Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 14, 419ALibri titulus ac tractandi ratio exponitur: tum quae utilitas ex Abrahami exemplis petenda sit, auctoritate divina, et philosophorum collatione demonstratur.
PL 14, 419A書の題と論じ方の方針が説かれる。次に、アブラハムの実例から求めるべき益が何であるかが、神の権威と哲学者たちとの比較によって示される。
1. Abraham libri hujus titulus est, quoniam per ordinem hujus quoque Patriarchae gesta considerare animum subiit. De quo nobis moralis primo erit tractatus et simplex.
PL 14, 419A1. 本書の題は『アブラハム』である。この族長の事績をも、順を追って考察しようと思い立ったからである。彼についてはまず、我々の論じ方は道徳的で簡明なものとなる。
Nam etsi altiori disputatione processus quidam et forma virtutis, et species quaedam exprimatur; tamen forensia quoque actuum ejus vestigia spectare, virtutis profectus est.
PL 14, 419Aというのも、より高い論述によって、徳の進展と形、そしてある種の姿が描き出されるとしても、彼の行いの外に現れた足跡を見ることもまた、徳における前進だからである。
Etenim si ea quae natura ad victum generavit hominum non unius, sed geminae aut etiam uberioris gratiae sunt, quanto magis ea quibus epulantur animi, non angusti, sed abundantioris usus, et multiplicis cibi esse aestimari convenit.
PL 14, 419A実際、自然が人間の糧として生み出したものが、一つだけでなく二重の、あるいはさらに豊かな益をもたらすのなら、魂が饗する糧については、なおさら、用が狭くなく、いっそう豊かで、多様な食物であると見なすのがふさわしい。
2. Non mediocre autem aut otiosum negotium. Etenim cum Dominus Deus noster hunc locupleti benedictionis suae dote donaverit; ut ejus gratia provocaret caeteros, institutio corrigeret: Moyses quoque imitandum nobis descripserit; ut corda hominum in vitium labentia, hujus viri contuitu, velut e quodam terreno busto resuscitaret, non perfunctorium debet videri, si nos quoque scrupulosius ejusdem viri versemus vestigia.
PL 14, 419B2. これは平凡な、あるいは無用な仕事ではない。実際、我々の主なる神はこの人に、自らの祝福の豊かな賜物を授けた。その人の恩寵が他の人々を奮い立たせ、その人の訓育が正すようにするためである。モーセもまた、我々が倣うべき者として彼を描いた。悪徳へと滑り落ちる人々の心を、この人を見つめることによって、いわば地上の墓から呼び起こすためである。それゆえ、我々もまたこの人の足跡をいっそう綿密にたどることは、おざなりなことと見えてはならない。
Nam si sapientes hujus mundi, ut Plato ipse princeps philosophorum, non veram aliquam, sed fictam et adumbratam sibi eam quam legimus πολιτείαν proposuit persequendam (Plato, l. IV de Republ.) , ut doceret qualem rempublicam esse oporteret: atque ita quam nec audierat, nec viderat in aliqua urbe describendam putavit, ut ii quibus hoc munus est, quemadmodum rempublicam regerent, institui possent: et si condiscipulus Platonis Xenophon ille Socraticus fictis et ipse rebus personam voluit informare sapientis in eo libro, quem Κύρου Παιδείαν inscribit; ut ex intimo Philosophiae sinu justi regis et sapientis disciplina procederet: quanto magis nos non compositam figuram sapientis viri, sed expressam virtutem, et divino institutam magisterio recensere intentius, et vias ejus debemus persequi, quem Moyses ita descripsit, ut retro quodammodo se ipse respiceret?
PL 14, 420Aというのも、この世の賢者たち、たとえば哲学者たちの長プラトンその人でさえ、我々が読むポリテイア(国家)を、実在するものではなく、作り上げた、輪郭だけの〔国〕として、自分に追究すべく立てた(プラトン『国家』第4巻)。いかなる国家があるべきかを教えるためである。そして彼は、どこかの都市で聞いたことも見たこともない国を描き出すべきだと考えた。国を治める務めを負う者たちが、いかに国を治めるべきかを教えられうるようにするためである。またプラトンの同門のクセノフォン、あのソクラテスの弟子も、自ら「キュルー・パイデイア(キュロスの教育)」と題した書において、やはり作り事によって賢者の人物像を形づくろうとした。哲学の奥底から、正しい王にして賢者の教えが現れるようにするためである。ならば我々は、なおさら、作り上げられた賢者の姿ではなく、現に表された徳、神の導きによって築かれた徳を、いっそう心をこめて検討しなければならない。また、モーセが、いわば自分自身を後ろからふり返って見るようにして描いたその人の道を、たどらなければならない〔ut retro … se ipse respiceret の主語は定かでない。モーセがアブラハムを描きつつ自らを顧みる意と取った。アブラハムが自らを顧みる意とも読める〕。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 14, 421ADevotio Abrahae quomodo divini praecepti verbis probata? Quid sit exire de cognatione, quove pacto ejusdem patriarchae obedientiam Dei promissio secuta sit? Idem invocato Domino, sibi ob uxoris pulchritudinem timet, cavetque.
PL 14, 421Aアブラハムの神への献身は、神の命令の言葉によっていかに試されたか。親族のもとを出るとは何か。また、この族長の従順に、神の約束がいかなるかたちで続いたか。同じアブラハムが、主の名を呼んだのち、妻の美しさのゆえに自ら恐れ、用心する。
At Pharao propter illius raptum castigatus, quantum sit adulterii crimen indicio est: unde Abrahae exemplo ad studium devotionis provocamur. 3. Magnus plane vir, et multarum virtutum clarus insignibus, quem votis suis Philosophia non potuerit aequare.
PL 14, 421Aだがファラオは、彼女を奪ったために懲らしめられ、姦淫の罪がいかに重いかを示す証拠となる。それゆえ、アブラハムの実例によって、我々は神への献身への熱意へと促される。3. まことに偉大な人であり、多くの徳の顕著なしるしによって名高く、哲学が自らの願いによっても並ぶことのできなかった人である。
Denique minus est quod illa finxit, quam quod iste gessit, majorque ambitioso eloquentiae mendacio simplex veritatis fides. Itaque cujusmodi fuerit in eo viro devotio, consideremus.
PL 14, 421B実際、哲学が作り上げたものは、この人が成し遂げたことより小さく、野心的な雄弁の虚偽よりも、真実の素朴な確かさのほうが大きい。それゆえ、この人における神への献身がどのようなものであったかを考察しよう。
Ea enim virtus ordine prima est, quae est fundamentum caeterarum: meritoque hanc ab eo primam exegit Deus dicens: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1) . Satis fuerat dixisse de terra tua.
PL 14, 421B実際、順序において第一の徳は、他のすべての徳の土台となる徳であり、神が彼にまずこれを求めたのは当然であった。神は言った。「汝の地から、汝の親族から、汝の父の家から出よ」(創世記12:1)。「汝の地から」と言えば十分であったはずである。
Ibi enim erat exire de cognatione, exire de paterna domo: sed ideo addidit singula, ut ejus affectum probaret ne forte aut imprudentem cepisse videretur, aut fraus aliqua mandatis pararetur coelestibus.
PL 14, 421Bそこにはすでに、親族のもとを出ること、父の家を出ることも含まれていたからである。しかし神は、彼の心の内を試すために、一つ一つを付け加えた。彼が軽率にこれを引き受けたように見えることのないように、また天の命令に何らかの欺きが仕組まれることのないようにである。
Sed sicut coacervanda fuerunt praecepta, ne quid lateret: ita etiam proponenda praemia, ne forte desperaret. Tentatur ut fortis, incitatur ut fidelis, provocatur ut justus, meritoque exivit quemadmodum locutus est illi Dominus. 4. Et exivit cum eo Loth (Ibid., 4) .
PL 14, 421Cしかし、何も隠れることのないように命令を積み重ねねばならなかったように、絶望することのないように報いも示さねばならなかった。彼は強い者として試され、信ある者として励まされ、義人として促された。そして、主が彼に語ったとおりに出て行ったのは当然である。4. 「そしてロトも彼とともに出た」(創世記12:4)。
Hoc autem quod pro magno inter septem Sapientum dicta celebratur ἔπου Θεῷ, id est, sequere Deum, perfecit Abraham, factoque Sapientum dicta praevenit, et secutus Deum exivit de terra sua.
PL 14, 421Cところで、七賢人の言葉のうちで大いなるものとして称えられる「神に従え」〔ギリシア語。底本はこのあとに「すなわち神に従え」とラテン語の訳を添えている〕を、アブラハムは成し遂げた。行いによって賢者たちの言葉に先んじ、神に従って自分の地から出たのである。
Sed quia ante terra ei fuerat alia, hoc est, regio Chaldaeorum de qua exivit Thare Pater Abrahae, et in Charram demigravit; et quia secum eduxit nepotem suum, cui dictum fuerat: Exi de cognatione tua; consideremus ne forte hoc sit exire de terra sua de hujus terrae, hoc est, de corporis nostri quadam commoratione egredi, de qua exivit Paulus qui dixit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 10) ; et de illecebris et delectationibus corporalibus quas velut cognatas animae nostrae dixit, quam compati necesse est corpori, donec ejus colligata vinculo adhaeret.
PL 14, 421Cしかし、彼にはそれ以前に別の地があった。すなわちカルデア人の地方であり、アブラハムの父テラはそこから出てハランに移り住んだ。また彼は自分の甥を連れ出したが、その甥にも「汝の親族から出よ」と言われていた。そこで、考えてみよう。「自分の地から出る」とは、この地、すなわち我々の体のある種の滞在から出ること、パウロが出たその滞在から出ることではないか。パウロは言った。「しかし我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:10)〔底本は 3:10。3:20 の誤りか〕。また、魂の親族とも〔聖書が〕呼んだ、体の誘惑と悦楽から出ることではないか。魂は、体の絆に結ばれて付いているかぎり、体とともに苦しむことが避けられない。
Ergo exire de conversatione terrena, et saecularibus oblectamentis et superioris vitae moribus atque actibus debemus; ut non solum loca, sed etiam nosmetipsos mutemus. Si cupimus adhaerere Christo, deseramus corruptibilia.
PL 14, 421Dそれゆえ我々は、地上の暮らしから、この世の慰みから、以前の生の習いと行いから出なければならない。場所だけでなく、我々自身をも変えるためである。キリストにつながることを望むなら、朽ちるものを捨てよう。
Sunt autem corruptibilia in nobis caro, delectatio, vox obnoxia passionibus corporalibus. Per vocem autem passiones intelligimus.
PL 14, 422Aところで、我々のうちの朽ちるものとは、肉、悦楽、体の情念に服する声である。我々は「声」によって情念を理解する〔「汝の地」「汝の親族」「汝の父の家」の三つを、肉・悦楽・声に当てているらしい。声を情念と解する理由は述べられていない〕。
Unde quoniam anima nostra διμερής est, hoc est, bipertita, et rationabile habens et irrationabile, quod dividitur per carnem et delectationis corporalis illecebras, caeterasque passiones corporis: qui justus est vir, rationabile animae suae ab irrationabili disjungere debet ac segregare.
PL 14, 422Aそれゆえ、我々の魂はディメレース(二つの部分から成るもの)、すなわち二分されたもので、理性的な部分と非理性的な部分をもつ。後者は、肉と、体の悦楽の誘惑、その他の体の情念によって分かたれている。義人たる者は、自分の魂の理性的な部分を非理性的な部分から切り離し、隔てなければならない。
Hoc est enim exire de Charra, tamquam de cavernis quibusdam, et cuniculis, latibulisque egredi. Latere enim criminosae conscientiae est. Et nos igitur sequentes Abraham exeamus de latibulis.
PL 14, 422A実際、ハランから出るとは、洞穴や坑道や隠れ場から出るようなことである。隠れることは、罪ある良心に属するからである。ゆえに我々もまた、アブラハムに従って、隠れ場から出よう。
Si enim filii Abrahae sumus, opera Abrahae faciamus; ut luceant opera nostra coram Deo, et coram hominibus. Justus dicit opera sua regi: peccator seipsum occultat, sicut Adam se occultare cupiebat, sed latere non poterat.
PL 14, 422Bというのも、もし我々がアブラハムの子であるなら、アブラハムの業を行おう。我々の業が神の前と人々の前で輝くように。義人は自分の業を王に告げ、罪人は自分を隠す。アダムが身を隠そうと望んだが、隠れることはできなかったように。
Paruit itaque Abraham mandato, nec ulla legitur mora intervenisse. 5. Egressus perambulavit terram usque ad Sichem (Gen. XII, 6) , quod interpretatione latina dicitur humerus vel cervix, per quae exsecutionem praescripti operis intelligimus.
PL 14, 422Bこうしてアブラハムは命令に従い、いかなる遅れも入り込んだとは読まれない。5. 「出て、シケムに至るまで地を巡り歩いた」(創世記12:6)。シケムはラテン語に解釈すれば「肩」または「うなじ」と言われ、それによって我々は、命じられた業の遂行を理解する。
Siquidem et infra habemus scriptum: Supposuit humerum suum ad laborandum (Gen. XLIX, 15) .
PL 14, 422B実際、のちにも、こう書かれている。「彼は労するために肩を差し出した」(創世記49:15)。
Unde per figuram locorum id expressum advertimus, quod devotionem suam sanctus Abraham non solum studio, sed etiam efficacia probaverit fructuosa, qua ad quercum usque pervenerit. Quo loco apparuit illi Dominus, et dixit: Semini tuo dabo terram hanc (Gen. XII, 7) .
PL 14, 422Bここから我々は、場所の象りによって、聖なるアブラハムが自らの神への献身を、熱意だけでなく、実りある効力によっても証明したことが表されていると気づく。その効力によって彼はカシの木のところまで至った。この場所で主は彼に現れて言った。「汝の子孫に、この地を与えよう」(創世記12:7)。
Vide quomodo promisso frequenti tamquam invalidum adhuc informet atque instituat; et ipse memor sui totum Deo deputet, nihil sibi vindicet.
PL 14, 422C見よ、神がたびたびの約束によって、彼をいわばまだ弱い者として、どのように形づくり教えるかを。また、アブラハム自身が自らをわきまえて、すべてを神に帰し、何も自分のものとしないかを。
Ideo et aram aedificavit Deo, qui apparuit ei; et recessit inde in montem contra Orientem Bethel (Ibid.) , surgentem adhuc sibi solem cupiens justitiae videre. Ideoque non in vallibus, sed in monte tabernaculum sibi locavit, quia Deus montium est, et non vallium.
PL 14, 422Cそれゆえ彼は、自分に現れた神のために祭壇を築き、そこからベテルの東にある山へ退いた(創世記12:7)。まだ昇りつつある正義の太陽を見ることを望んだのである。それゆえ谷ではなく山に天幕を据えた。神は山の神であって、谷の神ではないからである。
6. Et invocavit nomen Domini (Ibid., 8) . Ubi Bethel, id est, domus Dei, ibi et ara: ubi ara, ibi et invocatio Dei nostri. Non immeritoque processus tantos habuit, quia Deum sperabat sibi auxilio fore.
PL 14, 422C6. 「そして彼は主の名を呼んだ」(創世記12:8)。ベテル、すなわち「神の家」のあるところに、祭壇もある。祭壇のあるところに、我々の神を呼ぶこともある。彼がこれほどの前進をなしたのは、当然である。神が自分の助けとなることを望みとしていたからである。
Exercetur athleta Dei, et probatur adversis: in desertum abiit, fames incidit, in Aegyptum descendit. Compererat in Aegypto lascivam esse juvenum luxuriam, petulantem cupiditatem, voluptatum intemperantiam.
PL 14, 422C神の競技者は鍛えられ、逆境によって試される。荒れ野へ行き、飢饉が襲い、エジプトへ下った。彼はエジプトでは、若者たちの淫らな放縦、不遜な欲望、快楽の無節制があることを知っていた。
Advertebat inter hujusmodi viros intutam uxoris pudicitiam fore, sibique conjugis pulchritudinem periculo futuram: monuit uxorem, ut sororem se diceret. Quo docetur non magnopere decorem conjugis quaerendum, qui viro necem plerumque gignere solet.
PL 14, 422D彼は、このような男たちのあいだでは妻の貞潔が守られず、妻の美しさが自分には危険となるだろうと見抜いた。そこで妻に、自分は彼の妹だと言うよう勧めた。これによって、妻の美貌をさほど求めるべきでないことが教えられる。それはしばしば夫に死をもたらすものだからである。
Non enim tam pulchritudo mulieris, quam virtus ejus et gravitas delectat virum. Qui suavitatem quaerit conjugii, non superiorem censu ambiat, quam necessitates non teneant maritales: si non monilibus ornatam, sed moribus.
PL 14, 423A実際、夫を喜ばせるのは、女の美しさよりも、その徳と重厚さである。結婚の甘美さを求める者は、財産の面で自分を上回る女、すなわち夫婦としての必要に縛られない女を求めてはならない。〔求めるなら〕装身具ではなく品行によって飾られた女を〔求めよ〕〔si non monilibus ornatam, sed moribus の係りは定かでない。「装身具ではなく品行によって飾られた女を」と取った。ミーニュの脚注によれば、諸版は si を欠いて non monilibus と読み、この取り方に合う。また脚注は quam necessitates non teneant maritales を、富のゆえに驕って夫婦の結びつきの掟を守ろうとしない妻のことと解する〕。
Offendit plerumque virum, si se uxor nobiliorem noverit. Haec proxima superbiae sunt. Sara non facultatibus ditior, non genere splendidior erat; ideo virum imparem non putabat, ideo quasi parem gratia diligebat, ideo non censu est retenta, non parentibus, non propinquis, sed virum proprium quocumque pergeret, sequebatur: externa adiit, sororem se ejus adseruit, contenta si ita esset necesse, se periclitari pudore, quam virum salute.
PL 14, 423A妻が自分のほうが高貴だと知ると、しばしば夫を傷つける。これは高慢にごく近い。サラは財産が豊かでもなく、家柄が輝かしくもなかった。だから夫を釣り合わない者とは考えず、いわば同等の者として好意から愛し、財産にも両親にも親族にも引き止められず、自分の夫のゆく所へはどこへでも従った。異国へ入り、自分を彼の妹だと言い張った。必要とあれば、夫の安全よりも自分の貞操を危険にさらすことで満足した。
Ut tueretur maritum mentita est germanitatem; ne insidiatores pudoris ejus tamquam aemulum et vindicem uxoris necarent.
PL 14, 423B夫を守るために、彼女は兄妹の間柄だと偽った。彼女の貞操を狙う者たちが、夫を恋敵あるいは妻の守護者として殺すことのないようにである。
Denique simul ut viderunt illam Aegyptii, admirati quod speciosa esset valde, induxerunt illam ad regem suum, et cum Abraham bene egerunt, tamquam fratrem ejus quae placuisset regi, honorantes.
PL 14, 423Bそして、エジプト人たちは、彼女を見るやいなや、非常に美しいことに驚き、王のもとへ連れて行き、アブラハムを、王の気に入った女の兄として敬い、よく遇した。
7. Afflixit autem Dominus Pharao afflictationibus magnis et saevissimis, et domum ejus propter Saram uxorem Abrae (Gen. XII, 17) . Magnum testimonium documentumque castitatis tuendae.
PL 14, 423B7. 「主はファラオと、その家を、アブラムの妻サラのゆえに、大きな、きわめて苛烈な災いで打った」(創世記12:17)。貞潔を守るべきことの大いなる証しであり、教えである。
Locus ita hortatorius, ut unusquisque se castum praebeat, alienum non affectet thorum, nec latendi spe, aut faciendi impunitate alienam uxorem incessat, non incuria aut stultitia provocetur mariti, aut absentia longiore.
PL 14, 423Bこの箇所は、各人が貞潔を示し、他人の寝床を求めず、隠れおおせる望みや罰を受けない見込みによって他人の妻を襲うことがなく、夫の不注意や愚かさ、あるいは長い不在に誘われることのないよう、励ますものである。
Adest praesul conjugii Deus quem nihil lateat, nullus evadat, nemo irrideat: vicem absentis mariti tuctur, servat excubias, imo sine excubiis deprehendit reum antequam faciat quod paraverit; in animis singulorum, in mentibus universorum crimen agnoscit.
PL 14, 423B夫婦の守護者である神がそこにいる。神には何も隠れず、誰も逃れず、誰も嘲れない。神は不在の夫の代わりに立って守り〔底本は tuctur。tuetur と読む〕、見張りを続ける。いや、見張りがなくても、罪を犯す者を、企てたことを実行する前に捕らえる。一人ひとりの心の中、すべての人の精神の中に、罪を見分ける。
Et si maritum adulter fefelleris, non fallis Deum: et si maritum evaseris, et si judicem fori luseris, non evadis judicem totius mundi. Ille gravius ulciscitur injuriam inopis, contumeliam imprudentis mariti.
PL 14, 423Cそして、姦夫であるあなたが夫を欺いたとしても、神を欺くことはない。夫を逃れても、法廷の裁判官を嘲っても、全世界の裁き主を逃れることはできない。神は、力なき者への不正、思慮の足りない夫への侮辱を、いっそう厳しく罰する。
Major est enim injuria auctorem, quam custodem thalami spretum et non consideratum. 8. Ipse quoque Pharao, licet rex Aegyptiorum quem et insolentia regalis potentiae supinaret, et Aegypti lascivia atque luxuries a studio castitatis abduceret, vocavit Abraham, et arguit eum dicens: Quid hoc fecisti mihi?
PL 14, 423C実際、寝床の創始者が軽んじられ顧みられないことは、その守り手がそうされることよりも、不正として大きい。8. ファラオ自身も、エジプト人の王であって、王権の傲慢が彼を思い上がらせ、エジプトの放縦と奢侈が貞潔への熱意から彼を引き離したにもかかわらず、アブラハムを呼んで責めて言った。「汝は私に何ということをしたのか。」
Quare non dixisti mihi quia uxor tua est: sed dixisti mihi quia soror tua est: et sumpseram eam mihi uxorem? Et nunc ecce mulier tua ante te (Ibid., 18, et 19) .
PL 14, 423D「なぜ彼女が汝の妻だと私に言わず、汝の妹だと言ったのか。私は彼女を自分の妻として迎えてしまった。いま見よ、汝の妻が汝の前にいる」(創世記12:18, 19)。
Etsi natura ferus ac barbarus, tamen significat etiam exteris ac barbaris moribus esse curam pudoris, et adulterii etiam sibi crimen cavendum. Qui praetendit ignorantiam, condemnat intemperantiam.
PL 14, 424A彼は生まれつき粗野で異邦人であったが、それでも、異国の、異邦人の風習にも貞操への配慮があり、姦淫の罪はやはり自分にも避けるべきものであることを示している。無知を口実にする者は、自らの無節制を断罪するのである。
Nec mirum si barbarus jus novit naturae: muta animalia quae nullis tenentur legibus, sunt tamen aliqua quae non solum paribus suis copulae servent fidem; verum etiam coitus unius castitatem custodiant. Ita major lex naturae, quam legum praescriptio est.
PL 14, 424A異邦人が自然の法を知っているのも不思議ではない。いかなる法にも縛られない物言わぬ動物でも、なかには、同類との交わりに誠実を守るだけでなく、ただ一つの相手との交わりの貞潔をも守るものがある。このように、自然の法は、法の定めよりも大きい。
Non mirum ergo si et iste Aegyptius rex Deum timuit qui hominem non timebat, et poenam solvit adulterii, qui nullis reus tenebatur legibus: statimque ubi alienam esse cognovit uxorem, non solum marito reddidit, verum etiam prosecutores dedit qui deducerent eum; ne quis de populo barbaro irrogaret violentiam vel peculio viri, vel uxoris pudori.
PL 14, 424Aしたがって、人を恐れなかったこのエジプトの王が、神を恐れ、いかなる法によっても罪に問われる者ではなかったのに姦淫の刑罰を受けたのも、不思議ではない。他人の妻だと知るや、ただちに彼女を夫に返しただけでなく、彼を送り届ける案内の者たちまでつけた。この異邦の民のうちの誰かが、夫の財産にも妻の貞操にも暴力を加えることのないようにである。
9. Pulcherrimus est hic locus ad incitandum studium devotionis, quod is qui Deum sequitur tutus semper est.
PL 14, 424B9. この箇所は、神への献身への熱意をかきたてるのに、きわめて美しい。神に従う者は常に安全だからである。
Et ideo Deum praeferre debemus omnibus, nec patriae contuitus, nec parentum filiorumque gratia, nec uxoris contemplatio nos revocare debet ab exsecutione praeceptorum coelestium; quia Deus nobis omnia illa largitur, et potens est servare quae donat.
PL 14, 424Bそれゆえ、我々は神をすべてに優先させねばならず、祖国への顧慮も、両親や子らへの愛着も、妻への思いも、天の命令の遂行から我々を引き戻してはならない。神がそれらすべてを我々に授け、与えたものを守る力をもつからである。
Itaque magnum exemplum devotionis Abrahae, quod cum uxore speciosa descendit in Aegyptum. Erat quidem justo viro cura conjugalis pudicitiae: sed majus erat studium maturandae devotionis, ne praetulisse custodiam thori mandatis videretur coelestibus.
PL 14, 424Bそれゆえ、美しい妻を伴ってエジプトに下ったことは、アブラハムの献身の大いなる実例である。義人には、たしかに妻の貞潔を守る配慮があった。しかし、天の命令よりも寝床の守りを優先したと見えないよう、献身を急ぎ果たそうとする熱意のほうが大きかった。
Itaque quoniam propter Deum contempsit omnia, recepit a Deo multiplicata omnia: sed primam Deus pudicitiae tribuit remunerationem, quam gratam sciebat conjugi.
PL 14, 424Cこのように、神のためにすべてを軽んじたので、神からすべてを何倍にもして受け取った。しかし神がまず授けたのは、貞潔への報いであり、それが妻にとって喜ばしいことを神は知っていた。
Nam quia studio obeundi coelestis oraculi uxorem quoque in periculum deduxit pudoris, etiam castimoniam conjugii defendit.
PL 14, 424C実際、天の託宣を果たそうとする熱意のために、妻をも貞操の危険に導いたのだから、神は夫婦の貞潔をも守ったのである。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 14, 424CDe caeteris Abrahae virtutibus, nimirum de prudentia ejus in rescindendis rixarum causis, justitia in dividendo, ubi et de imprudentia Loth amoenis utilia postponentis, ejusque poena: tum de patrui in ipsum caritate, pietate in Deum, continentia in victoria, et mercedis a Deo propositae electione; ac tandem de accepto futurae posteritatis et Christi nascituri promisso.
PL 14, 424Cアブラハムの他の徳について。すなわち、争いの原因を断つ思慮、分配における正義。そこではまた、有益なものよりも快いものを後に回したロトの無思慮と、その刑罰。次に、おじ〔叔父〕の甥に対する愛、神に対する敬虔、勝利における節制、神が示した報いの選択。そして最後に、将来の子孫と、生まれるはずのキリストについての約束を受けたこと。
10. Primas igitur partes sibi justo ordine vindicavit devotio. Videamus et caeterarum virtutum gratiam. Mulcebatur sanctus Abraham nepotis praesentia cui patrium affectum exhibebat. Incidit rixa inter servulos nepotis et patrui.
PL 14, 424D10. こうして、第一の位置は、当然の順序として、神への献身が占めた。他の徳の魅力も見よう。聖なるアブラハムは、甥の存在によって心を和ませ、その甥に父としての情愛を注いでいた。甥の下僕たちとおじの下僕たちとのあいだに、争いが起きた。
Advertit prudentior servulorum dissensionibus dominorum concordiam solvi solere, amputavit fibram discordiae, ne contagium serperet. Tolerabilius enim putavit ut copula sequestraretur, quam gratia dirimeretur.
PL 14, 425A彼はより思慮深く、主人たちの和合が下僕たちの不和によってしばしば壊されることに気づき、不和の根を断って、害が広がらぬようにした。結びつきが離されるほうが、好意が引き裂かれるよりも耐えやすいと考えたのである。
Quod te facere oportet, si forte hujusmodi aliquid incideris, ut seminarium dissensionis auferas. Neque enim tu fortior quam Abraham. Ille declinanda censuit, non despicienda servulorum jurgia.
PL 14, 425Aあなたも、もし何かこのようなことに出会ったら、そうすべきである。不和の種を取り除け。あなたはアブラハムより強いわけではないからだ。彼は、下僕たちの口論を軽んじるべきではなく、避けるべきだと判断した。
Et si tu fortior, cave ne alter infirmior qui aurem praebeat servulorum susurris. Frequenter indivisa servitia inter parentes discordiam serunt. Divide potius, ut maneat amicitia. Indivisa domus duos non sustinet.
PL 14, 425Aそして、あなたが強いとしても、下僕たちのささやきに耳を貸す、もう一方の弱い者に注意せよ。分けられない奉公は、しばしば身内のあいだに不和をまく。むしろ分けよ、友情が保たれるように。分けられない家は二人を支えない。
Nonne melius est emigrare cum gratia, quam cohabitare cum discordia? 11. Ipsa quoque cujusmodi esse debeat divisio, Patriarcha edocet. Firmior dividat, infirmior eligat, ne habeat quod queratur. Electionis enim suae partem non poterit calumniari.
PL 14, 425B好意をもって出てゆくほうが、不和のなかで同居するよりよいではないか。11. その分け方がいかにあるべきかも、族長は教える。強いほうが分け、弱いほうが選ぶ。そうすれば不平を言う理由がない。自分が選んだ取り分を、咎めることはできないからである。
Non residet occasio resiliendi cui datur optio eligendi, nec divisor gravatur. Nam quo prudentior, eo cautior; ut nec in divisione circumscribatur, nec in electione fraudetur.
PL 14, 425B選ぶ権利を与えられた者には、手のひらを返す口実が残らず、分ける者も非難されない。実際、より思慮深いほど、より用心深く、分けるときにも欺かれず、選ぶときにも損をしないようにする。
12. Divisit Abraham, quia non capiebat, inquit, illos terra habitare simul (Gen. XIII, 6) , quia nimium divites erant. Saeculare vitium ut divites terra non capiat. Nihil enim satis est divitum cupiditati. Quanto ditior quis fuerit, tanto avidior ad possidendum est.
PL 14, 425B12. アブラハムは分けた。「彼らが共に住むのに、土地が足りなかった」からである(創世記13:6)、と〔聖書は〕言う。あまりに富んでいたからである。富める者に土地が足りないのは、世の悪徳である。富める者の貪欲には、何も十分ではない。富めば富むほど、所有を求める欲は強い。
Extendere agri terminos cupit, et vicinum excludere. Numquid hujusmodi Abraham? Minime, quamvis in principio et ipse imperfectior. Unde enim perfectio ante adventum Christi?
PL 14, 425C畑の境を広げ、隣人を締め出すことを望む。アブラハムはそのような者だったか。決してそうではない。もっとも、初めには彼自身もより不完全であったが。キリストの到来以前に、どこに完全さがあろうか。
Nondum venerat qui diceret: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) . Tamen ut minime avarus electionem offert, ut justus dissensionem amputat.
PL 14, 425C「もし汝が完全になりたいなら、行って、持ち物をすべて売り、貧しい人々に与え、来て、私に従え」(マタイ19:21)と言う者は、まだ来ていなかった。それでも彼は、貪欲ならざる者として選択を差し出し、義人として争いの種を断った。
Non sit, inquit, rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia homines nos fratres sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me: si tu in sinistram, ego in dexteram: vel si tu in dexteram, ego in sinistram (Gen. XIII, 8 et seq.) .
PL 14, 425C「私と汝のあいだに、また私の牧者たちと汝の牧者たちのあいだに、争いがあってはならない。我々は人間であり、兄弟だからである。見よ、全地が汝の前にあるではないか。私から離れよ。汝が左へ行くなら私は右へ、汝が右へ行くなら私は左へ行こう」(創世記13:8以下)。
13. Et levavit oculos Lot, et elegit irriguam regionem, inquit, Jordanis; quia tota rigabatur, et erat sicut paradisus Dei. Plerumque possessiones obveniunt haereditariae, aliae utiliores, aliae amoeniores. Non utique in portione secundae sunt.
PL 14, 425C13. 「ロトは目を上げて、ヨルダン川の潤う地方を選んだ」と〔聖書は〕言う。そこは全域が灌漑されており、神の楽園のようだったからである。相続地は、しばしば、ある部分はより有益で、ある部分はより快い、というふうに割り当てられる。取り分としてどちらかが劣るということは決してない。
Nam incipit minui singularum meritum. Sed si non queunt partes de utilioribus convenire, conferantur amoenae utilioribus. Diversa hominum ingenia sunt: alios utilia, alios amoena delectant. Infirmior amoeniora eligit, utiliora fastidit.
PL 14, 426Aさもないと、それぞれの価値が減りはじめるからである。だが、有益なほうの部分で折り合えないなら、快いほうを有益なほうと比べ合わせるがよい。人の気質はさまざまで、ある者には有益なものが、ある者には快いものが喜ばしい。弱いほうの者は、より快いものを選び、より有益なものを嫌う。
Villicus nonnumquam utilis est, vel actor agri confertur urbano. Si insipiens sit elector aut cocum eligit, aut vocalem quem venustioris gratiae putat, refutat utiliorem. Plerumque etiam ubi fructus non impares sunt, prudentior amoeniora declinat.
PL 14, 426A管理人はときに有用であり、あるいは田舎の差配人が都会の〔下僕〕と比べられる〔Villicus … confertur urbano の趣旨は定かでない。相続の分け前として、農地を任された下僕と都会の家の下僕とを釣り合わせる場面を言っていると取った〕。選ぶ者が思慮に欠けるなら、料理人を選ぶか、より魅力ある者と思う歌い手を選び、より有益な者を退ける。実りが等しい場合でも、思慮深い者は、しばしば快いほうを避ける。
Cito invidiam movent, cito in se excitant mentem avari. Hic tamen nihil dixit Scriptura de eo quod alia pars utilior, alia amoenior fuerit; ne studio Abraham cepisse oculos adolescentis videretur. Amoenam partem unam descripsit, non addidit alteram utiliorem.
PL 14, 426Aそれらはすぐに妬みをかき立て、強欲な者の心をすぐに自分に向けさせる。だがここで聖書は、一方の部分がより有益で、他方がより快かったとは何も言わない。アブラハムが若者の目を、ことさらに捕えたと見えないようにである。快い部分を一つだけ描き、より有益なもう一つを付け加えなかった。
Necesse erat ut de tota regione duas partes faceret: deinde praesentia, non absentia dividebat. Una regio capere utrumque non poterat. Quod potuit summae esse justitiae, electionem obtulit. 14. Lot amoenam elegit, quae cito praedonum oculos incurrit.
PL 14, 426B彼は地方全体から二つの部分をつくる必要があった。そのうえ、分けるのは、その場にあるものによってであり、そこにないものによってではなかった。一つの地方は二人を収めきれなかった。最高の正義でありえたこととして、選択を差し出した。14. ロトは快い地を選んだが、それはすぐに略奪者たちの目に留まる地であった。
Hinc bellum inter reges, adversariorum victoria, incolarum captivitas. Itaque etiam Lot infirmioris consilii pretium luit, non terrarum infecunditate, sed amoenitatis invidia deceptus, ut etiam ipse captivus abduceretur; quoniam vitio servilis nequitiae a potiore deflexerat, et partem flagitiosissimorum elegerat; Sodoma enim luxuria atque lascivia est.
PL 14, 426Bここから王たちのあいだに戦いが起こり、敵の勝利、住民の捕囚が生じた。こうしてロトもまた、より弱い判断の代価を払った。土地の不毛によってではなく、快い土地への妬みに欺かれて、自分自身も捕虜として連れ去られたのである。彼は奴隷的な邪悪の悪徳のために、より優れたものから逸れ、もっとも恥ずべき者たちの地を選んだからである。ソドムとは放縦と淫蕩だからである。
Ideoque declinatio latina interpretatione dicitur Lot, quod is vitia eligit qui a virtute declinat, et ab aequitate deflectit.
PL 14, 426Cロトがラテン語に解釈すれば「逸れること」と言われるのも、そのためである。徳から逸れ、公正から外れる者は、悪徳を選ぶからである。
15. Quo comperto Abram numeravit servulos suos vernaculos (Gen. XIV, 14) ; et cum trecentis decem et octo viris adeptus victoriam, liberavit nepotem. Probatur divisionis affectus, quando sic amabat nepotem, ut pro eo nec belli declinaret periculum. Quid est, numeravit?
PL 14, 426C15. これを知ったアブラムは、家で生まれた自分の下僕たちを数え上げ(創世記14:14)、三百十八人の男たちとともに勝利を収めて、甥を解放した。分けたときの心の内は、このように試される。彼は甥を愛し、そのために戦いの危険さえ避けなかったからである。「数え上げた」とは何か。
Hoc est, elegit. Unde illud non solum ad scientiam Dei refertur, sed etiam ad gratiam justorum, quod in Evangelio dixit Dominus Jesus: Et capilli vestri omnes numerati sunt (Luc. XII, 7) .
PL 14, 426Cすなわち、選んだのである。それゆえ、主イエスが福音書で言った言葉は、神の知識だけでなく、義人たちに対する恩寵にも関わる。「汝らの髪の毛もみな数えられている」(ルカ12:7)。
Cognovit autem Dominus qui sunt ipsius: eos autem qui non sunt ipsius, non dignatur cognoscere. Numeravit autem trecentos decem et octo, ut scias non quantitatem numeri, sed meritum electionis expressum.
PL 14, 426C主は自分のものである者を知ったが、自分のものでない者を知ろうとはしない。三百十八人を数えたのは、あなたが、数の量ではなく、選びの功が表されていることを知るためである。
Eos enim adscivit, quos dignos numero judicavit fidelium, qui in Domini nostri Jesu Christi passionem crederent. Trecentos enim τ Graeca littera significat, decem et octo autem summam ιή exprimit. Fidei ergo merito Abraham vicit, non populoso exercitu.
PL 14, 427A実際、彼は、我々の主イエス・キリストの受難を信じる信者の数に値すると判断した者たちを迎え入れたのである。ギリシア文字のタウは三百を表し、十八は、イオータとエータを合わせた数を表す〔タウの字形を十字架、イオータとエータをイエスの名の頭の二文字と見る読みによる。それで三百十八人が受難を信じる者を表すとする〕。こうしてアブラハムは、信仰の功によって勝ったのであり、大勢の軍勢によってではない。
Denique eos quibus quinque regum arma cesserunt, cum paucis egressus vernaculis triumphavit. 16. Sed qui vincit non debet sibi arrogare victoriam, sed deferre Deo. Hoc Abraham docet, qui triumpho factus humilior est, non superbior.
PL 14, 427A結局、五人の王の軍勢が屈したその者たちに対して、わずかな下僕を連れて出て、凱旋した。16. しかし、勝つ者は勝利を自分のものとしてはならず、神に帰さなければならない。アブラハムはこれを教える。彼は凱旋によって、いっそう高慢にではなく、いっそう謙虚になった。
Sacrificium denique obtulit, decimas dedit; ideoque ei Melchisedech qui interpretatione Latina dicitur rex justitiae, rex pacis, benedixit: Erat enim sacerdos summi Dei (Gen. I, 18) .
PL 14, 427A彼は犠牲を捧げ、十分の一を献げた。それゆえ、ラテン語に解釈すれば「正義の王」「平和の王」と呼ばれるメルキゼデクが、彼を祝福した。彼は至高の神の祭司だったからである(創世記1:18)〔底本は 1:18。14:18 の誤りか〕。
Quis est rex justitiae sacerdos Dei, nisi cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4) , hoc est, Dei Filius, sacerdos Patris, qui sui corporis sacrificio Patrem nostris repropitiavit delictis.
PL 14, 427A正義の王、神の祭司とは誰か。「汝は永遠に、メルキゼデクの位に従って祭司である」(詩篇109:4)と呼びかけられる者、すなわち神の子、父の祭司でなくて誰であろうか。彼は自らの体の犠牲によって、我々の罪に対して父を再び宥めたのである。
17. Quantum autem illud quod de praeda victoriae nihil voluit contingere, nec oblatum sumere? Minuit enim fructum triumphi mercedis susceptio, et beneficii arrodit gratiam.
PL 14, 427B17. また、戦利品から何も触れようとせず、差し出されたものも受け取らなかったことは、どれほど大きいことか。報酬を受け取ることは、勝利の実りを減らし、恩恵の好意を損なうからである。
Plurimum enim refert utrum pecuniae, an gloriae dimicaveris: alter mercenarii loco ducitur: alter dignus habetur conservatoris gloria.
PL 14, 427B実際、金銭のために戦ったのか、栄光のために戦ったのかは、大きな違いである。前者は傭兵の位置に置かれ、後者は救い手の栄光にふさわしいとされる。
Jure sanctus de praeda usurpare aliquid vel oblatum recusat, ne dicat qui dedit: quia ego divitem feci eum; hoc solum sibi satis esse testatur, quod pastui praeliantium juvenum profecisset.
PL 14, 427B聖なる者が、戦利品から何かを取ることも、差し出されたものさえも退けたのは、当然である。与えた者が「私が彼を富ませた」と言うことのないようにである。彼は、戦う若者たちの食に役立ったことだけで、自分には十分だと言明する。
Dicet aliquis (23, q. 5, c. Dicat aliquis) : Cum ipse vicerit, quomodo dicit ad regem Sodomorum, Nihil sumam abs te; cum praeda utique in potestate vicotris fuerit ? Docet militarem disciplinam, ut regi serventur omnia.
PL 14, 427Bある者は言うだろう(『教令集』第2部第23事例第5問題「Dicat aliquis」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。「彼自身が勝ったのに、どうしてソドムの王に『私は汝から何も取らない』と言うのか。戦利品は、勝者の権限のうちにあったはずではないか〔底本は vicotris。victoris と読む〕」と。彼は軍の規律を教える。すべてが王に取っておかれるようにということである。
Sane iis qui secum fuissent in adjumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribuendam asserit tamquam mercedem laboris.
PL 14, 427Cもっとも、助勢のために彼とともに加わっていた者たちには、おそらく、働きの報酬として戦利の分け前が与えられるべきだと主張する。
18. Ideoque quoniam sibi mercedem ab homine non quaesivit, a Deo accepit, sicut legimus scriptum; quia post haec verba factum est verbum Domini ad Abram in visu dicens : Noli timere Abram, ego protegam te, merces tua multa erit valde (Gen. XV, 1) .
PL 14, 427C18. こうして、彼は人からは報酬を求めなかったので、神から受けた。書かれているとおりである。「これらの言葉のあと、主の言葉が幻のうちにアブラムに臨んで言った。恐れるな、アブラムよ。私が汝を守る。汝の報いははなはだ大きいであろう」(創世記15:1)。
Non est serus ad remunerandum Dominus, et cito promittit, et multa largitur; ne infirmos animos per dilationem aliquam subeat poenitentia contempsisse praesentia: et velut quadam usuraria largitate compensat, ut uberiora restituat ei qui captus non fuerit oblatione praesentium.
PL 14, 427C主は報いるのに遅くなく、すみやかに約束し、多くを与える。それは、弱い心が、遅れのせいで、目の前のものを軽んじたことを悔いるようになることのないようにである。そして、いわば利息つきの気前よさで埋め合わせ、目の前のものの差し出しに捕らわれなかった者に、いっそう豊かに返す。
19. Ab ipso quoque Domino mercedem quam postulet, consideremus. Non divitias ut avarus exposcit, non longaevitatem vitae istius, ut meticulosus mortis, non potentiam; sed dignum quaerit sui haeredem laboris: Quid mihi, inquit, dabis?
PL 14, 427D19. 彼が主その人に何を報酬として求めたかも、考えよう。彼は貪欲な者のように富を求めず、死を恐れる者のようにこの生の長寿を求めず、権勢も求めず、自分の労苦にふさわしい相続人を求める。「汝は私に何を与えるのか」と彼は言う。
Ego autem dimittor sine filiis (Ibid., 2) . Et infra: quia mihi semen non dedisti, vernaculus meus mihi haeres erit (Ibid., 3) .
PL 14, 427D「私は子なくして去ろうとしている」(創世記15:2)。さらに続けて、「汝は私に子孫を与えなかったので、私の家で生まれた者が私の相続人となる」(創世記15:3)。
Discant ergo homines conjugia non spernere, nec sibi sociare impares; ne hujusmodi suscipiant liberos, quos haeredes habere non possint; ut vel transfundendae haereditatis contemplatione, si nullo contuitu pudoris moventur, digno studeant matrimonio.
PL 14, 427Dそれゆえ人々は、結婚を軽んじず、釣り合わぬ者と結ばれないことを学ぶがよい。さもないと、相続人にできない子らを受けることになる。少なくとも財産を伝える見込みによって、貞操への顧慮に何も動かされないにせよ、ふさわしい結婚を求めるように。
20. Sed si Abrahae sententia ad corrigendum minus proficit, accipe oraculum Dei hujusmodi condemnantis haereditatem: Non erit, inquit, haeres tuus hic: sed alter qui exierit de te, ille haeres tuus erit (Ibid., 4) . Quem dicit alterum?
PL 14, 428A20. しかし、アブラハムの意見が矯正にあまり役立たないなら、このような相続を断罪する神の託宣を受け取れ。「この者は汝の相続人とならない」と彼は言う。「汝から出る別の者、その者が汝の相続人となる」(創世記15:4)。彼は誰を別の者と言うのか。
Peperit enim et Agar filium Ismael, sed non ipsum dicit, sed dicit sanctum Isaac. Et ideo addidit: Qui exierit de te. Ille enim vere exivit ex Abraham, qui legitimo conjugio procreatus est.
PL 14, 428Aハガルもまた息子イシュマエルを産んだが、神が言うのはイシュマエルではなく、聖なるイサクである。それゆえ「汝から出る者」と付け加えた。実際、アブラハムから真に出たのは、正当な婚姻によって生まれた者だからである。
Sed per Isaac legitimum filium, illum verum legitimum possumus intelligere Dominum Jesum Christum, quem in principio Evangelii secundum Matthaeum Abrahae filium legimus (Matth. I, 1) , qui verum se Abrahae gessit haeredem, auctoris illuminans successionem, per quem Abraham respexit in coelum, et splendorem posteritatis suae agnovit non minus illustrem, quam stellarum coelestium fulget claritas.
PL 14, 428Aしかし、正当な子イサクを通して、我々は、あの真に正当な者、主イエス・キリストを理解できる。彼を我々は、マタイによる福音書の冒頭でアブラハムの子と読む(マタイ1:1)。彼は自らをアブラハムの真の相続人として示し、創始者〔アブラハム〕の継承を照らし出した。彼によってアブラハムは天を仰ぎ、自分の子孫の輝きが、天の星の輝きに劣らず光り輝くものであることを知った。
Sicut enim stella differt a stella in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41) . Apostolus dicit. Eo quod resurrectionis suae donans consortia, homines quos mors solebat terris abscondere, regni coelestis fecit esse participes.
PL 14, 428B実際、「星と星とは輝きにおいて異なる。死者の復活もそうである」(一コリント15:41)と使徒は言う。それは、自らの復活の交わりを与えて、死が地に隠すのを常としていた人々を、天の国にあずかる者としたからである。
21. Quomodo autem Abrahae propago diffusa est, nisi per haereditatem fidei, per quam coelo comparamur, conferimur angelis, aequamur stellis? Ideo ait: Sic erit semen tuum. Et credidit, inquit, Abraham Deo (Gen. XV, 6) . Quid credidit?
PL 14, 428B21. しかし、アブラハムの子孫は、どのようにして広がったのか。信仰による相続によってでなければ何によってか。その信仰によって我々は天に比せられ、天使たちに並べられ、星々に等しくされる。それゆえ神は言った。「汝の子孫はこのようになる」。そして「アブラハムは神を信じた」と〔聖書は〕言う(創世記15:6)。何を信じたのか。
Christum sibi per susceptionem corporis haeredem futurum. Ut scias quia hoc credidit, Dominus ait: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VII, 56) . Ideo reputatum est illi ad justitiam, quia rationem non quaesivit, sed promptissima fide credidit.
PL 14, 428Bキリストが、体を受けることによって自分の相続人となることを〔信じたのである〕。彼がこれを信じたことをあなたが知るために、主は言う。「アブラハムは私の日を見、喜んだ」(ヨハネ7:56)〔底本は 7:56。8:56 の誤りか〕。理由を求めず、きわめて速やかな信仰をもって信じたから、それが彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕のである。
Bonum est ut rationem praeveniat fides; ne tamquam ab homine, ita a Domino Deo nostro rationem videamur exigere. Etenim quam indignum ut humanis testimoniis de alio credamus, Dei oraculis de se non credamus!
PL 14, 428C信仰が理由に先立つのは善いことである。人に対してするように、我々の主なる神に対して理由を要求していると見えないためである。実際、他人については人間の証言によって信じながら、神自身については神託を信じないとは、なんとふさわしからぬことか。
Imitemur ergo Abraham, ut haeredes simus terrae per justitiam fidei, per quam ille mundi haeres factus est.
PL 14, 428Cそれゆえ、アブラハムにならおう。我々が、信仰の正義によって地の相続人となるために。彼はその信仰によって世界の相続人となったのである。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 14, 428CAbraham ab adulterii crimine ob susceptum ex ancilla filium defenditur: nempe quod ab humana fragilitate non esset immunis, et tunc Chaldaeorum superstitiones vix reliquisset: deinde quod in legem ut pote necdum latam non peccaverit: postea quod non libidine, sed amore prolis inductus sit; ubi multa contra adulterium disputantur: defenditur ultimo quod illud ipsum mysterium non peccatum fuerit.
PL 14, 428Cアブラハムは、女奴隷から子を儲けたことについて、姦淫の罪から弁護される。すなわち、彼は人間の弱さを免れていたのではなく、そのころはカルデア人の迷信をようやく離れたばかりであったこと。次に、まだ与えられていない律法に対しては罪を犯していないこと。さらに、情欲ではなく子孫への愛に導かれたこと。ここでは姦淫に反対して多くのことが論じられる。最後に、その事そのものが罪ではなく奥義であったことが弁護される。
Ad extremum quaeritur an decuerit circumcisionem institui postea revocandam, et minimum in se perfectionis continentem. 22. Sed fortasse dicat aliquis: Quomodo Abraham nobis imitandum proponis, cum de ancilla susceperit filium?
PL 14, 428C最後に、割礼が、のちに廃されるべきものとして、またそれ自体に完全さをほとんど含まないものとして、定められたのがふさわしかったかどうかが問われる。22. しかし、おそらく誰かが言うだろう。「あなたはなぜ、女奴隷から子を儲けたアブラハムを、我々が倣うべき者として示すのか。」
Aut quid sibi vult hoc esse, ut tantus vir huic errori fuerit obnoxius, cujus tanta opera miramur? Et ideo ne quodam more navigantium locum hunc quem plerique vadosum putant, declinasse videamur, rationem ejus explanare cordi est.
PL 14, 428D「また、その業を我々がこれほど賞賛する偉大な人が、この過ちに陥っていたとは、どういうことか。」航海者たちの習いのように、多くの人が浅瀬だと考えるこの箇所を我々が避けたと見えないように、その理由を説き明かしたいと思う。
Non abnuo quod Abraham de ancilla susceperit filium; ut cognoscas quoniam non superioris cujusdam naturae ac substantiae fuit Abraham, sed unus e numero et fragilitate universorum hominum.
PL 14, 429Aアブラハムが女奴隷から子を儲けたことを、私は否定しない。それは、あなたが、アブラハムがより高い何らかの本性や実体の者ではなく、すべての人間の数に入る一人であり、人間の弱さを共にしていたことを知るためである。
Denique et de regione Chaldaeorum vocatus est, quos superstitioni vanae intentos esse magis quam caeteros accepimus; et ideo majorem invenit gratiam apud Deum, quia superioribus renuntiavit, ad priora se extendit, ut sequeretur Deum.
PL 14, 429A実際、彼はカルデア人の地方から召されたが、カルデア人は他の者たちよりも空しい迷信に熱心であったと我々は聞いている。それゆえ彼は、神のもとでいっそう大きな恩寵を見いだした。以前のものを捨て、前にあるものに身を伸ばして、神に従ったからである。
Propositus est enim ad imitandum tibi, ut et tu advertas, quod si peccatis renunties, possis emereri Domini misericordiam.
PL 14, 429A彼はあなたに、倣うべき者として示されたのである。あなたもまた、罪を捨てるなら、主の憐れみを得ることができると気づくためである。
23. Movere tamen aliquos potest, quod jam cum Deo loquebatur, et ad ancillam introivit, sicut scriptum est: Quia dixit Sara ad Abram: Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam: intra ergo ad ancillam meam, ut filios facias ex illa (Gen. XVI, 2; 32, q. 4, c. Dixit Sara) .
PL 14, 429A23. しかし、彼がすでに神と語っていたのに、女奴隷のもとへ入ったことは、ある人々を動揺させうる。書かれているとおりである。「サラはアブラムに言った。見よ、主は私を閉ざして、産めないようにした。それゆえ、私の女奴隷のところへ入れ。彼女によって子らをもうけよ」(創世記16:2、『教令集』第2部第32事例第4問題「Dixit Sara」法文)〔教会法の引照〕。
Et ita factum est. Sed consideremus, primum quia Abraham ante legem Moysis, et ante Evangelium fuit: nondum interdictum adulterium videbatur. Poena criminis ex tempore legis est, quae crimen inhibuit: nec ante legem ulla rei damnatio est; sed ex lege.
PL 14, 429Bそして、そのとおりになった。しかし、まず、アブラハムがモーセの律法より前、福音より前にいたことを考えよう。姦淫はまだ禁じられていないと見られていた。罪の刑罰は、その罪を禁じた律法の時から生じる。律法の前には、いかなる罪の断罪もなく、断罪は律法から生じる。
Non ergo in legem commisit Abraham, sed legem praevenit. Deus in paradiso licet conjugium laudaverit (Gen. I, 28) non adulterium damnaverat. Non vult enim mortem peccatoris, et ideo quod praemii est pollicetur: quod poenae, non exigit.
PL 14, 429Bしたがってアブラハムは、律法に対して罪を犯したのではなく、律法に先んじていた。神は楽園で結婚を称えたが(創世記1:28)、姦淫を断罪してはいなかった。神は罪人の死を望まない。それゆえ、報いに属することは約束し、刑罰に属することは要求しない。
Mavult enim mitibus provocare, quam terrere saevioribus. Et tu peccasti cum gentilis esses, habes excusationem: venisti ad Ecclesiam, audisti legem: Non adulterabis (Exod. XX, 14) , jam excusationem delicti non habes.
PL 14, 430A実際、神は、厳しいもので脅すより、穏やかなものによって促すことを望む。あなたも、異邦人であったときに罪を犯したのなら、弁解の余地がある。しかしあなたは教会に来て、律法を聞いた。「姦淫してはならない」(出エジプト記20:14)。もはや罪の弁解はない。
Tamen quoniam cum his mihi sermo est, qui ad gratiam baptismatis nomen dederunt, si quis tantum crimen fecit, sciat sibi tribuendam veniam; sed quasi ei qui crimen commiserit, in reliquum tamen abstinendum noverit.
PL 14, 430Aそれでも、私が語っているのは、洗礼の恩寵に名を連ねた人々に対してであるから、もしこのような大きな罪を犯した者がいれば、赦しが自分に与えられるべきことを知るがよい。しかし同時に、罪を犯した者として、今後は慎まねばならないことも知るがよい。
Denique illi adulterae quam in Evangelio obtulerunt scribae Pharisaeorum, ignovit quidem Dominus superiora, sed ait: Vade, et amodo vide ne pecces (Joan. VIII, 11) . Quod cum illi dicit, tibi dicit. Fecisti gentilis adulterium, fecisti catechumenus?
PL 14, 430A実際、福音書で、ファリサイ派の書記たちが差し出した姦淫の女に対しても、主は以前のことは赦したが、こう言った。「行け。今からは罪を犯さぬよう気をつけよ」(ヨハネ8:11)。彼が彼女に言ったことは、あなたに言ったのである。あなたは異邦人のときに姦淫をしたか。洗礼志願者のときにしたか。
Ignoscitur tibi, remittitur tibi per baptismum. Vade, et post haec vide ne pecces. Habes unam Abrahae defensionem.
PL 14, 430Aあなたは赦される。洗礼によってあなたに赦しが与えられる。行け、そしてこののちは、罪を犯さぬよう気をつけよ。これが、アブラハムのための第一の弁護である。
24. Secunda illa est, quod non ardore aliquo vagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio conjugalem posthabuit thorum, sed studio quaerendae posteritatis et propagandae sobolis.
PL 14, 430B24. 第二の弁護は次のことである。彼が女奴隷との同居のために夫婦の寝床を後回しにしたのは、さまよう情欲の何らかの熱に燃え立たされたからでも、放埒な美貌の魅力に捕らえられたからでもなく、子孫を求め、子らを増やそうとする熱意からであった。
Adhuc post diluvium raritas erat generis humani: erat etiam religionis, ne quis non reddidisse debitum videretur naturae.
PL 14, 430B洪水のあと、なお人類は少なかった。それはまた信心の務めでもあった。誰も自然に対する負債を返さなかったと見られることのないようにである〔erat etiam religionis は、子をもうけることが宗教上の務めでもあった、の意に取った〕。
Denique et Lot sancti filiae hanc causam quaerendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum; et ideo publici muneris gratia privatam culpam praetexuit.
PL 14, 430B実際、聖なるロトの娘たちにも、人類が絶えないようにと、子孫を求めるこの理由があった。それゆえ、この理由は、公の務めのためという名目で、私的な過ちを覆い隠したのである。
Nec otiosum est quod uxor auctor facti inducitur; ut excusetur maritus, ne vago raptus errore credatur: simul ut discant mulieres diligere viros, nec agitari vana suspicione pellicatus, aut invidere privignis, si ipsae liberos non susceperint.
PL 14, 430B妻が行為の発案者として導入されていることも、無意味ではない。夫が弁護されるためであり、夫がさまよう迷いにさらわれたとは思われないようにするためである。同時に、女たちが夫を愛することを学び、妾の疑いというむなしい疑いに揺さぶられたり、自分に子ができなかったときに継子たちを妬んだりしないようにするためである。
Uxori bonae cordi erat excusare apud virum sterilitatem suam; et ne causa esset viro quod is liberos non haberet, suadet ut intraret ad ancillam. Hoc fecit Lia, hoc Rachel postea. Disce mulier zelum deponere, qui saepe mulieres in furorem incitat.
PL 14, 431A善き妻は、自分の不妊を夫の前で弁明することを心にかけた。そして、自分が、夫に子がないことの原因とならないように、女奴隷のもとへ入るよう勧める。レアもそうし、のちにはラケルもそうした。女よ、嫉妬を捨てることを学べ。それはしばしば女たちを激情に駆り立てる。
25. Sed et vos moneo, viri, maxime qui ad gratiam Domini tenditis, non commisceri adulterino corpori (qui enim se jungit meretrici unum corpus est) nec dare hanc occasionem divortii mulieribus. Nemo sibi blandiatur de legibus hominum (33, q. 4, cap. Nemo) .
PL 14, 431A25. しかし、男たちよ、諸君にも私は勧める。とりわけ主の恩寵を目指す者は、姦淫の体と交わってはならない(娼婦と結びつく者は一つの体だからである)。また、女たちにこの離婚の口実を与えてはならない。誰も、人間の法を理由に自分を甘やかしてはならない(『教令集』第2部第33事例第4問題「Nemo」法文)〔教会法の引照〕。
Omne stuprum adulterium est, nec viro licet quod mulieri non licet. Eadem a viro, quae ab uxore debetur castimonia. Quidquid in eam quae non sit legitima uxor, commissum fuerit adulterii damnatur crimine.
PL 14, 431Aすべての不貞は姦淫であり、女に許されないことは男にも許されない。妻に求められるのと同じ貞潔が、夫からも求められる。正当な妻でない女に対して犯されたことは、何であれ姦淫の罪として断罪される。
Ergo advertistis quid debeatis cavere, ne quis sacramentis se indignum praebeat. 26. Accipite etiam aliud, quia hujusmodi intemperantia solvit charitatem conjugii, superbas ancillas facit, iracundas matronas, discordes conjuges, concubinas procaces, inverecundos maritos.
PL 14, 431Bこうして諸君は、何を避けなければならないかを悟った。誰も、秘跡にふさわしくない者として自らを示さないためである。26. さらに別のことも聞け。このような無節制は、夫婦の愛を解き、女奴隷を高慢にし、主婦を怒りっぽくし、夫婦を不和にし、妾を厚かましくし、夫を恥知らずにする。
Simul ut de domino conceperit ancilla, spernit dominam suam tamquam ditior partu: domina se despici dolet, maritum auctorem injuriarum suarum arguit.
PL 14, 431B女奴隷は、主人によって身ごもると、出産によって自分のほうが豊かになったかのように、自分の女主人を軽んじる。女主人は軽んじられることを嘆き、夫を、自分が受けた不正の元凶として責める。
Denique Sara ipsa marito ancillae suae potestatem dederat, et postea dicit ad eum: Injuriam accipio ego ex te: ego dedi ancillam meam in sinum tuum; ubi autem videt conceptum esse, spreta sum, inquit, coram ab ea: judicet Deus inter me et te (Gen. XVI, 5) .
PL 14, 431B実際サラ自身も、夫に自分の女奴隷に対する権限を与えたのに、のちに彼に言う。「私は汝から不当な扱いを受けている。私は自分の女奴隷を汝の懐に与えた。ところが彼女は、自分が身ごもったのを見ると」と彼女は言う、「私は彼女の前で軽んじられた。神が、私と汝のあいだを裁くように」(創世記16:5)。
Quantus dolor, quam gravis querela sit feminarum lectione exponitur. Da improvidum et levem maritum qui morigerari nesciat, et divortii causas exhibet.
PL 14, 431C女たちの苦痛がどれほど大きく、嘆きがどれほど重いかは、聖書の朗読によって明らかになる。思慮がなく軽率で、機嫌をとる術を知らない夫を想定してみよ。離婚の原因が生じる。
Sed Abraham, vir moderatus et prudens: Ecce, inquit, ancilla tua in manibus tuis, utere ea quomodo tibi placuerit (Ibid., 6) . Maluit enim uxorem tenere, quam famulam. Nec hoc tamen plenum remedium.
PL 14, 431Cしかしアブラハムは、節度ある思慮深い人であった。「見よ、汝の女奴隷は汝の手の中にある。汝の気に入るように彼女を扱え」と彼は言う(創世記16:6)。彼は女奴隷よりも妻を保つことを選んだのである。それでも、これは十分な解決ではなかった。
Accepit potestatem irata uxor, et immoderatius ultione permissa utitur. Quod si Sara moderationem non tenuit, quae tenebit?
PL 14, 431C怒った妻は権限を得て、復讐が許されると、過度にそれを用いた。もしサラが節度を保てなかったなら、誰が保つだろうか。
Ideoque scriptum est: Et afflixit eam Sara, et fugit a facie ejus. (Ibid.) Duo sunt quae comprehendit Scriptura; ut et dominae gravem indignationem exprimeret, et ancillae tumorem ac superbiam.
PL 14, 431Cそれゆえこう書かれている。「そしてサラは彼女を苦しめ、彼女はサラの前から逃げた」(創世記16:6)。聖書は二つのことを含めている。女主人の激しい憤りと、女奴隷の思い上がりと高慢とを表すためである。
Quod afflixit eam Sara, ad iracundiam affligentis refertur: quod Agar fugit, contumeliam servili patientia non ferebat, quae sibi herilis contubernii vindicabat fastigium: indignata est injuriam, quae induerat insolentiam.
PL 14, 431Cサラが彼女を苦しめたというのは、苦しめる者の怒りっぽさに帰される。ハガルが逃げたというのは、彼女がこの侮辱を奴隷の忍耐で耐えなかったということである。彼女は、主人との同居における頂点の地位を自分のものと主張していた。侮辱を腹立たしく思ったのは、傲慢を身にまとっていたからである。
Denique interroganti angelo quo iret, respondit: A facie Sarae dominae meae ego fugio (Ibid., 8) . Et hoc tumoris immodici, ut prius nomen Sarae diceret, postea dominam significaret. Illud ad injuriam praemissum, hoc ad expressionem personae additum.
PL 14, 431D実際、どこへ行くのかと尋ねた天使に、彼女は答えた。「私は女主人サラの前から逃げている」(創世記16:8)。これもまた過度な思い上がりである。まずサラの名を言い、そのあとで女主人と示したからである。前者は〔女主人への〕侮りとして先に置かれ、後者は人物を明示するために付け加えられた。
Non placuit angelo ancillae insolentia; et ideo dixit illi: Revertere ad dominam tuam (Ibid., 9) .
PL 14, 432A天使は、女奴隷の傲慢を喜ばなかった。そこで彼女に言った。「汝の女主人のところに戻れ」(創世記16:9)。
Utique non latuisset angelum, si vi suppliciorum victa fugisset, et magis reprehendisset verberantis saevitiam, quam fugientis discessionem: sed ut ostenderet quia tamquam superba fugiebat, ne superba esset dominae, addidit: Et humilia te sub manibus ejus (Ibid.) .
PL 14, 432Aもし彼女が責め苦の暴力に負けて逃げたのなら、むろん天使に隠れはしなかったであろうし、逃げる者の離反よりも、打つ者の残酷さをいっそう咎めたであろう。しかし、彼女が傲慢な者として逃げていることを示すため、また女主人に対して傲慢にならないよう、こう付け加えた。「そして、その手の下に自らを低くせよ」(創世記16:9)。
Opto igitur ut hoc vitium nullus incidat: sed si quis inciderit, discat ancillam suam humiliare uxori suae; ne dum vult ancillam vindicare, excludat uxorem.
PL 14, 432Aだから私は願う、この悪徳に陥る者が一人もないように。しかし、もし陥る者があれば、自分の女奴隷を妻の前でへりくだらせることを学べ。女奴隷を守ろうとして妻を締め出すことのないように。
27. Ergo Abraham et unus de populo erat gentili, et causa posteritatis introierat ad ancillam; quia uxor ejus sterilitatem suam obumbrare cupiens, auctor ejus facti fuerat viro: et tamen non otiosum est quod post hoc Deus statim, quia alia ejus opera probaret, vel hujus facti poenitentiam, dixit illi: Ego sum Deus tuus, emerere in conspectu meo, et esto sine querela (Gen. XVII, 1) , quasi adhuc plene non emeruisset, qui desperaret sterilis partum uxoris, et de ancilla posteritatem quaereret.
PL 14, 432A27. このように、アブラハムは異邦の民の一人であり、子孫のために女奴隷のもとへ入ったのであって、その妻が自分の不妊を覆い隠そうとして、夫にこの行いを勧めたのである。それにもかかわらず、この後すぐに神が彼に「私は汝の神である。私の前で功を積み、非の打ちどころなき者であれ」(創世記17:1)と言ったのは、理由のないことではない。これは、神が彼のほかの行いを、あるいはこの行いへの悔い改めを是認したからである〔quia 以下の係りは定かでない。神の言葉の理由を述べる節と取った〕。妻が不妊のまま産むことに望みを失い、女奴隷から子孫を求めた者は、まだ十分には功を積んでいなかったかのようだからである。
Esto, inquit, sine querela, hoc est, irreprehensibilis; ut de te non queratur uxor, nec quisquam tua facta reprehendat.
PL 14, 432B「非の打ちどころなき者であれ」と神は言う。すなわち、とがめられるところのない者であれ、ということである。妻があなたについて不平を言うことなく、また誰もあなたの行いをとがめることのないように。
Mutat enim nomen, littera addita, ut de Abram vocaretur Abraham, hoc est, de patre vano, sicut habet Latina interpretatio, vocaretur pater sublimis, pater electus; vel de patre fieret et pater filii.
PL 14, 432B神は文字を一つ加えて名を変え、アブラムをアブラハムと呼ばせた。すなわち、ラテン語訳が伝えるとおり、空しい父から、崇高な父、選ばれた父と呼ばれるようになり、あるいは単なる父から、子の父ともなるようにした。
Vanus erat cum Deum nesciret: electus factus est postquam cognovit Deum. Pater erat cum de ancilla prolem haberet: sed pater filii non erat; quia non erat ei filius, qui non erat legitimo susceptus conjugio. Peperit Sara, et factus est pater filii.
PL 14, 432B神を知らなかったときは空しい者であったが、神を知ってのちは選ばれた者となった。女奴隷から子をもうけたときは父であったが、子の父ではなかった。正当な婚姻によって迎えた子ではなかったからである。サラが産み、彼は子の父となった。
Circumcidi jubetur accepturus veri seminis haereditatem. Nonne evidenter circumcisio carnis praeceptum est castimoniae, ut aliquis resecet libidinem carnis, et indomitas luxu ac lascivia refrenet cupiditates?
PL 14, 432C真の種の相続を受けようとする者として、割礼を命じられる。肉の割礼が貞潔の命令であることは明らかではないか。それは、肉の情欲を切り取り、奢りと放縦によって抑えのきかなくなった欲望を抑えるためである。
Etenim circumcisionis vocabulo id praescribitur, ut omnis impuritatis foetor abstergatur, et incentivum libidinis auferatur. Duabus usi sumus defensionibus.
PL 14, 432C実際、割礼という語によって指示されるのは、あらゆる不浄の悪臭を拭い去り、情欲の火種を取り除くことである。我々は二つの弁護を用いた。
28. Tertia quoque est quam nobis Apostoli Pauli tribuit auctoritas, qui ait: Illa quae gessit Abraham ut de ancilla susciperet sobolem, in figuram facta sunt, et secundum allegoriam dicta.
PL 14, 432C28. 第三の弁護は、使徒パウロの権威が我々に与えるものである。彼は言う。「アブラハムが女奴隷から子孫をもうけるために行ったことは、象りとして行われ、寓意によって語られたのである。」
Allegoria est cum aliud geritur et aliud figuratur; sicut etiam ipse Apostolus docet dicens: Sub lege volentes esse, legem non legistis?
PL 14, 432C寓意とは、ある事が行われながら別の事が象られることである。使徒自身もそう教えて言う。「律法の下にいることを望む者よ、汝らは律法を読まなかったのか。」
Scriptum est enim, Quoniam Abraham duos filios habuerit, unum de ancilla, et unum de libera; sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera per repromissionem: quae sunt per allegoriam dicta.
PL 14, 432C「こう書かれている。アブラハムには二人の子があり、一人は女奴隷から、もう一人は自由な女から生まれた。女奴隷から生まれた者は肉によって生まれたが、自由な女から生まれた者は約束によって生まれた。これらは寓意によって語られたことである。」
Nam haec sunt duo testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans quod est Agar (Galat. IV, 21 et seq.) , duos populos ostendens de Abrahae generatione manare: unum Judaeorum, qui legis syllabis serviat; eo quod de ancilla in servitutem videatur esse generatus: alterum Christianum, qui ad remissionem peccatorum coelestis gratiae libertatem acceperit.
PL 14, 432D「この二人の女は二つの契約だからである。一つはシナイ山から出て奴隷を産む者で、これがハガルである」(ガラテヤ4:21以下)。使徒は二つの民がアブラハムの血筋から出ていることを示している。一つはユダヤ人で、律法の綴りに仕える者である。彼らは女奴隷から奴隷として生まれたとみなされるからである。もう一つはキリスト教徒で、罪の赦しにより、天の恩寵の自由を受けた者である。
Quod ergo putas esse peccatum, advertis esse mysterium, quo ea quae posterioribus erant futura temporibus, revelabantur. Denique addidit: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis fili iestis (Galat., IV, 28) .
PL 14, 433Aこうして、あなたが罪だと思っていることが、実は奥義であることに気づくであろう。その奥義によって、のちの時代に起こるはずのことが明らかにされていたのである。使徒はさらに加えている。「兄弟たちよ、汝らはイサクにならう約束の子である〔底本は fili iestis。filii estis と読む〕」(ガラテヤ4:28)。
Ideo, inquit, nolite quaerere opera legis; quoniam non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi (Galat. II, 16) .
PL 14, 433A「だから、律法の行いを求めてはならない」と彼は言う。「人は律法の行いによっては義とされず、イエス・キリストへの信仰によってのみ義とされるからである」(ガラテヤ2:16)。
Et ut scias quia Christianis dixit: Et nos, inquit, in Christum Jesum credimus; ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis (Ibid.) .
PL 14, 433Aこれがキリスト教徒に向かって語られたことを、あなたが知るために言えば、使徒はこう言う。「我々もキリスト・イエスを信じた。それは、キリストの信仰によって義とされ、律法の行いによって義とされないためである」(ガラテヤ2:16)。
Agnoscamus ergo quoniam haec quae in figuram contingebant, illis crimini non erant: nobis autem erunt, si ad correptionem nostram scripta cavere nolimus: sed magis id agamus, ut cum simus liberae filii, quae est Sara, ne legis laqueis serviamus, cum Abraham liberam tenuerit, ancillam ejecerit.
PL 14, 433Aだから我々は認めよう。象りとして起こったこれらのことは、彼らにとっては罪ではなかったが、我々の戒めのために書かれたものを避けようとしないなら、我々にとっては罪となる。むしろ我々は、サラという自由な女の子であるのだから、律法の罠に仕えることのないよう努めようではないか。アブラハムは自由な女を保ち、女奴隷を追い出したのである。
29. Quo loco (Gen. XVII, 10) plerosque moveri scio: si enim bona est circumcisio, hodieque teneri debuit: si inutilis, mandari non debuit, divino praesertim oraculo.
PL 14, 433B29. この箇所(創世記17:10)で多くの人が動揺することを私は知っている。割礼が善いものなら、今日でも守るべきであったはずだ。無益なものなら、命じられるべきではなかった、まして神の託宣によっては、というのである。
Sed cum Apostolus dixerit Paulus (Rom. IV, 11) : Quia Abraham signum accepit circumcisionis: utique signum non ipsa res, sed alterius rei est, hoc est, non veritas, sed indicium veritatis.
PL 14, 433Bしかし使徒パウロは言っている(ローマ4:11)。「アブラハムは割礼のしるしを受けた」と。しるしとは事柄そのものではなく、別の事柄のしるしである。すなわち真理ではなく、真理の指標である。
Denique ipse exposuit et expressit dicens (Ibid.) : Signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae et fidei. Unde non incongrue intelligimus quia circumcisio corporalis signum circumcisionis est spiritalis. Ergo signum mansit donec veniret veritas.
PL 14, 433B実際、彼自身がこう言って説明し、明らかにしている(ローマ4:11)。「彼は割礼のしるしを受けた。それは正義と信仰の印である」。したがって、体の割礼が霊的な割礼のしるしであると解するのは、不当ではない。それゆえ、しるしは真理が来るまで残った。
Advenit Dominus Jesus, qui ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6) . Quia non partem exiguam corporis in signo, sed totum circumcidit hominem in veritate, signum detraxit, veritatem induxit; quia postea quam venit quod perfectum est, quod ex parte erat, evacuatum est; et ideo cessavit circumcisio partis, ubi refulsit circumcisio universitatis.
PL 14, 433C主イエスが来た。彼は言う。「私は道であり、真理であり、命である」(ヨハネ14:6)。彼はしるしにおいて体のわずかな部分ではなく、真理において人の全体に割礼を施したので、しるしを取り去り、真理を導き入れた。完全なものが来たとき、部分的であったものは廃れたからである。それゆえ、全体の割礼が輝き出たとき、部分の割礼は終わった。
Jam enim non ex parte, sed totus homo salvatur in corpore, salvatur in anima. Scriptum est enim: Qui vult post me venire, abneget seipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24) .
PL 14, 433Cもはや部分によってではなく、人は全体として、体において救われ、魂において救われる。こう書かれているからである。「私について来ようとする者は、自分を捨て、自分の十字架を負い、私に従え」(マタイ16:24)。
Haec est perfectio circumcisionis; quia per corporis oblationem redimitur anima, de qua ipse Dominus ait: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Luc. IX, 24) .
PL 14, 433Cこれが割礼の完成である。体を献げることによって魂が贖われるからである。その魂について主自身が言う。「私のために自分の魂を失う者は、それを見いだす」(ルカ9:24)。
30. Superest illa nunc quaestionis portio, utrum debuerit pars praemitti, cum esset ventura perfectio. Qui locus facilis est ad diluendum, si consideremus quibus pars mandata sit, quibus servata perfectio.
PL 14, 433C30. いま残っているのは、この問いの次の部分である。完全なものが来ようとしているときに、部分が先に送られるべきであったのかどうか。この箇所は、部分が誰に命じられ、完全が誰のために取っておかれたかを考えれば、解くのは容易である。
Pars enim mandata est secundum legem populo Judaeorum, illi dura cervice, illi infirmo, illi qui Deum suum non cognovit. Cum ergo partem non potuerit sustinere, quomodo perfectionem servare potuisset?
PL 14, 433D部分は、律法に従って、ユダヤ人の民に命じられた。彼らは頑なな首の民、弱い民、自分の神を知らなかった民である。部分にさえ耐えられなかった者が、どうして完全を守ることができたであろうか。
Ut si puerulum litteris imbuas, a singulis litterarum elementis inchoandum est tibi, ut a singulis apicibus ad syllabas, a syllabis eum per ordinem ad nomina, orationemque deducas.
PL 14, 434Aたとえば幼い子に文字を教えるなら、あなたは文字を一つ一つ教えることから始めなければならない。一つ一つの文字の画から音節へ、音節から順を追って単語へ、そして文章へと導くのである。
Nec potest mare quisquam navigare intrepidus, nisi qui ante in fluminibus navigaverit. Denique si quid aut conficiendi itineris, aut levandi oneris puero velis provectiorique mandare, numquid aequanda onera sunt, aut aequandus labor?
PL 14, 434A海を恐れずに渡れるのは、あらかじめ川で舟を漕いだことのある者だけである。ましてや、道のりを終えることや荷を持ち上げることを、子どもと、より成長した者とに任せようとするとき、荷も労苦も同じにするだろうか。
Ita igitur noveris his perfectionem circumcisionis esse servatam, qui a Christo instituti, validioribus idonei viderentur; ut fideles probarentur, quorum multitudo innumera crucem tolleret; suamque pro Christo animam devoveret, et increduli non possent resistere, qui in totius corporis immolatione quaeri salutem putarent, qui exiguum circumcisionis suae sanguinem salutarem arbitrarentur.
PL 14, 434Aだから次のように知るがよい。割礼の完成は、キリストによって教え導かれ、より力強い務めに適うとみなされた者たちのために取っておかれた。それは、数えきれない大群衆が十字架を負い、キリストのために自分の魂を捧げる信仰者であることが証しされるためであり、また、体全体を犠牲にすることに救いが求められると考える者たちに、自分たちの割礼のわずかな血を救いに資するものと見なす不信仰な者たちが、抵抗できないようにするためである〔初めの qui 以下は殉教する信仰者を指すと取った。ミーニュの脚注によれば、ローマ版のみ qui a Christi institutis validioribus と読む〕。
31. Considerandum autem quod in praeputio positum vocavit Deus, in praeputio adhuc manenti legitimi filii promissa est haereditas; ut non Judaeorum tantummodo patrem, ut ipsi asserunt, sed omnium credentium auctorem per fidem credas.
PL 14, 434B31. さらに考えるべきことがある。神は、包皮のうちにある者を召した。まだ包皮のうちにとどまっている者に、正当な子としての相続が約束された。それは、あなたがアブラハムを、彼ら自身が主張するようにユダヤ人だけの父ではなく、信仰によって、信じるすべての者の祖と信じるためである。
Sara quoque ante circumcisionem viri in unius litterae adjectione non mediocri remuneratione benedicitur, ut principatum virtutis et gratiae haberet; de qua nationes et reges gentium spondet futuros, ut in ipsa typus non Synagogae, sed Ecclesiae constitueretur.
PL 14, 434Bサラもまた、夫が割礼を受ける前に、文字をただ一つ加えることで、並々ならぬ報いをもって祝福され、徳と恩寵の首位を得た。神は、彼女から諸国民と異邦の王たちが出ると約束する。それは、彼女において、シナゴーグではなく教会の予型が立てられるためである。
Quod autem promisso ex ea filio, risit Abraham, non incredulitatis, sed exsultationis indicium fuit. Denique procidit in faciem, qui adoravit, et credidit, et adjecit: Si mihi centum annorum nascetur filius, et si Sara nonaginta annorum pariet.
PL 14, 434B彼女から子が約束されたとき、アブラハムが笑ったのは、不信仰のしるしではなく、喜びのしるしであった。実際、彼はひれ伏して顔を地につけ、礼拝し、信じた。そして付け加えた。「もし百歳の私に子が生まれ、もしサラが九十歳で産むのなら」〔si の帰結は示されていない。アンブロシウスは続く説明で、これを疑いではなく信じる言葉と解している〕。
Et dixit: Ismael hic vivat in conspectu tuo (Gen. XVII, 17 et 18) . Non est incredulus in promissis, nec avarus in votis. Hoc est, non dubito quod facias, ut et centum annorum seni dones filium, et naturae auctor naturae metas relaxes.
PL 14, 434Cそして言った。「このイシュマエルが汝の前に生きるように」(創世記17:17、18)。彼は約束を信じない者ではなく、願いにおいて貪欲な者でもない。すなわち、汝が百歳の老人に子を与え、本性の創造者として本性の限界を緩めることを、私は疑わない、ということである。
Beatus cui ista donantur: sed tamen etiam hic Ismael quem habeo de vernacula, si vivat in conspectu tuo, abundat mihi gratia. Denique Dominus et probavit ejus affectum, et petitionem non abnuit, et sua promissa firmavit.
PL 14, 434Cこれらのものを授かる者は幸いである。しかし、私が家に生まれた女奴隷から得たこのイシュマエルも、汝の前に生きるなら、私には恩寵があり余る。実際、主は彼の心を是認し、願いを退けず、自分の約束を確かなものとした。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 14, 434CDe hospitalitate Abraham hospitum explorantis adventum, eisque obviam properantis. Commendatur eadem virtus, et vana quorumdam excusatio diluitur. Quam diligentem in ea se praebuerit idem sanctus, et quomodo uxorem in meriti partem adsciverit?
PL 14, 434Cもてなしについて。アブラハムは客の到来をうかがい、客のもとへ急ぐ。この徳が称えられ、ある人々の空しい言い訳が退けられる。この聖なる人がもてなしにいかに熱心であったか、また妻をどのようにして功に与らせたか。
Quid oblata ab utroque mystice significent? Postremo facta ministranti Abrahamo filii promissio, sicut et Sarae risus exponitur. 32. Diximus de Abrahae devotione, ac fide, de prudentia, justitia, charitate, parcimonia: nunc etiam de hospitalitate dicamus.
PL 14, 434C二人が差し出したものは奥義としていかなる意味をもつか。最後に、仕えたアブラハムに子の約束がなされ、またサラの笑いが説き明かされる。32. 我々はアブラハムの献身と信仰について、また思慮、正義、愛、倹約について語った。いまはもてなしについても語ろう。
Est enim non mediocris ea virtus. Unde et Apostolus principaliter eam in episcopo esse oportere geminae scriptionis docuit auctoritate; ut praesto sit advenientibus, et occurrat obviam, et itinera exploret, et adsit non quaerentibus, et rapiat praetergredientes.
PL 14, 435Aこの徳は決して小さなものではない。それゆえ使徒も、二つの書簡の権威をもって、とりわけ司教にこの徳がなければならないと教えた。すなわち、到来する者たちの役に立ち、彼らを迎えに出て、道中に目を配り、求めない者にも付き添い、通り過ぎる者をさらって引き留めるのである。
Ante ostium sedebat Abraham, sedebat meridie. Quando alii requiescebant, iste hospitum explorabat adventus. Merito illi Deus apparuit ad quercum Mambre, quia fructum hospitalitatis studiosissime requirebat.
PL 14, 435Aアブラハムは戸口の前に座っていた。真昼に座っていた。ほかの者が休んでいるとき、彼は客の到来をうかがっていた。神がマムレのカシの木のもとで彼に現れたのは当然である。彼はもてなしの実を、きわめて熱心に求めていたからである。
33. Et respiciens, inquit, oculis vidit, et ecce tres viri stabant secus illum. Et cum vidisset illos, cucurrit obviam illis (Gen. XVIII, 2) . Vide primo fidei mysterium. Deus illi apparuit, et tres aspexit.
PL 14, 435A33. 「目を上げて見ると、見よ、三人の男が彼のそばに立っていた。彼らを見ると、彼らを迎えに走り出た」(創世記18:2)。まず信仰の奥義を見よ。神が彼に現れたのに、彼は三人を見たのである。
Cui Deus refulget, Trinitatem videt, non sine Filio Patrem suscipit, nec sine Spiritu sancto Filium confitetur. Haec alibi plenius (In lib. de Resurrectione carnis) . Nunc moralis persequendi propositum est loci.
PL 14, 435B神が輝き現れる相手は三位一体を見る。子を伴わずに父を迎えることはなく、聖なる霊を伴わずに子を告白することもない。このことは別の箇所(『肉の復活について』の書)でより詳しく述べた。いまは、この箇所を道徳的に論じていくことが目的である。
Non otiosus sedet, qui longe aspicit: nec aspexisse contentus, cucurrit obviam. Festinavit occurrere, quia non satis est recte facere, nisi etiam maturare quod facias. Festinanter enim manducare pascha lex jubet (Exod. XII, 11) .
PL 14, 435B遠くを見る者は、怠けて座っているのではない。見るだけで満足せず、迎えに走った。急いで出迎えたのは、正しく行うだけでは足りず、行うことを急いで成し遂げなければならないからである。実際、律法は過越の食事を急いで食べるよう命じている(出エジプト記12:11)。
Uberiores enim fructus habet celerata devotio. Disce ergo quam impiger esse debeas, ut possis praevenire hospitem; ne quis praeveniat, et te boni muneris defraudet copia.
PL 14, 435B急がれた献身は、いっそう豊かな実を結ぶからである。だから学べ。あなたは、客に先んじることができるほど機敏でなければならない。他の誰かが先んじて、あなたからよい贈り物の豊かさを奪うことのないようにするためである。
34. Bona est hospitalitas, habet mercedem suam, primum humanae gratiae, deinde quod majus est, remunerationis divinae. Omnes in hoc incolatu hospites sumus; ad tempus enim habitandi habemus hospitium: emigramus propere.
PL 14, 435C34. もてなしは善いものであり、それ自体の報いがある。まず人間の好意という報いがあり、次に、それよりも大きい、神による報いがある。我々はみな、この仮住まいにおいては旅人である。しばらく住むために宿を得ているにすぎず、やがて急いで去っていく。
Caveamus ne si nos duri aut negligentes fuerimus in recipiendis hospitibus, etiam nobis post vitae istius cursum sanctorum hospitia denegentur.
PL 14, 435C客を迎え入れるのに我々が冷淡で怠慢であれば、この生涯の歩みを終えたのち、聖徒たちの宿が我々にも拒まれることのないよう用心しよう。
Unde in Evangelio Salvator dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9) . Deinde etiam in hoc corpore sitis plerumque oboritur peregrinandi necessitas.
PL 14, 435Cそれゆえ福音書で救い主は言う。「不義のマンモンで、自分のために友を作れ。彼らが汝らを永遠の幕屋に迎え入れるであろう」(ルカ16:9)。さらに、この体にある間、旅をしなければならない必要がしばしば生じる。
Quod ergo aliis negaveris, id in te ipse decernis: et quod aliis detuleris, eo te facies dignum videri. Si omnes eam sententiam non suscipiendi hospites sequantur, ubi erit requies peregrinantibus?
PL 14, 435Cだから、他の人に拒んだことを、あなたは自分自身に対して決めているのである。他の人に与えたことによって、あなたは自分がそれに値する者と見られるようになる。もしすべての人が客を受け入れないという考えに従うなら、旅人はどこで休息を得られるのか。
Relictis igitur humanis habitaculis, captabimus secessus ferarum, bestiarum cubilia. 35. Sed pauperiem praetendis. Non opes a te hospes requirit, sed gratiam; non ornatum convivium, sed cibum obvium.
PL 14, 435D人の住まいをすべて捨てるなら、我々は野獣の隠れ家、獣のねぐらを求めることになるのか。35. しかし、あなたは貧しさを口実にする。客があなたに求めるのは財産ではなく好意であり、飾り立てた宴ではなく、ありあわせの食事である。
Melior est, inquit, hospitalitas cum oleribus ad amicitiam et gratiam, quam si vitulos occidas ad praesepia cum inimicitiis (Prov. XV, 17) . Haec grata hominibus, et accepta Deo.
PL 14, 435D聖書は言う。「野菜の料理でも、友情と好意をもってもてなす方が、憎しみをもって飼い葉桶のそばで子牛を屠るよりも善い」(箴言15:17)。これは人々に喜ばれ、神に受け入れられる。
Unde Dominus Jesus in Evangelio (Matth. X, 42) eum quicumque dederit hospiti potum aquae frigidae, coelestium asserit praemiorum non exsortem futurum. Denique Jacob oves adaquavit Rachel, et gratiam reperit, et uxorem acquisivit.
PL 14, 435Dそれゆえ主イエスは福音書で(マタイ10:42)、客に冷たい水を一杯与える者は誰であれ、その者が天の報いにあずからぬことはないと断言している。実際、ヤコブはラケルの羊に水を飲ませて、好意を得、妻を得た。
Deinde qui scis an Deum suscipias, cum hospitem putas? Abraham dum peregrinantibus defert hospitium, Deum atque angelos ejus hospitio suscepit: quamvis et cum hospitem suscipis, suscipias Deum, sicut scriptum in Evangelio legis, dicente Domino Jesu: Hospes eram, et collegistis me . . . .
PL 14, 436Aそのうえ、あなたはどうして、客と思って迎える相手が神でないと知っているのか。アブラハムは旅人にもてなしを与えながら、神とその天使たちを宿に迎えた。あなたが客を迎えるときも、神を迎えているのである。福音書にこう書かれているのをあなたは読む。主イエスは言う。「私は旅人であったが、汝らは私を迎え入れた…。」
Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35 et 40) . Unius horae hospitio vidua illa quae suscepit Eliam, et exiguo cibo pavit, perpetuum toto tempore famis invenit alimentum, et mercedem accepit mirabilem, ut numquam de hydria farina deficeret.
PL 14, 436A「汝らがこの最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:35、40)。エリヤを迎え入れ、わずかな食物で養ったあのやもめは、一時間のもてなしによって、飢饉の間ずっと続く養いを見いだし、驚くべき報いを受けた。水がめの粉が尽きることがなかったのである。
Elisaeus quoque defuncti pignoris resuscitatione donata, solvit hospitii pensionem. 36. Non sola tamen facilitas susceptionis, sed etiam sedulitas suscipientis et affectus quaeritur. Utrumque te Abraham docet.
PL 14, 436Bエリシャもまた、亡くなった子を生き返らせて、宿の代価を支払った。36. しかし、求められるのは迎え入れる容易さだけではなく、迎える者の熱意と心づかいである。アブラハムはあなたにその両方を教える。
Cucurrit obviam, rogavit prior dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praeterieris servum tuum: sumatur aqua, et laventur pedes vestri, et refrigerate sub arbore: et sumam panem, et manducate, et post haec transietis: propter quod declinastis ad servum vestrum (Gen. XVIII, 3 et seq.) .
PL 14, 436B彼は迎えに走り、自分から先に頼んで言った。「主よ、もし汝の前に恩寵を得たなら、汝の僕のそばを通り過ぎるな。水を取って来させ、汝らの足を洗わせよう。木の下で涼め。私はパンを取って来よう。食べよ。そののちに行くがよい。汝らは僕のもとに立ち寄ったのだから」(創世記18:3以下)。
Tres vidit, et unum Dominum appellavit, ipsius solius se servum fatetur. Deinde conversus ad duos quos ministros arbitrabatur, etiam ipsis deferre gestit obsequium, jam non jure debito servitutis obstrictus, sed blando sedulitatis nomine, usuque famulatus.
PL 14, 436B三人を見て、一人を主と呼び、その者だけの僕だと告白している。それから、僕と思っていた二人に向き直って、彼らにも奉仕を捧げようとした。それはもはや僕の身分によって負う義務としてではなく、心づかいという親しみのある名のもとで、仕える習わしによってであった。
37. Et festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, et dixit ei: Festina et consperge tres mensuras similaginis, et fac subcinericia (Ibid., 6) . Bonus maritus exsortem religiosi muneris esse non patitur uxorem, nec avare sibi totum munus usurpat.
PL 14, 436C37. 「アブラハムは急いで幕屋のサラのところへ行き、彼女に言った。急いで、上等の小麦粉を三升こねて、灰の下で焼くパンを作れ」(創世記18:6)。よい夫は、妻が敬虔な務めに与らずにいることを許さず、またその務め全体を、貪欲に自分のものにしてしまうこともしない。
Recte igitur et pietatis, et verecundiae causa servatur. Quod pietatis est, vult esse commune: quod pudoris est, integrum manet Sarae.
PL 14, 436Cだから、敬虔のためにも慎みのためにも、このようにするのは正しい。敬虔に属することは共有しようとし、恥じらいに属することはサラのもとに損なわれずに残る。
Ante tabernaculum vir hospitum explorat adventus: intra tabernaculum Sara tuetur feminae verecundiam, et opera muliebria tuto exercet pudore. Foris maritus invitat, intus Sara convivium adornat.
PL 14, 436C幕屋の前では、男が客の到来をうかがう。幕屋の中では、サラが女としての慎みを守り、安全な恥じらいのもとに女の仕事をする。外では夫が招き、内ではサラが宴を整える。
Nec solum ipse festinat Abraham, sed etiam festinandum dixit uxori, sociam devotionis ostendens, nec fide disparem. 38. Consperge, inquit, tres mensuras similaginis, et fac subcinericia.
PL 14, 436Cアブラハム自身が急ぐだけでなく、妻にも急ぐようにと言った。彼女が献身を分かち合う者であり、信仰において劣らない者であることを示したのである。38. 「上等の小麦粉を三升こねて、灰の下で焼くパンを作れ」と彼は言う。
Graece. ἐγκρύφια dicuntur, hoc est, abscondita; eo quod latere debeat omne mysterium, et quasi operiri fido silentio, ne profanis temere divulgetur auribus. Hoc pascitur divina majestas, hunc epulatur affectum, qui parcus loquendi sit, nec sacra in medium ferat.
PL 14, 436Dギリシア語では「エンクリュピア」と呼ばれる。すなわち隠されたものである。あらゆる奥義は隠されているべきであり、いわば忠実な沈黙で覆われ、俗な耳に軽々しく漏らされてはならないからである。神の威厳はこれを糧とし、これを宴として喜ぶ。語ることに控えめで、聖なるものを人前に持ち出さない心を喜ぶのである。
Breviter autem fidei mysterium docet Sara, unius similaginis tres mensuras faciens, quae typum Ecclesiae habet cui dicitur: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis (Esai. LIV, 1) .
PL 14, 436Dサラは、同じ一つの小麦粉から三升を作ることによって、信仰の奥義を簡潔に教える。それは教会の予型であり、教会にはこう言われる。「喜べ、産まない不妊の女よ。声を上げて叫べ、産みの苦しみを知らない女よ」(イザヤ54:1)。
Haec est enim quae intimo fidem spiritu fovet, ejusdem divinitatis asserens Trinitatem, pari quadam mensura atque reverentia Patrem, Filiumque, et sanctum adorans Spiritum, et majestatis unitate concelebrans, personarumque proprietate distinguens, hac devotionem tuam fidei assertione consperge.
PL 14, 437A教会こそ、最も内なる霊で信仰を温めるものである。同一の神性の三位一体を主張し、いわば等しい量と敬意をもって、父と子と聖なる霊を礼拝し、威厳の一体性において共に祝い、ペルソナの固有性において区別する。この主張で、あなたの献身をこねよ。
39. Mulier similaginem offerat, hoc est, interiora spiritalis frumenti vel grani illius de quo dictum est, quod nisi in terram ceciderit, nullum fructum afferat.
PL 14, 437A39. 女は小麦粉を差し出すがよい。すなわち、霊的な麦、あるいはあの一粒の麦の内側のものである。それについては、地に落ちなければ、何の実も結ばないと言われている。
Unde et prima vidit Maria Dominicae resurrectionis mysterium, et festinavit non passim omnibus, sed solis Petro et Johanni intimare sacrae salutis nuntium.
PL 14, 437Aそれゆえ、マリアも主の復活の奥義を最初に見て、救いの聖なる知らせを、手当たり次第にすべての人にではなく、ペトロとヨハネだけに急いで知らせた。
Vir currat ad boves, sumat vitulum, et sacramentum Dominicae passionis festinato impiger studio, non lento otio remissus accipiat, tradat illud puero qui innocentiam tenerae servet aetatis, dolum nesciat, referire non noverit, incorrupti corporis castimoniam custodiat.
PL 14, 437B男は牛のところへ走り、子牛を取れ。そして主の受難の秘跡を、急ぐ熱心さをもって、のろのろと怠けることなく受け取り、それを少年に渡せ。その少年は、幼い年頃の無垢を保ち、欺きを知らず、やり返すことを知らず、損なわれていない体の貞潔を守る者である。
De quo ait Dominus Jesus: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3) .
PL 14, 437Bこの少年について主イエスは言う。「汝らが回心して、この子どものようにならなければ、天の国に入ることはない」(マタイ18:3)。
Huic puero et similibus ejus etiam sanctus David divinae laudationis dispensat officium dicens: Laudate, pueri, Dominum (Ps. CXII, 1) . 40. Nec illud otiosum, quod cucurrit ad boves, tenerum vitulum et bonum sumpsit, et cum lacte apposuit.
PL 14, 437B聖なるダビデも、この少年とその同類に、神への賛美の務めを割り当てて言う。「少年たちよ、主を賛美せよ」(詩篇112:1)。40. また、彼が牛のところへ走り、柔らかくよい子牛を取り、乳と共に出したのも理由のないことではない。
Denique et in Exodo cum pascha Domini declararet, ait Moyses: Agnus sine macula, mundus, consummatus, anniculus, masculus erit vobis ab ovibus et hoedis. Sumetis et occidetis, inquit, illum tota multitudo synagogae ad vesperum (Exod. XII, 5) .
PL 14, 437B実際、出エジプト記でも、モーセは主の過越を告げて言う。「傷のない、汚れのない、完全な、一歳の雄の子羊を、羊とヤギの中から汝らのために取れ。集会の全群衆は、夕方にそれを取って屠れ」(出エジプト記12:5)。
Unde et hic meridies esse describitur, quando Abraham Domino offert hospitium. Sed ad coenam vitulus immolatur, et cum lacte manducatur, hoc est, non in sanguine, sed cum fidei puritate. Bonus vitulus, ut pote qui peccata dilueret.
PL 14, 437Cそれゆえここでも、アブラハムが主にもてなしを捧げる時は真昼であったと書かれている。しかし子牛は夕食のために屠られ、乳と共に食べられる。すなわち血のうちにではなく、信仰の清さと共に食べられる。この子牛は善い子牛であり、罪を洗い流す者だからである。
Tener, quia non dura cervice, sed molli jugum legis agnovit, crucis patibulum non recusavit. Et merito tener, de cujus capite et pedibus et internis nihil relictum est, et os non est contritum ab eo, sed totus epulantium cibo cessit.
PL 14, 437C柔らかいというのは、頑なな首ではなく、柔らかい首で律法の軛を知り、十字架の磔刑台を拒まなかったからである。まさに柔らかいと言うにふさわしい。その頭も足も内臓も何一つ残されず、骨は砕かれず、すべて食べる者たちの食物となったからである。
Talem nobis Legis figuravit umbra, talem veritas Evangelii demonstravit (Joan. XIX, 36) . 41. Manducaverunt, inquit, illi: Abraham autem stabat sub arbore (Gen. XVIII, 8) . Advertimus humilitatis officium commendare humilitatem.
PL 14, 437Cそのような子牛を、律法の影が我々のために象り、福音の真理が示した(ヨハネ19:36)。41. 「彼らが食べているあいだ、アブラハムは木の下に立っていた」(創世記18:8)。我々は、へりくだりの務めがへりくだりを推奨していることに気づく。
Abraham stabat, et tu primam accubitionis partem occupas? Denique ea humilitas invenit gratiam, ut promitteretur ei filius. 42. Dixit autem ad illum: Ubi est Sara uxor tua? Qui respondit, et dixit: Ecce in tabernaculo (Ibid., 9) .
PL 14, 437Dアブラハムは立っていたのに、あなたは食卓の上席を占めるのか。実際、そのへりくだりが恩寵を得たので、彼に子が約束された。42. 「彼は彼に言った。汝の妻サラはどこにいるか。彼は答えて言った。見よ、幕屋の中にいます」(創世記18:9)。
Numquid ignorabat Dominus qui in posterioribus Sodomorum futura excidia denuntiat, ubi Sara esset?
PL 14, 437Dのちにソドムの滅びを告げる主が、サラのいる場所を知らなかったのだろうか。
Non ignorabat: sed docere nos voluit, quantus pudor esse debeat feminarum; ne procaci occursu hospitum in se oculos inflectant; salva verecundia ministerium suum exerceant.
PL 14, 438A知らなかったのではない。女の恥じらいがどれほどであるべきかを、我々に教えようとしたのである。女は厚かましく出てきて、客の目を自分に向けさせてはならない。慎みを保ったまま、自分の務めを果たすべきである。
Abraham quoque auribus tuis ingerit in tabernaculo Saram degere; ut discas quid ab uxore exigas. Provectiore aetate jam Sara juvenilem custodit verecundiam, ideo Dominus spopondit ei filium. Defecerant, inquit, Sarae fieri muliebria (Ibid., 11) .
PL 14, 438Aアブラハムも、サラが幕屋の中にいることをあなたの耳に入れる。それは、あなたが妻に何を求めるべきかを知るためである。年を重ねてもなお、サラは若い女の慎みを守っていた。だから主は彼女に子を約束した。「サラには女のならわしが絶えていた」(創世記18:11)。
Non otiose additum, ne putares femineae adhuc possibilitatis fuisse, ut pareret. 43. Risit autem Sara (Ibid., 10) . Quod indicium futuri magis, quam incredulitatis arbitror.
PL 14, 438Aこれは理由なく付け加えられたのではない。彼女に産むことがまだ女の身として可能であったと、あなたが思わないようにするためである。43. 「サラは笑った」(創世記18:10)〔底本は 18:10。18:12 の誤りか〕。私はこれを、不信仰のしるしというよりも、未来のしるしと考える。
Risit enim, licet adhuc nesciens quid rideret, quod publicam esset in Isaac paritura laetitiam. Ideo negavit se risisse, quia ignoravit: ideo risit, quia prophetavit.
PL 14, 438A彼女はなお何を笑っているのか知らなかったが、笑った。イサクにおいて、公に喜びを産むことになるからである。自分が笑ったことを否んだのは、知らなかったからであり、笑ったのは、預言したからである。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 14, 438BSodomorum excidium Abrahae praedicitur, praedicatur que divina in tolerandis peccatoribus, ac peccatis examinandis et condonandis indulgentia. Angeli vespere adventantes apud Lot hospitantur. Immani scelere Sodomitarum cumulantur flagitia.
PL 14, 438Bソドムの滅びがアブラハムに予告される。罪人を耐え忍び、罪を吟味して赦そうとする神の寛容も告げられる。天使たちが夕方に到来し、ロトのもとに客となる。ソドムの人々の恐るべき悪行によって、その恥ずべき行いは極みに達する。
Oblatis filiabus conatur Lot eorum furorem mitigare, quos angeli coecitate percutiunt. Idem Lot generis sequi recusantibus, prohibitus ne retro respiciat, educitur; et qua ratione ad nos quoque illud pertineat?
PL 14, 438Bロトは娘たちを差し出して、彼らの狂乱をなだめようとするが、天使たちは彼らを盲目で打つ。婿たちが従うことを拒むなか、ロトは後ろを振り返ることを禁じられて連れ出される。この事が我々にもかかわるのはどういう理由によるのか。
Excusato demum filiarum cum parente incestu, ebrietatis mala describuntur. 44. Exsurgentes autem viri conspexerunt in faciem Sodomae et Gomorrhae (Ibid., 16) . Sicut visitatio Domini timentibus exhibetur, ita etiam impiis poena peccati reponitur.
PL 14, 438B最後に、娘たちとその父との近親相姦が弁護され、酩酊の害悪が述べられる。44. 「男たちは立ち上がって、ソドムとゴモラの方を見やった」(創世記18:16)。主の訪れが畏れる者たちに示されるように、不敬虔な者たちには罪への刑罰が蓄えられている。
Abraham deducebat hospites, ad humanitatis gratiam addebat obsequia. Nam Sodomitae pro pietatis officiis impuritatis augebant flagitia. 45. Non celabo, inquit, Abraham puerum meum quae ego faciam (Gen. XVII, 1) .
PL 14, 438Cアブラハムは客を見送り、人としての好意に奉仕を加えた。一方ソドムの人々は、敬虔の務めをする代わりに、不浄の恥ずべき行いを重ねていた。45. 「私は、自分がしようとしていることを、私の僕〔puer。「少年」の意もある〕アブラハムに隠さない」と言う(創世記17:1)〔ミーニュの引照は 17:1。引用は 18:17 の言葉である。17:1 は次の文が触れる九十九歳の箇所で、引照の誤りはそこから来たか〕。
Senilis utique aetatis Abraham in superioribus Scriptura signavit, quia nonaginta et novem processisset annos: quomodo hunc puerum dicit?
PL 14, 438C確かに聖書は前の箇所で、アブラハムが九十九歳に達していたとして、老齢であることを記した。それなのに、なぜ彼を「少年」と呼ぶのか。
Sed cum immemorem senectutis, exploratorem indefessum, cursu impigrum, standi patientissimum, deducendi studiosissimum expresserit, nonne convenire nomen pueri videtur officiis?
PL 14, 438Cしかし聖書は、彼が老年を忘れ、疲れを知らず見張り、走って機敏で、立ち続けることによく耐え、見送ることにきわめて熱心であることを描き出している。それなら、少年という名が彼の務めにふさわしいと見えるではないか。
Merito puer dicitur, qui senile nesciebat fastidium, pueritiae innocentiam et obsequium deferebat. Datur itaque justo benedictionis gratia, et posteritatis haereditas. 46. Offensa autem peccatorum exponitur.
PL 14, 438C老年のうんざりした気分を知らず、少年の無垢と従順を捧げていた者が、少年と呼ばれるのは当然である。こうして義人には、祝福の恩寵と子孫の相続が与えられる。46. 次に、罪人たちの罪の咎が説かれる。
Clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrhae impletus est (Ibid., 20) . Magna Domini patientia, ut non statim peccatorem puniat, sed diu differat exspectans correctionem; nec commoveatur ad ulciscendum, nisi peccator mensuram excedat.
PL 14, 438D「ソドムとゴモラの叫びは満ちた」(創世記18:20)。主の忍耐は大きい。罪人をすぐには罰さず、矯正を待って長く先延ばしにし、罪人が限度を超えるまでは、報復へと動かされない。
Unde et Dominus Jesus in Evangelio ad Judaeos ait: Implete mensuram patrum vestrorum (Matt. XXIII, 32) . 47. Descendam itaque, ut videam secundum clamorem illorum venientem ad me, si consummabuntur: sin autem, ut sciam (Gen. XVIII, 21) .
PL 14, 439Aそれゆえ主イエスも福音書でユダヤ人たちに言った。「汝らは、汝らの父祖たちの量りを満たせ」(マタイ23:32)。47. 「それゆえ、私は下って、私に届いた彼らの叫びのとおりかどうか、彼らが滅ぼされるべきかどうかを見よう。そうでないなら、それを知ろう」(創世記18:21)。
Non ignorabat Dominus peccata Sodomorum: sed propter te instruendum verba hujusmodi loquebatur; ut tu propius scruteris eorum commissa, in quos vindicandum arbitraris.
PL 14, 439A主はソドムの人々の罪を知らなかったのではない。あなたを教えるために、このような言葉を語ったのである。あなたが罰するべきだと考える者たちの行いを、いっそう近くで調べるようにするためである。
Descendam, inquit, ut videam, hoc est, etiam tu descendere cura, descende indaginis studio; ne quid sit quod fallat, aut lateat absentem; ut oculis facinus deprehendas. Eminus positi multa nescire possunt.
PL 14, 439A「私は下って見よう」と言う。すなわち、あなたも下るよう心がけよ、探求の熱意をもって下れ、というのである。欺かれることや、その場にいないために見落とすことのないように、自分の目で悪事を見極めるためである。遠くにいる者は、多くを知らずにいることがありうる。
Quem clamorem autem ait, nisi forte quia ei quem nihil latet, clamant omnia, clamare videntur singulorum crimina? Denique ad Cain dicitur: Sanguis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10) , hoc est, non latet, sed clamat parricidium tuum.
PL 14, 439Aでは、どんな叫びのことを言うのか。何ものも隠れることのない者に対して、すべてのものが叫び、一人ひとりの犯罪が叫んでいるように見えるからではないか。事実、カインにはこう言われる。「汝の兄弟の血が私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。すなわち、汝の兄弟殺しは隠れておらず、叫んでいる、ということである。
Itaque velut excitatur Deus flagitiorum nostrorum clamoribus; ut aliquando vindicet, qui libenter ignoscit.
PL 14, 439Bこうして神は、我々の恥ずべき行いの叫びによって、いわば呼び覚まされる。喜んで赦す者が、ついに罰するようになるのである。
48. Denique Abrahae petenti ne simul perderet justos, tamquam iniquos, et interroganti, Si fuerint quinquaginta justi in civitate, perdes illos (Gen. XVIII, 24 et 26) ? respondit: Non perdam civitatem, si fuerint in ea quinquaginta justi, et totum locum servabo.
PL 14, 439B48. そこでアブラハムが、義人を不義な者と一緒に滅ぼさないようにと願い、「町に五十人の義人がいるなら、彼らを滅ぼすのか」(創世記18:24、26)と尋ねたとき、神は答えた。「町に五十人の義人がいるなら、私は町を滅ぼさず、その場所全体を保つ」。
Et sic per ordinem interrogationum, et responsionum vicem, etiam si decem justos invenerit in civitate, tamen propter paucorum justitiam impunitatem toti populo promittit.
PL 14, 439Bこうして問いと答えが順に重ねられ、町に十人の義人を見いだすとしても、少数の者の正義のゆえに、すべての民に刑罰を免れさせると約束する。
Unde discimus quantus murus sit patriae vir justus, quemadmodum non debeamus invidere viris sanctis, nec temere derogare. Illorum etenim nos fides servat, illorum justitia ab excidio defendit. Sodoma quoque si habuisset viros decem justos, potuit non perire.
PL 14, 439Cここから我々は、義人が祖国にとってどれほどの城壁であるかを学ぶ。また、聖なる人々をねたんではならず、軽率にそしってもならないことを学ぶ。彼らの信仰が我々を守り、彼らの正義が滅びから我々を守るからである。ソドムにも十人の義人がいたなら、滅びずにすんだかもしれない。
49. Quid sibi autem vult quod illi qui ad Abraham simul cum Domino venerant, Sodomam petierunt viri, nisi ut acerbaretur crimen eorum, si quos justus honoraverat, his majore sacrilegio impii vim conarentur inferre?
PL 14, 439C49. アブラハムのもとに主と共に来た男たちが、ソドムへ向かったのは何のためか。義人が敬ったその者たちに、不敬虔な者たちがさらに大きな冒瀆をもって暴力を加えようとするなら、彼らの犯罪はいっそう重くなる、ということにほかならない。
Nam quod viros dixit, evidens est ratio; quia speciem praeferebant virorum. 50. Sodomam venerunt vespere, meridie ad Abraham; quia justo refulget angelorum praesentia, impiis tenebras affert.
PL 14, 439C彼らが男たちと呼ばれたのは、理由が明らかである。男の姿をして現れたからである。50. 彼らは夕方にソドムに来たが、真昼にアブラハムのもとに来た。天使たちの臨在は、義人には輝き、不敬虔な者たちには闇をもたらすからである。
Tamen potest referri etiam ad tempus Dominicae passionis, quod vesperi venerunt ad eum, qui a Sodomitanis contagionibus, et totius urbis excidio erat liberandus. Vesper erat antequam Christus veniret; quia totus erat mundus in tenebris.
PL 14, 439Cしかし、夕方に来たということは、主の受難の時にも関連づけられうる。彼らが来たのは、ソドムの汚れと町全体の滅びから救い出されようとしていた者のもとであった。キリストが来る前は夕方であった。全世界が闇の中にあったからである。
Vesper erat omnibus quos immanium delictorum squalor tenebrosus urgebat. Venit Dominus Jesus, redemit sanguine suo mundum, lucem attulit. Venerunt autem angeli duo in Sodomam ad vesperam (Gen. XIX, 1) .
PL 14, 439D凄まじい罪の汚れと闇に迫られていたすべての人にとって、夕方であった。主イエスが来て、自分の血で世を贖い、光をもたらした。「二人の天使は夕方にソドムに来た」(創世記19:1)。
Ubi gratia largienda est, Christus adest: ubi exercenda severitas, soli adsunt ministri, deest Jesus. 51. Sedebat Lot ad portam (Ibid.) . Emendaverant Lot sanctum adversa captivitatis, et sollicitiorem fecerant. Itaque processu aetatis didicerat imitari parentem.
PL 14, 440A恩寵が与えられるべきところにはキリストがいる。厳しさが行使されるべきところには、僕たちだけが来て、イエスはいない。51. 「ロトは門のところに座っていた」(創世記19:1)。捕囚の災難は聖なるロトを改め、いっそう慎重な者にしていた。こうして年を重ねるうちに、彼は〔アブラハムという〕親に倣うことを学んでいた。
Ad portam itaque sedebat, ut exciperet advenientes. Denique exsurrexit obviam illis. Perfectior cucurrit obviam: iste, exsurrexit, et adoravit in faciem super terram, et dixit: Ecce domini declinate in domum pueri vestri (Ibid., 1 et 2) .
PL 14, 440Aそれで彼は門のところに座り、到来する者たちを迎え入れようとしていた。実際、彼は彼らを迎えるために立ち上がった。〔アブラハム〕はより完全であって、迎えに走った。こちらは立ち上がり、顔を地に伏せて礼拝して言った。「見よ、主たちよ、汝らの僕の家に立ち寄ってください」(創世記19:1、2)。
Et coegit illos divertere, qui dicebant: In platea manebimus. Commendatur hic justi sanctitas, et angelorum gratia.
PL 14, 440Aそして、「我々は広場に泊まろう」と言う彼らを、無理に泊まらせた。ここでは義人の聖さと天使たちの好意が称えられている。
Illi nolebant adventum suum hospiti graviorem videri: ille quidem inter quos habitaret, sciebat; tamen domum suam offerebat periculis, quibus auferret hospites. Certe quo tardius acquiescebant, diutius tentando, plenius comprobabant.
PL 14, 440A彼らは、自分たちの到来が客にとって重荷に見えることを望まなかった。ロトは、自分がどのような者たちの間に住んでいるかを知っていた。それでも、客を危険から引き離そうとして、自分の家を危険にさらした。確かに、彼らが折れるのが遅かったほど、試す時間が長くなり、〔ロトの誠実さを〕いっそう十分に確かめたのである。
52. Viri autem civitatis Sodomorum circumdederunt domum ab infante usque ad senem, totus populus pariter (Ibid., 5) . Praestruitur judicii divini aequitas, ne forte quis diceret: Quid peccaverunt pueri, ut omnes excidio involverentur?
PL 14, 440B52. 「ソドムの町の男たちは、幼い者から老人まで、民全体が一斉に、家を取り囲んだ」(創世記19:5)。神の裁きの公正さがあらかじめ示される。子どもたちが何の罪を犯したので皆が滅びに巻き込まれたのか、と誰かが言うかもしれないからである。
Ita nullus illic justus, nullus innocens fuit. Audi Scripturam testificantem quia circumdederunt domum ab infante usque ad senem, totus populus pariter. Nulla aetas erat culpae immunis, ideo nullus immunis exitii fuit.
PL 14, 440Bそこには義人も、無垢な者も一人もいなかった。聖書が証言するのを聞け。「幼い者から老人まで、民全体が一斉に、家を取り囲んだ」。罪責を免れた年齢はなかった。だから、滅びを免れた者もなかったのである。
Et qui possibilitatem perpetrandi criminis non habuit, habuit affectum. Effetae vires senum, sed mens plena libidinis. Offerebat (32, q. 7, cap. Offerebat) sanctus Lot filiarum pudorem.
PL 14, 440B罪を犯す力のなかった者も、その意志は持っていた。老人たちの力は尽きていたが、心は情欲に満ちていた。聖なるロトは、娘たちの恥じらいを差し出した(『教令集』第2部第32事例第7問題「Offerebat」法文)〔教会法の引照〕。
Nam etsi illa quoque flagitiosa impuritas erat; tamen minus erat secundum naturam coire, quam adversum naturam delinquere. Praeferebat domus suae verecundiae hospitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inviolabilem.
PL 14, 440Cそれもまた恥ずべき不浄であったにしても、本性に従って交わることは、本性に反して罪を犯すことよりは軽かった。彼は自分の家の慎みよりも、異邦の民のあいだでさえ侵されえないもてなしの恩義を優先した。
Denique illic quoque inoffensa hospitalitas est, ubi nec germanitas satis tuta est. 53. Percusserunt autem illos angeli caecitate, ut et ostium domus quod aperire cupiebant, non reperirent.
PL 14, 440C実際、そこでもなおもてなしは損なわれなかった。きょうだいの間柄さえ十分には安全でない場所でそうだったのである。53. 天使たちは彼らを盲目にして打ち、彼らが開けたがっていた戸口を見つけられなくした。
Hic mirabilis quidem angelorum declaratur potestas; ut offusa impuris caecitate, non reperirentur domus ostia. Sed etiam illud ostenditur, quia caeca est omnis libido, et ante se non videt.
PL 14, 440Cここには、天使たちの力が驚くべきものであることが示される。不浄な者たちに盲目が注がれ、家の戸が見つからなかったからである。しかし、あらゆる情欲は盲目であり、目の前のものを見ないということも示されている。
Quod vero hospitum manibus revocatus est sanctus Lot in domum demonstratur immemor periculi, memor fidei non eripuisse se periculo, sed obtulisse.
PL 14, 440C聖なるロトが客たちの手によって家の中に引き戻されたことは、彼が危険を忘れ、信義を覚えていたことを示す。彼は自分を危険から救い出したのではなく、危険にさらしたのである。
54. Ponitur pietatis locus, quod manifestata sibi per angelos totius regionis eversione, et generos habere Lot sanctus inducitur, et monere eos ut fugerent; simul ne deserendo eos, nec admonendo, minus pius videretur circa filiarum maritos: vel erroris earum causa ipsi assignaretur, quae destitutae virili consortio concubitum inebriati expetissent patris.
PL 14, 440D54. ここで敬虔の事柄が示される。聖なるロトは、天使たちによって地方全体の滅びを知らされ、婿たちがいる者として描かれ、彼らに逃げるよう勧める。そうしなければ、彼らを見捨て、忠告もしないことで、娘たちの夫に対して敬虔でないと見えるからである。あるいは、男の伴侶を失った娘たちが、酔った父との交わりを求めた過ちの原因が、彼自身に帰せられることになるからでもある。
Non ergo indefensum Scriptura virum sanctum relinquit; cum et tradidisse maritis filias, et monuisse generos inducitur.
PL 14, 441Aこうして聖書はこの聖なる人を弁護なしに放置してはいない。娘たちを夫に渡したことも、婿たちに忠告したことも述べられているからである。
Sed visum est illis quod derideret eos, et tamen adhuc morabatur Lot, ut persuaderet generis suis; et pene non esset profectus, ut evaderet, nisi urgentibus angelis et tenentibus manus ejus, egredi coactus esset.
PL 14, 441Aしかし婿たちには、ロトが彼らをあざけっているように見えた。それでもロトはまだ、婿たちを説得するためにぐずぐずしていた。天使たちが急かし、その手を取って連れ出さなければ、逃れるために出発しないところだった。
55. Non ergo profectus, sed eductus est: et mandatum accepit ne respiceret retro, nec resisteret in tota regione illa, sed in montem ascenderet. Hoc cum illi dicitur, omnibus dicitur. Si vis ergo et tu evadere, ne respicias retro, sed ante.
PL 14, 441A55. だから彼は自分で出発したのではなく、連れ出されたのである。そして、後ろを振り返ってはならず、あの地方全体にとどまってもならず、山に登れという命令を受けた。これがロトに言われたことは、すべての人に言われたことである。だからあなたも逃れたいなら、後ろを振り返らず、前を見よ。
Aspice ubi Christus est, qui dicat tibi: Vade retro me, sicut Petro dicit: Vade retro me (Matth. XVI, 23) , ut Christum sequeretur, Christum videret. Retro Sodoma est plena flagitii, retro Gomorrha vitiis scatens, criminum regio.
PL 14, 441Aキリストがどこにいるかを見よ。キリストはあなたに言う。「私の後ろに行け」と。ペトロに「私の後ろに行け」と言ったように(マタイ16:23)、キリストに従い、キリストを見るためである。後ろにはソドムがあり、恥ずべき行いに満ちている。後ろにはゴモラがあり、悪徳があふれ、犯罪の地方である。
Ne tetigeritis, inquit Apostolus, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam (Coloss. II, 21) .
PL 14, 441B使徒は言う。「触れてはならない。汚してはならない。味わってはならない。これらはすべて朽ちさせるものである」(コロサイ2:21)。
Fuge ergo Sodomam, relinque ocius Gomorrham, desere elementa hujus mundi, ne te imminentia involvant pericula: non resistas fugiens, nec in tota vitiorum regione remoreris. Qui non respexit, evasit: quae respexit, non potuit evadere.
PL 14, 441Bだからソドムから逃げよ。ゴモラを急いで離れよ。この世の諸要素を捨てよ。迫りくる危険にあなたが巻き込まれないように。逃げながら立ち止まるな。悪徳の地方全体のなかにとどまるな。振り返らなかった者は逃れた。振り返った女〔ロトの妻〕は逃れることができなかった。
56. Excusantur autem filiae sancti Lot, quia putaverunt non vicinae regionis, sed totius orbis fuisse illud excidium, et se solas cum patre superstites ex omnibus populis remansisse.
PL 14, 441B56. 聖なるロトの娘たちは弁護される。あの滅びが近隣の地方だけでなく、全世界のものだと思い、自分たちだけが父と共に、すべての民のうちで生き残ったと思ったからである。
Et ideo ne genus deficeret humanum, paternum petiisse concubitum; ut semen generationis humanae de patre suo resuscitarent. Non ergo libidinis vitium fuit, sed generationis remedium, quod non puto criminis duci loco.
PL 14, 441Bそれで、人類が絶えないようにと、父との交わりを求め、人類の世代の種を自分たちの父から復活させようとしたのである。それゆえそれは情欲の悪徳ではなく、世代の救済策であった。私はこれを犯罪の数に入れるべきだとは思わない。
Nam et Eva de viro assumpta, supra cujus costam aedificata est mulier, os de ossibus ejus, et caro de carne ejus; tamen propter seriem successionis humanae viro mixta est.
PL 14, 441C実際、エバも男から取られた。男のあばら骨の上に女は造り上げられた。彼の骨からの骨、彼の肉からの肉である。それでも、人類の連なりを続けるために、男と交わった。
Subducitur tamen huic admisso conscientia viri justi; inebriatus enim vino quid gereret nesciebat. Unde non mirum si puellas decepit opinio, quae putarent totius populos orbis periisse.
PL 14, 441Cそれでも、この行いには義人の認識が伴っていなかった。ぶどう酒に酔って、自分が何をしているか知らなかったからである。だから、全世界の民が滅びたと考えた娘たちを、思い込みが欺いたとしても驚くにはあたらない。
Non eadem esset Lot sancti excusatio, qui audierat ab Angelis locum illum, non totum mundum esse periturum. 57. Sane discimus vitandam ebrietatem (15, q. 1, c. Sane discimus), per quam crimina cavere non possumus.
PL 14, 441C聖なるロトの弁明は同じではあり得ない。彼は天使たちから、滅びるのはあの場所であって、全世界ではないと聞いていたからである。57. 我々はたしかに、酩酊を避けるべきことを学ぶ(『教令集』第2部第15事例第1問題「Sane discimus」法文)〔教会法の引照〕。酩酊によって、我々は犯罪を避けることができなくなるからである。
Nam quae sobrii cavemus, per ebrietatem ignorantes committimus. Parum est quod ea inflammat libidinem, accendit cupiditates corporis: ipsam quoque mentem subruit, et animum capit, sensum extorquet. Nesciunt quid loquantur qui nimio vino indulgent, jacent sepulti.
PL 14, 441D素面のときには避けているものを、酩酊のせいで知らずに犯してしまう。酩酊が情欲を燃え立たせ、体の欲望に火をつけるだけでは済まない。それは精神そのものを覆し、心を捕らえ、感覚を奪い取る。多くの酒に溺れる者は、自分が何を言っているのかも知らず、葬られたように横たわる。
Ideoque si qua per vinum deliquerint, apud sapientes judices venia quidem facta donantur: sed levitatis notantur auctores. Quanta ipsa deformitas, ut solvantur vires, incessus vacillet? 58. Multi se fortes putant, num fortiores quam Lot?
PL 14, 441Dだから、酒のせいで罪を犯した者は、賢明な裁判官のもとでは、たしかに赦しを与えられるが、軽率さの張本人として汚名を着せられる。力が抜け、足取りがふらつくという、その見苦しさだけでも、どれほどのものか。58. 多くの人が自分は強いと思っている。ロトよりも強いというのか。
Num continentiores quam Noe? Non utique vitia Patriarcharum Scriptura exposuit, quos victos vino legimus: sed ut tu disceres quid caveres. Ille nudus jacuit, iste filiarum errori patuit.
PL 14, 442Aノアよりも節制ができるというのか。ぶどう酒に負けたと我々が読む族長たちの悪徳を、聖書は〔暴くために〕述べたのでは決してなく、あなたが何を避けるべきかを学ぶために述べたのである。ノアは裸で横たわり、ロトは娘たちの過ちにさらされた。
Et Noe justus deceptus est, quia vini vis adhuc ignorabatur: sed in illo instructus es, ne tu ignorares. Lot filiabus se credidit, et per senectutem madidam vino solutus, commisit incestum ignorans: tu sic bibe, ne capiaris.
PL 14, 442A義人ノアが欺かれたのは、ぶどう酒の力がまだ知られていなかったからである。しかしあなたは彼によって教えられたのだから、知らなかったでは済まされない。ロトは娘たちを信頼し、ぶどう酒に浸された老年のためにたがが外れて、知らぬまま近親相姦を犯した。あなたは、捕らわれないように飲め。
Instruant te Patriarchae non solum docentes, sed etiam errantes. Ideo iteratum est exemplum ebrietatis, ut confirmetur magisterium cautionis.
PL 14, 442A族長たちはあなたを教えてくれる。教えながらだけでなく、過ちを犯しながら。酩酊の例が繰り返されているのは、警告の教えを確かなものにするためである。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 14, 442BMors Abimelech ob tentatam Sarae pudicitiam a Deo intentata, quantum sit adulterii crimen monstrat. Quare ejusdem rei causa Pharao, gravius quam Abimelech castigatus?
PL 14, 442Bサラの貞潔を試みたゆえにアビメレクに神が死を予告したことは、姦淫の犯罪がいかに重いかを示す。同じ事柄のゆえに、ファラオはなぜアビメレクよりも重く罰せられたのか。
Quo etiam pacto ab hujus domo sublata Abrahami precibus sterilitas datam Ecclesiae fecunditatem signaverit? Nascitur Isaac, et a matre lactatur. Ismael autem Sarae impulsu et divino responso ejicitur: et quae in his includantur morum praecepta.
PL 14, 442Bアビメレクの家からアブラハムの祈りによって不妊が取り去られたことは、教会に与えられた多産をどのように示したか。イサクが生まれ、母に乳を飲ませてもらう。イシュマエルは、サラの促しと神の答えによって追い出される。そこに含まれている行いの教えが説かれる。
59. Denique iterum tentatur Sarae pudicitia, ut exigatur omnium. Nam et Abimelech in uxorem sibi eam sumpserat, et dixit ei in nocte Deus: Ecce tu morieris propter mulierem (Gen. XX, 3) . Advertimus adulterium divino judicio morte puniri.
PL 14, 442B59. さて、サラの貞潔はふたたび試みられる。それはすべての人に〔貞潔が〕求められるためである〔omnium の係りは定かでない。すべての人に対して求められる、と取った〕。アビメレクも彼女を妻として迎えたので、神は夜に彼に言った。「見よ、汝はその女のゆえに死ぬ」(創世記20:3)。我々は、姦淫が神の裁きによって死をもって罰せられることを知る。
Ideoque addidit: Haec autem commoratur cum viro. Habet quidem omnis viri mulierisque concubitus nulla legitimi matrimonii sorte celebratus, suam culpam.
PL 14, 442Cそこで神は付け加えた。「この女は夫と共に暮らしている」。たしかに、正当な婚姻の定めなしに結ばれた男女の交わりは、すべて、それ自体の咎を持つ。
Discite enim qui ad gratiam baptismatis tenditis, velut quidam fidei candidati, continentiae disciplinam sobriam. Nulli licet scire mulierem, praeter uxorem. Ideoque conjugii tibi datum est jus, ne in laqueum incidas, et cum aliena muliere delinquas.
PL 14, 442Cだから、洗礼の恩寵を目指す諸君よ、いわば信仰の志願者として、節制の慎ましい規律を学べ。妻のほかに女を知ることは誰にも許されていない。それゆえ、あなたには婚姻の権利が与えられている。罠に陥って、他人の女と共に罪を犯すことのないためである。
Vinctus es uxori, noli quaerere solutionem: quia non licet tibi, uxore vivente, uxorem ducere. Nam et aliam quaerere, cum habeas tuam, crimen est adulterii, hoc gravius, quod putas peccato tuo auctoritatem lege quaerendam.
PL 14, 442Cあなたは妻に結ばれている。解かれることを求めてはならない。妻が生きているのに、妻をめとることは許されないからである。実際、自分の妻がありながら別の女を求めることは姦淫の犯罪であり、自分の罪に法による権威を求めようとするとき、それはいっそう重くなる。
Tolerabilior est si lateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas. Nec hoc solum est adulterium, cum aliena peccare conjuge, sed omne quod non habet potestatem conjugii: tamen locus iste docet gravius crimen esse, ubi celebrati conjugii jura temerantur, et uxorius pudor solvitur.
PL 14, 442C咎が隠れている方が、咎のために権威が僭称されるよりも耐えやすい。他人の妻と罪を犯すことだけが姦淫なのではない。婚姻の権利を持たない交わりはすべて姦淫である。それでもこの箇所は、成立した婚姻の権利が損なわれ、妻としての貞節が解かれるとき、犯罪はいっそう重くなることを教えている。
Ideoque cum praetenderet Abimelech quod uxorem alienam esse ignoraverit, quam sororem esse vir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus: Et ego cognovi quoniam puro corde fecisti hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me: propter hoc non sum passus te tangere illam (Ibid., 6) .
PL 14, 442Dそこでアビメレクが、その女が他人の妻だとは知らなかったと言い訳をした。夫自身が彼女を自分の姉妹だと言ったからである。主は彼に答えた。「私も、汝が清い心でこれをしたことを知っていた。だから私は汝を容赦し、汝が私に対して罪を犯さないようにした。このゆえに、私は汝が彼女に触れることを許さなかった」(創世記20:6)。
Cognoscimus velut praesulem custodemque conjugii esse Deum, qui non patiatur alienum thorum pollui: et si qui fecerit, peccare eum in Deum, cujus legem violet, gratiam solvat. Et ideo quia in Deum peccat, sacramenti coelestis amittit consortium.
PL 14, 443A我々は、神がいわば婚姻の長であり守り手であって、他人の婚姻の床が汚されることを許さないことを知る。そうする者は神に対して罪を犯す。神の律法を破り、恩寵を損なうからである。そして神に対して罪を犯すがゆえに、天の秘跡との交わりを失う。
60. Fortasse te moveat qua ratione Pharao quaestionibus ab omnipotente Deo graviter afflictus sit, ut supra legimus, cum et ipse ignoraverit uxorem esse Abrahae Saram, quam sororem audierat (Genes. XII, 17) : Abimelech autem nullam poenam exceperit.
PL 14, 443A60. おそらくあなたは、ファラオが、先に我々が読んだように(創世記12:17)、全能の神によって責め苦で重く打たれたのに、アビメレクはまったく刑罰を受けなかったのは、どういう理由かと疑問に思うだろう。ファラオもまた、サラがアブラハムの妻であることを知らず、姉妹と聞いていたのである。
Verum Aegypti regem noveris ducem fuisse vitiorum, qui quo plus habuerit licentiae, eo plus flagitii commiserit: Abimelech autem adeo fidelis aestimatus sit Deo, ut meruerit audire: Et ego cognovi quoniam puro corde fecisti hoc, rex non afflictionis, ut Aegyptius, sed munitionis, quod Gerarum quibus praeerat, docet interpretatio.
PL 14, 443Aしかし、知っておくがよい。エジプトの王は悪徳の指導者であり、許される範囲が広いほど、恥ずべき行いを多く犯した。一方アビメレクは、神にとってきわめて忠実な者とみなされたので、「私も、汝が清い心でこれをしたことを知っていた」と聞くにふさわしかった。彼は、エジプト人のような苦しめの王ではなく、防備の王であった。彼が治めたゲラルの名の解釈がそれを教える〔エジプトの名は「苦しめ」、ゲラルの名は「防備」の意と解されていた〕。
Non ergo est dubium caeteris operibus ejus indignationem Domini esse revocatam, qui vere interioris arbiter est conscientiae, et animi ac mentis interpres.
PL 14, 443Bだから疑いない。主の怒りは、彼の他の行いのゆえに撤回された。主は真に内なる良心の審判者であり、心と精神の解釈者である。
Denique non ut Pharao ille conventus a Moyse, recusavit et sprevit mandatum Dei, nec obsequium distulit: sed statim vocavit Abraham, uxorem suam ei reddidit, pretio se ipse mulctavit quod vidisset alienam, dotem pudoris exsolvit.
PL 14, 443B実際アビメレクは、モーセに訴えられたあのファラオのように、神の命令を拒んで軽んじることも、従順を先延ばしにすることもなかった。すぐにアブラハムを呼び、妻を返し、他人の妻を見たことの代価を自分に科し、恥じらいの持参金を支払った。
61. Hinc quoque colligi potest Abimelech regem clementiora meruisse, quod Abraham pro eo rogavit et impetravit.
PL 14, 443B61. このことからも、アビメレク王がより寛大な扱いを受けるにふさわしかったことが推し量れる。アブラハムが彼のために願い、聞き入れられたからである。
Peperit enim et uxor ejus, et ancilla ejus, quas ante concluserat Deus propter Saram uxorem Abrahae: quod aeque ad oeconomiam pertinet, ut Sarae partus Dei donatus promissione, etiam hoc fulciretur testimonio; cum advertas Dei offensione et fecundas sterilescere, et rursum Domini voluntate steriles fecundari, juxta quod scriptum est, Nonne sterilem et parientem ego feci, dicit Dominus (Esai. LXVI, 9) ?
PL 14, 443C実際、彼の妻も女奴隷も子を産んだ。神がアブラハムの妻サラのゆえに、彼女たちをあらかじめ閉ざしていたのである。これもまた経綸にかかわる。サラの出産が神の約束によって与えられたことが、この証言によっても支えられるためである。あなたは、神の怒りによって多産の者も不妊になり、また逆に、主の意志によって不妊の者も多産になることに気づく。「不妊の女も産む女も、私が造ったのではないか、と主は言う」と書かれているとおりである(イザヤ66:9)。
Quamvis ad Synagogae illud et Ecclesiae mysterium dictum accipiatur; quia et Synagoga partus habere desivit, quae successionis fraudata est posteritate, et congregatio nationum quae sterilis erat cum Deum ignoraret, partus habere coeperit aeternos.
PL 14, 443Cもっとも、この言葉はシナゴーグと教会の奥義に関して語られたものと受け取られもする。シナゴーグは、子孫の継承を奪われて、産むことをやめたからである。一方、神を知らず不妊であった諸国民の集まりは、永遠の子を産み始めたからである。
Unde lectum est, Laetare sterilis, quae non paris: erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1) . 62. Genitus est autem Abrahae filius Isaac, cum esset annorum centum (Gen. XXI, 5) .
PL 14, 443Cそれゆえ、こう読まれたのである。「喜べ、産まない不妊の女よ。声を上げて叫べ、産みの苦しみを知らない女よ。見捨てられた女の子らは、夫を持つ女の子らよりも多いからである」(イザヤ54:1)。62. 「アブラハムの子イサクは、アブラハムが百歳のときに生まれた」(創世記21:5)。
Et tu si perfectus fueris, habebis posteritatem laetitiae, et exsultationis haereditatem. Dixit et Sara: Risum mihi fecit Dominus: Quicumque enim audierit, congratulabitur mihi (Ibid., 6) .
PL 14, 443Dあなたも完全な者となるなら、喜びの子孫と、歓喜の相続を持つであろう。サラも言った。「主は私に笑いをもたらした。聞く者はみな、私と共に喜ぶだろう」(創世記21:6)。
Non utique hoc de generatione hac intelligitur quae casibus plerisque obnoxia est, ut interdum non generasse melius fuerit: sed de generatione qua unusquisque peccator agens poenitentiam, cum redimitur a morte, angelis solet exhibere laetitiam.
PL 14, 444Aこれはもちろん、多くの偶然に左右されるこの世の出産について理解されるのではない。そこでは、ときには産まなかった方がよかったということさえある。むしろ、罪人の一人ひとりが悔い改めを行って死から贖われるときに、天使たちに喜びを与えるあの出産について理解されるのである。
63. Et dixit Sara: Quis annuntiabit Abrahae quoniam lactet infantem Sara (Ibid., 7) ? Moralis locus. Provocantur feminae meminisse dignitatis suae, et lactare filios suos. Haec enim matrum gratia, hic honos, quo filios propriis commendent viris.
PL 14, 444A63. 「サラは言った。誰がアブラハムに告げるだろうか、サラが幼子に乳を飲ませていると」(創世記21:7)。道徳的な箇所である。女たちは、自分の品位を思い起こして、自分の子に乳を飲ませるよう促されている。これは母たちの美点であり、誉れである。それによって子らを自分の夫に慕わしいものとするのである。
Denique eos plus amare filios solent, quos ipsae matres lactaveverint uberibus suis. 64. Fecit autem Abraham coenam magnam, qua die ablactatus est Isaac filius ejus (Ibid., 8) . Non mediocre istud nec usitatum.
PL 14, 444A実際、母親が自分の乳房で乳を飲ませた子を、人はより愛するものである〔底本は lactaveverint。lactaverint と読む〕。64. 「アブラハムは、息子イサクが乳離れした日に、大きな宴を催した」(創世記21:8)。これは小さくも、ありふれたことでもない。
Non enim quia a nutricis lacte subductus est puer, magnum convivium exhibuit Abraham: sed quia idoneus habitus est Isaac fortioris gratiae cibo, et virtutis alimento, non adhuc, ut Corinthius, lacte potandus: sed epulis solidioribus mandatorum coelestium mentis suae lacertos firmans.
PL 14, 444Aアブラハムが盛大な宴を催したのは、少年が乳母の乳から離されたからではなく、イサクがより強い恩寵の食物、徳の糧にふさわしいとみなされたからである。コリントの人のように、まだ乳を飲まされる必要はなく、天の戒めのより堅い食事で、自分の精神の腕を強めていた。
65. Prosperitatem cito sequitur invidia. Pepererat Sara, ablactaverat filium: Vidit ancillae filium ludentem cum filio suo Isaac, et dixit ad Abraham: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Ibid., 9 et 10) .
PL 14, 444B65. 繁栄にはすぐにねたみがついてくる。サラは産み、子の乳離れをさせた。「彼女は、女奴隷の子が自分の子イサクと遊んでいるのを見て、アブラハムに言った。この女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクと共に相続人となってはならないからです」(創世記21:9、10)。
Durum hoc visum Abrahae erat, ut ejiceret filium suum, licet eum quem susceperat ex vernacula. Et tu noli te miscere ancillae, ne suscipias ex illa filium, et uxor tua non patiatur cohaeredem illum filio suo fieri. Vides enim hinc solvi gratiam matrimonii.
PL 14, 444Bアブラハムには、家内生まれの女奴隷から迎えた子であっても、自分の子を追い出すことが厳しいことに思われた。あなたも女奴隷と交わってはならない。その女から子をもうけて、あなたの妻が、その子が自分の子と共同の相続人になることを許さなくなるようなことのないように。あなたはここから、婚姻の恩寵が損なわれることを見るのである。
Certe si incidisti, et habes filium, ejice ancillam, et filium ejus. Melius est enim ut ancilla quam uxor recedat, et filius ancillae quam legitimus ejiciatur.
PL 14, 444Bもしすでに陥って子がいるなら、女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷が去る方が妻が去るよりも、女奴隷の子が追い出される方が正当な子が追い出されるよりも、よいからである。
Quod si dubitaveris, si contempseris uxoris tuae sententiam et durum tibi visum fuerit, dicit tibi Deus quod dixit et Abrahae; quod illi enim dixit, tibi dicit, et omnibus dicit: Non sit durum ante te de puero, et de ancilla.
PL 14, 444Cもしあなたが躊躇し、妻の判断を軽んじ、それが厳しいとあなたに思われるなら、神はアブラハムに言ったことをあなたにも言う。神がアブラハムに言ったことは、あなたにも言われ、すべての人に言われている。「子のことでも女奴隷のことでも、汝の目に厳しく見えてはならない。」
Omnia quaecumque dixerit tibi Sara, audi vocem ejus; quoniam in Isaac vocabitur tibi semen (Ibid., 12) .
PL 14, 444C「サラが汝に言うことは何でも、その声に聞け。イサクにおいて、汝の種は呼ばれるからである」(創世記21:12)。
Nusquam alibi dixit: Audi vocem uxoris tuae, nisi hic, id est, fecisti injuriam uxori tuae, et non mitigasti affectum ejus, suscepisti ex ancilla filium, et non honorasti uxoris filium. Numquid potest in ancillae filio semen tuum vocari?
PL 14, 444C神は、ここ以外のどこでも「汝の妻の声に聞け」と言わなかった。すなわち、あなたが妻に不当なことをし、妻の気持ちをなだめず、女奴隷から子をもうけ、妻の子を尊ばなかったからである。女奴隷の子において、あなたの種が呼ばれうるだろうか。
Non utique; in legitimo enim filio vera successio est. Sed vereris, quia filius tuus est, ne forte ejectus intereat atque occidat. Non ei deerit mea gratia. Omnes alit Deus noster, suffulcit universos, et justos et injustos.
PL 14, 444C決してそうではない。正当な子においてこそ、真の継承がある。しかしあなたは、その子が自分の子であるために、追い出されて滅び、倒れるのではないかと恐れる。私の恩寵は彼に欠けることはない。我々の神はすべての者を養い、すべての者を支える。義人も不義な者も。
Denique et pluit super justos et injustos. Sicut fecit Abraham, facito et tu. Ejice ancillam, ut secura uxor et inoffensa maneat domi. Ejice et ancillae filium, ut non habeat haereditatis consortium, qui non habet originis privilegium.
PL 14, 444D実際、雨も義人の上にも不義な者の上にも降る。アブラハムがしたように、あなたもせよ。女奴隷を追い出し、妻が安心して、損なわれることなく家にいられるようにせよ。女奴隷の子も追い出し、出自の特権を持たない者が、相続の共有を持たないようにせよ。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 14, 444DAbrahamum Deus varie tentat, sed maxime dato immolandi filii praecepto. Ejusdem praecepti singula verba expenduntur, et perfecta Patriarchae obedientia in ejus profectione, ac reliquo sacrificii apparatu declaratur.
PL 14, 444D神はアブラハムをさまざまに試みるが、とりわけ、子を生贄として捧げよとの命令を与えることによってである。この命令の一語一語が吟味され、アブラハムの旅立ちにおいて、また生贄の残りの用意において、族長の完全な従順が示される。
Postremo post expositum mysterium in ariete Isaaci vice oblato figuratum, tertia proponitur ejusdem Abrahami benedictio. 66. Et factum est post haec verba, Deus tentavit Abraham (Gen. XXII, 1) . Aliter Deus tentat, aliter diabolus.
PL 14, 444D最後に、イサクの代わりに捧げられた雄羊に象られた奥義が説き明かされたのち、同じアブラハムの第三の祝福が示される。66. 「そして、これらの言葉ののち、神はアブラハムを試みた」(創世記22:1)。神の試みは悪魔の試みと異なる。
Diabolus tentat ut subruat: Deus tentat, ut coronet. Denique probatos sibi tentat. Unde et David dicit: Proba me Deus, et tenta me (Psal. CXXXVIII, 23) .
PL 14, 445A悪魔は倒すために試み、神は冠を授けるために試みる。すなわち神は、すでに吟味した者を試みるのである。それゆえダビデも言う、「神よ、私を吟味し、私を試みよ」(詩篇138:23)。
Et sanctum Abraham probavit ante, et sic tentavit; ne si ante tentaret quam probasset, gravaret: probavit eum cum exire de Charra jussit, et obedientem reperit (Gen. XII, XIV, XVII) .
PL 14, 445A聖なるアブラハムも、神はまず吟味し、そのうえで試みた。吟味する前に試みたならば、重荷を負わせることになるからである。ハランから出よと命じたときに彼を吟味し、従順であることを見いだした(創世記12, 14, 17)。
Probavit cum fidei titulo fretus liberavit nepotem, cum de praeda nihil attigit, cum promisit seni filium, et cum esset centum annorum, quamvis Sarae genitalia consideraret emortua; tamen credidit, nec fide haesitavit, qui posset haesitare ratione sterilitatis aut senectutis: probavit eum hospitii sedulitate (Gen. XVIII, 1 et seq.) .
PL 14, 445B信仰という名誉を頼みとして甥を解放したとき、戦利品に何も手を触れなかったとき、老いた彼に子を約束したとき、そして百歳でありながら、サラの生殖の器官が死に絶えたと見なしてもなお信じ、信仰においてためらわなかったとき──不妊と老齢を理由にためらいえたであろう者が──、神は彼を吟味した。さらにもてなしの熱心さによっても彼を吟味した(創世記18:1以下)。
Probatum igitur, quasi fortiorem tentandum putavit majoribus, et quibusdam imperiis durioribus. Et hoc quidem exemplo docemur, quia veris probatur quis: tentatur autem compositis et fictis.
PL 14, 445Bこうして吟味された彼を、神はより強い者として、より大きな、いくらか厳しい命令をもって試みるべきだと考えた。この例から我々は、人が吟味されるのは真実なものによってであり、試みられるのは作り事や偽りによってである、と教えられる。
Non enim (22, q. 2, cap. Si quaelibet, § Non enim) volebat Deus immolari a patre filium, nec impleri hoc munus volebat, qui ovem pro filio immolandam obtulit: sed tentabat affectum patris, si Dei praecepta praeferret filio, nec paternae pietatis contemplatione vim devotionis inflecteret.
PL 14, 445B神は(『教令集』第2部第22事例第2問題「Si quaelibet」法文「Non enim」項)〔教会法の引照〕、父によって子が生贄として捧げられることを望んだのではなく、この務めが果たされることを望んだのでもない。子の代わりに生贄とすべき羊を差し出したのが神だからである。そうではなく、父の情を試みていたのである。父が神の命令を子よりも重んじるか、父としての情愛を思うあまり、献身の力を曲げはしないか、を。
67. Et dixit ad eum: Abraham, Abraham (Gen. XXII, 1) ! Repetitione nominis mentem excitat, ut esset paratior. Denique respondit ille: Ecce ego.
PL 14, 445C67. 「そして彼に言った、アブラハムよ、アブラハムよ!」(創世記22:1)。名を繰り返すことで精神を奮い立たせ、いっそう備えさせる。そこで彼は答えた、「見よ、私はここに」。
Et dixit: Accipe filium tuum amantissimum, quem dilexisti Isaac, et vade in terram excelsam, et offeres mihi illum holocaustum in uno montium, quem tibi dixero (Ibid., 2) . Non sinit otiosum esse affectum patris.
PL 14, 445Cそして神は言った、「汝の最愛の子、汝が愛したイサクを取り、高い地に行き、私が汝に告げる山々の一つの上で、彼を私に焼き尽くす捧げ物として捧げよ」(創世記22:2)。父の情を怠らせておかない。
A principio eum stimulat, et pungit pietatis aculeis, et filii nomen addidit ad nomen necessitudinis, et vim amoris. Non satis putavit dixisse filium, adjungit, amantissimum quem dilexisti Isaac. Quid est quod ait: Quem dilexisti: et non dixit, quem diligis?
PL 14, 445C初めから彼を駆り立て、情愛の針で刺す。そして、近しい間柄を表す名に「子」という名を加え、愛の力を添えた。「子」と言っただけでは足りないと考え、「最愛の」「汝が愛したイサク」と付け加える。「汝が愛したイサク」と言い、「汝が愛するイサク」と言わなかったのはなぜか。
Possumus quidem uti ad defensionem Scripturae consuetudine divinae, quia praeteritum plerumque ponit pro venturis vel praesentibus, ut in Evangelio habes: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui (Matt. III, 17) , cum utique semper in Filio placeat Pater.
PL 14, 445C神の聖典を擁護するために、その慣用に頼ることはできる。すなわち聖典は、過去形をしばしば未来や現在の事柄の代わりに置くのである。福音書であなたも読むとおりである、「これは私の最愛の子、私が喜びとした者」(マタイ3:17)。父は常に子において喜ぶのだから、これは言うまでもなく現在のことである。
Et in Psalmo habes: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Ps. CIX, 1) , cum semper sedeat.
PL 14, 445D詩篇にもあなたは読む、「主は私の主に言った、私の右に座せ」(詩篇109:1)。彼は常に座しているにもかかわらず〔、このように言われている〕。
Possumus tamen et amantissimum ad praesens accipere, et quem dilexisti ad id, ut non recenti quodam impulsu amoris, sed inolito diu et probato amore significaret dilectum.
PL 14, 445Dしかし、「最愛の」は現在に、「汝が愛した」は次の点にかけて受け取ることもできる。すなわち、愛の最近の衝動によってではなく、久しく根づいて試された愛によって、愛された者を示した、ということである。
Quod enim ad tempus augetur, ad tempus resolvitur: quod autem diu aut semper placuit, cito aboleri non potest. Potest et illud non absurdum videri, quia morituros plus diligimus. Hoc est, quem ante dilexisti; quasi jam diligat immolandum.
PL 14, 445D一時のために増すものは、一時のうちにほどける。しかし長く、あるいは常に喜ばれたものは、たやすく消え去ることはない。また、死にゆく者をいっそう愛する、ということも不合理に見えない。「汝が以前に愛した」とはその意味であり、あたかも〔アブラハムが〕すでに、生贄として捧げられる者として愛しているかのようである。
Nec otiose addidit nomen sancti Isaac, hoc est, eum quem suscepisti de uxore unicum, suscepisti in senectute, suscepisti tamquam fidei tuae praemium, remunerationem operum tuorum, suscepisti ex promissione Dei, non conjugis fecunditate, ex qua alium sperare possis.
PL 14, 446Aまた、聖なるイサクの名を添えたのも理由のないことではない。すなわち、汝が妻から得た、ただ一人の子、老年に得た子、汝の信仰の報いとして得た子、汝の業への報酬として得た子、神の約束によって得た子であり、他の子を望みうるような妻の多産によって得た子ではない、ということである。
Offeres mihi holocaustum: sed prius vade in terram excelsam. Interponitur spatium, ne praecipitari subito videatur affectus, ut illa dilatione obrepat pietatis gratia, desiderium patris. Adjecit: In uno montium quem tibi dixero.
PL 14, 446A「汝は私に焼き尽くす捧げ物を捧げよ」。だがその前に、「高い地へ行け」。間が置かれるのは、父の情が性急に走ると見えないようにするためであり、その遅延によって、情愛の優しさと父の切なる思いとがひそかに忍び寄るようにするためである。続けて加えた、「山々の一つで、私が汝に告げる所で」。
Et hic similiter, ut dum ascenderet senex, infringeretur impetus, lassaret dextera, deficeret intentio: dum quaereret montem discere, dedisceret apparatum.
PL 14, 446Aここでも同様である。老人が登るあいだに勢いが挫かれ、右手が疲れ、意図が衰えるようにするためであり、山を知ろうと探すうちに、準備を忘れてしまうようにするためである。
68. Exsurgens autem non solum sequenti die, sed etiam diluculo, ut attulisse nox moras studio festinantis patris videretur: Stravit asinam suam, et sumpsit secum duos pueros, et Isaac filium suum, et concidit ligna ad holocaustum (Gen. XXII, 3) .
PL 14, 446B68. 翌日というだけでなく、さらに明け方に起き上がったのは、夜が急ぐ父の熱意に遅れをもたらしたと見えるほどであった。「彼は自分の雌ロバに鞍を置き、二人の少年と自分の子イサクとを伴い、焼き尽くす捧げ物のために薪を割った」(創世記22:3)。
Docemur parata omnia ad sacrificium deferre: discimus etiam apparatum sacrificii, et ministerii munus ipsi nobis vindicare, non delegare aliis.
PL 14, 446B我々は、生贄のために必要なものをすべて自ら運ぶべきことを教えられる。また、生贄の準備と奉仕の務めは、自分たちで引き受け、他の者に任せてはならないことを学ぶ。
Senex Abraham, et dives pecoribus, atque abundans servitiorum, non quaesivit comitatus sui agmina: ipse quoque ligna concidit, et obsequia majora viribus suis non intermisit. 69. Venit autem ad locum quem dixit illi Deus, die tertio (Ibid., 4) .
PL 14, 446B老いたアブラハムは、家畜に富み、僕も多かったのに、随行の大勢を求めなかった。自ら薪も割り、自らの力を超える務めをも怠らなかった。69. 「第三の日に、神が彼に告げた場所に着いた」(創世記22:4)。
Et cum duobus ipse tertius proficiscitur, hostiam suam secum ducens, et die tertio ad locum sacrificii venit. Salutaris hic numerus, et conveniens sacrificaturis.
PL 14, 446C二人とともに、自らは三人目として出発し、自分の犠牲を連れて、第三の日に生贄の場所に着いた。この数は救いをもたらし、生贄を捧げる者にふさわしい。
Denique et in posterioribus Moyses dicit ad Pharaonem regem Aegypti: Viam trium dierum ibimus, et immolabimus Domino Deo nostro, sicut dixit nobis (Exod. VIII, 27) . Et recte tertio die celebratur Trinitatis sacrificium.
PL 14, 446C後にもモーセはエジプトの王ファラオに言う、「我々は三日の道のりを行き、我々に告げられたとおり、我々の神である主に生贄を捧げよう」(出エジプト記8:27)。三位一体の生贄が第三の日に執り行われるのは、当然である。
70. Et respiciens Abraham oculis vidit locum a longe (Gen. XXII, 4) . Sollicite explorat qui properat implere.
PL 14, 446C70. 「アブラハムは目を向けて、遠くから場所を見た」(創世記22:4)。〔命令を〕果たそうと急ぐ者は、気を配って見定める。
Quamvis senilem studio celeraret gradum, tamen hoc serum putans praecedebat oculis: vigebant singulorum officia membrorum, licet senilia membra non possent vigere. Solet hebetari visus senum, ut etiam propinqua non facile conspiciant.
PL 14, 446C熱意によって老いた足取りを速めたが、それでも、それでは遅いと思い、目で先に進んだ。老いた肢体は活力を保てないはずなのに、一つ一つの肢体の働きが活発であった。老人の視力は鈍るのが常で、近くのものさえたやすく見分けられない。
Hic non solum vidit locum, sed etiam longe positus aspexit. 71. Nec dubitavit vidisse, sed ait pueris suis: Sedete hic cum asina: ego autem et puer pertransibimus usque illuc; et cum adoraverimus, revertemur ad vos (Ibid., 5) .
PL 14, 446Dこの者は、場所を見ただけでなく、遠くに立ったまま見分けた。71. 彼は見たことを疑わず、自分の少年たちに言った、「ここで雌ロバとともに座っておれ。私と少年とは、あそこまで渡って行き、礼拝をしたのち、汝らのもとに帰ってこよう」(創世記22:5)。
Merito typus in asina, quia et veritas in pullo asinae. In hoc enim animante figuratur populus gentilium, ante oneri subjectus, nunc Christo subditus. Isaac ergo Christi passuri est typus. Venit in asina, ut crediturus populus nationum significaretur.
PL 14, 446D雌ロバに予型があるのは当然である。ロバの子に真理があるからである。この動物において、以前は荷を負わされ、いまはキリストに従う異邦人の民が象られている。したがってイサクは、受難しようとするキリストの予型である。彼が雌ロバに乗って来たのは、信じようとする諸国民の民を表すためであった。
Ideoque et Dominus cum ad subeundam pro nobis passionem veniret, pullum asinae solvit, quem ipse consedit etiam mitem atque mansuetum, jam Christo sua terga credentem.
PL 14, 447Aそれゆえ主も、我々のために受難を受けようとして来たとき、ロバの子を解き、これに自ら座った。このロバの子は、おとなしく従順で、すでにキリストに自分の背を委ねていた。
Quod autem ait: Ego et puer pertransibimus viam, demonstrat quod non deficeret in tanto apparatu pater, non cederet filius: aut quia pertransirent pietatis remedio tanti facinoris austeritatem. Addidit: Ad vos revertemur.
PL 14, 447A「私と少年とは道を渡って行く」と言ったのは、これほどの準備にあっても父は気力を失わず、子も屈しないことを示している。あるいは、二人が情愛の癒しによって、これほどの所業の峻厳さを渡りきることを示している。さらに彼は付け加えた、「汝らのもとへ帰ってこよう」。
Prophetavit quod ignorabat (22, q. 2, cap. Si quaelibet, § Prophetavit) . Ipse solus disponebat redire, immolato filio: sed Dominus per os ejus locutus est quod praeparabat.
PL 14, 447A彼は知らないことを預言した(『教令集』第2部第22事例第2問題「Si quaelibet」法文「Prophetavit」項)〔教会法の引照〕。彼自身は、子を生贄として捧げたのち、一人で帰るつもりでいた。しかし主は、自らが用意していたことを、彼の口を通して語った。
Captiose autem loquebatur cum servulis, ne cognito negotio, impediret aliquis, aut gemitu obstreperet, aut fletu. 72. Accepit autem ligna holocausti, et imposuit Isaac filio suo: accepit et ignem ipse in manu et machaeram (Gen. XXII, 6) .
PL 14, 447Aしかし彼は若い僕たちには、言葉巧みに語った。事情を知られて、誰かが妨げたり、嘆きや涙で騒いだりしないようにである。72. 「彼は焼き尽くす捧げ物の薪を取り、自分の子イサクに負わせた。自らは火と短刀を手に取った」(創世記22:6)。
Consecratur sacris hostia ministeriis, et commendatur futura. Quae pietatis hostia pii ante ministerii vectura est. Ligna Isaac sibi vexit, Christus sibi patibulum crucis portavit. Abraham comitabatur filium, Pater Christum. Nec Isaac solus, nec Jesus solus.
PL 14, 447B犠牲は聖なる奉仕のために聖別され、来たるべきものとして示される。この敬虔の犠牲は、先立って敬虔な奉仕の荷を運ぶ者となった。イサクは自分のために薪を運び、キリストは自分のために十字架の横木を担った。アブラハムは子に付き添い、父はキリストに付き添った。イサクは一人ではなく、イエスも一人ではなかった。
Denique ait: Solum me relinquetis, et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) . 73. Dixit autem Isaac ad Abraham patrem suum, Pater. Qui dixit: Quid vis, fili (Gen. XXII, 7) ?
PL 14, 447B実際、彼は言う、「汝らは私を一人残すであろう。だが私は一人ではない、父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。73. 「イサクは父アブラハムに言った、父よ。彼は言った、何を望むのか、子よ」(創世記22:7)。
Pulsatur pietatis vocabulis patrius affectus, et fluctibus quibusdam hinc atque inde tunditur. Filius vocat patrem: pater dicit, Fili; ut ipso verborum sono se recognoscat pater: quam impossibile est ut ferire possit, cujus se vulneri subjicere optaret.
PL 14, 447B情愛を表す呼び名によって、父の情は打たれ、波のようなものにあちらこちらから叩かれる。子は父を呼び、父は「子よ」と言う。父がその言葉の響きそのものによって、自分が父であることを思い知るようにである。その傷を自ら代わりに受けたいと願うほどの者〔子〕を、打つことなど、いかにありえないことか。
Haec nomina vitae solent operari gratiam, non ministerium necis: haec vocabula incitare ad pietatem, non ad mortem solent. 74. Addidit Isaac dicens: Ecce ligna, ubi est ovis in holocaustum (Ibid.) ? Et hic prophetat sermone, non scientia.
PL 14, 447Cこれらの名は、命を慈しむ心をもたらすのが常であり、死の務めをもたらすのではない。これらの呼び名は、情愛を呼び起こすのが常であり、死へ駆り立てるのではない。74. イサクは言い足した、「見よ、薪がある。焼き尽くす捧げ物のための羊はどこにいるのか」(創世記22:7)。ここでもまた、彼は知識によってではなく言葉によって預言する。
Ovis enim a Domino ad sacrificium parabatur. Respondit denique similiter et Abraham: Deus providebit sibi ovem ad holocaustum, fili (Ibid.) .
PL 14, 447C羊は主によって生贄のために備えられていたからである。実際、アブラハムも同様に答えた、「神は自ら焼き尽くす捧げ物のために羊を備えるであろう、子よ」(創世記22:7)。
Inflexibilis a studio devotionis minister vocare filium frequenter non timet; ita eat intentionis soliditate fundatus: et hoc se meliorem patrem putabat, hoc sibi in perenne mansurum judicabat filium, si eum immolaret Deo.
PL 14, 447C献身の熱意から曲げられない務め人は、子を何度も呼ぶことを恐れない。それほどに彼は、意図の堅固さのうえに据えられていた〔底本は eat。erat と読む〕。そしてこのことによって自分をいっそう良い父と考え、神に生贄として捧げるならば、このことによって子が永遠に自分のもとにとどまると判断していた。
Non solum autem hoc prophetavit, quod statim accidit, quia Deus providit sibi pro Isaac hostiam, et reddidit patri filium: verum illud magis, quod non haec hostia divinae esset dispositionis: sed alia esset hostia quam Deus sibi pararet, ut mundaret orbem terrarum: illa esset omnibus acceptior, propter quam multi patres offerrent filios suos, et separari in hoc saeculo a filiis non timerent.
PL 14, 447Cだが彼が預言したのは、ただちに起こったこと、すなわち神がイサクの代わりに自分のために犠牲を備え、父に子を返したことだけではない。むしろ、それ以上に次のことを預言したのである。この犠牲〔雄羊〕は神の定めの本来のものではなく、神が全世界を清めるために自分に備える別の犠牲がある。その犠牲はすべての者にとっていっそう受け入れられるものであり、その犠牲のゆえに多くの父が自分の子を捧げ、この世で子と引き離されることを恐れないであろう、ということである。
Quotidie offerunt patres filios suos, ut moriantur in Christo, et consepeliantur in Domino. Quanti patres, occisis martyrio filiis, laetiores ab eorum tumulo reverterunt!
PL 14, 448A父たちは日々、自分の子らを捧げている。彼らがキリストにおいて死に、主において共に葬られるためである。殉教によって子らを殺された父親が、その墓からいっそう喜んで帰ったことが、どれほど多かったことか。
75. Venit Abraham ad locum sacrificio praedestinatum; Et aedificavit ibi aram, et imposuit ligna (Ibid., 9) . Quanta molimina immolaturi, ne raptus subito ad immolandum aestimaretur?
PL 14, 448A75. アブラハムは、生贄のために定められた場所に来た。「そこで祭壇を築き、薪を載せた」(創世記22:9)。生贄を捧げようとする者の、何と多くの準備であったことか。突然の衝動に駆られて捧げたと見られないためである。
Et colligatis manibus ac pedibus Isaac filii sui, imposuit eum in aram super ligna (Ibid.) . Nectit filio manibus suis vincula pater; ne refugiendo filius, et vi ignis excitus peccatum incurreret. 76. Et dixit Angelus, Abraham, Abraham (Ibid., 11) .
PL 14, 448A「そして息子イサクの手足を縛って、彼を祭壇の薪の上に載せた」(創世記22:9)。父は自らの手で子に縄をかける。子が逃れようとして、火の勢いに驚き、罪に陥ることのないようにである。76. 「そして天使が言った、アブラハムよ、アブラハムよ」(創世記22:11)。
Tenuit quodammodo manum ejus divina vox, et ictum vibrantis occupavit dexterae. Nec semel vocavit; ne aut plene non audiret, aut fortuitam vocem putaret. Sic revocavit, quemadmodum imperavit.
PL 14, 448B神の声は、いわば彼の手を押さえ、振りかざされる右手の一撃を先回りして止めた。声は一度だけ呼んだのではない。十分に聞こえないか、偶然の声と思われるのを避けるためである。命じたときと同じように、呼び戻した。
Repetivit vocem, tamquam veritus ne praeveniretur studio devotionis, et una vox impetum ferientis revocare non posset.
PL 14, 448B声を繰り返したのは、献身の熱意に先を越され、一つの声では打つ者の勢いを呼び戻せないのを恐れたかのようである。
Non injicias, inquit, manum in puerum, neque feceris ei quidquam; nunc enim cognovi quia timeas Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me (Ibid., 12; 2-2, q. 2. cap. Si quaelibet, § Non enim): hoc est dicere: Affectum tuum inquisivi, non factum exegi.
PL 14, 448B「その少年に手を下すな、彼に何もするな。今、私は知った、汝が汝の神を畏れていること、汝が私のゆえに、汝のいと愛しい子を惜しまなかったことを」(創世記22:12、『教令集』第2部第2-2事例第2問題「Si quaelibet」法文「Non enim」項)〔教会法の引照。底本は 2-2。第22事例の誤りか〕。これはつまり次のことである。「私は汝の情を問うたのであって、行いを求めたのではない。」
Tentavi mentem tuam, si etiam filio dilectissimo non parceres propter me. Non aufero quod donavi ipse, nec haeredem invideo, quem largitus sum non habenti.
PL 14, 448C「私は汝の精神を試みた、汝が私のゆえに、いと愛しい子さえ惜しまないかどうかを。私は自分が与えたものを取り去らない。子のない者に授けた跡継ぎを妬みもしない。」
Nec otiose hic quoque ei dilectissimum filium dixit, ut illud quod supra dixit, Quem dilexisti, ita dictum ostenderet, ne aestimares quod jam diligere desiisset. 77. Et respiciens Abraham vidit, et ecce aries unus haerens in virgulto (Ibid., 13) .
PL 14, 448Cここでも、彼に「いと愛しい子」と言ったのは理由のないことではない。先に言った「汝が愛した」が、すでに愛することをやめていたという意味ではないと、あなたが思わないよう、そのように言われたことを示すためである。77. 「アブラハムは目を向けて見た。すると見よ、一匹の雄羊が茂みに掛かっていた」(創世記22:13)。
Qua ratione arietem? Quasi praestantem utique caetero gregi. Qua ratione suspensum? Ut adverteres hostiam illam non esse terrenam. Qua causa cornibus suspensum, nisi quod carnem suam virtute superiore a terris levaret?
PL 14, 448Cなぜ雄羊なのか。群れの残りの上に抜きん出ているからにほかならない。なぜ掛かっているのか。あなたが、その犠牲は地上のものではないと気づくためである。なぜ角で掛かっているのか。自らの肉を、より高い力によって地から持ち上げるからにほかならない。
Juxta quod scriptum est: Cujus principatus super humeros ejus (Esai. IX, 6) . Quis utique significatur, nisi ille de quo scriptum est: Exaltavit cornu populi sui (Psal. CXLVIII, 14) ?
PL 14, 448C「その支配は彼の肩の上にある」(イザヤ9:6)と記されているとおりである。ここで示されているのは、「彼は自らの民の角を高く上げた」(詩篇148:14)と記されているその者以外の誰であろうか。
Cornu nostrum Christus est, qui praestitit omnibus, sicut legimus, Speciosus forma prae filiis hominum (Ps. XLIV, 3) . Solus elevatus et exaltatus a terris, quemadmodum ipse nos docet, cum loquitur: Ego non sum de hoc mundo, ego de supernis sum (Joan. VIII, 23) .
PL 14, 449A我々の角はキリストである。彼は、我々が読むとおり、「人の子らにまさって麗しい姿」(詩篇44:3)として、すべての者にまさった。ただ一人、地から持ち上げられ、高く上げられている。彼自らが語って我々に教えるとおりである、「私はこの世のものではない。私は上なるものからの者である」(ヨハネ8:23)。
Hunc vidit Abraham in isto sacrificio, hujus passionem aspexit. Et ideo ipse Dominus ait de eo: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Ibid., 56) .
PL 14, 449Aアブラハムはこの生贄においてこの者を見たのであり、この者の受難を見定めた。それゆえ主自らが彼について言う、「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。
78. Unde Scriptura: Vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus videt; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit (Gen. XXII, 14) , hoc est, quod apparuerit Abrahae, revelans futuram sui passionem corporis, qua mundum redemit: demonstrans etiam genus passionis, cum suspensum ostendit.
PL 14, 449A78. それゆえ聖典は言う、「アブラハムはその場所の名を『主は見る』と呼んだ。それゆえ人々は今日も言う、『山で主は現れた』」(創世記22:14)。すなわち、主はアブラハムに現れ、自らの体の来たるべき受難、それによって世を贖った受難を示し、掛けられたものを示すことで、受難の様式をも示したということである。
Virgultum illud patibulum crucis est. Et in hoc ligno praestantissimus ductor gregis exaltatus omnia traxit ad se; ut ab omnibus cognosceretur. Unde et ipse ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28) .
PL 14, 449Bあの茂みは十字架の横木である。この木の上で、群れのもっとも優れた導き手は高く上げられ、すべてを自らのもとに引き寄せた。すべての者に知られるためである。それゆえ彼自らも言う、「汝らが人の子を高く上げたとき、そのとき汝らは、私が在る者であることを知るであろう」(ヨハネ8:28)。
Hinc quoque promeruit Deum Abraham. 79. Denique haec est tertia benedictio. Tres enim plenarias accepit benedictiones: unam post victoriam, qua liberavit nepotem, quando occurrit illi Melchisedech, quando dixit ei Dominus: Respice in coelum, et numera stellas, si poteris: sic erit semen tuum.
PL 14, 449Bここからもアブラハムは、神を得るにふさわしい者となった。79. こうしてこれが第三の祝福である。彼は三つの満ちた祝福を受けた。第一は、甥を解放した勝利ののち、メルキゼデクが彼に出会ったとき、また主が彼に言ったときである、「天を見上げ、星を数えよ、できるならば。汝の子孫はこのようになるであろう」。
Et credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 5 et 6) : aliam quando jussus est Abraham nominari (Gen. XVII, 5) , et signaculum accepit circumcisionis: tertiam hic, quando dilectissimum filium suum holocaustum Deo non dubitavit offerre.
PL 14, 449B「そしてアブラハムは神を信じ、それは彼に義と認められた」(創世記15:5, 6)。第二は、アブラハムと呼ばれるよう命じられ(創世記17:5)、割礼の印を受けたとき、第三はここで、いと愛しい子を焼き尽くす捧げ物として神にためらわず捧げたときである。
Haec iterum benedictio praestitit superioribus. In illis enim propagationem seminis Abrahae promisit futuram: in hac autem ait: Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae; quoniam audisti vocem meam (Gen. XXII, 18) .
PL 14, 449Cこの祝福は、またも先の祝福にまさった。先の祝福では、アブラハムの子孫の増殖を将来のこととして約束した。だがこの祝福では言う、「汝の子孫において地のすべての国民は祝福されるであろう。汝が私の声を聞いたゆえである」(創世記22:18)。
Et nos ergo audiamus vocem Dei nostri, et obediamus praeceptis ejus, si volumus apud eum invenire gratiam.
PL 14, 449Cそれゆえ我々も、我々の神の声を聞き、その命令に従おう。神のもとで恩寵を見いだしたいと望むならば。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 14, 449CMoritur Sara ac sepelitur. Abraham filio suo uxorem providet, eamque ad rem delectum servum juramento sibi obligat: et quid istic lateat mysterii? In eligenda conjuge imprimis ejus religionem ex qua pendent mores, spectandam.
PL 14, 449Cサラは死に、葬られる。アブラハムは自分の子に妻を備え、そのために選んだ僕を誓いによって自分に縛る。そこにはどのような奥義が潜んでいるのか。妻を選ぶにあたっては、何よりもまず、その宗教──そこに品行がかかっている──を見るべきである。
Quomodo quaerenda proxima, non alienigena, nec invita? Quo item modo in Rebecca designata sit Ecclesia et baptismus. Quas inaures exemplo Rebeccae ambire debeant Christianae virgines; quidve alia munera eidem puellae oblata significent?
PL 14, 449C近しい女を求めるべきで、異国の女でも、不本意な女でもないとは、どういうことか。また、リベカにおいて教会と洗礼がどのように示されているか。キリスト教徒の処女たちは、リベカの例にならって、どのような耳飾りを求めるべきか。同じ乙女に差し出された他の贈り物は何を意味するのか。
Quam imitandum pudoris exemplum ipsa praebuerit; et quam bene in ejus conjugio vocatio Ecclesiae atque apostolicum ministerium exprimatur! 80. Locus qui sequitur, habet mortem uxoris, fletum mariti, sepulturae officium; quibus maritalis affectus probatur.
PL 14, 449C彼女がどれほど見倣うべき慎みの手本を示したか。また、彼女の婚姻において、教会の召命と使徒の奉仕がどれほどよく表されていることか。80. 続く箇所には、妻の死、夫の涙、葬りの務めがある。これらによって、夫としての情が証される。
Et surrexit, inquit, Abraham a mortuo (Gen. XXIII, 3) . Docemur ut non diutius inhaereamus mortuis, sed quantum satis est officii deferamus.
PL 14, 450A「そしてアブラハムは死者のもとから立ち上がった」と言う(創世記23:3)。我々は、死者にいつまでも執着せず、十分なだけの務めを捧げることを教えられる。
Festinavit autem pro loco sepulcri pretium solvere, cum gratis daretur; ut non in alienis locis, sed nostris potius aedificemus tumulos parentum vel proximorum. Saepe enim cum alienationibus possessionum venales fiunt, quae in iisdem locis sepulturae sunt.
PL 14, 450A彼は墓所の地のために、無償で与えられるはずだったのに、急いで代価を支払った。我々も、他人の土地ではなく、むしろ自分たちの土地に、両親や近親の墓を築くためである。所有地が譲渡されるときには、同じ土地にある墓所も売り物となることが多いからである。
Hoc autem ideo Abraham fecit; quia nondum erant hujusmodi Dei templa, in quibus fidelium Domino reliquiae condantur.
PL 14, 450Aアブラハムがこうしたのは、信徒たちの遺骸が主のもとに納められる、そのような神の神殿がまだなかったからである。
81. Senuerat Abraham: itaque quod boni est patris, debuit uxorem providere filio: sed propter oraculum Dei non poterat redire eo, unde jussus erat exire. Habitabat autem in terris Chananaeorum, ex quo genere legitimam successionem sibi quaerere fugiebat.
PL 14, 450A81. アブラハムは老いていた。それゆえ、善き父のすることとして、子に妻を備えるべきであった。だが神の託宣のゆえに、出よと命じられた土地へ戻ることはできなかった。彼はカナン人の地に住んでいたが、その民族から正統な後継ぎを求めることを避けていた。
82. Et vocavit puerum seniorem domus suae (Gen. XXIV, 2) , et dixit ei ut iret in Charram, et de proximis suis uxorem peteret juniori domino suo. Disce hinc quod etiam senioris aetatis servuli pueri dicantur a dominis, vel a quibusque potioribus.
PL 14, 450B82. 「そして自分の家の年長の少年を呼び」(創世記24:2)、ハランに行き、近親の中から若い主人のために妻を求めるよう命じた。ここから学ぶがよい、年配の僕でさえ、主人たちや、何であれ上位の者たちから「少年」と呼ばれることを。
Unde et quidam poeta hoc sequendum putavit: sive in eorum usu qui sibi docti et sapientes videntur, ipse hoc reperit: sive de nostris ipse transtulit: sive translatum invenit: Pascite ut ante boves, pueri, submittite tauros. (Virg. Ecl. I.) Inde et pueros dicimus, quando servulos significamus, non aetatem exprimentes, sed conditionem.
PL 14, 450Bそれゆえある詩人も、これに従うべきだと考えた。彼は、自分では学識と知恵があると思っている人々の用法のうちにこれを見いだしたのか、それとも我々のところから自分で移し入れたのか、あるいはすでに移されたものを見いだしたのか。「少年たちよ、以前のように牛を牧せ、雄牛を育てよ」(ウェルギリウス『牧歌』第1歌)。ここから我々も、若い僕を指すときに「少年」と言うのであり、年齢ではなく身分を表している。
83. Adverte nunc virtutes boni patrisfamilias, et considera primum, quod munus, et cui mandet; ut et tu ita instituas servulos, ut liberis tuis paternum affectum deferant, et officia exsequantur.
PL 14, 450C83. 今、善き家父長の徳に目を向け、まず、どんな務めを誰に委ねるかを考えよ。あなたもまた、自分の若い僕たちを、あなたの子らに父としての情を寄せ、務めを果たすように育てるためである。
Inventus est de servulis senior, tamen qui ad uxorem providendam domino juniori eligeretur, et constrictus ut juraret, mitteret manum sub femur domini sui. Per femur generationem intelligimus: generatio autem Abrahae Christus est.
PL 14, 450C若い僕たちのうちから年長の者が見いだされたが、それでも若い主人のために妻を備える者として選ばれ、誓うよう縛られて、主人の腿の下に手を入れた。腿によって我々は血統を解する。アブラハムの血統とはキリストである。
Unde Apostolus ait: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis: sed sicut in uno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16) ; ostendens per ipsum nobis sanctum sacramentum, per ipsum tutum auxilium fore.
PL 14, 450Cそれゆえ使徒は言う、「アブラハムとその子孫に約束が語られた。『子孫たちに』と、多数についてのように言うのではなく、一人についてのように『そして汝の子孫に』と言う。それはキリストである」(ガラテヤ3:16)。彼を通して我々に聖なる誓約〔sacramentum は「秘跡」とも読める〕があり、彼を通して確かな助けがあることを示している。
84. Constrinxit autem eum ne de semine Chananaeorum uxorem arcessiret domino suo, quorum generis auctor patrem non honoraverat, et ideo maledictionis haereditatem transmisit in suos; ut cognoscamus fidem, et quamdam haereditatem de auctoris prosapia in iis requirendam, quos nobis volumus adjungere.
PL 14, 450D84. 彼は僕に、主人のためにカナン人の血筋から妻を招かないよう誓わせた。その種族の始祖は父を敬わず、そのため呪いの遺産を自分の子孫に伝えたからである。我々が自分に結びつけたい者たちにおいては、信仰と、始祖の血統から受け継ぐ一種の遺産とを調べるべきことを、我々が知るためである。
Cum sancto enim sanctus eris, et cum perverso perverteris. Si hoc in aliis, quanto magis in conjugio, ubi una caro, et unus spiritus est. Quomodo autem potest congruere charitas, si discrepet fides?
PL 14, 450D「聖なる者とともにあれば汝は聖なる者となり、曲がった者とともにあれば汝は曲げられる」からである。他の関係でこうなら、一つの肉、一つの霊である婚姻においては、なおさらである。信仰が食い違うなら、どうして愛が調和しえようか。
Et ideo cave, Christiane, gentili aut Judaeo filiam tuam tradere (28, q. 1, cap. Cave) . Cave, inquam, gentilem aut Judaeam atque alienigenam, hoc est, haereticam, et omnem alienam a fide tua uxorem arcessas tibi. Prima conjugii fides castitatis gratia est.
PL 14, 451Aそれゆえ、キリスト教徒よ、あなたの娘を異邦人やユダヤ人に嫁がせることのないよう気をつけよ(『教令集』第2部第28事例第1問題「Cave」法文)〔教会法の引照〕。異邦人の女、ユダヤ人の女、他国の女、すなわち異端の女、またあなたの信仰とは無縁なあらゆる女を、自分の妻として迎えることのないよう気をつけよ、と私は言う。婚姻の第一の信義は、貞潔のためにある。
Si idola colat quorum praedicantur adulteria, si Christum neget qui praeceptor et remunerator est pudicitiae, quomodo potest diligere pudicitiam? Si Christiana sit, non est satis, nisi ambo initiati sitis sacramento baptismatis.
PL 14, 451A姦淫が語り伝えられる偶像を拝み、慎みの教師であり報いを与える者であるキリストを否むなら、どうして慎みを愛することができようか。キリスト教徒であってもそれでは足りない。諸君が二人とも、洗礼の秘跡に入信しているのでなければ。
Simul ad orationem nocte vobis surgendum est, et conjunctis precibus obsecrandus Deus. Accedit aliud insigne castimoniae, si credas a Deo tuo tibi quod sortitus es, conjugium datum. Unde et Salomon ait: A Deo, inquit, praeparabitur viro uxor (Prov. XIX, 14) .
PL 14, 451Aまた諸君は夜に祈りのために共に起きなければならず、合わせた祈りで神に願わねばならない。さらに、あなたが授かったこの婚姻は、あなたの神によって与えられたと信じるなら、貞潔のもう一つの印が加わる。それゆえソロモンも言う、「神によって男に妻が備えられる」(箴言19:14)。
Non possunt hoc dispares fide credere, ut ab eo quem non colit, putet sibi connubii impartitam gratiam. Ratio docet, sed amplius exempla commonent. Saepe illecebra muliebris decepit etiam fortiores maritos, et a religione fecit discedere (III Reg. XI, 4) .
PL 14, 451B信仰において釣り合わない者たちは、これを信じることができない。自分が崇めない者によって、婚姻の恩寵が自分に分け与えられたと考えることなどできないからである。理性がそれを教えるが、先例はいっそう強く諭す。女の誘惑は、より強い夫たちをさえしばしば欺き、宗教から離れさせた(列王記三11:4)。
Et ideo tu vel amori consule, vel errorem cave. Primum ergo in conjugio religio quaeritur. Ideo Abraham proximam quaesivit dare filio suo. 85. Et tu proximam quaere. Quis est proximus? Qui fecit, inquit, misericordiam. In Evangelio hoc dixit Dominus Jesus.
PL 14, 451Bそれゆえあなたは、愛に配慮するか、さもなければ過ちを避けよ。したがって婚姻においてまず求められるのは宗教である。だからアブラハムは、自分の子に近しい女を与えようとした。85. あなたも近しい女を求めよ〔proxima「近しい女」は、次の proximus「隣人」と語を重ねている〕。隣人とは誰か。「憐れみを行った者」と彼は言う。福音書で主イエスはこう言った。
Et tu proximam seminis Abrahae require, et propinquam proximi tui (Luc. X, 37) . Semen Abrahae Christus est, ipse est proximus omnium, qui super omnes fecit misericordiam, tollens peccatum mundi.
PL 14, 451Bあなたもアブラハムの子孫に近しい女を求め、あなたの隣人に縁続きの女を求めよ(ルカ10:37)〔引照は直前の「憐れみを行った者」にかかるらしいが、刷られた位置のまま写す〕。アブラハムの子孫とはキリストであり、彼こそすべての者の隣人である。世の罪を取り除きつつ、すべての者の上に憐れみを行った者だからである。
Disce deinde quid in uxore quaeratur: non aurum, non argentum quaesivit Abraham, non possessiones, sed gratiam bonae indolis. 86. Deinde interrogatus si nollet venire mulier, utrumnam eo filium domini sui duceret: Attende tibi, inquit, ne revoces filium meum illo.
PL 14, 451C次に、妻に何が求められるべきかを学べ。アブラハムは金も銀も財産も求めず、良い資質の美点を求めた。86. 次に、もし女が来たがらないなら、主人の子をそこへ連れて行くべきかと問われて、彼は言った、「気をつけよ、私の子をそこへ連れ戻すな」と。
Dominus Deus coeli, et Deus terrae accepit me de domo patris mei, et de terra in qua natus sum, qui locutus est mihi, et juravit dicens: Tibi dabo terram hanc, et semini tuo; ipse mittet Angelum suum ante te, et accipies filio meo uxorem inde.
PL 14, 451C「天の神である主、地の神は、私を私の父の家から、私が生まれた地から連れ出した。主は私に語り、誓って言った、『汝と汝の子孫にこの地を与える』。主自らが汝の前に自らの天使を遣わし、汝はそこから私の子の妻を迎えるであろう。」
Quod si noluerit tecum venire mulier in terram hanc, purus eris a juramento hoc (Gen. XXIV, 6 et seq.) . Quo proficiat hoc considera diligentius. Non licet tibi accipere alienigenam. Sane si Christianam se faciat, laudem habebis ex ea.
PL 14, 451C「もしその女が汝とともにこの地に来ようとしないなら、汝はこの誓いから解かれる」(創世記24:6以下)。これがどこへ向かうのかを、いっそう注意深く考えよ。あなたには異国の女を迎えることは許されない。もっとも、その女が自らキリスト教徒になるなら、あなたはその女から称賛を受けるであろう。
Ne te quoque si recusaverit Christiana fieri, studium nuptiarum a fide deflectat, instruit lectio. Abraham sequentem deduci admonuit, residentem non expeti, nec eo filium suum pergere.
PL 14, 451Cあなたもまた、もし女がキリスト教徒になることを拒んだなら、婚姻への熱意があなたを信仰から逸らさないように、この箇所が教えている。アブラハムは、従う女は連れてこられてよいが、とどまる女は求めてはならず、自分の子がそこへ行ってもならないと戒めた。
Sane domini sui qui se ab incolatu terrae in qua habitabat, abduxerat, non defuturam misericordiam, ut praeiret studio petitoris, et puellae inclinaret animum.
PL 14, 451Dさらに〔アブラハムは告げた〕、自分を、住んでいた地での寄留から連れ出した自らの主の憐れみは欠けることがなく、求める者の熱意に先立ち、乙女の心を傾けるであろう、と。
Quasi propheta hoc dixit in causa filii, et quasi moralis doctor docuit sperare de Domino, quod juvare dignetur incrementa fidei quaerentem.
PL 14, 452A彼は預言者のようにこの子の件について語り、また道徳の教師のように、信仰の増進を求める者を主が助けることをよしとすると、主に望みを置くことを教えた。
87. Et surgens puer profectus est in Mesopotamiam (Ibid., 10) : et juxta voti seriem quod proficiscens servulus voverat, occurrit ei Rebecca, habens hydriam super humerum, virgo speciosa valde, quam vir non cognoverat.
PL 14, 452A87. 「そして少年は立ち上がり、メソポタミアへ出発した」(創世記24:10)。出発した若い僕が立てた願いの次第どおり、リベカが彼に出会った。肩に水がめを載せた、非常に美しい処女で、男はまだ彼女を知らなかった。
Descendit autem ad fontem, et implevit hydriam, dedit puero bibere, adaquavit omnes camelos ejus (Ibid., 15 et seq.) .
PL 14, 452A「彼女は泉に降り、水がめを満たし、少年に飲ませ、そのラクダをすべて潤した」(創世記24:15以下)。
Unde puer Abrahae accepit inaures aureas singularum drachmarum, et duas virias dedit in manus ejus, decem aureorum pondus earum, et quaesivit ab ea si locus esset hospitio, et cujus esset filia.
PL 14, 452Aそこでアブラハムの少年は、一ドラクマずつの金の耳飾りと、十金貨の重さの二つの腕輪を彼女の手に与え、泊まる場所はあるか、誰の娘かと彼女に尋ねた。
Simplicitas quidem moralis exprimitur, quod nullus fuerit vel in conjugii petitione ambitioni locus, sed Dominus praesul conjugii petitionem impleverit. Tamen spectare licet Ecclesiae mysteria. Ubi invenitur Ecclesia, nisi in Mesopotamia?
PL 14, 452A道徳的な意味では素朴さが表されている。婚姻を求めるにあたって野心の入る余地が少しもなく、主が先導者として婚姻の願いを満たしたからである。しかし、教会の奥義を見ることも許される。教会はメソポタミアのほかのどこに見いだされるのか。
Ibi quaeritur, inde arcessitur, ibi duobus stipatur fluminibus, lavacro gratiae, et fletu poenitentiae. Etenim nisi peccata propria defleveris, nisi gratiam baptismatis acceperis, non tibi acquiritur Ecclesiae fides, et quaedam conjugalis copula.
PL 14, 452Bそこで求められ、そこから招かれ、そこで二つの川に囲まれる。恩寵の洗いと、悔い改めの涙である。実際、自分自身の罪を嘆き悲しまなければ、洗礼の恩寵を受けなければ、あなたには教会への信仰も、いわば婚姻の結びつきも得られない。
Muniunt eam Tygris, hoc est, prudentia, et Euphrates, hoc est, justitia, et illuminatio fructuosa, a barbaris separans gentibus. 88. Virgo autem speciosa valde, cujus decorem nulla corrupit aetas.
PL 14, 452Bティグリスすなわち思慮と、エウフラテスすなわち正義と実り豊かな光照とが、教会を守り、蛮族の諸国民から隔てている。88. 「非常に美しい処女」とは、その美しさをいかなる年月も損なわなかった者のことである。
Speciosa valde, quia speciosus et ille prae filiis hominum, qui eam acquisivit sibi. Quam vir non cognoverat; nulli enim viro erat copula ejus, sed soli Christo debita. Hydriam habens super humerum, qua lavat actus hominum.
PL 14, 452B「非常に美しい」とは、彼女を自分のものとして得たあの者も、人の子らにまさって美しいからである。「男は彼女を知らなかった」とは、彼女の結びつきはいかなる男にも属さず、ただキリストにのみ負われていたからである。「肩に水がめを持つ」とは、それで人々の行いを洗うからである。
Et quia ex congregatione gentilium constat, qua suos lavit, ideo legis quia descendit ad fontem, et implevit hydriam et ascendit (Ibid., 16) .
PL 14, 452Cまた彼女〔教会〕は異邦人の集まりから成り、それ〔水がめ〕で自分の者たちを洗ったので、「彼女は泉に降り、水がめを満たし、上った」(創世記24:16)と読むのである。
Samaritana illa venit ad fontem, sicut in Evangelio scriptum est (Joan. IV, 7) , sed non descendit: puteus ei videbatur, nec implevit hydriam. Denique ait: Hydriam non habeo. Non habebat unde actus suos lavaret.
PL 14, 452Cあのサマリアの女は、福音書に記されているとおり泉に来た(ヨハネ4:7)が、降りなかった。彼女には井戸に見えたのであり、水がめを満たさなかった。実際、彼女は言う、「私は水がめを持たない」と。自分の行いを洗うための手立てを持っていなかった。
Haec sola descendit, haec sola cognovit fontem verum, hoc est, non aquae fontem, sed vitae aeternae, sicut dixit David: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Ps. XXXV, 10) . Ideoque habuit quod daret sitientibus, quia credidit.
PL 14, 452C降りたのはこの女〔リベカ〕だけであり、真の泉を知ったのはこの女だけである。すなわち、水の泉ではなく永遠の生命の泉である。ダビデが言ったとおりである、「汝のもとに生命の泉があり、汝の光のうちで我々は光を見る」(詩篇35:10)。それゆえ彼女は、渇く者たちに与えるものを持っていた。信じたからである。
Nam quae non credebat, ait fonti huic volenti sibi potum dare: Unde mihi habes dare aquam vivam (Joan. IV, 11) ? Haec autem habuit unde non solum puerum, sed etiam camelos adaquaret, quae non solum justos rigare consuevit, sed etiam injustos implere.
PL 14, 452C信じなかった女は、自分に飲み物を与えようとするこの泉に向かって言った、「汝は、どこから私に生きた水を与えることができるのか」(ヨハネ4:11)。だがこの女は、少年だけでなくラクダにも水を与えるものを持っていた。義人を潤すだけでなく、不義の者をも満たすのが常であるからである。
Ideo accepit inaures aureas, et virias quas misit Abraham, tamquam meritorum suorum praemia.
PL 14, 452Dそれゆえ彼女は、アブラハムが送った金の耳飾りと腕輪を、いわば自らの功績への報いとして受けた。
89. Fortasse audientes haec filiae, quae ad gratiam Domini tenditis, et vos provocemini ut habeatis inaures et virias, et dicatis: Quomodo prohibes hoc, Episcope, ut habeamus quod Rebecca accepit pro munere, et hortaris ut similes simus Rebeccae?
PL 14, 453A89. 娘たちよ、諸君は主の恩寵を目指しているが、おそらくこれを聞いて、諸君もまた耳飾りと腕輪を持ちたいと誘われ、こう言うであろう、「司教よ、リベカが贈り物として受けたものを私たちが持つことをあなたはなぜ禁じ、しかも私たちがリベカに似るよう勧めるのか」。
Sed non has inaures Rebecca habebat et virias, quae lites in Ecclesia serere solent, quae labuntur frequenter: alias inaures habebat, quas utinam vos habeatis, alias virias. Inaures Rebeccae pii auditus insignia, et viriae Rebeccae ornamenta factorum sunt.
PL 14, 453Aだがリベカが持っていたのは、教会に争いを蒔くのが常で、しばしば滑り落ちる、こうした耳飾りと腕輪ではなかった。別の耳飾りを持っていた。諸君もそれを持てばよいのだが。別の腕輪も。リベカの耳飾りとは敬虔な聴従の印であり、リベカの腕輪とは行いの飾りである。
Has inaures habebat, quae non gravarent aurem, sed demulcerent: has virias, quae manum non materiali auro onerarent, sed spiritali actu levarent. Ideo et fratri et parentibus in hoc placuit ornatu.
PL 14, 453A彼女が持っていたのは、耳を重くせず、なだめる耳飾り、手を物質の金で負わせず、霊の行いで軽くする腕輪であった。それゆえ兄弟にも両親にも、この装いによって気に入られた。
Et tu sume inaures quas tibi Abraham reliquit: sume quas transmisit virias. Audi verba Domini Dei tui, sicut ipse audiebat: exsequere jussa, sicut ipse properavit implere.
PL 14, 453Aあなたも、アブラハムがあなたに残した耳飾りを取れ。彼が送った腕輪を取れ。あなたの神である主の言葉を、彼自身が聞いたように聞け。命じられたことを、彼自身が急いで果たしたように遂行せよ。
90. Pulcherrimus autem locus ad instruendos eos quibus aliquid injungitur, quod non prius manducavit puer Abrahae appositum sibi panem, quam mandatum Domini exsequeretur. Quo impetrato, vasa aurea et argentea et vestem dedit Rebeccae.
PL 14, 453B90. 何かを課された者たちを教えるために、きわめて美しい箇所がある。アブラハムの少年は、自分の前に出されたパンを、主の命令を果たすまでは食べなかった。それが叶うと、金と銀の器と衣をリベカに与えた。
Ubi sponsata est Ecclesia, accepit vasa aurea et argentea, in quibus esset thesaurus fidei; sunt etenim vasa in honorem, sunt et in contumeliam. Quae sint ea vasa audi: Habemus thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) .
PL 14, 453B教会が婚約させられたとき、信仰の宝が納められる金と銀の器を受けた。器には、尊びのためのものもあり、辱めのためのものもあるからである。それがどんな器かを聞け、「我々は土の器の中に宝を持っている」(二コリント4:7)。
Vasa fictilia corpora nostra sunt: fides nostra thesaurus est. Et fortasse jam etiam ipsa corpora nostra quae thesaurum istum habent, aurea sunt, quia sunt plena prudentiae: et argentea vasa sunt, quae videntur mandati coelestis alloquiis refulgere.
PL 14, 453B土の器とは我々の体であり、我々の信仰が宝である。おそらく、この宝を持つ我々の体そのものも、すでに金の〔器〕である。思慮に満ちているからである。また、天の命令の語りかけによって輝いて見えるものは、銀の器である。
Honorantur autem et parentes muneribus (32, q. 2, c. Honorantur) . 91. Consulitur puella non de sponsalibus, nam illa judicium exspectat parentum, non est enim virginalis pudoris eligere maritum: sed jam desponsata viro de profectionis consulitur die.
PL 14, 453C両親もまた贈り物によって尊ばれる(『教令集』第2部第32事例第2問題「Honorantur」法文)〔教会法の引照〕。91. 乙女に相談されるのは婚約についてではない。それは両親の判断を待つものであり、夫を選ぶことは処女の慎みにふさわしくないからである。すでに夫に婚約した者として、出発の日について相談されるのである。
Nec immerito dilationem non attulit; jure etenim properare debuit ad maritum. Unde illud Euripideon quod mirantur plerique, unde translatum sit manifestum est.
PL 14, 453C彼女が遅延を持ち出さなかったのも理由のないことではない。夫のもとへ急ぐのは、正当に彼女の務めであったからである。ここから、多くの人が感心するエウリピデスのあの句が、どこから移されたものかが明らかである。
Ait enim in persona mulieris, quae tamen maritum volebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias: Νυμφευμάτων μὲν τῶν ἐμῶν πατὴρ ἐμὸς Μέριμναν ἕξει, κ' οὐκ ἐμὸν κρίνειν τάδε. ( Euripides in Andromacha. ) Hoc est, Sponsalium quidem meorum pater meus curam subibit; hoc enim non est meum.
PL 14, 453Cというのも、夫を捨てようとしていて、別の婚姻を求められていた女の口を借りて、〔エウリピデスは〕言う、「私の婚礼については、私の父が心配を引き受けるであろう。そしてこれらを裁くのは私のことではない」〔ギリシア語〕(エウリピデス『アンドロマケ』)。すなわち、「私の婚約については、私の父が配慮を引き受けるであろう。これは私の務めではないからである」。
Ergo quod et ipsi philosophi mirati sunt servate, virgines. Sed etiam, mulieres, si qua, amisso cito marito, adolescentula laqueum infirmitatis suae timet incidere, ut si vult nubere, nubat tantum in Domino, ut electionem mariti parentibus deferat; ne appetentiae procacioris aestimetur, si ipsa de nuptiis suis electionem sibi vindicet.
PL 14, 454Aそれゆえ、哲学者たち自身が感嘆したことを、処女たちよ、守れ。また婦人たちよ、もし誰か若い女が、夫を早く失って自分の弱さの罠に陥るのを恐れるなら、嫁ぎたければ主にあってのみ嫁ぎ、夫の選択を両親に委ねよ。自分の婚姻について自ら選択を主張すれば、あまりに厚かましい欲求があると見られないようにである。
Expetita magis debet videri a viro, quam ipsa virum expetisse. Verecundiam praemittat, antequam nubat, quod ipsum conjugium plus commendet verecundia. Sed illi verba imitantur, opera imitari nequeunt.
PL 14, 454A彼女は、自ら夫を求めたと見えるよりも、夫に求められたと見えるべきである。嫁ぐ前に慎みを先立てよ。慎みは婚姻そのものをいっそう引き立てるからである。しかし彼ら〔哲学者たち〕は言葉を真似るが、行いは真似ることができない。
92. Inesse quoque in eo praeclarum Ecclesiae mysterium liquet, eo quod nemo ausus sit eam ante Christum vocare; soli enim Christo haec erat vocandarum nationum reposita praerogativa.
PL 14, 454A92. この箇所には教会の輝かしい奥義が含まれていることも明らかである。キリストに先立って、誰も彼女〔教会〕を呼ぼうとしなかったからである。諸国民を召す特権は、ただキリストにのみ取っておかれていたからである。
Vocata autem non fecit moram, et ideo acceptior Domino; quia populus Judaeorum qui erat ad coenam vocatus, dignus non fuit venire: congregatio autem gentium simul ut arcessiri se vidit, occurrit.
PL 14, 454B呼ばれると彼女は遅れず、それゆえ主にいっそう受け入れられた。晩餐に招かれていたユダヤ人の民は、来るに値しなかったが、異邦人の集まりは、自分が招かれたと見るや否や、駆けつけたからである。
93. Denique ut scias non sine mysterio esse, cum veheretur camelo, veniebat ad sponsum; eo quod populus nationum belluina quadam horridus meritorum deformitate, qui formae suae nullum haberet decorem, fidem esset atque consensum Ecclesiae recepturus.
PL 14, 454B93. さらに、これが奥義なしにあるのではないことをあなたが知るために。彼女はラクダに乗せられて花婿のもとへ来た。獣のような、行状の醜さにすさんだ諸国民の民──自らの姿に何の美もないその民が、教会の信仰と同意を受け入れようとしていたからである。
Nec illud otiosum (30, q. 5, cap. Nec illud) , quod cum veniret Rebecca, vidit Isaac deambulantem; et cum interrogasset, quis esset, cognito quod ipse esset cui duceretur uxor, descendit, et caput suum obnubere coepit, docens verecundiam nuptiis praeire debere: inde enim et nuptiae dictae, quod pudoris gratia puellae se obnuberent.
PL 14, 454B次のこともまた無意味ではない(『教令集』第2部第30事例第5問題「Nec illud」法文)〔教会法の引照〕。すなわち、リベカが来たとき、イサクが歩いているのを見たこと、また彼が誰かと尋ね、妻として連れて行かれる相手がこの人だと知って、降りて自分の頭を覆い始めたことである。慎みが婚姻に先立たねばならないことを教えているのである。「nuptiae」〔婚礼〕という語もここから来た。乙女たちが恥じらいのために身を覆う〔obnubere〕からである〔nuptiae は nubere に由来し、nubere は「嫁ぐ」とともに「覆う」を意味するとされる〕。
Discite ergo virgines, quemadmodum servetis verecundiam, nec intecto capite prodeatis ante extraneos, cum Rebecca jam desponsata, designatum maritum aperto capite non putaverit videndum. 94. Quis ille est servulus qui providit has nuptias?
PL 14, 454Cそれゆえ処女たちよ、慎みをどう守るかを学べ。頭を覆わずに他人の前に出てはならない。リベカは、すでに婚約していながら、定められた夫でさえ、頭を覆わずに見るべきではないと考えたのだから。94. この婚礼を取り計らった若い僕とは誰か。
Unus utique de Apostolis, et ille maxime qui ait: Viri fratres, vos scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit ex ore meo audire nationes verbum Evangelii (Act. XV, 7) . Vel ille qui doctor appellatus est gentium (I Tim. II, 7) .
PL 14, 454C使徒たちの一人であることは確かで、とりわけ次のように言った者である、「兄弟である人々よ、汝らは知っている、神が昔から我々の中から選び、私の口から諸国民が福音の言葉を聞くようにしたことを」(使徒言行録15:7)。あるいは、諸国民の教師と呼ばれた者である(一テモテ2:7)。
Ipsi enim cum leguntur, aut Joannes evangelista, acquirunt Christo animam; ut credat quae ante non credidit: et cupientibus Christum videre, sermonibus demonstrant suis.
PL 14, 454C彼らは、読まれるとき──あるいは福音書記者ヨハネも──キリストのために魂を獲得し、以前に信じなかった魂が信じるようにする。そして、キリストを見ようと望む者たちに、自分たちの言葉によってキリストを示す。
Itaque Abraham celebratis filii nuptiis (Gen. XXV, 8) , longaeva aetate, et bona senectute complevit dies.
PL 14, 454Cこうしてアブラハムは、子の婚礼を執り行ったのち、長寿と良き老年のうちに生涯を全うした(創世記25:8)。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 14, 455A[0455] Post expositum moralem sensum, ad profundiorem seu allegoricum transit: et quemadmodum animae praecipiatur ut exeat de terra sua, et de cognatione sua; nec non a quibus ad perfectam purgationem recedendum sit, explicat.
PL 14, 455A道徳的な意味を説き終えたのち、より深い、すなわち寓意的な意味へと移る。そして、魂がその地とその親族から出よと命じられるのはどういうことか、また完全な浄化のために何から離れねばならないかを説明する。
Denique promissam Abrahae posteritatem refert. 1. Moralem quidem locum prosecuti sumus, qua potuimus intellectus simplicitate; ut qui legunt, morum possint sibi haurire magisteria: sed quia ex utraque parte acuta est acies gladii, ex utraque parte praeliaris; similiter verbum Dei, quod est acutius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, quocumque converteris, paratum invenies et opportunum, ut animam legentis pertranseat ad revelandum propheticarum Scripturarum aenigmata.
PL 14, 455Aさらに、アブラハムに約束された子孫を語る。1. 我々は道徳的な箇所を、理解しえた限りの素朴さで論じてきた。読む者が、品行の教えを自分のために汲み取れるようにである。しかし、剣の刃は両側が鋭く、あなたは両側から戦うのであるから、同様に神の言葉──どんな鋭い剣よりも鋭く、魂の分かれ目にまで達する──も、あなたがどちらへ向かおうと、読む者の魂を貫いて預言者たちの聖典の謎を明らかにするために、備わり、かつ時宜にかなったものとして見いだされるであろう。
Unde non absurdum reor referre ad altiora sensum, et per historiam diversarum personarum, virtutis formae quemdam processum explicare; maxime cum jam in Adam intellectus profundioris exordia degustaverimus (De Paradiso, cap. 2.) .
PL 14, 455Bそれゆえ、意味をより高い次元へ移し、さまざまな人物の歴史を通じて、徳の形の進展を説き明かすのは、不合理ではないと私は考える。とりわけ、我々はすでにアダムにおいて、より深い理解の端緒を味わったのであるから(『楽園について』第2章)。
Adam etenim mentem diximus, Evam sensum esse significavimus, serpentis specie delectationem expressimus; sed ibi de summa beatitudine, et quadam naturali virtutum amoenitate per circumscriptionem sensus, et delectationis illecebram refluxus ad culpam est: hic autem profectum mentis speculari datur.
PL 14, 455B我々はアダムを精神、エバを感覚と言い、蛇の姿に悦楽を表した。だがそこでは、最高の浄福と、徳の生まれながらの心地よさとから、感覚の欺きと悦楽の誘惑を通じて、罪過へ引き戻されたのであり、ここでは精神の進歩を見ることが与えられている。
Hoc enim Legislator provide egit, ut quemadmodum lapsum mentis demonstravit, ut illas erroris caveremus semitas: ita etiam processum mentis, et quemdam superiorem reditum significaret, ut quemadmodum infracta mens reformare se possit, cognosceremus.
PL 14, 455B立法者は、精神の堕落を示して、我々があの誤りの小道を避けるようにしたのと同様に、先を見てこのことを行った。精神の進展と、いわばより高い所への帰還をも示し、打ち砕かれた精神がどのようにして自らを作り直しうるかを、我々が知るようにするためである。
Purgaverat enim terram Dominus diluvii infusione, laverat humanae colluvionem fragilitatis: sed non satis erat ad virtutis profectum, nisi ut instrueretur homo quemadmodum se regeret et gubernaret, Abraham mentis loco inducitur. Denique Abraham transitus dicitur.
PL 14, 455C主は洪水を注いで地を清め、人間の弱さの汚濁を洗い流していた。しかし徳の進歩にはそれでは足りず、人間が自らをどう統べ治めるかを教え込まれる必要があった。そこでアブラハムが〔nisi ut instrueretur … の文が主文につながらず、構文が崩れている。「…教え込まれるのでなければ足りなかったので、アブラハムが導入される」の意に解した〕精神の役として導入される。実際、アブラハムは「渡ること」と言われる〔ミーニュの脚注は、アンブロシウスがこの名を「渡り」を意味する Abran から、あるいは七十人訳の創世記14:13 でアブラハムが「渡る者」と呼ばれることから導いたとする〕。
Ergo ut mens quae in Adam totam se delectationi et illecebris corporalibus dederat, in formam virtutis speciemque transiret, vir sapiens nobis ad imitandum propositus est.
PL 14, 455Cそれゆえ、アダムにおいて身を丸ごと悦楽と体の誘惑に委ねてしまった精神が、徳の形と姿へ移るために、賢者が我々に模範として示されたのである。
Denique Abraham secundum Hebraeos, secundum Latinos pater dictus est, eo quod mens paterna quadam auctoritate, censione, et sollicitudine totum gubernet hominem. 2. Haec ergo mens erat in Charra, id est, in cavernis, obnoxia variis passionibus.
PL 14, 455Cさらに、アブラハムは、ヘブライ人によれば〔「渡ること」〕、ラテン人によれば「父」と呼ばれた〔底本は secundum Hebraeos に対応する語を欠く。前節の「渡ること」(transitus)を補って解した。何も補わずに、「ヘブライ語のアブラハムは、ラテン語で言えば『父』と呼ばれた」とも読める〕。精神が、父のような権威と判断〔ミーニュの脚注は censione を「判定と統御」の意とする〕と配慮によって、人間全体を統べ治めるからである。2. この精神はハラン、すなわち洞穴の中にいて、さまざまな情念に囚われていた。
Ideoque dicitur ei: Exi de terra tua (Gen. XII, 1) , id est, de corpore tuo. Exivit de hac terra ille, cujus conversatio in coelis est. Et de cognatione, inquit, tua. Cognati sunt animae nostrae corporis sensus.
PL 14, 456Aそれゆえ彼に言われる、「汝の地から出よ」(創世記12:1)。すなわち、汝の体から、である。あの者はこの地から出た。その者の暮らしは天にある。「また汝の親族から」と言う。我々の魂の親族とは、体の感覚である。
Dividitur enim in duo anima nostra: in id quod est rationabile, et in id quod est irrationabile. In eo autem quod est irrationabile, sensus sunt: ergo cognati sunt partis rationabilis, hoc est, mentis. Et de domo tua, inquit, exi.
PL 14, 456A我々の魂は二つに分かれるからである。理性的なものと非理性的なものとにである。非理性的なものの中に感覚がある。したがって感覚は、理性的な部分、すなわち精神の親族である。そして「汝の家から出よ」と言う。
Domus mentis prolativum est verbum. Sicut enim paterfamilias habitat in domo sua, et in potestate habet quemadmodum regat domum suam: ita etiam mens in sermonibus nostris habitat, et gubernat verba nostra, et vis ejus ac disciplina in sermone elucet.
PL 14, 456A精神の家とは、発せられる言葉である。家父長が自分の家に住み、自分の家をどう治めるかを意のままにするように、精神も我々の言葉の中に住み、我々の言葉を統べ治める。精神の力とその規律は、言葉に輝き出る。
Ut bonus paterfamilias a primo vestibulo domus aestimatur: ita etiam de sermonibus nostris mens nostra perpenditur. Denique etiam modulis vocis pulsat et revocat.
PL 14, 456B良い家父長が家の最初の玄関で値踏みされるように、我々の精神も我々の言葉によって推し量られる。さらには、〔精神は〕声の調べによって打ち、また呼び戻す〔pulsat et revocat は主語も目的語も示されていない。精神が声の調子によって言葉を打ち出し、また引き戻す、と取った〕。
3. Ergo qui vult perfectam purgationem consequi, disjungat se ab his tribus, a corpore, a sensibus corporalibus, a voce, in quibus sunt omnes corporis passiones, et circumscriptiones sensuum, quibus decipimur et illudimur. In nullo enim horum trium bonum.
PL 14, 456B3. したがって、完全な浄化を得ようとする者は、次の三つから自らを切り離さねばならない。体、体の感覚、そして声である。そこには体のあらゆる情念と、我々が欺かれ弄ばれる感覚の欺きとがある。この三つのどれにも、善はないのである。
Non in carne, quamvis Epicuri schola, plerique etiam voluptuarii disrumpantur laudantes corporis delectationem; neque in sensibus, qui saepe luduntur; neque in sono vocis, quae falsis plerumque animam demulcet cantibus, est perfectum bonum; haec enim corruptibilia: quod autem vere bonum, hoc incorruptibile.
PL 14, 456B善は肉にはない。エピクロスの学派や、さらに快楽に耽る多くの者たちが、体の悦楽を称えて声を張り上げようとも。善は、しばしば惑わされる感覚にもなく、偽りの歌で魂をなだめがちな声の響きにもない。完全な善はこれらにはない。これらは朽ちるものであり、真に善であるものは朽ちないからである。
Manifesta autem fides. Mortuo etenim homine, caro corrumpitur, sensus pereunt, vox amittitur, remanet mens immortalis, incorpoream vitam recipiens.
PL 14, 456Cこのことの確証は明らかである。人が死ぬと、肉は朽ち、感覚は失われ、声は消えるが、不死の精神は残り、体を持たない生命を受け取る。
Unde in alteram terram vocatur plenam beatitudine, ubi non falsa pro veris, sicut in hac vita: sed vivam rerum cernat substantiam; eo quod excussa corporis, et sensuum, et vocis nebulosa quadam imagine, corruptibilem caliginem deponat, et revelata facie beatae vitae gratiam lustret obtutu.
PL 14, 456Cそれゆえ精神は、浄福に満ちた別の地へ召される。そこでは、この生のように偽りが真実の代わりをするのではなく、事物の生きた実体を見る。体と感覚と声の霧のような像が振り払われて、朽ちる暗闇を脱ぎ捨て、覆いを除かれた顔で、浄福な生の恩寵を目で見渡すからである。
4. Benedicam, inquit, te, et faciam te in gentem magnam (Gen. XII, 2) . Immortalitatem spondet, cum genus promittit. Genus enim immortale videtur esse, personae mortales sunt singulorum, ut hominum, ut equorum, ut apum.
PL 14, 456C4. 「私は汝を祝福し、汝を大いなる民とする」(創世記12:2)。不死を約束するのは、種族を約束するときである。種族は不死であるように見えるが、個々のものの個体は、人間であれ馬であれミツバチであれ、死すべきものである。
De quibus ait quidam: At genus immortale manet. (Virg. l. IV Georg.) Tamen multo illud melius quod gentem magnam dixit Ecclesiae perpetuam posteritatem, et generationem illam supernam, quae vere magna est, ut peccato moriamur Deo renascimur.
PL 14, 457Aこれらについてある者は言う、「しかし種族は不死のまま残る」(ウェルギリウス『農耕詩』第4歌)。だが、「大いなる民」と言ったのは、教会の永続する子孫、あの天上の誕生のことであり、そのほうがはるかにすぐれている。その誕生は真に大いなるものである。それによって我々は罪に死に、神に生まれ変わる〔底本は ut moriamur … renascimur と、ut の後に直説法が続く。「…に死に、…に生まれ変わる」と取った。ミーニュの脚注は、ここに脱落か崩れか転置があるらしいとし、エラスムス版の ut peccato moriamur et Deo renascamur、ローマ版の Itaque peccato moriamur, Deo renascamur などの読みを挙げる〕。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 14, 457APost Abrahami exitum, Deus illi tamquam amico loquitur. Idem nobis proponitur ad imitandum; ut mens nostra ejus exemplo reformetur. Quare Lot cum illo egressus; quidve sexagesimo anno significetur. Quo tandem pacto sapiens animam suam possideat.
PL 14, 457Aアブラハムが出たのち、神は友に語るように彼に語る。同じことが我々にも模範として示され、我々の精神が彼の例にならって作り直されるようになっている。ロトが彼とともに出たのはなぜか、また六十年が何を意味するのか〔底本は「六十」。本文は七十五歳(septuaginta et quinque)を論じる〕。賢者はいったいどのようにして自分の魂を所有するのか。
5. Exiit Abraham quemadmodum locutus est ei Dominus (Gen. XII, 4) . Hinc ferunt gentiles septem Sapientum sententiam: Sequere Deum, quasi inventum suum; cum longe anterior, non dico, Abraham, sed Moyses fuerit per quem lex data est, dicens: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4) .
PL 14, 457B5. 「アブラハムは、主が彼に語ったとおりに出た」(創世記12:4)。ここから異邦人たちは、七賢人の格言「神に従え」を、あたかも自分たちの発見であるかのように持ち出す。ところが、はるかに先に、アブラハムとは言わないが、律法が与えられたモーセがいて、こう言っていた、「汝は汝の神である主の後に従って歩むであろう」(申命記13:4)。
Exivit ergo Abraham in quo non tam perfectio ejus, quam animae ejus devotio, et mentis libertas exivit de corporis vinculis, de illecebris delectationis. Denique sic habes: Exivit Abraham quemadmodum locutus est illi Deus.
PL 14, 457Bこうしてアブラハムは出た。そこで体の絆から、悦楽の誘惑から出たのは、彼の完全性というよりも、彼の魂の献身と精神の自由であった。実際、あなたはこう読む、「アブラハムは、神が彼に語ったとおりに出た」。
Supra habes, Exi, dixisse Deum, in quo apertum imperium jubentis expressum: hic habes quemadmodum locutus est illi Deus. Quasi quidam confabulationis affectus comprehenditur; omnia enim fecit quae statuta sunt.
PL 14, 457B先には、神が「出よ」と言ったとあり、そこには命じる者の明白な命令が表れている。ここでは「神が彼に語ったとおりに」とある。いわば親しい語らいの情がそこに込められている。彼は定められたことをすべて行ったからである。
Ante factum igitur Deus dicit quasi obnoxio, post factum loquitur quasi amico. Amicus est enim Deo, qui facit quae imperata sunt. Unde et in Evangelio suo dicit Dominus Jesus: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.
PL 14, 457Cそれゆえ神は、行いの前には従属する者に対するように言い、行いの後には友に対するように語る。命じられたことを行う者は、神の友だからである。それゆえ主イエスも自らの福音書で言う、「汝らは私の友である、もし私が汝らに命じることを行うならば」。
Jam non dico vos servos (Joan. XV, 14 et 15) . Sed, ut dixi, processus viri sapientis propositus est nobis ad imitandum, scriptus ad experimentum, non perfectio. Adhuc enim reformat se mens in Abraham, quae in homine primo lapsa est.
PL 14, 457C「もはや私は汝らを僕とは呼ばぬ」(ヨハネ15:14, 15)。しかし、すでに述べたとおり、我々に模範として示されているのは、賢者の完全さではなく進展であり、それは試みのために記されたのである。最初の人において堕ちた精神は、アブラハムにおいてなおも自らを作り直しているところだからである。
Et ideo per gradus et incrementa se colligit. 6. Unde et addidit: Et exivit cum eo Lot (Gen. XII, 4) , hoc est, declinatio.
PL 14, 457Cそれゆえ精神は、段階と増進を通じて自らを取りまとめる。6. 「そして彼とともにロトが出た」(創世記12:4)と付け加えたのもそのためである。ロトとは、逸脱の意である。
Id enim nominis significat interpretatio; eo quod ut viantes incognitam carpentes viam, semitis aliquibus saepe falluntur, ut a directo deflectant tramite; et tamen si prudentes sunt, non deviant, sed cunctabundi licet, regionis ipsius contuitu viam colligunt: ita et Abraham nutabundus quidem, tamen tramitem veri sequebatur.
PL 14, 457Cこの名の解釈がそれを意味するからである。旅人が未知の道を辿るとき、いくつかの小道に惑わされて、まっすぐな道から逸れることがしばしばあるが、思慮ある者であれば迷い出ることはなく、ためらいつつも、土地そのものを見渡して道を拾い集める。そのようにアブラハムも、よろめきながらではあったが、真理の道筋に従っていた。
Ducebatur plerumque falsa specie bonorum, sed non penitus inclinabatur. Perfecti est enim non deflectere, prudentis non penitus declinare.
PL 14, 458A彼はしばしば善きものの偽りの外見に導かれたが、完全には傾かなかった。逸れないのは完全な者のこと、完全には道を外れないのは思慮ある者のことだからである。
Solus autem ille numquam deflectit, de quo scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel: butyrum et mel manducabit, priusquam sciat aut proferat mala, eligat bonum; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credet malitiae, ut eligat quod bonum est (Esai. VII, 14) .
PL 14, 458Aただ一人、決して逸れない者がいる。その者について記されている、「見よ、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕が胎内に宿り、男の子を産み、汝はその名をインマヌエルと呼ぶであろう。彼はバターと蜜を食べる、悪を知り、また口にする前に、善を選ぶ。男の子が善か悪かを知る前に、彼は悪意を信じず、善であるものを選ぶからである」(イザヤ7:14)。
Hoc Abraham facere non poterat, ut prius bona eligeret, quam mala sciret. Sed praeceptis inhaerebat coelestibus, ne declinaret a vero (Gen. XII, 4) .
PL 14, 458Aアブラハムは、悪を知る前に善を選ぶことはできなかった。しかし、真理から道を外れないように、天の命令に固く付いていた(創世記12:4)。
Ideo etiam septuaginta et quinque annorum describitur exisse de Charra, quod septuagesimo perfecto remissionis numero sensus is sit qui possit inflecti.
PL 14, 458A彼が七十五歳でハランから出たと記されるのも、そのためである。赦しの数である七十が満ちたうえで、〔これに加わる五は、〕曲げられうる感覚だからである〔「七十」に加わる五を、五つの感覚のことと解した〕。
Delectationes enim horum sensuum faciunt, ut non semper erecta sit mens nostra, sed aliquando se inflectat; ut non intra cavernas corporis, sed se intra latibula voluptatis abscondat.
PL 14, 458Bこれらの感覚の悦楽は、我々の精神が常に直立しているのではなく、ときに身を曲げるようにさせる。体の洞穴の内にではなく、快楽の隠れ場の内に身を隠す、というようにである〔「…ではなく」の対比がはっきりしない。字義どおりに訳した〕。
7. Tamen etiam in his cuniculis positus ita evasit, ut sumeret uxorem suam, et nepotem, et omnem animam quascumque possederat in Charram. Prudentes enim et continentes virtutis atque animae possessores sunt, decorem morum mansuetorum eligentes.
PL 14, 458B7. それでも、彼はこうした穴ぐらの中に置かれながら、妻と甥と、ハランで所有していたすべての魂を連れて脱出した。思慮があり自制する者は、徳と魂の所有者であり、穏やかな品行の美を選ぶからである。
Qui autem amatores corporis sunt, delectationibus ejus irretiuntur; quia irrationabilium in corporis habitudine omnis virtus est, rationabilium autem in virtutibus animae ac disciplinis.
PL 14, 458Bだが体を愛する者は、その悦楽に絡め取られる。理性なき者にとっては徳のすべてが体の状態にあり、理性ある者にとっては魂の徳と修練にあるからである。
Propterea scriptum est (Ibid., 5) , quia possidebat animam suam, tamquam liberam regens, et nulli servituti obnoxiam.
PL 14, 458Bそれゆえ記されている(創世記12:5)、彼は自分の魂を所有していた、と。魂を自由なものとして治め、いかなる隷従にも従属させなかったからである。
Hoc ergo habet intentio doctoris; eo quod etiam in illis diverticulis et anfractibus constitutus, vel adhuc aevi recentioris, vel nondum perfectioris disciplinae, vel loci patentis ad vitia habitavit non ita inflexus ad culpam, ut demigrare non posset. Denique mentem suam ab illa lubrica possessione defendit et transtulit.
PL 14, 458Cこれが教え手の意図である。彼は、そうした脇道や曲がりくねった道に置かれ、なお年若く、まだより完全な修練に達しておらず、悪徳に開かれた土地にいたにもかかわらず、移り住むことができなくなるほど罪過へ傾くことなく暮らした。そして自分の精神を、あの滑りやすい所有物から守り、移し替えたのである。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 14, 458CPerambulat Abraham usque ad Sychem, quae vox exercitationem denotat. Ibi Deum quem dum esset Chaldaeus videre non potuerat, cernit: cui aram quidem exstruit, sed non sacrificat; et qua de causa? Iterum tamen excitata ara nomen Domini invocat.
PL 14, 458Cアブラハムはシケムまで歩き回る。この語は鍛錬を意味する。そこで彼は、カルデア人であったあいだは見ることのできなかった神を見る。彼は神のために祭壇を築くが、生贄は捧げない。それはなぜか。それでも祭壇を再び立てて、主の名を呼ぶ。
8. Et perambulavit, inquit, Abraham usque ad locum Sychem, ad quercum altam (Gen. XII, 6) . Nonne videntur superflua esse, nisi rationem requiras, cum et altitudinem quercus non praetermiserit? Sed ubi ratio est, nihil superfluum.
PL 14, 458D8. 「そしてアブラハムはシケムの地、高いカシの木のところまで歩き回った」と言う(創世記12:6)。理を問わなければ、余計なことのように見えないだろうか。カシの木の高さまで省いていないのだから。しかし理があるところに、余計なものは何一つない。
Sychem enim vel humerus, vel cervix significatur, quod est laboris et exercitationis indicium. Unde et Jacob vir exercitatus filio suo Joseph eam praecipuam dedit.
PL 14, 459Aシケムは肩、あるいは首を意味し、これは労苦と鍛錬のしるしである。それゆえヤコブも、鍛錬を積んだ人として、これを格別の分として息子ヨセフに与えた。
Ergo quia neque sine dote naturae exercitatio ipsa per se perfectionem conferre potest, et naturae gratia destituitur, si desit exercitatio (est enim ingeniosi adminiculum diligentia) inducitur is vir ad cujus imitationem formaris, ad naturae gratiam adjuncta exercitatione, ita fundatior et excelsior factus, ut usque ad quercum altam pertransiret.
PL 14, 459Aさて、生まれつきの資質を欠いては、鍛錬それだけで完成をもたらすことはできず、また鍛錬が欠けていれば、本性の恩寵も見捨てられる(勤勉は才能ある者の支えだからである)。それゆえ、あなたが倣うべき手本としてこの人が導き入れられている。彼は、本性の恩寵に鍛錬が加わって、いっそう堅固に、いっそう高くされたので、高いカシの木にまで通り抜けたのである。
Quae arbor ut alta, ita etiam robusta indicio est non facile animam sancti Abrahae saeculi hujus procellis esse curvatam, sed mansisse sublimem; ut se a terrenis inquisitionibus ad altitudinem divinae cognitionis elevaret.
PL 14, 459Aこの木は高いとともに頑丈でもあり、聖なるアブラハムの魂がこの世の嵐に容易には曲げられず、高くそびえたままであったことを示す指標である。彼は地上の事柄の探究から身を起こして、神的な認識の高みへと昇ったのである。
9. Denique continuo apparuit illi Deus (Gen. XII, 7) . Nusquam superius habes quod visus esset illi Deus.
PL 14, 459B9. 「それから間もなく、神が彼に現れた」(創世記12:7)。これより前に、神が彼に見えたとは、あなたはどこにも読まない。
Unde liquet eo referendum, quia quamdiu Chaldaeus fuit, hoc est, non solum in regione, sed etiam in opinione Chaldaeorum, non poterat Deum videre quem intra mundum quaerebat.
PL 14, 459Bここから明らかなのは、次のことに帰さねばならないということである。すなわち、彼がカルデア人であったあいだ、つまり地域においてのみならずカルデア人の見解においてもそうであったあいだは、世界の内に探し求めていた神を見ることができなかったのである。
Chaldaei enim mundum superiorem Deum dicunt, et etiam sticarum domo, et stellarum cursu ferri asserunt ea quae terrena sunt, et quodam vinculo coerceri.
PL 14, 459Bカルデア人は、上なる世界を神と呼び、また地上のものは惑星の宿り〔底本は sticarum。ミーニュの脚注は、これをギリシア語の「諸元素(惑星)の運行」の写し誤りとみなし、また「惑星の宿り」は占星術の用語であるとして domo を残す読みも認める。それに従った〕と星の運行によって運ばれ、ある種の絆に縛られていると主張する。
Unde et Deos stellas appellaverunt, eo quod eas dominatum quemdam habere supernum credant, quia quaedam stellis ad terrena compassio est.
PL 14, 459Bそれゆえ彼らは星々を神々とも呼んだ。星々が上方から及ぶ何らかの支配力を持つと信じているからであり、星々には地上のものへのある種の共感があるからである。
Oportuit autem eos aestimare, quia quod compatitur, non imperatorium jus nec dominatum, quasi Deus, possit habere in eis quorum aegrescit compassione; cum sit et ipse mortalis et corruptibilis.
PL 14, 459Bしかし彼らは、次のように考えるべきであった。共感を抱くものは、神のように、その共感によって病む者たちに対して、命令権も支配力も持ちえない。それ自身が死ぬべきもの、朽ちるべきものだからである。
Mundus quoque cum sit factus, utique ipse Deus non est, sed operator et conditor ejus. Ergo mens quamdiu Chaldaicis erroribus inflectitur, non videt Deum, quem in his quaerit quae videntur, non in his quae non videntur: quae autem videntur, temporalia sunt; nam quae non videntur aeterna.
PL 14, 459C世界もまた造られたものである以上、世界そのものが神ではなく、その造り主、創造者こそが神である。したがって精神は、カルデア人の誤りに曲げられているあいだは、神を見ない。神を、見えないものの内にではなく、見えるものの内に探し求めるからである。しかし見えるものは一時的であり、見えないものこそ永遠である。
Sed non temporalis Deus: non igitur videtur. Non ergo mens ea videt Deum, quae disciplinam Chaldaeorum sequitur. Unde nec Abraham primum videbat. Quomodo autem poterat videre eum, supra quem alterum esse arbitrabatur?
PL 14, 459Cだが神は一時的ではない。それゆえ見られない。だからカルデア人の教えに従う精神は、神を見ない。それゆえアブラハムも初めは見ていなかった。その上にさらに別のものがあると考えていた神を、どうして彼が見ることができただろうか。
Ubi vero ad aliam demigravit non regionem, sed veram religionem paratam humilitati, hoc enim significat Chanaan, tunc Deum videre coepit, et eum cognoscere esse Deum cujus invisibili virtute advertit omnia regi et gubernari.
PL 14, 459Cしかし彼が、別の地域にではなく、謙遜に備えられた真の宗教へと移り住んだとき(カナンはこれを意味する)、そのとき初めて神を見始め、その見えない力によって万物が治められ統べられているのに気づいて、それこそが神であると認識した。
Hoc ergo Scriptura docet, quia Abraham a stellarum observatione demigrans Deum vidit. 10. Confirmatio testimonii adjungitur (Gen. XII, 7) ; quia in loco aram Domino aedificavit ei qui sibi apparuit.
PL 14, 460Aそれゆえ聖書は教えている。アブラハムは星の観察から移り住んで、神を見たのである。10. 証言の確証が加えられる(創世記12:7)。すなわち、その場所で、自分に現れた者のために主の祭壇を築いたのである。
Impressus est enim typus iste validus in anima ejus, et manifesta fides veritatis: suppetit enim grato viro memoria, ingrato irrepit oblivio. Illi haerent a quibus adjuvatur, isti labuntur omnia quae conferuntur. Statuit autem aram, sed non sacrificavit.
PL 14, 460Aこの力強い刻印〔typus。ここでは神の顕現が魂に刻んだ型の意で、予型ではない〕がその魂に押され、真理の確証が明らかになったからである。恩を知る人には記憶が備わるが、恩を忘れる人には忘却が忍び込む。前者には自分を助けたものが離れずに残るが、後者からは与えられたものがすべて抜け落ちる。さて彼は祭壇を立てたが、生贄は捧げなかった。
Posset movere, nisi meminisses processus mentis hujus, Scripturae serie servari. Et ideo spectabat a Deo genus discere sacrificandi. Advertebat enim irrationabilis animantis et mutae pecudis sacrificium dignum divino cultu hostiam non videri.
PL 14, 460Aあなたがこの精神の歩みが聖書の連なりの内に守られていることを覚えていなければ、これは疑問を呼びえよう。それゆえ彼は、生贄の捧げ方を神から学ぶことを待ち望んでいた。理性なき生き物、物言わぬ家畜の生贄は、神への礼拝にふさわしい犠牲獣とは思われないことに気づいていたからである。
Nondum in Isaac typum cognoverat passionis futurae, nondum Melchisedech dederat ei benedictionis gratiam, ut ista cognosceret. 11. Recessit, inquit, inde in montem, contra Orientem Bethel (Ibid., 8) .
PL 14, 460Bイサクにおける来たるべき受難の予型をまだ知らず、メルキゼデクがまだ祝福の恩寵を彼に授けておらず、それらを知るには至っていなかった。11. 「そこから退いて、東に面するベテルの山へ行った」と言う(創世記12:8)。
Incrementum devotionis montis significat eminentia, cujus ascensio indicium est uberioris processus. Contra Orientem ideo, quia prophetabat venturum justitiae solem; quod illic Sapientia pararet sibi domum, et inde per virginem suum praedestinaret exortum.
PL 14, 460B山の高さは献身の増し加わりを表し、その登攀は、より豊かな進展のしるしである。東に面するのは、彼が正義の太陽の来たるのを預言していたからである。すなわち、そこで知恵が自分のために家を整え、そこからおとめを通して自らの出現をあらかじめ定めようとしていたからである。
Volebat ergo cognoscendorum jam mysteriorum lumen accipere. Sicut enim sole mundus ita splendore sapientiae tota mens illuminabitur. Meritoque posuit contra Orientem Bethlehem. Domus enim Dei dicitur Bethlehem, in qua natus est Christus.
PL 14, 460Bそれで彼は、これから知るべき奥義の光をすでに受けようとしていた。世界が太陽によって照らされるように、精神全体は知恵の輝きによって照らされるからである。そして彼は、東に面してベツレヘムを置いたのも当然であった〔底本は Bethlehem。ミーニュの脚注によれば、諸版はみな Bethel と読むが、写本はここでも以下でも常に Bethlehem とし、アンブロシウスはこの名を Bethel から導いているらしい〕。ベツレヘムは神の家と呼ばれ、そこでキリストが生まれたからである。
Unde ait per prophetam Deus: Et tu, Bethlehem, non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet princeps, qui regat populum meum (Mich. V, 2) . Non dixit contra Bethlehem, sed tabernaculum ipsum Bethlehem appellavit. Ecclesia enim justorum est tabernaculum.
PL 14, 460Cそれゆえ神は預言者を通して言う。「ベツレヘムよ、汝はユダの首長たちのうちで決して最も小さくはない。汝から、私の民を治める首長が出るからである」(ミカ5:2)。〔聖書は〕「ベツレヘムに面して」とは言わず、幕屋そのものをベツレヘムと呼んだ。教会は義人たちの幕屋だからである。
Jam illa quis non miretur mysteria, quod Bethlehem juxta mare Galilaeae est ab Oriente. Etenim vel anima quae meretur templum Dei appellari, vel Ecclesia tunditur saecularium curarum fluctibus, sed non subruitur: caeditur, sed non labefactatur, commotiones fluctuum et insurrectiones passionum corporalium facilis premere ac mitigare.
PL 14, 460Cさて、ベツレヘムがガリラヤの海のほとり、東にあることを、これらの奥義として驚かない者があろうか。じっさい、神の神殿と呼ばれるにふさわしい魂も、教会も、世俗の思い煩いの波に打たれるが、覆されはしない。叩かれるが、揺らぎはしない。波のざわめきや体の情念の高まりを、容易に抑え和らげることができる。
Spectat aliorum naufragia, ipsa immunis et exsors periculi, parata semper ut illucescat sibi Christus, atque ejus illuminatione jucunditatem acquirat sibi.
PL 14, 460Cほかの者たちの難破を眺めるが、自らは災いを免れ、危険と無縁である。キリストが自分に輝き出すことをつねに備えており、その照らしによって自分のために喜びを得る。
Sicut enim oculi pascuntur primo diei lumine: ita etiam mens nostra alitur inventis sapientiae, et quibusdam ejus radiis videtur splendescere. Visibilis enim solis radiis terrae vaporantur: invisibiles autem radii cordis nostri penetrant interiores recessus.
PL 14, 461A目が昼の最初の光によって養われるように、我々の精神も知恵の発見によって養われ、その光線のいくつかによって輝くように見える。見える太陽の光線によって大地は暖められるが、見えない光線は我々の心の奥の隠れた所に染み通るからである。
12. Iterum aedificavit aram, et invocavit in nomine Domini (Gen. XII, 8) . Processus fidei in Domini invocatione significavit. Hoc adjecit superioribus.
PL 14, 461A12. 「再び祭壇を築き、主の名によって呼び求めた」(創世記12:8)。信仰の進展を、主を呼び求めることで示したのである。これを先のことに付け加えた。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 14, 461AAbraham ubi commoratus esset in deserto quo mentis tranquillitas adumbratur, in Aegyptum quae tentatio est, descendit fame compulsus. Cur ibi Saram sororem appellaverit, non uxorem?
PL 14, 461Aアブラハムは、精神の静けさが影によって示されている荒れ野に留まったのち、飢えに迫られて、試練であるエジプトに下る。なぜ彼はそこでサラを妻ではなく姉妹と呼んだのか。
Hanc dum Pharao cum objurgatione marito reddit, mentem continentiae renuntiantem signat. 13. Et abiit Abraham, et demoratus est in deserto (Ibid., 9) .
PL 14, 461Aファラオが叱責とともにサラを夫に返すのは、節制を捨てる精神を表す。13. 「そしてアブラハムは去って、荒れ野に留まった」(創世記12:9)。
Tunc probatur mens, quando in quodam deserto est, ubi nulla cupiditatum lascivia, nulla abundantia pecuniae, nullus sumptus luxuriae.
PL 14, 461B精神が試されるのは、ある種の荒れ野にいるときである。そこには欲望の放縦もなく、金銭の豊かさもなく、奢侈の浪費もない。
Utinam in hoc deserto esse possim, destitutus ab omni incentivo cupiditatum, derelictus ab omni delinquendi studio, exspoliatus jactantia et tumore.
PL 14, 461B願わくは、この荒れ野に私がいることができるように。欲望のあらゆる刺激から引き離され、罪を犯そうとするあらゆる熱意から見捨てられ、虚栄と思い上がりを剥ぎ取られて。
Sed quia vel Deus nos tentari patitur, vel tentator incursat, cum sibi videtur in deserto mens esse quieta ab omni terrenarum voluptatum appetentia, in Aegyptum impellitur, ubi compungi possit.
PL 14, 461Bしかし、神が我々の試みられるのを許すか、あるいは試みる者が襲いかかるかして、精神が荒れ野において、地上の快楽へのあらゆる欲求から離れて静かであるように見えるときに、精神はエジプトへと駆り立てられる。そこで刺し通されうるのである。
Stimulus enim mentis caro nostra est, et passiones ejus compunctiones sunt nostrae. Ipsa est Aegyptus nostra, hoc est, caro nostra, ipsa est afflictio. In hanc descendit mens nostra, quando cogitat quae carnalia sunt.
PL 14, 461B精神の刺しとなるのは我々の肉であり、その情念は我々にとって刺し通されることである。これこそ我々のエジプトであり、すなわち我々の肉であり、これこそ苦難である。我々の精神は、肉的なことを思うとき、そこへ下る。
Tunc autem ascendit, quando invisibilia desiderat. Ideo et Abraham dicitur descendisse in Aegyptum, ut affligeretur. Patitur hoc mens nostra, interdum separat se a copore, secernit ut singulariter agat, incorporalibus intendere atque adhaerere cupiens.
PL 14, 461Cそして、見えないものを望むとき、上る。それゆえ、アブラハムもまた、苦しめられるためにエジプトに下ったと言われる。我々の精神はこれを被る。ときに精神は体〔底本は copore。corpore の誤りと読む〕から自らを離し、分かって、単独で働くようにして、非物体的なものに心を向け、それに結びつこうと望む。
Interdum propter colligationem animae et corporis inclinatur ad carnales voluptates quibus infirma subjicitur, fortior non tenetur. Afflictationes igitur forti viro coronae sunt, invalido infirmitates sunt.
PL 14, 461Cときには、魂と体の結びつきのゆえに、肉的な快楽に傾く。弱い精神はその快楽に屈するが、強い精神は捕えられない。したがって、苦難は強い人には冠であり、弱い者には病弱である。
Unde et ille non timebat afflictationes quibus probaretur merito, qui dicit: Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullamque requiem habuit caro nostra: sed in omnibus sumus afflictati: foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) .
PL 14, 461Cそれゆえ、苦難によって正当に試されることを恐れなかった人は言う。「我々がマケドニアに来たときも、我々の肉は少しも安らぎを得ず、あらゆることで我々は苦しめられた。外には戦い、内には恐れがあった」(二コリント7:5)。
14. Sed ut descenderet in Aegyptum fames coegit (Gen. XII, 10) . Exoritur enim saeva mentis fames, quando appetentia carnis hujus exundat, et exspectatae aquae saluti adversae sunt.
PL 14, 461D14. 「しかし飢えが、エジプトに下るよう彼を強いた」(創世記12:10)。精神の猛烈な飢えが起こるのは、この肉への欲求があふれ出し、待ち望まれた水が救いに背くものとなるときである〔exspectatae aquae の係りは定かでない。待ち望まれた水が、と取った〕。
Redigunt nos in angustias corporis, cum habendi cupiditas irrepit, luxuria suavitati est, cordi jactantia. Tentamur omnes. Inflectitur etiam sobrius animus, descendit in Aegyptum, hoc est in afflictionem corporis.
PL 14, 461D所有への欲が忍び込み、奢侈が甘美に、虚栄が心にとって快いものとなるとき、それらは我々を体の窮屈さへと追い込む。我々はみな試みられる。慎み深い心でさえ曲げられ、エジプトに、すなわち体の苦難に下る。
Sic tamen descendit, ut quasi advena ad tempus incolere, non quasi civis possidere videatur. Justus enim dixit: Advena sum in terra hac (Ps. CXVIII, 19) . Et alibi: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est (Ps. CXIX, 5) .
PL 14, 462Aただし、下るにしても、一時のあいだ寄留する旅人として住むのであって、市民として所有するようには見えない。義人はこう言ったからである。「私はこの地では寄留者である」(詩篇118:19)。また別の箇所では、「ああ、私の寄留は長引いてしまった」(詩篇119:5)。
15. Descendens autem Abraham in Aegyptum (Gen. XII, 11) , hoc est, ad feros et barbaros mores, qui virtuti deferre nescirent; ne nocerent per invidiam, dixit Sarae, ne se uxorem ejus diceret, sed sororem appellaret.
PL 14, 462A15. 「アブラハムはエジプトに下って」(創世記12:11)、すなわち、徳に敬意を払うことを知らない荒々しく粗野な風習の中に下って、嫉妬から害を加えられないように、サラに、自分の妻と言わず、姉妹と呼ぶようにと告げた。
Et hinc grande virtutis mysterium, cui cito invidetur. Et ideo ut invidiam reprimat, humiliorem se praestare debet. Non sibi principatum super omnes vindicet: non sibi soli sapientiam quasi praecipuam arroget. Haec est quam sibi Salomon uxorem acquisivit.
PL 14, 462Aここから、徳の大いなる奥義が出てくる。徳は、すぐに妬まれるものである。それゆえ、妬みを抑えるためには、自らをいっそう低く示さねばならない。すべての人の上に首位を自分のものと主張してはならず、自分一人に知恵を、あたかも格別のものであるかのように、取り込んではならない。これこそ、ソロモンが自分のために妻として得たものである。
Uxor enim praecipue est uni debita. Itaque omnes cupiunt tali se copula dignos videri, ut doleant aliquem sibi praeferri. Quis tanta solus potiatur pulchritudine? Soror autem quodam vel jure germanitatis, vel nomine plerisque sociatur.
PL 14, 462B妻は、とりわけ一人の者に属するものだからである。それゆえ誰もが、そのような結びつきにふさわしい者と見られたがり、誰かが自分より先に選ばれると悲しむ。これほどの美を、独りで所有できる者がいるだろうか。これに対し姉妹は、血縁の権利によって、あるいは名によって、多くの者と結ばれている。
Et ideo verum amatorem suum integrum ab injuria reservat. 16. Unde videntes eam Aegyptii (Gen. XII, 15) , qui non possent discernere, nec virtutis formam cognoscere, vulgari aestimantes judicio, induxerunt ad tyrannum, hoc est, ad mentem superbam quae pondus sapientiae non sustinuit, et ideo afflictata est.
PL 14, 462Bそれゆえ〔姉妹と呼ばれる徳は〕、自分の真の愛する者を、害から守って無傷に保つのである。16. 「そこで、エジプト人たちは彼女を見て」(創世記12:15)、見分けることも徳の姿を知ることもできず、世間並みの判断で見なして、彼女を暴君のもとに、すなわち知恵の重みに耐えなかった傲慢な精神のもとに連れて行き、それゆえその精神は苦しめられた。
Etenim cum animam improbam virtutis intraverit sermo, redarguit eam culpae, errorisque pudore afficit, et prolapsionis torquet dolore.
PL 14, 462Bじっさい、徳の言葉が邪悪な魂の中に入ると、それは魂を罪で責め、誤りの恥を負わせ、転落の痛みで苛む。
Namque dum in quadam sumus delinquendi libidine, nebulis quibusdam insipientiae mens obducitur, et fumo quodam iniquitatis oculi ejus caligantur; ne videat eorum, quae concupiscit, deformitatem.
PL 14, 462B我々が罪を犯そうとする何らかの欲情にとらわれているあいだは、愚かさの霧に精神が覆われ、不正の煙によってその目がかすむ。自分が欲するものの醜さを見ないようにするためである。
Sed cum omnis nebula transierit, et sapientiae fulgore fulserit, gravia tormenta exercentur in quodam male conscii secretario. Itaque gravior nostra mens judex est conscientiae reatu, et judicio poenitentiae.
PL 14, 462Cしかしすべての霧が過ぎ去り、知恵の輝きが閃くと、疚しい良心を持つ者の密室で重い責め苦が行われる。こうして我々の精神は、良心の咎めと後悔の裁きによって、いっそう厳しい裁き手となる。
Quod si vel aegra per culpam, vel invalida per infirmitatem, non potuerit ferre ac perpeti virtutis praesentiam, dimittit eam, atque a se relegat, nec patitur eam volvi in se, et adhaerere cogitationibus suis.
PL 14, 462Cもし精神が、罪のために病んでいるか、弱さのために力がなくて、徳が現に在ることに耐えられないなら、徳を去らせて自分から遠ざけ、自分の内で転がされることも、自分の思いにとりつくことも許さない。
Et ut infirmiores oculi lucem refugiunt, ita mens invalida sapientiae fulgorem non sustinet. Tales erant Geraseni qui rogabant ut transiret de finibus eorum Dominus Jesus (Matth. VIII, 34). 17. Denique et iste rex Aegypti ait ad Abraham: Quid hoc fecisti mihi?
PL 14, 462C弱い目が光を避けるように、力なき精神は知恵の輝きに耐えない。ゲラサ人たちはそのようであり、彼らは主イエスに自分たちの境から去るようにと願った(マタイ8:34)。17. そしてまた、このエジプトの王もアブラハムに言う。「汝は私に何ということをしたのか」。
Quare non dixisti mihi, quia uxor tua est? sed dixisti quia soror tua est, et sumpseram mihi uxorem. Et nunc ecce mulier tua ante te, accipe, et recurre hinc (Gen. XII, 18 et 19) .
PL 14, 462D「なぜ、これは汝の妻だと私に言わなかったのか。汝は、これは汝の姉妹だと言い、私は彼女を妻としてめとってしまった。さあ、汝の妻が汝の前にいる。連れて行き、ここから去れ」(創世記12:18, 19)。
Intueamur animo intemperantem aliquem qui intuitus castitatis gratiam quodam captus ejus decore sequendam putet.
PL 14, 462Dある放埒な者を心に思い描こう。その者は貞潔の恩寵を見て、その美しさにとらえられ、追い求めるべきものと考える。
Deinde pedissequas ejus nesciens quibus comitata incedit, et stipata advenit, sobrietatem scilicet, modestiam ac verecundiam, parcimoniam cibi, fugam lasciviae, procacitatis, petulantiae, cautionem seriam, sollicitam custodiam, subito aut ebrietatis succensus calore, aut ipsius carnis aestu, aut occursu formae decentioris nequaquam se teneat, nec legi carnis repugnet; nonne dicit: Putavi rem faciliorem, castimoniam sequi: supra humeros meos, supra vires meas est.
PL 14, 462D次に、貞潔がどのような侍女たちを伴って歩み、取り巻かれてやって来るかを、彼は知らない。すなわち、節度、慎み、恥じらい、食の倹約、放縦と無遠慮と不遜からの遠ざかり、真剣な用心、気を抜かぬ見張りである。やがて突然、酒の熱に燃えるか、肉そのものの火照りに燃えるか、より好ましい姿に出会うかして、自らを少しも抑えられず、肉の法に逆らえなくなる。そのとき彼は言わないだろうか。「貞潔を追い求めることは、もっと易しいことだと思っていた。それは私の肩に余り、私の力に余る」。
Rarus cui ista jungantur. Vale, castitas, recede, recede de finibus sensuum meorum. Recurre cito eo unde huc venisti: non sustineo praesentiam tuam, affligor gravibus quaestionibus, dum tenendam te arbitror, quam tenere non possum.
PL 14, 463A「これらを兼ね備える者はまれだ。さらば、貞潔よ、去れ、私の感覚の境から去れ。来たところへ急いで戻れ。私は汝の臨在に耐えない。汝を保つべきだと考えながら保つことができないために、重い問いに苦しめられている」。
18. Conversus deinde ad aliquem monitorem sui, qui studuerit in ejus mentem inducere assuetudinem castimoniae, allegans non arduam fore, nec impossibilem, sed pluribus sociam, finitimam studiosis, convenientem voluntariis, Quid hoc, inquit, fecisti mihi?
PL 14, 463A18. それから彼は、自分に忠告する者――貞潔の習慣をその精神に導き入れようと努め、それは険しくも不可能でもなく、多くの者とともにあり、熱心な者に近く、自ら望む者にふさわしいと説いた者――のほうを向いて、言う。「汝は私に何ということをしたのか」。
Quare non dixisti mihi quia uxor tua est? Hoc est, quae non perfunctorie, sed legitimo teneatur conjugio, secum maximam vehat dotem, quae invehat gravia onera matrimonii, et durae fenus conjunctionis: sed dixisti sororem, nullis astrictam legibus, et naturae sociam, non jure aliquo dotalis census superbam ac potentem.
PL 14, 463B「なぜ、これは汝の妻だと私に言わなかったのか」。すなわち、おざなりにではなく正当な婚姻によって保たれ、最大の持参金を携え、婚姻の重い負担と、厳しい結びつきの利息を持ち込む者だ、と。「そう言わず、汝は姉妹と言った」。いかなる法にも縛られず、自然の仲間であり、持参財産の何らかの権利によって高ぶり力を振るうこともない者だ、と。
Itaque imprudens onerum ejus copulandam eam mihi et tenendam putaveram, sed intellexi quod pondus sit in ea et sarcina. Ecce mulierem tuam, id est, ecce persuasio tua ante te, accipe, et recurre. Nolo ante me sit, nolo in meis cogitationibus.
PL 14, 463B「そのため私は、その負担を知らぬまま、彼女を自分に結びつけ、保つべきだと考えていた。だが、彼女には重荷と荷物があるのを悟った。見よ、汝の妻を」、すなわち、見よ、汝の説得を、「汝の前に。連れて行き、去れ。私の前に置くことは望まない。私の思いの中に置くことも望まない」。
Tolle te hinc cum tuis consiliis, cum tua admonitione, cito tolle, cito recurre, moras tuas non fero, afflictiones sunt mihi: satis est, quod ante deceptus sum.
PL 14, 463C「汝の計らいとともに、汝の勧告とともに、ここから去れ。急いで去れ、急いで戻れ。汝が留まることに私は耐えない。それは私にとって苦難である。以前に欺かれたことで、もう十分だ」。
Et misit alumnos suos quibus vagatur plerumque mens intemperantior, volvens animo cogitationes luxuriae, ambitionis, avaritiae, et diversas illecebras offendens; ut eliminarent, ac longe propellerent castimoniam, ne recursum faceret in eos fines quibus fuerat expulsa; quo secura jam et arbitrii serioris libera, in peccatis suis redargui non formidaret.
PL 14, 463Cそして彼は、自分の従者たち〔alumnos。原義は養い子。放埒な精神が養っている奢侈・野心・貪欲などの思いを、創世記12:20 のファラオの家来になぞらえたものと取った〕を遣わした。放埒な精神はたいていそれらを伴ってさまよい、奢侈、野心、貪欲の思いを心の中で転がし、さまざまな誘惑にぶつかる。彼らが貞潔を追い出し、遠くへ押しやるためであり、貞潔が、いったん追い払われたその境へ再び戻ってこないようにするためである。そうすれば彼は安心し、いっそう真剣な判断から解き放たれて〔arbitrii serioris は「後の判断」とも読める〕、自分の罪について咎められることを恐れなくなる。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 14, 463CDiscedit Abraham ex Aegypto cum Sara uxore, ac suis omnibus, hoc est, veris animae divitiis. Ejus reditus in Bethel quid significet? Quidve Lot auro et argento dives non dicatur?
PL 14, 463Cアブラハムは、妻サラとすべての持ち物、すなわち魂の真の富とともにエジプトを去る。彼がベテルに戻ることは何を意味するのか。またロトが金銀に富むと言われないのはなぜか。
19. Discessit itaque Abraham inde habens secum uxorem suam Saram (Gen. XIII, 1) , hoc est, principalem, non servientem. Ideo et dicitur illi: Audi Saram uxorem tuam (Gen. XXI, 12) . Quae enim servitio delictorum se exuit, principatum habet, non servitutem.
PL 14, 463D19. 「そこでアブラハムは、妻サラを連れてそこを去った」(創世記13:1)。すなわち、主人となる者であり、仕える者ではない者を連れて。それゆえ彼にこう言われる。「汝の妻サラの言うことを聞け」(創世記21:12)。罪への隷従から身を脱した者は、主権を持つのであって、隷従するのではないからである。
Mens ergo validior principalem virtutem secum habet, hoc est, imperitantem corporis sensibus, non obedientem. Quae de Aegypto secum omnia retulit, nihil ibi disciplinarum suarum amisit.
PL 14, 463Dしたがって、より強い精神は、主となる徳を自らとともに持つ。すなわち、体の感覚に命じる徳であり、従う徳ではない。この徳はエジプトからすべてを持ち帰り、そこで自分の教えを何一つ失わなかった。
Non colorata est intemperantia, insolentia, flagitiorum immodestia, non exspoliata est amictum sedulae sobrietatis, non exuta vestimento pudoris.
PL 14, 464A放埒にも、傲慢にも、恥ずべき行いの無節制にも染まらず、勤勉な節度の衣を剥がれず、恥じらいの衣を脱がされもしなかった。
20. Erat dives valde (Gen. XIII, 2) , ut pote cui nihil bonorum deerat, quae non alieni erat appetens, quae nullius indigebat, quod suum dici vellet. Hoc est enim esse divitem, habere quod satis voluntati sit.
PL 14, 464A20. 「彼は非常に富んでいた」(創世記13:2)。善いもので欠けたものは何一つなく、他人のものを求めず、自分のものと呼びたいものの何一つにも事欠かない精神だったからである。富んでいるとは、じつに、意志にとって足りるだけのものを持つことである。
Mensuram enim frugalitas habet, census non habet, cujus modus in arbitrio quaerentis est. Erat autem dives pecoribus, argento, et auro. Quid sibi hoc vult? Non mihi videntur in homine justo saeculares divitiae laudari.
PL 14, 464A質素には限度があるが、財産には限度がない。その限度は、求める者の意のままだからである。「彼は家畜と銀と金に富んでいた」とある。これは何を言おうとしているのか。この世の富が義人において称えられているとは、私には思われない。
Unde in pecoribus corporales sensus intelligo, quia et ipsi irrationabiles sunt; in argento sermonem, in auro mentem. Merito dives erat Abraham, quia regebat sensus irrationabiles. Denique et domuit, et mansuetos fecit, ut fierent rationabiles.
PL 14, 464Bそれゆえ、家畜の内に私は体の感覚を理解する。感覚もまた理性を欠くからである。銀の内には言葉を、金の内には精神を理解する。アブラハムが富んでいたのは当然である。理性なき感覚を治めていたからである。じっさい、彼はそれを馴らし、柔和にして、理性あるものとなるようにした。
Habebat sermonem fidei colore splendidum, purgatum spiritalis gratia disciplinae: habebat mentem plenam prudentiae.
PL 14, 464B彼は、信仰の色で輝き、霊的な教えの恩寵によって清められた言葉を持っていた。思慮に満ちた精神を持っていた。
Et ideo auro comparatur mens bona; quia sicut aurum caeteris praestat metallis, ita mens bona in homine caeteris potior est humanae substantiae portionibus.
PL 14, 464Bそれゆえ、善い精神は金にたとえられる。金がほかの金属にまさるように、善い精神は人間の実体のほかの部分よりもすぐれているからである。
In tribus igitur census sapientis, in sensu, sermone, mente: gradus quidam per ordinem factus, sicut etiam in Apostolo legimus: Manet autem spes, fides, claritas, tria haec, major autem his est charitas (I Cor. XIII, 13) .
PL 14, 464Bしたがって、賢者の財産は三つの内にある。感覚、言葉、精神である。順序に従って一種の段階がつくられており、それは使徒にも読むとおりである。「希望、信仰、愛〔底本は claritas(輝き)。charitas(愛)の誤りか〕、この三つはとどまる。しかし、これらのうち最も大いなるものは愛である」(一コリント13:13)。
Et mens igitur major est; quia ipsa est quae molit spiritale frumentum, ut purgationem sensuum, sermonumque proferat. Servatur ubique persona sapientis viri.
PL 14, 464Bそれゆえ精神がいっそう大いなるものである。感覚と言葉の清めを生み出すべく、霊的な穀物を挽くのは精神だからである。賢者という人物像が、どこでも保たれている。
21. Denique eo inducitur rediisse Abraham (Gen. XIII, 3) , hoc est, in Bethel, unde in Aegyptum descenderat, ut agnoscamus quod etiam justi in domo Dei positi, et verbo Dei intenti tentantur quidem saecularibus afflictationibus; sed non alienantur a domo Dei, et a custodia praeceptorum coelestium.
PL 14, 464C21. 「そして、アブラハムは戻った」とされる(創世記13:3)。すなわち、エジプトに下ったもとのベテルへ戻ったのである。それは、神の家に置かれ、神の言葉に心を向けている義人たちもまた、世俗の苦難に試されはするが、神の家から、また天の戒めの守りから、引き離されはしないことを、我々が知るためである。
Suis contentos esse finibus, non extolli divitiarum copiis, et rebus secundum gratiam voluptatum fluentibus, hoc esse mentis optimae: meditari semper principium et finem, eo procedere, et inde ingredi, hoc esse bonum. Bonum autem sapientia est.
PL 14, 464C自分の境に満足し、富の豊かさや、快楽の魅力のままに流れる事柄によって高ぶらないこと、これこそ最善の精神のしるしである。始めと終わりをつねに思い巡らし、そこへ進み、そこから出て行くこと、これこそ善である。善とは知恵である。
Nemo enim bonus, nisi unus Deus. Ab eo procedimus, creati per ipsum: ad eum revertimur, quia cum Christo esse multo melius. Et ut scias quia bonum est congruere principium et finem, ipse ait bonus Jesus: Ego sum Α et Ω, principium et finis (Apoc. I, 8) .
PL 14, 464C善い者は、ただ一人の神のほかにはいないからである。我々は神から出て来た。神を通して造られたのである。我々は神のもとへ帰る。キリストとともにいることは、はるかにまさっているからである。そして、始めと終わりが一致することが善であることをあなたが知るように、善なるイエス自身が言う。「私はアルファでありオメガである、始めであり終わりである」(黙示録1:8)。
22. Mens igitur nostra cum ipso semper sit: ab ejus templo, ab ejus verbo numquam recedat. Semper in lectione Scripturarum sit, meditationibus, orationibus; ut sermo ejus qui est, semper operetur in nobis, et ut quotidie procedentes in Ecclesiam, vel domesticis incubantes orationibus, ab ipso incipiamus, et in ipso desinamus.
PL 14, 464D22. それゆえ我々の精神は、つねに神とともにあれ。その神殿から、その言葉から、決して離れるな。つねに聖書の朗読と、黙想と、祈りの内にあれ。在る者の言葉がつねに我々の内に働くように。また、日ごとに教会へ進み出るときも、家で祈りに励むときも、神から始め、神の内に終えるように。
Ita totius hic vitae nostrae dies, et cursus diei ab se sumat principium, et ipsi desinat. Sicut enim a principio vitae credere, et initiari Deo, salus est: ita perseverantia usque in finem necessaria est.
PL 14, 465Aこうして、我々の命の一日全体も、一日の歩みも、神から〔底本は ab se。前の ab ipso incipiamus, et in ipso desinamus と後の et ipsi desinat に照らし、ab eo(神から)の意に取った〕始まりを取り、神の内に終わるように。命の始めから信じ、神への入信を受けることが救いであるように、終わりまで堪え忍ぶことも必要だからである。
Est autem mentis optimae diligentia; ut verbo Dei intenta nihil faciat irrationabile, unde tristitia subeat: ut jugiter actuum suorum bene conscia, laetitiam bonae servet conscientiae.
PL 14, 465A最善の精神の注意深さとは、神の言葉に心を向けて、悲しみの生じるような理性に反することを何一つ行わないことであり、また、自分の行いを絶えずよく自覚して、良い良心の喜びを保つことである。
Quod enim bonum hoc sine timore et sine tristitia est, id est, securitatis plenum et gratiae. Possessio enim justi gratum esse Deo: insipientium autem nullus gradus. Ideo Esaias, appropinquante bono, ait: Fugiet dolor, et tristitia, et gemitus (Esai. XXXV, 10) .
PL 14, 465Aこの善とは、恐れも悲しみもないもの、すなわち、安心と恩寵に満ちたものだからである。義人の所有とは、神に喜ばれることである。愚かな者たちには、いかなる段階もない。それゆえイザヤは、善が近づくときに言う。「苦痛も、悲しみも、嘆きも逃げ去る」(イザヤ35:10)。
Joannes quoque in Apocalypsi: Et ipse, inquit, Deus cum illis erit, et delebit omnem lacrymam de oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor ulterius (Apoc. XXI, 3 et 4) .
PL 14, 465Bヨハネもまた黙示録で言う。「そして神自らが彼らとともにあって、彼らの目からすべての涙をぬぐい、もはや死はなく、悲しみも、叫びも、苦痛も、これから先はない」(黙示録21:3, 4)。
In resurrectione enim justorum laetitia jugis erit et gratia, cum illud bonum coeperit esse cum sanctis suis, quando requiescent in sinu Abrahae, positi in ejus tabernaculo, quod inter domum vel sermonem Dei et gratiam fixum est: significans innocentiam fidelium agere gratias auctori suo, qui non habent unde eos poeniteat in hoc mundo fuisse.
PL 14, 465B義人たちの復活において、絶えざる喜びと恩寵があるからである。そのとき、あの善が聖なる者たちとともにあり始め、彼らがアブラハムのふところに憩い、その幕屋の内に置かれる。その幕屋は、神の家すなわち言葉と、恩寵との間に据えられている。それは〔significans の係りは定かでない。幕屋を指すと取った〕、信じる者たちの無垢が、自分の創造者に感謝を捧げることを示す。彼らには、この世にいたことを悔いる理由が何一つないからである。
23. Factis itaque simplicibus Abrahae magnarum institutionum documenta explicantur. Merito dives, qui etiam disputationes philosophorum divites facit, qui de ejus actu praecepta formarent sua.
PL 14, 465B23. こうして、アブラハムの素朴な行いによって、大いなる教えの証拠が明らかにされる。哲学者たちの議論をも富ませる彼が、富んでいるとされるのは当然である。哲学者たちは、彼の行いから自分たちの教えを形づくったのである。
24. Ejus ergo divitias Scriptura expresserat: supererat cognoscere utrumnam Lot quoque nepos ejus, et ipse ut pote ejusdem successionis, dives fuerit: sed Scriptura eum pecoris tantum abundantem asserit.
PL 14, 465C24. それゆえ聖書は、彼の富を表した。残るのは、その甥ロトもまた、同じ系譜の者として、富んでいたかどうかを知ることである。しかし聖書は、彼が家畜にだけ富んでいたと断言する。
Denique sic habet: Et Lot qui simul ambulabat cum Abram, erant oves et boves, etc., tabernacula (Gen. XIII, 5) . Non habebat argentum, quia nondum justus. Etenim argentum ignitum lingua justi.
PL 14, 465Cじっさい、こう記されている。「そして、アブラムとともに歩いていたロトには、羊と牛、云々、幕屋があった」(創世記13:5)。彼には銀がなかった。まだ義人ではなかったからである。じっさい、義人の舌は火で試された銀である。
Non habebat aurum, quod habebat ille qui vidit Christi posteriora, de quo scriptum est: Et posteriora ejus in specie auri (Ps. LXVII, 14) . Vidit illum Abraham, sicut testatus est Dominus dicens: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Et ideo auri speciem habere meruit et possidere.
PL 14, 465C彼には金がなかった。それを持っていたのは、キリストの後ろ姿を見た者であり、彼について記されている。「そしてその背は金の姿であった」(詩篇67:14)。アブラハムが彼を見たことは、主が証しして言うとおりである。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。それゆえ彼は、金の姿を持ち、所有するにふさわしかった。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 14, 465CQuo sensu scriptum sit: Et Lot qui ambulabat cum Abram, itemque: non capiebat eos terra. De pastoribus, et rixa inter eos orta, quam sedare conatur Abraham. Idem cum frustra Lot retinere tentasset, illum cum bona gratia dimittit.
PL 14, 465C「そしてアブラムとともに歩いていたロト」とは、また「地は彼らを収めきれなかった」とは、どういう意味で書かれているか。牧者たち、およびその間に生じた争いについて。アブラハムはそれを鎮めようと努める。ロトを引き留めようとして果たせなかったのち、彼は善意をもってロトを去らせる。
De imperitia ac insolentia Lot in eligendo; deque Sodomitarum peccatis. 25. Nunc illud nequaquam praetereundum arbitror, quod videtur etiam doctiores movisse; qua ratione sic scriptum sit: Et Lot qui ambulabat cum Abram (Gen. XIII, 5) ; quasi alter esset Lot qui non ambulabat cum eo, secundum quod accepimus.
PL 14, 465Cロトが選ぶ際の未熟さと傲慢について。またソドムの人々の罪について。25. ここで、私はぜひとも見過ごしてはならないと思う点がある。それは学識ある人々をさえ悩ませてきたと見える。すなわち、「そしてアブラムとともに歩いていたロト」(創世記13:5)と、どのような理由でこう書かれているのか、ということである。それは、我々が伝え受けたところによれば、あたかも、彼とともに歩いていなかった別のロトがいるかのようである。
Et putant plerique non solvi quaestionem. Ergo ut illis satisfaciamus, et a regula Scripturae non recedamus, unam personam dicimus, duo negotia, quod in uno eodemque viro duae res significantur: numero unus est, officio duplex.
PL 14, 466Aそして多くの者は、この問いが解かれていないと考える。そこで、彼らを満足させ、しかも聖書の規範から離れないために、我々は、人物は一人、務めは二つであると言う。一人のまったく同じ人の内に、二つのことが表されているのである。数においては一人であるが、役割においては二重である。
Declinatio enim dicitur Lot, sicut habet Latina interpretatio. Declinat autem quisque aut bonum aut malum.
PL 14, 466Aロトは「そらすこと」と言われる。ラテン語の解釈が伝えるとおりである。人はみな、善か悪かから身をそらす。
Cum ergo Lot declinaret malum, hoc est, errorem, flagitium, crimen, jungebatur patruo: cum declinaret bonum, hoc est, justum, innocentem, sanctum, religiosum, sociabatur flagitio.
PL 14, 466Aそれゆえロトが悪、すなわち誤り、恥ずべき行い、犯罪から身をそらしていたときには、叔父に結びついていた。善、すなわち義なる者、無垢なる者、聖なる者、敬虔な者から身をそらしていたときには、恥ずべき行いと交わっていた。
Bene ergo dixit: Et Lot qui ambulabat cum Abram; quia adhuc non elegerat Sodomam, non habitabat cum flagitiorum auctoribus. Postea enim coepit habitare in Sodomis.
PL 14, 466Bそれゆえ「そしてアブラムとともに歩いていたロト」と、彼は正しく言った。ロトはまだソドムを選んでおらず、恥ずべき行いの創始者たちとともに住んではいなかったからである。のちに彼はソドムに住み始めたのである。
Ideoque quasi a seipso mutatus, velut alter accipitur; non solum a justo viro, sed a seipso desciscens. 26. Denique quia studio jam deflecti coeperat a patruo, Non capiebat eos terra (Gen. XIII, 6) .
PL 14, 466Bしたがって、いわば自分自身から変わってしまった者として、別人のように受け取られる。義人からのみならず、自分自身からも離反しているのである。26. そして、すでに熱心に叔父から逸れ始めていたので、「地は彼らを収めきれなかった」(創世記13:6)。
Nulla enim spatia possunt satis esse discordibus: quietis et pacificis etiam angusta abundant: dissonis moribus etiam spatiosa arctantur.
PL 14, 466B争い合う者たちには、どれほどの広さも十分ではありえないからである。穏やかで平和を好む者たちには、狭い所でさえあり余るが、気風の合わない者たちには、広い所でも窮屈になる。
Et quia a principio dixi (supra, c. I hujus libri) mentem hic formari hominis, quae a principio imperfecta fuerat, sed per incrementa et gradus quosdam proficit, ideo ait: Non capiebat eos terra: hoc est, una anima motus diversos non recipiebat naturaliter sibi repugnantes.
PL 14, 466B私は初めに(上の、本巻第1章)、ここで人間の精神が形づくられると述べた。精神は初めは不完全だったが、成長と何らかの段階を経て進歩する。それゆえ彼は言う、「地は彼らを収めきれなかった」と。すなわち、一つの魂は、本性上たがいに反発し合う異なった動きを受け入れなかったのである。
Potest tamen fieri ut interdum non omnia in uno eodemque perfecta sint; possit tamen aliqua vitia sua operire, vel motus suos temperare: si aut plura bona sint quibus pauciora vitia operiat: aut repentinam commotionem consilio maturiore reflectat.
PL 14, 466Cそれでも、ときには一人のまったく同じ人の内にすべてが完全に備わっていなくとも、自分の悪徳のいくつかを覆い、あるいは自分の動きを節制することはありうる。それは、善がより多くあって、それによってより少ない悪徳を覆う場合、あるいは、突然の動揺を、より熟した思慮によって押し返す場合である。
Verum si ex utraque parte plura concurrant dissona ac repugnantia, habitatio discrepantium virtutum ac passionum in una anima solvatur necesse est. Figurate ergo animam secundum physiologos terram appellavit.
PL 14, 466Cだが、両方の側から、調和しない相反するものがいっそう多く競り合うならば、一つの魂の内で、相異なる徳と情念が同居することは、必ず解消されねばならない。そこで彼は、自然学者たちに従って、比喩的に魂を地と呼んだのである。
Nam et Salomon ait: Tamquam agricultura homo imprudens (Prov. XXIV) ; quae si fecunda sit opimis segetum fructibus, abscondere potest spinas: sin vero spinae concurrant aristis, secandi nulla est copia.
PL 14, 466Cソロモンもまた言う。「愚かな人は耕地のようだ」(箴言24)。耕地が実り豊かで、穀物の肥えた実りに満ちているなら、茨を隠すことができる。しかし茨が穂と競り合うなら、刈り分ける手立てはない。
27. Qui igitur pastores sint (Gen. XIII, 7) , et quorum animantium, et quae rixa inter pastores Abrahae et inter pastores Lot consideremus.
PL 14, 466D27. では、牧者とは誰か、どのような家畜のものか、アブラハムの牧者たちとロトの牧者たちとのあいだの争いとは何かを、考えてみよう(創世記13:7)。
Pastores sunt magistri gregum, vel diligentes et sobrii, non sinentes agrorum culta obteri pedis vestigio, atque aduri sentibus: vel negligentes et remissi, qui non revocent pecus suum, quo herbosa et non fructuosa pascatur, sed libere vagari per varios agri fructus sinant.
PL 14, 466D牧者とは、群れの主人である。注意深く節度のある者は、耕地の耕作が足の踏み跡に踏みにじられることも、茨に枯らされることも許さない。怠慢で締まりのない者は、家畜を、草ばかりで作物の実らない所で草を食むように呼び戻さず、畑のさまざまな実りの間を自由にさまように任せる。
Istorum ergo pastorum solers custodia necessaria est; ne forte ascribatur diligentibus, quod evertit negligentium incuria. Sed quia non sermo de visibilibus, ideo cujus pecoris pastores sint prius consideremus. Pastores hos definire possumus.
PL 14, 467Aそれゆえ、この牧者たちの巧みな見張りは必要である。怠る者たちの不注意が覆したことが、注意深い者たちのせいにされることのないように。しかし、論じているのは目に見えるものについてではないので、まずこれが誰の家畜の牧者であるかを考えてみよう。この牧者たちを定義することができる。
Pastores, inquit, jumentorum (Gen. XIII, 7) . Jumenta autem sensus corporis irrationabiles significari accepimus.
PL 14, 467A「役畜の牧者たち」と言う(創世記13:7)。我々は、役畜が体の理性なき感覚を表すと受け取った。
Qui sunt ergo pastores sensuum, nisi praeceptores, et quasi quidam rectores gregum, duces eorum, vel monitores alicujus sermonis, vel mentis nostrae cogitationes?
PL 14, 467Aでは、感覚の牧者とは誰か。教師たち、いわば群れの指導者のような者たち、それらを導く者たち、あるいは何らかの言葉の戒め手、あるいは我々の精神の思考にほかならない。
Qui si pastoralis disciplinae gnari et tenaces sunt, non permittunt longius sensuum gregem vagari, et inutilibus aut noxiis inhaerere pabulis: sed provido ductore revocant, et frenos rationis admovent, atque obsistunt renitentibus.
PL 14, 467Bもし彼らが牧者としての規律を熟知して固く守るなら、感覚の群れがあまり遠くへさまよって、無益な、あるいは有害な飼い葉にとりつくのを許さない。先を見通した導き手として呼び戻し、理性の手綱を当て、逆らう者に立ちはだかる。
Mali autem praeceptores, vel inutilis disceptationis, permittunt eos impetu suo ferri, et in praeruptum ac periculum ruere, et culta obterere, fructuosa depasci; ut si qui sunt in eadem anima virtutum hujuscemodi fructus, eos quoque dissipent.
PL 14, 467Bしかし悪い教師、あるいは無益な議論をする者は、彼らが自分の勢いのままに運ばれ、断崖と危険に突っ込み、耕地を踏みにじり、実りのあるものを食い荒らすのを許す。その結果、同じ魂の内にこの種の徳の実りがあれば、それをも散らしてしまう。
Hinc ergo cogitationum nostrarum discordia. Cum caro repugnat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, non mediocris pugna est, quando ipse Apostolus vas electionis dominicae dicit: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quod est in membris meis (Rom. VII, 23) .
PL 14, 467Bここから、我々の思考の不和が生じる。肉が霊に逆らい、霊が肉に逆らうとき、その戦いは小さくない。主の選びの器である使徒自身が言うからである。「私は、私の肉の法則が、私の精神の法則に逆らい、私の肢体にある罪の法則の内に私を捕えているのを見る」(ローマ7:23)。
Sedare hanc pugnam ipse nequiverat, et ideo ad Christum confugit dicens: Infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibid., 24) ? Hoc est, ne delectationibus carnis adhaeream.
PL 14, 467C彼自身もこの戦いを鎮めることができなかった。それゆえキリストのもとへ逃れて言った。「ああ、私は惨めな人間だ。誰がこの死の体から私を解放するのか」(ローマ7:24)。すなわち、肉の快楽にしがみつくことがないように、ということである。
Quis igitur est qui his me solvat vinculis, et liberum societ Deo, sensusque ad sobrietatem animae magis detorqueat, quam ad corporis temulentiam?
PL 14, 467Cでは、誰がこれらの鎖から私を解き放ち、自由な者として神に結びつけ、感覚を体の酩酊よりもむしろ魂の節度へとねじ向けてくれるのか。
Sed quia inter homines tantum non potuit rectorem invenire, conversus ad Deum: Gratia, inquit, Dei per Jesum Christum Dominum (Ibid., 25) .
PL 14, 467Cしかし彼は、人間たちの間にはそれほどの導き手を見いだせなかったので、神に向きを変えて言った。「神の恩寵が、主イエス・キリストを通して」(ローマ7:25)。
Si fortior suis non commisit viribus, quod corpus mortis evaderet, sed auxilium quaesivit a Christo; quid nos facere oportet infirmiores? Hanc pugnam gravem esse cognovit Abraham, et ideo in principio cavendum putavit.
PL 14, 467Cもしより強い者が、死の体から逃れることを自分の力に委ねず、キリストに助けを求めたのなら、より弱い我々は何をなすべきか。アブラハムはこの戦いが重いことを知っていた。それで、初めから用心すべきだと考えたのである。
Sapienti enim pacis est studium, imprudenti amica jurgia. 28. Non sit, inquit, rixa inter me et inter te, et pastores meos et pastores tuos; quia homines nos fratres sumus (Gen. XIII, 8) . Patruum legimus Abraham, et Lot ejus nepotem; quomodo eum fratrem appellat?
PL 14, 467D賢者には平和への熱意があり、思慮なき者には争いが好ましいからである。28. 「私と汝のあいだに、また私の牧者たちと汝の牧者たちのあいだに、争いがあってはならない。我々は人間であり、兄弟だからである」と言う(創世記13:8)。アブラハムは叔父であり、ロトはその甥であったと、我々は読む。どうして彼を兄弟と呼ぶのか。
Sed adverte quia causas concordiae sapiens adhibet. Unde praemisit, Homines nos sumus. Omnes autem homines unius naturae partus sunt, intra ejus concepti viscera, et uno foti atque effusi utero.
PL 14, 467Dだが、あなたは注意せよ。賢者は和合のための理由を持ち出している。それで「我々は人間である」と先に述べた。すべての人間は、一つの本性が産んだ者であり、その胎内に宿され、同じ一つの子宮で温められ、産み出されたからである。
Unde nobis jure quodam germanitatis velut fratres connectimur ab uno patre conditi, et una matre tamquam fratres uterini editi. Et ideo cum simus rationabilis naturae soboles, tamquam uterini nos diligere debemus amore mutuo, non impugnare ac persequi.
PL 14, 468Aそれゆえ我々は、いわば血縁の権利によって、一人の父に造られた兄弟として、一人の母から同腹の兄弟のように産み出された者として結ばれている。したがって、我々は理性的な本性の子孫であるから、同腹の者のように、互いの愛で愛し合うべきであり、攻撃し迫害すべきではない。
Multo autem verius ad unam animam refertur; cujus rationabile cognatos habet, ut supra diximus (Cap. I hujus libri) , sensus irrationabiles: quod autem rationabile, virtutum habet copulam.
PL 14, 468Aしかしこれは、一つの魂に関してこそ、はるかに真実に言える。その魂の理性的な部分は、すでに述べたように(本巻第1章)、理性なき感覚を血縁として持つ。そして理性的なものは、徳との結合を持つ〔cujus の係りは定かでない。魂の理性的な部分が、と取った〕。
Unde fraterna quadam sibi copulantur necessitudine vitia virtutesque hominis; quia illa carnalis istae rationabilis animae sunt. Caro autem atque anima veluti quadam lege sociantur conjugii, ex quibus homo constat.
PL 14, 468Aそれゆえ人の悪徳と徳は、兄弟のような何らかの親密な関係で、互いに結ばれている。悪徳は肉的な魂のものであり、徳は理性的な魂のものだからである。しかし肉と魂は、いわば婚姻の法によって結ばれており、この両者から人間は成る。
Homo igitur velut portiones suas foederare debet, atque ad pacem cogere. Sed quia nemo erat tantus qui carnem vinceret; ideo, Venit pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum edictis evacuans, ut duos conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, ut conciliaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso (Ephes. II, 14 et seq.) .
PL 14, 468Aしたがって人間は、自分のいわば諸部分を盟約で結び、平和へと促さねばならない。しかし肉に打ち勝つほどの者は誰もいなかったので、それゆえ、「我々の平和が来た。その者は、二つを一つにし、隔ての中の壁である垣を解き、敵意を自らの肉において、戒めの律法を命令によって無効にして、自らの内に二つを造り、一人の新しい人の内に平和をつくり、一つの体において両者を神と和解させ、十字架によって、自らの内に敵意を殺した」(エフェソ2:14以下)。
Recte igitur se ut hominem infelicem dixit Apostolus (Rom. VII, 24) , qui tantum bellum intra se pateretur, quod non possit restinguere.
PL 14, 468Bそれゆえ使徒が自らを惨めな人間と呼んだのは当然である(ローマ7:24)。自分の内でこれほどの戦いを被り、それを消し止められなかったのだから。
Denique cum de una portiuncula passionum, hoc est iracundia, diceret Salomon: Melior est, inquit, sapiens forti: qui autem iracundiam continet, melior est quam qui urbem capit (Prov. XVI, 32) .
PL 14, 468Bさてソロモンは、情念の一つの小さな部分、すなわち怒りについて、こう言った。「賢者は強者にまさる。怒りを抑える者は、町を攻め取る者にまさる」(箴言16:32)。
Beatus igitur qui hoc bellum evaserit etiam non advena et peregrinus, sed civis sanctorum et domesticus Dei, quem in terris positum terrena non quatiant. 29. Hunc affectum servare cupiebat Abraham.
PL 14, 468Bそれゆえ、この戦いを逃れた者は幸いである。しかも、旅人や寄留者としてではなく、聖徒たちの市民、神の家族として、地上に置かれながら地上の事柄に揺さぶられない者としてである。29. この心情を保つことを、アブラハムは願っていた。
Itaque ut vir pacificus ait primo: Non sit rixa inter me et inter te. Inde ait: Et inter pastores meos, et pastores tuos.
PL 14, 468Cそれで、平和を愛する人として、彼は第一に言う。「私と汝のあいだに争いがあってはならない」。次に言う。「また私の牧者たちと汝の牧者たちのあいだにも」。
Tertium posuit: Ecce, inquit, tota terra ante te, hoc est, si non potest convenire, cedo omnibus, totum cape, si de loco aut possessione dissensio est. Quod si moribus non convenit, discede a me. Quanta ante praemisit, ne cogeretur discedere?
PL 14, 468C彼は第三のことを置いた。「見よ、全地が汝の前にある」と言う。すなわち、場所や所有について不和があるなら、もし折り合えないなら、私はすべての人に譲る、全部を取れ、ということである。「だが気風が合わないなら、私から離れよ」。彼が離れざるをえなくならないために、どれほどのことを先に述べたことか。
Sed etiam hoc virtutis ac disciplinae est. Dixit enim ante nos vir ex Philosophiae profectus disciplina, quatuor haec bono viro inesse: Ut elaboret primum ut omnes sibi amicos faciat: secundum, ut si non potest amicos facere, certe nec inimicos: tertium, ut si nec istud suppetit, ex sententia discedat: quartum, si quis cedentem persequatur, vindicet se, ut potest.
PL 14, 468Cしかしこれもまた、徳と規律に属することである。哲学の教えから出た人が、我々より先に言ったからである。善き人にはこの四つが備わっている。第一に、すべての人を自分の友とするよう努めること。第二に、友とすることができないなら、せめて敵とはしないこと。第三に、それも叶わないなら、自らの判断で離れること。第四に、離れる者を追い回す者がいれば、できるかぎり自分を守ること。
Sed illa tria superiora in Abrahae non sermonibus nudis, sed vires operibus agnoscimus. 30. Quartum autem non ita est, quando etiam circa cedentem servavit affectum parentis; ut eum non solum non persequeretur, sed etiam captum erueret ac liberaret.
PL 14, 468Dしかし、上の三つのことについては、我々はアブラハムにおいて、むき出しの言葉によってではなく、行いによってその力〔底本は vires。係りが定かでない。「行いによってその力を」と取った。viri の誤りとすれば「この人の行いによって」とも読める〕を認める。30. だが第四のことは、そのようではない。彼は、去って行く者に対してさえ親の情を保ち、その者を追い回さなかったばかりか、捕えられたときには救い出して解放したからである。
Denique Apostolus cum tria illa doceat, quartum praeceptis suis solvit, quod addiderat Philosophia.
PL 14, 468Dじっさい使徒は、あの三つは教えながら、第四のこと、すなわち哲学が付け加えたことを、自らの教えによって取り除いた。
Ait enim cum pacificum populum Dei informare vellet: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18) : deinde si hoc non potest, certe, nec discordias, nec inimicitias.
PL 14, 469A彼は、神の平和を愛する民を形づくろうとして言う。「できることなら、汝らに関わるかぎり、すべての人と平和を保ちつつ」(ローマ12:18)。次に、もしそれができないなら、せめて不和も敵意も持たないように、と。
Ideoque addidit: Non vos vindicantes, charissimi (Ibid., 19) , in quo et tertium illud excluditur, ut vindicare nos nequaquam velimus: Sed date locum irae.
PL 14, 469Aそれゆえ彼は付け加えた。「愛する者たちよ、汝ら自ら復讐してはならない」(ローマ12:19)。これによって、あの第三のこと〔底本は tertium。ミーニュの脚注は、ここには転置があるらしく、ここの「第三」は「第四」と、次の「第四」は「第三」とすべきかとする。ただし写本には手がかりが無いという〕、すなわち我々が決して復讐しようと望まないことも、排除されている。「むしろ怒りに場所を譲れ」。
Habes et quartum, ut discedas magis, et vindictam Deo committas, quam tibi exigas; quamquam et hoc secundum legem magis dictum voluit videri. Nam secundum Evangelium supra habes: Benedicite eos qui vos persequuntur (Matth. V, 44) .
PL 14, 469Aあなたは第四のことも持つ。すなわち、自分で取り立てるよりも、むしろ立ち去り、復讐を神に委ねることである。もっとも、彼はこれもまた、むしろ律法に従って言われたものと見られることを望んだ。福音に従っては、あなたは前にこうあるのを持っているからである。「汝らを迫害する者を祝福せよ」(マタイ5:44)。
Habemus haec praecepta ad Timotheum in secunda epistola: Propter quam causam, inquit, admoneo te, ut resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum.
PL 14, 469A我々は、これらの教えをテモテへの第二の手紙に持っている。「この理由のゆえに、私は汝に勧める。私の按手によって汝の内にある神の恩寵を、再び燃え立たせよ」と言う。
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis (II Tim. I, 6 et 7) . Et iterum: Tu autem, fili charissime, fortitudinem cape in gratia (II Tim. II, 1) .
PL 14, 469B「神は我々に、恐れの霊ではなく、力と、愛と、節度の霊を与えたからである」(二テモテ1:6, 7)。また再び。「汝、最愛の子よ、恩寵の内に強さを取れ」(二テモテ2:1)。
Habes ergo primae praeceptum sententiae ut erga omnes gratiam locet: deinde si non potest praeceptis suis omnes acquirere, caveat ne verbis aliquos exasperet, hoc est, ne inimicos faciat.
PL 14, 469Bしたがって、あなたは第一の命題の教えを持つ。すべての人に対して好意を置くこと。次に、自分の教えによってすべての人を得ることができないなら、言葉で誰かを苛立たせないよう用心すること、すなわち、敵をつくらないことである。
Unde ait infra: Haec commoneo, testificans coram Deo, noli verbis contendere, in nihil utile, nisi ad subversionem audientium (Ibid., 14) . Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes.
PL 14, 469Bそれゆえ彼は、のちにこう言う。「これらを思い起こさせ、神の前で証言する。言葉で争ってはならない。何の益にもならず、聞く者たちを覆すばかりである」(二テモテ2:14)。「主の僕は争うべきではなく、すべての人に柔和であるべきである」。
Pulchre post pauca subjecit, et causam praestitit, quam Philosophia non vidit: Cum modestia, inquit, corrigentem eos qui resistunt, ne quando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem (Ibid., 25) .
PL 14, 469B彼は少し後に見事に付け加え、哲学が見なかった理由を示した。「謙遜をもって、逆らう者たちを正せ。神が彼らに、真理を知るための悔い改めを、あるいは与えるかもしれないからである」(二テモテ2:25)。
Ad tertium quoque illud, ut discedamus ab eis cum quibus nobis convenire non potest, habes additum, cum praecepit ut loquatur quae decent sanam doctrinam, deinde pugnas legis declinet, hoc est, primum gratiam seminet, deinde nullo litigando avertat: tertium est ut haereticum hominem post unam correptionem devitet; quia subversus est qui hujusmodi est, et delinquit, cum sit a semetipso damnatus (Tit. III, 10 et 11) .
PL 14, 469C第三のこと、すなわち、我々と折り合えない者たちから離れることも、あなたは加えて持っている。彼は、健全な教えにふさわしいことを語り、次に律法をめぐる争いを避けるよう命じた。すなわち、まず好意の種をまき、次にいかなる争いによっても人を遠ざけないこと。第三は、異端者を一度の戒めののちに避けることである。「そのような者は覆されており、罪を犯し、自ら断罪されているからである」(テトス3:10, 11)。
Quam argute suo judicio damnatum nostrae ultioni subtrahit, quasi indignum in quem vindicetur! David autem evidenter studium vindictae amovet dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) .
PL 14, 469C自らの判断で断罪された者を、あたかも復讐に値しない者として、我々の報復から取り去るとは、なんと巧みなことか。ダビデは、復讐への熱意を、はっきりと退けて言う。「もし私が、私に悪を報いた者たちに、悪を返したなら」(詩篇7:5)。
31. Ergo mens viri sapientis ejusdem animae vel lapsus, vel irrationabiles motus studet corrigere, sibique conjungere. Potest enim fieri ut quae interdum displicent, emendentur cum gratia. Effusio patrimonii si recidatur, habet liberalitatem sine dispendio.
PL 14, 469C31. こうして、賢者の精神は、同じ魂の過ちや理性なき動きを正し、自分に結びつけようと努める。ときに不快なものが、改められることで魅力を帯びうるからである。財産の浪費も、削られるならば、損失のない気前のよさとなる。
Verecundia interdum remissior est; si confirmetur, habet et pudoris gratiam, et propositi constantiam. Commotio si temperetur, indignationis horrorem deponit, assumit laudem vigoris. Quod si emendare non potest, non exasperet intemperantia.
PL 14, 469D恥じらいは、ときにゆるすぎる。しかし強められれば、慎みの魅力と、志の恒常さを持つ。激情も、抑えられれば、憤りの恐ろしさを捨て、気力という称賛を帯びる。もし矯正できないなら、放縦によって荒立ててはならない。
Deprehendit ardorem libidinis quam conjugio coerceat, nedum quaeritur continentia, obrepat impudicitia. Ideoque bonorum magister: Dico, inquit, non nuptis et viduis, bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. Quod si se non continent, nubant.
PL 14, 470A精神は、情欲の燃えを見いだし、これを婚姻によって抑える。節制が求められているうちに、不貞が忍び込むことがないように。それゆえ、善き事柄の師は言う。「未婚の者とやもめたちに言う。私のようにとどまるなら、彼らには善い。だが、自らを抑えられないなら、結婚せよ。」
Melius est enim nubere, quam uri (I Cor. VII, 8) . Sunt aliquae mulieres immaturo destitutae maritorum obitu, et se continere nequeunt. Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario (I Tim. V, 14) .
PL 14, 470A「燃えるよりは結婚するほうがよいからである」(一コリント7:8)。夫に早く先立たれて取り残され、自らを抑えることのできない女たちがいる。「私は、若い者たちが結婚し、子を産み、家の主婦となり、敵に何の口実も与えないことを望む」と言う(一テモテ5:14)。
Quod si aliquae deliciae delectant, et luxuriari in Christo volunt, viduitatis affectantes gloriam, germanitatem autem non custodientes, eas devitandas judicat, ut habes scriptum: Adolescentiores viduas devita (Ibid., 11) .
PL 14, 470Aしかし、贅沢を楽しみ、キリストにあって奢ろうとし、やもめの栄誉を装いながら、姉妹としての交わりは守らない者たちについては、彼は避けるべきだと判断する。書かれているとおりである。「より若いやもめは避けよ」(一テモテ5:11)。
32. Recte igitur Abraham cum bona venia voluit nepotem dimittere, quem deflectentem a se tenere non poterat. Sic et mens bona a praecipiti et dimerso irrationabilium lapsu secernat se ac separet.
PL 14, 470B32. それゆえアブラハムは、好意をもって甥を去らせようとしたのは正しい。自分から逸れて行く者を、引き留めることはできなかったからである。そのように、善い精神もまた、理性なきものの、真っ逆さまに沈み込む〔底本は dimerso(= demerso、沈んだ)。ミーニュの脚注によれば五つの写本の綴りで、諸版は et diverso rationabilium lapsu と読む〕転落から、自らを切り離し、遠ざけよ。
Si tu, inquit, in sinistram, ego in dexteram: vel si tu in dexteram, ego in sinistram (Gen. XIII, 9) , hoc est, quae tibi in dextera sunt, mihi in sinistra sunt: et quae tibi in sinistra, mihi in dextera sunt.
PL 14, 470B「汝が左へ行くなら、私は右へ。汝が右へ行くなら、私は左へ」(創世記13:9)。すなわち、汝にとって右にあるものは、私にとって左にあり、汝にとって左にあるものは、私にとって右にある、ということである。
Viro enim imprudenti in dextera sunt, quae sunt corporis: ea praefert, ea constituit in meliorem partem, divitias quoque et honores praeponit: at vero immortalitatis adipiscendae gratiam ad sinistram habet, quae sapienti ad dexteram est.
PL 14, 470B思慮なき人にとっては、体に属するものが右にある。彼はそれらを好み、それらをよりよい側に置き、富や名誉をも上位に置く。しかし、不死を得るという恩寵は、賢者にとっては右にあるものであるのに、彼は左に置く。
Longitudo enim vitae in dextera ejus. Omnesque animae virtutes insipiens vir in sinistram ejicit: prudens autem vir has sibi ad dexteram locat; quae autem corporis, in sinistram.
PL 14, 470B「命の長さは、その右手にある」からである〔箴言3:16。「その」は知恵を指す〕。愚かな人は、魂のすべての徳を左に投げ捨てる。思慮ある人は、それらを自分の右に置き、体に属するものは左に置く。
33. Et levavit, inquit, Lot oculos, et aspexit omnem regionem Jordanis (Gen. XIII, 10) . Deflectentibus a vero amica jactantia est. Denique ut Abraham humilius, qui electionem obtulit: ita Lot insolentius, qui electionem usurpavit.
PL 14, 470C33. 「そしてロトは目を上げて、ヨルダン川の全地方を見渡した」と言う(創世記13:10)。真理から逸れる者にとって、自慢は友である。じっさい、選ぶ権利を差し出したアブラハムがいっそう謙遜であったように、選ぶ権利を奪い取ったロトは、いっそう傲慢であった。
Virtus se humiliat, extollit autem se iniquitas: qui se debuit committere maturiori, ut esset tutior. Denique eligere nescivit. Nam primo levavit oculos, et aspexit regionem, hoc est, illam rem quae non esset prima ordine, sed tertia, hoc est novissima.
PL 14, 470C徳は自らを低くするが、不義は自らを高くする。ロトは、より安全であるために、より成熟した者に身を委ねるべきであった。つまり彼は、選ぶことを知らなかった。というのも、彼はまず目を上げて地方を、すなわち順序において第一ではなく第三の、つまり最後のものを見たのである。
Prima sunt enim quae sunt animae bona: secunda, quae corporis, id est, salus, virtus, pulchritudo, formae gratia: tertia sunt, quae accidunt, hoc est, divitiae, potestates, patria, amici, gloria. Regio igitur tertio loco ponitur; est enim res habitationis.
PL 14, 470C第一のものは魂の善であり、第二は体の善、すなわち健康、力、美しさ、容姿の魅力である。第三は偶然に付いてくるもの、すなわち富、権力、祖国、友人、名声である。それゆえ地方は第三の位置に置かれる。それは住まいに関わる事柄だからである。
34. Vidit igitur regionem quae irrigabatur, priusquam everteret Deus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Dei, et terra Aegypti, usque dum venias Zothopa (Ibid.) .
PL 14, 470D34. 「そこで彼は、神がソドムとゴモラを滅ぼす前に、神の楽園のように、またエジプトの地のように、ゾトパ〔底本は Zothopa。ツォアルを指す。ミーニュの脚注によれば、ローマ版とウルガタは Segor、七十人訳は Zogora と読むが、写本と古い諸版の Zothopa を残したという。音写した〕へ行くまで、水に潤されていた地方を見た」(創世記13:10)。
In quo nisi diligenter intendis, numquid in ea errasse eum dicere potes, quod elegit vicina Jordanis, et ea quae irrigabantur sicut paradisus Dei? Non utique secundum litteram.
PL 14, 470Dこの点にあなたが注意深く目を向けなければ、彼がヨルダン川の近くの地、神の楽園のように潤されていた地を選んだことで、過ったと言うことができるだろうか。少なくとも字義に従っては、そうは言えない。
Sed cum Jordanis descensio dicatur, descendit qui deseruit virtutis consortium, et speciem elegit, non veritatem. Paradisus perfectae beatitudinis amoenitas est, vel animae fructuosae fundamenta, in qua sapientiae sint, justitiae caeterarumque virtutum plantaria.
PL 14, 471Aしかしヨルダンは「下ること」と言われる。徳との交わりを捨てた者は下ったのであり、見かけを選んで、真理を選ばなかった。楽園とは、完全な至福の快適さ、あるいは実りある魂の基礎であり、そこには知恵、正義、その他の徳の苗床がある。
Terra autem Aegypti corporalem substantiam significat, cujus plantaria sunt sensus, et passiones corporis.
PL 14, 471Aこれに対してエジプトの地は、体の実体を表す。その苗床は、感覚と体の情念である。
Sicut enim vireta virtutum fontem habent Christum, et spiritalis ubertatem gratiae, quo exuberent: ita intemperantia fons quidam est passionum corporalium, quo aluntur superflua.
PL 14, 471A徳の緑地が、キリストと、霊的な恩寵の豊かさを泉として持ち、それによってあふれるように、放縦もまた、体の情念の泉であり、そこから余分なものが養われる。
35. Pulchre autem ait Scriptura (Gen. XIII, 11) : elegit sibi Lot, hoc est, declinatio; quia posuit Deus ante nos bonum et malum, ut unusquisque eligat quod velit.
PL 14, 471A35. 聖書が「ロトは自分のために選んだ」と言うのは見事である(創世記13:11)。ロトとは「そらすこと」であり、神は我々の前に善と悪を置いて、各人が望むものを選ぶようにしたからである。
Non eligamus ergo quod specie videatur jucundius, sed quod veritate praestet; ne cum sit nobis tributa optio ut sequamur potiora, levemus oculos inflexi falso amoenitatis decore: veritatem autem naturae velut deflexis obtutibus obumbremus.
PL 14, 471Bそれゆえ、見かけが心地よく見えるものを選ぶのではなく、真実においてまさるものを選ぼう。よりすぐれたものに従うための選択が我々に与えられているのに、快適さの偽りの装いに惑わされて目を上げ、本性の真理を、視線をそらしたかのように覆い隠すことのないように。
36. Quod autem homines in Sodomis saevi erant, (Ibid., 13) , et peccatores in conspectu Domini valde, non mediocris hic est oeconomia, ut advertas mitem Deum gravi peccatorum moveri acerbitate ad ulciscendum, nec immerito non potuisse exorare Abraham Sodomitanis veniam, quia supra modum flagitiosi erant.
PL 14, 471B36. ソドムにいた人々は残忍で、主の前に非常に罪深かった(創世記13:13)。ここには少なからぬ配剤がある。柔和な神が、罪の重い苛烈さに動かされて報復に向かうことをあなたが悟るためであり、アブラハムがソドムの人々のために赦しを請い求めることができなかったのも、当然であった。彼らは度を越して恥ずべき者たちだったからである。
Plerique sunt quo nequiores, eo tectiores, qui hominum subterfugiunt indaginem, ubi res sine arbitro geruntur, aut falso testimonio justus circumvenitur.
PL 14, 471B多くの者は、悪質であればあるほど、よく隠れる。事が立会人なしに行われる所や、偽証によって義人が欺かれる所で、人間の探索をかいくぐるのである。
Manet tamen ante Deum justus, etiamsi condemnetur ab hominibus; quia Deus non judiciorum exitus, nec cum intextis nequitiae commentis negotia, sed nudam spectat negotiorum naturam. In examine autem hominum falsae opinionis error plerumque obducit vim veritatis.
PL 14, 471Cそれでも、義人は、人々によって断罪されても、神の前にとどまる。神は、裁きの結末や、悪意の企みが織り込まれた事の運びを見るのではなく、事柄の裸の本性を見るからである。人間の審理においては、偽りの臆説の誤りが、たいてい真理の力を覆い隠す。
Manebat apud Deum Susanna pudica valde, etiam cum damnaretur adulterii; quia Deus non assertionibus falsorum testium facti examinabat fidem: sed intimae conscientiam mentis interrogabat.
PL 14, 471Cスザンナは、姦淫で断罪されたときにも、神のもとではきわめて貞潔なままであった。神は、偽証人たちの主張によって事実の確かさを検討したのではなく、内奥の精神の良心に問いかけたからである。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 14, 471CEx verbis Domini ad Abraham philosophos hoc suum dogma: Omnia esse sapientis, hausisse, atque inibi quae possessio Abrahae divinitus sit promissa?
PL 14, 471C哲学者たちは、アブラハムへの主の言葉から、「万物は賢者のものである」というこの自分たちの教説を汲み取った〔こと〕。またそこで、神によってアブラハムに約束された所有とは何か。
Quinque reges, nempe corporis sensus, a quatuor, hoc est, corporalibus illecebris devincuntur: at Sodomorum equitatum idem patriarcha in Christi nomine pugnans revocat, vitia scilicet refraenat ac errores.
PL 14, 471C五人の王、すなわち体の感覚は、四人、すなわち体の誘惑によって打ち負かされる。しかし同じ族長は、キリストの名によって戦い、ソドムの人々の騎兵隊を呼び戻す。すなわち、悪徳を制し、誤りを抑える。
37. Sequitur locus quo evidenter docemur quantum mens superfluis portionis irrationabilis exhaustis proficiat, et quantum vitia vitiis adjuncta mali afferant.
PL 14, 471D37. 次に続く箇所によって、我々ははっきりと教えられる。理性なき部分の余剰が尽くされたとき、精神がどれほど進歩するか、また悪徳に悪徳が加わったとき、どれほどの害をもたらすかを。
Non enim otiose Scriptura posuit: Et dixit Deus ad Abraham, postquam recessit Lot ab illo: Respice oculis tuis et vide a loco in quo nunc tu es, ad Africam, et Aquilonem, et Orientem, et mare; quia omnem terram quantum vides, tibi dabo eam, et semini tuo in aeternum (Gen. XIII, 14 et 15) .
PL 14, 471D聖書が次のように記すのは、無意味なことではない。「ロトが彼から去ったのち、神はアブラハムに言った。『汝の目で見回し、汝が今いる場所から、アフリカ〔方角の名。七十人訳の「南西」に当たる〕、北、東、海のほうを見よ。汝が見るかぎりの地のすべてを、汝と汝の子孫に、永遠に与えよう』」(創世記13:14, 15)。
Hinc tamquam a fonte hauserunt Stoici philosophi dogmatis sui sententiam: omnia sapientis esse (Diogen. Laer., lib. VII, in Vita Zenonis) . Oriens enim et Occidens, Septentrio, et Meridies portiones sunt universitatis. His enim totus mundus includitur.
PL 14, 472Aここから、ストア派の哲学者たちは、泉から汲むようにして、自分たちの教説の命題、すなわち万物は賢者のものであるということを汲み取った(ディオゲネス・ラエルティオス、第7巻、「ゼノン伝」)。東と西、北と南は、全体の諸部分である。これらによって世界全体が囲まれているからである。
Haec cum promisit Deus daturum se Abrahae, quid aliud declarat, nisi sapienti et fideli praesto omnia, deesse nihil? Unde et Salomon in Proverbiis ait: ejus qui fidelis sit, totus mundus divitiarum (Prov. XVII, 6) .
PL 14, 472A神がこれらをアブラハムに与えると約束したとき、それは、賢者であり信ある者には万物が備わっていて、何も欠けないということ以外の何を表しているだろうか。それゆえソロモンも箴言で言う。「信ある者には、富の全世界がある」(箴言17:6)。
Quanto prior Salomon quam Zenon Stoicorum magister, atque auctor sectae ipsius! Quanto prior quam ipse pater philosophiae Plato, vel ejus inventor nominis Pythagoras! quis autem fidelis, nisi sapiens?
PL 14, 472Aソロモンは、ストア派の師でありその学派の創始者であるゼノンよりも、どれほど先であることか。哲学の父プラトンよりも、またその名の考案者ピュタゴラスよりも、どれほど先であることか。信ある者とは、賢者にほかならないではないか。
Stultus enim sicut luna immutatur: sapiens autem immobilis fide permanet. 38. Sed forte dicas: Quomodo sapientis totus mundus est? Quoniam ipsa natura dat illi sortem omnium, etiamsi ipse nihil possideat.
PL 14, 472A愚かな者は月のように変わるが、賢者は信仰において動かずにとどまる。38. しかしあなたはおそらく言うだろう。どうして全世界が賢者のものなのか、と。自然そのものが、彼自身は何も所有していなくても、すべてのものの取り分を彼に与えるからである。
Domina est enim et possessor omnium sapientia, quae sua putat naturae munera; quoniam in usum hominum data sunt, nec ullis indiget, etiam si desint ei ad victum necessaria.
PL 14, 472B知恵はすべてのものの主であり所有者である。知恵は自然の賜物を自分のものと考える。それらは人間の用に供するために与えられたものであり、知恵はたとえ生活に必要なものが欠けていても、何も必要としないからである。
Namque ut musicus organa, aut medicus medicamenta, aut nauclerus quae ad navis instrumentum necessaria sunt, etiamsi quando non habeat; habet tamen eo ipso quo possit his uti, etiamsi ad tempus usus eorum non suppetat: quanto magis sapiens suum judicat quidquid naturae est, qui vivit secundum naturam!
PL 14, 472B楽師が楽器を、医者が薬を、船頭が船の装備に必要な品を、たとえときに持っていなくても、それでもまさにそれらを使う能力があることによって、持っているのである。たとえその使用が一時的に叶わなくてもである。まして、自然に従って生きる賢者は、自然に属するものすべてを自分のものと判断する。
Non enim amittit jus suum, qui meminit se ad imaginem Dei factum, et ad homines a Domino Deo dictum: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini in eam, et imperate piscibus maris, et volatilibus coeli, et omnibus pecoribus et omnibus serpentibus qui super terram (Gen. I, 28) .
PL 14, 472B神の像として造られたこと、また主なる神が人間に向かってこう言ったことを覚えている者は、自らの権利を失わないからである。「産めよ、増えよ、地を満たせ、これを従わせよ。海の魚と、天の鳥と、すべての家畜と、地の上にいるすべての蛇を治めよ」(創世記1:28)。
Et novit quia sapientia omnium mater est, et ipsa orbem terrarum possidet. Denique Salomon qui sapientiam poposcit et accepit a Domino Deo nostro: Ipse mihi, inquit, dedit eorum quae sunt scientiam veram; ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, initium et consummationem et medietatem omnium rerum, et divisiones temporum, et anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias herbarum, et virtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et improvisa (Sap. VII. 17 et seq) .
PL 14, 472Cそして彼は、知恵がすべてのものの母であり、知恵自身が全地を所有することを知っている。じっさい、知恵を求め、我々の主なる神からそれを受けたソロモンは言う。「主自らが私に、存在するものの真の知識を与えてくれた。私が、全地の構造と、元素の力、万物の始めと終わりと中間、時の区分、年の巡り、星々の配置、動物の本性と獣の怒り、風の力と人間の思い、草の違いと根の力、そして隠されたもの、予見されないもののすべてを知るためである」(知恵の書7:17以下)。
Sed haec nulli nisi perfecto suppetunt. 39. Denique Abraham quamdiu adhaerebat ei Lot, hoc est, deflexio morum, sortem horum non acceperat.
PL 14, 472Cしかし、これらは完全な者以外の誰にも備わらない。39. 結局、ロトが、すなわち品行の逸脱が、アブラハムに付き従っていたあいだは、彼はこれらの取り分を受けていなかったのである。
Ubi vero deflexionis ambiguo quodam atque anfractu absolutus, rectas virtutum semitas continuis animae suae gressibus coepit carpere, in omnem terram possessor mittitur, atque dicitur ei: Surge, et perambula terram in longitudinem et in latitudinem; quia tibi dabo eam, et semini tuo in aeternum (Gen. XIII, 17) .
PL 14, 472Dしかし、逸脱の曖昧な曲折から解き放たれ、徳の真っ直ぐな小径を、魂の絶え間ない歩みで進み始めたとき、彼は全地の所有者として遣わされ、こう言われる。「立ち上がり、地を縦と横に歩き回れ。汝にそれを与え、汝の子孫に永遠に与えるからである」(創世記13:17)。
Ergo qui sapientiam meruerit, et non fuerit ancillae filius, non peccati servus, non successioni carnis obnoxius; sed liberae, id est, Sarae illius non servientis, sed principantis, bonae stirpis, bonae indolis, perfectae titulo virtutis haereditatem acquiret universitatis.
PL 14, 472Dそれゆえ、知恵にふさわしいとされた者は、女奴隷の子ではなく、罪の僕ではなく、肉の相続に縛られることもなく、自由な女、すなわち仕えるのではなく主となる、あのサラの、良き血筋、良き資質の子として、完全な徳の名のもとに、万物の相続を得るであろう。
Dicitur ergo Abrahae: Surge. Non corporalem assurectionem significat, sed spiritalem, hoc est, Surge qui dormis (Ephes. V, 14) , surge a terrenis, surge a corporalibus, relinque terrena, coelum aspice; et exsurge a mortuis, hoc est opinionibus vanis, et disputationibus Chaldaeorum.
PL 14, 473Aそれゆえアブラハムに「起きよ」と言われる。これは体の起き上がりを意味するのではなく、霊的なものである。すなわち、「眠る者よ、起きよ」(エフェソ5:14)、地上のものから起きよ、体のものから起きよ、地上のものを捨て、天を仰げ。そして「死者の中から起き上がれ」、すなわち、空しい臆説とカルデア人の議論の中から。
Intuere mundum, intuere etiam illum qui potest totum donare mundum. In possessionem, inquit, tibi dabo mundum, quem Deum ante credebas. 40. Perambula terram in longitudinem ejus et latitudinem.
PL 14, 473A世界を見よ。さらに、世界全体を与えることのできる者をも見よ。「私は汝に、汝がかつて神と信じていた世界を、所有として与えよう」と彼は言う。40. 「地を、その縦と横に歩き回れ」。
Utique intra momentum terram istam Persarum interclusam imperiis, ab Indiae quoque littoribus ad Herculis, ut aiunt, columnas, vel Britanniae extrema confinia, non potuit perambulare.
PL 14, 473A彼は一瞬のうちには、ペルシア人の支配に囲まれたこの地を、インドの海岸からいわゆるヘラクレスの柱まで、あるいはブリタニアの果ての境まで、歩き回ることはできなかったはずである。
Et potuit quasi indevotus videri, qui coelesti oraculo non obedisset, si obeundae hujus terrae mandatum accepisset: sed cum sit ejus devotio probata; quia ad quercum tantummodo Mambre transtulerat tabernaculum (Ibidem, 18), utique terram, hoc est, virtutem possumus perfectam intelligere, quae bonos fructus daret, et fecundas inventiones, cogitationumque primitias, meritorum vindemiam, frumento, vino et oleo repleret interiorem domum, terram resurrectionis quam promisit patribus nostris fluentem lac et mel (Exod. III, 17) , suavitatem vitae, jucunditatis gratiam, splendorem gloriae, cujus haeres primus factus est primogenitus a mortuis Dei Filius Jesus Christus.
PL 14, 473Bもしこの地を巡り歩く命令を受けたのだったなら、彼は天の託宣に従わなかった者、いわば献身に欠ける者と見えかねなかった。しかし彼の献身は証明されている。マムレのカシの木のところまでしか幕屋を移さなかったからである(創世記13:18)。したがって、ここでいう地、すなわち完全な徳を、我々は理解できる。それは良い実りを与え、豊かな発見と思考の初穂、功績の収穫を与え、穀物とぶどう酒と油で内なる家を満たす。復活の地、乳と蜜の流れる地として、〔神が〕我々の父祖に約束したものであり(出エジプト記3:17)、命の甘美さ、喜びの恩寵、栄光の輝きである。その相続人に最初になったのは、死者の中から最初に生まれた者、神の子イエス・キリストである。
Et ideo non seminibus dixit, sed semini (Galat. III, 16) ; ut declararet illum, qui hanc haereditatem humano generi primus acquireret.
PL 14, 473Bそれゆえ彼は、「子孫たちに」とは言わず、「子孫に」と言った(ガラテヤ3:16)。この相続を人類のために最初に獲得する者を示すためである。
41. Cognovimus bonae mentis profectum, quae a vitio lubricae deflexionis exsurgens quaesivit statim praemium sapientiae, haereditatem justitiae. Quantum autem noceant levitati vitia adjuncta, docet sequentium series lectionum.
PL 14, 473C41. 我々は、善い精神の進歩を知った。その精神は、滑りやすい逸脱という悪徳から起き上がり、ただちに知恵の報酬、正義の相続を求めた。しかし、悪徳が加わることが軽薄さにどれほど害をなすかは、続く朗読の連なりが教える。
Nam illi quatuor reges qui de quinque regibus triumphaverunt, et adduxerunt equitatum Sodomorum totum, coeperunt etiam Lot filium fratris Abrahae, et discesserunt.
PL 14, 473Cあの四人の王が、五人の王に勝利し、ソドムの人々の騎兵隊全体を連れ去り、アブラハムの兄弟の子ロトをも捕えて〔底本は coeperunt。ceperunt(捕えた)の誤りと読む〕、去って行った。
Quinque reges (Gen. XIV, 1 et seq.) quinque sensus corporis nostri sunt, visus, odoratus, gustus, tactus, auditus: quatuor reges, illecebrae corporales atque mundanae sunt; quoniam et caro hominis, et mundus quatuor constat elementis.
PL 14, 473C五人の王(創世記14:1以下)とは、我々の体の五つの感覚、すなわち視覚、嗅覚、味覚、触覚、聴覚である。四人の王とは、体と世の誘惑である。人の肉も世界も、四つの元素から成っているからである。
Merito reges dicuntur, quia habet suum culpa dominatum, habet regnum grande. Unde Apostolus ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12) .
PL 14, 473C彼らが王と呼ばれるのは当然である。罪は自らの支配権を持ち、大きな王国を持つからである。それゆえ使徒は言う。「罪が、汝らの死ぬべき体において支配してはならない」(ローマ6:12)。
Sensus igitur nostri facile corporalibus delectationibus et saecularibus cedunt, et quadam eorum potestate capiuntur.
PL 14, 473Dこうして、我々の感覚は、体の快楽と世俗の快楽に容易に屈し、それらのある種の力にとらえられる。
Corporales enim delectationes et illecebras hujus saeculi non vincit, nisi mens quae fuerit spiritalis, adhaerens Deo, et se totam a terrenis separans. Deflexio omnis his capitur. Unde Joannes ait: Vae habitantibus in terra (Apoc. VIII, 13) .
PL 14, 473D体の快楽とこの世の誘惑に打ち勝つのは、霊的であり、神にしがみつき、自らの全体を地上のものから切り離した精神だけだからである。逸脱はすべて、これらにとらえられる。それゆえヨハネは言う。「地に住む者たちに災いあれ」(黙示録8:13)。
Non utique omnes homines comprehendit, qui tunc vitae hujus cursum conficerent (sunt enim et in terris positi quorum conversatio in coelis est), sed eos quos terrenae conversationis affectus, ac hujus saeculi vicerit gratia.
PL 14, 474Aこの言葉は、そのときこの命の道を歩んでいたすべての人を含むのではない(地に置かれていても、その暮らしが天にある人々もいるからである)。地上の暮らしの情と、この世の魅力が打ち負かした者たちを指すのである。
Ergo non habitatores, sed accolae sumus terrae hujus. Accola enim temporalis diversorii spem gerit: habitator autem spem omnem atque usum suae illic substantiae locare videtur, ubi habitandum putaverit.
PL 14, 474Aそれゆえ我々は、この地の住人ではなく、寄留者である。寄留者は、一時の宿に望みを託す。これに対して住人は、自分が住むべきと考えた場所に、自分の財産に関するすべての望みと使用を置くように見える。
Itaque qui est terrae accola, habitator coeli est: qui autem habitator terrae, possessor est mortis. 42. Numeravit Abram trecentos decem et octo vernaculos suos, et percussit eos, et persecutus est usque Choba, quae est ad dextram Damasci (Gen. XIV, 14 et 15).
PL 14, 474Aこうして、地の寄留者である者は、天の住人である。これに対して地の住人である者は、死の所有者である。42. 「アブラムは、自分の家で生まれた三百十八人を数え、彼らを打ち、ダマスコの右にあるホバまで追撃した」(創世記14:14, 15)。
Et numerus vitalis est. In ipso enim vita, si credamus in passione in nomine Domini Jesu. Nam haec est nominis interpretatio hujus; quod diximus Choba (Lib. I de Abraham, c. 2) , id est vita. Ipsa ad dexteram Damasci pulchre esse dicitur.
PL 14, 474Aこの数は命の数である。主イエスの名による受難を信じるなら、その数の内に命がある〔第1巻第3章で、三百十八をギリシア文字の数で表すと、三百はタウ(十字架の形)、十八はイオータとエータ(イエスの名の頭の二文字)となる、と解いたことを踏まえる〕。この名の解釈がこれだからである。我々がホバと言ったもの(『アブラハムについて』第1巻第2章)は、すなわち命である。それがダマスコの右にあると言われるのは見事である。
Agni enim ad dexteram, haedi ad sinistram. Scit exercitata mens quos ad praelium consummandum sibi adhiberet, quibus armis instrueret, quibus ducat vexillis.
PL 14, 474B子羊は右に、子ヤギは左にあるからである。鍛えられた精神は、戦いを成し遂げるために、どんな者を自分に用い、どんな武器で備え、どんな旗印で導くかを知っている。
Non aquilarum praefert imagines, nec dracones: sed in cruce Christi, et in Jesu nomine progreditur ad praelium, hoc signo fortis, hoc vexillo fidelis. Merito ergo mens exercitata, quae recepit veram sapientiam justi viri.
PL 14, 474B彼はワシの像も竜の旗も掲げない。キリストの十字架と、イエスの名によって戦いに進み、この印によって強く、この旗印によって信を保つ。それゆえ、義人の真の知恵を受け入れた鍛えられた精神は当然である〔Merito ergo mens exercitata の構文が崩れているらしく、「当然である」と補って解した〕。
Justitia autem solers correptionis est, ac arguendo revocat peccatores, et stringit passionum impetus. 43. Ideo dicit Scriptura, quia revocavit omnem equitatum Sodomorum, hoc est, habenas tenuit, frena rationis imposuit, revocavit culpam, stravit errorem.
PL 14, 474B正義は戒めに巧みであり、咎めることによって罪人を呼び戻し、情念の勢いを締め上げる。43. それゆえ聖書は、彼がソドムの人々の騎兵隊全体を呼び戻したと言う。すなわち、手綱を握り、理性の轡をはめ、罪を呼び戻し、誤りを打ち倒したのである。
Equus enim stare nescit, velox ad impetum, cervicem exaltans suam, hinniens ad libidinem. Quid tam simile peccati? Fervet enim primo culpa impetu et omnem recti cogitationem praevenit, motuque immaturo exsilit, ut eam difficile ratio revocare possit.
PL 14, 474C馬は立ち止まることを知らず、突進に速く、首をもたげ、情欲に向かっていななく。罪にこれほど似たものがあろうか。罪はまず衝動で熱し、正しいことの思いをすべて追い越し、早すぎる動きで飛び出すので、理性がそれを呼び戻すことは難しい。
Fertur in praeceps, et ascensorem suum projicit in mare istud hujus saeculi, cervice tumida recusans jugum correptionis. Est specialis quaedam forma libidinis, quae vocem mutet hominis, verba amantis corrumpat, suisque se prodat sermonibus.
PL 14, 474C罪は真っ逆さまに駆けて行き、騎手をこの世のこの海に投げ落とし、ふくれた首で戒めの軛を拒む。情欲には、人の声を変え、愛する者の言葉を歪め、自らの語りによって自らを露わにする、ある特別な形がある。
Denique ad Judam per Jeremiam dicit Dominus Deus: Nunc videbitur ignominia tua, et adulterium tuum, et hinnitus, et alienatio fornicationis tuae supra colles (Jerem. XIII, 25 et 26) .
PL 14, 474Cそれゆえ主なる神は、エレミヤを通してユダに言う。「今、汝の恥辱と、汝の姦淫と、いななきと、汝の淫行の離反とが、丘の上に見られるであろう」(エレミヤ13:25, 26)。
Hunc justus revocavit equitatum: mores quoque declinantis convertit, et ad se vocavit, ut imitatores sui fierent, qui deflexerant; quia sensus nostri ad disciplinam mentis recurrunt. 44. Substantiam quoque recepit.
PL 14, 474C義人はこの騎兵隊を呼び戻した。逸れて行く者の品行をも転じさせ、自分のもとへ呼んで、逸れていた者たちが自分の模倣者となるようにした。我々の感覚は精神の教えへと立ち帰るからである。44. 彼はまた財産をも取り戻した。
Non patrimonium utique significat, sed vitalem animae substantiam, in qua sit pretiosus census, non stipula, non fenum; in qua fidelis sit alloquii splendor, in qua nostrae census subsistat spei.
PL 14, 474Dこれは決して家産を意味するのではなく、魂の生命的な実体を意味する〔substantia は「財産」と「実体」の両義を持ち、ここからこの両義を掛けて論じる〕。そこには尊い資産があり、藁でも干し草でもない。そこには信ある語りかけの輝きがあり、そこに我々の望みの資産が成り立つ。
Haec est enim vera nostra substantia, quae est sapientiae dives copiis, haec immortalis substantia: corporis autem, vel accidentium diurnus magis quam diuturnus usus. Unde quidam recte non putant patrimonii dici substantiam.
PL 14, 475Aこれこそ我々の真の実体であり、知恵の豊かさに富むものである。これは不死の実体である。これに対して、体や付随的なものの使用は、長く続くというより一日限りのものである。それゆえ、ある人々が、家産を実体と呼ぶべきではないと考えるのは正しい。
Non enim subsistimus in eo, cum et illis quibus desit pecunia, vitae tamen non desit substantia.
PL 14, 475A我々はそれに依って立つのではないからである。金に欠ける者にも、命の実体は欠けないのである。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 14, 475ADiscit mens nostra in Melchisedech devotionem erga Dei cultum, in rege Sodomorum tentationem etiam postquam victa sit, adhuc metuendam, in Abrahamo contagium intemperantiae declinandum.
PL 14, 475A我々の精神は、メルキゼデクにおいては神への礼拝に対する献身を、ソドムの王においては、打ち負かされたあとでもなお恐れるべき誘惑を、アブラハムにおいては、避けるべき無節制の汚染を学ぶ。
Quare huic merces tantum post victoriam promittatur; isque posteritatis curam praeferat? Ad extremum eodem Abrahamo ab aruspicinae superstitionibus defenso, sacrificii ab ipso oblati multiplex interpretatio subjungitur.
PL 14, 475Aなぜアブラハムには、勝利のあとになってはじめて報いが約束されるのか。そして彼はなぜ子孫への気遣いを優先するのか。最後に、同じアブラハムが腸卜術の迷信から擁護され、彼の捧げた生贄についての多面的な解釈が続く。
45. De Melchisedech in tractatu morali plene diximus (Lib. I de Abraham, c. 3) , in quo et mysterium nequaquam praeteritum ac praetermissum est.
PL 14, 475B45. メルキゼデクについては、道徳的な論述(『アブラハムについて』第1巻第3章)で十分に述べた。そこでは奥義も、決して見過ごされも省かれもしなかった。
Hoc loco autem satis est illud admonere solum, quod mens plena prudentiae justitiaeque devotior sit erga Dei cultum, et decimas terrae gignentia in fructibus, juxta altiorem prudentiam in eo solvat; ut perfectionem omnium sensuum atque operum suorum Deo deferat, nihil sibi arroget, quae se regere non potest, divino nisi favore fulta sit.
PL 14, 475Bここではただ、思慮と正義に満ちた精神は神への礼拝にいっそう献身的であり、より高い思慮に従って、地に生じるものの十分の一を実りのかたちで彼に納める、ということを注意すれば足りる。すべての感覚と働きの完成を神にささげ、自分では何ものも僭取しないためである。精神は自らを治めることができないのであって、神の好意に支えられないかぎり、そうである。
Denique ubi se vicisse putat, tentatur atque incessitur. Hoc exprimit et docet lectio, quia semper adversum passiones corporis mens nostra tamquam in excubiis debet praetendere.
PL 14, 475Bさらに、勝ったと思うところで、精神は試みられ、襲われる。このことを聖書の箇所は明らかにして教える。すなわち、我々の精神は、体の情念に対しては、つねに見張りに立つように身構えていなければならない、ということである。
Quid enim est quod ait: Rex, inquit, Sodomorum exivit obviam Abrae, et dixit: Da mihi homines, equos autem sume tibi (Gen. XIV, 21) ; nisi quod post has luxuriae victorias vis quaedam libidinis potest rationabili mentis subrepere, ut infundat ei irrationabiles passiones?
PL 14, 475C「ソドムの王はアブラムを迎えに出て、言った。人々は私にくれ、馬は汝が取れ」(創世記14:21)と言うのは、何を意味するのか。この放縦に対する勝利のあとにも、情欲の何らかの力が理性的な精神にひそかに忍び寄り、そこに非理性的な情念を注ぎ込みうる、ということにほかならない。
46. Sed perfectae mentis est, nihil de terrenis, nihil de corporalibus illecebris assumere, abstinere a terrenis. Ideo Abraham dicit: Nihil sumam ab omnibus tuis (Ib., 23) .
PL 14, 475C46. だが、完全な精神にふさわしいのは、地上のものからも体の誘惑からも何ひとつ受け取らず、地上のものを慎むことである。それゆえアブラハムは言う。「汝のものは何ひとつ取らない」(創世記14:23)。
Quasi contagium declinat intemperantiae, quasi labem refugit corporalium sensuum, delectationes mundi rejicit, quaerens quae supra mundum sunt, hoc est, extendere manus ad Dominum. Manus operaria virtus est animae.
PL 14, 475C彼はいわば無節制の汚染を避け、体の感覚の汚れから逃れ、世の悦楽を退けて、世を超えたものを求める。すなわち、主に向かって手を差し伸べるのである。手とは、魂の働く力である。
Hanc non ad terrenae arboris pomum, sed ad Dominum extendit: Qui fecit, inquit, coelum et terram (Ibid.) , hoc est, intelligibilem et visibilem substantiam. Intelligibilis enim οὐσία coelum est: visibilis vel sensibilis substantia terra est.
PL 14, 475C彼はこれを、地上の木の実にではなく、主に向かって差し伸べる。「天と地を造った者に」(創世記14:23)、すなわち、知性的な実体と可視的な実体を造った者に。知性的なウーシア(実体)は天であり、可視的な、すなわち感覚される実体は地だからである。
Ergo significat quod virtutem animae suae ad superiora extendat; ut ex illa intelligibili substantia theoreticae vitae induat altitudinem, spectans non illa quae videntur, sed quae non videntur, hoc est, non terrena, non corporalia, non praesentia, sed incorporalia, aeterna, coelestia: de ista autem visibili substantia operatoriae atque civilis disciplinae capessat gratiam.
PL 14, 475Dしたがって、彼が自らの魂の力を上方のものへ差し伸べていることを意味する。その知性的な実体から、観想的な生の高さをまとい、見えるものではなく見えないもの、すなわち地上のものでも体のものでも現在のものでもなく、体ならざるもの、永遠のもの、天上のものを見つめるためである。他方、この可視的な実体からは、実践的で市民的な教えの恩寵を受け取るためである。
47. Subtexuit his oraculum Domini dicentis: Noli timere, Abram, ego protegam te, merces tua multa erit valde (Gen. XV, 1) . Quaero cur post belli eventum? Spondendae mercedis locus nunc erat.
PL 14, 476A47. 彼はこれに続けて、主の神託を織り込んだ。「恐れるな、アブラムよ、私は汝を守る。汝の報いは非常に大きいであろう」(創世記15:1)。なぜ戦いの結末のあとなのか、と私は問う。報いを約束する時機は、いまこそそのときだったのではないか。
Minus enim mirabile faceret, si secutus promissum Dei esset hostem adorsus. Victoriae securus processerat ad triumphum magis invitatus, quam promptus ad gloriam, vel ad ulciscendum pietatis dolorem paratus.
PL 14, 476Aというのも、神の約束に従って敵に向かっていったのであれば、驚くべきことは小さくなってしまうからである。〔そうであったなら〕彼は勝利に確信をもって凱旋へと進み出たことになり、しかも栄光を急ぐ者として、あるいは敬虔の苦しみに報復する備えをした者としてよりも、むしろ招かれた者としてそうしたことになったであろう。
Propositum piae mentis mercedem non expetit, sed pro mercede habet boni facti conscientiam, et justi operis affectum.
PL 14, 476A敬虔な精神の志は報いを求めず、むしろ報いの代わりに、善い行いの意識と、正しい働きの心の傾きをもつ。
Angustae mentes invitentur promissis, erigantur speratis mercedibus: bona mens quae sine responsi coelestis syngrapha certamen arripuit, geminae laudis fructum acquirit sibi; ut et confidentissimae fortitudinis, et plenissimae devotionis gratiam locet.
PL 14, 476B心の狭い精神は約束によって誘われ、望みの報いによって奮い立たせられるがよい。善き精神は、天からの答えの証文なしに戦いに踏み出したのであり、二重の称賛の実りを自らのために得る。きわめて確信に満ちた勇気と、この上なく満ちた献身との、双方の誉れを積むのである。
Quod de sancto Abraham aestimari convenit; quia et divinum favorem non despici se justis duxit doloribus, et hostem perculit despectu periculi, quod gloriose sibi pro ultione pietatis subeundum putavit.
PL 14, 476Bこれは聖なるアブラハムについて考えるにふさわしい。彼は、神の好意が自分を軽んじてはいないことを、正当な苦痛のゆえに確信しており、また、敬虔の報復のために自分が栄光ある仕方で引き受けるべきだと考えた危険を軽んじることによって、敵を打ち倒したからである。
Dei quoque in eo praedicatur justitia, qui remunerationem piis mentibus non ex necessitate promissi, sed ex aequitatis suae contemplatione largitur, judicans dignum fore quod hi qui militant sine aliqua mercedis humanae remuneratione repositum habeant praemium in ejus bonitate, cui devovendas animas suas aestimaverint.
PL 14, 476Bまた、そのことにおいて神の正義が宣べ伝えられる。神は、敬虔な精神に報いを、約束の必然によってではなく、自らの公正さの顧慮から与えるのであり、戦う者たちが、人間からの何らの報酬もなしに、自らの魂を献げるべき者と考えた神の善性のうちに、貯えられた褒賞をもつことを、ふさわしいと判断するのである。
Simul quia adoreis bellicis ex usu ipsius victoriae, aut hominum gratia paratum est praemium; pietatis autem, et parcimoniae, puritatis, caeterarumque velut privatarum virtutum a Deo solvitur. Quae manifesta sunt hominibus, ipsi remunerantur.
PL 14, 476C同時に、戦いの栄誉に対しては、勝利そのものの利得から、あるいは人々の好意から褒賞が備えられるが、敬虔、倹約、純潔、その他のいわば私的な徳に対しては、神が報いる。人々に明らかなことは、人々自身が報いる。
Non omnia autem manifesta, sed alia manifesta, alia incerta, et maxime occulta cordis. Unde et ille ait: Incerta et occulta cordis manifestasti mihi (Ps. L, 8) , quorum spectator et scrutator Deus est.
PL 14, 476Cだが、すべてが明らかなのではなく、明らかなものもあれば不確かなものもあり、とりわけ心の隠れたものがある。それゆえかの人も言う。「汝は私に、心の不確かなものと隠れたものを明らかにした」(詩篇50:8)。神はそれらの観察者であり、探る者である。
Non ergo magnam mercedem promisisset Abrahae, nisi puram animam ab omni contagione delictorum judicasset. 48. Sanctae tamen et propheticae mentis cura major posteritatis perpetuae est. Partus enim sapientiae et fidei haereditatem desiderat.
PL 14, 476Cそれゆえ神は、アブラハムの魂があらゆる罪の汚染から清いと判断しなかったならば、大いなる報いを約束することはなかったであろう。48. それでも、聖なる預言者的な精神にとっては、永続する子孫への気遣いのほうがいっそう大きい。知恵の産みは、信仰の相続を望むからである。
Ideo ait: Quid mihi dabis? Ego autem dimittor sine filiis (Gen. XV, 2) . Ecclesiae sobolem desiderabat, eam successionem petebat quae non esset servilis, sed libera: non secundum carnem, sed secundum gratiam.
PL 14, 476Dそれゆえ彼は言う。「私に何を与えるのか。私は子らなしに去ってゆく」(創世記15:2)。彼は教会の子孫を望んでいた。奴隷のものではなく自由なもの、肉によらず恩寵によるものである、そうした継承を求めていた。
Ideoque hujusmodi responsum divinum resultavit, quo edoctus audivit: Respice in coelum, et numera stellas, si potes numerare. Et dixit, sic erit semen tuum. Et credidit Abram Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) . Quid credidit?
PL 14, 476Dそれゆえ、次のような神の答えが響いた。それによって彼は教えを受けて聞いた。「天を見上げて、星を数えよ、数えられるものなら。そして言った、汝の子孫はこのようになる。アブラムは神を信じ、それが彼に義と認められた」(創世記15:6)。何を信じたのか。
Hoc est, non solum multitudinem populorum in Christum credentium, sed etiam coelestis gratiae splendorem, et resurrectionem vitae immortalis soboli Ecclesiae deferendam. Quid est autem quod ait: Eduxit eum foras (Ibid.) ?
PL 14, 477Aすなわち、キリストを信じる諸民族の群れだけでなく、天の恩寵の輝きと、不死の生命の復活が、教会の子孫に授けられるであろうこと、である。ところで、「彼を外へ連れ出した」(創世記15:6)とは何を言っているのか。
Tamquam foras educitur propheta, ut exeat fores corporis, et angustias carnis operientis, ac Spiritus sancti infusionem, et velut quamdam descensionem videat.
PL 14, 477A預言者は、いわば外へ連れ出される。体の戸口、すなわち自分を覆っている肉の狭さから出て、聖なる霊の注ぎと、いわばある種の降下を見るためである。
Oportet nos quoque exire ex his diversorii nostri angustiis, mundare animae nostrae locum ab omni inquinamento, projicere sordes malevolentiae, si volumus spiritum recipere sapientiae; quia in malevolam animam non introibit sapientia.
PL 14, 477A我々もまた、我々のこの宿の狭さから出て、魂の場所をあらゆる汚れから清め、悪意の汚物を投げ捨てなければならない。知恵の霊を受け入れたいのならば。悪意ある魂には知恵は入らないからである。
Credidit autem Abraham, non auri, non argenti illectus testimonio: sed quia corde credidit ad justitiam. In quo probatum est ejus meritum, in eo persolutum est praemium.
PL 14, 477Bアブラハムが信じたのは、金や銀の証しに誘われたからではなく、正義へと心で信じたからである。彼の功が試されたまさにそのことにおいて、報いが全額支払われたのである。
49. Denique statim fidei ejus testimonium Dominus dedit dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Chaldaeorum, ut darem tibi terram hanc, ut haeres esses ejus (Gen. XV, 7) .
PL 14, 477B49. そして、ただちに主は彼の信仰の証しを与えて言った。「私は汝の主なる神である。汝をカルデア人の地から導き出したのは、この地を汝に与え、汝がその相続人となるためである」(創世記15:7)。
Et quia deposuerat Abraham studium Chaldaeorum, quaerit nunc: Quomodo, inquit, intelligam quia haeres ejus sum (Ibidem, 8)? Hoc est, jam divinationes magorum repudiavi, doce me quomodo sciam me futurum terrae ejus haeredem.
PL 14, 477Bアブラハムはカルデア人の学びを捨てていたので、いまこう尋ねる。「どのようにして私は、自分がその相続人であると知るのでしょうか」(創世記15:8)。すなわち、私はすでに魔術師たちの占いを退けた、私がその地の相続人となることを、どのようにして知りうるのか教えてほしい、という意味である。
Qui quaerit quomodo sciat, non dubitat, manifestante Deo, cognoscere se posse: sed formam vult acquirendae cognitionis advertere.
PL 14, 477Bどのようにして知るのかと尋ねる者は、神が示すなら知りうることを疑っているのではなく、獲得されるべき認識の形を見て取ろうとしているのである。
Nam et in Evangelio Maria cum audisset ab angelo quia virgo paritura esset filium, respondit: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi (Luc. I, 34) ?
PL 14, 477C福音書においても、マリアは、天使から、おとめが子を産むと聞いたとき、答えた。「どうしてそのようなことが起こるのでしょうか。私は男を知りませんのに」(ルカ1:34)。
Et jure respondit, hoc est: Cum id quod naturae est, non suppetat, quia non solet parere quae viro non fuerat copulata, quaero quomodo praeter instituta naturae possim virgo generare?
PL 14, 477Cそして、彼女が答えたのは当然である。つまり、自然に属することが整っていない、男と結ばれたことのない女は産むのが常ではないのに、自然の定めを超えて、おとめである私がどうして産むことができるのか、と私は尋ねる、という意味である。
50. Dixit autem illi Dominus Deus: Sume mihi vitulum trimum, et capram trimam, et arietem trimum, et turturem, et columbam (Gen. XV, 9) .
PL 14, 477C50. 主なる神は彼に言った。「私のために、三歳の子牛と、三歳のヤギと、三歳の雄羊と、ヤマバトと、ハトを取れ」(創世記15:9)。
Praeterirem hujusmodi interpretationem sacrificii, nisi quibusdam scrupulum hinc nasci adverterem, eo quod aruspicinae quaedam scribi videatur solemnitas; quod post immolationem divisa sunt animalia, et contra faciem alterutrum posita, et consedit illis Abraham.
PL 14, 477Cこのような生贄の解釈を、私は通り過ぎたいところである。ただ、ここから一部の人々に疑念が生じることに気づいている。腸卜術の何らかの儀式が書かれているように見えるからである。すなわち、屠ったあとに動物が分けられ、互いに向かい合わせて置かれ、アブラハムがそれらのそばに座った、というのである。
Sed si vim interrogationis praemissae et futurae responsionis consideremus, advertere poterimus spei nostrae et fidei convenire hujus sacrificii disciplinam. Vitulus enim aratorium animal est, deditum terreno labori.
PL 14, 477Dしかし、先に置かれた問いと、のちに来る答えとの力を考えるならば、この生贄の教えが我々の望みと信仰に合致することに気づきうるであろう。子牛は犂を引く動物であり、地上の労苦に身を捧げている。
Capra ad aquarum similitudinem per aenigmata figuratur, eo quod αἴξ graece παρὰ τὸ αἴσσειν nomen acceperit, ab eo quod est impetu ferri. Sic enim currit sicut et aqua. Possumus vel de fluviorum sono, cursu, vel maris violentis aestimare fluctibus.
PL 14, 478Aヤギは謎のかたちで水になぞらえられる。ヤギはギリシア語でアイクスといい、その名は、勢いよく運ばれることを意味するアイッセインから得たからである。実際、水と同じように走る。川のざわめきや流れ、あるいは海の荒れ狂う波になぞらえて考えることもできる。
Aeri autem comparatur aries, quia omnibus animantibus utilius hoc animal generi esse humano reperitur; quandoquidem et vestis nobis usum exhibet, sicut aer hujus spiritus vitalem nobis ministrat substantiam.
PL 14, 478A他方、雄羊は空気になぞらえられる。この動物は、あらゆる動物のうちで、人類にいっそう有益であることが見いだされるからである。衣を我々に供するのであって、それは、空気のこの息が我々に生命の実体を供するのと同じである。
Unde et hunc ordinem factum puto, ut prius diceret: Sume mihi vitulum et capram, et tertio loco diceret arietem; eo quod prima illa, hoc est, vitulus et capra terris et mari materialibus comparentur elementis, et quia feminea dicantur: at vero aries masculum quoddam animal est, vehemens natura, et violentum cornibus.
PL 14, 478Aそれゆえ私は、この順序がこうなったのだと思う。すなわち、初めに「私のために子牛とヤギを取れ」と言い、三番目に雄羊を言ったのは、最初の二つ、つまり子牛とヤギが、質料的な元素である地と海になぞらえられ、しかも女性的だとされているからである。これに対して雄羊は、本性が激しく、角で荒々しい、雄の動物である。
Similiter autem aeris hujus spiritus vitalis est, ut masculus auctor et causa gignentium, movens terrarum genitalia, et velut quadam se miscens copula. Aliud ergo ad terram, aliud ad mare, aliud ad aerem vitalem mystice figuratur horum trium animantium genus.
PL 14, 478B同様に、この空気の息は生命を与えるものであり、生じるものの雄としての作り手であり原因であって、地の生殖の力を動かし、いわばある種の交わりによって自らを混ぜ合わせる。こうして、この三つの動物の種類は、一つは地に、一つは海に、一つは生命を与える空気に、奥義のかたちで象られている。
51. Haec traditio naturalis est: sed moralis etiam concurrit et suppetit. In omnibus enim hominibus caro, sensus, et verbum est. Caro nostra vitula est: laborat, ut serat; laborat, ut colligat; laborat, ut pariat; innumeris fatigatur laboribus.
PL 14, 478B51. これは自然に関する伝承である。だが、道徳的なものも、あわせて成り立つ。すべての人間には、肉と感覚と言葉があるからである。我々の肉は子牛である。種をまくために労し、集めるために労し、産むために労し、数えきれない労苦に疲れ果てる。
Unde et Graeci δάμαν dixerunt vitulam ἀπὸ τοῦ δαμᾶσθαι μὲν αὐτήν; eo quod dometur injuriis. Masculorum boum labore, aratro, et jugo fungitur, femineos partus repraesentat cum multo ubere.
PL 14, 478Bそれゆえギリシア人は、子牛をダマンと呼んだ。それは「馴らされる」を意味する語(ダマスタイ)から来る〔ギリシア語の語源説明〕。虐げによって馴らされるからである。雄牛の労役を、すなわち犂と軛の務めを果たし、同時に多くの乳房をもって雌としての出産を現す。
Caro quoque nostra vitae istius subjugatur necessitatibus, crebris quatitur doloribus, et multarum aerumnarum quodam curvata partu senescit.
PL 14, 478C我々の肉もまた、この生の必要に服し、たびたび痛みに打たれ、多くの苦難のいわば産みによって曲がり、老いてゆく。
Jam illud quis ignorat, quod vehementior sit virtus animae, cui velut nupta adhaeret in istius vitae cursu corporalis substantia?
PL 14, 478C魂の力がいっそう激しいことを、誰が知らないだろうか。この生の歩みのうちで、体の実体は、いわば妻のように魂に付き従っているのである。
Sensus autem nostri caprarum modo velut saltu quodam exsiliunt, et pascuntur praeruptioribus, impetu suo ipsi commotiones excitantes animae, et concutientes eam. Ad omnem occasionem praesto sunt, vel occursu femineae pulchritudinis, vel odore suavitatis alicujus.
PL 14, 478Cだが我々の感覚は、ヤギのように、いわば跳躍のようにして躍り出て、ますます険しい所で草を食み、自らの勢いによって魂の動揺を引き起こし、これを揺さぶる。あらゆる機会に待ち構えており、女性の美との出会いによっても、何らかの甘美な香りによっても動かされる。
Auditu pariter et tactu moventur velociter, quibus etiam animae inflectunt constantiam, et velut a natura sui alienant eam.
PL 14, 478C聞くことでも触れることでも同様に素早く動かされ、それによって魂の確かさを曲げ、いわばその本性から引き離してしまう。
Unde et plerique ἀφορμήν dictam putant, quia ὁρμή impetus dicitur; eo quod ex quodam impetu sensuum, inflexionis atque alienationis nostrae causa, nascatur. Feminei autem sexus speciem habet, ut etiam sensus nostri αἰσθήσεις graece dicuntur femineo vocabulo.
PL 14, 478Cそれゆえ多くの者は、〔機会が〕アフォルメー(きっかけ)と呼ばれたと考える〔dictam の係りは定かでない。前節の occasio(機会)を受けると取った〕。ホルメーが衝動を意味するからである。我々の曲がりと疎外の原因が、感覚のある衝動から生じるからである。また、〔ヤギは〕女性の姿をもつ〔主語は示されていない。感覚を表すヤギと取った〕。我々の感覚もギリシア語でアイステーセイスと、女性名詞で呼ばれるとおりである。
Effetarum modo animantum cito vacuantur, ubi partus suae generationis, delectationisque effuderint, et iterum excitatis cupiditatibus novos referunt impetus.
PL 14, 479A産み疲れた動物のように、自らの生み出す産物と悦楽を出し尽くすと、たちまち空っぽになるが、欲望が再び呼び覚まされると、新たな衝動を再び運んでくる。
52. In ariete vero verbi ac sermonis nostri habetur similitudo, quod sit vehemens, sicut et sermo noster efficax operationis, et quadam ornatus nostri et tegminis causa sit.
PL 14, 479A52. 雄羊には、我々の言葉と語りの似姿が見いだされる。それが激しいからであり、我々の語りが働きにおいて効力をもち、我々の装いと覆いの原因ともなるからである。
Aries per usum vestium ordine quodam gregem ducens, sicut ordo quidam vitae ususque nostri verbo explicatur. Arbitror autem quod illud verbum magis intelligere debeamus, quod est Verbum Dei, cum quo aries iste habere videatur non mediocrem cognationem.
PL 14, 479A雄羊は衣の用いを通して、ある秩序をもって群れを導く。我々の生のある秩序と用いが、言葉によって解き明かされるのと同じである。だが私は、むしろ神の言葉である言葉のことを理解すべきだと考える。この雄羊は、その言葉と並々ならぬ類縁をもつと見えるからである。
Quod Verbum nos vere tegmine velleris sui vestivit, et in domum introduxit aeternae salutis. Qui se pro nobis immolandum obtulit, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et sicut aries coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Esai. LIII, 7) .
PL 14, 479Aこの言葉は、まことに自らの羊毛の覆いによって我々に衣を着せ、永遠の救いの家に導き入れた。言葉は我々のために屠られるべきものとして自らを差し出し、「羊のように屠り場へ引かれていった。毛を刈る者の前で雄羊が声を出さないように、彼も口を開かなかった」(イザヤ53:7)。
Ex quo ordinem quemdam substantiae habemus et sacrae redemptionis, quod per ipsum conditi ac redempti sumus. Duplex igitur causa per Verbum naturalis et moralis: naturalis qua condidit, moralis qua redemit.
PL 14, 479Bこれによって、我々は実体と聖なる贖いのある秩序をもつ。彼によって我々は造られ、また贖われたからである。したがって、言葉による原因は二重であって、自然的なものと道徳的なものである。自然的なものとはそれによって造ったことであり、道徳的なものとはそれによって贖ったことである。
Philosophia quoque geminam speciem sui constituit in verbo, naturalem et moralem. Rationabilis enim utriusque portio est. Naturalem secundum mundi creationem, quam verbo assignat: moralem secundum justitiam, et aequalitatem vivendi, cujus vita et ratio de verbo.
PL 14, 479B哲学もまた、言葉のうちに自らの二つの種を立てる。自然的なものと道徳的なものである。両者の部分は理性的だからである。自然的なものは世界の創造に関するもので、これを言葉に割り当てる。道徳的なものは、正義と生き方の均整に関するもので、その生と理は言葉から来る。
53. Qua causa cum dies quadraginta complerentur ex Mariae virginis partu, tulerunt Dominum nostrum Jesum in Jerusalem, ut offerrent Domino secundum legem, et ut darent hostiam par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 22 et seq.) ; eo quod in columba spiritalis gratia sit, in turture incorruptae generationis natura, vel immaculati corporis castimonia.
PL 14, 479B53. この理由から、おとめマリアの出産から四十日が満ちたとき、彼らは我々の主イエスをエルサレムに連れてゆき、律法に従って主にささげ、一つがいのヤマバトか二羽のハトの雛を犠牲獣として与えた(ルカ2:22以下)。ハトには霊的な恩寵があり、ヤマバトには朽ちない生殖の本性、あるいは汚れのない体の貞潔があるからである。
Merito ergo ad sacrificium jubentur post arietem turtur et columba sumi ut verbo adhaerere intelligas incorruptam castimoniam, et spiritalem gratiam. Et hoc ipso quidem quod aves posuit, intelligere possumus coelestium meritorum volatus.
PL 14, 479Cしたがって、生贄のために、雄羊の次にヤマバトとハトを取れと命じられているのは当然である。あなたが、言葉に朽ちない貞潔と霊的な恩寵が付き従うことを理解するためである。そして、鳥を置いたまさにそのことによって、我々は天上の功の飛翔を理解することができる。
Sunt enim volucres coeli quae veniunt et habitant in ramis ejus arboris quae de grano sinapis surrexerit, cui coelorum regnum comparatur (Matth. XIII, 32) .
PL 14, 479C天の鳥は、カラシ種から生え出る木、天の国がそれになぞらえられる木の枝に来て、住むからである(マタイ13:32)。
Et Ezechiel apertos sibi coelos dicit, et vidisse inter alia etiam rotam unam super terram conjunctam animalibus quatuor (Ezech. I, 15) .
PL 14, 479Cまたエゼキエルは、天が自分に開かれたと言い、ほかのものとともに、四つの生き物に結ばれて地の上にある一つの輪を見た、と言う(エゼキエル1:15)。
Et infra: Audiebam, inquit, vocem alarum eorum, sicut vocem aquarum multarum, et vocem sublimis Dei; et cum irent, ut vox verbi, sicut vocem castrorum (Ibid., 24) . 54. Unde quidam ad libros philosophiae derivarunt, eo quod ipsum coelum volucri simile sit.
PL 14, 479Cそして後に言う。「私は彼らの翼の音を聞いていた。多くの水の音のように、いと高き神の声のように。彼らが進むとき、それは言葉の声のようであり、陣営の声のようであった」(エゼキエル1:24)。54. それゆえ、ある人々はこれを哲学の書物へと引き込んだ。天そのものが鳥に似ているからである。
Denique Plato currum volucrem dixit esse coelum, ex eo quod propheta dixerat: Cum irent animalia, ibant et rotae conjunctae illis; et cum elevarent se animalia a terra, elevabantur rotae (Ibid., 21) .
PL 14, 480Aすなわちプラトンは、天を翼ある戦車であると言った。預言者がこう言ったからである。「生き物が進むとき、それに結ばれた輪も進み、生き物が地から上がるとき、輪も上がった」(エゼキエル1:21)。
Sed propheta non coelum ipsum avem dixit, sed aves esse in coelo. Denique et David ait: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1) , hoc est, potestates coelestes; velut cum spectatur pulchrum elementum, praedicatur operator.
PL 14, 480Aしかし預言者は、天そのものが鳥であると言ったのではなく、鳥が天にいると言ったのである。さらにダビデも言う。「天は神の栄光を物語る」(詩篇18:1)。すなわち、天の諸権能が物語るのであって、美しい元素が見られると、その作り手が宣べ伝えられるようなものである。
Animam autem describit propheta, cujus motus sunt quatuor velut equi, λογιστικὸν, θυμητικὸν, ἐπιθυμητικὸν, διορατικὸν. Haec animalia quatuor, id est, homo λογιστικὸν, leo θυμητικὸν, vitulus ἐπιθυμητικὸν, aquila διορατικὸν.
PL 14, 480Aところで預言者は魂を描いている。その四つの動きは、馬のようなものである。ロギスティコン(理知的部分)、テューメーティコン(気概的部分)、エピテューメーティコン(欲望的部分)、ディオラティコン(洞察的部分)である。この四つの生き物とは、すなわち、人がロギスティコン、獅子がテューメーティコン、子牛がエピテューメーティコン、ワシがディオラティコンである。
Ideo ratio praemissa est, ut reliqua rationem sequantur. Ideo cum homine a dextris est leo, id est, cum ratione commotio a dextris est. Ista animalia quando elevantur, elevantur etiam rotae. Rota autem vita est super terram, qua vivimus.
PL 14, 480Aそれゆえ理性が先に置かれ、残りのものが理性に従うようになっている。それゆえ人の右に獅子がいる。すなわち、理性の右に激情がある。これらの生き物が上がるとき、輪も上がる。輪とは、地の上にあって我々がそれによって生きる、その生命である。
Si animae nostrae motus quatuor elevantur, elevatur et vita nostra. Ideoque addidit: Quoniam spiritus vitae, inquit, erat in rotis (Ezech. I, 20) .
PL 14, 480Bもし我々の魂の四つの動きが上がるならば、我々の生命も上がる。それゆえ彼は付け加えた。「命の霊が輪の中にあったからである」(エゼキエル1:20)。
Anima ergo magis currus est, quae ait in Canticis canticorum: Posuisti me currus Aminadab (Cant. VI, 11) , id est, Domini nostri. Non ergo philosophiae traditioni descriptio concurrit prophetica. Denique vocem alarum audisse se dicit propheta.
PL 14, 480Bそれゆえ、むしろ魂が戦車である。魂は雅歌で言う。「汝は私を、アミナダブの戦車とした」(雅歌6:11)。すなわち、我々の主の戦車である。したがって、預言者の描写は哲学の伝承と一致しない。さらに預言者は、翼の音を聞いたと言っている。
Istae alae virtutes sunt quae maximo et duplici plausu prudentiae, fortitudinis, temperantiae, justitiae suavem decorem, vitae cantilenam resultant.
PL 14, 480Bこの翼とは徳であり、思慮、勇気、節制、正義の、最大にして二重の羽ばたきによって、快い美しさを、生の歌として響かせる。
Plato autem dulces quosdam sonitus siderum mutuavit spherae coelestis generari conversione, famam magis et pompam, quam veritatem secutus.
PL 14, 480Bところがプラトンは、星々のある甘美な響きが天球の回転によって生じるという説を借りたのであって、真理よりも、評判と見せびらかしを追ったのである。
Nam licet Origenes quoque noster, hoc est, ecclesiastico vir officio deditus, planetarum stellarum quamdam inenarrabilem motu harmoniam esse suavissimi illius soni coelestis asserat, tamen etiam ipsum plurimum indulgere philosophorum traditioni pleraque ejus scripta testantur; quod eo scripsi, ut et ab aruspicinae et a philosophiae traditione sacrificii istius interpretationem secernerem.
PL 14, 480Cたしかに、我々のオリゲネス、すなわち教会の職務に身を捧げた人も、惑星の運行にはこの上なく甘美なあの天の響きの、言い表しがたい調和があると主張する。しかし、彼自身もまた、哲学者たちの伝承にずいぶん傾いていることは、彼の著作の多くが証しする。私がこれを書いたのは、この生贄の解釈を、腸卜術の伝承からも哲学の伝承からも区別するためである。
Velint alii doctrinam probare suam, ego juxta Apostolum timidus malo, quam doctus videri, qui ait: Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementum hujus mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8) .
PL 14, 480Cほかの者たちは、自らの学識を認めさせたければ、そうするがよい。私は使徒にならって、博識と見られるよりも、慎み深いと見られるほうを選ぶ。使徒は言う。「注意せよ。哲学と空しい欺きによって、人間の伝承に従い、この世の元素に従って、キリストに従わない仕方で、汝らを略奪する者がないように」(コロサイ2:8)。
55. Quod autem ait: Divisit Abraham corpora, et consedit illis (Genes. XV, 11) , ne quis extispicium putet, aruspicina verba esse non nego; sic enim audio: sed divisionem corporum quadrupedum, cum lectio factam astruat, non factam avium, utique si inspectio fuisset istorum, etiam avium facta esset divisio, ut fieret inspectio.
PL 14, 480D55. 「アブラハムは体を分け、そのそばに座った」(創世記15:11)とある。これを内臓占いだと思う者がないように言うが、これが腸卜術の語であることを私は否定しない。そう聞こえるからである。だが、四足獣の体の分割は、聖書の箇所がなされたと断言しているのに、鳥のそれはなされていない。もしこれらを検分することが目的であったなら、鳥の分割もなされ、検分がなされたはずである。
Quid si fidei nostrae hoc convenit? Et ideo quod supra aruspicinam verbi nobis dat traditio requiramus.
PL 14, 481Aでは、これが我々の信仰に合致するとしたらどうか。それゆえ、腸卜術を超えて、言葉の伝承が我々に与えているものを求めよう。
Diximus supra quia in vitula terram accipimus, in capra aquam, in ariete aerem, quod ipso nomine colligitur, quod trima ad sacrificium sumi jubentur; quia terra ipsa inter tres dividitur species sui; aut enim continens, aut insula, aut peninsula est: aqua ipsa in tria, quia aut mare est, aut fluvii, aut lacus; nam fontes, aut putei privata negotia nequaquam digna divisione generali et publica; putei latent, fontes aliis originem praestant.
PL 14, 481A先に我々は言った。子牛には地を、ヤギには水を、雄羊には空気を受け取る、と。そのことは、生贄のために取るよう命じられているものが「三歳」であることの名そのものから推察される。地そのものが、自らの三つの種に分けられるからである。すなわち、大陸か、島か、半島かである。水そのものは三つに分けられる。海か、川か、湖かである。泉や井戸は私的な事柄であって、一般的で公共的な分割に値しないからである。井戸は隠れており、泉は他のものに源を与える。
Aer quoque habet divisiones temporum veris, aestatis, autumni, hiberni; et haec mundana divisio est. Quo hoc proficiat?
PL 14, 481A空気もまた、春、夏、秋、冬という時の区分をもつ。これがこの世界の区分である。これは何の役に立つのか。
Ut cognoscamus Deum esse horum auctorem moderatoremque omnium, qui omnibus ordinem rebus dederit, et ea divisione distinxerit, ut his colligas posse tibi Deum conferre quae pie postulas, et quae spondet implere.
PL 14, 481B我々が、神がこれらすべての作り手であり統べる者であり、あらゆるものに秩序を与え、この区分によって区別した者であることを知るためである。それによって、あなたは、神が、あなたが敬虔に求めるものを与えることができ、約束したものを果たすことができると結論するであろう。
56. Itaque Abraham quia promittenti Domino terrae haereditatem responderat: Unde cognoscam quia haeres ero terrae hujus (Gen. XV, 8) , per illas species hostiarum informatur, ut credat Deum esse supra mundum, qui universa quae mundi sunt provida distinctione diviserit: sed ea quae sunt divisa resolvi postea, ea autem quae non sunt divisa (aves enim, hoc est, turturem et columbam non divisit) numquam resolvi; fides enim manet integra, quae columbae more in sublime subrigitur, lustrans superna, et spiritalibus alarum remigiis coelum circumvolans.
PL 14, 481B56. こうしてアブラハムは、約束する主に対して、地の相続について答えていた。「どのようにして私は、自分がこの地の相続人となることを知るのでしょうか」(創世記15:8)。そこで彼は、これらの生贄の種類を通して教えられる。世界に属するすべてのものを、先を見通す区別によって分けた神が世界の上にあることを、信じるためである。しかし、分けられたものは後に解かれ、分けられなかったもの(鳥、すなわちヤマバトとハトを彼は分けなかった)は決して解かれない。信仰は損なわれずに残るからである。信仰はハトのように高みへと身を起こし、上のものを巡り、霊的な翼の櫂によって天を飛び巡る。
Turturi quoque mens illa confertur, quae avis usu istius secretis alitur, intelligibilem illam et indivisam quaerens Trinitatis substantiam, refugiens plebem quamdam creaturarum et corporeae se non miscens congregationi, atque ab omni passionum labe secernens.
PL 14, 481Cヤマバトにも、あの精神がなぞらえられる。その精神は、この鳥のならいのように隠れた所で養われ、三位一体の知性的で分かたれない実体を求め、被造物のいわば群衆を避け、体の集まりに混じらず、あらゆる情念の汚れから自らを切り離している。
Hoc sacrificium de te poscitur. Qui tales offert hostias, fidem et castimoniam mentis, simplicitatis gratiam, charitatis et pacis affectum, ipse se beatae illius terrae agnoscit haeredem: sicut etiam Dominus apertius in Evangelio declaravit dicens: Beati pacifici, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4) .
PL 14, 481Cこの生贄が、あなたに求められている。このような生贄、すなわち信仰と精神の貞潔、素朴さの恩寵、愛と平和の心の傾きをささげる者は、自らがあの幸いな地の相続人であることを知る。主も福音書でさらにはっきりと宣言して言ったとおりである。「平和を求める者は幸いである。彼らは地を受け継ぐであろう」(マタイ5:4)〔刷られた引照は5:4。「平和を求める者」は5:9の、「地を受け継ぐ」は5:4(柔和な者)の句で、二つが混じっている〕。
57. Accipe aliam divisionem. Caro quoque nostra ipsa Dei ordinatione divisa habet membra omnia.
PL 14, 481C57. 別の分割を受け取れ。我々の肉もまた、神の秩序によって分けられて、すべての肢体をもつ。
Duo oculi sunt, binae aures, duae genae, nares divisae, dentium geminatus ordo, ubera, scapulae, manus, latera, femora, genua, crura, pedes; nonne bina omnia, ut subnixa geminatis subsidiis omnia nostra obire videantur officia?
PL 14, 481D目は二つ、耳は二つずつ、頬は二つ、鼻は分かれ、歯は二重の列、乳房、肩甲骨、手、脇腹、腿、膝、脛、足がある。すべて対になっているではないか。それは、二重の支えに支えられて、我々のあらゆる務めを果たすと見えるようにである。
Anima etiam divisionem suarum patitur portionum. Nam διορατικὸν, hoc est, superiora, quasi oculi quidam contrarii, rationabile est et irrationabile. Rationabile ipsum dividitur circa mentem et sermonem.
PL 14, 481D魂もまた、自らの部分の区分を受ける。というのも、ディオラティコン(洞察的部分)、すなわち上位のものは、いわば向かい合う二つの目のように、理性的なものと非理性的なものである〔この文の係りと文意は定かでない。字句どおりに訳した〕。理性的なものそのものは、精神と言葉に分かれる。
Sensibile ejus in auditum et visum, quibus vitae hujus cumulatur gratia. Nam odor et gustus vitalis usus videntur necessarium praebere ministerium. Nares jugi flatu aspirationem recipiendo vitalem, continuato quodam substantiam hominis cibo pascunt.
PL 14, 482Aその感覚的なものは、聴覚と視覚に分かれ、これらによってこの生の恩寵が積み重ねられる。嗅覚と味覚は、生命に必要な用いとして、必要な務めを供するからである。鼻は、絶え間ない息によって生命の息を受け入れ、いわば連続する食物によって人間の実体を養う。
Gustus autem potu epulisque generatur. Quintus vero sensus, hoc est, tactus, velut admixtus est illis quatuor. Odor et gustus quaedam magis alimenta sunt corporis, quibus hujus carnis militia subsistit. Visus vero et auditus mentem adjuvant.
PL 14, 482A味覚は飲み物と食事から生じる。第五の感覚、すなわち触覚は、いわばそれら四つに混ぜ合わされている。嗅覚と味覚は、どちらかといえば体の養いであって、これによってこの肉の務めが保たれる。視覚と聴覚は、精神を助ける。
Hae sunt divisiones quae secundum carnem nostram animamque a summo operatore divisae sunt.
PL 14, 482Aこれらが、我々の肉と魂に即して、最高の作り手によって分けられた区分である。
58. Unde oportet nos colligere quia etiam iste mundus velut per membra quaedam gemina, et tamquam ἀντιπρόσωπα distributus est: terra in montes et in campos; ut sunt partes nostri corporis elatiores aliae, aliae planiores.
PL 14, 482A58. ここから我々は、この世界もまた、いわば対をなす肢体によって、またアンティプロソーパ(向かい合うもの)のように配されていると結論せねばならない。地は山と平野に分かれる。我々の体の部分にも、より高いものとより平らなものがあるのと同じである。
Eminent scapulae, et pedum superiora, vel manuum: latera vero et inferiora cervicis, velut valles trita et concava. Quod et de vola manus intelligere licet. Nam in ipso calcaneo pedis eminere alia, media autem sinuata esse quis dubitat?
PL 14, 482B肩甲骨や足と手の甲は盛り上がっており、脇腹や首の下のほうは、いわば踏まれた窪んだ谷のようである。手のひらについても同じことが理解できる。かかとそのものにおいても、あるところは盛り上がり、真ん中が窪んでいることを、誰が疑うだろうか。
Aqua in mari salsa, in flumine dulcis, vel in fontibus. Est aer hiberno frigidus, veris mensibus temperatus, calidus aestate. Ergo ista divisit operator.
PL 14, 482B水は、海では塩辛く、川や泉では甘い。空気は、冬は冷たく、春の月々には穏やかで、夏には暑い。これらを作り手が分けたのである。
Mentem autem nostram, quae modo avium, virtutum diversarum et vigoris sui vecta remigiis, super coelum evolat, non divisit; quia Trinitati adhaeret dividenti omnia, soli indivisae.
PL 14, 482Bしかし我々の精神は、鳥のように、さまざまな徳とその活力の櫂に運ばれて、天を越えて飛び去るものであるが、これを神は分けなかった。精神は、すべてを分けるが自らは分かたれない唯一の三位一体に付き従っているからである。
Unde philosophi superiorem mundi hujus substantiam quam aethera vocant, non ex caeterorum elementorum volunt admixtione constare: sed splendidam, et multo refulgentem lumine, quae non terrae sordidum, nec aquarum humidum, nec aeris nebulosum, nec ignis ipsius rutilum quidquam recipiat, ex quinta quadam οὐσίᾳ esse asserunt, et velut volucrem mundi hujus mentem velociorem purioremque esse caeteris partibus.
PL 14, 482Bそれゆえ哲学者たちは、この世界の上方の実体、彼らがエーテルと呼ぶものは、ほかの元素の混合によってできているのではないと言う。輝かしく、多くの光を放ち、地の汚れも、水の湿りも、空気の霧も、火そのものの赤みも何ひとつ受け入れないもので、ある第五のウーシア(実体)から成ると主張し、この世界のいわば翼ある精神として、ほかの部分より速く、より純粋だと言う。
Nam aliae mixtae sibi et concretae sunt. Nos autem nihil materialis compositionis immune atque alienum putamus, praeter illam solam venerandae Trinitatis substantiam, quae vere pura ac simplex sincerae impermixtaeque naturae est: quamvis aliqui putent de illa quinta οὐσίᾳ lucem esse clariorem, de qua dixerit David quod Deus sit circumdatus lucem sicut vestimentum (Ps. CIII, 2) .
PL 14, 482Cほかの部分は互いに混ざり合い、凝り固まっているからである。しかし我々は、物質的な構成から免れ、それと無縁であるものは何もないと考える。ただ、崇むべき三位一体の実体のみが例外であって、それはまことに純粋で単純であり、混じりけのない本性である。もっとも、ある人々は、あの第五のウーシアから、より明るい光があると考える。ダビデはそれについて、神は衣のように光をまとっていると言った(詩篇103:2)。
Et Apostolus scripserit de ipso omnipotente Deo, quod solus habeat immortalitatem, et lucem habitet inaccessibilem (I Tim. VI, 16) .
PL 14, 482Dそして使徒は、全能の神自身について、神のみが不死をもち、近づきがたい光に住むと書いた(一テモテ6:16)。
59. Qua autem ratione dixerit quod aves descenderint supra divisa corpora vitulae, caprae, atque arietis (Gen. XV, 11) , non facile reperio, nisi quod omnia terrena, maritima, atque ipsa aeria plena sunt insidiarum ac perturbationum.
PL 14, 482D59. ところで、鳥が子牛とヤギと雄羊の分けられた体の上に降りたと聖書が言う(創世記15:11)理由は、私は容易には見いだせない。ただ、地上のものも、海のものも、空気のものそのものも、すべて罠と動揺に満ちている、ということを除いては。
Videntur enim aves istae cibi causa descendisse supra corpora. Naturaliter autem violentiores potioresque viribus super infirmiores irruunt, et quasi mortuis corporibus incumbunt, ex improviso frequentius irruentes: vel, quod verius puto, quia princeps mundi hujus, et volucres coeli, spiritualium nequitiae quae sunt in coelestibus, eos qui mundana sollicitudine curaque divisi sunt, gravi motu incessant, et velut cadavera mortuorum dilacerent dente aspero.
PL 14, 483Aこれらの鳥は、食べ物のために体の上に降りたと見える。だが自然に、より激しく力の勝る者は、より弱い者に襲いかかり、死んだ体の上にのしかかるように、不意にしばしば襲いかかる。あるいは、より真実だと私が思うには、この世の首領と天の鳥、すなわち天上にある霊的な悪の諸霊が、この世の気遣いと心配によって分けられている者たちを、重い動きで襲い、死者の亡骸を荒い歯で引き裂くかのようにするのである。
De his enim dictum est: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 60) ; quia sunt de regno diaboli qui in seipsum divisus est.
PL 14, 483A彼らについて言われたからである。「死者に、自分たちの死者を葬らせよ」(ルカ9:60)。彼らは、自分自身に対して分かれた悪魔の国に属しているからである。
Qui autem sunt de regno Dei, quibus dicit Jesus: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) , hi non sunt divisi, quia adhaerent Deo; quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est: Erunt enim, inquit, duo in carne una.
PL 14, 483Aだが、神の国に属する者、イエスが「神の国は汝らのただ中にある」(ルカ17:21)と語りかける者たちは、分けられていない。神に付き従っているからである。「遊女に付き従う者は一つの体である」。「二人は一つの肉となるであろう」と言うからである。
Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 16 et 17) . Isti ergo non sunt mortua corpora; ut volucres coeli comedant eos, sed sunt spiritus; facit enim Deus angelos suos spiritus.
PL 14, 483B「しかし主に付き従う者は一つの霊である」(一コリント6:16-17)。したがって、この者たちは死んだ体ではなく、天の鳥が彼らを食うことはない。彼らは霊である。神は自らの天使たちを霊とするからである。
Denique supra columbam et turturem non descenderunt, quia divisae istae aves non erant. Non sunt enim divisi justi quibus dicitur, ut sint simplices sicut columbae (Matth. X, 16) .
PL 14, 483Bそれゆえ、ハトとヤマバトの上には降りなかった。これらの鳥は分けられていなかったからである。「ハトのように素朴であれ」と言われている義人たちは、分けられていないのである(マタイ10:16)。
Ideoque dicit David, quia et passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4) . Haec spectabat Abraham, haec profundo et spiritali considerabat intuitu.
PL 14, 483Bそれゆえダビデは言う。「スズメは自分のために家を見いだし、ヤマバトは雛を置くための巣を自分のために見いだした」(詩篇83:4)。アブラハムはこれらを見つめ、これらを深く霊的なまなざしで考察していた。
60. Ideoque scriptum est: Consedit illis Abram (Gen. XV, 12) , non quasi aruspicinae, sed quasi coelestis revelationis interpres, signa divinae operationis explorans.
PL 14, 483B60. それゆえ「アブラムは彼らのそばに座った」(創世記15:12)と書かれている。それは腸卜の者としてではなく、天の啓示の解き明かす者として、神の働きのしるしを探る者として、である。
Mens enim directa ad Christi gratiam videbat hunc mundum plenum esse iniquitatis, quae velut a summo coeli volaret, et opprimeret infirmos terrae: pudicitiam autem, fidem, sinceritatem nullis esse obnoxias passionibus: avaritiam vero, et sollicitudines saeculi quibus suffocantur qui habent voluptates divitiarum, dilacerari ac dividi.
PL 14, 483Cキリストの恩寵へと向けられた精神は、この世界が不義に満ちていると見ていた。その不義はいわば天の頂から飛んで、地の弱い者たちを圧迫するのである。他方、貞潔、信仰、誠実は、いかなる情念にも従わず、貪欲と、富の快楽をもつ者たちを窒息させる世の気遣いは、引き裂かれ、分けられると見ていた。
Unde et divitiae dictae sunt curae et cogitationes mundi hujus (Matth. XIII, 22) ; quod mentem dividant, atque in diversum scindant, et in partes trahant, nec sinant incorruptam esse et integram.
PL 14, 483Cそれゆえ、富はこの世の気遣いと思い煩いと呼ばれた(マタイ13:22)。富が精神を分け〔ミーニュの脚注は、アンブロシウスが divitiae(富)を divido(分ける)から導いているとする〕、あちこちへと引き裂き、さまざまな部分へ引き込み、損なわれず全きものであることを許さないからである。
Vir ergo pacificae mentis considebat, et considerabat quatenus prohibere cominus posset ea mala, quae hominibus invehuntur; mens enim sapientis viri ac justi mederi studet humanis casibus, et prohibere ac resecare animarum nostrarum labores.
PL 14, 483Cそれゆえ平和な精神の人は、座し、また考察していた。人々に襲いかかる災いを、間近で防ぎえないかと考えていたのである。賢く正しい人の精神は、人間の災難を癒し、我々の魂の苦しみを防いで切り取ろうと努めるからである。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 14, 483DQuare ceciderit excessus ac timor super Abraham; quidve redditum eidem oraculum de suae posteritatis peregrinatione et servitute in Aegypto, de morte propria, deque liberatione posteritatis ejusdem significet? Quo denique visio flammae atque fornacis pertineat?
PL 14, 483Dなぜ忘我と恐れがアブラハムの上に落ちたのか。また、彼に返された神託、すなわち彼の子孫のエジプトでの寄留と隷属について、彼自身の死について、またその子孫の解放について、神託は何を意味するのか。さらに、炎とかまどの幻は何にかかわるのか。
61. Denique quam hoc Abraham spiritali et prophetico affectu fecerit sequentia docent. Nam solis occasu excessus cecidit super eum: et ecce timor magnus et tenebrosus incubuit super eum (Gen. XV, 12) .
PL 14, 484A61. では、アブラハムがこれを、霊的で預言者的な心の傾きでどれほど行ったかは、続く箇所が教える。「日の入りのとき、忘我が彼の上に落ちた。見よ、大いなる暗黒の恐れが彼の上にのしかかった」(創世記15:12)。
Excessus prophetis fieri solet, sicut habes Prophetam dixisse: Ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax (Ps. CXV, 2) . Excedit enim mens prophetae velut fines quosdam humanae prudentiae, quando repletur Deo.
PL 14, 484A忘我は預言者たちに起こるのが常であり、あなたは預言者がこう言っているのを見いだす。「私は忘我のうちで言った、すべての人は偽り者である」(詩篇115:2)。預言者の精神は、神に満たされるとき、人間の思慮のいわば境界を越えて出てゆくからである。
Et ante evacuat se cogitationibus et disceptationibus saeculi hujus; ut advenienti gratiae spiritali puram se et exinanitam praebeat, superveniat in eam Spiritus sanctus magna se vi infundens, ita ut mens hominis subito turbetur.
PL 14, 484Aまず、この世の思い巡らしと論争から自らを空にする。到来する霊的な恩寵に対して、自らを清く空虚なものとして差し出すためであり、聖なる霊が大いなる力で自らを注ぎつつその精神の上に臨み、人間の精神が突然動揺するほどになる。
Denique Angelus venit ad Mariam, et cum sedulitate et gratia venit; et tamen Maria mota est in introitu ejus. Unde Angelus ait ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: et ecce concipies in utero, et paries filium (Luc. I, 30 et 31) .
PL 14, 484Aさらに、天使がマリアのもとに来たとき、熱心さと恩寵とともに来たが、それでもマリアは彼の入ってくるときに動揺した。そこで天使は彼女に言う。「恐れるな、マリアよ。汝は神のもとで恩寵を得たからである。見よ、汝は胎に宿り、子を産む」(ルカ1:30-31)。
Cognoscimus ergo quia quando venit gratia Dei super propheticam mentem, subito irruit, et inde incubuisse et cecidisse super prophetas Spiritum sanctum legimus; quia excessum patitur, et turbatur, et timet, et quibusdam ignorantiae et imprudentiae tenebris offunditur: sicut et in Actibus Apostolorum legimus (Act. IX, 4) quia circumfulsit super Saulum de coelo, et cecidit, et horrore animi turbatus est, et audivit vocem de coelo dicentem: Saule, Saule, quid me persequeris (Ibid.) ?
PL 14, 484Bそれゆえ我々は知る。神の恩寵が預言者的な精神に臨むとき、それは突然襲いかかる。聖なる霊が預言者たちの上にのしかかり、落ちたと我々が読むのはそのためである。精神は忘我を受け、動揺し、恐れ、無知と無思慮のある種の暗闇に包まれるからである。使徒言行録でも我々は読む(使徒言行録9:4)。天から光がサウロの周りに輝き、彼は倒れ、心の恐れに動揺し、天からの声が語りかけるのを聞いた。「サウロ、サウロ、なぜ私を迫害するのか」(使徒言行録9:4)。
Desinit enim videre saecularia, qui incipit audire divina. Unde et timorem Abrahae et tenebras mirari non debes, quasi praeter virtutem aut meritum ejus acciderint, cum prophetarum consuetudini congruere advertas, quando adjuncta, ut cognoscant futura.
PL 14, 484Bこの世のことを見ることをやめるのは、神のことを聞きはじめる者だからである。それゆえ、アブラハムの恐れと暗闇を、あたかも彼の徳や功に反して起こったかのように、不思議に思ってはならない。それは預言者たちの慣習に合致していると、あなたは気づくはずである。預言者たちには、未来のことを知るために、恐れと闇が添えられるのである〔底本は quando adjuncta, ut cognoscant futura。ミーニュの脚注は、adjuncta に「恐れと闇が(timor et tenebrae)…である」を補って解するよう示す。諸版は quando cognoscunt futura(彼らが未来を知るとき)と読む〕。
62. Continuo autem dictum habes ad eum: Sciendo scies quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servitio opprimentur, et nocebunt eis, et humiliabunt eos annis quadringentis (Gen. XV, 13) .
PL 14, 484C62. 続けて、あなたは彼に言われたことを見いだす。「汝は確かに知るであろう。汝の子孫は自分のものでない地で寄留者となり、彼らは隷属によって圧迫され、人々は彼らに害をなし、四百年にわたって彼らを卑しめるであろう」(創世記15:13)。
Merito tenebrosus horror et magnus factus est; quia magna oracula deferebantur, cum de populo saeculorum dabatur praeceptum. Quomodo tam facile capere istud mens humana poterat, maxime quae admonebatur, ut in hac peregrinaretur terra?
PL 14, 484C暗黒の大いなる戦慄が起こったのも当然である。大いなる神託が伝えられていたからであり、世々にわたる民についての命令が与えられていたからである〔saeculorum の係りは定かでない〕。人間の精神が、とりわけこの地で寄留せよと勧告されている精神が、これほど容易にこれを受け取りえたであろうか。
Non enim tam quae futura erant declarabantur, quam praescribebantur quae facienda nobis forent: Peregrinum, inquit, erit semen tuum; sive quia omnes homines peregrini esse debeamus in hac terra, omnium etenim pater est Abraham: sive quia verum semen Abrahae peregrinetur in hoc mundo.
PL 14, 484Cというのも、そこで宣言されていたのは、起ころうとしていることというより、我々がなすべきこととして定められていたことだからである。「汝の子孫は寄留者となる」と彼は言う。それは、我々すべての人間がこの地で寄留者でなければならないからか――アブラハムはすべての人の父だからである――あるいは、アブラハムのまことの子孫がこの世で寄留するからである。
Illud enim verum semen est, de quo dictum est: In Isaac erit semen tuum (Gen. XXI, 12) . Denique qui se Abrahae haeredem agnoscebat ait: Advena ego sum in hac terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 13) .
PL 14, 484Dあのまことの子孫とは、「イサクにおいて汝の子孫があるであろう」(創世記21:12)と言われている者のことである。さらに、自らがアブラハムの相続人であることを認めていた者は言う。「私はこの地では旅人であり、寄留者である。私のすべての先祖と同じである」(詩篇38:13)。
Qui enim peregrinus hic fuerit, civis in coelo est; qui autem in hac terra omnem animae suae substantiam constituendam putaverit, haereditatemque hujus terrae acquirendam exsultaverit, a Dei regno excludetur.
PL 14, 485Aというのも、ここで寄留者であった者は、天では市民だからである。だが、この地に自らの魂のすべての実体を築くべきだと考え、この地の相続を得ることを喜ぶ者は、神の国から締め出されるであろう。
Unde Apostolus ad fideles viros, et cives Hierusalem illius quae in coelo est, et Ecclesiae filios dicit: Ergo jam non estis advenae atque peregrini: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19) .
PL 14, 485Aそれゆえ使徒は、信仰ある人々、天にあるあのエルサレムの市民、教会の子らに向かって言う。「だから、汝らはもはや旅人でも寄留者でもなく、聖徒たちの市民であり、神の家族である」(エフェソ2:19)。
Non ergo haec terra nostra est, de qua potest princeps mundi hujus dicere ostendens omnia regna orbis terrae: Tibi dabo potestatem hanc, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 8) : erunt omnia tua quae sibi alieni vindicant, et servitio opprimunt populum Dei; ut servis ejus nocere, et humiliare conentur sanctos Dei.
PL 14, 485Aしたがって、この地は我々のものではない。この世の首領は、地の全世界のあらゆる国々を示して、これについてこう言いうる。「もし汝がひれ伏して私を拝むなら、この権力を汝に与えよう」(マタイ4:8)。「すべては汝のものとなる」。それは、よそ者たちが自分のものだと主張し、隷属によって神の民を圧迫しているものである。彼らは神の僕たちを害し、神の聖徒たちを卑しめようと試みるのである。
Denique ipse Filius Dei nihil sibi ex hoc mundo vindicandum putavit, unde ait: Venit mundi hujus princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 14, 485Bそもそも、神の子自身が、この世から何ひとつ自分に要求すべきでないと考えた。それゆえ彼は言う。「この世の首領が来る。だが、私のうちには何も見いださないであろう」(ヨハネ14:30)。
Diversi ergo Domini in servitute nos volunt tenere, incessat diabolus, infestant angeli ejus, passiones motusque corporis velut domestici atque intestini hostes inquietant. Foris pugnae, intus timores: foris pugnae, intus cupiditates.
PL 14, 485Bしたがって、異なる主人たちが我々を隷属のうちに保とうとし、悪魔は襲いかかり、その天使たちは攻撃し、情念と体の動きは、家の中の内なる敵のように我々を騒がせる。外には戦い、内には恐れがある。外には戦い、内には欲望がある。
Aliena est enim interni corporis substantia puritati cordis; et ideo impugnat, vel certe repugnat.
PL 14, 485B内なる体の実体は、心の清さにとって縁遠いものだからである。それゆえ、攻撃し、あるいは少なくとも反抗するのである。
Bellum ergo quotidianum est, et intra castra eadem grave praelium, donec Deus misericors diabolum atque ministros ejus judicet, passiones restinguat, ac subjiciat menti sedulae, exquirat animas nostras de omnibus offensionis, et periculi nostri auctoribus, qui ait: Sanguinem animarum vestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum (Gen. IX, 5) .
PL 14, 485Bしたがって戦いは日々のものであり、同じ陣営の内側にも激しい戦いがある。慈悲深い神が悪魔とその手下たちを裁き、情念を鎮め、これを熱心な精神に服させ、我々の躓きと危険のあらゆる張本人から我々の魂を求め返すまで続く。神は言う。「私は、汝らの魂の血を、すべての獣の手から求めるであろう」(創世記9:5)。
Et Joannes vidit et dixit: Quia mors et infernus missi sunt in stagnum ignis (Apoc. XX, 15) . 63. Itaque exibunt justi, ut nihil de suo dimittant in hac terra; ne spolia eorum resideant apud incolas et possessores istius terrae.
PL 14, 485Cまたヨハネは見て、言った。「死と冥界は、火の池に投げ込まれた」(黙示録20:15)。63. こうして義人たちは出てゆき、この地に自分のものを何ひとつ残さない。彼らの戦利品が、この地の住民や所有者のもとに留まらないためである。
Qui etiam sic abibunt de terra Aegypti ista, ut vasa quae sumpserunt ab Aegyptiis mutuo (Exod. XII, 35 et 36) , vel aurea, inquit, vel argentea quibus ad tempus uterentur, secum auferant, et depraedentur Aegyptios.
PL 14, 485C彼らはまた、このエジプトの地から出てゆくときには、エジプト人から借りた器、聖書の言うところでは金や銀の器で、一時のあいだ用いるためのものを(出エジプト記12:35-36)、自分たちとともに持ち去り、エジプト人から奪い取るであろう。
Haec vasa acceperunt voluntate Domini, et secum ea auferunt, quia resurrectionis filii sunt, quibus dicitur: Non peribit capillus de capite vestro (Luc. XXI, 18) . Vasa haec Aegyptii dederunt, quae de terra afflictionis sunt assumpta.
PL 14, 485C彼らはこれらの器を、主の意志によって受け取り、自分たちとともに持ち去る。復活の子らだからである。彼らに言われている。「汝らの頭の髪の毛一本も失われない」(ルカ21:18)。これらの器は、苦難の地から取られたものをエジプト人が与えたものである。
Et sunt alia aurea, alia argentea, quia omnis creatura Dei bona, et maxime hominis in terris praestantissima, quam honoravit Deus, ut inspiraret in faciem ejus spiritum vitae, et omnibus praeficeret animantibus.
PL 14, 486Aそして、金のものもあれば銀のものもある。神のすべての被造物は善いからであり、とりわけ地上の人間はもっとも優れており、神は、その顔に命の息を吹き込み、すべての動物の上に立てるために、これを尊んだからである。
Haec illa sunt vasa de quibus dicit Apostolus: Habemus thesaurum in vasis fictilibus (I Cor. IV, 7) . Haec est vestis Aegyptiorum qua vestitur anima nostra; ut locupletior hinc recedat, et quo hic vehementer laborabat, liberetur.
PL 14, 486Aこれこそ、使徒が言うあの器である。「我々は宝を土の器に持っている」(一コリント4:7)〔刷られた引照は一コリント。この句は二コリント4:7に当たる〕。これがエジプト人の衣である。我々の魂はそれをまとっている。魂がここから去るときに、より豊かになり、ここで激しく労していたものから解き放たれるためである。
Non solum enim omnis creatura ingemiscit, et parturit, sed etiam nos; donec veniat redemptio corporis nostri. Habet Dominus curam operis sui, habet naturae promptae in plerisque ad rationem ac benevolentiam.
PL 14, 486A被造物すべてがうめいて産みの苦しみをしているだけでなく、我々もまた、我々の体の贖いが来るまでそうである。主は自らの業を気遣う。多くの場合に理と好意へと向かいやすい本性をも気遣う〔二つ目の habet は目的語を欠くが、前の curam を受けると取った〕。
Neque enim excidi et perire patimur arbores, quarum circa primos fructus nobis fetura prorumpit, si posteriore aetate eas aut ventus decutiat, aut sol adurat, aut sufficienda et subministranda virtute siccitatibus deficiat substantia: sed melioribus auris differimus examinandas.
PL 14, 486Aというのも、我々は、木が切り倒されて滅びるのを許さないからである。その木は、最初の実のあたりで我々に実りを噴き出すのだが、のちの年齢になって、風がそれを打ち落とすか、太陽が焼くか、補い供給すべき力が日照りのために実質を欠いても、そうである。むしろ、より良いそよ風の時に吟味するために、先に延ばすのである。
Et ideo Dominus Deus noster bonae voluntatis remunerator, etiam primae feturae atque indolis contemplationem habens omne colligi patitur animae nostrae patrimonium et reservari, futuri adventus illud probaturus temperie.
PL 14, 486Bそれゆえ、我々の主なる神は、善き意志に報いる者であり、最初の実りと素質についてもその顧慮をもっており、我々の魂の財産がすべて集められ保たれることを許し、来たるべき到来の時節によって、それを試そうとする。
64. Memor itaque sui muneris quod immortale voluit esse aequis, sed si culpa non obrepsisset et gravis, quae fecit ut non expediret homines diu vivere, ait ad Abraham: Tu autem ibis ad parentes tuos cum pace, nutritus in senectute bona (Gen. XV, 15) .
PL 14, 486B64. こうして神は、自らの賜物を思い起こす。それを、正しい者たちに対して不死のものとしようと欲したのであり、もし重い罪責が忍び込まなければそうであったはずだが、その罪責のゆえに、人間が長く生きることはもはや益とならなくなった〔底本は aequis。本文が崩れているらしく、「正しい者たちに対して」と解した。aeque(等しく)の誤りとも読める〕。神はアブラハムに言う。「汝は平和のうちに汝の先祖のもとへ行き、良い老年に養われる」(創世記15:15)。
Patitur nos discedere ex hoc saeculo, ut secessione animae hoc corpus resolvatur in terram suam, et fiat finis peccati: deinde per resurrectionem reformetur divinae liberalitatis gratia. Ideoque dicit ad Abraham: Tu ibis ad patres tuos.
PL 14, 486B神は我々がこの世から去ることを許す。魂が離れることによってこの体が自らの土に解け、罪の終わりがなされるためである。そののち、神の寛大さの恩寵によって、復活を通して再び形づくられる。それゆえ、アブラハムに言う。「汝は汝の先祖のもとへ行く」。
Nonnulli putaverunt patres esse elementa, ex quibus constat caro nostra dum vivimus, et in quae resolvimur.
PL 14, 486Cある人々は、先祖とは元素のこと、すなわち我々が生きているあいだ我々の肉がそれから成り、我々がそこへと解けてゆくもののことだと考えた。
Sed nos qui meminimus matrem nobis esse Hierusalem, quae sursum est, quae libera est, quae est mater omnium nostrum, sicut dicit Apostolus (Galat. IV, 26) , illos asserimus patres qui vitae merito et ordine praecesserunt.
PL 14, 486Cしかし我々は、使徒の言うとおり、上にあるエルサレムが我々の母であり、それは自由であって、我々すべての母であることを覚えている(ガラテヤ4:26)。それゆえ、生の功と順序において先に行った者たちを先祖であると、我々は主張する。
Erat illic Abel pia victima, erat pius et sanctus Enoch, erat Noe, ad eos promittitur Abraham transitus. Transit enim qui de hac vita recedens ad vitam demigrat alteram, qua vivit mens sapientis et justi viri qui nutritus est in pace.
PL 14, 486Cそこにはアベルがいた、敬虔な犠牲であった。敬虔で聖なるエノクがいた。ノアがいた。アブラハムの移り行きは、彼らのもとへと約束される。というのは、この生を去って別の生へと移り住む者が「移り行く」のであり、その生においては、平和のうちに養われた賢者にして義人の精神が生きるからである。
Nam insipiens in bello nutritur et in discordiis: justus in senectute bona vivit. Non dixit longa, sed bona (Gen. XV, 15) , quia justus bene senescit: injustorum autem nemo, quamvis cervis vivacibus diuturniore vita vixerit.
PL 14, 486C愚者は戦いと不和のうちに養われ、義人は良き老年のうちに生きる。〔神は〕「長い」とは言わず、「良き」と言った(創世記15:15)。義人はよく老いるからである。だが不義の者のうちには、たとえ長命のシカよりも長い生を生きたとしても、よく老いる者は一人もいない。
Nam diu vivere commune sapientibus atque insipientibus est: bene autem vivere speciale sapientis est, cujus senectus venerabilis, et aetas senectutis vita immaculata: non diuturna, inquit (Sap. IV, 8 et seq.) , neque numero annorum computata, nec capillis canis in capite, sed sensibus.
PL 14, 487A長く生きることは賢者にも愚者にも共通だが、よく生きることは賢者に固有のことである。その老年は尊ばれ、老年の齢は汚れのない生である。「それは長く続くものでもなく、年の数で数えられるものでもなく、頭の白髪にもよらず、思慮による」と彼は言う(知恵の書4:8以下)〔sensibus は、ここでは「分別」「思慮」の意に取った。次の文の senserit と響き合う〕。
Ille ergo bene senescit, qui bene senserit. 65. Quarta autem generatione revertentur (Gen. XV, 16) . Historia quidem de Judaeis videtur convenire, qui in Aegyptum transierunt, et de Aegypto exierunt.
PL 14, 487Aそれゆえ、よく老いるのは、よく考えた者である。65. 「第四の世代に彼らは戻ってくる」(創世記15:16)。歴史の上では、エジプトに移り、エジプトから出て行ったユダヤ人にあてはまるように見える。
Quadringenti enim et triginta anni eorum illic exacti sunt: sed non omnes centenos, et quot excurrunt, annos vixerunt, sicut Moyses, aut Jesus Nave; ut quartae generationis tempus conveniat.
PL 14, 487A彼らはそこで四百三十年を過ごしたが、全員がモーセやヌンの子イエス〔ヨシュア〕のように百年、あるいはそれを超える年数を生きたわけではない。そうであれば第四の世代の時に合うであろうが、そうではない。
Unde mysticum aliquid magis requiramus, eo quod tetras omnibus numeris apta sit, et radix quaedam decimae ac fundamentum, hebdomadis quoque media. Denique nonagesimus tertius psalmus scribitur quarta Sabbati; eo quod hic numerus medius sit priorum et sequentium.
PL 14, 487Bそれゆえ、むしろ何か神秘的なものを求めよう。四(tetras)はあらゆる数に適っており、十のいわば根であり基礎であって、また七のうちでも中央にあるからである。また、第九十三詩篇には「週の第四日」と記されている。この数が前の数と後の数の中央にあるからである。
Tres enim praecedunt eum, primus, secundus, tertius; et tres sequuntur, quintus, sextus, septimus. Qui hunc psalmum canit, velut aptis numeris vitam istius mundi transigit, quasi tetragonus, et stabilis, atque perfectus.
PL 14, 487Bすなわち三つが先立つ。第一、第二、第三である。そして三つが続く。第五、第六、第七である。この詩篇を歌う者は、いわば適った数に従ってこの世の生を過ごし、いわば四角形のように、安定して、完全である。
In quatuor libris plenum Evangelium atque perfectum est. Quatuor animalia mystica sunt. Mundi quoque istius partes quatuor sunt, ex quibus congregati filii Ecclesiae regnum Christi sacratissimum propagarunt, venientes ab Oriente atque Occidente, Septentrione et Meridie.
PL 14, 487B四つの書において福音は満ちて完全である。四つの生き物は神秘的な意味をもつ。この世界の部分もまた四つあり、そこから集められた教会の子らが、キリストのいと聖なる国を広めた。東と西、北と南から来た者たちである。
Quadripartito igitur latere sancta surrexit Ecclesia. Decas quoque ex isto numero assurgit. Si enim connectas ab uno usque ad quatuor, hoc modo decimam facies.
PL 14, 487Cかくして聖なる教会は四方の側面から立ち上がった。十もまたこの数から立ち上がる。一から四までを加えていくなら、このようにして十を作るからである。
Computa unum, adde illi duo, fiunt tres: adde tribus tres, fiunt sex: et ad sex adde quatuor, fiunt decem. Tetras igitur decem implet, decas numerum omnem complectitur. Quatuor quoque aetates sunt hominis, pueritia, adolescentia, juventus, maturitas.
PL 14, 487C一を数え、それに二を足せば三になる。三に三を足せば六になる。六に四を足せば十になる。かくして四は十を満たし、十はあらゆる数を包む。人間の年齢もまた四つある。少年期、青年期、壮年期、円熟期である。
Paulatim assurgit et fundatur. Sapientia itaque summa prudentiae quarto aetatum ordine venit. Meritoque ut si quis ante sub rege Aegypti fuit, maturioris tamen consilii exit de potestate ejus, et legem sibi agnoscit sequendam. Tunc fit ei istius vitae mare pervium.
PL 14, 487C人は少しずつ立ち上がり、固められる。それゆえ、思慮の頂点である知恵は、年齢の順の第四にやってくる。そして、かつてエジプトの王のもとにあった者であっても、より成熟した判断をもってその権力から出て、自らが従うべき法を認めるのは、当然のことである。そのとき、この生の海は彼にとって渡れるものとなる。
Similis ratio his quae gignuntur solo. Ubi semen sparsum fuerit, solvitur humo; et primo prorumpit in radicem, deinde germinat, formatur fructus, et postea maturescit.
PL 14, 487D地に生まれるものにも同じ理がある。種が蒔かれると、土の中でほどけ、まず根となって出て、次に芽吹き、実が形づくられ、のちに熟する。
Arbores quoque ipsae primum fructum ferunt, deinde ipse adolescit fructus, accessu temporis mutat colorem, quarto ordine consummatur, hoc est, novissimo.
PL 14, 487D木々もまずは実を結び、次にその実が育ち、時が進めば色を変え、第四の段階、すなわち最後に完成する。
Ita ergo et nos in terra hac afflictionis fugiamus lateres formare: sed lacrymis et gemitu provocemus Domini misericordiam; ut mittat nobis Moysen et Aaron, hoc est, legem et sacerdotem: sed illum verum Sacerdotem et sacerdotum principem, qui licet inter homines versaretur, dicebatur: Ecce spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) ; et liberet nos de terra Aegypti, ut pascha Domini celebremus.
PL 14, 487Dそれゆえ我々もまた、この苦難の地で煉瓦を作ることを避けよう。涙と嘆きによって主の慈しみを呼び起こそう。主が我々にモーセとアロンを、すなわち律法と祭司を遣わすように。ただし〔遣わされるのは〕、あの真の祭司、祭司たちの長である。彼は人々の間にいたときにも、「我々の顔の前にある息、主なるキリスト」と言われた(哀歌4:20)。そして〔その祭司が〕我々をエジプトの地から解き放ち、我々が主の過越を祝えるようにするのである。
Feramus etiam fructum fidei ab ipsa pueritia, augeamus in adolescentia, coloremus in juventute, compleamus in senectute. Jam enim securis ad radicem arboris posita est; ut qui facit, fructum ferat.
PL 14, 488A信仰の実も、まさに少年期から結ぼう。青年期にそれを増し、壮年期に色づかせ、老年に満たそう。すでに斧は木の根もとに置かれているからである。実を作る者は、実を結ばねばならない。
Adultam etiam maturamque segetem nostram messor inveniat; ut maturos fructus in apothecis recondat, ne immaturos hyems deprehendat, ventus decutiat, pluvia corrumpat.
PL 14, 488A収穫する者が、我々の畑の穀物が成熟し十分に実ったのを見いだすように。成熟した実を倉に納め、未熟な実を冬が捉えたり、風が落としたり、雨が腐らせたりすることのないように。
66. Ego tamen arbitror significari magis inter adventum Domini priorem, et secundum qui futurus est judicii dies, tempus medium.
PL 14, 488B66. しかし私は、むしろ主の第一の到来と、審判の日となる第二の到来との間の、中間の時が示されていると考える。
Ideo enim et ad solis occasum viro hujusmodi factus est pavor magnus, quia occidente jam mundo, futurum sacrificium declarabatur, quo mundus redimeretur, fides esset hostia, quae non divideretur a filiis Abrahae. Nam qui eam dividunt, non sunt Abrahae filii.
PL 14, 488Bこの人に日没のころ大きな恐れが起こったのも、すでに世が沈みゆくときに、来たるべき犠牲が告げられたからである。その犠牲によって世は贖われ、信仰は、アブラハムの子らによって分けられることのない供え物となる。信仰を分ける者は、アブラハムの子ではないからである。
Fides comparatur regno coelorum: Simile est enim regnum coelorum grano sinapis . . . . (Matth. XIII, 31) . Et: Simile est regnum coelorum negotianti (Ibid., 45 et 46) qui emit agrum, et invenit in eo margaritam pretiosam.
PL 14, 488B信仰は天の国に比べられる。「天の国はカラシ種のようである。……」(マタイ13:31)。また「天の国は商人のようである」(マタイ13:45-46)。その商人は畑を買い、そこに高価な真珠を見いだした。
Regnum coelorum indivisum est; quia regnum Trinitatis unum est. Ideo perpetuum atque aeternum, quia indivisum; omne enim regnum divisum facile destruetur.
PL 14, 488B天の国は分かたれない。三位一体の国は一つだからである。それゆえ永続し永遠である。分かたれないからである。分裂した国はみな容易に滅びるであろう。
Hostia etiam foret pudicitia Trinitati dicata, post illud sacrificium, vitulae quoque pro laboribus, quia sacerdotalis est victima: caprae autem, quia pro peccatis hostia: arietis, quia pro omni mundo, et pro ipsis arietibus vel coelestibus, non solum pro hominibus, nec solum pro agnis, sed etiam pro haedis quos peccatricis generationis fetore exuit.
PL 14, 488Cこの犠牲のあと、三位一体にささげられた貞潔もまた犠牲となるであろう。〔犠牲となるのは〕また、労苦のための子牛でもある。それは祭司の犠牲獣だからである。ヤギは、罪のための犠牲だからである。雄羊は、全世界のため、また天の雄羊たちのためでもある。人間のためだけでなく、子羊のためだけでもなく、罪深い世代の悪臭から彼が解き放った子ヤギたちのためでもあるからである。
Testificatur oraculum futuros adhuc in terra afflictionis Abrahae filios; ut in agone multorum et gravium certaminum se probent: et ita cum multa supellectili aureorum et argenteorum vasorum spoliis opimis exeant et revertantur animae, atque exeant pretiosa possidentes corpora diversarum virtutum, et praecipue castimoniae possessionum thesauro repleta, sumpturae etiam Christi judicio de diabolo, et ejus ministris, caeterisque qui sibi voluerunt nocere, vindictam.
PL 14, 488Cこの託宣は、アブラハムの子らがなおも苦難の地にいることになると証しする。それは、多くの重い闘いの試練のなかで自らを証しするためであり、こうして魂は、多くの金銀の器の財を携え、豊かな戦利品とともに出て行き、戻って来る。さまざまな徳の貴い体を所有して出て行き、とりわけ貞潔という所有の宝で満たされ、またキリストの裁きによって、悪魔とその使いたち、そして自分たちに害を加えようとしたほかの者たちへの報復を果たすことにもなる。
Tunc erit pavor magnus etiam justorum. Nemo enim sine peccato. Omnes habebunt quod timeant; quia impleta peccata erunt. Et cum superabundaverit peccatum, superabundabit et gratia.
PL 14, 488Dそのとき、義人たちにも大きな恐れが起こるであろう。罪のない者はいないからである。みな恐れるべきものを持つであろう。罪が満ちることになるからである。そして罪が満ちあふれたときには、恩寵もまた満ちあふれるであろう。
67. Iterum cum jam sol esset ad occasum, flamma facta est: et ecce fornax fumigabunda, et lampades ignis quae pertransierunt per media divisa illa (Gen. XV, 17) .
PL 14, 488D67. 「再び、日がすでに沈もうとするとき、炎が起こった。見よ、煙の立つかまど、そして、分かたれたそれらの間を通り過ぎた火のたいまつ」(創世記15:17)。
Etiamsi dubitaretur de superioribus, confirmarent sequentia; quando flammam factam ad occasum legimus, quae illuminaret vespertina mundi tempora, et fulgeret in tenebris, ac revelaret latentia. Denique continuo visa est fornax fumigabunda.
PL 14, 489A先に述べたことについて疑う余地があるとしても、続く箇所がそれを確かめるであろう。日没のころに炎が起こったと我々は読む。その炎は世の夕べの時を照らし、闇の中で輝き、隠れたものを明らかにするためである。そしてすぐに、煙の立つかまどが見られた。
Cujus similitudine exprimi videtur vita humana implicata iniquitatibus saeculi istius atque involuta, non habens veri fulgoris claritudinem, et splendorem sinceri luminis.
PL 14, 489Aそのかまどのたとえによって、この世の不正に絡みつかれ巻き込まれた人間の生が表されているように見える。その生は、真の輝きの明るさも、まじりけのない光の輝きももたない。
Intus quasi fornax aestuat diversis cupiditatibus, et quibusdam desideriorum anhelat ignibus: foris velut quodam fumo attexitur, ne videat veritatis faciem.
PL 14, 489A内では、かまどのようにさまざまな欲望で煮えたぎり、欲求の炎であえぎ、外では、いわば煙に覆われて、真理の顔を見ることができない。
Obumbrantur itaque et obducuntur quadam caligine oculi animae; ut confundatur globo quodam fumigantis nubiculae mentis adspectus; ne pura possit spectare negotia, donec coelestes lampades dirigat Dominus Jesus, hoc est, fulgorem gloriae suae.
PL 14, 489Aこうして魂の目は影に覆われ、闇に包まれ、煙る小さな雲の塊に精神の眼差しが乱されて、純粋な事柄を見ることができない。主イエスが天のたいまつ、すなわち自らの栄光の輝きを送るまでは。
Quando, inquit, non indigebunt luce lucernae, et lumine solis; quoniam ipse Dominus erit lux omnibus (Apoc. XXII, 5) , et ipse illuminabit omnia mundi istius, quorum supra cognita est divisio, nunc manifestata in lumine, non per speculum in aenigmate, nec in parte, sed facie ad faciem veritatis soliditas, atque illud quod perfectum est, possit videri.
PL 14, 489B彼は言う、そのときには「ともしびの光も太陽の光も要らなくなる。主自身がすべての者の光となるからである」(黙示録22:5)。そして主自身が、この世のすべてを照らすであろう。そのすべての区分は先に知られていたが、今や光の中で明らかにされ、鏡によって謎のうちに見るのではなく、部分的にでもなく、顔と顔を合わせて、真理の堅固さと、完全なものとが見られるようになる。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 14, 489BCum dicitur Abraham, semini tuo dabo terram hanc; ei vera beatitudo promittitur: magis tamen praefiguratur Ecclesia, cujus typus in Sara sterili, ut Synagogae atque haeresum in Agar ancilla exprimitur.
PL 14, 489Bアブラハムに「汝の子孫にこの地を与える」と告げられるとき、真の幸福が彼に約束される。しかしむしろ教会が予表されており、その予型は不妊のサラに、シナゴーグと諸異端の予型は女奴隷ハガルに表される。
Quae debeat esse sapientis vigilantia; et quid sit, quod Abrahae Deus pollicetur illis verbis, augebo te valde, etc. 68. Post haec secutum est oraculum Dei dicentis: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten (Gen. XV, 18) .
PL 14, 489B賢者の見張りはどのようなものであるべきか。また、「私は汝を大いに増やそう」などの言葉で神がアブラハムに約束することは何か。68. この後に、神の託宣が続いた。神は言う、「汝の子孫にこの地を与える。エジプトの川から、大河エウフラテスまで」(創世記15:18)。
Qui futuram gloriam demonstraverat, debuit etiam conferenda virtutum merita polliceri. Ipse enim et adjutor laborantium, et remunerator innocentium est. Aegyptus hic nomen non regionis, sed fluminis est.
PL 14, 489C来たるべき栄光を示した神は、授けられるべき徳の功績をも約束せねばならなかった。神自身が、労する者たちの助け手であり、無垢な者たちに報いる者だからである。ここで「エジプト」は、地域の名ではなく、川の名である。
Sic enim veteres Nilum vocabant, sive quod ipse regioni nomen dedisset, sive quod regionis accepisset vocabulum.
PL 14, 489C古人はナイル川をそう呼んだからである。川が地域に名を与えたのか、それとも地域の呼び名を川が受けたのか、いずれかである。
Denique et poeta graecus testificatur ita esse, dicens: Στῆσα δ' ἐν Αἰγύπτῳ ποταμῷ νέας ἁμφιελίσσας. (Homer., Odyss., Ξ) Angustum autem et vile est, ut putemus quod coelestibus signis terrena spoponderit.
PL 14, 489Cギリシアの詩人もそのとおりだと証言して言う、「私はエジプトの川に、両舷の反り返った船々を停めた」〔ギリシア語〕(ホメロス『オデュッセイア』第14歌)。だが、天に属するしるしに対して地上のものを約束したと考えるのは、狭く、卑しいことである。
Itaque consideremus ne forte perfectam beatitudinem et consummationem bonorum meritorum promiserit.
PL 14, 489Dそれゆえ、神が完全な幸福と、善き功績の完成を約束したのではないか、よく考えよう。
Perfecta enim beatitudo ex tribus istis videtur subsistere, corporis, atque animae, et accidentibus bonis, quae Graeci ἐνόντα dixerunt; ut sit corporis castimonia, patientia, vel temperantia, sit animae prudentia, atque justitia.
PL 14, 490A完全な幸福は、次の三つ、すなわち体、魂、そして付随する善から成り立つと見える。この付随する善をギリシア人は「エノンタ」(そこにあるもの)と呼んだ〔底本のギリシア語は「エノンタ」。「外的な善」を指す語(エクトス)の誤りか〕。すなわち、体には貞潔、忍耐、あるいは節制があり、魂には思慮と正義がある。
Aegyptus igitur flumen corporalia videtur significare. Unde et Geon (Gen. II, 13) dictus est ipse fluvius; quia de terra figuratus est homo. Euphrates autem quae sunt animae; eo quod fons sit justitia caeterarum virtutum, quae virtutes alias illuminet.
PL 14, 490Aそれゆえ、エジプトという川は、体に属するものを表すと見える。このためこの川自体もゲオン(創世記2:13)と呼ばれた〔ゲオンの名を「土」を意味する語と結びつけて説明していると取った〕。人間が土から形づくられたからである。エウフラテスは、魂に属するものを表す。正義がほかの徳の源泉であり、他の徳を照らすからである。
Prudentia enim sine justitia nocet: fortitudo quoque nisi eam justitia temperet, intolerabilis insolentia est, furori quam rationi proprior, dominationi quam libertati.
PL 14, 490A思慮は正義がなければ害をなす。勇気もまた、正義がこれを和らげなければ、耐えがたい傲慢であり、理性よりも狂暴に近く、自由よりも支配に近い。
Sobrietas et temperantia privata bona sunt, nec ulli usui, nisi justa erga Deum reverentia, et fidei mente pietatem colas. Justitia sola est quae virtutes omnes complectitur, et commendat omnes.
PL 14, 490A節度と節制は私的な善であって、あなたが神に対する正しい畏敬をもって、信仰の精神によって敬虔を培うのでなければ、何の役にも立たない〔reverentia を奪格に取った。ミーニュの脚注によれば、nec ulli usui を写本の一部と古い諸版は nec ullius vi と、後の諸版は nec ullius vis と読む〕。すべての徳を包み込み、すべての徳を引き立てるのは、正義だけである。
Accidentia quoque sunt negotiationes, mercaturae, et agriculturae, competentia quaestus laborum operumque ruralium. Sunt etiam corporis accidentia salubritas, et commoditas valetudinis, decus, fortitudo, quae ex tempore accidunt, et cum aetate mutantur.
PL 14, 490B付随する善には、また、商取引、交易、農耕があり、労苦や農作業から得られる収益にかなうものである。また体に付随する善として、健全さ、健康の好ましい状態、風采、体力があり、これらは時に応じて生じ、年齢とともに変わる。
69. Non mediocrem hanc triplicem gratiam putes. Habes enim perfectionem perfectam in Evangelio. Nam cum dicit Dominus Jesus legisperito illi: Diliges Dominum Deum tuum (Matth. XXII, 37) , animae justitiam mandat tenendam.
PL 14, 490B69. この三重の恩寵を並のものと思ってはならない。あなたは福音書に完全な完成を見いだすからである。主イエスがあの律法学者に「汝の神、主を愛せよ」(マタイ22:37)と言うとき、魂の正義を保つよう命じているのである。
Etiamsi honorari parentes justum est, quanto magis parenti omnium deferr debet honorificentia? Rursus cum dicit: Non occides, non adulterium, non furtum facies, non falsum testimonium dices (Matth. XIX, 18) , virtutes corporis servandas admonet.
PL 14, 490B両親が敬われるのが正しいとしても、万物の親には、どれほどいっそう敬意が払われねばならないことか〔底本は deferr。deferri と読む〕。また「殺すな。姦淫するな。盗むな。偽りの証言を語るな」(マタイ19:18)と言うとき、体の徳を守るよう諭している。
In posterioribus vero dicens: Nemo est qui relinquat domum, aut parentes, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum nunc in hoc tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam possidebit (Luc. XVIII, 29 et 30) ; nonne incrementa bonorum accidentium cum animae corporisque remuneratione promittit?
PL 14, 490Cさらに後の箇所では、「神の国のために、家、あるいは両親、あるいは妻、あるいは子らを捨てて、今この時にその七倍を受けない者はいない。来たるべき世においては、永遠の生命を所有する」(ルカ18:29-30)と言う。これは、付随する善の増加を、魂と体への報いとともに約束しているのではないか。
70. Haec quae simplicibus verbis sacra Scriptura exprimit, magno quodam cothurno Aristoteles (Lib. I Ethic. c. 8) et Peripatetici personant, atque extollunt. Pythagoricum quoque dogma esse testificantur sui. Sed quis illorum aequavit Abraham tempore?
PL 14, 490C70. 聖書が素朴な言葉で表すこれらのことを、アリストテレス(『倫理学』第1巻第8章)と逍遥学派は、いわば大仰な悲劇の高靴を履いて、声高に語り、持ち上げる。彼ら自身の側の者たちは、それがピュタゴラスの教説でもあると証言する。しかし、彼らのうちの誰が、時代においてアブラハムに並んだか。
Quis auctoritate et sapientia Dominum, cujus oraculo Abraham triplicis hujus gratiae munus agnoscit? 71. Dantur autem ei tamquam in disciplinam alienigenae nationes; ut mens aequi observantissima recidat vitia, emendet errata.
PL 14, 490C権威と知恵において、主に並んだ者がいるか。その託宣によって、アブラハムはこの三重の恩寵の賜物を知るのである。71. また彼には、異国の諸民族が、いわば教導を受けるべき者として与えられる。公正をこの上なく守る精神が、悪徳を断ち、誤りを正すためである。
Magis tamen evidens Ecclesiae declaratur mysterium, quia per apostolos ejus qui sunt Israelitae, quorum patres, et ex quibus patribus Christus secundum carnem sub lege factus est, congreganda Ecclesia foret credituris populis nationum.
PL 14, 490Dしかし教会の奥義は、いっそう明らかに示される。その使徒たちはイスラエル人であり、その父祖たちから、肉によればキリストが律法の下に生まれた。この使徒たちを通して、教会が、信じることになる諸国民の民から集められるはずだったからである。
Quos non otiose decem numero significavit, sed ut ostenderet quod illi ante perfidi, ubi mensuram pietatis implessent, profecto essent fidei adepturi coronam.
PL 14, 491A託宣がこれらの民を十という数で示したのは無意味ではなく、かつて不信であった彼らが、敬虔の度量を満たしたならば、必ずや信仰の冠を得ることを示すためであった。
72. Denique sequitur quia Sara uxor Abrahae sterilis fuerat (Gen. XXVI, 1) : erat autem ei ancilla Aegyptia cui nomen Agar quod ad Ecclesiam pertinere in ea expositione quam de moralibus scripsimus, apostolicis docuimus exemplis (Lib. I de Abraham. c. 4) .
PL 14, 491A72. 続いて、アブラハムの妻サラが不妊であったことが述べられる(創世記26:1)〔ミーニュの引照は創世記26:1。創世記16:1 の誤りか〕。また彼女にはエジプト人の女奴隷がいて、名をハガルといった。これが教会に関わることを、我々は道徳について書いた講解において、使徒の実例によって教えた(『アブラハムについて』第1巻第4章)。
Ecclesia enim sterilis videtur in hoc saeculo; quia non saecularia parturit, nec praesentia, sed futura, hoc est, non ea quae videntur. Hujus ancilla est Synagoga, vel omnes haereses, quae servos, non liberos creat. Ideoque Agar dicitur habitatio.
PL 14, 491A教会はこの世では不妊に見える。この世のものを産まず、現在のものを産まず、将来のものを、すなわち見えるものではないものを産むからである。その女奴隷は、シナゴーグ、あるいはすべての異端であり、奴隷を生み、自由人を生まない。それゆえハガルは「住まい」と呼ばれる。
Etenim temporalis spem fovet, non perpetuae possessionis gratiam tenet. Itaque ut non insolens partu corporeo fiat ancilla ejus, et jus Ecclesiae sibi vindicet, dicitur ibi: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10) .
PL 14, 491Aこの女奴隷は、一時のものに希望をはぐくみ、永続する所有の恩寵を保たないからである。それゆえ、その女奴隷が肉の出産によって思い上がることなく、教会の権利を自分のものと主張することもないように、そこでこう言われる。「この女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに、相続人にならないからである」(創世記21:10)。
73. Sed etiam in singulis Sara est, et in singulis Agar. Sara virtus vera est, vera sapientia: Agar autem est versutia, tamquam ancilla perfectioris virtutis. Alia enim sapientia spiritalis, alia sapientia hujus mundi.
PL 14, 491B73. だが、一人ひとりのうちにもサラがあり、ハガルがある。サラは真の徳、真の知恵であり、ハガルは悪知恵であって、より完全な徳の女奴隷のようなものである。霊的な知恵と、この世の知恵とは別だからである。
Ideo etiam Aegyptia scribitur; quia philosophica eruditio abundavit in Aegypto. Denique et Moyses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum, sed abjecit eam praeferens Aegypti thesauris opprobrium pro Christi nomine.
PL 14, 491Bそれゆえ彼女は「エジプトの女」とも記されている。哲学的な教養がエジプトに豊かだったからである。モーセもまた、エジプト人のあらゆる知恵に通じていたが、それを投げ捨て、キリストの名のための恥辱を、エジプトの宝よりも選んだ。
Nam si illam judicasset alicujus momenti esse sapientiam, non utique dixisset: Precor, Domine, non sum dignus ante hesternam et nudiustertianam diem, neque ex quo coepisti loqui servo tuo; gracili enim collocutione, et tardiore lingua ego sum (Exod. IV, 10) .
PL 14, 491Bもし彼がその知恵に何らかの重みがあると判断していたなら、決してこうは言わなかったであろう。「主よ、願う。私は昨日も一昨日も、また汝が汝の僕に語りはじめてこのかたも、ふさわしくない。私は話しぶりが貧しく、舌の鈍い者である」(出エジプト記4:10)。
Denique quasi inerudito respondetur ei quod erudiretur a Domino: Ego aperiam os tuum, et instruam te quod debeas loqui (Ibid., 12) .
PL 14, 491Cそこで、教養のない者に対するように、主から教えられるであろうと彼に答えられる。「私が汝の口を開き、汝が語るべきことを教えよう」(出エジプト記4:12)。
74. Praeclarum autem mysterium, quod lex non satis plena erat; ut persuaderet populis, et gentes vocaret, vel quia clausa foret usque ad Christi adventum, qui exponens nobis prophetica oracula, et proferens Lectionis veteris testimonia, veluti quoddam os legis aperuit; ut fidei clamor in totum perveniret orbem.
PL 14, 491C74. ところで、すぐれた奥義がある。それは、律法が、民を説得し、諸民族を招くには十分に満ちていなかったこと、あるいは、キリストの到来までは閉ざされていたことである。キリストは、我々に預言者たちの託宣を解き明かし、古い朗読の証言を示して、いわば律法の口を開いた。信仰の叫びが全世界に行き渡るためである。
Unde et mystice ait Sara: Conclusit me Dominus ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, et filium facies ex illa (Gen. XVI, 2) .
PL 14, 491Cそれゆえサラも奥義的に言う。「主は私を閉ざして、産まないようにした。だから、私の女奴隷のもとに入れ。汝はその女から子をもうけるであろう」(創世記16:2)。
Quo agnoscas in praedestinatione fuisse semper Ecclesiam Dei, et paratam fidei fecunditatem, quando juberet Dominus prorumpere, sed voluntate Domini certo reservatam tempori.
PL 14, 491Dこれは、あなたが、神の教会が予定のうちに常にあったこと、また信仰の実り豊かさが、主が出現を命じるときのために備えられていたこと、しかし主の意志によって定まった時のために取っておかれていたことを、知るためである。
Denique sic scriptum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. XLIX, 8) . Advertimus itaque quod festinabat fides Ecclesiae, sed conclusa erat ejus fecunditas.
PL 14, 491Dこう書かれている。「受け入れられる時に、私は汝を聞き入れ、救いの日に、汝を助けた」(イザヤ49:8)。それゆえ我々は、教会の信仰が急いていたが、その実り豊かさが閉ざされていたことに気づく。
Quo verbo demonstratur quoniam exspectabat partus sui tempora; quia quod conclusum est aperiri solet.
PL 14, 492Aこの言葉は、教会が自らの出産の時を待っていたことを示す。閉ざされたものは、開かれるのが常だからである。
Qua ratione conclusa fuerit, docet te Apostolus dicens: Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur . . . . (Rom. XI, 32) Ut non volentis neque currentis, sed miserantis Dei (Rom. IX, 16) esset gratia; ne te ipsum justificares, sed omnia tribueres Deo qui te vocavit.
PL 14, 492Aどのような理由で閉ざされたかを、使徒があなたに教えて言う。「神はすべての者を不信のうちに閉じ込めた、すべての者を憐れむためである。……」(ローマ11:32)。それは、恩寵が「望む者のでも走る者のでもなく、憐れむ神の」ものであるためである(ローマ9:16)。あなたが自分自身を義とせず、あなたを召した神にすべてを帰するようにするためである。
Nemo ergo pigrescat, et excusationem praetendat desidiae suae, quo serius credat, quia scriptum est non volentis, neque currentis esse. Consideret enim quid additum sit, Sed miserantis, inquit, Dei.
PL 14, 492Aだから、誰も怠けてはならない。より遅く信じるための、自らの怠惰の言い訳を持ち出してはならない。「望む者のものでも、走る者のものでもない」と書かれているからといって。何が付け加えられたかを考えるべきである。「しかし憐れむ神のものである」と彼は言う。
Talem te ergo praebe bonis studiis et prompta fide; ut Deus tui misereatur, et vocet te sicut Ecclesiam vocavit dicens: Palam factus sum non quaerentibus me, apparui iis qui de me non interrogabant (Esai. LXV, 1) .
PL 14, 492Aそれゆえ、あなたは善き努力と速やかな信仰によって、そのような者として自らを示せ。神があなたを憐れみ、教会を召したときのようにあなたを召すためである。そのとき神はこう言った。「私を求めない者たちに、私は明らかになった。私について尋ねなかった者たちに、私は現れた」(イザヤ65:1)。
75. Et recte praemissa sunt inferiora, ut meliora sequerentur. Peperit ancilla servos, ut eos Ecclesia liberos faceret, et de servitute populos ad libertatem vocaret, de culpa ad innocentiam, de offensa ad gratiam.
PL 14, 492B75. 劣ったものが先に置かれ、より善いものが続くようにされたのは、正しい。女奴隷は奴隷を産み、それを教会が自由人にした。教会は諸民を奴隷状態から自由へ、咎から無垢へ、過ちから恩寵へと呼んだのである。
Singulorum quoque hominum si spectes ordinem, non omnes a perfectis inchoaverunt, nec apud omnes tempore prima est, sed merito antiquior perfecta virtus.
PL 14, 492B一人ひとりの人間の順序を見るなら、すべての者が完全なものから始めたのではなく、すべての者において、完全な徳が時間の上で最初にあるのでもない。功の点でこそ、完全な徳のほうが先〔古い〕である。
Prudentis igitur mentis est considerare quamdiu imperfecta est anima, quae sunt secum deliberet, ut vel in posterioribus se exerceat virtutum disciplinis, donec exercitii usu valescat.
PL 14, 492Bそれゆえ、魂が不完全である間、自らに関して何を熟慮すべきかを考えるのは、思慮ある精神のなすことである。せめて徳の修練のうちの後に来るもの〔劣ったもの〕においてでも自らを鍛え、訓練の実践によって強くなるまでそうするためである〔in posterioribus は disciplinis にかかると取った〕。
Dum vero se erroris involucris exuerit, et ab omni enodaverit offensione, consummatam sui purgationem exhibens, tunc suo nitatur ordine magnos partus edere.
PL 14, 492Bだが、誤りの覆いを脱ぎ捨て、あらゆるつまずきから自らを解きほどき、自らの完全な浄めを示したとき、そのときこそ、自分の順序に従って、大きな産みを成し遂げようと努めるべきである。
76. Praeterea dicitur Abrahae: Esto sine reprehensione (Gen. XVII, 1) ; cui dabatur spiritus sapientiae sanctus, integer, bene mobilis, immaculatus.
PL 14, 492C76. さらに、アブラハムに告げられる。「非難されるところなき者であれ」(創世記17:1)。彼には、知恵の霊が与えられていた。聖で、欠けるところなく、よく動き、汚れのない霊である。
Oportet igitur viri sapientis animam die noctuque in exercitio jugi specula praetendere, numquam somno indulgentem, perpetuis vigiliis intentam Deo ad comprehensionem rerum earum quae sunt, et singularum causarum cognitionem.
PL 14, 492Cそれゆえ、賢者の魂は、昼も夜も絶えざる修練のうちに見張り台を立て、決して眠りにふけらず、不断の不眠のうちに神へと注意を向けて、存在するものの把握と、個々の原因の認識に至るべきである。
Sed etiam futurorum interpres sapientia est, scit praeterita, et de futuris aestimat. Scit versutias sermonum, et solutiones argumentorum. Signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum.
PL 14, 492C知恵はまた、将来のことの解き明かし手でもあり、過去を知り、将来について推し量る。言葉の巧みな綾を知り、論証の解き方を知る。しるしと不思議を、それが起こる前に知り、時と世のなりゆきを知る。
Non potest igitur bonus atque perfectus non esse qui hanc acquisierit; quia et omnem habet virtutem, et imago bonitatis est. Unde et saeculi istius sophistae traxerunt definitionem hujusmodi, quod sapiens vir bonus dicendi peritus sit.
PL 14, 492Cそれゆえ、この知恵を得た者は、善き者、完全な者でないことはありえない。知恵はあらゆる徳を備え、善の像だからである。このため、この世のソフィストたちも、「賢者とは、語ることに巧みな善き人である」という定義を引き出した。
77. Redeamus nunc ad donum Dei quo nihil plenius. Quid enim melius sapientia? Quid pejus vanitate? Quid deterius superstitione?
PL 14, 492D77. 今や神の賜物に立ち返ろう。それ以上に満ち足りたものはない。知恵より善いものが何があろうか。空しさより悪いものが何があろうか。迷信より劣るものが何があろうか。
Ideoque tamquam ei cui promiserat plenitudinem perfectionis, ait: Augebo te valde, et ponam te in gentes, et reges de te erunt (Gen. XVII, 6) : quia ejus qui fidelis est, totus mundus divitiarum est, et augetur, non minuitur ut stultus.
PL 14, 492Dそれゆえ、完全さの充満を約束した相手に対するように、神は言う。「私は汝を大いに増やし、汝を諸民族のうちに置く。汝から王たちが出る」(創世記17:6)。信ある者にとっては、全世界が富であり、その者は増し加えられ、愚か者のようには減らされないからである。
Ponitur in gentes Abraham, hoc est, fides ejus ad gentes transfertur, et reges saeculi qui crediderunt, et se subjiciunt Domino Jesu cui dicitur: Tibi offerent reges munera (Ps. LXVII, 30) .
PL 14, 493Aアブラハムが諸民族のうちに置かれるとは、彼の信仰が諸民族へと移されること、そして、信じたこの世の王たちが主イエスに服することである。主イエスには言われる、「汝に王たちは贈り物をささげるであろう」(詩篇67:30)。
Nec illud absurdum, quia ex genere Abrahae non solum reges erunt dignitate, verum etiam illi reges qui peccato non serviant, nec vincat eos malitia, supra quos regnum mors non habeat.
PL 14, 493Aまた、アブラハムの血筋から出る王が、位において王である者だけでなく、罪に仕えず、悪意に負けず、死が支配を及ぼさない、あの王たちでもあると考えるのは、不合理ではない。
Mentis quoque bonae cognovimus reges esse et principes inventiones, quae sicut Abraham mediocris quidem generationis proventus non habet, sed abundat regalibus.
PL 14, 493Aまた我々は、善き精神の見いだすもの(inventiones)が王であり君主であることを知っている。その精神は、アブラハムのように、並の世代の収穫は持たないが、王にふさわしいものに富んでいる〔quae は単数動詞 habet, abundat と合わず、「精神」を受けると取った。本文が崩れているらしい〕。
Cui data est terra in possessionem: ut dominetur corpori, nec sit captiva carnalium voluptatum, sed quasi famulatu debito obnoxia caro menti serviat.
PL 14, 493A彼には、地が所有として与えられた。体を支配し、肉の快楽の捕らわれ人とならず、むしろ当然の奉仕に服する肉が精神に仕えるようにするためである。
Secundum personam autem Abrahae evidens mysterium Ecclesiae, quae totum orbem fidei haereditate possedit, bene pater electionis dicitur, pater fidei, pater piae confessionis.
PL 14, 493Bさらに、アブラハムその人に即して、教会の奥義は明らかである。教会は信仰の相続によって全世界を所有したのであり、〔アブラハムは〕正しく「選びの父」「信仰の父」「敬虔な告白の父」と呼ばれる。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 14, 493BPraeceptum circumcisionis Abrahae datum quid significet; quidve etiam infantibus octavo die non circumcisis intentatum sit exitium? Sarae nomini una littera additur. Abraham in faciem cadit et ridet. Num idem dubitaverit?
PL 14, 493Bアブラハムに与えられた割礼の命令は何を意味するか。また、八日目に割礼を受けない幼児に対しても脅されている滅びとは何か。サラの名に一文字が加えられる〔底本の綴りでは Sara が Sarra となる〕。アブラハムはひれ伏して笑う。彼は疑ったのだろうか。
Ipsi pro Ismaele oranti annuit Dominus, ac filium ex Sarra promittit. 78. Et quia ad perfectum vocatur, oraculum perfectionis accipit.
PL 14, 493Bイシュマエルのために祈る彼に、主は聞き入れる印にうなずき、サラから子が生まれると約束する。78. そして、完全な者へと召されるゆえに、完全さの託宣を受ける。
Circumcidatis, inquit, omne masculinum vestrum, et circumcidatis carnem vestram (Gen. XVII, 10 et 11): perfecta autem circumcisio spiritalis est. Denique et lectio hoc docet cum dicit: Circumcidite duritiam cordis vestri (Deut. X, 16) .
PL 14, 493B「汝らの男性的なものをすべて割礼せよ、汝らの肉に割礼せよ」と神は言う(創世記17:10-11)。だが完全な割礼は霊的なものである。実際、聖書の朗読もこれを教えて、こう言う。「汝らの心の硬さに割礼を施せ」(申命記10:16)。
Et hic plerique ita accipiunt, ut sit: Circumcidatis omne masculinum vestrum, hoc est, mentem vestram; nihil est enim mente validius. Deinde quia masculinum etiam sanctum dicitur: Omnis masculus adaperiens vulvam sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 12) .
PL 14, 493Cここでも多くの者は、「汝らの男性的なものをすべて割礼せよ」を、すなわち「汝らの精神に割礼せよ」の意に解する。精神より強いものはないからである。さらに、男性的なものは聖なるものとも呼ばれる。「胎を開くすべての男子は、主に聖なる者と呼ばれる」(出エジプト記13:12)。
Quid autem mente sanctius, quae dat bonarum semina cogitationum, quibus aperit vulvam animae conclusam pariendi sterilitate; ut possit illas invisibiles generationes edere utero illo videlicet spiritali, de quo dicit Esaias: In utero accepimus et parturivimus spiritum salutis (Esai. XVI, 18) ?
PL 14, 493C精神より聖なるものがあろうか。精神は善き思考の種を与え、それによって、産む力のない不妊に閉ざされた魂の胎を開く。それは、あの目に見えない産みを、すなわちイザヤが言う、あの霊的な胎によって生み出せるようにするためである。「我々は胎に宿し、産みの苦しみを経て、救いの霊を産んだ」(イザヤ16:18)〔ミーニュの引照は16:18。26:18 の誤りか〕。
Circumcisio ergo cordis intelligibilis, circumcisio etiam carnis mandatur sensibilis. Illa in veritate, ista in signaculo. Gemina itaque circumcisio; quia et animi et corporis quaeritur abstinentia.
PL 14, 493Cそれゆえ、心の割礼は知性的なもの、肉の割礼は感覚的なものとして命じられている。前者は真理において、後者は印において。したがって割礼は二重である。心と体の双方の禁欲が求められるからである。
Denique Aegyptii quartodecimo anno circumcidunt mares, et feminae apud eos eodem anno circumcidi feruntur; quod ab eo videlicet anno incipiat flagrare passio virilis, et feminarum menstrua sumant exordia.
PL 14, 493Dたとえばエジプト人は十四歳で男子に割礼を施し、彼らのもとでは女子も同じ年に割礼を受けると伝えられている。その年から男の情念が燃え始め、女の月経が始まるからである。
Legis autem lator aeternae signaculum circumcisionis carnalis in solis maribus exigit, eo quod ad mixtionis usum vir muliere vehementior sit; et ideo ipsius impetum infringere voluit circumcisionis signaculo.
PL 14, 493Dだが永遠の律法の制定者は、肉の割礼の印を男子にだけ求めた。交わりの行いにおいて、男のほうが女より激しいからである。それゆえ、割礼の印によってその衝動を砕こうとした。
Vel quia viri licito se errare credunt, si solo se abstineant adulterio: meretricios autem usus tamquam legi naturae suppetere putant; cum praeter conjugium nec viro liceat, nec feminae misceri alteri.
PL 14, 494Aあるいは、男たちは、姦淫さえ避けるなら、道を外れることも許されると信じ、娼婦との交わりは自然の法にかなうものと考えるからである。しかし婚姻のほかには、男にも女にも、他の者と交わることは許されていない。
Altiore autem interpretatione illud panditur, quod si mens purgata et circumcisa sit, exuta superfluis voluptatibus et cogitationibus restringit animam ad sui castimoniam, purisque sensibus infusam bonorum facit partuum generatricem.
PL 14, 494Aより高い解釈によって、次のことが明らかになる。精神が浄められ割礼を受け、余計な快楽や思考を脱ぎ捨てたならば、魂を自らの貞潔へと引き締め、清い感覚で満たされたその魂を、善き産みの産み手とする、ということである。
79. Octavo autem die circumcidi puerum lex jubet, mystico utique praecepto, quia ipse est resurrectionis dies; dominica enim die resurrexit Dominus Jesus.
PL 14, 494A79. 律法は、男の子が八日目に割礼されるよう命じるが、これは確かに奥義的な命令である。その日は復活の日だからである。主日に、主イエスがよみがえったからである。
Ergo si dies resurrectionis circumcisos nos et exutos inveniat delictorum superfluis, ab omni ablutos sorde, mundos a vitiis corporalibus, si hinc mundus exieris, mundus resurges. Circumcide igitur te non carne, sed vitio carnali.
PL 14, 494Bそれゆえ、復活の日が、我々を割礼を受けた者、罪の余計なものを脱いだ者、あらゆる汚れから洗われた者、体の悪徳から清められた者として見いだすなら、そしてあなたがここから清くして出て行くなら、あなたは清くしてよみがえる。だから、肉にではなく、肉の悪徳に割礼を施せ。
Et circumcide tuum non solum vernaculum, sed etiam pretio emptum. Si ad singula referas, vernaculi sunt motus naturales: pretio empti, ratione et doctrina acquisiti.
PL 14, 494Bまた、あなたの家生まれの者だけでなく、金で買われた者にも割礼を施せ。個々に当てはめるなら、家生まれの者は自然な衝動であり、金で買われた者は、理性と教えによって得られたものである。
Egent autem et illi et hi, tamquam virgulta, purgatione et incisione luxuriae; ne evagentur ut sterilia sarmenta, et obumbrent inutilia fructuosis.
PL 14, 494Bしかし、前者も後者も、若枝のように、浄めと、放埓に茂ったものの切り取りを必要とする。実らないつるのように伸び広がり、役に立たないものが実り豊かなものを覆い隠さないためである。
Velut quaedam omni vitio distenta multis incassum laborat: [ ita cavendum ne etiam nostra mens pluribus occupata, non solum bonos ingeneret partus, sed etiam inutilibus plerisque degeneret; simul ut vitis putata non facile silvescat, dissolvatur cito, sed posteritati reservetur.
PL 14, 494Bあたかも、あらゆる欠点で〔枝が〕伸び広がったある〔ブドウの木〕が、多くのもののために無駄に労するように〔女性の主語を欠く。ミーニュの脚注は、incassum laborat に vitis(ブドウの木)などの語を補えば欠けが埋まるとする〕。[ そのように、我々の精神もまた、多くのことに占められて、善き産みを生むと同時に、役に立たない多くのものへと堕していくことのないよう、注意せねばならない。またそれと同時に、剪定されたブドウの木が、たやすく野生化したり、すぐ崩れたりせず、後の世のために保たれるように〔注意せねばならない〕。
Nam et ingeniosi multa pariunt, quae utile est circumcidere, et qui doctrinam diligentia assecuti sunt, videre in se debent inscientiam.] Mysterii autem ratio dilucida.
PL 14, 494C才知ある者も多くを産むが、それは切り取るのが有益である。勤勉によって教えを得た者も、自分のうちの無知を見なければならない。] 〔[ と ] は底本のまま。ミーニュの脚注によれば、括弧内(前節の laborat の後から Mysterii の前まで)は諸版に欠け、編者がガリアの写本すべてから補った部分である〕だが奥義の理は明白である。
Vernaculi enim Judaei pretio empti sunt gentes quae crediderunt; quia pretio sanguinis Christi redempta est Ecclesia.
PL 14, 494C家生まれの者はユダヤ人であり、金で買われた者は、信じた諸民族である。教会は、キリストの血の代価によって贖われたからである。
Ergo et Judaeus, et Graecus, et quicumque crediderit, debet scire se circumcidere a peccatis, ut possit salvus fieri: et domesticus, et alienigena, et justus, et peccator circumcidatur remissione peccatorum, ut peccatum non operetur amplius; quia nemo ascendit in regnum coelorum, nisi per sacramentum baptismatis.
PL 14, 494Cそれゆえ、ユダヤ人もギリシア人も、信じる者は誰でも、救われうるために、自らを罪から割礼すべきことを知らねばならない。身内の者も異国の者も、義人も罪人も、罪の赦しによって割礼されなければならない。罪がもはや働かないためである。洗礼の秘跡によらなければ、誰も天の国に昇らないからである。
Nec proderit superioris justitia temporis, si in fine vitae justitiam dereliquerit. Ideo Paulus ait: Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. Sunt enim contraria; quia servitus peccato contrahitur, et pretio peccatum remittitur.
PL 14, 494Cそれ以前の時の正義も、生の終わりに正義を捨てたなら、益とならない。それゆえパウロは言う、「汝らは代価をもって買われた。人々の奴隷となってはならない」。この二つは相反するからである。奴隷状態は罪によって招かれ、罪は代価によって赦されるからである。
80. Haec igitur simplici expositione abundare ad intellectum opinamur. Ideoque nec cubos Geometricae, nec tetragonum numerum Philosophiae, confessionem, ut aiunt, Pythagoricam, nec semper virgines, ut appellant, hebdomadis numeros cura discutimus inani, nec mundum radio formamus, nec coelum in pulvere quaerimus, nec intra angustos abacos orbem concludimus: sed vera aperimus mysteria, unam salutem esse Christi resurrectionem.
PL 14, 494D80. それゆえ我々は、これらは素朴な解き明かしによって理解に十分足りると考える。だから、幾何学の立方体も、哲学の方形数も、人々の言うところのピュタゴラス派の信条も、彼らが「常に処女」と呼ぶ七の数も、空しい労苦で論じることはしない。また、世界を幾何学者の棒で形づくることも、天を塵の上の図の中に探すことも、狭い計算板の中に世界を閉じ込めることもしない。我々は真の奥義を開き示す。唯一の救いはキリストの復活であると。
Complantemur ergo similitudini mortis ejus, ut mereamur resurrectionis consortium. Et vetus homo noster simul sit confixus cruci, ut corpus destruatur peccati.
PL 14, 495Aそれゆえ我々は、その死の似姿に植え合わされよう。復活にあずかる資格を得るためである。我々の古い人も共に十字架につけられよ。罪の体が滅ぼされるためである。
81. Egregie autem infantiae in primis vagitibus circumcidi mares lex jubet, etiam vernaculos; quia sicut ab infantia peccatum, ita ab infantia circumcisio. Nullum tempus vacuum debet esse tutelae, quia nullum est culpae vacuum.
PL 14, 495A81. 律法が、幼児期の最初の産声のうちに、男子が、家生まれの者でさえも割礼を受けるよう命じるのは見事である。罪が幼児期から始まるように、割礼も幼児期から始まるからである。いかなる時も守りを欠いてはならない。咎を欠いた時はないからである。
Et infans revocandus a peccato est; ne idololatriae polluatur contagio, et ne adorare assuescat idolum, et exosculari simulacrum, parentis violare nidum, pietatem laedere.
PL 14, 495A幼児も罪から呼び戻されなければならない。偶像礼拝の感染に汚されないため、また偶像を拝み、像に口づけすることに慣れ、親の巣を損ない、敬虔を傷つけることのないためである。
Simul ne quisquam infletur, quod sibi justus videatur, aetatis maturioris processu Abraham circumcidi jubetur. Nec senex ergo proselytus, nec infans vernaculus excipitur; quia omnis aetas peccato obnoxia, et ideo omnis aetas sacramento idonea.
PL 14, 495B同時に、誰も自分を義人と見て思い上がることのないよう、アブラハムはより成熟した年齢になってから割礼を命じられる。それゆえ、老いた改宗者も、家生まれの幼児も、除かれない。あらゆる年齢が罪に服しており、したがってあらゆる年齢が秘跡にふさわしいからである。
82. Et erit, inquit, testamentum meum in carne vestra (Gen. XVII, 13) . Forsitan referatur hoc loco, quomodo spiritalem dicis circumcisionem, cum oraculum dicat: Erit testamentum circumcisionis in carne vestra.
PL 14, 495B82. 「私の契約は、汝らの肉にあるであろう」と神は言う(創世記17:13)。ここで、おそらくこう言われるかもしれない。託宣が「割礼の契約は汝らの肉にあるであろう」と言うのに、あなたはどうして霊的な割礼と言うのか、と。
Quasi vero animae solius, et non passionum corporis exigatur temperantia. Nam et visus, et auditus, et odoris, et gustus, et tactus, et vocis ipsius quaeritur quaedam castimonia; quia et visus procacior habet crimen, et ideo scriptum est: Noli intendere fallaci mulieri, neque capiaris oculis, neque abripiaris palpebris (Prov. V, 2) .
PL 14, 495Bまるで、魂だけに節制が求められ、体の情念には求められないかのようである。視覚、聴覚、嗅覚、味覚、触覚、そして声そのものにも、ある種の貞潔が求められる。あまりに厚かましい視線には罪があるからであり、それゆえこう書かれている。「欺く女に注意を向けるな。目に捕らえられるな。まぶたにさらわれるな」(箴言5:2)。
Et in ipso auditu crimen est si seducat te meretrix, et multo blandimento sermonis et laqueis labiorum suorum te alliget. Et in ipso tactu crimen est, ideo tibi dicitur: Ne multus fueris ad alienam, neque continueris amplexibus non tuam (Ibid., 20) .
PL 14, 495C聴覚にも罪がある。娼婦があなたを誘惑し、言葉の多くの甘言と唇の罠であなたを縛るならば。触覚にも罪がある。それゆえあなたに言われる。「他人の女のもとで多くを過ごすな。自分のものでない女を抱擁で引き留めるな」(箴言5:20)。
Et in voce culpa est. Laqueus enim fortissimus est homini sua labia, et abducitur a labiis sui oris. Et mel ipsum noli multum edere, ne evomas.
PL 14, 495C声にも咎がある。人にとって自分の唇は最も強い罠であり、人は自分の口の唇によって連れ去られるからである。蜜さえも、多く食べてはならない。吐き出すことのないように。
Oportet ergo ut omnium sensuum acuta sit moderatio; ne aut impetus in vitium trahat, aut nimietas laedat, aut mora offensioni sit. 83. Non otiose autem, nec superflue plerique hoc qui sequitur loco moveri videntur.
PL 14, 495Cそれゆえ、あらゆる感覚の抑制は鋭くなければならない。衝動が悪徳へ引き込んだり、過度が害したり、長居がつまずきとなったりしないためである。83. また、続くこの箇所に多くの人が動揺するのは、いわれのないことでも余計なことでもないと見える。
Ecquid ita dixerit Dominus: Quoniam qui non fuerit circumcisus masculus, et qui non circumciderit carnem praeputii sui octavo die, interibit anima illa de genere suo; quia testamentum meum interrupit (Gen. XVII, 14) .
PL 14, 496A主はいったいなぜこのように言ったのか、と〔ecquid の取り方は定かでない。前の文の、人々が動揺する問いの中身として「なぜ」の意に取った〕。「割礼を受けていない男子、八日目に包皮の肉を割礼しない者は、その魂が自分の民のうちから滅びるであろう。私の契約を破ったからである」(創世記17:14)。
Grave enim putatur quod infanti octo dierum negligentia parentum fraudi esset futura, ita ut interiret anima ejus; cum ipsa lex etiam homicidae (qui tamen non voluntarium facinus necandi hominis impleverit) civitates praescripserit (Josue. XX, 2 et 3) , ad quas confugiendo mereatur sanguinis impunitatem.
PL 14, 496A生後八日の幼児にとって、親の怠慢が害となり、その魂が滅びるほどになるというのは、重すぎると思われているのである。律法自身は、殺人者にさえ(ただし人を殺す故意の凶行を果たしたのではない者に)逃れの町を定め(ヨシュア記20:2-3)、そこへ逃げ込むことで、血の罰を免れるに値するとしているのに。
Quomodo ergo aut illic ratio habetur fortuitae necis: aut hic ratio infantiae non habetur, in qua crimen non potuit esse aut dissimulationis, aut voluntatis; nisi forte putent aliqui, quia in morte filii gravius puniuntur parentes?
PL 14, 496Aでは、どうして一方では偶発の死が考慮されるのに、他方では幼児であることが考慮されないのか。幼児には、黙認という責めも、意志という責めもありえなかったのに。もっとも、子の死においては親のほうがいっそう重く罰せられると考える者がいるなら、別であるが。
Sed injustum putatur ut culpa nocentum inferatur poena innocenti, vel propter poenam nocentis innocens puniatur, aut fiat consors supplicii, qui dispar est merito. Unde aliqui putant quod de parente dicat exterminando, quod ejus intereat anima, non parvuli.
PL 14, 496Bしかし、罪責ある者たちの咎のゆえの刑罰が無垢な者に科されること、あるいは罪責ある者への刑罰のために無垢な者が罰せられること、あるいは功において等しくない者が刑罰の共有者となることは、不正と考えられている。それゆえ、ある者たちは、滅ぼされると言われるのは親のことであり、滅びるのはその魂であって、幼子の魂ではないと考える。
Sed valde ambiguum est; licet suffragetur huic assertioni quod ait, quia testamentum meum interrupit. Itaque hoc ad intelligentem magis, quam ad infantem referendum videtur.
PL 14, 496Bだが、これは大いに曖昧である。ただし、神が言う「私の契約を破ったからである」という言葉が、この主張を支持してはいる。それゆえこれは、幼児よりもむしろ分別ある者に当てはめるべきと見える。
Alii graviora parentibus vel silentio minitantem putant Dominum Deum, quo plus timeant majores, quando nec infanti parcitur. 84. Mihi autem satis liquido patet dictum de uniuscujusque mente.
PL 14, 496Bほかの者たちは、主なる神が、親たちを、言葉にはしないままでも、いっそう重い罰で脅していると考える〔vel silentio の取り方は定かでない。神が口に出さず暗に脅すの意に取った。親が黙して放置する場合にも、とも読める〕。幼児さえ容赦されないとき、大人たちがいっそう恐れるようにするためである。84. だが私には、これは一人ひとりの精神について言われたことだと、十分明らかに思われる。
Diximus enim masculi nomine mentem significari, quod sit validus mentis vigor, et animam in sui copulam trahat, sitque vehementior tamquam sexu potior, et virili validitate.
PL 14, 496Cすでに述べたとおり、「男」という名によって精神が表される。精神の活力は強く、魂を自らとの結合へと引き寄せ、性において勝るもののように、また男らしい強さによって、いっそう激しいからである。
Ergo haec ratio est, quod omnis mens quae non fuerit circumcisa a superfluis corporalibus, et purgata solemni munere, ut exuat se passionibus et vitiis, interibit.
PL 14, 496Cそれゆえ、これが理由である。体に属する余計なものから割礼を受けておらず、定められた務めによって浄められておらず、情念と悪徳を脱ぎ捨てていない精神は、すべて滅びる、ということである。
Non caro, inquit, interibit, non homo: sed anima illa interibit, quia potuit salva fieri, si habuisset purgationem. Nuda autem praesidii et incircumcisi cordis colluvione infirmior salutem generis sui non potuit servare.
PL 14, 496C「滅びるのは肉ではない、人間ではない。その魂が滅びる」と言われる。浄めを得ていたなら救われえたからである。しかし、守りを奪われ、割礼を受けていない心の汚濁のためにいっそう弱くなった魂は、自らの類の救いを守ることができなかった。
Omne autem genus videtur immortale, ut homo genus est, ut ullus species est. Homo semper dicitur, ullus non semper, immo non deficit ullus. Deficit qui fidem non habet, persona deficit unius, conditio vel nomen hominum non deficit.
PL 14, 497Aところで、あらゆる類は不滅と見える。たとえば、人間は類であり、いずれかの個人は種である。「人間」は常に言われるが、「いずれかの個人」は常にではなく、いや、誰かしらが絶えることはない〔底本は non deficit ullus。ミーニュの脚注は、ullus(= aliquis)が前の句では特定の個人を、この句ではそうでない誰かを指すと解する。これに従った〕。信仰をもたない者は絶える。一人の人格は絶えるが、人間の境遇、あるいは名は絶えない。
Ex diuturno igitur et innoxio in id quod temporale est et noxium peccator deducitur, qui mentis suae ascribere debet infantiae, quod incautus fuit et intemperans, vel remissionem peccatorum non acquisivit: Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) .
PL 14, 497Aこうして、罪人は、永続し害のないものから、一時的で有害なものへと引きずり下ろされる。罪人は、自らが不用意で自制を欠いたこと、あるいは罪の赦しを得なかったことを、自分の精神の幼さのせいにしなければならない。「誰でも、水と聖なる霊から新たに生まれなければ、神の国に入ることはできない」からである(ヨハネ3:5)。
Utique nullum excipit, non infantem, non aliqua praeventum necessitate. Habeant tamen illam opertam poenarum immunitatem, nescio an habeant regni honorem. 85. Sarae quoque una additur littera, hoc est, R, ut vocaretur Sarra (Gen. XVII, 15) .
PL 14, 497A確かに、これは誰も除外しない。幼児も、何らかの必然に妨げられた者も。それでも彼らは、刑罰を免れるあの隠された免除を受けるとしても、国の栄誉を受けるかどうかは、私にはわからない。85. サラ(Sara)にも一文字が加えられる。すなわち R であり、こうして「サッラ」(Sarra)と呼ばれるようになる(創世記17:15)〔底本の綴りは Sara と Sarra。綴りの違いが論の要となるため、後者を「サッラ」と書き分ける〕。
Quod utique par est, ut in superioribus, non unius adjectione pensari litterae. Non enim munus Deo est una littera, sed virtus litterae quae exprimit muneris divini gratiam. Sarra enim dicitur ἀρχὴ ἐμὴ, hoc est, potestas mea, vel principatus mei initium, vel regis.
PL 14, 497Bこれはもちろん、先に述べたところと同じく、一文字の付加によって量られるべきではない。一文字が神にとっての賜物なのではなく、神の賜物の恩寵を表すその文字の力が〔賜物〕なのである。サッラは「アルケー・エメー」(わが主権)と言われるからである〔ギリシア語〕。すなわち「わが権能」、あるいは「わが主権の初め」、あるいは「王の〔主権の初め〕」である。
Sara Graece dicitur ἄρχουσα, latine quae regat. Illa mortalis, ista immortalis: illa specialis, ista generalis. Est namque in me prudentia, in me castimonia, in me virtus, in me justitia, me solum regunt, et mihi dominantur, et sunt mortales.
PL 14, 497Bサラはギリシア語で「アルコウサ」(支配する女)と言われ、ラテン語では「支配する者」である。前者は死すべきもの、後者は不死のもの。前者は個別的、後者は一般的である。すなわち、私のうちに思慮があり、私のうちに貞潔があり、私のうちに徳があり、私のうちに正義がある。これらは私一人だけを支配し、私を治めており、死すべきものである。
Moriente enim me, solvuntur et moriuntur etiam illa. Quae autem prudentia generaliter dicitur, quae castimonia, quae fortitudo, caeteraeque virtutes principales, sed generaliter principales, et reginae quaedam immortales, in his potestas est, immortale illud principale, sicut est regina Ecclesia quae non me unum, sed universos regat.
PL 14, 497B私が死ぬとき、それらも解体し、死ぬからである。しかし、一般に言われる思慮、貞潔、勇気、そのほかの主要な徳、ただし一般的な意味で主要な徳、いわば不死の女王たちは、これらのうちに権能があり、あの不死の主導的なものがある。それは、私一人ではなくすべての者を支配する女王である教会がそうであるのと同様である。
Ergo speciem in genus, partem in universitatem, corruptibilitatem in incorruptibilitatem conversam videmus: quae omnia Ecclesiae convenire certum est. Non enim specialis haec, sed generalis ratio est, nec partis, sed universitatis salus.
PL 14, 497Cそれゆえ我々は、種が類へ、部分が全体へ、可朽性が不朽性へと転じるのを見る。これらすべてが教会にあてはまることは確かである。教会の理は個別的ではなく一般的であり、部分の救いではなく全体の救いだからである。
Ideoque his praecedentibus cum unumquemque prudentia sua ad hanc principalem et diffusam per omnes salutem deduxerit, in qua fons sapientiae justitiaeque est, requiritur generatio, et ille perfectae partus jucunditatis, cujus nomen est Isaac.
PL 14, 497Cそれゆえ、これらが先立ち、各人の思慮が、各人をこの主要な、すべての者に広がる救い——そこに知恵と正義の源泉がある——へと導いたときに、産みが求められ、完全な喜びの産み、その名がイサクであるものが求められる。
Nulla enim melior est voluptas, quam emendatae gratia conscientiae. Hinc Epicurei traxerunt summum bonum voluptatem esse, sed eam corporis magis inquinamento, quam sobrietate mentis aestimaverunt.
PL 14, 497C正された良心がもたらす悦びより善い快楽はないからである。ここからエピクロス派は、最高の善は快楽であるという考えを引き出した。だが彼らは、それを精神の節度によってよりも、むしろ体の汚れによって推し量った。
86. Quid est autem quod ait: Et cecidit in faciem Abraham, et risit (Gen. XVII, 17) ? Et hic reverentia significatur, quod timuit Deum velut libero risu laedere, quamvis risus laetitiam declararet viri justi qui tantis gratulabatur promissis.
PL 14, 498A86. 「アブラハムは顔を伏せて倒れ、笑った」(創世記17:17)と言われるのは、どういうことか。ここでも畏敬が示されている。彼は、自由な笑いで神を傷つけるのを恐れたのである。その笑いは、これほどの約束を喜ぶ義人の喜びを表してはいたが。
Non enim dubitantis hic risus, sed credentis fuit. Simul quia cadunt ante Deum omnia, et mutantur et transeunt, sola illa immutabilis stat semper substantia.
PL 14, 498Aこの笑いは、疑う者の笑いではなく、信じる者の笑いだったからである。同時に、万物は神の前に倒れ、変わり、過ぎ去るが、不変のあの実体だけは常に立っているからである。
Aut fortasse et in hoc mysterio prophetavit Abraham Dominum Jesum; quod per susceptionem dominici corporis et resurrectionem tanti complenda oraculi gratia foret.
PL 14, 498Aあるいはおそらく、この奥義においても、アブラハムは主イエスを預言したのである。主の体を受けることと復活によって、これほどの託宣の恩寵が成就されるはずだったからである。
Adorat igitur non elementum terrae de quo dictum est: Et adorate scabellum ejus, quoniam sanctum est (Ps. XCVIII, 5). Ubi enim corpus, ibi et aquilae quae adoraverunt versantem in corpore.
PL 14, 498Aそれゆえ彼が拝するのは、地の元素ではない。それについては、「彼の足台を拝せよ、それは聖なるものだからである」(詩篇98:5)と言われた。体のあるところには、ワシもいて、体のうちに住まった者を拝したからである。
87. Et dixit, inquit, in corde suo: Si centum annorum nascetur filius, et si Sarra nonaginta annorum pariet (Gen. XVII, 17) ?
PL 14, 498B87. 「彼は心の中で言った。百歳の者に子が生まれようか。九十歳のサラが産もうか」(創世記17:17)。
Graecus ἐν τῇ διανοίᾳ posuit, ut possimus aestimare quia cordi suo quasi alternanti secum dixerit: Si centenario nascetur filius, et nonagenaria pariet?
PL 14, 498Bギリシア語本文は「エン・テー・ディアノイアー」(思考のうちに)と置いた。したがって我々は、彼が、自分と問答するかのように自分の心に言ったと推し量れる。百歳の者に子が生まれようか、九十歳の女が産もうか、と。
Hoc est aetas generandi praeteriit, sed Deo omnia sunt possibilia; et ideo facile etiam istud, ut senibus revocet juventutis annos, vires refundat, sterilibus det foecunditatem.
PL 14, 498Bすなわち、子をもうける年齢は過ぎた、しかし神にはすべてが可能である、ということである。それゆえ、老人たちに若い年月を呼び戻し、力を注ぎ返し、不妊の女たちに実りを与えることも、神には容易い。
88. Nec illud praetereundum, quod promissa sibi generatione legitima respondit Abraham Deo: Ismael vivat hic in conspectu tuo (Gen. XVII, 18) . Justi est etiam pro peccatoribus intervenire; et ideo vel hoc credant Judaei, quia et pro ipsis intervenit, si tamen credant.
PL 14, 498B88. また、正当な子の誕生を約束されたとき、アブラハムが神に答えたことも、見過ごしてはならない。「イシュマエルが、汝の前で生きるように」(創世記17:18)。罪人のために執り成すのは義人のすることである。それゆえユダヤ人たちは、少なくともこのことは信じるがよい。彼が彼らのためにも執り成したということを。信じるならば、であるが。
Hoc est enim vivere in conspectu Dei, digna Dei Verbo negotia gerere; oculi enim Domini super justos. 89. Unde et Dominus ait: Etiam. Ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium . . . . De Ismael autem exaudivi te (Ibid. 19 et 20) .
PL 14, 498C神の前に生きるとは、神の言葉にふさわしい営みを行うことだからである。「主の目は義人たちの上にある」からである。89. それゆえ主は言う、「そのとおりだ。見よ、汝の妻サラが、汝に子を産むであろう。……だがイシュマエルについて、私は汝を聞き入れた」(創世記17:19-20)。
Etiam cum dicit, confirmat promissa; confirmativum etenim verbum est. Et ideo prius generationem Ecclesiae confirmat futuram; ut verum cognosceret Propheta quod de Ismael se audisse dixit Deus, providens quia caecitas Israel ex parte haberet contingere, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
PL 14, 498C「そのとおりだ」と言うとき、神は約束を確証する。これは確証の語だからである。それゆえ神はまず、教会の将来の誕生を確証する。それは、預言者〔アブラハム〕が、神がイシュマエルについて聞き入れたと言ったことを真実と知るためである。神は、イスラエルの盲目が部分的に起こること、諸民族の満ちた数が入るまで続き、そうして全イスラエルが救われることを、前もって見ていたからである。
Itaque sicut testamenta hominum prius haeredem ferunt, postea legatum exprimunt, melioribus haereditatem, inferioribus legata: ita in Domini testamento, unde et nos hunc morem accepimus, haeres scribitur natura bonus, nobilis, legitimo creatus conjugio; legato donatur inferior.
PL 14, 498Cこうして、人間の遺言が、まず相続人を挙げ、そののちに遺贈を明記し、より善い者たちには相続を、劣る者たちには遺贈を与えるのと同じく、主の遺言においても——我々もこの習いをそこから受け継いだ——相続人として記されるのは、本性において善く、高貴で、正当な婚姻から生まれた者であり、劣る者は遺贈によって恵まれる〔testamentum は「遺言」と「契約」の両義。ここでは人間の遺言との対比から「遺言」とした〕。
90. Promittitur autem generatio sequenti anno (Ibid., 21) , ut advertas quam generationem polliceatur Dominus, hoc est, non illam uteri corporalis Sarrae, sed istum partum Ecclesiae, qui esset futurus.
PL 14, 499A90. また、子の誕生は翌年に約束される(創世記17:21)。それは、主がどのような誕生を約束しているかを、あなたが悟るためである。すなわち、サラの肉の胎の誕生ではなく、将来あるべき教会の産みである。
Denique et infra ait: Revertar ad te in futurum, et erit Sarrae filius (Gen. XVIII, 10) . In quo utrumque possumus accipere, et hunc conventum Ecclesiae, et fidelium resurrectionem.
PL 14, 499Aさらに、のちにも主は言う。「私は汝のもとに将来戻る。サラに子が生まれるであろう」(創世記18:10)。ここから我々は、教会のこの集まりも、信じる者たちの復活も、どちらの意味にも取ることができる。
91. Tertiodecimo quoque anno quod circumciditur Ismael, ratio evidens; quia is qui incipere habet uti cognitione feminae, ante debet recidere in se ardorem libidinis: ut a superfluis abstineat commixtionibus, conjunctioni tantum se legitimae reservet.
PL 14, 499A91. イシュマエルが十三歳で割礼を受けることにも、理由は明らかである。女を知ることを始めようとする者は、その前に自らのうちの情欲の燃え立ちを切り取らなければならない。それは、余計な交わりを避け、正当な結合のためにのみ自らを取っておくためである。
92. Mentem quoque sapientis hospitalem esse decet; ut etiam aliis impertiat sui gratiam, et prudentiae suae fructum aliis quoque dividat, atque ita bonis epulentur doctrinae cibis, epulumque ejus exhibeat desiderantibus.
PL 14, 500A92. 賢者の精神は、もてなしの心をもつのもふさわしい。自分の厚意をほかの者にも分け与え、自らの思慮の実をほかの者たちにも分かち、こうして彼らが教えの善き食物で饗宴を楽しみ、望む者たちにその饗宴を差し出すようにするためである。
93. Tum praeterea nesciat nisi secundum naturam vivere, in cujus instituto et ordine Dei lex est. Nulli se transversariae cupiditati miscere noverit, solius sapientiae praeoptet copulam.
PL 14, 500A93. さらに、自然に従って生きることしか知らないようにあるべきである。自然の制定と秩序のうちに、神の律法がある。いかなる脇道の欲望にも交わることを知らず、ただ知恵との結びつきだけを選ぶべきである。
Mandatis Dei saeculi istius gloriam, et quamdam praesentis laudis haereditatem praeferre nesciat; atque ut altaribus Domini suas immolet utilitates, ita judicii ignem non excipiat, neque reformidet; sed magis etiam ut alios eripiat, elaboret.
PL 14, 500A神の戒めよりもこの世の栄光を、また現在の称賛というある種の相続を、優先させることを知らないがよい。そして、主の祭壇に自らの利益を犠牲としてささげるように、裁きの火を受けることもなく、恐れることもなく、むしろ他の者たちを救い出そうとさえ努めるがよい。