umbra mortis, ubi porta mortis, ubi corpus est mortis? Denique donatur Petro, ne forte portae inferi praevaleant ei (Matth. XVI, 18) . Portae inferi istae sunt terrenae.

PL 14, 566A

56. この地は死者の地ではないのか。死の陰があり、死の門があり、死の体がある所が。実際、ペトロには、冥界の門が彼に打ち勝たないことが与えられている(マタイ16:18)。この冥界の門とは、地上のものである。

29

Unde et ille ait: Qui exaltas me de portis mortis (Psal. IX, 15) . Sicut enim sunt portae justitiae in quibus sancti Domino confitentur, ita sunt criminum portae in quibus impii Dominum negaverunt. Audi quoniam regio ista sit mortuorum.

PL 14, 566B

それゆえ彼は言う。「私を死の門から引き上げる汝よ」(詩篇9:15)。聖なる者たちが主に告白する正義の門があるように、不敬の者たちが主を否んだ罪の門がある。この地が死者の地であることを聞け。

30

Si quis igitur mortuum tetigerit, immundus erit (Num. XIX, 11) . Immundus autem in conspectu Domini omnis iniquus. Si quis igitur tetigerit iniquitatem, immundus erit: si quis in deliciis, mortuus; quoniam quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6) .

PL 14, 566B

「もし人が死者に触れるなら、汚れる」(民数記19:11)。主の目の前では、不義の者はすべて汚れている。ゆえに不義に触れる者は、汚れる。享楽の中にある者は、死んでいる。「享楽の中にある女は、生きながら死んでいる」(一テモテ5:6)。

31

Et qui infideles sunt, descendunt in infernum viventes: etsi nobiscum videntur vivere, sed in inferno sunt. Si quis (14, q. 4. cap. Si quis usuram) usuram accipit, rapinam facit, vita non vivit, ut habes in Ezechiele (Ezech. XXXIII, 18 et 19) .

PL 14, 566B

また、不信の者たちは、生きながら冥界に下る。我々とともに生きているように見えても、冥界にいるのである。もし人が(『教令集』第2部第14事例第4問題「Si quis usuram」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕利息を取るなら、略奪を行っているのであり、命によっては生きていない。あなたがエゼキエルに見るとおりである(エゼキエル33:18, 19)。

32

Si quis autem justus justificationes Domini custodit ut faciat eas, vita, inquit, vivet, et vivet in eis. Ipse est ergo in regione vivorum, in illa regione ubi vita non est abscondita, sed libera; ubi non umbra, sed gloria.

PL 14, 566C

「だが義人が、主の定めを行うためにそれを守るなら、その人は命によって生き、それらによって生きる」と彼は言う。この人こそ生ける者の地にいるのであり、命が隠されておらず自由である地、陰ではなく栄光のある地にいる。

33

Hic enim nec ipse Paulus vivebat in gloria. Denique in corpore mortis ingemiscebat. Audi dicentem: Nunc enim vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria (Coloss. III, 3 et 4) .

PL 14, 566C

実際ここでは、パウロ自身さえ栄光のうちに生きてはいなかった。かえって、死の体にあってうめいていた。彼の語るのを聞け。「今、我々の命はキリストとともに神のうちに隠されている。だが、我々の命であるキリストが現れるとき、そのとき我々も彼とともに栄光のうちに現れる」(コロサイ3:3, 4)。

34

57. Festinemus ergo ad vitam. Si quis vitam tangit, vivet. Denique tetigit illa mulier quae tetigit fimbriam ejus, et a morte dimissa est, cui dicitur: Fides tua te salvam fecit, vade in pace (Luc. VIII, 48) .

PL 14, 566C

57. ゆえに命へ急ごう。命に触れる者は生きる。実際、その衣の房に触れたあの女は、死から解き放たれ、「汝の信仰が汝を救った、安らかに行け」と告げられた(ルカ8:48)。

35

Si enim qui mortuum tangit, immundus est; sine dubio qui viventem tangit, salvus est. Quaeramus ergo viventem. Sed iterum videamus, ne eum quaeramus inter mortuos, et dicatur nobis sicut et mulieribus illis: Quid quaeritis viventem cum mortuis?

PL 14, 566D

死者に触れる者が汚れているなら、疑いなく、生ける者に触れる者は救われる。ゆえに生ける者を求めよう。だがもう一度よく見よう、死者の中に彼を求めることのないように、あの女たちに言われたように我々にも言われることのないように。「なぜ生ける者を死者とともに求めるのか」。

36

Non est hic, sed surrexit (Luc. XXIV. 6) . Ipse quoque Dominus ubi se quaeri vellet, ostendit dicens: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17) .

PL 14, 567A

「彼はここにいない、復活したのだ」(ルカ24:6)。主自身も、どこで自分が求められることを望むかを、こう言って示した。「私の兄弟たちのもとへ行って、彼らに言え。私は私の父、汝らの父、私の神、汝らの神のもとへ上る、と」(ヨハネ20:17)。

37

Ibi ergo quaeramus eum, ubi quaesivit Joannes, et invenit. Ille eum in principio (Joan. I, 1) quaesivit, et invenit viventem apud viventem, Filium apud Patrem.

PL 14, 567A

ゆえに、ヨハネが求めて見いだした所に、彼を求めよう。ヨハネは彼を「初め」に(ヨハネ1:1)求めて、生ける者が生ける者のもとにあること、子が父のもとにあることを見いだした。

38

Nos eum in temporum fine quaeramus, et complectamur pedes ejus, et adoremus eum, ut dicat et nobis: Nolite timere (Matth. XXVIII, 5) , id est, nolite timere a peccatis saeculi, nolite timere ab iniquitatibus mundi, nolite timere a fluctibus corporalium passionum, ego sum peccatorum remissio: nolite timere a tenebris, ego sum lux: nolite timere a morte, ego sum vita.

PL 14, 567A

我々は彼を時の終わりに求め、その足を抱き、彼を拝そう。我々にも彼が言うためである。「恐れるな」(マタイ28:5)。すなわち、「世の罪を恐れるな、世界の不義を恐れるな、体の情念の波を恐れるな、私は罪の赦しである。闇を恐れるな、私は光である。死を恐れるな、私は命である」ということである。

39

Quicumque ad me venit, mortem non videbit in aeternum; quoniam ipse est plenitudo divinitatis, et ipsi est gloria, decus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.

PL 14, 568A

「私に来る者は誰でも、永遠に死を見ることがない」。彼自身が神性の充満であり、彼にこそ、栄光、栄え、永続が、世々の以前から、今も、つねに、そして世々の世にわたって帰する。アーメン。