Caput I
第I章PL 14, 673A[0673] Ut liberi ad honorem deferendum parentibus impellerentur, magnam vim horum benedictioni Deum indidisse. Paternam benedictionem accipere Josephum festinasse, atque etiam filios patri obtulisse benedicendos. Et quae his mysteria contineantur.
PL 14, 673A子らが親に払うべき敬いへと促されるように、神がこれらの祝福に大きな力を与えたこと。ヨセフが父の祝福を受けるのを急ぎ、さらに子らをも、祝福を受けさせるために父に差し出したこと。そして、これらにどのような奥義が含まれているか。
1. Primum omnium quantam discimus parentibus referre reverentiam, cum legimus (Gen. IX, 25 et seq.) quoniam qui benedicebatur a patre, benedictus erat, et qui maledicebatur, maledictus erat! Ideo hanc parentibus gratiam donavit Deus, ut filiorum pietas provocetur.
PL 14, 673A1. 何よりもまず、我々は親にどれほどの敬いを払うべきかを学ぶ。父から祝福された者は祝福された者であり、呪われた者は呪われた者であったと読むからである(創世記9:25以下)。神が親にこの恩寵を与えたのは、子らの敬虔が呼び起こされるためである。
Praerogativa igitur parentum disciplina est filiorum. Honora ergo patrem, ut benedicat te. Honoret pius patrem propter gratiam, ingratus propter timorem.
PL 14, 673Aこうして、親の特権は子らの教えとなる。だから父を敬え。父があなたを祝福するためである。敬虔な者は感謝のゆえに父を敬い、恩知らずな者も恐れのゆえに父を敬うべきである。
Et si pauper est pater, et non habet divitiarum copias quas relinquat filiis; habet tamen ultimae benedictionis haereditatem, qua sanctificationis opes successoribus largiatur. Et multo plus est beatum quam divitem fieri.
PL 14, 673Bたとえ父が貧しく、子らに遺すべき富の蓄えを持たないとしても、最後の祝福という相続財産を持っており、それによって聖化の富を後継者たちに分け与える。そして祝福された者となることは、富む者となることよりもはるかに大きなことである。
2. Festinabat Joseph sumere benedictionem (Gen. XLVIII, 1 et seq.) . Denique et filios suos obtulit Manassen et Ephraem, quos benedixit Jacob; ut quia duodecim habebat filios, et tertiusdecimus erat futurus apostolus Paulus, quasi posterior electus, tertia decima Tribus de Manasse et Ephraem nepotibus sanctificaretur in utrumque divisa, quo Paulus non extra paternarum numerum Tribuum inveniretur, qui veteris Testamenti et novi egregius praedicator, paternae benedictionis haereditatem sibi quoque facile profecisse comprobaret.
PL 14, 674A2. ヨセフは祝福を受けるのを急いだ(創世記48:1以下)。さらに自分の子らマナセとエフライムを差し出し、ヤコブは彼らを祝福した。それは、ヤコブには十二人の子がおり、使徒パウロが、いわば後から選ばれた者として十三番目の者となるはずであったので、十三番目の部族が孫のマナセとエフライムから、二つに分かれて聖別されるためである。それは、パウロが父祖たちの部族の数の外に見いだされることのないためであり、旧約と新約の卓越した宣教者である彼は、父の祝福の相続財産が自分にもたやすく及んだことを証しするのである。
3. Quamquam praeclara haec in hoc sint mysteria (Ibid., 13 et seq.) , quod sumens Joseph filios suos quos susceperat in Aegypto, Ephraem ad dexteram suam, ad sinistram autem Israel patris sui: Manassen autem ad sinistram suam, ut ad dexteram esset Israel, applicuit eos ante patrem suum.
PL 14, 674A3. もっとも、これらには、次の点に卓越した奥義がある(創世記48:13以下)。すなわち、ヨセフは、エジプトでもうけた自分の子らを連れて、エフライムを自分の右に、すなわち父イスラエルの左に、マナセを自分の左に、すなわちイスラエルの右にして、彼らを父の前に近づけた。
Extendens autem Israel manum dexteram, imposuit super caput Ephraem qui erat junior et stabat ad sinistram avi: et sinistram suam posuit supra Manassen qui erat ad dexteram, et ita immutatis manibus, benedixit eos.
PL 14, 675Aイスラエルは右手を伸ばして、年下で祖父の左に立っていたエフライムの頭の上に置き、左手を、右側にいたマナセの上に置いた。こうして手を入れ替えて、彼らを祝福した。
In quo et Joseph naturae ordinem servavit, ut seniori filio plus deferret, sicut Isaac quoque in Esau priorem filium benedictionem deferre cupiebat: sed minorem filium in typo junioris populi credidit praeferendum, sicut erat ipse a matre praelatus.
PL 14, 675Aこの点でヨセフは、自然の順序を守って、年長の子により多くを帰そうとした。イサクもまた、先に生まれた子エサウに祝福を与えようと望んだ。しかし〔ヤコブは〕、年下の子のほうを、年下の民の予型として優先すべきだと信じた。彼自身が母に優先されたのと同じである。
4. Denique Manasses ex oblivione (Gen. XLI, 51) , Latina interpretatione, signatur; eo quod populus Judaeorum oblitus est Deum suum qui fecit eum. Et quicumque ex ea plebe crediderit, tamquam ex oblivione revocatur.
PL 14, 675A4. さらに、マナセは、ラテン語に訳せば「忘却から」を意味する(創世記41:51)。ユダヤ人の民が、自分を造った自分の神を忘れたからである。この民のうちで信じる者は、いわば忘却から呼び戻される。
Ephraem autem fecunditatem fidei, interpretatione nominis pollicetur, qui auxit patrem, sicut ait ipse Joseph dicens: Quia auxit me Deus in terra humilitatis meae (Ibid., 52) .
PL 14, 675Bエフライムは、名の解釈によって、信仰の豊かな実りを約束する。彼は父を増し加えた者であり、ヨセフ自身が「神は、私の低さの地で私を増し加えた」(創世記41:52)と言っているとおりである。
Quod proprium est populi junioris, qui corpus est Christi, augens patrem, et Deum proprium non relinquens. 5. Denique spiritaliter de populis hoc esse mysterium senior declaravit.
PL 14, 675Bこれは、キリストの体である年下の民に固有のことであり、この民は父を増し加え、自分の神を捨てない。5. さらに、これが諸民についての霊的な奥義であることを、年長者〔ヤコブ〕が明らかにした。
Nam cum filius putaret eum errasse vitio hebetioris aspectus, convertere voluit manus ejus dicens: Non sic pater, hic enim primitivus est, impone dexteram tuam super caput ejus. Et noluit, sed dixit: Scio, fili, scio.
PL 14, 675B息子〔ヨセフ〕は、父が視力の衰えという欠陥のために誤ったと思い、その手を置き換えようとして言った。「そうではない、父よ。これが初子である。汝の右手をその頭の上に置け。」しかし彼は望まず、言った。「知っている、私の子よ、私は知っている。」
Et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit multitudo gentium (Gen. XLVIII, 18 et 19) .
PL 14, 675B「この者もまた民となり、この者もまた高められる。しかしその弟は彼より大きくなり、その子孫は諸国民の群れとなる」(創世記48:18–19)。
Denique praeferendum Ephraem seniori germano, etiam benedictionis serie prophetavit dicens: In vobis benedicetur Israel, dicentibus: Faciat vobis Deus sicut Ephraem et Manassen (Ibid., 20) .
PL 14, 675Bさらに彼は、エフライムが年長の兄弟に優先されるべきことを、祝福の言葉の並びによっても預言して言った。「汝らにおいてイスラエルは祝福される。人々はこう言う。神が汝らを、エフライムとマナセのようにするように」(創世記48:20)。
Et ideo cum essent nepotes, in locum filiorum sunt adoptati, ut non essent avitae benedictionis expertes.
PL 14, 675Cそれゆえ、彼らは孫であったのに、子らの地位に養子として迎えられ、祖父の祝福にあずからない者とならないようにされた。
Caput II
第II章PL 14, 675CDe benedictione Ruben primogeniti, quae non tam benedictio, quam prophetia est: de Judaeorum errore circa ipsam; deque mysteriis per eamdem significatis. 6. Hac benedictione celebrata, vocavit etiam filios suos (Gen. XLIX, 1) .
PL 14, 675C長子ルベンの祝福について。これは祝福というより預言である。この祝福をめぐるユダヤ人の誤りについて、またこの祝福が示す奥義について。6. この祝福を執り行ったのち、彼は自分の子らをも呼んだ(創世記49:1)。
Et qui ante juniorem seniori praetulerat, coepit a primo; ut in illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem servaret aetatis; simul qui ante in duobus benedixerat universos cum omni posteritate et progenie futurorum, ne aut superflua videretur plebis iterata benedictio, aut prior aestimaretur infirma.
PL 14, 675C先に年下の者を年長の者より優先していた彼は、今度は長子から始めた。先の場合には奥義の恩寵を優先し、今度は年齢の順序を守るためである。同時に、先に二人において、後の世のすべての子孫と末裔とともに全員を祝福していたので、民への祝福が繰り返されて余計に見えることのないように、また先の祝福が弱いものと見なされることのないようにでもある。
Meritoque repetitam magis annuntiationem eorum quae posterioribus essent ventura temporibus, quam benedictionem conferre se dicit.
PL 14, 675Dそして彼が、ここで与えるのは祝福というよりも、後の時代に来るべきことの繰り返された告知であると言うのは、もっともなことである。
7. Denique sic coepit: Ruben primitivus meus, tu virtus mea, et initium filiorum meorum, durus portari, durus et temerarius, affecisti me contumelia, sicut aqua non efferveas.
PL 14, 675D7. ついに彼はこう語り始めた。「ルベン、私の初子よ、汝は私の力、私の子らの初め。頑なで担いがたく、頑なで向こう見ずな者。汝は私に侮辱を加えた。水のように沸き立つな。」
Ascendisti enim in cubile patris tui, tunc polluisti thorum quando ascendisti (Ibid., 3 et seq.) . Nonne redargui magis, quam benedici videtur? Et ideo prophetia magis, quam benedictio est.
PL 14, 676A「汝は汝の父の寝床に上り、上ったそのとき、床を汚したからである」(創世記49:3以下)。これは祝福されるというより、咎められているように見えないか。それゆえ、これは祝福というより預言である。
Prophetia enim annuntiatio futurorum est, benedictio autem sanctificationis et gratiarum votiva collatio. 8. Et Judaei putant quia propterea haec senex ad Ruben filium dicat, quia cum Bala concubina patris concubuit, et thorum patrium polluit.
PL 14, 676A預言は来るべきことの告知であり、祝福は聖化と恩寵を願って授けることだからである。8. ユダヤ人は、老人〔ヤコブ〕が息子ルベンにこれを語ったのは、ルベンが父の側女ビルハと寝て、父の床を汚したからだと考えている。
Sed facile refelluntur; hoc enim erat ante gestum: Jacob autem quae ventura essent in novissimis diebus, non ea quae gesta erant, spondet se esse dicturum.
PL 14, 676Aしかし彼らは容易に論駁される。これはすでに前に起こったことだからである。ところがヤコブは、終わりの日々に来るであろうことを語ると請け合ったのであって、すでに起こったことをではない。
Ergo Patriarchae sibi congruit et constat sententia, qui videns, persequentibus Judaeis, futuram Domini passionem, exsecratur immanem primogenitae plebis audaciam, quae incredula, nec Dei legi subdita, et jugum Christi dura nesciens portare cervice, auctorem vitae non solum scelere necis, sed etiam sacrilegae insultationis affecit injuria.
PL 14, 676Aしたがって、族長の言葉は自己一貫しており確かである。彼は、ユダヤ人が迫害するなかで来るべき主の受難を見て、長子の民の途方もない大胆さを呪うのである。この民は、信じず、神の律法に服さず、頑なな首のゆえにキリストの軛を担うことを知らず、生命の創始者を、殺害の罪によってのみならず、瀆聖の嘲りという侮辱によっても傷つけた。
9. Non efferveas, inquit, sicut aqua; ne in majorem prorumpat amentiam, et fervor furoris atque insaniae non sinat resipiscere peccatores: sed agant poenitentiam delictorum; quoniam durus ascendit populus cubile patris, et thorum polluit sanctum, hoc est, carnem Domini Jesu creatoris nostri patibulo affigens crucis, in qua velut in quodam cubili et patrio thoro sancti ejus salutari refectione requiescant.
PL 14, 676B9. 「水のように沸き立つな」と彼は言う。これは、民がさらに大きな狂気へ突き進み、怒りと狂乱の熱気が罪人たちを正気に戻らせない、ということのないように、むしろ彼らが罪の悔い改めをなすように、という意味である。頑なな民が父の寝床に上り、聖なる床を汚したからである。すなわち、我々の創造主である主イエスの肉を、十字架の刑架に釘づけたのである。その十字架において、あたかも寝床において、父の床においてのように、その聖徒たちが、救いに満ちた回復のうちに憩うのである。
Quis igitur abnuat de populo dictum, cum populo haec universa conveniant? Ipse enim dictus est primogenitus Israel, ipse durae esse cervicis. De ipso dixit Moyses: Vos autem populus dura cervice estis (Exod. XXXIII, 3, et alibi) .
PL 14, 676Bでは、これが民について言われたことを、誰が否定できようか。これらすべてが民にあてはまるのに。この民自身が、イスラエルの長子と呼ばれ、この民自身が、頑なな首の者と呼ばれた。この民について、モーセは言った。「汝らは頑なな首の民である」(出エジプト記33:3ほか)。
Et re vera quis tam durus et temerarius et contumeliosus, quam populus Judaeorum, qui Dominum Jesum, per quem viderant mortuos suscitatos, caecos illuminatos, flagellis verberaverunt, clavis confixerunt, cum divina ejus opera negare non possent?
PL 14, 676Cまことに、ユダヤ人の民ほど、頑なで向こう見ずで侮辱的な者がいようか。彼らは、主イエスによって死者がよみがえらされ、盲人が見えるようにされるのを見たのに、そのイエスを鞭で打ち、釘で刺し貫いた。その神的な業を否定することはできなかったのである。
Quod scribis et pontificibus auctoribus, et principe sacerdotum Caipha pariter saeviente, commissum Evangelii series declaravit.
PL 14, 676Cこれが、律法学者たちと祭司長たちの主導により、大祭司カヤファも同じく猛り立つなかで行われたことは、福音書の記述が明らかにしている。
Et ideo sanctus Propheta refugit tanti sceleris principatum, ne per successionem generis auderent tanti Patriarchae sibi arrogare consortium.
PL 14, 676Cそれゆえ聖なる預言者〔ヤコブ〕は、これほどの罪を犯す者に首位を認めることを退けた〔principatum はルベン(長子の民)の長子としての首位を指すと取った〕。血筋の継承によって、彼らがこれほどの族長との交わりを、厚かましくも自分たちのものにしようとしないためである。
Caput III
第III章PL 14, 676CPraedicuntur quae filiis Simeon et Levi, quorum nominibus Tribus designantur, erant eventura; nec non opinio Judaeorum circa mysticam istius benedictionis interpretationem confutatur.
PL 14, 676Cシメオンとレビの子らに、すなわち彼らの名によって部族が示されている者たちに、何が起こるかが予告される。またこの祝福の奥義的な解釈をめぐるユダヤ人の見解が論駁される。
10. Contestatur justus, et abdicat posteritatem, quae patrium non servaret affectum; et quia praevidit flagitium, perhorrescit consilii contagium: In consilium, inquit, eorum non veniat anima mea, et in congregationem illorum non contendant viscera mea; quoniam in ira sua occiderunt hominem, et in cupiditate sua subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6) .
PL 14, 676D10. 義人〔ヤコブ〕は厳かに証言し、父の情愛を守らないであろう子孫を〔子として〕退ける。そして彼は不義を予見したので、その謀議に染まることを恐れて言う。「彼らの謀議に私の魂が入ることのないように、彼らの集まりへ私の臓腑が向かうことのないように。彼らは怒りにまかせて人を殺し、欲望にまかせて牛の腱を切ったからである」(創世記49:6)。
Quod dicit, de filiis quidem dicit Simeon et Levi; sed eorum nomine Tribus signat, quae appellatione simili vocabantur.
PL 14, 676D彼が語るのは、たしかにシメオンとレビという子らについてである。しかし彼は、彼らの名によって、同じ名で呼ばれる部族を示している。
Quam interpretationem pulcherrimam derivant Judaei; ut arbitrentur quia propterea arguat filios Jacob, quia propter stuprum sororis Sichimitas isti duo prae caeteris fratribus ultum ire cupientes, simulaverunt cum ipsis inire velle se gratiam, et ideo oportere circumcidi eos suaserunt; ut religione concordi pax inter eos, et recipiendae affinitatis societas firmaretur: sed circumcisos adorsi recentibus adhuc vulneribus, et invalidis viribus quas dolor solverat, fractos die superveniente tertio necaverunt.
PL 14, 677Aユダヤ人はこの解釈をいかにも立派なものとして導き出し、ヤコブが子らを咎めたのは、この二人が、妹の凌辱のゆえに他の兄弟たちに先んじてシケムの人々に復讐しようと望み、彼らと好誼を結びたいふりをして、そのため彼らが割礼を受けるべきだと説得したからだと考える。宗教が一致することで、両者の間の平和と、縁組を受け入れる結びつきが固められるように、というのである。しかし彼らは、割礼を受けた者たちを、傷がまだ新しく、痛みが力を萎えさせていたところを襲い、三日目が来たとき、弱り果てた者たちを殺した。
Ideo et fortasse isti duo ultores prae caeteris, quia scribarum et sacerdotum auctores sunt. Nulli enim magis quam sapientes et sacerdotes debent castimoniam vindicare. 11. Sed in hoc quoque errant Judaei.
PL 14, 677Aおそらく、この二人が他の者たちに先んじて復讐者となったのも、彼らが律法学者たちと祭司たちの始祖だからである。知者と祭司ほど、貞潔を守るべき者はいないからである。11. しかしこの点でも、ユダヤ人は誤っている。
Isti enim causas doloris sui praestiterant patri, asserentes se in illa licet aetate juvenili vindices laesae fuisse pietatis, et violatae castitatis ultores.
PL 14, 677Bこの二人は、自分たちの悲憤の理由を、すでに父に示していたからである。すなわち、若い年頃ではあったが、自分たちは傷つけられた敬虔の擁護者であり、汚された貞潔の復讐者であったと主張したのである。
Quod utique sanctus condemnare non poterat, quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, quae et virginitatem amiserat, et vindictae solatium non habebat; maxime cum ipse sic factum probaverit, ut Sichimam possideret, et in morte donaret eam filio suo dilectissimo Joseph, dicens ad eum: Do tibi Sichimam praecipuam super omnes fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in machaera mea et arcu (Gen. XLVIII, 22) .
PL 14, 677B聖なる者〔ヤコブ〕は、これを断罪することなどできなかった。彼らは、妹が娼婦の位置に置かれたまま報復されずにいるのを許さなかったからである。妹は処女性を失い、復讐という慰めも持たなかったのである。ことに、彼自身がこの行為を承認し、それゆえシケムを所有して、死に臨んで最愛の子ヨセフに、こう言って与えたのだからなおさらである。「私は汝に、汝の兄弟たちすべてにまさって、とりわけシケムを与える。私がアモリ人の手から、私の剣と弓で取ったものである」(創世記48:22)。
Quod factum negari non potest. Interpretari tamen possumus per Sichimam humeros significari, per humeros opera. Haeredem ergo bonorum operum sanctum Joseph prae caeteris elegit, cujus opera fratres aequare non poterant. Quis enim facta Christi potuit adaequare?
PL 14, 677Bこの事実は否定できない。しかし我々は、シケムによって肩が、肩によって業が意味されていると解することができる。したがって、彼は他の者たちに先んじて聖なるヨセフを、善い業の相続人として選んだ。その業に兄弟たちは並ぶことができなかった。実際、誰がキリストの行いに匹敵しえたであろうか。
12. Tum praeterea immaculatus et castus de hoc terreno diversorio, et impuritatis auctoribus manubias reportavit, locum stupris et flagitiis vacantem ad incolatum sanctorum verbis coelestibus, et gladio capiens spiritali; ut ubi inhabitatores ante lasciviae et principes luxuriae versabantur, ubi fuerant incentiva libidinis, et fomenta nequitiae, ibi nunc sancti sacerdotes magisteria doceant castitatis, et plurima virginalis integritatis exempla quodam supernae lucis fulgore resplendeant.
PL 14, 677C12. さらに、汚れなく貞潔な者〔主語は明示されない。前節のヨセフ、すなわちキリストの予型と取った〕は、この地上の宿から、不浄の首謀者たちのもとから、戦利品を持ち帰った。淫行と不義に明け渡されていた場所を、聖徒たちの住まいとして、天の言葉と霊の剣によって奪い取ったのである。それは、かつて放縦の住人と淫蕩の首領たちがいた所、情欲のそそのかしと邪悪の火種があった所で、いまや聖なる司教たちが貞潔の教えを説き、童貞の純潔の数多くの手本が、天上の光の輝きによってきらめくためである。
13. Tribus igitur sunt quae designantur nominibus Patriarcharum, quia de Tribu Symeon scribae sunt, de Tribu Levi principes sacerdotum, qui perfecerunt nequitiam suam in Domini passione, mensuram omnem paternae impietatis implentes.
PL 14, 677C13. こうして、族長たちの名で示されているのは部族である。シメオンの部族からは律法学者たちが、レビの部族からは祭司長たちが出たからである。彼らは主の受難において自分たちの邪悪を成し遂げ、父祖たちの不敬の分量をすべて満たした。
Ipsi consilium cogitaverunt adversus Dominum Jesum, ut occiderent eum, sicut Esaias dicit: Vae animae ipsorum; quia cogitaverunt consilium malum adversum se dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis (Esai. III, 9 et 10) .
PL 14, 677D彼ら自身が、主イエスに対して、彼を殺そうと謀議をめぐらした。イザヤが言うとおりである。「災いだ、彼らの魂は。彼らは自分たちに対して悪しき謀議をめぐらし、こう言ったからである。『義人を縛ろう。彼は我々にとって無益だから』」(イザヤ3:9–10)。
Ipsi occiderunt prophetas, et apostolos annuntiantes Domini Salvatoris adventum, passionis ejus et resurrectionis gloriam praedicantes.
PL 14, 677D彼ら自身が、主である救い主の到来を告げ知らせ、その受難と復活の栄光を宣べ伝えていた預言者たちと使徒たちを殺した。
Ipsi postea in sua cupiditate, qua terrena flagitia desiderabant, divina consortia refugientes, corporis castimoniam, sobrietatem mentis, contemptum pecuniae, lucrum gratiae, subnervaverunt taurum, illum videlicet cornua producentem et ungulas, quem vident pauperes et laetantur; quoniam verbo Dei exaltavit cornu populi sui, quo et inimicos repulit, et praemium coronae coelestis emeruit.
PL 14, 678Aのちに彼ら自身が、地上の不義を欲する自分たちの欲望にまかせて、神的な交わりと、体の貞潔、精神の節度、金銭の軽蔑、恩寵の利得とを避けつつ、牛の腱を切った。すなわち、角と蹄を伸ばす例の牛、貧しい者たちが見て喜ぶ牛である。この牛は、神の言葉によって自分の民の角を高く上げ、その角で敵を退け、天の冠の報いを得るにふさわしくなったからである。
Hic est taurus quo Ecclesia figuratur in luna, tunc plenior cum velut cornibus nixa taurinis, spatium totius orbis includit. 14. Tamen prophetiae huic videtur etiam gratiam benedictionis adjungere.
PL 14, 678Aこれが、教会が月において象られるときの、その牛である〔quo の係りは定かでない。月の両端を牛の角に見立てた言い方と取った〕。〔月において象られる教会は、〕牛の角に支えられたかのようになって全世界の広がりを包むとき、いっそう満ちるのである。14. それでも、彼はこの預言に、祝福の恩寵をも添えているように見える。
Nam ad primogenitum Ruben dicendo: Non effervescas ut aqua, peccatum statuit; quia aqua mundare magis delicta, mentesque nostras ab omni solet vitiorum fervore revocare.
PL 14, 678A長子ルベンに「水のように沸き立つな」と言って、彼は罪をとどめた〔peccatum statuit は「罪を定めた」とも読める。前節の「祝福の恩寵をも添えている」と、続く quia に合わせて「とどめた」と取った〕。水は、むしろ罪を清め、我々の精神をあらゆる悪徳の熱から呼び戻すのが常だからである。
Et iterum dicendo ad Simeon et Levi: Dividam vos in Jacob, et dispergam in Israel, ostendit gentium congregatione redimendos. Percusso enim pastore, grex ille dispersus est, qui fuerat ante collectus; ut qui non erat, introiret, et sic omnis Israel salvus fieret.
PL 14, 678Bまたシメオンとレビに「私は汝らをヤコブにおいて分け、イスラエルにおいて散らす」と言って、彼らが諸国民の集まりによって贖われるべきことを示している。牧者が打たれると、先に集められていたあの群れは散らされたからである。そうして、〔群れに〕いなかった者が入り、こうして全イスラエルが救われるためである。
Et maxime propter Tribum Levi debemus hoc credere; quia ex ea Tribu Dominus Jesus videtur secundum corporis susceptionem genus ducere.
PL 14, 678Bとくにレビの部族のゆえに、我々はこれを信じるべきである。主イエスは、体を受けたという点では、その部族から系譜を引くと見られるからである。
Ex qua tribu sunt sacerdotes Levi et Nathan, quos sanctus Lucas in Evangelii libro quem ipse scripsit, inter majores Domini computavit (Luc. III, 29 et 31) .
PL 14, 678Bその部族から、祭司であるレビとナタンが出ている。聖なるルカは、自分が書いた福音書の書において、この二人を主の先祖たちのうちに数えた(ルカ3:29, 31)。
Sacerdos enim Patris et princeps omnium sacerdotum, sicut scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4) , sacerdotalis originis successionem debuit vindicare.
PL 14, 678B彼は父の祭司にして、すべての祭司の長であり、「汝は永遠に祭司である」(詩篇109:4)と書かれているとおりだからである。それゆえ彼は、祭司の出自の系譜を自分のものとして主張するはずであった。
15. Unde et Moyses benedixit hanc Tribum dicens: Date Levi sortem suffragii sui, et veritatem ejus sancto (Deut. XXXIII, 8) . Benedixit etiam Moyses Tribum Ruben, sicut habes scriptum: Vivat Ruben, et non moriatur, et sit multus in numero (Ibid., 6) .
PL 14, 678C15. それゆえモーセもこの部族を祝福して言った。「レビに、その賛同のくじと、その真理を聖なる者に与えよ」(申命記33:8)。モーセはルベンの部族をも祝福した。あなたが読んでいるとおりである。「ルベンは生き、死なず、数において多くあれ」(申命記33:6)。
Neque enim benedixisset, si secundum Patriarchae sententiam benedictione scivisset indignos. Certe quod strictim ille praeteriit, iste complevit.
PL 14, 678Cモーセは、族長の言葉に従って彼らが祝福にふさわしくないと知っていたなら、祝福しなかったであろう。たしかに、あの者〔ヤコブ〕が簡略に通り過ぎたことを、この者〔モーセ〕が成し遂げたのである。
Caput IV
第IV章PL 14, 678CDe benedictione Judae, quae Christo, ejusque incarnationi, passioni, resurrectioni, atque aliis mysteriis accommodatur. 16. Et quia per admixtionem generis Juda et Levi Tribus junctae sunt, ideo Matthaeus ex Tribu Juda describit ejus familiam (Matth. I, 3) .
PL 14, 678Cユダの祝福について。これはキリストに、その受肉、受難、復活、またそのほかの奥義に適用される。16. ユダとレビの部族は血筋の混じり合いによって結びついているので、マタイはユダの部族からキリストの家系を記す(マタイ1:3)。
Et Apostolus ait: Quoniam de Juda ortus est Dominus noster (Heb. VII, 14) . Ut ex Tribu Levi sacerdotalis et plena sanctitatis annumeretur haereditas: ex Tribu autem Juda, ex qua David et Salomon et reliqui reges fuerunt, regalis successionis splendor effulgeat; ut idem et rex et sacerdos Scripturarum testimonio demonstretur.
PL 14, 678Dまた使徒も言う。「我々の主はユダから出たからである」(ヘブライ7:14)。これは、レビの部族からは、聖性に満ちた祭司の相続分が数え入れられ、ユダの部族──ダビデとソロモンとその他の王たちが出た部族──からは、王の継承の輝きが光り出し、こうして同じ者が王であり祭司であることが、聖書の証言によって示されるためである。
Meritoque se circa gratiam Judae Jacob sanctus effudit dicens: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda ex germine, fili mi, ascendisti.
PL 14, 679A聖なるヤコブが、ユダの恩寵をめぐって言葉をあふれさせ、こう言ったのはもっともである。「ユダよ、汝の兄弟たちは汝を称えるであろう。汝の手は汝の敵の背の上にあり、汝の父の子らは汝を拝するであろう。ユダは獅子の子。私の子よ、汝は芽から上った。」
Recumbens dormisti ut leo, et tamquam catulus, quis suscitabit eum? Non deerit judex ex Juda, et princeps de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium, alligans ad vitem asinam suam, et cilicio pullum asinae suae.
PL 14, 679A「汝は身を横たえて、獅子のように、また獅子の子のように眠った。誰が彼を起こすのか。ユダから裁き人は絶えず、その腿から君主が絶えない。それが取り置かれている者が来るまでは。そして彼は諸国民の待望となり、自分の雌ろばをブドウの木につなぎ、自分の雌ろばの子を荒布につなぐ。」
Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae anaboladium suum. Hilares oculi ejus a vino, et dentes ejus candidiores quam lac (Gen. XLIX, 8 et seq.) .
PL 14, 679A「彼は自分の長衣をぶどう酒で洗い、自分の肩衣〔anaboladium〕をブドウの血で洗う。その目はぶどう酒で晴れやかに、その歯は乳よりも白い」(創世記49:8以下)。
17. Ad Judam quidem patriarcham dirigi videtur alloquium, sed Judas ille posterior verus confessor exprimitur, qui ex ea Tribu natus est, qui solus laudatur a fratribus, de quibus dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Ps. XXI, 23) .
PL 14, 679A17. 呼びかけはたしかに族長ユダに向けられているように見えるが、そこに示されているのは、その部族から生まれた、のちの真のユダ、すなわち告白者である。彼だけが兄弟たちから称えられるのであり、その兄弟たちについて彼は言う。「私は汝の名を、私の兄弟たちに告げよう」(詩篇21:23)。
Dominus per naturam, frater per gratiam, cujus manus quas expandit ad populum non credentem, super dorsum inimicorum suorum.
PL 14, 679B本性によっては主であり、恩寵によっては兄弟である者。信じない民に向かって彼が広げた手は、彼の敵の背の上にある。
Iisdem enim manibus, atque eadem passione suos texit, et subjugavit adversarias potestates, omnesque fidei et pietatis exsortes subditos sibi fecit.
PL 14, 679B同じ手によって、同じ受難によって、彼は自分の者たちを覆い守り、敵対する諸力を服従させ、信仰と敬虔にあずからないすべての者を自分に従わせたからである。
De quibus ait Pater ad Filium: Et dominaberis in medio inimicorum tuorum (Ps. CIX, 2) : quos inimicos sua malitia fecit, non Christi voluntas. In quo magna gratia Domini.
PL 14, 679Bこれらの者について、父は子に言う。「汝は汝の敵のただ中で支配するであろう」(詩篇109:2)。彼らを敵としたのは、彼ら自身の悪意であって、キリストの意志ではない。ここに主の大いなる恩寵がある。
Etenim spiritales nequitiae quae ante cervicem nostram jugo solebant captivitatis inflectere, ita ut David ipse manus quodammodo super se triumphantium sentire se scriberet dicens: Super dorsum meum fabricaverunt peccatores (Ps. CXXVIII, 3) , ipsae nunc subditae triumpho Christi et quibusdam manibus ejus, id est, factis operibusque subjectae, perpetuae subeunt captivitatis aerumnam.
PL 14, 679B実際、かつて我々の首を捕囚の軛でたわめるのが常であった霊的な諸々の邪悪は──ダビデ自身が、勝ち誇る者たちの手をいわば自分の上に感じていると書いて、「罪人たちは私の背の上に作り上げた」(詩篇128:3)と言ったほどである──いまや、キリストの凱旋と、彼のいわば手、すなわち彼の行いと業に服させられて、永遠の捕囚の苦難に服している。
Ipse utique qui adoratur a filiis patris sui, quando adoratur a nobis, quibus ipse permisit ut Patrem vocemus, cujus servum esse virtutis est. 18. Catulus leonis Juda. Nonne evidenter et Patrem expressit, et Filium declaravit?
PL 14, 679C父の子らに拝される者とは、まさにこの者であり、それは彼が我々に拝されるときである。我々に彼自身が、〔神を〕父と呼ぶことを許した。その〔父の〕僕であることは徳である〔cujus の先行詞は定かでない。直前の「父」と取った〕。18. 「ユダは獅子の子」。これは、父をも明らかに示し、子をも明らかにしているではないか。
Quid tam evidens, quo unius naturae Filius Dei cum Patre esse doceatur? Leo ille, hic catulus leonis. Vili comparatione, ejusdem naturae ac potentiae unitas intelligitur. Rex ex rege processit, fortis ex forte.
PL 14, 679C神の子が父と一つの本性であることを教えるのに、これほど明白なものがあろうか。あれは獅子、これは獅子の子。卑近な比較によって、同じ本性と力の一性が理解される。王から王が出、強い者から強い者が出たのである。
Quia futuros praevidebat qui filium assererent junioris aetatis, occurrit his subjiciens: Ex germine, fili mi, ascendisti. Recumbens dormisti ut leo et tamquam catulus. Et alibi habes, quia catulus ipse est leo de Tribu Juda (Apoc. V, 5) .
PL 14, 679C彼は、子を年下の者と主張する人々が将来現れることを予見していたので、その者たちに先回りして、こう付け加えた。「私の子よ、汝は芽から上った。汝は身を横たえて、獅子のように、また獅子の子のように眠った。」また別の箇所で、あなたは、その獅子の子自身がユダの部族の獅子であると読む(黙示録5:5)。
Ergo quia catulum dixerat, bene statim leonem posuit, hoc est dicere: Non capiantur aures vestrae, quia catulum audierunt, Filium expressi, non dixi minorem. Et ipse est leo sicut pater.
PL 14, 679Dこうして、彼は獅子の子と言ったので、すぐに獅子と置いたのは適切である。それは、「獅子の子と聞いて、諸君の耳が惑わされることのないように。私は子を表したのであって、より小さい者とは言わなかった」という意味である。この子もまた、父と同じく獅子である。
Audiant quia et leonem, et catulum appellavit: leonem quasi perfectae plenaeque virtutis: catulum, quasi Filium; ne quis cum audiret aequalem Patri, non putaret Filium. Non sic laudatur Filius, ut separetur a Patre. Ille probat aequalem, qui Filium confitetur.
PL 14, 679D彼が獅子とも獅子の子とも呼んだことを、彼らは聞くがよい。獅子と呼んだのは、完全で満ち足りた力を持つ者としてであり、獅子の子と呼んだのは、子としてである。それは、父と等しい者と聞いて、子であるとは考えない者が出ないためである。子は、父から切り離されるようにして称えられるのではない。子を告白する者こそ、〔父と〕等しい者であることを証明する。
19. Mirifice autem et incarnationem ejus expressit dicens: Ex germine, fili mi, ascendisti; eo quod tamquam frutex terrae in alvo Virginis germinavit, et ut flos boni odoris ad redemptionem mundi totius maternis visceribus splendore novae lucis emissus ascenderit, sicut Esaias dicit: Exiet virga de radice Jesse, et flos ex radice ejus ascendet (Esai. XI, 1) .
PL 14, 680A19. また彼は、驚くべきしかたで、その受肉をも「私の子よ、汝は芽から上った」と言って表した。それは、彼が地の若木のようにおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎に芽を出し、良い香りの花として、全世界の贖いのために、母の胎から新しい光の輝きのうちに送り出されて上ったからである。イザヤが言うとおりである。「エッサイの根から若枝が出、その根から花が上る」(イザヤ11:1)。
Radix familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus. Recte virga quae regalis est generis, de domo et patria David, cujus flos Christus est qui fetorem mundanae colluvionis abolevit, et vitae aeternae odorem infudit.
PL 14, 680A根はユダヤ人の氏族、若枝はマリア、マリアの花はキリストである。王の血筋のもの、ダビデの家と氏族から出たものが若枝と呼ばれるのは正しい。その花がキリストであって、彼は世の汚濁の悪臭を消し去り、永遠の生命の香りを注いだ。
20. Habes ergo incarnationem, accipe passionem: Recumbens, inquit, dormisti ut leo: quando jacuit in sepulcro, velut quodam corporis sui somno quietus, sicut ipse ait: Ego dormivi, et requievi, et surrexi; quoniam Dominus suscepit me (Ps. III, 6) .
PL 14, 680A20. こうしてあなたは受肉を得た。受難を受け取れ。「汝は身を横たえて、獅子のように眠った」と彼は言う。これは、彼が墓に横たわり、いわば自分の体の眠りのうちに静かにしていたときのことで、彼自身が「私は眠り、休み、そして起きた。主が私を支えたからである」(詩篇3:6)と言っているとおりである。
Unde et Jacob ait: Quis suscitabit eum? hoc est, quem Dominus suscipiet. Quis est alius qui resuscitet, nisi ipse se sua Patrisque resuscitet potestate? Video natum auctoritate propria, video mortuum propria voluntate, video dormientem potestate propria.
PL 14, 680Bそれゆえヤコブも言う。「誰が彼を起こすのか。」すなわち、主が支える者のことである。自分自身の力と父の力によって自分を起こす者のほかに、誰が起こす者であろうか。私は彼が自らの権威によって生まれたのを見、自らの意志によって死んだのを見、自らの力によって眠っているのを見る。
Qui omnia suo fecit arbitrio: cujus alterius ut resurgat egebit auxiliis? Ipse igitur resurrectionis suae auctor est qui mortis est arbiter, qui exspectatur a gentibus.
PL 14, 680Bすべてを自分の意のままに行った者が、よみがえるために、ほかの誰の助けを必要とするだろうか。したがって、死を裁定する者、諸国民に待望される者自身が、自分の復活の創始者である。
21. Et ideo, donec ille veniat, non deficiet dux ex Juda; ut usque ad ejus ortum regalis successionis fides incorrupta servetur.
PL 14, 680B21. それゆえ、あの者が来るまで、ユダから指導者は絶えない。それは、彼の誕生に至るまで、王の継承の確かさが損なわれずに保たれるためである。
Postea enim, ut docuimus tractatu habito in Evangelium (Lib. III, in Lucam) , per Herodem adulterata successio praerogativam dignitatis amisit. Etenim quia verum regem negaverunt, falsos habere coeperunt.
PL 14, 680Bというのも、のちに、我々が福音書についての講解で教えたとおり(『ルカ福音書講解』第3巻)、ヘロデによって継承が損なわれ、位の特権を失ったからである。実際、彼らは真の王を否認したので、偽りの王たちを持つようになった。
Ergo hoc quod dicit Patriarcha, servabitur in judicibus vel regibus Judaeorum intemeratae successionis haereditas ducta per reges: donec veniat cui repositum est; ut Ecclesiam Dei congreget ex conventu nationum omnium, et gentilium devotione populorum, hoc est, ipsum manet, ipsi debitum reservatur, ipsi tantae gratiae praerogativa defertur.
PL 14, 680Cしたがって、族長のこの言葉は、こういうことである。すなわち、ユダヤ人の裁き人たちや王たちにおいて、王たちを通して導かれた、損なわれない継承の相続財産が保たれる。「それが取り置かれている者が来るまで」である。それは、その者が、あらゆる国民の集まりと、異邦の諸民の献身から、神の教会を集めるためである。すなわち、その〔相続〕は彼を待っており、彼に負うものが保たれており、彼にこれほどの恩寵の特権が帰される、ということである。
22. Et ipse est exspectatio gentium. Plus dixit quam si dixisset, ipsum exspectant gentes, quod omnis spes Ecclesiae in ipso recumbat.
PL 14, 680C22. 「そして彼自身が諸国民の待望である」。これは、「諸国民は彼を待っている」と言った場合よりも多くを語っている。教会のすべての希望が、彼のうちに憩うからである。
Ideo dicitur Moysi: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) , ne ipse sponsus Ecclesiae crederetur, qui dux plebis eligebatur. Ideo solvit calceamentum suum Jesus Nave, (Josue V, 16) , ut venturo tanti muneris gratiam et ipse servaret.
PL 14, 680Cそれゆえモーセに「汝の足の履き物を脱げ」(出エジプト記3:5)と告げられる。民の指導者として選ばれていた彼自身が、教会の花婿だと思われないためである。それゆえナヴェの子イエス〔ヨシュア〕も自分の履き物を脱いだ(ヨシュア記5:16)。来るべき者のために、これほどの賜物の恩寵を、自分も守るためである。
Ideo dicit Joannes: Post me venit vir cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus (Joan. I, 27) .
PL 14, 680Dそれゆえヨハネは言う。「私のあとから一人の人が来る。私は彼の履き物の紐を解くにも値しない」(ヨハネ1:27)。
Ideo dicit: Qui habet sponsam sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, et gaudio gaudet (Joan. III, 29) , hoc est, ipse solus vir est Ecclesiae, hic est exspectatio gentium, huic deferentes copulam gratiae nuptialis, calceamentum suum solverunt prophetae.
PL 14, 680Dそれゆえ彼は言う。「花嫁を持つ者が花婿である。花婿の友は、立って彼の声を聞き、喜びに喜ぶ」(ヨハネ3:29)。すなわち、教会の夫は彼ただ一人であり、これこそが諸国民の待望であって、この者に婚姻の恩寵の結びを差し出して、預言者たちは自分の履き物を脱いだのである。
Hic sponsus est, ego amicus sponsi: gaudeo quia venit, quia vocem audio nuptialem, quia jam non dura peccatorum supplicia, dura Legis tormenta, sed remissionem criminum, vocem laetitiae, sonum jucunditatis, exsultationem festi nuptialis audivimus.
PL 14, 681Aこれが花婿であり、私は花婿の友である。私は喜ぶ。彼が来たこと、婚礼の声を私が聞いていることを。我々は、もはや罪の厳しい刑罰、律法の厳しい責め苦ではなく、罪の赦し、喜びの声、楽しみの響き、婚礼の祝宴の歓呼を聞いたからである。
23. Hic est ille alligans ad vitem asinum suum, et cilicio pullum asinae suae; ut fervorem Spiritus sancti habeat congregatio nationum ante remissa et negligens, sed jam devota per Christum, et viti illi perpetuae, hoc est Domino Jesu, qui ait: Ego sum vitis, et Pater meus agricola (Joan. XV, 1) , velut fructuosi palmites quibusdam inexsolubilis fidei vinculis alligemur.
PL 14, 681A23. この者こそ、自分のろば〔底本は asinum。上の引用では asinam(雌ろば)。ミーニュの脚注は、ローマ版と若干の写本は asinam とするが、より多くのより良い写本は asinum と読むとする〕をブドウの木に、自分の雌ろばの子を荒布につなぐ者である。これは、以前は緩んで怠っていたが、いまやキリストを通して献身する諸国民の集まりが、聖なる霊の熱を持つためであり、また、あの永遠のブドウの木、すなわち「私はブドウの木、私の父は農夫である」(ヨハネ15:1)と言った主イエスに、実り豊かな枝のように、解けない信仰の絆によってつながれるためである。
Hoc est illud mysterium, quod pullum asinae solvi jussit in Evangelio, et ipse Dominus Jesus sedit super eum, ut alligatus ad vitem perpetua sanctorum suavitate requiesceret. 24. Lavabit, inquit, in vino stolam suam.
PL 14, 681Aこれこそ、彼が福音書でろばの子を解くように命じ、主イエス自身がその上に座った、あの奥義である。それは、〔ろばの子が〕ブドウの木につながれて、聖徒たちの永遠の甘美のうちに憩うためである。24. 「彼はぶどう酒で自分の長衣を洗う」と彼は言う。
Bona stola est caro Christi, quae omnium peccata operuit, omnium delicta suscepit, omnium errores texit. Bona stola, quae universos induit veste jucunditatis.
PL 14, 681Bキリストの肉は良い長衣であり、万人の罪を覆い、万人の罪過を引き受け、万人の迷いを包んだ。良い長衣であり、すべての者に喜びの衣を着せる。
Lavit hanc stolam in vino, quando cum baptizaretur in Jordane, descendit Spiritus sanctus sicut columba, et mansit super eum. Quo significatur quod plenitudo Spiritus sancti individua in eo fuerit, nec recesserit.
PL 14, 681B彼がこの長衣をぶどう酒で洗ったのは、ヨルダンで洗礼を受けたとき、聖なる霊がハトのように降って、彼の上にとどまったときである。これによって、聖なる霊の充満が彼のうちに分かたれずにあり、去らなかったことが示される。
Unde et evangelista (Marc. I, 10) ait: Quia plenus Spiritu sancto Dominus Jesus, regressus est ab Jordane. Lavit ergo Jesus stolam suam, non ut suam quae non erat; sed ut nostram quae erat, sordem ablueret.
PL 14, 681Bそれゆえ福音記者も(マルコ1:10)言う。「主イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから戻った」〔引照はマルコ1:10と刷られているが、引かれた文はルカ4:1に当たる〕。だからイエスが自分の長衣を洗ったのは、自分の汚れ──それは存在しなかった──を洗うためではなく、実際に存在した我々の汚れを洗い落とすためであった。
Denique addidit: Et in sanguine uvae anaboladium suum: hoc est, in passione corporis sui diluit gentes suo sanguine. Etenim verbi anaboladium gentes sunt, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi omnes eos induam sicut vestimentum (Esai. XLIX, 18) .
PL 14, 681Bさらに彼は付け加えた。「そしてブドウの血で自分の肩衣を〔洗う〕」。すなわち、自分の体の受難において、自分の血で諸国民を洗い清めたのである。実際、言葉〔なる者〕の肩衣は諸国民である。書かれているとおりである。「私は生きている、と主は言う。まことに私は彼らすべてを、衣のようにまとうであろう」(イザヤ49:18)。
Et alibi: Sicut amictum mutabis eos, et mutabuntur (Ps. CI, 27) . Non ergo sanguine proprio, sua peccata, quae non erant, sed nostra quae fecimus delicta, mundavit. Et bene uvam dixit, quia sicut uva pependit in ligno. Ipse est vitis, ipse uva.
PL 14, 681Cまた別の箇所にはこうある。「汝は彼らを外衣のように取り替え、彼らは取り替えられる」(詩篇101:27)。したがって彼は、自分の血によって、自分の罪──それは存在しなかった──を清めたのではなく、我々が犯した罪過を清めた。彼がブドウと言ったのは適切である。ブドウの房のように木に掛けられたからである。彼自身がブドウの木であり、ブドウの房である。
Vitis ligno adhaerens: uva, quia lancea militis apertum latus emisit aquam et sanguinem. Sic enim dixit Joannes: quia exivit de eo aqua et sanguis (Joan. XIX, 34) . Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium. Aqua nos abluit, sanguis nos redemit.
PL 14, 681Cブドウの木は木に結びついている。ブドウの房と言うのは、兵士の槍で開かれた脇腹が、水と血を流し出したからである。ヨハネがこう言っているとおりである。「彼から水と血が出た」(ヨハネ19:34)。水は洗いのため、血は代価のためである。水は我々を洗い、血は我々を贖った。
25. Et ideo ait propheta: Hilares oculi ejus a vino, et dentes candidiores, quam lac, significans prophetas et apostolos.
PL 14, 681C25. それゆえ預言者は、「その目はぶどう酒で晴れやかに、その歯は乳よりも白い」と言って、預言者たちと使徒たちを意味している。
Alii enim sicut oculi Christi praeviderunt et annuntiaverunt ejus adventum, de quibus ipse dicit: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) .
PL 14, 681Dある者たちは、キリストの目のように、彼の到来を前もって見て告げ知らせたからである。彼自身が彼らについて言う。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。
Et unus de prophetis dicit: Vidi Dominum Sabaoth (Esai. VI, 5) : quem videntes spiritali laetitia complebantur. Alii vero, hoc est apostoli, quos Dominus ab omni peccatorum labe mundavit, super lac candidiores facti sunt, quos macula nulla postea fuscavit.
PL 14, 682Aまた預言者の一人は言う。「私は万軍の主を見た」(イザヤ6:5)。彼を見て、彼らは霊の喜びに満たされた。ほかの者たち、すなわち使徒たちは、主があらゆる罪の汚れから清めた者たちで、乳にまさって白くなり、その後いかなる染みも彼らを曇らせなかった。
Etenim lac temporale est; gratia autem apostolorum perpetua manet, qui nobis spiritalia illa atque coelestia conficientes alimenta, mentis internae viscera saginarunt.
PL 14, 682A乳は一時のものであるが、使徒たちの恩寵は永続する。彼らは、あの霊的で天上の糧を我々のために整えて、内なる精神の内奥を養い太らせた。
Sunt etiam qui mandata Domini lucida, quae divino ore deprompta sunt, sicut lac nobis facta arbitrentur, quibus nutriti ad panis coelestis pervenimus alimoniam. Unde et Paulus ait: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis (I. Cor. III, 2) .
PL 14, 682Aまた、神の口から出された主の輝かしい戒めを、我々のために乳となったものと見なす者もいる。これに養われて、我々は天のパンの糧に至った。それゆえパウロも言う。「私は汝らに乳を飲ませ、食べ物は与えなかった。汝らにはまだできなかったからである」(一コリント3:2)。
Corinthios in principio fidei potu lactis imbuit. Et sancti illi quorum fides annuntiatur in universo mundo, tamquam ablactati, esca solidiore firmantur.
PL 14, 682A彼はコリントの人々を、信仰の初めに、乳を飲ませて育てた。そして、その信仰が全世界に告げ知らされているあの聖徒たちは、いわば乳離れした者として、より堅い食べ物によって強められる。
Caput V
第V章PL 14, 682BBenedictione Zabulon Ecclesiam atque ejus principes designari. 26. Zabulon juxta mare habitabit. Et ipse secus accessus navium, et pertendet usque ad Sidonem (Gen. XLIX, 13) .
PL 14, 682Bゼブルンの祝福によって、教会とその首長たちが示される。26. 「ゼブルンは海のかたわらに住む。彼は船の着く所のかたわらにあり、シドンにまで及ぶ」(創世記49:13)。
Ipsa nominis interpretatio meliora promittit; eo quod Latina expressio liberationem significet a nocturnis, quod est utique bonum, et ejus qui sperat in pennis Domini, quem circumdat veritas ejus, ne timeat a timore nocturno, et a negotio perambulante in tenebris.
PL 14, 682B名の解釈そのものが、よりよいものを約束する。ラテン語で表せば、その名は夜のものからの解放を意味するからである。これはまことに善いことであり、主の翼に望みを置く者に属する。その者を主の真理が取り囲むので、夜の恐れも、闇の中を巡り歩く事柄をも恐れない。
27. Hic ergo Zabulon juxta mare, inquit, habitabit; ut videat aliorum naufragia, ipse immunis periculi, et spectet alios fluctuantes in freto istius mundi, qui circumferantur omni vento doctrinae, ipse fidei radice immobilis perseverans, sicut est sacrosancta Ecclesia radicata atque fundata in fide, spectans haereticorum procellas, et naufragia Judaeorum, quoniam gubernatorem quem habuerant, abnegarunt.
PL 14, 682B27. こうして、このゼブルンは海のかたわらに住む、と彼は言う。それは、他の者たちの難破を、自分は危険を免れて見るためであり、この世の海で波に揉まれる者たち、あらゆる教えの風に運び回される者たちを、自分は信仰の根によって揺るがずにとどまって眺めるためである。それは、信仰に根ざし、据えられた至聖なる教会のとおりであり、教会は異端者たちの暴風と、ユダヤ人の難破を眺める。彼らは、持っていた舵取りを否認したからである。
Circa fluctus igitur habitat, non fluctibus commovetur, magisque ad subveniendum parata, quam periculo obnoxia, ut si qui tempestatibus acti gravibus confugere ad portum velint, praesto sit Ecclesia tamquam portus salutis, quae expansis brachiis in gremium tranquillitatis suae vocet periclitantes, locum fidae stationis ostendens.
PL 14, 682Cこうして教会は波のまわりに住むが、波に動かされず、危険にさらされるよりも、助けに駆けつける用意が整っている。重い嵐に追われて港へ逃れようとする者がいれば、教会が救いの港のようにそこに備えているためである。教会は両腕を広げて、危険にある者たちを自分の静けさのふところへ呼び、確かな停泊地の場所を示す。
Ecclesiae igitur in hoc saeculo tamquam portus maritimi per littora diffusi occurrunt laborantibus, dicentes esse credentibus refugium praeparatum, quo ventis quassata navigia possint subducere.
PL 14, 682Cこうして、この世において、諸教会は、岸辺に点在する海の港のように、苦しむ者たちを迎える。信じる者たちには避難所が備えられており、風に揺さぶられた船をそこに引き上げられる、と告げるのである。
28. In his Ecclesiis sunt principes Zabulon, et principes Nephthalim, sicut docet LXVII psalmus, quorum alii liberatores sunt a tempestate nocturna, clamantes: Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis (Rom. XIII, 12) : alii sunt latitudinis apostolicae, qui possunt dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11) .
PL 14, 682D28. これらの諸教会には、ゼブルンの首長たちとナフタリの首長たちがいる。詩篇第67篇が教えるとおりである。彼らのうち、ある者は夜の嵐からの解放者であり、こう叫ぶ。「それゆえ我々は闇の業を脱ぎ捨て、光の武具を身に着けよう」(ローマ13:12)。またある者は使徒的な広さを持つ者であり、こう言うことができる。「コリントの人々よ、我々の口は汝らに向かって開かれ、我々の心は広げられた」(二コリント6:11)。
Ipsi sunt isti qui cum essent in tenebris, lucem viderunt magnam, sicut propheta testatur dicens: Regio Zabulon, et regio Nephthalim, via maris trans Jordanem: populus qui sedebat in tenebris, viderunt lucem magnam: qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Esai. IX, 1 et 2) .
PL 14, 683A彼らこそ、闇の中にいたとき、大いなる光を見た者である。預言者が証言して言うとおりである。「ゼブルンの地、ナフタリの地、ヨルダンの向こうの海の道。闇の中に座っていた民は、大いなる光を見た。死の陰の地に座っていた者たちに、光が昇った」(イザヤ9:1–2)。
29. Exploratores igitur secus accessus navium posuit Dominus Deus noster patriarchae hujus haeredes, cujus cura pergivil et spiritalis successio pertendit usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes pervenit, ut Domini misericordia peccata abluat nationum.
PL 14, 683A29. こうして、我々の主なる神は、この族長の相続人たちを、船の着く所のかたわらに見張り役として置いた。その目覚めた配慮〔底本は pergivil。pervigil(寝ずの)と読む〕と霊的な継承は、シドンにまで及ぶ。すなわち、諸国民にまで至り、主の慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕が諸国民の罪を洗い清めるのである。
Sidon enim primitivus est filius Cham, illius utique qui propter irreverentiam paternae pietatis, maledictione damnatus est patris.
PL 14, 683Aシドンはハムの初子であり、そのハムは、父に対する敬虔を軽んじたゆえに、父の呪いによって断罪された者だからである。
Ergo liberatio nocturna tamquam in excubiis posita propugnaculi spiritalis, ne quis scopulos vitae hujus possit incidere, pertendit usque ad gravissimorum criminum peccatores, et Sidonios ipsos, qui ante superstitione vehementi venatores scelerum nuncupabantur, et, ut interpretatio docet, soluta haereditate maledicti, donataque haereditate benedictionis absolvit; ut ubi major reatus erat, ibi nunc uberior sit gratia.
PL 14, 683Bこうして、夜からの解放は、この生の暗礁に誰も突き当たることのないように、霊の砦の見張りの位置に置かれたかのようになって、最も重い罪を犯した者たちにまで及び、かつて激しい迷信のゆえに「罪の狩人」と呼ばれていたシドン人自身にまで及ぶ。そして、解釈の教えるとおり、呪いの相続を解き、祝福の相続を与えて、彼らを赦す。咎が大きかったところに、いま、いっそう豊かな恩寵があるようにするためである。
Caput VI
第VI章PL 14, 683BDe benedictione Issachar, quae mystice de Christo Domino exponitur. 30. Issachar bonum concupivit, requiescens inter medias sortes, et videns requiem quia bona est, et terram quia pinguis: supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX, 14 et seq.) .
PL 14, 683Bイサカルの祝福について。それはキリストである主について奥義的に解き明かされる。――30. 「イサカルは善を欲し、〔二つの〕分け前の間の中ほどに憩い、安息がよいものであることと、土地が肥えていることを見て、自分の肩を差し出して労し、農夫となった」(創世記49:14以下)。
Issachar merces dicitur, et ideo refertur ad Christum, qui est merces nostra; quod eum nobis ad spem salutis aeternae non auro, non argento, sed fide et devotione mercemur.
PL 14, 683Cイサカルは報酬と呼ばれ、それゆえキリストに関係づけられる。キリストは我々の報酬だからである。我々は永遠の救いの望みのために、金によってでも銀によってでもなく、信仰と献身によってキリストを報酬として得るのである。
Unde et David de ipso dicit: Ecce haereditas Domini, filii merces, fructus ventris (Ps. CXXVI, 3) . Et Moyses de eo dicit: Merces circa mare inhabitantium (Deut. XXXIII, 19) . Hic est qui bonum concupivit ab initio, et quod malum est, desiderare nescivit.
PL 14, 683Cそのゆえにダビデもキリストについて言う。「見よ、主の嗣業、子らという報酬、胎の実」(詩篇126:3)。またモーセもキリストについて言う。「海のほとりに住む者たちの報酬」(申命記33:19)。これこそ、初めから善を欲し、悪であるものを望むことを知らなかった者である。
De quo et Esaias ait: Priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, non credidit malitiae, eligens quod bonum est (Esai. VIII, 4) . Requievit inter sortes veteris et novi Testamenti, vel in medio prophetarum.
PL 14, 683Cこの者についてイザヤも言う。「童子が父または母と呼ぶことを知る前に、悪意を信じず、善であるものを選んだ」(イザヤ8:4)。キリストは旧約と新約の分け前の間に憩った。あるいは預言者たちの真ん中に〔憩った〕。
Ideoque inter Moysen et Eliam medius apparuit; ut ostenderet nobis quod in eorum sermonibus requiem habeat, per quos plerique peccatis renuntiantes credunt in Deum vivum: vel quod ipsi sint testes resurrectionis ejus, et beatae quietis.
PL 14, 683Dそれゆえキリストはモーセとエリヤの間の中ほどに現れた。それは、キリストがこの二人の言葉の中に安息を持つことを我々に示すためである。この二人によって、多くの者が罪を捨て、生ける神を信じる。あるいは、この二人がキリストの復活と祝福された安息の証人であることを〔示すためである〕。
31. Itaque ut ad resurrectionis suae gratiam vocaret gentes (ipsa est enim pinguis et fertilis terra, quae fructus generat aeternos, fructus centesimos et sexagesimos), subjecit humerum suum ad laborandum, subjiciens se cruci, ut nostra peccata portaret.
PL 14, 683D31. こうして、キリストは自分の復活の恩寵へと諸国民を招くために(この土地こそ、永遠の実、百倍と六十倍の実を生む、肥えた豊かな土地である)、「労するために自分の肩を差し出し」、十字架に自らを従わせて、我々の罪を担った。
Ideoque dicit Propheta: Cujus principium super humerum ejus (Esai. IX, 6) , hoc est, super corporis passionem divinitatis potestas, vel crux supereminens corpori.
PL 14, 684Aそれゆえ預言者は言う。「その支配は肩の上にある」(イザヤ9:6)。すなわち、体の受難の上に神性の権能がある、あるいは体の上に十字架がそびえている、ということである。
Posuit ergo humerum incumbens aratro omnibus subeundis contumeliis patiens, ita subjectus labori, ut vulneraretur propter iniquitates nostras, et infirmaretur propter peccata nostra.
PL 14, 684Aこうしてキリストは、鋤にのしかかり、あらゆる侮辱を耐え忍んで受けながら、肩を置いた。それほどに労苦に服し、我々の不法のゆえに傷つけられ、我々の罪のゆえに弱められたのである。
Et factus est vir agricola, sciens terram suam bono seminare frumento, et fructiferas arbores alta radice plantare.
PL 14, 684A「そして農夫となった」。キリストは、自分の土地に良い麦を蒔き、実を結ぶ木々を深い根で植えることを知っているのである。
Caput VII
第VII章PL 14, 684ADe benedictione Dan, quae futurum ex ea Tribu Antichristum praenuntiat. Exhortatio ad vitiorum somnum excutiendum subjungitur; postquam eadem Tribus praedicitur ad fidem accessura. 32. Dan judicabit populum suum tamquam et una Tribus Israel.
PL 14, 684Aダンの祝福について。それはこの部族からやがて反キリストが出ることを予告する。悪徳の眠りを振り払えという勧めが続くが、それは同じ部族がやがて信仰に近づくと予言されたのちのことである。――32. 「ダンは、イスラエルの一つの部族と同じく、自分の民を裁くであろう」。
Et factus est Dan ipsi serpens in via sedens, et in semita mordens calcaneum equi, et cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 16 et seq.) . Simplex quidem intellectus hoc habet, quod etiam Dan Tribus judicem dederit in Israel.
PL 14, 684B「そしてダンは自分にとって、道に座る蛇、小道で馬の踵を噛む者となり、騎手は後ろへ落ち、主から救いを待つ」(創世記49:16以下)。単純な理解によれば、ダンの部族もイスラエルに裁き人を与えたということである。
Etenim post Jesum Nave Judices fuerunt plebis de diversis Tribubus. Fuit autem et Samson de Tribu Dan, et judicavit Israel viginti annis.
PL 14, 684B実際、ナウェの子イエス〔ヨシュア〕の後、民の士師たちは様々な部族から出た。サムソンもダンの部族の者であり、二十年間イスラエルを裁いた。
Sed non hunc prophetia significat, at Antichristum qui futurus est ex Tribu Dan, saevus judex, et tyrannus immanis, judicabit populum suum. Tamquam serpens in via, sedens in semita, dejicere tentabit eos qui viam ambulant veritatis, supplantare cupiens veritatem.
PL 14, 684Bしかし預言が指し示しているのはサムソンではなく、ダンの部族から出ることになる反キリストである。残忍な裁き手、凶暴な僭主として、自分の民を裁くであろう。「道にいる蛇」のように、「小道に座って」、真理の道を歩む者たちを倒そうと試みるであろう。真理を押しのけようと望むのである。
Hoc est enim mordere equi calcaneum, ut veneni suffusione equus saucius, et vulneratus dente serpentis, levet calcaneum suum; sicut Judas proditor tentatus a diabolo super Dominum Jesum levavit calcaneum suum, ut dejiceret equitem, qui se dejecit ut omnes levaret.
PL 14, 684C馬の踵を噛むとは、毒が注がれて傷つけられた馬が、蛇の牙に傷を受けて、自分の踵を上げるということだからである。それは、裏切り者ユダが悪魔に誘惑されて主イエスに逆らって自分の踵を上げたのと同じである。騎手を落とそうとしてである。しかしその騎手は、すべての者を引き上げるために、自らを落としたのである。
Cecidit igitur non prostratus in faciem quasi dormitans, sed retrorsum, ut a superioribus ad priora se extendens, a Domino exspectaret salutem. Sciebat enim se resuscitandum, et ideo jacentem Adam exspectabat erigere.
PL 14, 684Cそれゆえ主は、眠りかけた者のように顔を下にして倒れたのではなく、後ろへ倒れた。上にあるものから、前にあるものへと身を伸ばして、主から救いを待つためである。主は自分が甦らされることを知っていたからであり、それゆえ、横たわるアダムを起こすことを待ち望んでいたのである。
33. Unde nos cum bene in via currimus, caveamus necubi serpens lateat in semita, et subruat vestigium equi, hoc est, corporis nostri, et dejiciat subito equitem dormientem. Nam si vigilemus, cavere debemus aliquatenus, et morsus declinare serpentis.
PL 14, 684C33. だから我々は、道をうまく走っているときにも、どこかで蛇が小道に潜んで、馬の足跡を、すなわち我々の体の足跡を掘り崩し、眠っている騎手を不意に落とすことのないよう、用心しよう。目を覚ましているなら、我々はある程度まで用心し、蛇の噛みつきを避けることができるはずだからである。
Non ergo nos opprimat somnus negligentiae, somnus saeculi, non opprimat divitiarum somnus; ne et de nobis dicatur: Obdormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum (Psal. LXXV, 6) .
PL 14, 684Dだから、怠慢の眠り、世の眠りが我々を押さえつけることのないように。富の眠りが押さえつけることのないように。我々についてまで、こう言われることのないように。「彼らは自分の眠りに眠り、富の人々はみな何も見いださなかった」(詩篇75:6)。
Sed sunt et equites dormientes, de quibus scriptum est: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Ibid., 7) . Si avaritia pectus tuum vulneret, si libido inflammet, dormis eques, et ideo corpus tuum, hoc est, equum tuum non potes refrenare.
PL 14, 684Dしかし眠っている騎手たちもいる。彼らについてこう書かれている。「馬に乗った者たちはまどろんだ」(詩篇75:7)。貪欲があなたの胸を傷つけ、情欲が燃え立たせるなら、あなたは眠る騎手であり、それゆえ自分の体を、すなわち自分の馬を、手綱で御することができない。
Vigila ergo, ut etiam si dejectus fueris, hoc est, mortuus fueris, non obdormias. Qui enim obdormiunt somnum suum, nihil inveniunt. Tu autem exspecta salutem a Domino, venturam respice, ut gratiam resurrectionis invenias.
PL 14, 685Aだから目を覚ましていよ。たとえ落とされても、すなわち死んでも、眠り込むことのないためである。自分の眠りに眠る者は、何も見いださないからである。あなたは主からの救いを待て。来るべきものを見つめよ。復活の恩寵を見いだすためである。
Dormiebat Judas: denique verba Christi non audiebat. Dormiebat Judas, et quidem somnum divitiarum, qui mercedem de proditione quaerebat.
PL 14, 685Aユダは眠っていた。だからキリストの言葉を聞かなかった。ユダは眠っていた。しかも富の眠りを眠っていた。彼は裏切りから報酬を求めた者だからである。
Vidit eum dormientem diabolus, et oppressum avaritiae somno gravi: misit se in cor ejus, vulneravit equum, dejecit equitem, quem separavit a Christo.
PL 14, 685A悪魔は、ユダが眠っているのを見た。貪欲の重い眠りに押さえつけられているのを。悪魔は彼の心の中に入り込み、馬を傷つけ、騎手を落とし、彼をキリストから引き離した。
34. Hanc Tribum benedixit Moyses dicens: Dan catulus leonis, et effugiet ex Basan (Deut. XXXII, 22) , hoc est, ex confusione. Unde secundum Graecum magis intelligere debemus, ex quo Latinus transtulit, quod Dan ipse factus sit serpens in via sedens.
PL 14, 685A34. この部族をモーセは祝福して言った。「ダンは獅子の子、バシャンから逃れるであろう」(申命記32:22)〔底本は32:22。モーセの祝福の該当箇所は33:22に当たる〕。すなわち、恥〔バシャンは「恥」の意に解される〕から〔逃れる〕ということである。それゆえ我々は、ラテン語訳の元になったギリシア語に従って、ダンその者が道に座る蛇となったと理解すべきである。
Dan judicium interpretatur. Et ideo grave judicii periculum Tribus ista subiit, cui serpens illapsus Antichristus est, qui currentem suis sauciaret venenis.
PL 14, 685Bダンは「裁き」と解釈される。それゆえこの部族は裁きの重い危険に身を置いた。その部族に反キリストである蛇が忍び込み、走る者を自分の毒で傷つけたのである。
Sed tamen ipsa Tribus liberabitur a confusione, cum fuerit confessa equitem resurgentem, qui ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis: qui autem me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32 et 33) .
PL 14, 685Bしかしその部族そのものも、甦る騎手を告白したときには、恥から解放されるであろう。その騎手はこう言う。「私を人々の前で告白する者を、私もまた天にいる私の父の前で告白する。しかし、人々の前で私を恥じる者を、私もまた天にいる私の父の前で恥じさせる」(マタイ10:32–33)。
Caput VIII
第VIII章PL 14, 685BBenedictione Gad tentaturos Dominum Judaeos, et vicissim tentandos ab eodem, adumbrari. 35. Gad tentatio, tentavit eum, et ipse tentavit eos secus pedes (Gen. XLIX, 19) .
PL 14, 685Bガドの祝福において、ユダヤ人たちが主を試みること、そして今度は彼ら自身が同じ主に試みられることが予示されている。――35. 「ガドは試みである。彼はこれを試み、彼自身は彼らを足もとで試みた」(創世記49:19)。
Tentatio est congregatio et astutia scribarum et sacerdotum qui Dominum Jesum de tributo Caesaris, et de Joannis baptismate, ut docuit Scriptura (Matth. XXII, 17) , tentabant; quibus Dominus Jesus in sua justitia tentamentum retorsit (Ibid., 21, 23) .
PL 14, 685C試みとは、書記たちと祭司たちの集まりと狡猾さである。彼らは主イエスを、カエサルへの貢ぎ金について、またヨハネの洗礼について、聖書が教えているとおり試みたのである(マタイ22:17)。しかし主イエスは自分の正義のうちに、その試みを彼らに投げ返した(マタイ21:23)〔底本は「Ibid., 21, 23」。21章23節と読んだ。22:21 と 23 とも読める〕。
Secus pedes, hoc est, continuo sine ulla deliberatione referens, quo tentantes magis ipse concluderet.
PL 14, 685C「足もとで」とは、すなわち、ただちに、少しも思案することなく切り返して、試みる者たちを、かえって自分のほうが論で閉じ込めるため、ということである。
Dicentibus enim: In qua potestate haec facis? non ad quaesita respondit; sed etiam ipse proposuit dicens: Interrogabo et ego vos unum verbum: quod si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio (Ibid., 24) .
PL 14, 685C彼らが「汝は何の権能でこれらのことをするのか」と言ったとき、主は問われたことには答えず、自分のほうから提案して言った。「私も汝らに一つの言葉を尋ねよう。それを汝らが私に言うなら、私も汝らに、何の権能でこれらのことをするかを言おう」(マタイ21:24)〔底本の引照は「Ibid., 24」。直前の「Ibid., 21, 23」を21章23節と取れば、これと合う〕。
Iterum dicentibus: Licet tributum dari Caesari, an non (Matth. XXII, 17) ? ait: Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census. Et offerentes iterum interrogavit: Cujus est imago et superscriptio (Ibid., 19) ? Dicunt ei: Caesaris.
PL 14, 685Dまた彼らが「カエサルに貢ぎ金を納めることは許されるのか、許されないのか」(マタイ22:17)と言ったとき、主は言った。「偽善者たちよ、なぜ私を試みるのか。税の貨幣を私に見せよ」。彼らが差し出すと、主は重ねて尋ねた。「これは誰の像と銘か」(マタイ22:19)。彼らは言う。「カエサルのです」。
Ibi igitur eos ligavit ipsorum sermonibus, ipsorum obligatione constrinxit. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo (Ibid., 21) , ut contra verba sua venire non possent. Denique mirati abierunt ab eo.
PL 14, 685Dそこで主は、彼らをまさにその言葉で縛り、彼ら自身の言質で締めつけた。そのとき主は彼らに言った。「それゆえ、カエサルのものはカエサルに、神のものは神に返せ」(マタイ22:21)。彼らが自分の言葉に背くことができないようにするためである。そして彼らは驚いて、主のもとから去った。
Sed non est mirum si secus pedes respondebat, qui ante pedes videbat. 36. Exposuit Moyses evidenter hanc prophetiam Jacob sancti esse de Christo. Sic enim ait: Benedictus qui ampliavit Gad.
PL 14, 685Dしかし、足の前を見ていた者が、足もとで答えたのは、不思議ではない。36. モーセは、聖なるヤコブのこの預言がキリストについてのものであることを、明らかに説き明かした。こう言っているからである。「ガドを広げた者は祝福されよ」。
Sicut leo requievit confringens brachia et principes, et vidit ab initio suo quia ibi divisa est terra principum collectorum simul cum principibus populorum. Justitiam fecit Dominus, judicium cum Israel (Deut. XXXIII, 21) .
PL 14, 686A「獅子のように憩い、腕と指導者たちを打ち砕き、その初めから、そこに集められた指導者たちの地が、民の指導者たちとともに分けられたのを見た。主は正義を行い、イスラエルとともに裁きを行った」(申命記33:21)。
37. Agnoscimus itaque quis requieverit sicut leo, quis confregerit brachia potentium, quis a principio divisiones tentantium vidit. Ibi igitur hiatus est terrae, qui absorbeat calumniantes, ubi tentatio perfidorum est.
PL 14, 686A37. こうして我々は、誰が獅子のように憩ったのか、誰が力ある者たちの腕を打ち砕いたのか、誰が初めから、試みる者たちの分裂を見たのかを知る。したがって、そこ、すなわち不信の者たちの試みがあるところに、中傷する者たちを呑み込む大地の裂け目がある。
Caput IX
第IX章PL 14, 686ADe benedictione Aser, qua Christi pauperis divitiae, ac multiplicia in homines dona exprimuntur. 38. Aser pinguis ejus panis, et ipse dabit escam principibus (Gen. XLIX, 20) . Aser interpretatione Latina significat divitias.
PL 14, 686Aアシェルの祝福について。それによって、貧しいキリストの富と、人々への多様な賜物が表される。――38. 「アシェル、そのパンは肥えており、彼は指導者たちに食物を与える」(創世記49:20)。アシェルはラテン語の解釈では富を意味する。
Quis igitur dives, nisi ubi altitudo divitiarum est sapientiae et scientiae Dei? Quis dives nisi Dominus Jesus, qui abundat semper, et numquam deficit? Pauper venit in hunc mundum, et omnibus abundavit, universos replevit.
PL 14, 686Bでは、神の知恵と知識の富の深みがあるところでなければ、誰が富む者であろうか。つねにあふれ、決して尽きることのない主イエスでなければ、誰が富む者であろうか。キリストは貧しい者としてこの世界に来て、すべての者にあふれるほど与え、万人を満たした。
Quantus est in divitiis, qui paupertate sua omnes divites fecit! Sed pauper propter nos, dives cum Patre.
PL 14, 686B自分の貧しさによってすべての者を富ませた者は、富において何と大きいことか。しかし我々のために貧しく、父とともに富んでいるのである。
Pauper ille, ut nos ab inopia vindicaret; sicut Apostolus docet dicens: Quia propter vos pauper est factus, cum dives esset; ut illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9) . Cujus inopia ditat, sanat fimbria, fames satiat, mors vivificat, sepultura resuscitat.
PL 14, 686Bキリストが貧しかったのは、我々を窮乏から解き放つためである。使徒もこう教えている。「汝らのために、富んでいたのに貧しくなった。その窮乏によって汝らが富む者となるためである」(二コリント8:9)。その窮乏は富ませ、衣の房は癒し、飢えは満たし、死は生かし、埋葬は甦らせる。
Hic ergo dives est thesaurus, hujus pinguis panis. Et bene pinguis quem qui manducaverit, esurire non poterit. Hunc panem dedit apostolis, ut dividerent populo credentium; hodieque dat nobis eum, quem ipse quotidie sacerdos consecrat suis verbis.
PL 14, 686Bそれゆえ、この富める者は宝であり、そのパンは肥えている。そしてそのパンはまことに肥えている。それを食べた者は飢えることができないからである。キリストはこのパンを使徒たちに与え、信じる民に分けさせた。今日もそれを我々に与える。主自身が祭司として、毎日自らの言葉で聖別するのがそのパンである〔ipse sacerdos は「祭司である主自身」とも「祭司(司教)自身」とも取れる。suis verbis(自らの言葉で)が主の言葉による聖別を言うと見て、前者と取った〕。
Hic ergo panis factus est esca sanctorum. 39. Possumus et ipsum Dominum accipere, qui suam carnem nobis dedit, sicut ipse ait: Ego sum panis vitae.
PL 14, 686Cそれゆえこのパンは聖なる者たちの食物となった。39. 我々は、主その人をもパンとして受け取ることができる。主は自分の肉を我々に与えた。主自身が言うとおりである。「私は命のパンである」。
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est autem panis qui de coelo descendit, ut si quis ex eo manducaverit, non moriatur (Joan. VI, 48 et 49) .
PL 14, 686C「汝らの父祖は荒れ野でマナを食べて、死んだ。しかしこれは、天から降ってきたパンであり、これを食べる者が死なないためのものである」(ヨハネ6:48–49)。
Et ne quis putaret quia de hac morte dicit quae per animae et corporis secessionem venit, et jure dubitet, cum sciat sanctos apostolos hac morte esse defunctos, addidit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi.
PL 14, 686Cそして、主が言っているのは、魂と体とが離れることで来るこの死のことだと誰かが思い、また、聖なる使徒たちもこの死で亡くなったことを知っているので、もっともな疑いを抱くことのないよう、主は付け加えた。「私は、天から降ってきた生けるパンである」。
Si quis manducaverit ex hoc, vivet in aeternum (Ibid., 51 et 52) : hoc est, non de temporali vita dixi supra, nec de morte istius vitae, qua etiam si quis mortuus fuerit, tamen si panem meum acceperit, vivet in aeternum.
PL 14, 686C「誰かがこれを食べるなら、永遠に生きる」(ヨハネ6:51–52)。すなわち、私が先に言ったのは、時間の中の命のことでも、この命の死のことでもない。この命のうちに死んだ者があっても、私のパンを受けたなら、永遠に生きる、ということである。
Ille enim accipit, qui seipsum probat: qui autem accipit, non morietur peccatoris morte, quia panis hic remissio peccatorum est.
PL 14, 686D実際、自分自身を吟味する者が受ける。そして受ける者は、罪人の死を死なない。このパンは罪の赦しだからである。
40. Moyses quoque pulcherrime prophetavit in benedictionibus suis dicens: Benedictus a filiis Aser, et erit acceptus a fratribus suis; et intinget in oleo pedem suum, et ferrum, et aeramentum est calceamentum ejus. Et sicut dies tui sunt, sic erunt virtutes tuae.
PL 14, 686D40. モーセもまた、自分の祝福の中で、まことに美しく預言して言った。「アシェルの子らによって祝福され、兄弟たちに受け入れられ、自分の足を油に浸すであろう。鉄と青銅が彼の履物である。汝の日々のとおり、汝の力もあるであろう」。
Non est quisquam sicut est Deus tuus in coelo, adjutor tuus, et magnus Dominus firmamenti: et protegens te Deus initii, et per vires brachiorum potentium ejecit a facie tua inimicum tuum, dicens: Pereat.
PL 14, 686D「汝の神のような者は天に誰もいない。汝の助け手、大空の偉大なる主。そして汝を守る初めの神は、力ある者たちの腕の力によって、汝の面前から汝の敵を追い払い、『滅びよ』と言った」。
Et inhabitabit Israel fidens solus super terram: Jacob in frumento et vino; et coelum tibi cum nebula roris erit (Deut. XXXIII, 24 et seq.) .
PL 14, 687A「そしてイスラエルは安んじて、ただひとり地の上に住む。ヤコブは麦とぶどう酒のうちにある。天は汝のために、露の霧とともにあるであろう」(申命記33:24以下)。
Caput X
第X章PL 14, 687ABenedictionem Nephthalim, fidelium Christo, tamquam viti palmites, haerentium, et mortis vinculis exsolutorum imaginem esse. 41. Nephthalim vitis remissa, porrigens in germine decorem (Gen. XLIX, 21) .
PL 14, 687Aナフタリの祝福は、ブドウの若枝のようにキリストにつながる信じる者たち、死の鎖から解かれた者たちの似姿であること。――41. 「ナフタリは解き放たれたブドウの木、芽のうちに麗しさを差し出す」(創世記49:21)。
Sarmentum vitis aliud amputatur, quod videtur inutile, ne cassa vitis sarmentorum exsultatione luxuriet: et aliud paulisper recidetur ac remittetur, ut fructum afferat, cujus decus in generatione porrigitur; quia dum ad superna se subrigit, vitem amplectitur, et ad verticem ascendens, jugi quaedam colla vitium pretiosi palmitis vestit monili.
PL 14, 687Aブドウの木の枝のうち、役に立たないと見えるものは切り取られる。空しいブドウの木が枝の勢いにまかせて繁茂しすぎることのないためである。もう一方の枝は少しだけ刈り込まれ、解き放たれる。実をもたらすためで、その麗しさは実を生むことのうちに差し出される。この枝は上へ身を起こすとき、木に抱きつき、頂へ登って、ブドウの木々のいわば棚〔jugi は棚の意に取った。係りは定かでない〕の首筋を、貴い若枝の首飾りで飾るからである。
Est et ille decus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundet. 42. Decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem palmitem viti significat spiritali, cujus nos sarmentum sumus, et fructum afferre possumus, si maneamus in vite: sin autem, praecidimur.
PL 14, 687Bあの〔枝〕もまた、生むことにおいて麗しい。満ちた若枝によって多くの実をあふれさせるからである。42. これも麗しいが、はるかに美しいのは、霊のブドウの木につながる若枝を示していることである。我々はその木の枝であり、その木にとどまるなら実を結ぶことができる。さもなければ切り落とされる。
43. Sanctus patriarcha Nephthalim erat palmes abundans. Unde Moyses dicit: Nephthalim satietas accipientium, replebitur benedictione a Domino, mare et Africum possidebit (Deut. XXXIII, 23) , exponens hoc quod Jacob dixerat, quid sit vitis remissa, hoc est, per fidei gratiam vinculis mortis exutus: in quo significatur populus Dei ad libertatem fidei, et ubertatem vocatus gratiae toto orbe diffusus, qui jugum Christi bono fructu vestiat, et ligna verae illius vitis, hoc est, mysteria Dominicae crucis ambiat, nec timeat confessionis ejus periculum, sed magis etiam in persecutionibus positus Christi nomine glorietur.
PL 14, 687B43. 聖なる族長ナフタリは、豊かな若枝であった。それゆえモーセは言う。「ナフタリは受ける者たちの満ち足りである。主から祝福で満たされ、海とアフリクス〔南西風、またその方角の地〕を所有するであろう」(申命記33:23)。モーセは、ヤコブの言ったことを、すなわち「解き放たれたブドウの木」とは何かを説き明かしている。それは、信仰の恩寵によって、死の鎖から脱した者ということである。そこには、信仰の自由と恩寵の豊かさへと招かれ、全世界に広がった神の民が示されている。この民は、キリストのくびきを良い実で飾り、あの真のブドウの木の木材、すなわち主の十字架の奥義に抱きつき、キリストを告白する危険を恐れず、かえって迫害のただ中に置かれてもキリストの名を誇る。
44. Hic est vere remissus a vinculis, qui nullo nexu formidinis alligetur. Unde et propheta dicit: Exibunt, et tripudiabunt sicut vituli resoluti vinculis (Malac. IV, 2) .
PL 14, 687C44. 鎖から解き放たれた者とは、まことにこの者であり、恐れのいかなる縛りにも縛られない。それゆえ預言者も言う。「彼らは出て行き、鎖を解かれた子牛のように跳ね回る」(マラキ4:2)。
Ideoque in germine suo decorem porrigit, quia in loco pascuae collocatus, et super aquam refectionis educatus, per sacramenta regenerationis suae germinat bonum verbi decorem, et assumitur in illam pulcherrimam Christi gratiam, qui potest venustatem tui decoris augere.
PL 14, 687Cそれゆえ、この者は自分の芽に麗しさを差し出す。牧場の地に置かれ、憩いの水のほとりで育てられ、自らの再生の秘跡を通して、言葉の良い麗しさを芽生えさせ、あのキリストの最も美しい恩寵へと取り上げられるからである。キリストは、あなたの麗しさの優美さを増し加えることができる。
45. Denique super omnes decorus, quod habet donat; quia nemo potest donare quod non habet. Ideoque dictum est: Dominus regnabit, decorem induit (Psal. XCII, 1) .
PL 14, 687D45. こうして、万人にまさって麗しい者は、自分の持つものを与える。持たないものを与えることは誰にもできないからである。それゆえ、こう言われている。「主は支配し、麗しさをまとった」(詩篇92:1)。
Induit enim decorem Ecclesiae gratia, quae in illo lavacro deponens foeditatem omnium delictorum, splendore gratiae coelestis enituit.
PL 14, 687D実に、主は恩寵によって教会の麗しさをまとう。教会は、あの洗いにおいてすべての罪過の汚れを脱ぎ捨て、天の恩寵の輝きをもって輝き出た〔gratia を奪格、Ecclesiae を decorem に係る属格と取り、induit の主語を直前の詩篇の「主」と見た。gratia を主格に取れば「教会の恩寵が麗しさをまとう」となる。quae は Ecclesia を受けると取った〕。
Ideoque sponsus de ea dicit: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, electa sicut sol, speciosa sicut luna, miraculum sicut ornatus (Cant. VI, 9) .
PL 14, 687Dそれゆえ花婿は教会について言う。「暁のようにのぞき見、太陽のように選ばれ、月のように美しく、飾りのように驚くべきこの者は誰か」(雅歌6:9)。
Caput XI
第XI章PL 14, 688AIn benedicendo Joseph longiorem fuisse beatum Jacob, quia praefigurata in eo Christi videbat mysteria. His porro ejusdem benedictionis partes singulae applicantur.
PL 14, 688Aヨセフを祝福するにあたって聖ヤコブが長く語ったのは、ヨセフのうちにキリストの奥義が予め示されているのを見たからであること。さらに、この祝福の個々の部分がそれらの奥義に当てはめられる。
46. Nunc ut tamquam epilogo quodam concludamus historiam, sicut et Scriptura conclusit, prophetiam sancti Jacob de sancti Joseph nomine digeramus: Filius ampliandus meus, Joseph filius ampliandus meus, zelandus filius meus adolescentior ad me revertere.
PL 14, 688A46. さて、いわば結びのようにして歴史を閉じるために、聖書もそのように閉じたのであるが、聖ヤコブが聖ヨセフの名について語った預言を整理しよう。「私の増し加えられるべき子、ヨセフ、私の増し加えられるべき子、妬まれるべき私の子、より若い者よ、私のもとに帰れ」。
In quem consilium conferentes maledicebant, et intendebant in eum Domini arcum, et contriti sunt cum potentia arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum manuum eorum per manum potentis Jacob; indeque praevaluit Israel a Deo patris tui.
PL 14, 688A「彼に対して謀議を巡らす者たちは彼を呪い、主の弓を彼に向けた。しかし彼らの弓は力もろとも砕かれ、彼らの手の腕の筋は、力あるヤコブの手によって解かれた。そこからイスラエルは、汝の父の神によって勝った」。
Et adjuvit te Deus meus, et benedixit te benedictione coeli a summo, et benedictione terrae habentis omnia.
PL 14, 688B「そして私の神が汝を助け、上からの天の祝福と、すべてを持つ地の祝福をもって汝を祝福した」。
Propter benedictionem uberum et vulvae benedictiones patris tui et matris tuae praevaluerunt super benedictiones montium manentium; et desideria collium aeternorum erunt super caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit, fratrum (Gen. XLIX, 22 et seq.) .
PL 14, 688B「乳房と胎の祝福のゆえに、汝の父と汝の母の祝福は、とどまる山々の祝福にまさった。永遠の丘々の望みは、ヨセフの頭の上に、そして彼が治めた兄弟たちの頂の上にあるであろう」(創世記49:22以下)。
47. Quae causa est quod super omnes filios, Joseph filium uberius prosecutus est pater, nisi quia praefigurata in eo jam Christi videbat mysteria? Unde benedicens illum magis qui exspectabatur, quam illum qui videbatur, ait: Filius meus ampliandus Joseph.
PL 14, 688B47. 父がすべての子にまさって子ヨセフをいっそう豊かに祝福したのは、なぜか。すでにヨセフのうちにキリストの奥義が予め示されているのを見たからでなくて何であろうか。それゆえ、見えている者よりも、待ち望まれている者のほうを祝福して、父は言った。「私の増し加えられるべき子ヨセフ」。
Quis est ampliandus, nisi Christus, cujus gratia semper augetur, et finem processus sui non habet gloria?
PL 14, 688C増し加えられるべき者とは誰か。キリストでなくて誰であろうか。その恩寵はつねに増し、その栄光には進展の終わりがない。
De quo et Joannes dicit: Illum oportet crescere, me autem minorari (Joan. III, 30) ; quia per ipsius illud salutare perfectumque nomen cumulata est in hoc mundo et abundavit gratia.
PL 14, 688Cこのキリストについてヨハネも言う。「彼は大きくなり、私は小さくならなければならない」(ヨハネ3:30)。彼の、あの救いをもたらす完全な名によって、この世界に恩寵が積み上げられ、あふれたからである。
Filius meus ampliandus; et ideo quia videbant eum crescere fratres, et invidere coeperunt. Intelligibilis autem Joseph et zelum incidit ab iis quos magis fovebat. Denique dicebat: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) .
PL 14, 688C「私の増し加えられるべき子」。それゆえにこそ、兄弟たちは彼が成長するのを見て、妬み始めもしたのである。霊的に理解されるヨセフ〔キリスト〕も、いっそう慈しんでいた者たちから、妬みを受けた〔底本は intelligibilis。このように解した〕。実際、彼は言っていた。「私は、イスラエルの家の失われた羊のところにしか来なかった」(マタイ15:24)。
Et illi dicebant: Nescimus unde sit (Joan. IX, 29) . Ille curabat eos, et illi negabant eum. 48. Filius, inquit, meus adolescentior. Revera adolescentior, qui erat pene ultimus natu.
PL 14, 688Cしかし彼らは言っていた。「我々は彼がどこから来たのか知らない」(ヨハネ9:29)。彼は彼らを癒し、彼らは彼を否んだ。48. 「私のより若い子」と彼は言う。まことにより若い者であった。ほとんど最後に生まれた者だったからである。
Denique et Scriptura dicit: Amabat eum Jacob, quia filius senectutis erat illi (Gen. XXXVII, 3) . Quod etiam ad Christum refertur.
PL 14, 688D実際、聖書も言う。「ヤコブは彼を愛していた。彼は自分の老年の子だったからである」(創世記37:3)。これもキリストに関係づけられる。
Senescenti enim mundo et jam occidenti illucescens Dei Filius per Mariae virginis partum, serus advenit, quasi filius senectutis secundum sacramentum suscepit corpus, qui erat ante saecula semper apud Patrem.
PL 14, 688D老いつつあり、すでに沈みかけている世に、神の子はおとめマリアの出産によって夜明けのように輝き、遅れて到来した。いわば老年の子として、秘義に従って体を受けたのである。この子は、世々の前からつねに父のもとにいた者である。
49. Unde dicit ad eum Pater: Ad me revertere, vocans eum ad coelum de terris, quem propter nostram salutem miserat. Itaque resuscitans Filium suum unigenitum, evacuavit consilium maledicentium. Unde et Esaias dicit: Vanum concilium spiritus vestri (Esai. XIX, 11) .
PL 14, 689A49. それゆえ父は子に言う。「私のもとに帰れ」。我々の救いのために遣わした子を、地から天へと呼ぶのである。こうして、自分の独り子を甦らせて、呪う者たちの謀議を空しくした。それゆえイザヤも言う。「汝らの霊の謀議は空しい」(イザヤ19:11)。
Et convicta quae quasi jaculantes sagittas dirigebant, solvit omnia: contrivit eorum potentiam, qui in suis virtutibus, et non in Deo confidentes erant. Inde, inquit, praevaluit Israel a Deo patris tui, et adjuvit te Deus meus.
PL 14, 689Aそして、矢を放つかのように彼らが向けていたものをすべて論破し、解いた。自分の力に頼り、神に頼らなかった者たちの力を打ち砕いた。「そこから」と言う、「イスラエルは汝の父の神によって勝ち、私の神が汝を助けた」。
Quis est qui confortavit Israel, et adjuvit filium, nisi solus Deus pater qui dixit: Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscipiat eum anima mea (Esai. XLII, 1) .
PL 14, 689Aイスラエルを強め、子を助けたのは、父なる神ただひとりでなくて誰であろうか。この神は言った。「ヤコブは私の僕、私は彼を支えよう。イスラエルは私の選んだ者、私の魂は彼を受け入れよう」(イザヤ42:1)。
50. Et benedixit eum benedictione coeli desuper, et benedictione terrae habentis omnia. Omnia enim subjecit ei, coelestia sicut benedictionem coeli, et terrena sicut benedictionem terrae, ut et hominibus et angelis dominaretur.
PL 14, 689A50. 「そして上からの天の祝福と、すべてを持つ地の祝福をもって、彼を祝福した」。父はすべてを子に従わせたからである。天の祝福として天上のものを、地の祝福として地上のものを従わせ、人間にも天使たちにも君臨するようにした。
51. Itaque in illo velut contemptibili corpore: Praevaluisti, inquit, propter benedictionem uberum et vulvae, benedictiones patris tui et matris. Ubera vel duo Testamenta dixit, quorum altero annuntiatus est, altero demonstratus.
PL 14, 689B51. こうして、あの、いわば軽んじられた体において、「汝は、乳房と胎の祝福のゆえに、汝の父と母の祝福に勝った」と言う。乳房とは、一つには二つの契約のことを言ったのであって、一方によって告げ知らされ、他方によって示された。
Et bene ubera, quoniam velut quodam nos spiritali lacte nutritos educavit, et obtulit Deo Filius: vel Mariae dicit ubera, quae vere benedicta erant, quibus sancta Virgo populo Domini potum lactis immulsit.
PL 14, 689Bそして乳房という言い方は適切である。子は、いわば霊の乳で我々を養い、育てて、神にささげたからである。あるいは、マリアの乳房のことを言うのであって、それはまことに祝福されたものであり、聖なるおとめはそれによって主の民に乳の飲み物を与えた。
Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI, 27) ! Quod autem ait: Vulvae benedictionem patris tui et matris, si vulvam solam Mariae velimus intelligere, cur utramque benedictionem conjunxerit, latebit causa.
PL 14, 689Bそれゆえ福音書のあの女も言う。「汝を担った胎は幸いである。汝が吸った乳房も」(ルカ11:27)。さて、「汝の父と母の胎の祝福」と言っているところで、胎をマリアのものだけと解そうとするなら、なぜ両方の祝福を結びつけたのか、その理由は隠れたままになる。
Potuit enim dicere de sola vulva matris. Sed pulchrius arbitror, ut secundum spiritale mysterium intelligamus utramque generationem Domini Jesu, et secundum divinitatem, et secundum carnem; quia ante saecula est generatus ex Patre.
PL 14, 689C母の胎だけについて言うこともできたはずだからである。しかし、霊の奥義に従って、主イエスの二つの誕生を、神性に従う誕生も肉に従う誕生も、ともに理解するほうがより美しいと私は考える。世々の前に父から生まれたからである。
Unde et Pater ait: Eructavit cor meum verbum (Psal. XLIV, 2) ; eo quod ex illa intima et incomprehensibili Patris processit substantia, et in ipso est semper.
PL 14, 689Cそれゆえ父も言う。「私の心は言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。〔言葉が〕父の、あの内奥の把握しがたい実体から出て、つねに父のうちにあるからである。
Unde et evangelista ait: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) .
PL 14, 689Cそれゆえ福音記者も言う。「神を見た者はかつていない。父のふところにいる独り子が、これを語り明かした」(ヨハネ1:18)。
Sicut ergo sinus Patris spiritalis intelligitur intimum quoddam paternae charitatis naturaeque secretum, in quo semper est Filius: ita etiam Patris spiritalis est vulva, interioris arcanum, de qua tamquam ex genitali alvo processit Filius.
PL 14, 689Cそこで、父のふところが、霊的には、父の愛と本性の、ある内奥の秘められた所、子がつねにいる所と解されるように、父の胎もまた霊的な意味で、内奥の秘密であり、そこから、いわば子を生む腹から出るように、子が出たのである。
Denique diverse legimus nunc vulvam Patris, nunc cor ejus quo verbum eructavit, nunc os ejus ex quo justitia processit, ex quo prodivit sapientia, sicut ipse ait: Ex ore Altissimi prodivit (Eccli. XXIV, 5) .
PL 14, 689D実際我々は、あるときは父の胎を、あるときは言葉を吐き出した父の心を、あるときは正義が出てきた、知恵が現れ出た父の口を、さまざまに読む。知恵自身が言うとおりである。「いと高き者の口から出た」(集会の書24:5)。
Ita cum unum non definitur, et unum omnia sonant, spiritale magis mysterium generationis paternae, quam membrum aliquod corporale significat.
PL 14, 689Dこのように、一つの語に限定されず、すべてが一つのことを響かせているのだから、それは何か体の部分ではなく、むしろ父の誕生という霊的な奥義を示している。
Sed sicut illam ex Patre generationem intelligimus: ita etiam ad consummationem fidei generationem Mariae intelligamus, quando benedicitur vulva matris, illa utique Mariae virginalis, quae nobis edidit Dominum Jesum.
PL 14, 690Aしかし、あの父からの誕生をそう理解するように、信仰の完成のために、マリアの出産もまた理解しよう。母の胎が祝福されると言われるのは、我々に主イエスを産んだ、あのマリアの、おとめの胎のことである。
De qua Pater dicit per Hieremiam prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva matris, sanctificavi te (Jer. I, 5) .
PL 14, 690Aその胎について、父は預言者エレミヤを通して言う。「私は、汝を胎内で形づくる前から汝を知り、汝が母の胎から出る前から、汝を聖別した」(エレミヤ1:5)。
Geminam igitur propheta in Christo substantiam declaravit, divinitatis et carnis: alteram ex Patre, alteram ex Virgine; ita tamen ut non exsors suae esset divinitatis, cum ex Virgine nasceretur, et esset in corpore.
PL 14, 690Aこうして預言者は、キリストにおける二重の実体、すなわち神性と肉とを宣言した。一方は父から、他方はおとめから。しかしそれは、おとめから生まれ、体のうちにあったときにも、自分の神性にあずからぬ者ではなかった、という仕方においてである。
52. Unde et convaluit super omnes montes, et desideria collium aeternorum. Super omnes enim illos sublimis meriti viros patriarchas et prophetas et apostolos; sed etiam ultra solem, lunam, archangelos, tamquam coeli lumen emicuit, sicut ipse ait: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum (Matth. X, 24) .
PL 14, 690A52. それゆえキリストは、すべての山々の上に、また永遠の丘々の望みの上に力を得た。すなわち、崇高な功績をもつあの人々、族長たち、預言者たち、使徒たちのすべての上に。いや、太陽と月と大天使たちをも超えて、天の光のように輝き出た。自ら言うとおりである。「弟子は師にまさらず、僕は主人にまさらない」(マタイ10:24)。
Quis enim illorum fuit, cui subjecta essent omnia, quibus ipse donavit quod erant? In quo benedicuntur omnes sancti ejus, quia ipse est super capita omnium caput omnium. Caput enim mulieris vir, caput viri Christus.
PL 14, 690B実際、あの人々の誰が、万物を従わされた者であっただろうか。あの人々には、キリスト自身が、彼らのあるところのものを与えたのである。このキリストのうちに、その聖なる者たちはみな祝福される。キリストこそ、すべての者の頭の上にあって、すべての者の頭だからである。「女の頭は男、男の頭はキリストである」。
Et super vertices montium, quia ipse est supereminens vertex universorum: sed justorum est vertex altissimus. Quos fratres vocat, acquisitos per gratiam, et quoddam regenerationis consortium.
PL 14, 690Bまた「山々の頂の上に」とあるのは、キリスト自身が万物の上にそびえる頂だからである。しかしそれは、義人たちの最も高い頂である。キリストは、恩寵によって得られた者たち、再生による一種の仲間を、兄弟と呼ぶ。
Unde et de fratribus Joseph illos magis fratres intelligimus, de quibus dicit in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo tibi (Ps. XXI, 23) .
PL 14, 690Bそれゆえ、ヨセフの兄弟たちについても、我々は、詩篇の中でキリストが語っている者たちのほうをより兄弟と解する。「私は汝の名を私の兄弟たちに告げ知らせ、教会の真ん中で汝に歌おう」(詩篇21:23)。
53. Denique et Moyses completurus vitae istius cursum cum benediceret Tribum Joseph, non illum utique jam defunctum Joseph, sed Christum benedicebat, sicut habes scriptum de Joseph: A benedictione Domini terra ejus, a finibus coeli, et a rore, et ab abyssis fontium deorsum, et secundum horam factum solis cursum, et a convenientibus mensibus, et a vertice montium, ab initio, et a vertice collium aeternorum, et ad horam terrae plenitudinis, et ab eo qui visus est in rubo, veniat super caput Joseph benedictio, et super verticem ipsius.
PL 14, 690C53. 実際、モーセもこの生涯の歩みを終えようとして、ヨセフの部族を祝福したとき、すでに死んだあのヨセフではなく、キリストを祝福していたのである。あなたはヨセフについてこう書かれているのを読む。「主の祝福から彼の地〔が〕、天の果てから、露から、下にある泉の深みから、時に従ってなされた太陽の巡りから、ふさわしい月々から、山々の頂から、初めから、永遠の丘々の頂から、地の充満する時に至るまで、そして柴の中に現れた者から、祝福がヨセフの頭の上に、その頂の上に来るように」。
Honorificus sit inter fratres. Primogenitus tauri decus ejus, cornua unicornui. In ipsis gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae. Ipse myriades Ephraem, et ipse chiliades Manasses (Deut. XXXIII, 13 et seq.) .
PL 14, 690C「彼は兄弟たちの間で尊ばれよ。雄牛の初子はその麗しさ、その角は一角獣の角。それらによって、諸国民を地の果てまで共に突き散らす。彼こそエフライムの一万、彼こそマナセの千」(申命記33:13以下)。
54. Benedictio eadem est, quae omnem habet et coelestium et terrestrium plenitudinem, et specialem Christi gratiam: qui visus in rubo dixit ad ipsum Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) : qui est super omnes Deus; quia ipse est caput corporis Ecclesiae: qui est principium primogenitus ex mortuis, ut fiat in omnibus ipse primatum tenens; quoniam in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare.
PL 14, 690D54. この祝福こそ、天上のものと地上のもののあらゆる充満と、キリスト特有の恩寵とを持つものである。柴の中に現れたキリストは、モーセその人に言った。「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)。この者は万物の上にある神である。教会という体の頭だからである。この者は初めであり、死者の中から生まれた初子であって、すべてのことにおいて自ら第一の位を保つ。その者のうちにあらゆる充満が宿ることが、〔神の〕よしとするところだったからである。
Et ideo soli benedictionis hujus praerogativa defertur, a summitate coeli usque ad extremum terrae. Ipse enim est ante omnes, in quo constant omnia: qui etiam per sanguinem crucis suae pacificavit omnia, sive quae in coelo, sive quae in terris sunt.
PL 14, 691Aそれゆえこの祝福の特権は、ただキリストにのみ、天の頂から地の果てに至るまで与えられる。キリストは万物に先立ち、そのうちに万物が成り立つ。キリストはまた、自らの十字架の血によって、天にあるものも地にあるものも、すべてに平和をもたらした。
Cujus typum praeferens pulchre benedicitur sanctus Joseph, ut honorificetur inter fratres. 55. Primogenitus tauri decus ejus, habens cornua unicornui, in quibus gentes ventilabit.
PL 14, 691Aその予型を帯びるものとして、聖ヨセフは見事に祝福され、兄弟たちの間で尊ばれるのである。55. 「雄牛の初子はその麗しさ、一角獣の角を持ち、その角で諸国民を突き散らす」。
Et bonus taurus quasi hostia pro delictis, et totius mundi victima, ut pacificaret omnia. Cujus decus sanctum; omne enim sanctum primogenitum, sicut alibi demonstravimus (Lib. II, de Abel et Cain, c. 2, n. 3, 12) .
PL 14, 691Bそして良き雄牛とは、罪過のためのいけにえのような者であり、全世界の犠牲であって、万物に平和をもたらすためである。その麗しさは聖なるものである。聖なるものはすべて初子だからである。他の所で示したとおりである(『アベルとカインについて』第2巻第2章第3、12節)〔ミーニュの引照〕。
Unde et Levi non aetatis ordine, sed sacrae successionis praerogativa primogenitus meruit nuncupari.
PL 14, 691Bそれゆえレビも、年齢の順ではなく、聖なる継承の特権によって、初子と呼ばれるにふさわしいとされた。
Et vere sanctum decus ejus, de quo scriptum est resurgente: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) ; quia ipse est primogenitus ex mortuis, habens cornua unicornui.
PL 14, 691Bそして、その麗しさはまことに聖なるものである。甦ったキリストについて書かれている。「人の子らにまさって姿が美しい」(詩篇44:3)。キリストは死者の中から生まれた初子であり、一角獣の角を持つからである。
Sed cum dixerit cornua, quomodo posuerit unicornui requirendum; cum ipsum unicornuum inter generationes ferarum, ut periti aiunt, non inveniatur? Et ideo Verbum unicum magis aestimare debemus, quia substantivum Verbum Dei unum est, non multa verba.
PL 14, 691Bしかし、「角」と複数で言いながら、どうして「一角獣の」と置いたのかは、問われるべきである。専門家たちの言うところでは、その一角獣そのものが、野獣の種類のうちに見いだされないのだから。それゆえ我々は、むしろ唯一の言葉を〔そこに〕見るべきである。神の実体的な言葉は一つであって、多くの言葉ではないからである。
Unde et Anna ait: Dominus judicat fines terrae, et dabit virtutem regi, et exaltabit cornu Christi sui (I Reg. II, 10) .
PL 14, 691Cそれゆえハンナも言う。「主は地の果てを裁き、王に力を与え、自分のキリストの角を高く上げる」(サムエル記上2:10)。
Et Esaias ait: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi (Esai. V, 1) ; quoniam Dei Filio unigenito floret Ecclesia, tenens unicum Dei Verbum, in quo est virtutis atque sapientiae plenitudo, cujus ubertate seges fidei pullulavit. Quod Verbum sequuntur sancti.
PL 14, 691Cまたイザヤは言う。「ブドウ畑は、愛する者のために、角の上、肥えた地に造られた」(イザヤ5:1)。教会が、神の独り子のために花開くからである。教会は神の唯一の言葉を保ち、その言葉のうちには力と知恵の充満があり、その豊かさによって信仰の穂が芽生えた。この言葉に聖なる者たちは従う。
56. Decem millia, inquit, Ephraem, et millia Manasses (Deut. XXXIII, 17) , id est, et Judaeorum et gentium dominetur, et ex utroque populo acquirat sibi Ecclesiae plenitudinem.
PL 14, 691C56. 「エフライムの一万、マナセの千」(申命記33:17)と言う。すなわち、ユダヤ人にも諸国民にも君臨し、両方の民から、自分のために教会の充満を得るように、ということである。
Ideoque dexteram suam super Ephraem posuit sanctus Jacob; eo quod legamus dicentem illam in Canticis canticorum: Frater meus candidus et rubeus, electus ex decem millibus (Cant. V, 10).
PL 14, 691Cそれゆえ聖ヤコブは、自分の右手をエフライムの上に置いた。雅歌の中で彼女が言うのを我々が読むからである。「私の兄弟は白く赤く、一万の中から選ばれた」(雅歌5:10)。
Denique etiam David juvenculae Mariae auctorem, ex cujus successione Christus est natus per Virginis partum, in decem millibus praedicabant: Saul autem in millibus, cum reverentiae gratia circa regem magis praeponderare debuissent.
PL 14, 691C実際、人々は、若い娘マリアの始祖であり、その血筋からキリストがおとめの出産によって生まれたダビデを一万によって称え、サウルを千によって称えた。王への敬意のためには、むしろ〔サウルのほうが〕重きをなすべきであったのに。
Qui ergo cornu Christi exaltaverit confessus ejus gloriam, ipse quoque accipiet cornua. Unde etiam sancti unicornui dicti sunt in psalmi versiculo: Et dilectus tamquam filius unicornuorum (Psalm. XXVIII, 6) .
PL 14, 691Dそれゆえ、キリストの角を、その栄光を告白することによって高く上げる者は、自らも角を受ける。このゆえに聖なる者たちも、詩篇の一節で一角獣と呼ばれている。「愛された者は、一角獣たちの子のようである」(詩篇28:6)。
Etenim sicut animal hujusmodi, cum ei oriuntur cornua, processum significat plenioris aetatis: ita cum e capite quodam nostrae animae cornua pullulare coeperint, processum videntur perfectioris significare virtutis, et tamdiu crescunt, quamdiu compleantur.
PL 14, 692A実際、この種の獣は、角が生えてくるとき、より成熟した年齢への進みを示す。それと同じく、我々の魂のいわば頭から角が芽生え始めるときも、より完全な徳への進みを示すと見え、満ちるまで生長し続ける。
Hoc cornu Dominus Jesus comminuit gentes, ut superstitionem obtereret, salutem redderet, sicut ipse ait: Percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39) .
PL 14, 692Aこの角によって主イエスは諸国民を砕き、迷信を粉砕して、救いを返した。自ら言うとおりである。「私は打ち、そして癒す」(申命記32:39)。
Ideoque tamquam imitator tauri hujus Propheta dicit: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Psal. XLIII, 6) , id est, altitudinem omnem elevantem se adversus Dei scientiam destruentes.
PL 14, 692Aそれゆえ、この雄牛を真似る者として、預言者は言う。「汝によって、我々は敵を角で突き散らす」(詩篇43:6)。すなわち、神の知識に逆らってそびえ立つあらゆる高ぶりを、我々が打ち壊しつつ、ということである。
Et ideo juxta Legem munda animalia cornua habent (Deut. XIV, 4 et 5) : Lex enim spiritalis est. Qui enim possunt saeculi hujus illecebras verbo Dei, et virtutis observantia propulsare, cornibus velut quibusdam capitis sui armis videntur esse muniti.
PL 14, 692Aそれゆえ律法によれば、清い動物は角を持つ(申命記14:4以下)。律法は霊的だからである。実際、この世の誘惑を、神の言葉と徳の遵守によって退けることのできる者は、いわば自分の頭の武器である角で固められていると見える。
Meritoque et tuba cornea (Psal. XCVII, 6) dicitur virtus sermonis mirabilis, quae bonos Christi milites accendit ad praelium, ut de hoste diabolo manubias reportemus.
PL 14, 692Bそしてまことに、角笛(詩篇97:6)と呼ばれるのは、驚くべき言葉の力である。それは、キリストの善き兵士たちを戦いへと燃え立たせ、敵である悪魔から我々が戦利品を持ち帰るためである。
In acie igitur sumus, et plurimos ex nobis videmus in adversarii castris esse captivos: hi nobis jugo gravissimo servitutis exuendi sunt.
PL 14, 692Bしたがって我々は戦列にあり、我々のうちの非常に多くの者が敵の陣営で囚われているのを見る。この者たちは、我々によって、最も重い隷属のくびきから解き放たれなければならない。
Caput XII
第XII章PL 14, 692BDe benedictione Benjamin, qua mystice Pauli adversus Ecclesiam persecutio, nec non ejusdem conversio atque praedicatio significantur.
PL 14, 692Bベニヤミンの祝福について。それによって、教会に対するパウロの迫害と、またその回心と宣教とが、奥義的に示される。
57. Plurimos lupos habet diabolus, quos ad Christi oves dirigit; et ideo intelligibilis Joseph, ut oves servaret suas, ipsum inimicum venientem ad diripiendas oves rapuit lupum Paulum, faciens ex persecutore doctorem.
PL 14, 692B57. 悪魔は非常に多くの狼を持ち、それをキリストの羊へと差し向ける。それゆえ、霊的に理解されるヨセフ〔キリスト〕は、自分の羊を守るために、羊を引き裂きに来た敵そのもの、狼パウロを奪い取り、迫害者から教師を作った。
De quo dicit Jacob, sicut scriptum est: Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dividet escam principibus (Gen. XLIX, 27.) . Lupus erat cum dispergeret et devoraret oves Ecclesiae. Sed qui lupus venerat, pastor est factus.
PL 14, 692Cこの者についてヤコブは言う。書かれているとおりである。「ベニヤミンは強欲な狼、朝にはなお食らい、夕べには指導者たちに食物を分ける」(創世記49:27)。教会の羊を散らし、食い尽くしていたときには、狼であった。しかし、狼として来た者は、牧者となった。
Lupus erat cum Saulus erat, quando intrabat in domos, et viros ac mulieres trahebat in carcerem. Lupus erat quando spirans minas et homicidia in discipulos Domini, petebat epistolas a principibus sacerdotum, ut invaderet servos Christi.
PL 14, 692Cサウロであったときは、狼であった。家々に入り込み、男も女も牢へ引いていったときである。主の弟子たちに対する脅しと殺意の息を吹きつつ、祭司長たちから書簡を求め、キリストの僕たちを襲おうとしたときは、狼であった。
Quem tamquam lupum nocturnis tenebris oberrantem effusa Jesus luce caecavit. Ideo Rachel cum pareret Benjamin, vocavit nomen ejus Filius doloris mei (Gen. XXXV, 18), futurum prophetans ex ea Tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae persecutionis suae tempore, et gravi matrem dolore vexaret.
PL 14, 692Cイエスは、夜の闇の中をさまよう狼のようなその者に、光を注いで目をくらませた。ラケルがベニヤミンを産むとき、その名を「私の苦しみの子」と呼んだのも、そのためである(創世記35:18)。この部族からパウロが出て、迫害の時に教会の子らを苦しめ、母〔教会〕を重い苦痛で悩ませることを預言していたのである。
Sed tamen idem postea principibus escam posteriore divisit tempore, evangelizans gentibus Dei verbum, et plurimos ad fidem provocans; quo disputante, sicut legimus, Paulus proconsul, et Publius princeps, Domini gratiam receperunt (Act. XIII, 12; XXVIII, 8) .
PL 14, 692Dしかし、同じ者がのちに、後の時には、指導者たちに食物を分けた。神の言葉を諸国民に福音として宣べ伝え、非常に多くの者を信仰へと促したのである。我々が読むように、彼が論じ合ううちに、総督パウルスと長プブリウスが主の恩寵を受けた(使徒言行録13:12; 28:8)。
58. Pulchre autem etiam Moyses cum benediceret Benjamin Tribum, dixit: Dilectus a Domino habitabit fidens, et Deus obumbrabit super eum omnibus diebus, et inter humeros requiescet dilectus a Domino (Deut. XXXIII, 12) , qui etiam vas electionis est factus.
PL 14, 693A58. モーセもまた、ベニヤミンの部族を祝福したとき、見事に言った。「主に愛された者は安んじて住み、神は彼の上に、すべての日々、陰を作り、主に愛された者は肩の間に憩う」(申命記33:12)。この者は「選びの器」ともなった。
Neque enim aliter nisi Domini est miseratione et amore conversus. Unde et ipse nihil merito tribuens suo, sed totum deferens Christo ait: Ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
PL 14, 693A実に彼は、主の憐れみと愛によってでなければ、回心しなかった。それゆえ彼自身も、功績を何一つ自分に帰さず、すべてをキリストに帰して言う。「私は使徒たちの中で最も小さい者であり、使徒と呼ばれるにふさわしくない。神の教会を迫害したからである」。
Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus egena in me non fuit (I Cor. XV, 9 et 10) . Habitabit fidens in domo quam ante vastabat, habitabit in tabernaculis Christi, qui ante sicut lupus errabat in silvis.
PL 14, 693A「しかし神の恩寵によって、私は今の私である。そしてその恩寵は、私において乏しくはなかった」(一コリント15:9–10)。彼は、かつて荒らしていた家に、安んじて住む。キリストの幕屋に住むのである。かつては狼のように森をさまよっていた者が。
Et Deus obumbravit super eum, quando visus est ei Christus. Qui licet apertis oculis videret nihil, tamen Christum videbat. Et merito videbat praesentem, quem etiam audiebat loquentem. Non caecitatis est obumbratio ista, sed gratiae.
PL 14, 694Aそして神は彼の上に陰を作った。キリストが彼に現れたときである。彼は目を開いていても何も見なかったが、それでもキリストを見ていた。語るのを聞いた者を、現に居合わせる者として見たのは、当然である。この陰は、盲目の陰ではなく、恩寵の陰である。
Denique Mariae dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) . 59. Et inter humeros requiescet, hoc est, inter bonos actus, et opera pretiosa.
PL 14, 694A実際、マリアに言われている。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆うであろう」(ルカ1:35)。59. 「そして肩の間に憩う」とは、すなわち、善い行いと尊い働きの間に、ということである。
Nam et supra habes quod Issachar supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola. Quem Paulus imitatus, posuit fidei novella plantaria, ideoque quasi bonus agricola dixit: Ego plantavi, Apollo rigavit (I Cor. III, 6) .
PL 14, 694A実際あなたは、先に、イサカルが労するために自分の肩を差し出し、農夫となったことを〔すでに〕読んでいる。パウロはこれを真似て、信仰の若い苗木を植えた。それゆえ、良い農夫のように言った。「私は植え、アポロは水を注いだ」(一コリント3:6)。