ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De apologia prophetae David › 全文

De apologia prophetae David 全文

Ambrose of Milan · PL 14, 851A–884B

Caput I

第I章PL 14, 851A
1

Quare apologiam David scribere aggrediatur Ambrosius. Historia facti praemittitur. Deinde judicandus non esse ostenditur, quem Deus justificaverit: contra vero etiam laudandus, quod in tanta potestate non plura peccaverit.

PL 14, 851A

アンブロシウスはなぜダビデの弁明を書こうとするのか。事の経緯がまず述べられる。次に、神が義とした者は裁かれるべきでないと示される。それどころか、あれほどの権力のうちにありながら、より多くの罪を犯さなかったことで、讃えられるべきである。

2

1. Apologiam prophetae David praesenti arripuimus stylo scribere, non quod ille indigeat hoc munere, qui tantis meritis enituit, virtutibusque effloruit; sed quia plerique gestorum ejus lecta serie, non introspicientes vim Scripturarum, vel occulta mysteriorum, mirantur quomodo tantus propheta adulterii primo, deinde homicidii contagia non declinaverit.

PL 14, 851A

1. 我々が預言者ダビデの弁明をこの筆で書き始めたのは、あれほどの功績で輝き、徳で花開いた彼が、この贈り物を必要としているからではない。そうではなく、多くの人が、その行いの経過を読んでも、聖書の力や奥義の隠れた意味を見抜かず、これほどの預言者がなぜ、まず姦淫の、次いで殺人の汚れを避けなかったのかと驚くからである。

3

2. Ideo nobis studio fuit ipsam recensere historiam, quae patuisse peccato videtur. Namque in secundo Regum legimus libro (II Reg. XI, 2 et seq.) , quoniam deambulans David in domo sua regia, prospexerit lavantem se mulierem (nomenque illi Bethsabee), formae egregiae et gratia et vultu decora, praestantique admodum facie, quibus illecebris delinitum potiendi ejus sumpsisse affectum.

PL 14, 852A

2. それゆえ我々は、罪に開かれていたかに見えるその史実そのものを検討することに努めた。というのも、我々は列王記の第二の書〔ウルガタの列王記第二、すなわちサムエル記下〕に読むからである(サムエル記下11:2以下)。ダビデは王宮の中を歩いていて、身を洗う女(その名はバト・シェバ)を見た。女は姿が秀で、魅力と面立ちが美しく、顔だちもきわめて優れていた。その魅力に心を奪われて、彼女を我がものにしたいという思いを抱いた、と。

4

Erat autem mulier viro nupta, Uriae nomen marito, cui mandatis regiis composita est scena necis. Nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad verecundiam adulterii obstare vita ejus aestimabatur.

PL 14, 852A

ところで、女は夫のある身で、夫の名はウリヤといった。王命によって、彼の死の場面が仕組まれた。彼が生きていることは、欲望の妨げにはならないとしても、姦淫への恥じらいにとっては大きな障害になると見られたからである。

5

3. Itaque ut a planioribus exordiamur, quem Deus justificavit, ne tu dijudices. Pro minimo mihi est, inquit Paulus, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die: sed neque me ipsum dijudico (I Cor. IV, 3) .

PL 14, 853A

3. そこで、より平易な点から始めるなら、神が義とした者を、あなたは裁くな。パウロは言う。「私にとって、汝らから裁かれること、人の日に裁かれることは、ごく小さなことである。しかし私は自分自身をも裁かない」(一コリント4:3)。

6

Et adhuc erat in corpore situs, adhuc tentationi obnoxius: sed ideo se non dijudicabat, quia spiritalis a nemine dijudicatur, nisi a solo Deo. Denique subdidit: Qui dijudicat me Dominus est. Itaque nolite ante tempus quid judicare (Ibid., 4 et 5) .

PL 14, 853A

彼はなお体の中に置かれ、なお試みに服していた。それでも自分を裁かなかったのは、霊的な人は神ただ一人のほか、誰からも裁かれないからである。さらに彼は付け加えた。「私を裁く者は主である。それゆえ、時が来る前に何事も裁くな」(一コリント4:4, 5)。

7

Sed David jam tempus implevit, et gratiam meruit, et justificatus a Christo est; quandoquidem David se dici filium ipse Dominus gratulabatur, et qui eum ita confitebantur, illuminabantur. Cur hominem Dei a praemio in judicium vocas?

PL 14, 853A

しかしダビデはすでに時を満たし、恩寵に値する者となり、キリストによって義とされた。主自身が、自分がダビデの子と呼ばれることを喜び、彼をそのように告白した者たちは照らされたからである。なぜあなたは、神の人を、報償から引き離して裁きの場に呼び出すのか。

8

Judicavit jam de eo Dominus, de quo dixit ad Salomonem: Si ambulaveris in conspectu meo, sicut ambulavit David pater tuus in sanctitate cordis et justitia, ad hoc ut faceret secundum omnia quae mandavi ei (III Reg. IX, 4) .

PL 14, 853B

主はすでに彼について裁いた。ソロモンに向かって彼について言った。「もし汝が、汝の父ダビデが、私が彼に命じたすべてのとおりに行うために、心の聖さと正義のうちに歩んだように、私の前を歩むなら」〔引用は条件節だけで切られている〕(列王記三9:4)。

9

Hic ergo judicio dignus an praemio est, qui fecit secundum omnia mandata coelestia, ambulans in sanctitate et justitia cordis? Ubi aliorum vitia et peccata delitescunt, ibi David virtutis et gloriae suae divinum accepit testimonium.

PL 14, 853B

では、天の命令のすべてに従って行い、心の聖さと正義のうちに歩んだこの者は、裁きに値するのか、それとも報償に値するのか。他の者たちの悪徳と罪が隠れているところで、ダビデは自らの徳と栄光について、神からの証しを受けた。

10

Et de ejus peccato disputamus otiosi, pro cujus merito et gratia aliorum peccata revelata sunt.

PL 14, 853B

しかも我々は、その功績と恩寵のゆえに他の者たちの罪が明らかにされた〔revelata の意は取りにくい。次のソロモンの例から、ダビデの功績のゆえに他の者の罪の罰が猶予されたことを言うと解した。relevata(軽くされた)の誤りかもしれない〕人の罪について、暇にまかせて論じ立てている。

11

Nam cum offendisset Salomon, quod non custodisset mandata Domini, et regnum ejus disposuisset Deus scindere in plurimas partes, ait ad eum: Verumtamen in diebus tuis non faciam hoc propter David patrem tuum. De manu filii tui accipiam illud.

PL 14, 853B

というのも、ソロモンが主の命令を守らなかったことで過ちを犯し、神が彼の王国を多くの部分に裂こうと定めたとき、神は彼に言った。「しかし、汝の日々には、汝の父ダビデのゆえに、これを行わない。汝の子の手からそれを取ろう。」

12

Verumtamen non totum regnum accipiam, sceptrum unum dabo ei propter David servum meum (III Reg. XI, 12 et 13) . Justificante igitur Domino, quis est qui tantum dijudicet virum? Quod Deus, inquit, mundavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15) .

PL 14, 853C

「しかし、王国の全部は取らない。私の僕ダビデのゆえに、一つの王笏を彼に与えよう」(列王記三11:12, 13)。このように主が義とするのであるから、これほどの人を裁く者が誰かいるだろうか。彼は言う。「神が清めたものを、汝は俗なものと言ってはならない」(使徒言行録10:15)。

13

4. Salvo tamen judicio coelesti, quo etiam ipse tantum honorifices prophetam, in ejus actus moresque ingredere.

PL 14, 853C

4. しかし、天の裁きはそのままにしておけ。あなた自身も、それによって預言者をこれほど尊んでいるのである。その上で、彼の行いと性格に立ち入ってみよ。

14

Non miraris hominem, et angelis adaequandum judicas, plurimum vitae suae, immo a pueritia in divitiis, honoribus, imperiis demorantem, in multis tentationibus positum, semel tantum locum errori dedisse, et ei errori quo etiam angeli coelorum, ut Scriptura commemorat (Gen. VI, 2) , de sua virtute et gratia dejecti sunt. Sane et alter legitur error ipsius, quod numerari fecerit populum.

PL 14, 853C

あなたはこの人に驚嘆せず、天使に等しくされるべき者とも判断しないのか。生涯の大半を、いや少年の頃から、富と栄誉と権力のうちにとどまり、多くの試みの中に置かれながら、彼は一度だけ誤りに場を与えたにすぎない。しかもその誤りは、聖書が記すように(創世記6:2)、天の天使たちさえ、それによって自らの徳と恩寵から墜とされた誤りである。確かに、彼のもう一つの誤りも読まれる。民を数えさせたことである。

Caput II

第II章PL 14, 853D
1

Laudatur David ab humilitate confessionis; ac tres causae, cur sanctis peccatum obrepere utile sit, idque Deus permittat, afferuntur. 5. Unusquisque nostrum per singulas horas quam multa delinquit, et tamen unusquisque de plebe peccatum suum confitendum non putat.

PL 14, 853D

ダビデは告白の謙遜のゆえに讃えられる。また、聖なる者たちに罪が忍び込むことがなぜ有益であり、なぜ神がそれを許すのか、その三つの理由が挙げられる。5. 我々のうちの誰もが、時々刻々どれほど多くの罪を犯していることか。それでも、会衆のうちの誰もが、自分の罪を告白すべきだとは考えていない。

2

Ille rex (De Poenit. dist. 3, cap. Ille rex) tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam; sed praematura confessione atque immenso dolore, reddidit peccatum suum Domino.

PL 14, 854A

あの王は(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Ille rex」法文〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕)、あれほど偉大で力ある身でありながら、罪の意識をごく短い間でさえ自分のもとにとどめておくことを許さず、早すぎるほどの告白と計り知れない痛みによって、自らの罪を主に返した。

3

Quem mihi nunc facile reperias honoratum ac divitem, qui si arguatur alicujus culpae reus, non moleste ferat?

PL 14, 854A

今、名誉ある富んだ者で、もし何かの咎を問われたなら、不快に思わない者を、あなたは簡単に見つけられようか。

4

At ille regio clarus imperio, tot divinis probatus oraculis, cum a privato homine corriperetur, quod graviter deliquisset, non indignatus infremuit, sed confessus ingemuit culpae dolore.

PL 14, 854A

それに対してあの王は、王の支配で名高く、数々の神の託宣で認められていながら、一介の私人から、重大な罪を犯したと戒められたとき、憤って怒り立つことはなく、告白して、咎の痛みに呻いた。

5

Denique Dominum dolor intimi movit affectus (Ibid., § Denique Dominum) , ut Nathan diceret: Quoniam poenituit te, et Dominus transtulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13) .

PL 14, 854A

こうして、内奥の情の痛みが主を動かし(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Ille rex」法文「Denique Dominum」項)〔教会法の引照〕、ナタンは言った。「汝が悔い改めたので、主は汝の罪を取り除いた」(サムエル記下12:13)。

6

Maturitas itaque veniae, profundam regis fuisse poenitentiam declaravit, quae tanti erroris offensam traduxerit.

PL 14, 854A

それゆえ、赦しが早く与えられたことは、王の悔い改めが深かったこと、その悔い改めがこれほどの誤りの咎を過ぎ去らせたことを示した。

7

6. Alii homines cum a sacerdotibus corripiuntur, peccatum suum ingravant, dum negare cupiunt aut defendere; ibique eorum lapsus est major, ubi speratur correctio.

PL 14, 854B

6. ほかの人々は、司教に戒められると、否定し弁護しようとして自分の罪を重くし、矯正が望まれるまさにその場で、彼らの失墜はいっそう大きくなる。

8

Sancti autem Domini (Ibid., § Sancti) qui consummare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruerint naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris stimulo majora reparantes certamina; ut non solum nullum attulisse aestimetur lapsus impedimentum, sed etiam velocitatis incentiva cumulasse.

PL 14, 854B

しかし主の聖なる者たち(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Ille rex」法文「Sancti」項)〔教会法の引照〕は、敬虔な戦いを成し遂げ、救いの走路を走ろうと熱望するので、もし人間として、罪を犯したい欲望によってよりも本性のもろさによって倒れることがあっても、走るためにいっそう鋭く立ち上がり、恥じる心の刺激によって、より大きな戦いを取り戻す。こうして、その失墜は何の障害ももたらさなかったと見なされるばかりか、速さへの刺激さえ積み重ねたと見なされる。

9

Ergo si currentium non solvitur cursus, cum forte aliqui ceciderint, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina; quin etiam plerique post unum aut alterum lapsum, gratia majore vicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuerit reparare post lapsum; quoniam post mortem quoque resurgere munus beatorum est.

PL 14, 854B

ゆえに、走る者たちの走路は、たまたま何人かが倒れても解消されないし、格闘する者たちの争いもそうでなく、戦いは妨げられぬまま続く。それどころか、多くの者は、一、二度の失墜のあと、いっそう大きな恩寵によって勝利を収めた。まして、敬虔の競技に入った者たちは、一度の転落のつまずきによって評価されるべきではない。失墜のあとで自分を立て直すことのできた者は幸いなのであり、死のあとに復活することもまた、幸いな者たちの賜物だからである。

10

7. Alias quoque prodesse peccatum possumus comprehendere, et providentia Domini sanctis obrepsisse delicta. Propositi enim ad imitandum nobis sunt; et ideo curatum est ut et ipsi aliquando laberentur.

PL 14, 854C

7. 罪が別の仕方でも有益でありうること、そして、主の摂理によって聖なる者たちに罪が忍び込んだことを、我々は理解できる。彼らは我々に倣うべき手本として示されている。だから、彼ら自身もときに倒れるよう取り計らわれたのである。

11

Nam si inoffensum a vitiis inter tot lubrica hujus saeculi curriculum peregissent, dedissent nobis occasionem infirmioribus aestimandi cujusdam superioris eos naturae ac divinae fuisse; ut delictum recipere, et culpae consortium habere non possent.

PL 14, 854C

なぜなら、もし彼らが、この世の多くの滑りやすい道のただ中で、悪徳につまずくことなく生涯の道を歩み通したなら、より弱い我々に、彼らは何かより高い、神的な本性の者であって、罪を受け入れることも、咎の仲間となることもできないのだ、と思わせる機会を与えたであろうからである。

12

Quae opinio utique, ut exsortes nos illius substantiae, ab impossibili imitatione revocaret.

PL 14, 854D

その考えは確かに、あの実体にあずからない我々を、不可能な模倣から引き戻したであろう。

13

Praeterit igitur paulisper illos Dei gratia; ut nobis ad imitationem vita eorum fieret disciplina; et sicut innocentiae, ita et poenitentiae magisterium de eorum actibus sumeremus.

PL 14, 854D

そこで神の恩寵は、しばらくの間、彼らを通り過ぎる。それは、彼らの生涯が我々にとって模倣のための規律となり、無垢の教えと同じく、悔い改めの教えをも、彼らの行いから受け取るためである。

14

Ergo dum lapsus eorum lego, consortes etiam illos infirmitatis agnosco: dum credo consortes, imitandos esse praesumo.

PL 14, 854D

ゆえに、彼らの失墜を読むとき、私は彼らもまた弱さを共にする者であると認める。彼らが弱さを共にする者であると信じるとき、彼らは倣うべき者だと私は考える。

15

8. Admonet etiam apostolus Paulus (II Cor. XII, 7) prospexisse Dominum Deum nostrum, ne vel revelationum sublimitate, vel secundo operum continuante processu, humanus etiam in sanctis extolleretur affectus, nec sibi deputarent, virtutique attribuerent suae, quod divina sibi operatione foret collatum.

PL 14, 854D

8. 使徒パウロも(二コリント12:7)、我々の主なる神が、啓示の高さによって、あるいは業が次々と続く成り行きによって、聖なる者たちにおいてさえ人間的な情が高ぶることのないように、また、神の働きによって自分に授けられたものを、自分の手柄と見なし、自分の徳に帰することのないように、あらかじめ配慮したと警告している。

16

Ergo ne in tantum praejudicium ruerent, atque in perfidiae foveam deciderent, passus est Dominus illis subintrare culpam; ut et ipsi adverterent divinis se auxiliis indigere, ducemque salutis suae quaerendum esse cognoscerent.

PL 14, 855A

それゆえ、これほどの予断〔praejudicium。自らを高く見る思い込みの意に取った〕に陥り、不信の穴に落ちることのないように、主は彼らに咎が忍び込むのを許した。彼ら自身も、神の助けを必要としていることに気づき、自らの救いの導き手を求めねばならないと悟るためである。

17

Denique Paulus infirmitatem sibi profuisse testatur, dicente Domino roganti sibi, ut a se stimulus carnis suae discederet: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate consummatur (Ibid., 9) .

PL 14, 855A

実際、パウロは、弱さが自分に益したと証言している。自分から肉の刺が離れるようにと願う彼に、主が言ったからである。「私の恩寵は汝に十分である。力は弱さの中で完成するからである」(二コリント12:9)。

18

Meritoque gloriatur in infirmitatibus; sciebat enim virtutis abundantia plurimos etiam sanctos sine remedio corruisse. Quanto igitur commodius uni aut duabus reprehensionibus locum dedisse, quam traxisse in perpetuum divinitatis offensam?

PL 14, 855A

彼が弱さを誇るのは当然である。徳の豊かさのゆえに、多くの聖なる者たちが救いようなく倒れたことを、彼は知っていたからである。それゆえ、一度か二度の非難に場を与えるほうが、神の憤りを永続的に引き寄せるよりも、どれほど益のあることか。

Caput III

第III章PL 14, 855B
1

Davidem eo tentationi expositum fuisse, quod athletas suos variis certaminibus exerceri, et nobis exemplo esse Deus velit: praeterea ejusdem adulterium in figuram factum, adductis variis allegoriis, declaratur.

PL 14, 855B

ダビデが試みにさらされたのは、神が自らの競技者たちをさまざまな戦いで鍛え、我々の手本とすることを望むからである。さらに、彼の姦淫が象りとして行われたことが、さまざまな寓意を挙げて示される。

2

9. Quid etiam illa adjiciam quae ex ipso usu mundi conjicere possumus, quia plerosque cum probaverimus in aliquo officio, eosdem quasi industrios atque impigros in alio munere volumus experiri?

PL 14, 855B

9. また、世の実際の習いから我々が推し量れることを、なお付け加えようか。すなわち、多くの人をある務めで試して認めたとき、我々は同じ人々を、勤勉で機敏であるかのように見なして、別の務めでも試したいと望むのである。

3

Quam multi athletae cum isto certandi genere praevaluerint, ad aliud genus vocantur certaminis! Quid si et te Dominus Deus tuus cum aliquod specimen virtutis dederis tuae, in alio virtutum genere vult probare?

PL 14, 855B

どれほど多くの競技者が、ある種の競技で勝ちぬいたのち、別の種類の競技に呼ばれることか。では、もしあなたの主なる神が、あなたが自らの徳の何らかの手本を示したとき、あなたを別の種類の徳において試そうと望むとしたら、どうか。

4

Job sanctum currentem inoffense, tentari tamen filiorum interitu, et corporis totius ulceribus passus est: ut in hoc quoque ejus virtutem probaret, si nec injuriis, nec acerbitatibus coactus devotionem sui minueret affectus.

PL 14, 855C

聖なるヨブが非難されることなく走っていたとき、神は、彼が息子たちの死と体全体の潰瘍によって試みられることを許した。それは、その点でも彼の徳を試すため、すなわち、侮辱にも苦しみにも強いられて、彼の情の献身が弱まることがないかを見るためであった。

5

Num liquet quod etiam sanctum David fide nobilem, praestantissimum mansuetudine, manu fortem probare voluerit, quemadmodum vitium tegeret, lapsum emendaret; ut nos doceret quemadmodum admissum possimus operire peccatum?

PL 14, 855C

では、神は、信仰で名高く、柔和さにおいてきわめて優れ、腕に力ある聖なるダビデをも、どのように悪徳を覆い〔「覆う」は、罪が神の前で覆われる、すなわち赦される意に取った〕、失墜を正すかによって試みようとした、ということは明らかではないか。それは、犯した罪をどのように覆いうるかを、我々に教えるためである。

6

10. Nisi forte vilis causa alicui videtur, ut propter nostram correctionem tantus erraret propheta, cum propter omnium redemptionem infirmitates nostras Christus susceperit, qui peccatum pro nobis factus est, cum peccatum non cognoverit.

PL 14, 855C

10. もっとも、我々の矯正のためにこれほどの預言者が誤ったということが、誰かにとって取るに足りぬ理由に見えるなら、話は別である。あらゆる人の贖いのために、キリストは我々の弱さを引き受けた。罪を知らなかったのに、我々のために罪となった者である。

7

Et indignum aestimatur, nec verisimile creditur, quod David propter posteritatis profectum in unius lapsus opprobrium inciderit; cum ipse Dominus sit pro nobis factus opprobrium, sicut ipse ait: Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal, XXI, 7) .

PL 14, 855D

また、ダビデが後代の進歩のために一度の失墜の恥辱に陥ったことは、ふさわしくないと見なされ、ありそうにないと信じられている。主自身が我々のために恥辱となったというのに。彼自身がこう言う。「私は虫けらであって人ではなく、人々の恥辱、民の蔑みである」(詩篇21:7)。

8

Et alibi: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10) . Ergo futurae dispensationis mysterium in suis ante praemisit.

PL 14, 855D

また別の箇所で彼は言う。「汝をそしる者たちの辱めが、私の上に落ちた」(詩篇68:10)。こうして主は、来たるべき配剤の奥義を、自分の者たちにおいてあらかじめ先立たせた。

9

Et servuli quidem conditionis suae peccata portarunt, ideo non potuerunt etiam et ipsi exsortes esse peccati: Dominus autem onus suscepit alienum, ideo solus fuit sine consortio delictorum.

PL 14, 855D

しもべたちは、自分の境遇に属する罪を担ったので、自らも罪を免れることはできなかった。しかし主は他人の重荷を引き受けたので、ただ独り、罪との交わりを持たなかった。

10

11. Ad summam, Apostolo quoque docente, cognovimus in figura gesta esse complura, quae temporibus gesta superioribus sunt.

PL 14, 856A

11. 要するに、使徒の教えによっても、我々は、以前の時代に行われた多くのことが、象りにおいて行われたのだと知っている。

11

Nam cum dixisset in deserto patres a serpentibus vulneratos non aliter potuisse sanari, nisi Moyses serpentem suspendisset aereum, quo viso, lethales illi morsus infusionesque veneni noxiae curabantur, subjecit: Haec autem in figura facta sunt illis (I Cor. X, 6) ad nostram correctionem.

PL 14, 856A

というのも、使徒は、荒野で父祖たちが蛇に噛まれたとき、モーセが青銅の蛇を掲げなければ癒やされることはなかった、それを見れば、死をもたらす咬傷と有害な毒の注入が癒やされた、と述べたうえで、こう付け加えたからである。「これらのことは、彼らにとって象りとして起こった」(一コリント10:6)。それは我々の矯正のためである。

12

In figura aereus serpens tamquam confixus cruci; quia verus crucifigendus generi annuntiabatur humano, qui serpentis diaboli venena vacuaret, in figura maledictus, in veritate autem qui totius mundi maledicta deleret.

PL 14, 856A

青銅の蛇は、十字架に釘づけられたかのように、象りにおいてあった。それは、蛇である悪魔の毒を空しくする真の者が、十字架につけられることになると、人類に告げられていたからである。その蛇は、象りにおいては呪われた者であるが、真実においては、全世界の呪いを消し去る者である。

13

Alibi quoque, id est, ad Galatas ait: Quia duos filios habuit Abraham, unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22) .

PL 14, 856A

別の箇所、すなわちガラテヤの人々に宛てても、彼は言う。「アブラハムには二人の子があった。一人は女奴隷から、一人は自由の女から生まれた」(ガラテヤ4:22)。

14

Et subdidit: Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta (Ibid., 23) .

PL 14, 856B

さらに付け加えた。「しかし、女奴隷から生まれた者は肉によって生まれ、自由の女から生まれた者は約束によって生まれた。これらのことは寓意によって語られている」(ガラテヤ4:23)。

15

Quid sit per allegoriam, in sequentibus exposuit evidenter, dicens duas illas generationes, unam de ancilla, alteram de libera, duo esse Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, in quo monte Legem Moyses accepit a Domino: alterum autem ab Hierusalem quae est libera, quae in Isaac filios, hoc est, in libertate gratiae, non litterae servitute generavit.

PL 14, 856B

寓意によるとは何かを、彼は続く箇所で明らかに説いた。すなわち、あの二つの出生、一つは女奴隷から、もう一つは自由の女からのものは、二つの契約であると述べたのである。一つはシナイ山から隷従へと生む契約であり、その山でモーセは主から律法を受けた。もう一つは、自由であるエルサレムからの契約であり、それはイサクにおいて子らを、すなわち恩寵の自由において生み、文字の隷従においては生まなかった。

16

Servis enim poena decernitur, liberis confertur gratia. Nonne in typo geminae plebis Jacob duas accepit uxores, ex quibus diversam sobolem procreavit?

PL 14, 856B

奴隷には刑罰が定められ、自由の者には恩寵が与えられるからである。ヤコブも、二つの民の予型において、二人の妻を迎え、彼女らから異なる子孫をもうけたではないか。

17

Cur patriarcha Judas propriae nurus post filii sui mortem legitur expetisse concubitum (Gen. XXXVIII, 16) , quo geminorum partus est editus, nisi ut figura utroque Jesu Domini praecederet Testamento: quorum alterum in typo futurae mortis ejus est conditum, alterum in Evangelii veritate, duos populos esse generandos, quorum posterior in crucis signo sepem omnem ac munitionem populi superioris incideret?

PL 14, 856B

族長ユダが、息子の死後、自分の嫁との同衾を求めたと読まれるのはなぜか(創世記38:16)。それによって双子が産まれたが、それは、主イエスの象りが二つの契約の両方において先立つためでなくて何であろうか。その一方は、彼の来たるべき死の予型として据えられ、他方は福音の真理において据えられた。二つの民が生まれるはずであり、その後の民は、十字架のしるしにおいて、先の民のあらゆる垣根と砦を断ち切る、ということである。

18

Hic est populus manu prior, ortu posterior. Vel quia ipse Dominus Jesus natus ex Tribu Juda opera sua ante praemisit, quam nobis ex Virgine nasceretur.

PL 14, 856C

これが、手では先であり、生まれでは後である民である〔タマルの双子のうち、ゼラが先に手を出したが、ペレツが先に生まれたこと(創世記38:28–30)を言う〕。あるいはまた、主イエス自身がユダ族から生まれ、我々のためにおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれる前に、自らの業を先立たせたからでもある。

19

12. Quid de Joseph loquar, qui a fratribus appetitus, exutus patrio vestimento, in lacum missus, in servitutem venditus, evidens Dominicae Incarnationis expressit indicium? eo quod ille dilectus Patri cum esset in Dei forma, non rapinam arbitraretur esse se aequalem Deo, sed ipse se exinaniret: ut formam servi accipiens veniret, et se usque ad mortem crucis humiliaret: cujus pretio et emptus et venditus a suis fratribus genus redemit humanum.

PL 14, 856C

12. ヨセフについて私は何を語ろうか。兄弟たちに襲われ、父の衣を剥がれ、穴に投げ入れられ、奴隷に売られた彼は、主の受肉の明らかなしるしを描き出した。それは、父に愛された彼〔キリスト〕が、神の形にあったとき、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取って来て、十字架の死に至るまで自らを低くしたからである。その代価によって〔cujus の係りは定かでない。キリストの代価と取った〕、自分の兄弟たちに買われ、また売られた彼は、人類を贖った。

20

In cujus typo David minor electus ex fratribus, unctus in regnum, solus belli gravis periculo, singulari certamine universum populum liberavit, triumphavit in decem millibus; ita ut puellae cum tympanis psallerent: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) .

PL 14, 856D

その予型として、兄弟たちの中から選ばれた最も年少のダビデは、王へと油を注がれ、ただ独りで重大な戦いの危険を負い、一騎打ちで全民を解放し、一万人において凱旋した。そのため娘たちは太鼓を打ち鳴らして歌った。「サウルは千において凱旋し、ダビデは一万において」(サムエル記上18:7)。

21

Quae figura in illis juvenculis, nisi animarum quae triumphalem psalmum concinunt Christo? Genuit ex se filios, unum incestum, alium parricidam; eo quod incestus et parricidalis populus affixam patibulo crucis carnem proprii violaturus esset auctoris.

PL 14, 856D

この象りは、あのうら若い娘たちにおいては、キリストに凱旋の詩篇を唱和する魂たちでなくて何であろうか。彼〔ダビデ〕は自らから子らを生んだ。一人は近親相姦の者、もう一人は近親殺しの者である。近親相姦の、近親殺しの民が、十字架の杭に釘づけられた、自らの創造者の肉を傷つけることになるからである。

22

Denique in tertio psalmo Abessalon titulus praemittitur, et passio Domini prophetatur. 13. Quid de Salomone sancto loquar, cujus posteriora cum gravi errore non careant, vulgus tamen Judaicum ipsum existimat venisse pro Christo?

PL 14, 857A

実際、第三の詩篇には、アブサロムの表題が前に置かれ、主の受難が預言されている。13. 聖なるソロモンについて私は何を語ろうか。その晩年は重大な誤りを欠かないが、それでもユダヤの民衆は、彼こそキリストとして来た者だと考えている。

23

Et quam multos gravis erroris offensa revocavit? Major itaque culpa plus profuit, ne supra hominem crederetur, qui vitio non caruisset humano. Fuit igitur in eo invidiosa sapientia, et culpa suasoria, quae hominem comprobaret.

PL 14, 857A

そして、どれほど多くの者を、重大な誤りの咎が呼び戻したことか。それゆえ、より大きな咎のほうが、人間の悪徳を免れなかった者が人を超えた者と信じられないために、より多く益した。こうして彼には、妬みを買う知恵と、人間であることを証明する、説得力ある咎とがあった。

24

14. Quid igitur obstat quominus etiam Bethsabee sancto David in figura sociata fuisse credatur; ut significaretur congregatio nationum, quae non erat Christo legitimo quodam fidei copulata connubio, quod transversariis quibusdam foret vestibulis in ejus gratiam praeter Legis ingressura praescriptum, in qua nuda mentis sinceritas, et aperta simplicitas lavacri justificante mysterio, veri David et regis aeterni mentem traduceret, lacesseret charitatem?

PL 14, 857A

14. では、バト・シェバもまた、象りにおいて聖ダビデに結ばれていたと信じることを妨げるものは何があろうか。それは、キリストに、信仰の何らかの正当な婚姻によって結ばれていなかった諸国民の会衆を意味するためである。この会衆は、いくつかの脇の玄関を通って、律法の定めを越えて彼の恩寵へ入ろうとしていたからである。その会衆においては〔in qua の先行詞は「会衆」と取った〕、裸の精神の誠実さと開かれた素朴さが、義とする洗いの奥義によって、真のダビデ、永遠の王の精神を導き、その愛を促すのである。

25

Merito venit occultus, et qui falleret principem mundi, tamquam Uriam illum qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis. Venit, inquam, in hunc mundum, et venit occultus, tamquam adulter intravit, ut jus legitimum vindicaret.

PL 14, 857B

彼が隠れて来たのは当然である。それは世の君を欺くためであり、その君は、解釈すれば「私の光」と呼ばれるあのウリヤのように、光の天使に姿を変える者である。私は言う、彼はこの世に来た、隠れて来た、姦夫のように入ってきた、正当な権利を主張するために。

Caput IV

第IV章PL 14, 857B
1

Davidis poenitentia paulo fusius commendata, neminem a lapsu immunem inveniri sanctissimorum virorum inductione palam facit.

PL 14, 857B

ダビデの悔い改めがやや詳しく推奨され、最も聖なる人々の例を挙げることで、失墜を免れた者は誰一人見いだされないことが明らかにされる。

2

15. Distinximus allegationes validas, ut arbitramur, et in figura fuisse textum hujus historiae comprobavimus: nunc superiora repetamus, et tamquam exutum spiritalibus indumentis introspiciamus errorem.

PL 14, 857C

15. 我々は、有力と思われる論拠を区別し、この史実の筋書きが象りにおいてあったことを確かめた。今や前に戻り、霊的な衣を脱がせたかのように、その誤りを見据えよう。

3

Peccavit David, quod solent reges: sed poenitentiam gessit, flevit, ingemuit, quod non solent reges.

PL 14, 857C

ダビデは罪を犯した、王たちが常にそうするように。しかし彼は悔い改めを行い、泣き、呻いた、王たちが常にはそうしないことを。

4

Confessus est culpam, obsecravit indulgentiam, humi stratus deploravit aerumnam, jejunavit, oravit, confessionis suae testimonium in perpetua saecula vulgato dolore transmisit. Quod erubescunt facere privati, rex non erubuit confiteri.

PL 14, 858A

彼は咎を告白し、赦しを請い、地に伏して悲惨を嘆き、断食し、祈り、自らの告白の証しを、広められた痛みによって、永遠の世々に伝えた。私人が恥じて行わないことを、王は告白して恥じなかった。

5

Qui tenentur legibus, audent suum negare peccatum, dedignantur rogare indulgentiam, quam petebat qui nullis legibus tenebatur humanis. Quod peccavit, conditionis est (De Poen. dist. 3, cap. Ille rex, § Quod peccavit): quod supplicavit, correctionis.

PL 14, 858A

法に拘束される者たちは、自分の罪を否定することを敢えてし、赦しを請うことを恥とする。ところが、いかなる人間の法にも拘束されなかった者が、それを求めていた。罪を犯したことは、人の条件によるものであり(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Ille rex」法文「Quod peccavit」項)、懇願したことは、矯正によるものである。

6

Lapsus communis, sed specialis confessio. Culpam itaque incidisse, naturae est: diluisse, virtutis, Quis gloriatur, inquit, castum se habere cor (Prov. XX, 9) ? Nec unius diei infans mundus esse Scripturae testimonio declaratur (Job. XIV, 5) .

PL 14, 858A

失墜は共通であるが、告白は特別である。ゆえに、咎に陥ったのは本性によることであり、それを洗い流したのは徳によることである。「誰が、自分の心が貞潔だと誇れるか」と言う(箴言20:9)。また、一日の幼子さえ清くはないと、聖書の証しは宣言している(ヨブ記14:5)。

7

16. Da mihi aliquem sine prolapsione delicti. Validissimus omnium Samson legitur (Judic. XIV et seq.) , qui leonem etiam suis manibus strangulavit; sed utinam amorem suum suffocare potuisset. Messes incendit Allophylorum, et ipse mulieris unius arsit igniculo.

PL 14, 858B

16. 罪の失墜なき者を一人挙げてみよ。すべての者の中で最も強い者として読まれるのはサムソンであり(士師記14章以下)、彼は獅子さえ自らの手で絞め殺した。しかし、自らの愛をも窒息させることができたならよかったのに。彼は異邦人〔ペリシテ人〕の刈り入れを焼いたが、自らは一人の女の小さな火に燃えた。

8

Jephte victor ab hoste remeavit: sed vexilla referens triumphalia, suo victus est sacramento, ut pietatem occurrentis filiae parricidio remunerandam putaret. Primum omnium quid opus fuit tam facile jurare, et incerta vovere pro certis, quorum nesciret eventum?

PL 14, 858B

エフタは勝者として敵から帰還した。しかし凱旋の旗を携えて帰るとき、自らの誓約に敗れ、出迎えた娘の孝心を、近親殺しで報いるべきだと考えた。そもそも第一に、これほど安易に誓い、その結末を知らぬ不確かなことを確かなことの代わりに誓う必要が、どこにあったか。

9

Deinde ad quid sacramenta tristia Domino Deo reddit; ut cruentis solvat sua vota funeribus? 17. Nec de sacerdotibus silendum arbitror, ne nostra videar dissimulare delicta.

PL 14, 858B

次に、なぜ悲しい誓約を主なる神に返すのか。血にまみれた死によって自らの誓願を果たすためか。17. 祭司たちについても黙してはならないと私は考える。我々自身の罪を見て見ぬふりしていると見えないためである〔「我々の」と言うのは、司教である著者が、祭司の身分を自分たちの身分に引き寄せて言うのである〕。

10

Aaron ipse summus sacerdos (quo duce pariter ac Moyse, Rubrum pedes mare transivit populus Hebraeorum) rogatus a plebe ut deos sibi faceret quos adorarent, aurum poposcit, in ignem misit, et caput vituli figuratum est, cui sunt oblata sacrificia.

PL 14, 858B

大祭司アロン自身は(その導きによって、モーセとともに、ヘブライ人の民は紅海を徒歩で渡った)、民から、自分たちが拝む神々を造ってくれと求められて、金を求め、火に投げ入れた。すると子牛の頭の形が造られ、それにいけにえが捧げられた。

11

Quo indicio claruit auri cupiditatem materiam esse perfidiae, et avaritiae studio sacrilegia solere generari. Iterum tantus sacerdos locum incidit offensionis cum sorore sua Maria.

PL 14, 858C

この証しによって、金への貪欲が不信の材料であり、貪欲への熱心から冒瀆が生まれるのが常であることが明らかになった。またしても、これほどの祭司が、自分の姉ミリアムとともにつまずきの場に陥った。

12

Nam dum fratri uterque obtrectat quod alienigenam accepisset uxorem, illico Maria contagio maculosae carnis effloruit.

PL 14, 858C

というのも、二人がともに弟〔モーセ〕を、異民族の妻を迎えたといって悪く言ったとき、ただちにミリアムに、汚れた肉の斑点の病が吹き出たからである。

13

18. Quo loci evidentis fuit figura mysterii, quod sacerdotalis ille populus patrum fraterno populo posterioribus temporibus derogaret, Aethiopissae illius nesciens sacramentum. Nam si cognovisset, non reprehendisset, quod cum veteri mysterio conveniret.

PL 14, 859A

18. この箇所は、明らかな奥義の象りであった。すなわち、あの祭司的な民、父祖たちの民が、のちの時代に、兄弟の民を謗ることになる、あのエチオピアの女の秘義を知らずに、である。もし知っていたなら、古い奥義に合致するものを非難しなかったであろう。

14

Itaque cum Judaeus eum qui ex Gentibus credidit, dicit esse communem, et vult a Lege secernere, lepram habet, quam non poterit evadere, nisi spiritalis ei legis agnitio ad veniam fuerit suffragata.

PL 14, 859A

ゆえに、ユダヤ人が、諸国民から信じた者を俗な者と言い、律法から切り離そうとするとき、彼は重い皮膚病を持つことになり、律法の霊的な認識が赦しのために助けとならなければ、それを逃れることはできない。

15

19. Ergo et David qui sciret hominem se esse natum lapsui, veniam postulavit: Domini autem non desperavit misericordiam.

PL 14, 859A

19. ゆえにダビデも、自分が失墜するように生まれた者だと知っていたので、赦しを求めた。しかし主の慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕に絶望しなかった。

Caput V

第V章PL 14, 859B
1

Parabola quam Davidi proposuit Nathan, exponitur; et Christo, susceptaeque ab eo carni humanae accommodatur. 20. Nec parabola videtur a mysterio discrepare.

PL 14, 859B

ナタンがダビデに示した譬えが解き明かされ、キリストと、彼が取った人の肉とに当てはめられる。20. 譬えも、奥義と食い違うようには見えない。

2

Quis enim dives, nisi Dominus noster Jesus, qui de se ait, ut hodie lectum est, quod homo quidam cum dives esset, abiit in regionem longinquam accipere regnum et reverti (Luc. XIX, 13) .

PL 14, 859B

実際、富者とは、我々の主イエスでなくて誰であろうか。彼は自分について、今日読まれたとおり、ある人が富んでいたのに、王国を受けて帰るために遠い地方へ行った、と言う(ルカ19:13)。

3

Et vere dives erat majestatis suae opibus, et divinitatis propriae plenitudine, cui Angeli et Archangeli, Virtutes et Potestates et Principatus, Throni et Dominationes, Cherubim et Seraphim indefesso obsequio serviebant.

PL 14, 859B

そして彼は、自らの威光の富と、固有の神性の充満によって、まことに富んでいた。天使と大天使、力天使と能天使と権天使、座天使と主天使、ケルビムとセラフィムが、倦むことのない奉仕で彼に仕えていた。

4

Sed tamen cum dives esset, reliquit nonaginta novem in montibus oves, et unam ovem quae lassa remanserat, requisivit. Hanc princeps istius mundi, contemplatione illius divitis egenus et pauper, quasi filiam alimentis propriis nutriebat.

PL 14, 859C

しかし、彼は富んでいたにもかかわらず、山に九十九匹の羊を残し、疲れて残っていた一匹の羊を探した。この羊を、あの富者と比べれば乏しく貧しいこの世の君が、娘のように自分の糧で養っていた。

5

Merito itaque defecerat, cui substantia erat cibus saeculi. Erraverat haec ovis in Adam, insidiis sollicitata serpentis.

PL 14, 859C

それゆえ、世の食べ物を自らの糧としていたその羊が衰えたのは当然である。この羊は、蛇の策略にそそのかされて、アダムにおいて迷い出ていた。

6

21. Et non mala ovis, quae erat Verbi plena, utpote rationabilis hebdomadis filia, et sancti munus auctoris; tamen non pretiosis aliquibus, sed vilibus pauperis diu opibus alebatur.

PL 14, 859C

21. しかもその羊は悪い羊ではなく、言葉に満ちていた。理性ある七日〔hebdomas は創造の七日のことと取った〕の娘であり、聖なる創造者の賜物だったからである。それでもその羊は、貴重な何かではなく、貧しい者の卑しい持ち物で、長く養われていた。

7

Denique de pane ejus, inquit, manducabat, et de calice ejus bibebat, et in sinu ejus dormiebat (II Reg. XII, 3) . Non bona esca Aethiopum, noxius calix aureus Babylonis, qui gentes inebriat: non utilis somnus est dormientibus, malo vigilare.

PL 14, 859C

実に、「彼のパンから食べ、彼の杯から飲み、彼のふところで眠っていた」とある(サムエル記下12:3)。エチオピア人の食べ物は良いものではなく、バビロンの金の杯は有害であり、それは諸国民を酔わせる。眠りは眠る者にとって益ではない。私はむしろ目を覚ましていたい。

8

Denique turbati sunt omnes insipientes corde, obdormierunt somnum suum, et nihil invenerunt. Hospitii igitur gratia, quia susceperat hospitem, ut ei epulas exhiberet, illam pauperis ovem abstulit.

PL 14, 859C

実に、「心の愚かな者はみな乱され、自らの眠りに眠り込み、何も見いださなかった」とある。さて彼は、客をもてなすために、すなわち客を迎えたので、その客に饗宴を供するために、貧しい者のあの羊を取り上げた。

9

De suis enim vel gregibus vel armentis si quod animal immolaret, nobis prodesse non poterat, quos nisi immolasset, non redemisset.

PL 14, 859C

自分の羊の群れや牛の群れのうちから、何か動物を屠ったとしても、それは我々を益することはできなかった。我々を〔quos の係りは定かでない。「我々」と取った〕、自らを屠らなければ、彼は贖わなかったであろうからである。

10

22. Infirmitates igitur nostrae fragilitatis in sua carne hospitali quodam suscepit affectu, cujus levandae causa vel potius reficiendae, carnem suam salutari illi obtulit passioni, ut et cibum nobis vitae praeberet aeternae.

PL 14, 860A

22. こうして彼は、我々のもろさの弱さを、自らの肉において、客をもてなすような情をもって引き受けた。そして、その弱さを軽くするため、いやむしろ回復させるために、自らの肉を、救いをもたらすあの受難に献げ、我々に永遠の生命の食べ物をも供した。

11

Et bene agnam dixit Scriptura (Ibid.) , quia erat Virginis partus. Bene dignus morte pronuntiatur dives iste judicio prophetico; quia et Caiphas prophetavit dicens: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50) .

PL 14, 860A

また聖書が「雌の子羊」と言ったのは適切である(サムエル記下12:3)。それはおとめの産んだものだったからである。この富者が死に値すると宣告されるのは、預言の裁きによって、適切である。カイアファも預言して言ったからである。「一人の人が民のために死ぬことが益である」(ヨハネ11:50)。

12

Solus autem Dominus Jesus tali dignus electus est morte, qua tolleret peccatum mundi. Pulchre quoque addidit: Agnam restituet (II Reg. XII, 6) ; quia carnem propriam resuscitavit, carnem illam virginalis integritatis reddidit.

PL 14, 860A

しかし、世の罪を取り除くそのような死に値する者として選ばれたのは、ただ主イエスのみであった。さらに彼は巧みにこう付け加えた。「雌の子羊を返すであろう」(サムエル記下12:6)。彼は自らの肉を復活させ、おとめの純潔から出たあの肉を返したからである。

13

Nec illud otiosum quod ait: In quadruplum restituet. Quadruplatur enim resurrectio mortuorum, sicut docet Apostolus dicens: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in virtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV, 42 et seq.) .

PL 14, 860A

また、彼が「四倍にして返す」と言ったことも空しくはない。死者の復活は四倍にされるからである。使徒が教えるとおりである。「朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして甦る。卑しいものとして蒔かれ、栄光あるものとして甦る。弱さのうちに蒔かれ、力のうちに甦る。魂の体が蒔かれ、霊の体が甦る」(一コリント15:42以下)。

14

Restituet plane in quadruplum agnam etiam illo modo quo potest jam homo dicere: Si cui aliquid abstuli, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8) . Convenienter etiam illud adjecit: Quia non pepercit (II Reg. XII, 6) ; non enim pepercit sibi Christus, ut omnibus subveniret.

PL 14, 860B

彼は確かに、雌の子羊を四倍にして返すであろう。人がすでに言うことのできるあの仕方においてもである。「もし誰かから何かを奪ったなら、四倍にして返す」(ルカ19:8)。さらに、彼は次のことも適切に付け加えた。「彼が惜しまなかったからである」(サムエル記下12:6)。キリストはすべての人を助けるために、自らを惜しまなかったからである。

15

23. Ideoque dictum est a Domino Jesu Christo ad servum suum David, ut mysterium declararet: Quoniam tu hoc fecisti in occulto, et ego faciam hoc verbum coram omni Israel, et in conspectu solis hujus (II Reg. XII, 12) .

PL 14, 860B

23. そのため、奥義を明らかにするために、主イエス・キリストは自らの僕ダビデにこう言った。「汝はこれを隠れて行ったが、私はこのことを、全イスラエルの前で、この太陽の前で行う」(サムエル記下12:12)。

16

Et primo quidem nesciens sacramentum, commotus est David indignatione, sed non erravit affectu.

PL 14, 860B

そして最初は、秘義を知らずに、ダビデは憤りに動かされたが、情において誤りはしなかった。

17

Postea vero ubi cognovit mysterium magnum, magnum enim sacramentum Christi et Ecclesiae, videns remissionem futuram omnium peccatorum, praevidens fulgorem gratiae per lavacrum regenerationis, et infusionem Spiritus sancti, ait securus veniae: Peccavi Domino; ut et ipse in eorum veniret consortium, quibus culpae remissio proveniret.

PL 14, 860C

しかしのちに、大いなる奥義を知ったとき——実に、キリストと教会の大いなる秘義があるからである——、彼は、すべての罪の赦しが来ることを見て、再生の洗いによる恩寵の輝きと、聖なる霊の注ぎとをあらかじめ見て、赦しを確信して言った。「私は主に対して罪を犯した」。それは、彼自身も、咎の赦しが及ぶことになる人々の交わりに加わるためであった。

18

Advertis quemadmodum peccatum proprium deploraverit? Quis igitur miretur ei esse dimissum?

PL 14, 860C

あなたは、彼がどのように自分の罪を嘆いたか、気づいているか。ならば誰が、彼に赦されたことを不思議に思おうか。

Caput VI

第VI章PL 14, 860C
1

Bonos et malos hoc inter se differre, quod illos peccata sequantur, hos praecedant; et quibus operibus David peccatum suum texerit. 24. Nunc consideremus opera ejus quibus potuit tegere peccatum.

PL 14, 860C

善人と悪人はこの点で異なる。善人には罪が後に続き、悪人には罪が先立つ。またダビデがどの行いによって自らの罪を覆ったかが述べられる。24. では今、彼が罪を覆うことのできた行いを考察しよう。

2

Etenim quia non potest sine peccato esse humana fragilitas, cavendum ne plura peccata sint, quam opera virtutum.

PL 14, 860C

実際、人間のもろさは罪なしではありえないのだから、罪が徳の行いより多くならないよう、用心せねばならない。

3

Quod magna vi sapientiae suae sanctus Paulus expressit dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur (I Tim. v. 24), hoc est, non invenitur quisquam illibatus a culpa; habet quis bona merita, habet et vitia atque peccata.

PL 14, 860C

聖パウロはこれを、自らの知恵の大いなる力によって言い表した。「ある人々の罪は明白であり、裁きに先立って進む。しかし、ある人々には、罪が後から従う」(一テモテ5:24)。すなわち、咎に汚されていない者は誰も見いだされない。善い功績を持つ者も、悪徳と罪をも持つのである。

4

Omnia itaque nostra quasi in trutina ponderantur: si bonis igitur factis peccata praeponderant, praecedunt ad judicium; vergunt enim peccata quasi in profundum, vergunt quae manifesta sunt vel pondere atque acerbitate, vel multitudine.

PL 14, 861A

こうして我々のすべては、いわば秤で量られる。ゆえに、罪が善い行いより重くなれば、罪は裁きに先立つ。罪は、いわば深みへ傾くのであり、明白な罪は、その重さと苛烈さ、あるいはその多さによって傾く。

5

Quosdam autem, inquit, et subsequuntur, hoc est, eos qui se egerint sobrie, sed fragilitate conditionis dederint aliquando etiam errori locum, bona facta praecedunt, mala sequuntur. Hi honestiores, sed tamen homines lapsi levioribus vitiis et erratis.

PL 14, 861A

「しかし、ある人々には後から従う」と彼は言う。すなわち、節度をもって行動しながら、人の条件のもろさのゆえに、ときに誤りに場を与えた者たちには、善い行いが先立ち、悪い行いが後に従う。これらの者はより立派であるが、それでもなお、より軽い悪徳と過ちに陥った人間である。

6

Ergo justos sequuntur peccata, non praeeunt; injustos praecedunt. Praeponderant peccata quae vergunt; sequuntur autem si quae recte facta sunt, quasi quodam praejudicio peccatorum praeeuntium praegravata. Similiter et facta bona manifesta sunt.

PL 14, 861A

ゆえに、罪は義人には後に従い、先立たない。不義の者には先立つ。傾く罪は重く勝る。正しく行われたことがあれば、それは後に従い、先立つ罪のいわば先取りによって重く圧されている。同様に、善い行いもまた明白である。

7

Lucent enim opere virtutum, et splendore meritorum; et quae aliter se habent, abscondi non possunt.

PL 14, 861B

というのも、善い行いは、徳の働きと功績の輝きによって光る。そして、そうでないありようのものも、隠されえない。

8

Ergo talia non teguntur, non obumbrat ea charitas quae operit multitudinem peccatorum, non operit bonorum operum gratia, non abscondit virtutum multitudo, sed quasi nuda et intecta produntur.

PL 14, 861B

ゆえに、そのようなものは覆われない。多くの罪を覆う愛もそれらを蔭にせず、善い行いの魅力もそれらを覆わず、徳の多さもそれらを隠さず、いわば裸で覆いのないまま露わにされる。

9

Non enim est in iis qui dicat: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8) . Crux enim Domini omnes abolet atque abscondit errores.

PL 14, 861B

というのも、これらの者のうちには、「汝の翼の陰に私を守れ」(詩篇16:8)と言う者はいないからである。主の十字架があらゆる誤りを取り消し、覆い隠すのである。

10

25. Quis igitur magis operuit et texit quam sanctus David, qui et alibi ait: Et in umbra alarum tuarum speravi, donec transeat iniquitas (Psal. LVI, 2) ; et sic dilexit Dominum, ut nimia charitate peccatum omne tegeret atque absconderet.

PL 14, 861B

25. では、聖ダビデにまして、覆い隠した者が誰かいようか。彼は別の箇所でも言う。「私は汝の翼の陰に望みを置いた、不法が過ぎ去るまで」(詩篇56:2)。そして彼は主をあまりにも深く愛したので、その過大な愛によって、あらゆる罪を覆い隠した。

11

Etenim si sanctus apostolus Petrus lapsum suum confessione charitatis abolevit, et ille interrogatus a Domino dicente ei tertio: Simon Joannis, amas me (Joan. XV, 16) ? ut quem tertio negaverat, tertio fateretur, atque ita trino quodam dilectionis velamine lapsum trinae negationis absconderet: si quia semel Petrus flevit, veniam reportavit, quanto magis David, qui lavabat per singulas noctes lectum suum, et lacrymis stratum suum rigabat; cui erant lacrymae suae panis die ac nocte; qui cinerem tamquam panem manducabat, et potum suum cum fletu miscebat?

PL 14, 861C

実際、もし聖なる使徒ペトロが、愛の告白によって自らの失墜を消し去ったのなら——すなわち、彼は主から三度、「ヨハネの子シモン、汝は私を親愛するか」(ヨハネ15:16)〔底本は XV, 16。ヨハネ21:15–17 の誤りか〕と問われ、三度否んだ者を三度告白し、こうして愛の三重の覆いによって、三重の否認の失墜を隠したのなら——、そして、ペトロが一度泣いただけで赦しを持ち帰ったのなら、毎夜自分の寝床を洗い、涙で自分の寝所を濡らし、昼も夜も自分の涙を自分のパンとし、灰をパンのように食べ、自分の飲み物に涙を混ぜたダビデは、どれほどそうであろうか。

12

Etenim si ejus qui conversus ingemuerit, miseretur Jesus; si Petrum aspexit, et ille flevit: quanto magis qui diu flevit, a conspectu Domini non recessit?

PL 14, 861C

というのも、もし、悔いて向き直り呻く者を、イエスが憐れむのなら、もしペトロを見つめ、彼が泣いたのなら、長く泣いて主の面前から離れなかった者は、どれほどそうであろうか。

13

Negavit Petrus, et non flevit, quia non respexerat Jesus; negavit secundo, et non flevit, quia non respexerat Dominus; negavit tertio, respexit Jesus, et statim flevit, et flevit amarissime.

PL 14, 861C

ペトロは否んだが、泣かなかった。イエスが見返していなかったからである。二度目に否んだが、泣かなかった。主が見返していなかったからである。三度目に否んだとき、イエスが見返し、彼はただちに泣き、ひどく泣いた。

14

Ideo David qui semper flebat, dicebat: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15) . Qui semper videbatur a Christo, dicebat: Per exitus aquarum descenderunt oculi mei (Psal. CXVIII, 136) . 26. Sed jam etiam facta ejus consideremus.

PL 14, 861D

それゆえ、常に泣いていたダビデは言っていた。「私の目は常に主に向いている」(詩篇24:15)。キリストに常に見られていた彼は、言っていた。「水の流れ出る所を通って、私の目は下った」(詩篇118:136)。26. だが今度は、彼の行いをも考察しよう。

15

Quis non tantarum laude virtutum unius criminis obumbraret invidiam? Divino electus examine, statim probavit indignum se tanto non esse judicio.

PL 14, 861D

誰が、これほどの徳の称賛によって、たった一つの罪の汚名を覆わずにいようか。彼は神の吟味によって選ばれて、ただちに、自分がそれほどの裁きにふさわしくない者ではないことを証明した。

16

Processit in praelium, et trepidantibus caeteris, solus allophylum Goliam verborum jactantia, et immanis corporis mole terribilem concurrente simul fide ac virtute prostravit. Unius fortitudo facta est universorum victoria.

PL 14, 862A

彼は戦いに進み、他の者たちがおののくなか、ただ独り、異邦人〔ペリシテ人〕ゴリアトを、その大言壮語と巨大な体の大きさで恐ろしかったのに、信仰と徳が同時に走り合って打ち倒した。一人の勇気が、すべての人の勝利となった。

17

Conferatur, si placet, privatum crimen, et triumphus omnium: mors unius, et tantorum quos liberavit a morte, vita populorum. 27. Veniamus ad alia.

PL 14, 862A

もしよければ、一人の個人的な罪と、すべての人の凱旋とを比べてみよ。一人の死と、彼が死から解放したこれほど多くの者たちの生命、諸民族の生命とを。27. ほかの事柄に移ろう。

18

Insidias patiebatur a rege, vitam ejus quaerebat exstinguere; sed dispositione divina in ejus rex potestatem traditus, cum totus pateret ad vulnus, ferituris sociis David sanctus occurrit, et a corpore perituri vulnus lethale retorsit dicens: Nolite tangere Christum Domini (I Reg. XXIV, 7).

PL 14, 862A

彼は王から陰謀を被り、王は彼の命を絶とうとした。しかし神の配剤によって、王が彼の権力のうちに引き渡され、傷を受けるべく全くの無防備であったとき、聖なるダビデは、王を撃とうとする仲間たちの前に立ちはだかり、死にゆく者の体から致命の一撃を逸らして言った。「主に油を注がれた者に触れるな」(サムエル記上24:7)。

19

Quin etiam inimici illius ultus est mortem, flebiliter satis deploravit interitum, et debitum sibi imperium diu distulit, quod sciebat Deo auctore deberi.

PL 14, 862A

それどころか、彼はあの敵の死の仇を討ち、その最期をかなり悲しげに嘆き、自分に与えられるはずの王権を長く先延ばしにした。それが神の定めによって自分に帰すべきものと知っていたからである。

20

Quo solo docuit omnes homines ad non praeripiendum regnum, etiamsi debeatur; sed exspectandum ut suo tempore deferatur. Utinam hunc virum imitati essent posteri, non tantas bellorum pertulissemus acerbitates!

PL 14, 862B

この一事によって、彼はすべての人に、王権はたとえ自分に帰すべきものであっても、先取りせず、時が来て与えられるのを待たねばならないと教えた。後世の者がこの人に倣ったなら、我々はこれほどの戦争の苦しみを被らずに済んだであろうに。

21

Arguis quod unum occiderit, non consideras quod docuerit quemadmodum pax orbi Romano perpetua servaretur. Quam gravi adhuc luimus vastitate, quam publico quodam totius orbis funere appetiti necem regis exsolvimus? Heu dira supplicia!

PL 14, 862B

あなたは、彼が一人を殺したと非難するが、彼が、ローマ世界に平和をいかにして永続的に保つかを教えたことを考えない。我々はいまなお、どれほど重い荒廃によって償っていることか。全世界のいわば公けの葬いによって、襲われた王〔皇帝グラティアヌスの殺害(383年)を言うと解される〕の殺害の償いを、どれほど果たしていることか。ああ、恐るべき刑罰よ。

22

Inde adhuc nobis barbarus hostis insultat, dum parata adversum se in nos arma vertuntur. Sic vires ceciderunt publicae, sic Romana virtus suis motibus fracta consenuit, dum publico rapitur parricidio, quod paternae sollicitudinis religione suscipitur.

PL 14, 862B

そこからいまなお蛮族の敵が我々を嘲っている。その敵に向けて備えられた武器が、我々に向けられているからである。こうして公の力は倒れ、こうしてローマの武勇は、自らの騒乱によって砕かれて衰えた。父としての配慮の敬虔な務めによって引き受けられているもの〔quod の指すものは定かでない。父のような配慮で担われる帝権と取った〕が、公の近親殺しによって奪い取られているからである。

23

Idque eo usque praecavit, ut cum Adoniam filium regnum sibi usurpare comperisset, et serere conventus, non eum qui praeripere gestiebat, sed eum qui exspectaret, eligeret.

PL 14, 862C

彼は、そのことをそこまで用心して、息子アドニヤが王権を自分のものとして奪い、集会を企てているのを知ったとき、先取りしようと熱望する者ではなく、待つ者を選んだ。

24

28. Saltabat ante arcam Domini potentissimus regum, et cum a propria reprehenderetur uxore, quod denudatus esset ante faciem puellarum, respondit: Coram Domino nudabor adhuc, et ero nugax ante oculos tuos; ut honorificetur, inquit, Dominus, qui me pro patre tuo adscivit in regnum (II Reg. VI, 21) , docens contuitum regalis potentiae non habendum, ubi religioni exhibetur obsequium.

PL 14, 862C

28. 王たちのうち最も力ある者が、主の箱の前で跳ねていた。自分の妻から、娘たちの前で裸になったことを非難されたとき、彼は答えた。「私は主の前で、さらに裸になり、汝の目の前でつまらぬ者となろう。主が栄誉を受けるためである。主は汝の父に代えて私を王位に迎えた」(サムエル記下6:21)。彼はこうして、信仰への奉仕が示される所では、王権の体面を顧みてはならないと教えたのである。

25

Honestum est enim pro religione facere, etsi id incongruum potestati sit. 29. Specta aliud memorabile. Parricida filius regnum patrium violenter invaserat, cedebat primo pater ejus furori, et locum praelii declinabat; ut vel sic impius a furore resipisceret.

PL 14, 862C

信仰のために行うことは、たとえそれが権力にふさわしくなくても、尊いからである。29. もう一つ、記憶すべきことに目を向けよ。近親殺しの息子が、父の王国を暴力で侵した。父はまずその狂暴さに譲り、戦いの場を避けた。それは、せめてそうして、不敬虔な者が狂暴さから我に返るためであった。

26

Bello quoque interesse noluit, rogavit ad praelium profecturos ut parcerent filio. Securus erat de victoria, qui rogabat ut parcerent: nec pietatis alienus, qui perire debere etiam impium filium non putabat.

PL 14, 862D

彼は戦いにも加わろうとせず、戦いに出陣する者たちに、息子を容赦するよう頼んだ。容赦するよう頼んでいた彼は、勝利について安心しており、情愛にも無縁でなかった。不敬虔な息子さえ滅びるべきだとは考えなかったからである。

27

Flevit, et magno luctu deploravit exitum parricidae dicens: Filius meus Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33) ? Vindicandum putabat eum qui pro paternae vindicta pietatis occiderat.

PL 14, 862D

彼は泣き、近親殺しの者の最期を大きな嘆きで悲しんで言った。「私の子アブサロムよ、誰が汝に代わって私に死を与えてくれよう、私の子アブサロムよ」(サムエル記下18:33)。彼は、父の情愛の報復のために殺した者〔ヨアブのことと解した〕は罰されるべきだと考えていた。

28

30. Quam vero injuriae patiens et doloris! Cedebat, ut dixi, filii sui Abessalon furori, vallatus dextra laevaque validis bellatoribus.

PL 14, 863A

30. また、彼は侮辱と苦痛をなんと耐え忍んだことか。すでに述べたように、彼は自分の子アブサロムの狂暴さに譲り、右にも左にも強い戦士たちに囲まれていた。

29

Maledicebat ei vir cui nomen Semei, cruentum appellans, et virum sanguinis, dignoque judicio Domini dejectum esse de regno: sed ne talibus quidem movebatur conviciis; movebantur autem comites ejus.

PL 14, 863A

シムイという名の男が彼を呪い、血に汚れた者、血の人と呼び、主の正しい裁きによって王国から追い落とされたと言った。しかし彼はこのような罵りにも動かされず、動かされたのは彼の仲間たちであった。

30

Denique unus ex sociis (Abessa nomen viro) minitatus est quod injuriae pretium caput ejus auferret: sed rex conversus ad Abessa: Quid mihi, ait, et tibi est, fili Sarviae? Ideo maledicit mihi, quoniam Dominus dixit illi, ut maledicat (II Reg. XVI, 10) .

PL 14, 863A

ついに、仲間の一人(その男の名はアビシャイ)が、侮辱の代償として、その首を取ると脅した。しかし王はアビシャイに向き直って言った。「私と汝に何の関わりがあろうか、ツェルヤの子よ。彼が私を呪うのは、主が彼に、呪えと言ったからである」(サムエル記下16:10)。

31

Quam moraliter docuit quod injuriarum vel periculorum nostrorum tempora, tentationum certamina, et examina probationum sint; et ideo non sine divino ea irrogari solere judicio?

PL 14, 863B

彼はなんと道徳的に教えたことか。我々の侮辱や危険の時は、試みの戦いであり、試練の吟味であり、それゆえ、それらは神の裁きなしに課されるのではないのが常である、と。

32

Exercetur bonus athleta conviciis, exercetur laboribus et periculis, ut dignus sit cui deferatur corona justitiae; et ideo ferenda patienter sunt quae putantur adversa.

PL 14, 863B

善き競技者は、罵りによって鍛えられ、労苦と危険によって鍛えられて、正義の冠を与えられるにふさわしい者となる。それゆえ、逆境と思われることは、忍耐をもって耐えられねばならない。

33

Denique et alibi id te docet Scriptura divina, dicente justo: Si bona accepimus de manu Domini, quae mala sunt cur non sustineamus (Job. II, 10) . 31. Et addidit sanctus Propheta dicens: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam.

PL 14, 863B

さらに別の箇所でも、神の聖書が、義人の言葉によって、あなたにこれを教える。「我々は主の手から善いものを受けたのだから、悪いものをなぜ耐えないのか」(ヨブ記2:10)。31. そして聖なる預言者は付け加えて言った。「見よ、私の腹から出た私の子が、私の命を狙っている。」

34

Si autem Jemineus maledicit mihi, dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humilitatem meam; et retribuet mihi Dominus pro maledicto hoc (II Reg. XVI, 11 et 12) .

PL 14, 863B

「ところが、ベニヤミン人〔シムイのこと〕が私を呪うなら、彼を放っておけ、呪わせておけ。主が彼に言ったのは、私の謙遜を見るためである。そして主は、この呪いに代えて私に報いるであろう」(サムエル記下16:11, 12)。

35

O altitudo prudentiae! o insigne patientiae! o devorandae contumeliae grande inventum! Moveris, inquit, Abessa, quod mihi maledicat extraneus, quem parricidio petit filius; Dominus dixit ei ut maledicat mihi.

PL 14, 863C

ああ、思慮の高さよ。ああ、忍耐の著しさよ。ああ、侮辱を呑み込むことの大いなる工夫よ。彼は言う。「アビシャイよ、汝は、異邦の者が私を呪うことに心を動かされるのか。私の子が近親殺しをもって狙っている私を、である。主が彼に、私を呪えと言ったのだ」。

36

Sed non est maledicus Dominus, nec delectatur contumeliis. 32. Vide quam singula diligenter custodiat. Non accusat Dominum quasi auctorem injuriae; sed magis laudat quod patiatur nos minora perpeti, ut majorum veniam peccatorum adipiscamur.

PL 14, 863C

しかし主は罵る者ではなく、侮辱を喜びもしない。32. 見よ、彼がいかに一つ一つを注意深く守っているかを。彼は、主を侮辱をもたらす者であるかのように訴えるのではなく、むしろ、我々がより小さな苦しみを耐えることを主が許し、それによって我々がより大きな罪の赦しを得ることを讃える。

37

Ecce verborum contumelia parricidii levavit aerumnam, absolvit procacem, cujus maledicta plus prosint, quae divina remuneratione donantur. Quis secum talem non compenset injuriam; ut quem homo laesit, eum Deus meliorum retributione soletur?

PL 14, 863C

見よ、言葉の侮辱は、近親殺しの苦しみを軽くし、無礼な者を赦した。その者の呪いは、神の報いとして与えられるものによって、いっそう益をもたらす。誰が、このような侮辱を、自分のうちで相殺しないだろうか。人が傷つけた者を、神がより善いものの報いによって慰めるのである。

Caput VII

第VII章PL 14, 863D
1

De pugnis David contra gigantes, et aquae Bethleemitici lacus libatione; ex quibus aliisque praeclare factis concluditur suum ab eo peccatum tectum fuisse: praesertim cum illud non cruento affectu patraverit, et postea se Deo, quam hominibus maluerit committere; nec non crimen sibi dimissum ipse docuerit.

PL 14, 863D

ダビデの巨人たちとの戦いと、ベツレヘムの井戸の水を注ぎ出したことについて。これらとほかの輝かしい行いから、彼の罪は覆われていたと結論される。ことに、彼が血に飢えた心でそれを犯したのではなく、のちに人々よりも神に身を委ねることを選び、しかも罪が自分に赦されたことを自ら教えたからである。

2

33. Alia quoque ejus gesta consideremus. Pugnavit adversus progeniem gigantum, quando unus ex illis versantem in praelio regem pene percusserat, quos ausus tamen adversarius exceptae pretio mortis exsolvit.

PL 14, 863D

33. 彼のほかの事績も考えてみよう。彼は巨人たちの子孫と戦った。そのうちの一人が、戦いのさなかにいた王をほとんど討ち取りかけたとき、敵は、その大胆さ〔quos(複数)の係りは定かでない。「その大胆さ」と取った〕を、引き受けた死という代価で償った。

3

34. Hoc quoque percepto victae gentis ferocis triumpho, iterum in valle Titanum bellum immane suscepit, non minus adversus hostem, quam adversus naturam.

PL 14, 864A

34. この荒々しい民に対する勝利をも収めたのち、彼は再び巨人たちの谷〔七十人訳の言い方。レファイムの谷〕で、敵に対してに劣らず本性に対しても、凄まじい戦いを起こした。

4

Sitiens enim cum versaretur in bello, quod biberet non habebat: Quis mihi potum, inquit, dabit de lacu qui est in Bethleem ad portas (II Reg. XXIII, 15) . Erat autem inter lacum et sanctum David interfusus hostis, et media hostilium septa castrorum.

PL 14, 864A

というのも、戦いのさなかで渇いていたのに、飲むものがなかったからである。彼は言う。「門のそばのベツレヘムにある井戸の水を、誰が私に飲ませてくれるだろうか」(サムエル記下23:15)。ところが井戸とこの聖なるダビデとのあいだには敵が広がっており、敵の陣営の囲いがその中ほどにあった。

5

Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et impleverunt aquam de lacu qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam: sed rex noluit bibere, et profudit illam Domino.

PL 14, 864A

三人の男が敵の群れを断ち切り、ベツレヘムにある井戸から水を満たして、王に飲ませようと差し出した。しかし王は飲もうとせず、それを主に注ぎ出した。

6

Dignum etenim tanto munere fuit, ut quae erat vividae virtutis insigne, fieret pietatis sacrificium. Dixitque dignam prophetico spiritu sententiam: Non contingat mihi hoc facere; ne sanguinem virorum qui abierunt ex animis illorum, bibam (Ibid., 17) .

PL 14, 864A

これほどの贈り物にふさわしいことに、生き生きとした徳のしるしであったものが、敬虔のいけにえとなったのである。彼は預言の霊にふさわしい言葉を述べた。「私がこれを行うことのないように。彼らの魂から出て行った〔命を賭して行ったの意と解した〕男たちの血を、私が飲むことのないように」(サムエル記下23:17)。

7

Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet; et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Exercuit etiam subditos ad virtutis officium, ut etiam per pericula regali imperio voluntarii milites obtemperarent.

PL 14, 864B

こうして彼は、渇いても飲まないことで本性に打ち勝ち、全軍が渇きを耐えることを学ぶための手本を、自ら示した。また、臣下を徳の務めへと鍛え、危険の中にあっても兵士たちが自ら進んで王の命令に従うようにした。

8

Quod autem noluit bibere, declaravit probandorum militum se imperasse gratia, non sitis victum necessitate: prospexisse etiam ne cui regum bibendi usus alienis periculis quaereretur.

PL 14, 864B

飲もうとしなかったことによって、彼は、兵士たちを試すために命じたのであって、渇きの必要に負けたのではないこと、また、他人の危険によって飲む習いが、どの王のためにも求められることのないよう、先を見て備えたことを明らかにした。

9

Postremo piae vulnus conscientiae deprecatum, eo quod aqua tot virorum quaesita sanguine, suavitatem bibendi habere non posset, quae propositae mortis horrore constaret.

PL 14, 864B

最後に〔彼は〕、敬虔な良心の傷を避けることを願ったのだと〔示した〕。これほど多くの男たちの血によって求められた水は、あらかじめ定められた死への恐れによってできたものであり、飲む甘美さを持ちえなかったからである。

10

35. Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David non aquam de lacu qui est in Bethleem, sed oriundum ex Virgine Christum in spiritu praevidebat.

PL 14, 864C

35. もしあなたがさらに高みから見て、奥義を見抜こうと望むなら、ダビデが渇いていたのはベツレヘムにある井戸の水ではなく、おとめから生まれるはずのキリストを、霊のうちに予見していたのである。

11

Volebat ergo bibere non aquam fluminis, sed potum gratiae spiritalis, hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi.

PL 14, 864C

つまり彼は、川の水ではなく霊的な恩寵の飲み物を飲もうとしており、水という元素ではなくキリストの血に渇いていたのである。

12

Denique non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum: illud sacrificium in quo esset remissio peccatorum, illum sitire se fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis; sed pericula aliena depelleret.

PL 14, 864C

実際、彼は差し出された水を飲まず、主に注ぎ出して、自分が渇いているのはキリストのいけにえであって、本性の水の流れではないこと、すなわち罪の赦しがそこにあるそのいけにえに渇いていること、他人の危険によって求められる泉にではなく、他人の危険を取り除く永遠の泉に渇いていることを示したのである。

13

36. Tot igitur operibus tam mirandis unius sanguinem tectum non credimus? Merito vox sanguinis Abel justi clamabat ad Dominum; quia nullis Cain impius bonis operibus tegebatur, quia parricidalis erat, quia non confitebatur flagitium, sed negabat.

PL 14, 864C

36. では、これほど驚くべき数々の業があるのに、一人の血が覆われたと、我々は信じないのか。義人アベルの血の声が主に叫んでいたのは当然である。不敬なカインは、いかなるよい業によっても覆われておらず、近親殺しであり、恥ずべき行いを告白せず、否んだからである。

14

David vero occiderat quidem virum minime reum; sed occiderat non studio crudelitatis impulsus, sed ut obumbraret pudorem, tegeret verecundiam concupiscentiae.

PL 14, 864D

ダビデは確かに、まったく罪のない男を殺した。しかし、残酷さへの熱意に駆られて殺したのではなく、恥を覆い隠し、欲望の羞恥を覆うために殺したのである。

15

Non audeo dicere quod vi criminis fuerit oppressus (neque enim oppressus est, qui scivit quemadmodum a ruina illa peccati se posset levare), dico tamen quod vi tentationis inflexus sit.

PL 14, 864D

私は、彼が罪の力に圧倒されたとは言えない(あの罪の破滅から自分を引き上げる術を知っていた者は、圧倒されたのではないからである)。しかし、誘惑の力に屈したとは言う。

16

Dixerat enim supra: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum (Psal. XXV, 2) . Et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7) . Et: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI, 3) .

PL 14, 864D

彼は先に言っていたからである。「主よ、私を試し、私を誘惑せよ。私の腎と心を焼け」(詩篇25:2)。また別の所で。「私は自分の豊かさのうちに言った、『私は永遠に揺るがされない』と」(詩篇29:7)。さらに。「汝は火で私を試したが、私のうちに不法は見いだされなかった」(詩篇16:3)。

17

Voluit eum subjacere Dominus tentationi, ne supra hominem sibi aliquid arrogaret; nam virtus in infirmitate consummatur.

PL 14, 865A

主は、彼が人を超えた何かを自分のものと思い上がらないように、誘惑に服させることを望んだ。力は弱さのうちに全うされるからである。

18

Neque enim cruento fecit affectu: nihil minus sancto Prophetae ascribi potest, qui etiam vita decedens suprema voce convenit Salomonem filium: ut innocentem sanguinem a se tolleret, quem fuderat dux ejus exercitus Joab, quando Abenner, cum de ineunda societate tractaret, dux licet adversarii agminis insidiis appetitus occubuit; quem flevit, et post luctum ejus ambulans, depositis infulis potestatis, exsequiarum justa curavit.

PL 14, 865A

彼は血に飢えた心で行ったのではない。聖なる預言者に帰しえないことのうちで、これほどそぐわないものはない。彼は命が尽きようとするとき、最期の声で息子ソロモンに頼み、無辜の血を自分から取り除かせようとした。それは、彼の軍の将ヨアブが流した血であり、アブネルが同盟を結ぶことを談じていたとき、敵軍の将でありながら、策略に襲われて倒れたのである。ダビデは彼のために泣き、その喪の列の後ろを歩み、権力の飾り帯を脱いで、葬儀の務めを果たした。

19

Quo facto docuit etiam adversariis fidem promissam esse servandam, honorandam quoque et in hoste virtutem. Nonne tam miti suae haereditate pietatis, etiam hujus naevum detersit erroris?

PL 14, 865A

この行いによって、彼は、敵に対しても約束した信義は守らなければならないこと、敵にあっても徳は敬うべきであることをも教えた。かくも穏やかな、自分の敬虔の遺産によって、この誤りの染みをも拭い去ったのではなかったか。

20

37. Quam praeclarum autem, quod tribus oblatis sibi conditionibus quam vellet eligeret, quando numerato populo contraxit offensam, cum propositum esset utrum triennio famem super terram fieri vellet, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum persequentium se, aut triduo fieri mortem in terra; tertium elegit, quod Domini se mallet, quam hominum committere potestati!

PL 14, 865B

37. 民を数えて怒りを招いたとき、自分に差し出された三つの条件から好きなものを選んだことは、なんと輝かしいことか。すなわち、地の上に三年の飢饉が起こることを望むか、あるいは三か月のあいだ、自分を追う敵の面前から逃げることを望むか、あるいは三日のあいだ地に死が起こることを望むか、という提示であった。彼は三番目を選んだ。人々の権能よりも主の権能に身を委ねるほうを望んだからである!

21

Dominus enim cito miseratus ignosceret. Itaque sic ait: Angustiae sunt mihi valde in his tribus: sed magis incidam in manus Domini (quoniam magna est misericordia ejus valde) quam in manus hominum incidam (II Reg. XXIV, 14) .

PL 14, 865B

主なら、すぐに憐れんで赦すからである。そこで彼はこう言う。「私はこの三つのことで非常に窮している。だが私は、人々の手に落ちるよりも、むしろ主の手に落ちよう(その慈しみは非常に大きいからである)」(サムエル記下24:14)。

22

Hac humilitate, prudentia, mansuetudine fecit, ut verbis Scripturae utar, habere Dominum propriae commotionis poenitentiam. Denique sic scriptum est: Quia poenitentiam habuit Dominus super malitiam (Jerem. XVI, 19) .

PL 14, 865C

この謙遜、思慮、柔和によって、彼は――聖書の言葉を借りて言えば――主に、自らの激しい動きを悔いさせた。実際、こう書かれている。「主は悪に対して悔いを抱いた」(エレミヤ16:19〔底本は Jerem. XVI, 19。この句はエレミヤ16:19 には無く、サムエル記下24:16 にあたる〕)。

23

38. Quam vero illud etiam admirabile (De Poenit. dist. 3, cap. Illud vero) , quod Angelo ferienti plebem se obtulit dicens: Grex iste quid fecit! Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (II Reg. XXIV, 17) .

PL 14, 865C

38. さらに、民を打つ天使に自らを差し出して、次のように言ったことも、なんと驚嘆すべきことか(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Illud vero」法文)〔教会法の引照〕。「この群れが何をしたというのか。汝の手を私に、また私の父の家に向けよ」(サムエル記下24:17)。

24

Quo facto statim dignus sacrificio judicatus est, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum si tali sua oblatione pro populo, peccati sui adeptus est veniam, cum Moyses offerendo se Domino pro plebis errore, etiam plebis peccata deleverit.

PL 14, 865C

この行いによって、赦免にふさわしくないと見られていた者が、たちまちいけにえにふさわしいと判断された。民のためのこのような自分の献げ物によって、彼が自分の罪の赦しを得たとしても不思議ではない。モーセも、民の誤りのために自らを主に献げて、民の罪をも消したのだから。

25

39. Texit igitur peccata sua, an non? Sed quis hoc neget, cum ipse docuerit Propheta, quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non imputentur a Domino? Peccatum remissum sibi ipse docuit, sicut scriptum est: Delictum meum agnosco, et injustitiam meam non operui.

PL 14, 865C

39. では、彼は自分の罪を覆ったのか、覆わなかったのか。しかし誰がこれを否むだろうか。不法は赦され、罪は覆われ、主によって数えられないと、この預言者自身が教えているのに。罪が自分に赦されたことを、彼自身が教えた。書かれているとおりである。「私は私の罪を認め、私の不義を覆わなかった。」

26

Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5) .

PL 14, 865D

「私は言った、『私は私の不義を、私に逆らうものとして主に告げよう』と。すると汝は、私の心の不敬を赦した」(詩篇31:5)。

27

Si dixit, Pronuntiabo, et veniam meruit antequam pronuntiaret; quanto magis ubi de se pronuntiavit dicens: Iniquitatem meam ego agnosco (Psal. L, 5) , remissum est ei omne peccatum?

PL 14, 866A

もし彼が「私は告げよう」と言っただけで、告げる前に赦しにふさわしいとされたのなら、「私は私の不法を認める」(詩篇50:5)と言って自分について告げたときには、なおさら、あらゆる罪が彼に赦されたのではないか。

28

Licet specialiter de hoc et Nathan propheta responderit: Et Dominus traduxit peccatum tuum (II Reg. XII, 13) . 40. Ergo et remissionem meruit iniquitatis, et texit charitate atque operuit peccata sua, et texit operibus bonis.

PL 14, 866A

しかも預言者ナタンも、とりわけこの件について答えている。「主は汝の罪を移し去った」(サムエル記下12:13)。40. それゆえ彼は、不法の赦しにふさわしいとされ、愛によって自分の罪を覆い、隠し、よい業によっても覆った。

29

Nec imputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus malitiae, sed lapsus erroris. Deinde quia non fuit improbitatis aestus, sed umbra mysterii. Et tamen confessus est delictum suum, agnovit iniquitatem, vidit lavacrum, et vidit, et credidit. Dilexit multum, ut nimia charitate tegere quemvis posset errorem.

PL 14, 866A

罪は彼に数えられなかった。彼のうちには悪意の欺きはなく、誤りのつまずきがあったからである。さらに、邪悪さの熱ではなく、奥義の影があったからである。それでも彼は自分の罪を告白し、不法を認め、洗いを見た。見て、そして信じた。彼は多く愛した。あまりに大きな愛によって、どんな誤りをも覆いうるほどに。

Caput VIII

第VIII章PL 14, 866B
1

Cur psalmus L aliis quibusdam in res anteriores compositis praemissus; et quae mysteria in quinquagesimo numero comprehensa? Quomodo Davidis exemplum agendam poenitentiam doceat; quamve multipliciter mundetur quis ab iniquitate?

PL 14, 866B

なぜ詩篇50篇は、より前の事柄について作られたほかの幾つかの詩篇に先立って置かれたのか。五十という数にはどのような奥義が含まれているか。ダビデの手本は、悔い改めをどのように行うべきかをいかに教えるか。人はいかに多様な仕方で不法から清められるか。

2

41. Sed jam se ipse defendat, nam quinquagesimum psalmum ad eam scripsit historiam. Et cum priorum gestorum suorum historiam subjecerit, ut de proditione Doech Syri, cujus est titulus in psalmo quinquagesimo primo, et Zyphaeorum, quae comprehendi titulo videtur psalmi quinquagesimi tertii; istam quae posterior est, praemisit historiam, cum Doech ante prodiderit, vel Zyphaei, quam regnum David propheta susciperet.

PL 14, 866B

41. さて、彼自身に自分を弁明させよう。彼は第五十の詩篇を、まさにその物語について書いたのである。彼は、より先の自分の事績の物語を後ろに置いた。たとえば、五十一の詩篇に題が付されているシリア人ドエグ〔七十人訳の言い方。現代の訳ではエドム人〕の密告や、五十三の詩篇の題に含まれると見えるジフの人々〔の密告〕がそうである。それなのに、より後のこの物語のほうを前に置いた。ドエグやジフの人々が密告したのは、預言者ダビデが王国を受ける前だったのである。

3

Quandoquidem regem Saul fugiens, adhuc per diversa secreta exsul errabat; Bethsabee autem cum jam regnaret, accepit. 42. Cur ergo secundum gestorum ordinem psalmorum quoque ordo non quadrat?

PL 14, 866C

というのも、彼はサウル王から逃れて、なお亡命者としてさまざまな隠れ場をさまよっていたのであり、バト・シェバを迎えたのは、すでに王として治めていたときだからである。42. では、なぜ詩篇の順序もまた事績の順序に合致しないのか。

4

Quia non tam ordinem ordini, quam mysterium gestis voluit convenire; ideoque numerum remissionis aptare huic voluit historiae.

PL 14, 866C

それは、彼が順序に順序を合わせるより、奥義を事績に合わせようとしたからであり、それゆえ赦しの数をこの物語に当てようとしたからである。

5

Quinquagesimus enim numerus remissionis est numerus, sicut in Evangelio Dominus ipse nos docuit dicens: Duo debitores erant cuidam feneratori; unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta; non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque.

PL 14, 866C

五十という数は、赦しの数なのである。福音書で、主自身が我々に教えて言うとおりである。「ある金貸しに二人の債務者がいた。一人は五百デナリを、もう一人は五十を負っていた。二人には返すものがなかったので、金貸しは二人とも赦した。」

6

Quis ergo eum plus diligit (Luc. VII, 41 et 42)? Et in Lege habes (Levit. XXV, 10 et seq.) , quia jubilaeus dicitur numerus quinquaginta annorum recursus, celebrabilis admodum, quo debita vacuantur, confirmantur Hebraeorum libertates, possessionum refusiones.

PL 14, 866C

「では、どちらが彼をより愛するか」(ルカ7:41–42)。また律法にもあなたは見いだす(レビ記25:10以下)、五十年の巡りの数は「ヨベル」と呼ばれ、大いに祝うべきもので、その年に負債は空にされ、ヘブライ人の自由が確かにされ、所有地が返還されるということを。

7

Hunc numerum laeti celebramus post Domini passionem, remisso culpae totius debito, chirographo quoque vacuato, ab omni nexu liberi; et suscipimus advenientem in nos gratiam Spiritus sancti die Pentecostes: vacant jejunia, laus dicitur Deo, alleluia cantatur.

PL 14, 866D

我々は主の受難ののち、この数を喜んで祝う。すべての咎の負債は赦され、証書も無効にされ、あらゆる拘束から自由になっている。そして五旬祭の日に、我々に臨む聖なる霊の恩寵を受ける。断食は休まれ、神に賛美が捧げられ、ハレルヤが歌われる。

8

Denique (36, quaest. 2, cap. Denique) et puellae pater illius quae per vim, concubitus nulli desponsata pertulerit quinquaginta didrachmata argentea accipiet; ipsa autem in conjugio permanebit (Deut. XXII, 29) . Hoc ergo numero etiam vitia vertuntur in gratiam.

PL 14, 867A

また(『教令集』第2部第36事例第2問題「Denique」法文)〔教会法の引照〕、誰とも婚約していない乙女が暴力によって交わりを被った場合、その父は銀五十ディドラクマを受け取り、彼女自身は婚姻にとどまる(申命記22:29)。このように、この数によって、悪行さえも恩寵へと転じるのである。

9

Magnus igitur psalmus, quo docemur quemadmodum agenda poenitentia sit. 43. Miserere, inquit, mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.

PL 14, 867A

それゆえこれは大いなる詩篇であり、悔い改めをいかに行うべきかを、我々はこれによって教えられる。43. 彼は言う。「主よ、汝の大いなる慈しみにしたがって私を憐れめ。汝の憐れみの多さにしたがって、私の不法を消せ。」

10

In multum lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco: et delictum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

PL 14, 867A

「大いに私を洗え、私の不義から。私の罪から私を清めよ。私は私の不法を認め、私の罪は常に私に対している。汝にのみ私は罪を犯し、汝の前で悪を行った。汝がその言葉において義とされ、裁かれるときに勝つように。」

11

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum; et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 3 et seq.) . Quis nostrum etiamsi confiteatur delictum suum, non perstringendum potius, quam repetendum putet? Quis secundo repetat, aut tertio?

PL 14, 867B

「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ」(詩篇50:3以下)。我々の誰が、たとえ自分の罪を告白するとしても、繰り返すよりむしろ軽く触れるだけにすべきだと考えないだろうか。誰が二度、三度と繰り返すだろうか。

12

Vide quot versibus tantus Propheta peccatum suum resonet, quam nullus versus sine confessione delicti sit.

PL 14, 867B

見よ、これほどの預言者が、いくつの詩句にわたって自分の罪を響かせていることか。告白のない詩句は一つもない。

13

Congessit omnia simul, iniquitates suas et injustitiam personando, jungens delicta peccatis; atque ea saepe repetendo, merito magnam misericordiam poscit; nec solum magnam misericordiam, sed etiam multitudinem miserationum.

PL 14, 867B

彼はすべてを一度に積み上げた。自分の不法と不義を響かせ、過ちを罪に結びつけ、それを何度も繰り返して、当然のこととして大いなる慈しみを求める。ただ大いなる慈しみだけでなく、憐れみの多さをも求めるのである。

14

Quod ergo peccatum talis non diluat deploratio, quam culpam precatio hujusmodi non emundet? Ille pro uno peccato miserationum multitudinem deprecatur: nos pro pluribus peccatis vix semel ejus misericordiam credimus obsecrandam.

PL 14, 867B

では、このような嘆きが洗い流さない罪がどれほどあろうか。このような祈りが清めない咎がどれほどあろうか。彼は一つの罪のために、憐れみの多さを祈り求める。我々は、いくつもの罪のために、その慈しみをかろうじて一度請えばよいと思っている。

15

Deinde legimus (Psal. CXXXV, 11 et 12) quia in virtute sua magna, et brachio suo excelso populum suum de terra Aegypti liberavit, quando traduxit eum per mare Rubrum, in quo fuit figura baptismatis.

PL 14, 867C

さらに我々は読む(詩篇135:11–12)、神はその大いなる力と高く上げた腕によって、自らの民をエジプトの地から解放したと。そのとき神は民を紅海を通って導いたが、その海には洗礼の象りがあった。

16

Si ergo virtus magna in figura fuit sacramentorum, quanto magis in veritate eorum magna misericordia est? Recte quoque illic poscitur miserationum multitudo, ubi multitudo peccantium est.

PL 14, 867C

もし大いなる力が秘跡の象りにあったのなら、その真理には、なおさら大いなる慈しみがあるのではないか。罪を犯す者の多さがあるところで、憐れみの多さが求められるのも当然である。

17

44. In multum lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L, 4) . Non tam saepius, quam plenius lavari petit, ut conceptam sordem possit eluere.

PL 14, 867C

44. 「大いに私を洗え、私の不義から。私の罪から私を清めよ」(詩篇50:4)。彼は、より度々にではなく、より十分に洗われることを求める。身ごもった汚れを洗い落とせるようにするためである。

18

Noverat secundum Legem (Levit. XI et XIII) pleraque mundandi esse subsidia, sed nullum plenum atque perfectum. Ad illud ergo perfectum tota intentione festinat, quo justitia omnis impletur, quod est baptismatis sacramentum, sicut ipse docet Dominus Jesus.

PL 14, 867C

彼は、律法に従えば(レビ記11章および13章)清めの手段は多いが、十分で完全なものは一つもないことを知っていた。それゆえ全き心で、あの完全なもの、それによってあらゆる正義が満たされるもの、すなわち洗礼の秘跡へと急ぐ。主イエス自身が教えるとおりである。

19

Nam cum venisset ad Joannem, ait Baptista: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14) ? Respondit Dominus: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Ibid., 15) .

PL 14, 867D

というのも、イエスがヨハネのもとに来たとき、洗礼者は言った。「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のもとに来るのか」(マタイ3:14)。主は答えた。「今は許せ。このように、我々が一切の正義を満たすのがふさわしいのだ」(マタイ3:15)。

20

Sed posteaquam baptizatus est Christus, et Spiritus sanctus super eum tamquam columba descendit, et Pater Filium signavit e coelo, justitia omnis impleta est. Ideo Propheta dicit: In multum lava me ab injustitia mea.

PL 14, 867D

しかし、キリストが洗礼を受け、聖なる霊がハトのように彼の上に降り、父が天から子に印を付けたのち、あらゆる正義は満たされた。それゆえ預言者は言う。「大いに私を洗え、私の不義から」。

21

Grandis enim squalor et macula non exiguo, sed multo aufertur lavacro. 45. Quod si quis aliter accipere vult, potest ita suum formare intellectum; mundat sermo divinus, mundat nostra confessio; ille dum auditur, ista dum promitur; mundat bona cogitatio, mundat honesta operatio, bonae quoque usus conversationis.

PL 14, 868A

大きな汚れと染みは、わずかな洗いではなく、多くの洗いによって取り除かれるからである。45. もし誰かが別様に解したいなら、自分の理解をこのように形づくってよい。神の言葉が清め、我々の告白が清める。前者は聞かれるとき、後者は口にされるときに清める。よい思いが清め、誠実な行いが清め、よい暮らしの習いもまた清める。

22

His mundatus unusquisque facilius haurit, et tamquam in se rapit splendorem gratiae spiritalis.

PL 14, 868A

これらによって清められた者は誰でも、より容易に霊的な恩寵の輝きを汲み取り、いわば自らのうちに引き寄せる。

23

Denique non una infusione velleris statim pretiosus succus irradiat, sed primum succo ignobili vellus inficitur; deinde aliis atque aliis succis naturalis ejus species frequenter eluitur, et diverso saepius colore mutatur; ac sic postea velut plenioris lavacri adhibetur infectio, ut purpurae verior atque perfectior fulgor irrutilet.

PL 14, 868A

実際、羊毛は一度浸しただけでは、高価な染汁がすぐに輝くことはなく、まず粗末な汁で染められる。次に、別の汁、また別の汁で、その生来の色合いが何度も洗い流され、しばしば色が変えられる。こうして後に、いわばいっそう十分な洗いのように染めが施され、紫のより真実で完全な輝きが赤々と輝き出る。

24

Sicut igitur muricum plurimorum in purpurae infectione, ita in lavacro regenerationis miserationum est multitudo coelestium, ut iniquitas deleatur.

PL 14, 868B

それゆえ、紫の染めに多くのムレクス貝〔紫染めに用いる巻貝〕があるように、再生の洗いにも天の憐れみの多さがあり、それによって不法が消される。

25

Itaque qui in multum lavatur, ab injustitia mundatur et a delicto, et peccandi quamdam inolitam studiis ac moribus deponit habitudinem, et obliviscitur qualitatem. Et bene lavatur ab injustitia vel iniquitate, quae major est: mundatur et a delicto quod minus est.

PL 14, 868B

こうして、大いに洗われる者は、不義から、また罪から清められ、熱意や習慣のうちに根づいた、罪を犯す一種の性癖を捨て、その性質を忘れる。また彼が、より大きな不義すなわち不法から洗われるのはもっともであり、より小さな罪からも清められる。

Caput IX

第IX章PL 14, 868B
1

Paucos cum David peccata sua agnoscere, immo plures de illis gloriari; sapientem delicti sui numquam deponere memoriam; et quanta sit conscientiae vis?

PL 14, 868B

ダビデとともに自分の罪を認める者は少なく、むしろ多くの者がそれを誇ること。賢者は自分の罪の記憶を決して捨てないこと。良心の力はいかに大きいか。

2

Inter peccatum et iniquitatem discrimen esse: quove pacto illa baptismate ac poenitentia charitati conjuncta deleantur. 46. Ideoque addidit: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco; et delictum meum contra me est semper (Psal. L, 5) .

PL 14, 868B

罪と不法のあいだには違いがあること。また、それらが洗礼と、愛に結ばれた悔い改めとによって、どのように消されるか。46. それゆえ彼は付け加えた。「私は私の不法を認め、私の罪は常に私に対している」(詩篇50:5)。

3

Non mediocre est, ut agnoscat unusquisque peccatum suum. Ideoque et supra ait: Lapsus quis intelliget (Psal. XVIII, 13) ? id est, quis est tantus ut intelligat? Quomodo illud: Quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis ascendet in montem Domini (Psal. XIV, 1) ?

PL 14, 868C

各人が自分の罪を認めることは、並大抵のことではない。それゆえ彼は前にも言う。「つまずきを誰が悟るか」(詩篇18:13)。すなわち、悟るほど偉大な者は誰か、ということである。「誰が汝の幕屋に住み、誰が主の山に登るか」(詩篇14:1)という言葉と同様である。

4

Non utique nullus, sed rarus. Qui enim potest agnoscere, potest declinare, potest quid sequatur, eligere. Plerique in suis lapsibus gloriantur, et putant ea laudi esse quae crimini sunt.

PL 14, 868C

それは、誰もいないということではなく、まれだということである。認めることのできる者は、避けることができ、何に従うかを選ぶことができる。多くの者は自分のつまずきを誇り、罪であるものを称賛に値すると思っている。

5

Si alienum coinquinavit thorum, et pudicae feminae expugnavit affectum, si viduae propositum aliqua fraude mutavit: alius nece hominis, latrocinii insidiis, et rapto vivere putat esse virtutis: nonnulli circumvenire ac fallere arbitrantur esse sapientiae.

PL 14, 868D

ある者は、他人の寝床を汚し、貞潔な女の心を攻め落とし、寡婦の決意を何らかの欺きで変えた〔ことを誇る〕〔原文は「もし…したなら」の条件節だけで主節が無い。前文の「自分のつまずきを誇る」を受けた省略と解して補った〕。別の者は、人を殺し、強盗の待ち伏せをして奪って生きることを徳だと思い、またある者は、欺き、だますことを知恵だと考える。

6

Ex his nullus potest dicere: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco: sed ille qui potest dolere quod fecerit, condemnare quod deliquerit, quem sua vitia compungunt.

PL 14, 868D

これらの者のうち、誰も「私は私の不法を認める」とは言えない。言えるのは、自分のしたことを悲しみ、自分が犯した過ちを断罪し、自分の悪徳に胸を刺される者である。

7

Unde et Propheta ait: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) . Plerique equorum cum ceciderint, se jactare consuerunt; et quos casus non laeserit, jactando se debilitant et frangunt.

PL 14, 869A

それゆえ預言者も言う。「汝らが心の中で言うことについて、汝らの寝床で胸を刺されよ」(詩篇4:5)。馬の多くは、倒れると身をのたうたせる習いがあり、転倒が傷つけなかった馬も、のたうつことで自らを弱らせ、傷める。

8

Alii (qualis Graecorum equorum fertur natura) cum vel in certamine curuli elisi fuerint vel fortuito ceciderint, nequaquam se movere consuerunt, et quamdam tenent quietis et patientiae disciplinam.

PL 14, 869A

別の馬は(ギリシアの馬の性質がそうだと言われるように)、戦車競走で叩きつけられても、偶然に倒れても、決して身を動かさず、静けさと忍耐の一種の訓練を保つ。

9

His si casus non nocuit, quies prodest; certe non acerbatur offensio. Nonne mutis animalibus deteriores aestimandi, qui se in flagitiis suis jactant, et putant insigne esse virtutis, ubi lapsus est criminis?

PL 14, 869A

これらの馬には、転倒が害をなさなかったなら、静止が益となり、少なくとも傷が悪化することはない。自らの恥ずべき行いの中でのたうち、罪のつまずきがあるところを徳のしるしだと思う者は、ものを言わない動物よりも劣ると見なされるべきではないか。

10

Ideo quasi muto dicitur jumento: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7) . 47. Unde pulchre addidit: Et delictum meum contra me est semper. Insipiens enim delectatur erroribus suis, et novis vetera obumbrando, peccatis se existimat adjuvari; ideoque exsultat in crimine.

PL 14, 869A

それゆえ、物言わぬ荷役の獣に言うかのように言われる。「汝は罪を犯した、静まれ」(創世記4:7)。47. だから彼は見事に付け加えた。「私の罪は常に私に対している」。愚か者は自分の誤りを喜び、新しいもので古いものを覆い隠すことによって、罪によって自分が助けられていると思い、それゆえ罪の中で小躍りする。

11

At vero sapiens adversum se judicat esse delictum suum, et tamquam hostiles acies, ita lapsus culparum suarum adversantium modo sibi arbitratur obsistere.

PL 14, 869B

しかし賢者は、自分の罪は自分に敵対していると判断し、敵の軍勢のように、自分の咎のつまずきが、敵対者のように自分の前に立ちはだかると考える。

12

Quidquid personuerit, quidquid increpuerit, culpa ei propria semper occurrit; quidquid fuerit dictum aut lectum, in se dictum putat; quidquid intenderit, se nutu, se oculis signari putat.

PL 14, 869B

何が鳴り響いても、何が音を立てても、自分の咎が常に彼に立ち向かう。何が語られ、あるいは読まれても、自分に向けて語られたと思い、何に注意を向けても、それが頷きや目配せで自分を指し示していると思う。

13

Si epuletur, si cogitet, si oret ac deprecetur, ante oculos ejus semper est error proprius, et momentis omnibus culpa pulsat conscientiam, nec quiescere, nec oblivisci sinit, velut gravis censor exagitat se terrore perpetuo.

PL 14, 869B

宴席にいても、思いめぐらしても、祈り願っても、自分の誤りが常に目の前にあり、あらゆる瞬間に咎が良心を打ち、休むことも忘れることも許さず、峻厳な監察官のように、絶えざる恐れで彼を駆り立てる。

14

Omnia igitur adversa habet, qui ipse sibi displicet, ipse sui accusator, ipse sui testis est, nec invenit quo fugiat, qui ipse se perurget, et stimulat. Sed hoc bonae mentis est, vulnus sentire peccati.

PL 14, 869C

それゆえ、自分に不満であり、自ら自分の告発者、自ら自分の証人であり、逃げる先を見いだせず、自らを責めたて駆り立てる者は、すべてが逆風である。だが、罪の傷を感じるのは、よい精神の持ち主のことである。

15

Nam qui expertes doloris sunt, non sentiunt vulneris acerbitatem, quod est immedicabilis aegritudinis: qui autem aliquo dolore punguntur, sicut doloris sensu non carent, ita etiam non carent sanitatis profectu.

PL 14, 869C

痛みを知らぬ者は傷の激しさを感じない。それは治しえない病のしるしである。これに対し、何らかの痛みに刺される者は、痛みの感覚を欠かないように、健やかさへの進歩も欠かない。

16

Ubi enim doloris sensus, ibi etiam sensus est vitae; sentire enim vitalis vigoris ac muneris est.

PL 14, 869C

痛みの感覚があるところには、命の感覚もある。感じることは、命の活力と働きに属するからである。

17

Unde et ille qui errorem suum non agnoscit, insanit, furit, desipit; qui autem agnoscit, utique resipiscit, non respuit remedia sanitatis, sed se ipse restringit, poenitet eum culpae, de ipsa semper cogitat, et cogitando se ipse condemnat.

PL 14, 869C

それゆえ、自分の誤りを認めない者は、狂い、荒れ、愚かになる。認める者は正気に返り、健やかさの薬を退けず、自らを抑え、咎を悔い、それについて常に思いめぐらし、思いめぐらしつつ自らを断罪する。

18

Justus enim in primordio sermonis accusator est sui. Qui se accusat, justus est; qui justus est, sobrius est, sanus est.

PL 14, 870A

義人は話の冒頭で自分の告発者となる。自分を告発する者は義人であり、義人は節度があり、健やかである。

19

Justus favere sibi nescit, rigorem judicii etiam circa se non novit inflectere, recordationem lapsus proprii perhorrescit, et commissum erubescit errorem, omnem ejus memoriam pavet, metuit, reformidat; gravem sibi se judicat, se ipsum arbitrum refugit, nec sese sibi audet committere; quod nullum putat sibi esse graviorem, quam eum quem latere non possit, fallere non queat, fugere ac vitare non reperiat, nisi ut se sibi abneget, et Domini crucem tollat.

PL 14, 870A

義人は自分に甘くすることを知らず、裁きの厳しさを自分に対しても曲げることを知らず、自分のつまずきの想起におののき、犯した誤りを恥じ、その記憶のすべてを恐れ、危ぶみ、すくみ上がる。自分を自分にとって厳しい者と判断し、自分自身という判事を避け、自分を自分に委ねる勇気もない。隠れることもできず、欺くこともできず、逃げ避ける道も見いだせない相手ほど、自分にとって厳しい者はいないと考えるからである。ただ、自分を自分に対して否み、主の十字架を負うのでなければ〔その相手から逃れる道は無い〕。

20

48. Magna vis obnoxiae conscientiae, magna supplicia. Timebant Adam et Eva; et cum Domini vocem in paradiso ambulantis audierunt, cupiebant se abscondere, quos nemo quaerebat.

PL 14, 870A

48. 罪責ある良心の力は大きく、その責め苦も大きい。アダムとエバは恐れた。楽園を歩む主の声を聞いたとき、誰も探していないのに、身を隠そうとした。

21

Cain quoque metuebat, ne omnis eum quicumque inveniret, occideret: ita in se ipse ferebat sententiam, quod dignus esset cui nullus ignosceret.

PL 14, 870B

カインもまた、出会う者は誰でも自分を殺すのではないかと恐れた。このように彼は、誰にも赦されないに値する者だという判決を、自ら自分に下していたのである。

22

Unde bene ait: Et delictum meum contra me est semper, hoc est, sine intervallo aliquo recordatio et species ipsa mei me erroris impugnant. Considera quomodo nos confundat, cum aliquid deliquimus, quomodo incurset oculos, quomodo in memoriam semper recurrat.

PL 14, 870B

それゆえ彼は見事に言う。「私の罪は常に私に対している」、すなわち、何の間断もなく、私の誤りの想起とその姿そのものが私を攻め立てる、ということである。我々が何か過ちを犯したとき、それがいかに我々を狼狽させ、いかに目に襲いかかり、いかに常に記憶に戻ってくるかを考えよ。

23

Quem commissi pudet, nescit postea aliquid tale committere, unde similiter erubescat. 49. Praecedit autem iniquitas, peccatum sequitur. Radix est iniquitas, fructus autem radicis est culpa.

PL 14, 870B

犯したことを恥じる者は、その後、同じように顔を赤らめるようなことを犯すすべを知らない。49. ところで、不法が先行し、罪が続く。不法は根であり、根の実は咎である。

24

Unde videtur iniquitas ad mentis improbitatem referri, peccatum ad prolapsionem corporis. Gravior iniquitas tamquam materia peccatorum, levius peccatum. Denique iniquitas per lavacrum remittitur, peccatum tegitur bonis factis, et tamquam aliis operibus obumbratur.

PL 14, 870B

それゆえ、不法は精神の邪悪さに、罪は体の転落に帰せられると見える。不法は罪の素材のようなものでより重く、罪はより軽い。したがって、不法は洗いによって赦され、罪はよい行いによって覆われ、いわば他の業によって陰に隠される。

25

Unde bene supra hic ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) . Charitas enim abscondit errorem, et operit multitudinem peccatorum.

PL 14, 870C

それゆえ、彼自身が前に見事に言う。「その不法が赦され、その罪が覆われた者たちは幸いである」(詩篇31:1)。愛は誤りを隠し、罪の多さを覆うからである。

26

Multa quoque charitas remittit etiam ipsa peccata, sicut scriptum est de muliere, quae super Dominum fudit unguentum: Remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) .

PL 14, 870C

多くの愛は、罪そのものをも赦す。主の上に香油を注いだ女について、書かれているとおりである。「彼女の多くの罪は赦された。多く愛したからである」(ルカ7:47)。

27

50. Sunt etiam qui accipiant priorem versiculum de lavacro esse, secundum de poenitentia. Qua etiam gratia Petrus qui ante fuerat baptizatus, interrogatur, postquam visus est Dominum negasse: Simon Joannis diligis me?

PL 14, 870C

50. また、前の詩句は洗いについて、後の詩句は悔い改めについてのものだと解する人々もいる。この理由からも、先に洗礼を受けていたペトロは、主を否んだと見られたのち、こう問われた。「ヨハネの子シモン、汝は私を愛するか」。

28

Dixit ei: Utique tu scis, Domine, quia diligo te (Joan. XXI, 15 et seq.) . Et iterum interrogatur: Simon Joannis, diligis me? Et iterum respondit: Tu scis quia amo te. Et tertio interrogatur: Simon Joannis, amas me?

PL 14, 871A

彼は言った。「主よ、汝はまことに知っている、私が汝を愛していることを」(ヨハネ21:15以下)。また彼は問われる。「ヨハネの子シモン、汝は私を愛するか」。彼はまた答えた。「汝は、私が汝を親愛していることを知っている」。そして三度目に問われる。「ヨハネの子シモン、汝は私を親愛するか」。

29

Et contristatus est, quia dixit ei tertio: Amas me; et dixit ei: Domine, omnia tu scis, tu nosti quia amo te. Et dictum est ei trina vice: Pasce oves meas; sequere me (Ibid., 18) , quasi qui peccatum suum nimia charitate texisset.

PL 14, 871A

彼は、三度目に「汝は私を親愛するか」と言われたので悲しんだ。そして言った。「主よ、汝はすべてを知っている。汝は、私が汝を親愛していることを知っている」。そして三度、彼に言われた。「私の羊を養え。私に従え」(ヨハネ21:18)。それは、自分の罪を過大な愛で覆った者に対してのようである。

30

Nec otiose post confessionem nimiae charitatis jubetur plebem regere, qui etiam turbatus non amiserat, quemadmodum ipse se regeret? Haec propter gratiam diximus charitatis, eo quod peccatum tegat.

PL 14, 871A

過大な愛を告白したのち、会衆を治めるよう命じられたのは、理由のないことではない。彼は動揺しても、自分をどう治めるかを失っていなかったからである。我々がこれを述べたのは、愛が罪を覆うという、愛の恩寵のゆえである。

31

Denique nonnulli ideo trinam interrogationem dilectionis factam esse dixerunt, quia trina fuerat negatio; ut trinae lapsum negationis professio charitatis toties repetita deleret.

PL 14, 871A

ある人々は、愛についての三度の問いがなされたのは、否認が三度だったからであり、三度の否認というつまずきを、何度も繰り返された愛の表明が消すためだ、と言った。

Caput X

第X章PL 14, 871B
1

David licet legibus humanis liberum, se tamen Deo subjecisse, cui soli peccavit; et quot modis ultimum hoc intelligendum? Magnum scelus praesente Deo peccare. Qui peccatorem se neget, mendacii ab eo accusari ipsum Deum, cujus patientia et moderatio commendatur.

PL 14, 871B

ダビデは、人間の法からは自由であったが、それでも、ただ一人それに対して罪を犯した神に服していたこと。この最後の言葉は、いくつの仕方で解されるべきか。神が臨在するところで罪を犯すのは大きな悪事であること。自分を罪人でないと言う者は、神自身を偽りで告発することになり、その神の忍耐と穏やかさが称えられること。

2

Ad haec Deum ab illo etiam justificari, qui poenitentiam agat erroris. 51. Sequitur, Tibi soli peccavi (Psal. L, 6) .

PL 14, 871B

さらに、神は、誤りを悔い改める者によっても義とされること。51. 続く。「汝にのみ私は罪を犯した」(詩篇50:6)。

3

Rex utique erat, nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges a vinculis delictorum; neque enim ullis ad poenam vocantur legibus, tuti sub imperii potestate. Homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius.

PL 14, 871B

彼は確かに王であり、いかなる法にも縛られていなかった。王は罪の束縛から自由だからである。王は支配権の力のもとで守られており、どんな法によっても刑罰に召されない。それゆえ彼は人に対して罪を犯したのではない。人に対して責めを負ってはいなかったからである。

4

Sed quamvis tutus imperio, devotione tamen ac fide erat Deo subditus: et legi ejus subjectum se esse cognoscens, peccatum suum negare non poterat; sed quasi reus cum amaritudine fatebatur, qui sciret majoribus vinculis se teneri, quia majora deberet; quoniam plus ab eo exigitur, cui plus commissum est.

PL 14, 871C

しかし、支配権によって守られていたとはいえ、神への献身と信仰によって神に服していた。神の法に自分が服していると知って、自分の罪を否むことはできず、被告のように苦々しい思いで認めた。より大きな拘束に縛られていると知っていたからである。より大きなものを負っていたからである。より多く委ねられた者からは、より多くが求められる。

5

Possumus etiam et ita accipere. Quis me dijudicat, cum omnes sub peccato sint? Denique Dominus de illa adultera: Qui sine peccato, inquit, est, prior lapidet eam (Joan. VIII, 7) . Et nemo eam lapidavit.

PL 14, 871C

我々は、こう解することもできる。すべての者が罪の下にあるのに、誰が私を裁くのか。実際、主はあの姦淫の女について言った。「罪のない者が、まず彼女に石を投げよ」(ヨハネ8:7)。そして誰も彼女に石を投げなかった。

6

Hoc igitur ait Propheta: Tibi soli peccavi, qui solus sine peccato es. Qui autem peccato obnoxius est, quasi peccatorem non potest judicare.

PL 14, 871C

それゆえ預言者はこう言う。「汝にのみ私は罪を犯した。汝は罪のない唯一の者だからである」。罪に責めを負う者は、いわば罪人を裁くことができない。

7

Inexcusabilis est enim omnis homo qui in alio ea quae agit ipse, condemnat; in quo enim alium judicat, semet ipsum adjudicat. Tibi, inquit, peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6) .

PL 14, 871D

他人のうちに、自分が行っていることを断罪する者は誰でも、弁解の余地がない。他人を裁くことで、自分自身を裁いているからである。彼は言う。「汝に私は罪を犯し、汝の前で悪を行った。汝がその言葉において義とされ、裁かれるときに勝つように」(詩篇50:6)。

8

Tibi peccavi, qui me ad virtutis studia provocasti, qui me erudisti in lege tua. Tibi soli peccavi, quem solum abscondita cogitationum, et mentis occulta non fallunt. 52. Et malum coram te feci, quem solum sanctificatio decet.

PL 14, 871D

「汝に私は罪を犯した」。汝は私を徳への努力へと促し、汝の法において私を教えた。「汝にのみ私は罪を犯した」。思いの隠れたところも、精神の秘密も、ただ汝だけは欺くことができない。52. 「汝の前で悪を行った」。ただ汝にのみ、聖化はふさわしい。

9

Hominis testimonium declinamus, et in conspectu tuo ea quae sunt indigna committimus. Injuria est homini spectare flagitia.

PL 14, 871D

我々は人の証しを避けながら、汝の目の前では、ふさわしくないことを行う。恥ずべき行いを見ることは、人にとってさえ侮辱である〔spectare は能動で「見る」。人にさえ見せるのが非礼な行いを神の前で行う、の意と取った〕。

10

Deum arbitrum omnium esse scimus, et eo ipso teste, peccamus: et tamen in his justificatur magis Dominus Deus noster; quia injustitia nostra Dei justitiam commendat, et mendacium nostrum concelebrat veritatem Dei. Sit enim Deus verax, omnis autem homo mendax.

PL 14, 872A

我々は、神がすべてを裁定する者であると知りつつ、まさにその神を証人として、罪を犯す。それでも、これらの事柄において、我々の神である主はいっそう義とされる。我々の不義は神の正義を際立たせ、我々の偽りは神の真理を称えるからである。「神は真実な者であれ。すべての人は偽り者である」

11

53. Ut justificeris in sermonibus tuis. Sermones Dei pleni veritatis sunt atque justitiae, ideoque vera sunt quaecumque locutus est Dominus de fragilitate humana, quia inclinatum est cor eorum ad nequitiam, propendet ad fraudem; et quia definivit eo quod non sit homo qui non peccet: omnes enim declinaverunt, et inutiles facti sunt (Psal. XIII, 3) .

PL 14, 872A

53. 「汝がその言葉において義とされるように」。神の言葉は真理と正義に満ちており、ゆえに、主が人間の弱さについて語ったことは、すべて真実である。すなわち、彼らの心は邪悪へ傾き、欺きへ傾くこと。また、罪を犯さない人間はいない、と主が定めたこと。「すべての者は逸れ、無益な者となった」(詩篇13:3)。

12

Ideo vincit dum judicatur, quoniam prolapsione universorum probavit quaecumque de nostra judicavit fallacia.

PL 14, 872A

それゆえ、裁かれるときに勝つ。万人の転落によって、我々の欺瞞について判断したことを、すべて証明したからである。

13

Ergo si dixerimus quia iniquitatem fecimus, justificamus Deum in sermonibus suis: si autem dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus Deum: sed impossibile est mentiri eum: nos igitur omnes sub peccato esse manifestum est.

PL 14, 872B

それゆえ、もし我々が不法を行ったと言うなら、我々は神をその言葉において義とする。もし罪を犯していないと言うなら、我々は神を偽り者とする。しかし、神が偽ることは不可能である。それゆえ、我々が皆、罪の下にあることは明らかである。

14

54. Quantum igitur crimen, ut homo peccatorem se neget? Quoniam quantum in ipso est, summi Dei videtur arguere ac refutare mendacium, qui tam moderatus et patiens est, ut vincat cum judicatur.

PL 14, 872B

54. それゆえ、人が自分を罪人でないと言うのは、いかに大きな罪であろうか。自分に関する限り、いと高き神の〔言葉の〕偽りを責め、論駁しようとしているように見えるからである。その神は、裁かれるときに勝つほどに、穏やかで忍耐強い。

15

Venit enim ad judicium Deus et dicit: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, Aaron, et Mariam.

PL 14, 872B

神は裁きに来て、言う。「私の民よ、私は汝に何をしたか。何で汝を悲しませ、何で汝を煩わせたか。私は汝をエジプトの地から導き出し、奴隷の家から汝を解放し、汝の前にモーセ、アロン、ミリアムを遣わしたのに。」

16

Plebs mea, in mente habeto quid cogitaverit de te Balach (Mich. VI, 3 et seq.) . Singula in conspectu tuo locat beneficia sua, ut tamquam de his judices quae servare debueras, quo magis reus fias, qui divinis non potueris stare beneficiis. Quid feci, inquit, tibi?

PL 14, 872B

「私の民よ、バラクが汝について何を企んだかを心に留めよ」(ミカ6:3以下)。神は一つ一つの恩を、あなたの目の前に置く。あなたが守るべきだったことについて、あなたが裁くかのようにさせ、それによって、神の恩に立ち続けることのできなかったあなたが、いっそう咎ある者となるためである。神は言う。「私は汝に何をしたか」。

17

Tamquam reum se constituit, et te judicem. Aut quid contristavi te? Offensi vultus non abnuit crimen, si tu Deo es contristatus auctore. Aut quid molestus tibi fui?

PL 14, 872C

神は自らを被告に立て、あなたを裁判官に立てる。「それとも、私は汝を何で悲しませたか」。もしあなたが神のせいで悲しんだのなら、神は不興の顔という咎を否まない〔Deo … auctore は「神が原因で」と取った。係りは定かでない〕。「それとも、私は汝にどんな煩わしさをもたらしたか」。

18

Interpellationis injuriam confitetur, si molestior aestimata est: addidit beneficia quorum gratia non erubuit, qui existebat ingratus.

PL 14, 872C

神は、もし煩わしいと見なされたのなら、煩わせた非を認める。そして恩を付け加えた。恩知らずであった者は、その恩のゆえに恥じることもなかったのである〔qui existebat ingratus を erubuit の主語と取った。神を主語に「神はその恩のゆえに恥じなかった」とも読める〕。

19

In hac quoque causa considera quomodo Dominus se ipsi David judicandum praebuit, ut vinceret; dicit enim Nathan: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego liberavi te de manu Saul, et dedi tibi omnia quae erant domini tui, et uxores illius in sinum tuum dedi, et dedi tibi domum ipsius Israel; et si pauca sunt, adjiciam tibi.

PL 14, 872C

この訴えにおいても、主が勝つために、いかにダビデ自身に自らを裁かせたかを考えよ。ナタンは言うからである。「イスラエルの神、主はこう言う。私は汝を王としてイスラエルの上に油注ぎ、サウルの手から汝を解放し、汝の主人のものをすべて汝に与え、その妻たちを汝の懐に与え、イスラエルの家そのものを汝に与えた。もしそれが少ないなら、私は汝にさらに加えよう。」

20

Et quare pro nihilo duxisti Dominum, ut faceres nequiter in conspectu ejus (II Reg. XII, 7 et seq.) . Horum commemoratione conventus, cum videret inferiorem se esse, cum judicaret, ait: Peccavi Domino (Ibid., 13) .

PL 14, 872D

「それなのに、なぜ汝は主を無に等しいと見なし、その目の前で悪を行ったのか」(サムエル記下12:7以下)。これらを思い起こさせられて、自分が裁く側に立ちながら、自分のほうが劣っている〔負けている〕と見たとき、彼は言った。「私は主に対して罪を犯した」(サムエル記下12:13)。

21

Ita justificavit Dominum, qui peccatum suum negare ausus non est. 55. Possumus et ita accipere: justificat Dominum qui peccatum suum fatetur. Denique in Evangelio (Luc. VII, 29) habes quia Publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

PL 14, 872D

こうして、自分の罪を否むことをあえてしなかった者は、主を義とした。55. こうも解しうる。自分の罪を認める者は、主を義とする。実際、福音書においてあなたは見いだす(ルカ7:29)、ヨハネの洗礼で洗礼を受けた徴税人たちが神を義とした、と。

22

Baptista autem Joannes baptismum fecit poenitentiae. Qui autem agit poenitentiam delicta non abnuit. Ergo quia David contra se habebat semper delictum suum, utique non negabat quod et erubescebat, non negabat quod et agnoscebat.

PL 14, 873A

洗礼者ヨハネは、悔い改めの洗礼を行った。悔い改めを行う者は、罪を否まない。それゆえ、ダビデは自分の罪を常に自分に対して持っていたのだから、恥じていたものを否まず、認めていたものを否まなかった。

23

Non negando autem utique commissi poenitentiam gerebat erroris; atque ita confitendo delictum, justificabat Dominum, et ipse justificabatur a Domino. Justificatur enim Dominus, dum ejus praedicatur justitia, et ab eo venia postulatur.

PL 14, 873A

否まないことによって、彼は犯した誤りを悔い改めていたのであり、こうして罪を告白することで主を義とし、自らも主によって義とされた。主は、その正義が宣べられ、その主から赦しが求められるとき、義とされるからである。

24

Simul et ipse justificat confitentem, et justificatur in sermonibus suis, sicut scriptum est: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .

PL 14, 873A

同時に主自身が、告白する者を義とし、自らの言葉において義とされる。書かれているとおりである。「汝の不法を言え、汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。

Caput XI

第XI章PL 14, 873A
1

Prophetae verbis doceri, qui in iniquitate non concipiatur, esse neminem. Utrum parentum an prolis ea sit iniquitas, a qua solus Christus immunis fuisse ostenditur?

PL 14, 873A

不法のうちに身ごもられない者は誰もいないと、預言者の言葉から教えられること。キリストだけが免れていたと示されるその不法は、親のものか、子のものか。

2

56. Sequitur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Quis tanto affectu agit poenitentiam? Humi stratus jacuit fusus in lacrymas, cibum non gustavit, lavacro se abdicavit.

PL 14, 873B

56. 続く。「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ」(詩篇50:7)。誰がこれほどの情をもって悔い改めを行うだろうか。彼は地に伏し、涙に溶け、食物を味わわず、湯浴みを断った。

3

Quid jam reliqua dicam, quod abstinuerit ornatu et comptu regio (Conf. S. Aug., lib. IV cont. duas epist. Pelag., cap. 11) ? Adjunxit confessionem iniquitatis suae, et in perpetua saecula toto canendam orbe transmisit.

PL 14, 873B

王の装いと身づくろいを断ったことなど、残りのことを今さら何と言おうか(聖アウグスティヌス『ペラギウス派の二書簡駁論』第4巻第11章を見よ)。彼は自分の不法の告白を付け加え、永遠の世々にわたって全世界で歌われるものとして伝えた。

4

Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

PL 14, 873B

彼は言う。「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ。汝の顔を私の罪から背けよ。私のすべての不法を消せ。汝の顔から私を投げ捨てるな。汝の聖なる霊を私から取り去るな。」

5

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Antequam nascamur, maculamur contagio; et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur: non expressit utrum parentum, an nostra.

PL 14, 873C

「血から私を救え、神よ、私の救いの神よ」。我々は生まれる前に汚染によって汚され、光を享受する前に、まさにその起源の害を受け、不法のうちに身ごもられる。それが親のものか、我々のものかを、彼は明示しなかった。

6

Et in delictis generat unumquemque mater sua: nec hic declaravit utrum in delictis suis mater pariat; an jam sint et aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intelligendum sit. Nec conceptus iniquitatis exsors est, quoniam et parentes non carent lapsu.

PL 14, 873C

また、各人の母は、罪のうちに彼を産む。ここでも彼は、母が自分の罪のうちに産むのか、それとも生まれる者にすでに何らかの罪があるのかを、明らかにしなかった。しかし、両方と解すべきではないか、よく見よ。身ごもりもまた不法と無縁ではない。親たちもつまずきを欠いていないからである。

7

Et si nec unius diei infans sine peccato est, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium.

PL 14, 873C

もし一日の乳児さえ罪なしではないなら、母の身ごもりの日々は、なおさら罪なしではない。それゆえ我々は、親の罪のうちに身ごもられ、彼らの罪のうちに生まれる。さらに、出産そのものにも汚染があり、本性そのものにも、一つだけの汚染があるのではない。

8

Bonum quidem (Conf. S. Aug. lib. II, cont. Jul. Pel., cap. 7) conjugium, sancta copula; sed tamen qui habent uxores ita sint, ac si non habentes. Ipse thorus incoinquinatus: et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi.

PL 14, 873D

結婚は確かに善であり(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第7章を見よ)、聖なる結合である。しかし、妻をもつ者は、もたない者のようであれ。寝床そのものは汚れておらず、誰も、祈りに専念するためにしばらくの間である場合を除いて、相手を欺いてはならない。

9

Tamen secundum Apostolum non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conventionis exercet, et mulieris menstruatae coinquinatus est pannus, nec potest illis diebus purgationis suae offerre sacrificium.

PL 14, 874A

それでも、使徒に従えば、あの体の交わりの用をなしているあいだは、人は祈りに専念しない。月経のある女の布は汚れており、清めの日々のあいだ、女はいけにえを献げることもできない。

10

Et mulieris quae generaverit dies partus et plerique alii a sacrificio feriati sunt, donec legitimo ritu feta mundetur.

PL 14, 874A

また、子を産んだ女の出産の日々や、そのほか多くの場合にも、産婦が定めの儀礼によって清められるまで、いけにえから遠ざけられている。

11

57. Ideo in quo voluit Dominus nulla hujusmodi originis esse contagia, dicit illi Dominus: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 5) .

PL 14, 874A

57. それゆえ、主が、この種の起源の汚染が一切ないことを望んだ者に、主は言う。「私は汝を母の胎で形づくる前に、汝を知った。汝が胎から出る前に、私は汝を聖別し、汝を諸国民の預言者に立てた」(エレミヤ1:5)。

12

Quis tantus, cui tam magna delata sunt? Numquid Hieremias? Sed ille non utique in gentibus propheta propositus, sed in Judaea tunc temporis, nunc autem etiam in nationibus, quae in Jesum Christum Dominum crediderunt.

PL 14, 874B

これほど大きなことを授けられた、かくも偉大な者は誰か。エレミヤだろうか。しかし彼は、確かに諸国民のうちの預言者として立てられたのではなく、当時はユダヤにおいてであった。だが今は、主イエス・キリストを信じた諸民族のうちにおいてもである。

13

Vide tamen ne illi dicatur, qui antequam nasceretur ex Virgine, jam dudum erat, et erat semper, et operabatur etiam in utero Mariae constitutus; et ita sanctus erat, ut sanctificaret prophetas suos: in quo solo et conceptus virginalis et partus sine ullo fuit mortalis originis inquinamento.

PL 14, 874B

しかし、これは、おとめから生まれる前にすでに久しく存在し、常に存在し、マリアの胎に置かれてもなお働いていた者に向けて言われているのではないかと、よく見よ。彼は自分の預言者たちを聖別するほどに聖であった。その者においてのみ、おとめによる身ごもりも出産も、死すべき起源の汚れを少しも伴わなかった。

14

Dignum etenim fuit (Conf. S. Aug. lib. IV cont. duas epist. Pelag., cap. 11) , et qui non erat habiturus corpore peccatum prolapsionis, nullum sentiret generationis naturale contagium.

PL 14, 874B

実際、体に転落の罪を持つことのなかった者が、誕生の自然的な汚染を何も感じなかったのは、ふさわしいことであった(聖アウグスティヌス『ペラギウス派の二書簡駁論』第4巻第11章を見よ)。

15

Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, quod prius inciperet in homine macula quam vita.

PL 14, 874C

それゆえ、ダビデが、人においては命より先に汚れが始まることを、本性の汚れそのものとして、自らにおいて涙ながらに嘆いたのは、当然である。

Caput XII

第XII章PL 14, 874C
1

Confitenti peccatum coelestia sacramenta divinitus patefieri: cum haec incerta in psalmo dicuntur, significari non esse manifesta; sed praecipue hoc loco baptismatis lavacrum praefigurari.

PL 14, 874C

罪を告白する者に、天の秘跡が神によって開示されること。詩篇でこれらが「不確か」と言われるのは、明らかでないことを意味すること。しかし、とりわけこの箇所で、洗礼の洗いが予め象られていること。

2

58. Dum haec dicit, et peccatorum specialium atque communium colluviem confitetur, subito ei splendor veritatis, et candor gratiae spiritalis affulsit.

PL 14, 874C

58. 彼がこれを言い、個別の罪と共通の罪との寄せ集めを告白していると、突然、真理の輝きと、霊的な恩寵の白さが彼に差した。

3

Supergressus enim umbram, spiritu prophetico ipsa vidit mysteriorum sacramenta coelestium, quorum typum Moyses praefiguravit in Lege (Exod. XXIV, 7 et seq.) .

PL 14, 874C

影を越えて、預言の霊によって、天の奥義の秘跡そのものを見たからである。その予型を、モーセは律法において予め示した(出エジプト記24:7以下)。

4

Vulneratus igitur charitatis vulnere, et indagandae captus veritatis cupiditate, in superiora suae mentis extendit intuitum, et in futura prospiciens, thesauros sapientiae et scientiae vidit in Christo, praevidit baptismatis sacramentum, et miratus gratiam exclamavit subito dicens: Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) .

PL 14, 874D

こうして、愛の傷に傷つけられ、真理を探り出したいという欲望に捕らえられて、自分の精神のより高いところへ眼差しを伸ばし、未来を見通して、知恵と知識の宝をキリストのうちに見、洗礼の秘跡を予見し、恩寵に驚いて、突然叫んで言った。「見よ、汝は真理を愛した。汝の知恵の不確かなことと隠れたことを、汝は私に明らかにした」(詩篇50:8)。

5

Non incerta mysteria, quia certa sunt; nec incerta secreta et arcana sapientiae, sed non manifesta. Hoc enim significat, quia nullis adhuc essent manifestata.

PL 14, 875A

奥義は不確かなのではない。確かだからである。知恵の秘密や隠れたことも、不確かなのではなく、明らかでないのである。それは、まだ誰にも明らかにされていなかったということだからである。

6

Quod enim oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, hoc praeparavit Deus diligentibus eum.

PL 14, 875A

「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったものを、神は、神を愛する者たちのために備えた」

7

Videns igitur ea dicit: Ecce jam non in umbra, nec in figura, nec in typo, sed in veritate lux aperta resplendet: ecce nunc veritatem aspicio, splendorem veritatis agnosco: nunc te majori, Domine Deus noster, veneror affectu.

PL 14, 875A

それゆえ、それらを見て彼は言う。「見よ、今や影のうちでも、象りのうちでも、予型のうちでもなく、真理のうちに、開かれた光が輝く。見よ、今や私は真理を見つめ、真理の輝きを知る。今、我々の神である主よ、私はより大きな情をもって汝を畏れ敬う」

8

Ecce enim veritatem dilexisti, non per speculum, non in aenigmate, sed facie ad faciem te mihi, Christe, demonstrasti; in tuis te invenio sacramentis. Haec sunt tuae vera sacramenta sapientiae, quibus mentis occulta mundantur.

PL 14, 875B

「見よ、汝は真理を愛した。鏡を通してでも、謎のうちにでもなく、顔と顔を合わせて、キリストよ、汝は自らを私に示した。私は汝の秘跡のうちに汝を見いだす。これらは汝の知恵の真の秘跡であり、これによって精神の隠れたところが清められる」

9

59. Itaque jam laetus atque securus, quod vibrasset ei sapientiae plenitudo, dicit ad Dominum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9) .

PL 14, 875B

59. こうして彼は、知恵の充満が自分に閃いたので、すでに喜びに満ち安心して、主に言う。「汝はヒソプで私に振りかけ、そして私は清められる。汝は私を洗い、そして私は雪にまさって白くされる」(詩篇50:9)。

10

Bene et veteris Testamenti sacramenta non evacuat, et Evangelica docet mysteria praeferenda; hyssopo mundari secundum Legem postula (Exod. XII, 22) ; lavari secundum Evangelium concupiscit; et supra nivem se existimat, si lotus fuerit, dealbandum.

PL 14, 875B

彼は見事に、旧い契約の秘跡を無にせず、福音の奥義がまさることを教える。律法に従ってヒソプで清められることを求め〔底本は postula。postulat(求める)の誤りと読む〕(出エジプト記12:22)、福音に従って洗われることを切望する。そして、洗われたなら、雪にまさって白くされるだろうと考える。

11

Per hyssopi fasciculum aspergebatur agni sanguine (Levit. XIV, 6) , qui mundari volebat typico baptismate. Lavatur autem qui diluitur aeterni fontis irriguo; et supra nivem dealbatur, cui culpa dimittitur.

PL 14, 875C

予型としての洗礼によって清められようとする者は、ヒソプの束で子羊の血を振りかけられた(レビ記14:6)。これに対し、永遠の泉の流れで洗い流される者こそが洗われ、咎を赦される者が雪にまさって白くされる。

12

Denique de ipsa anima dicitur: Quae est haec, quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5) ? Antequam baptizaretur, ipsa est quae dicebat: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) .

PL 14, 875C

実際、魂そのものについて言われる。「白くされて上って来るこれは誰か」(雅歌8:5)。洗礼を受ける前、これは言っていた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。

13

Erat enim nigra, tenebrosa, peccatorum horrore deformis; sed postea quam abluta per baptismum remissionem meruit delictorum, dealbata ascendit ad Christum.

PL 14, 875C

彼女は黒く、暗く、罪の恐ろしさによって醜かったが、のち洗礼によって洗い清められ、罪の赦しを得て、白くされてキリストのもとへ上るのである。

14

Inde et per Esaiam Dominus locutus est dicens: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) , id est, si cruenta, si tetra, mundabo.

PL 14, 875C

そのゆえに、主はイザヤによっても語って言った。「汝らの罪が緋のようであっても、私は雪のように白くしよう」(イザヤ1:18)。すなわち、たとえ血に染まり、陰惨であっても、私は清めよう、ということである。

15

Haec est nix intelligibilis, de qua ait quod Domini Jesu in Evangelio (Matth. XVII, 2) refulserint vestimenta sicut nix; eo quod peccatum non cognoverit. Caro enim qua se induit, ab omni fuerat munda delicto.

PL 14, 875C

これが、知性によって捉えられる雪である。それについて、福音において(マタイ17:2)主イエスの衣が雪のように輝いたと言われる〔「言う」の主語は定かでない。受身に訳した〕。彼が罪を知らなかったからである。彼が身にまとった肉は、あらゆる罪から清かったからである。

16

Quid miraris si vidit baptismatis sacramenta; cum supra dixerit, ubi descripsit passionem Domini: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco viridi ibi me collocavit, super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 2) .

PL 14, 876A

彼が洗礼の秘跡を見たことを、あなたは何を驚くのか。彼は、主の受難を描いた箇所で、前にこう言っているのに。「主は私を養い、私には何も欠けない。緑の場所に、そこで私を置き、憩いの水のほとりに私を導いた」(詩篇22:2)。

17

Et alibi: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit (Psal. XXVIII, 3) . Et de ipso sacramento plenius dixit: Parasti in conspectu meo mensam, impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ?

PL 14, 876A

また別の所で。「主の声は水の上にあり、威光の神は雷鳴を轟かせた」(詩篇28:3)。そして、この秘跡そのものについては、いっそう十分に言った。「汝は私の目の前に食卓を整え、油で私の頭を肥やし、人を酔わせる汝の杯は、なんと素晴らしいことか」(詩篇22:5)。

Caput XIII

第XIII章PL 14, 876A
1

David solo futurae remissionis auditu recreatus, fore ut ossa humiliata exsultent, praedicit; et quae sint illa?

PL 14, 876A

ダビデは、来たるべき赦しをただ聞くだけで元気を取り戻し、低められた骨が喜び躍るであろうと予言する。その骨とは何であるか。

2

Rogandum Deum ut faciem avertat a peccatis nostris, illam vero ad nos convertat; item sicut peccatum, ita et iniquitatem quae ejus origo est, triplici ratione tolli, quae aperitur.

PL 14, 876A

神に願うべきである、神が顔を我々の罪から背け、その顔を我々のほうへ向けるようにと。また、罪と同じく、罪の根である不法も、三つの仕方で取り除かれること。それが説き明かされる。

3

60. Merito ergo istic quoque exsultans ait: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10) . Probasti, Domine Jesu, quia numquam verba tua praetereunt (Matth. XXIV, 35) .

PL 14, 876B

60. それゆえ、ここでも彼は喜び躍りつつ言うのは当然である。「汝は私の耳に喜びと歓びを与えるであろう。低められた骨は喜び躍るであろう」(詩篇50:10)。主イエスよ、汝は、汝の言葉が決して過ぎ去らないことを証しした(マタイ24:35)。

4

Probasti illud Evangelicum quod dixisti: Multi prophetae et justi voluerunt videre quae videtis, et audire quae auditis (Matth. XIII, 17) . Ecce David solo laetatur auditu, quia futura esset peccatorum remissio; et prophetat quia exsultabunt ossa humiliata.

PL 14, 876B

汝は、福音書にあるあの言葉、すなわち汝が言った「多くの預言者と義人が、汝らの見ているものを見ようと願い、汝らの聞いているものを聞こうと願った」(マタイ13:17)を証しした。見よ、ダビデはただ聞くだけで喜ぶ。罪の赦しが来るからである。そして低められた骨が喜び躍るであろうと預言する。

5

Sicut omnia justi ossa dicent: Domine, quis similis tibi; sic exsultabunt ossa humiliata (Psal. XXXIV, 10) , humiliantis scilicet animam suam justi.

PL 14, 876B

義人のすべての骨が「主よ、誰が汝に等しいか」と言うように(詩篇34:10)、低められた骨もこのように喜び躍るであろう。すなわち、自らの魂を低める義人の骨である。

6

Dicuntur ergo ossa virtutes; dicuntur ossa velut quidam animi motus, vel animae, qui motus humiliantur peccatis, et exsultant gratiae coelestis munere: dicuntur et ossa populi Ecclesiarum; unde habes dictum et in psalmo: Non est absconditum os meum, quod fecisti in abscondito (Psal. CXXXVIII, 15) .

PL 14, 876C

それゆえ、骨は徳と呼ばれ、また骨は、心あるいは魂の、ある種の動きとも呼ばれる。その動きは罪によって低められ、天の恩寵の賜物によって喜び躍る。また骨は諸教会の民とも呼ばれる。それゆえ、あなたは詩篇にも、「私の骨は隠されていなかった。汝が隠れた所で造ったものである」と言われているのを見いだす(詩篇138:15)。

7

Os suum Ecclesiam dixit, et plebis devotae conventus sacros; quoniam sumus membra corporis Christi de carne ipsius, et de ossibus ejus. Hoc igitur dicit, quia Ecclesia Domini omnia opera divina cognoscet, et fidem resurrectionis accipiet.

PL 14, 876C

彼は自らの骨を教会と言い、また敬虔な会衆の聖なる集まりと言った。我々は、キリストの体の肢体であり、その肉とその骨から成る者だからである。したがって彼が言っているのは、主の教会が神のすべての業を知り、復活の信仰を受けるであろう、ということである。

8

61. Sequitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 11) . Usitata est deprecatio, ut eos quos laesimus, oblivisci offensionis propriae postulemus.

PL 14, 876C

61. 続けて言う。「汝の顔を私の罪から背けよ。私のすべての不法を消せ」(詩篇50:11)。我々が傷つけた相手に、自分の加えた侮辱を忘れてくれるよう頼むのは、ありふれた願いである。

9

Moraliter ergo Deum rogat Propheta, ut avertat faciem suam a peccatis ejus, et tamquam oblivia peccatorum ejus assumat.

PL 14, 877A

したがって、預言者は道徳的な意味で神に願っている。神が顔を自分の罪から背け、いわば自分の罪の忘却を引き受けるように、と。

10

Sed quia omnia spectat, et nihil eum praeterit, oblivisci non potest, sicut nos, quos brevi intervallo temporis eorum quae cognoverimus, memoria subterfugit.

PL 14, 877A

しかし、神はすべてを見ており、何ものも神の目を逃れないから、我々のようには忘れることができない。我々は、知ったことの記憶が、短い時の隔たりを経ただけで、手から逃げ去ってしまうのである。

11

Ideo bene ait ut faciem suam avertat, non ab ipso, ne deficiat destitutus: sed a peccatis, ut vires non possint habere peccata ipsius. Quos enim aspicit Dominus, illuminat, et in vultu Domini pietas atque indulgentia est.

PL 14, 877A

それゆえ、顔を背けるよう願うのは、自分自身から背けるのではない。見捨てられて力尽きないためである。そうではなく、罪から背けるのであり、それは、彼の罪が力を持てないようにするためである。主は、目を向ける者を照らし、主の顔には慈愛と寛容があるからである。

12

Ideoque hic ipse ait: De vultu tuo judicium meum prodeat (Psal. XVI, 2) , de vultu enim Domini venia, non poena procedit. Rogandus est ergo ut nos aspiciat, avertat autem faciem suam a peccatis nostris, ut deleat ea.

PL 14, 877A

それゆえ彼自身がここで、「私の裁きが汝の顔から出よ」(詩篇16:2)と言う。主の顔からは、刑罰ではなく赦しが出るからである。したがって、主が我々に目を向け、しかし顔を我々の罪から背けて、それを消すよう、主に願うべきである。

13

Quae enim non aspicit, delet; et quae deleverit, ea memoria sepelientur, sicut ipse Dominus ait: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25) .

PL 14, 877B

主は、目を向けないものを消す。そして、消したものは記憶から葬られる。主自身がこう言うとおりである。「私こそ、私こそ、汝の不法を消す者である。私は思い出さない。だが汝は思い出せ。そうすれば我々は裁かれよう」(イザヤ43:25)。

14

62. Peccatum autem aut donatur (De poenit, dist. 3, cap. Ille rex, § Peccatum aut donatur) , aut deletur, aut tegitur: donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per charitatem. Similiter et iniquitas, quae estimatur habitudo mentis injustae.

PL 14, 877B

62. さて、罪は赦されるか、消されるか、覆われるかである(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Ille rex」法文「Peccatum aut donatur」項)〔教会法の引照〕。赦されるのは恩寵により、消されるのは十字架の血により、覆われるのは愛による。不法も同様であり、これは不正な精神の習性と見なされる。

15

Licet Joannes in epistola eum qui fecerit peccatum, et iniquitatem fecisse dixerit, sicut habemus scriptum: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit (I Joan. III, 4) , peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est; tamen ut nobis videtur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti.

PL 14, 877B

ヨハネは書簡で、罪を犯した者は不法をも犯したと述べており、我々のもとに書かれているとおりである。「罪を犯す者はみな、不法をも犯す」(一ヨハネ3:4)。罪は不法であり、罪そのものの中に不法があるからである。しかし我々の見るところでは、罪は不法の業であり、不法は咎と罪を生み出すものである。

16

Plus est ergo ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum; mala tollatur radix, ne malos fructus faciat; aboleatur erroris omnis affectus, universa iniquitatum genera tollantur.

PL 14, 877C

それゆえ、不法そのものが消されること、罪の根と苗床が断ち切られることは、より大きなことである。悪い根が取り除かれ、悪い実を結ばないようにせよ。過ちのあらゆる情動が廃され、不法のあらゆる種類が取り除かれるようにせよ。

17

63. Itaque quemadmodum intrans in animam sapientiae disciplina imprudentiam tollit, et scientia ignorantiam: sic perfecta virtus iniquitatem, et remissio peccatorum delet omne peccatum.

PL 14, 877C

63. こうして、魂に入る知恵の訓練が無思慮を取り除き、知識が無知を取り除くように、完全な徳が不法を取り除き、罪の赦しがあらゆる罪を消す。

18

Unde praeclare Apostolus ait: Quia donavit nobis peccata Dominus Jesus, delens chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum, inquit, de medio tulit, affigens illud cruci (Coloss. II, 14) .

PL 14, 877C

それゆえ使徒は見事に言う。「主イエスは我々に罪を赦し、我々に敵対していた掟の証文を消し、そして」と彼は言う、「それを中から取り去って、十字架に釘付けにした」(コロサイ2:14)。

19

Delevit sanguine suo atramentum Evae, delevit obligationem haereditatis obnoxiae. Fides igitur peccatum minuit. Et ideo Dominus dimittens peccata dicebat: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. VIII, 13) .

PL 14, 877C

主は自らの血で、エバのインクを消し、負い目を負った相続の拘束を消した。それゆえ、信仰は罪を減らす。だから主は罪を赦しつつ、こう言っていた。「汝の信仰に従って、汝の身に成れ」(マタイ8:13)。

Caput XIV

第XIV章PL 14, 877D
1

Cor mundum solis inesse renovatis; atque inibi quaenam sint viscera, quisve spiritus, quorum hoc loci sanctus Propheta meminit? Aversum Domini vultum, gravis supplicii loco esse; et quomodo idem a facie sua projiciat? Atrocissimae huic poenae quinam obnoxii?

PL 14, 877D

清い心は、新たにされた者にだけ備わること。またそこで、聖なる預言者がこの箇所で言及するはらわたとは何か、霊とは何か。主の顔が背けられることは、重い刑罰に当たること。また主は自らの顔からどのように追い出すのか。この最も苛烈な刑罰に服するのは誰か。

2

Post quae nonnihil perstringitur de libertate ac unitate voluntatis in Trinitate. 64. Sequitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12) .

PL 14, 877D

これらのあと、三位一体における意志の自由と一致が、いくらか簡潔に述べられる。64. 続けて言う。「清い心を私のうちに造れ、神よ。正しい霊を私のはらわたのうちに新たにせよ」(詩篇50:12)。

3

Superius mundari ab occultis se petit (Psal. XVIII, 13) ; hic postulat cor mundum creari sibi, quod ei provenit qui renovatur spiritu: in novo enim homine cor mundum est, in quo veterum delictorum fuerit deleta colluvies, nec inscripta remanserit aliqua iniquitatis effigies.

PL 14, 878A

上の箇所では、隠れたものから清められることを求めた(詩篇18:13)。ここでは、清い心が自分のために造られることを求める。それは霊によって新たにされた者に起こる。新しい人にあっては心が清く、その心の中では古い罪の汚れの堆積が消され、不法の像がいかなるものも刻まれたまま残っていないからである。

4

Grande autem munus est, cordis esse mundi. Unde pulchre Salomon: Quis gloriabitur castum se habere cor (Prov. XX, 9) ? Et Dominus in Evangelio: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8) .

PL 14, 878B

さて、心が清いことは大きな賜物である。それゆえソロモンは見事に言う。「誰が、自分の心が貞潔であると誇れようか」(箴言20:9)。また主は福音書で言う。「心の清い者は幸いである。その者たちは神を見るであろう」(マタイ5:8)。

5

Propheta etiam David cor mundum habere cupiebat, ne a facie Domini projiceretur. 65. In quo autem cor mundum est, innovatur in ejus interioribus spiritus.

PL 14, 878B

預言者ダビデもまた、主の顔から追い出されることのないよう、清い心を持つことを願っていた。65. 心が清い者においては、その内なるものの中で霊が新たにされる。

6

Viscera enim velut interiora sunt corporis: ita sunt et intelligibilia viscera animae, ut sunt viscera misericordiae (Coloss. III, 12) , ut sunt interiora quae benedicunt Dominum, de quibus ait: Benedic, anima mea, Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus (Psal. CII, 1) .

PL 14, 878B

はらわたとは、いわば体の内なるものである。それと同じく、魂にも知性で捉えられるはらわたがある。慈しみのはらわた(コロサイ3:12)がそうであり、主をたたえる内なるものがそうである。それについて彼は言う。「私の魂よ、主をたたえよ。私の内なるすべてのものよ、その聖なる名をたたえよ」(詩篇102:1)。

7

Viscera autem animae adinventiones sensuum sunt, bonae cogitationis studia, virtutum perseverantia, postremo illae quae Graece εὐνομίαι dicuntur.

PL 14, 878B

魂のはらわたとは、感覚の考案、善い思考への熱意、徳の持続、そして最後に、ギリシア語でエウノミアイ(よい秩序)と呼ばれるものである。

8

66. Rectus autem spiritus qui bene dirigit, qui deducit in viam rectam, hic est spiritus veritatis; vel certe recta hominis conscientia nullis inflexa peccatis, vel spiritus qui in homine est.

PL 14, 878C

66. 「正しい霊」とは、よく導き、正しい道に導き入れる霊であり、これは真理の霊である。あるいは少なくとも、いかなる罪によっても曲げられていない人の正しい良心、あるいは人の内にある霊である。

9

Non praetermisimus quid alii sentiant; tamen nobis videtur quoniam de mysteriis dicit lectio, et futurae gratia renovationis exprimitur, Spiritusque sancti infusio postulatur.

PL 14, 878C

他の人々がどう考えるかを、我々は見過ごしたのではない。しかし我々の見るところ、朗読は奥義について語っており、来たるべき刷新の恩寵が表されており、聖なる霊の注ぎが求められている。

10

67. Deinde sequitur: Ne projicias me a facie tua; et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13) . Si quis nos offenderit servulorum, avertere ab eo vultum solemus.

PL 14, 878C

67. 次に続けて言う。「私を汝の顔から追い出すな。汝の聖なる霊を私から取り去るな」(詩篇50:13)。我々の召し使いの誰かが我々を怒らせたとき、我々はその者から顔を背けるのが常である。

11

Plerique autem divitum amandare consueverunt mancipia sua, et per agellulos relegare, et haec poena gravior aestimatur. Denique solent magis se offerre verberibus. Si apud homines hoc grave ducitur, quanto magis apud Dominum Deum nostrum.

PL 14, 878C

また、富める者の多くは、自分の奴隷を遠ざけ、小さな畑に追いやるのを常としており、この刑罰のほうが重いと見なされる。実際、奴隷たちは〔遠ざけられるより〕むしろ鞭打ちに身を差し出すのが常である。人間のあいだでこれが重いこととされるなら、我々の主である神のもとでは、どれほどそうであることか。

12

Quasi non hinc dolor parricidalis (reprimendus quidem, si qua eum pietas temperare potuisset) eruperit, quod faciem suam Deus a Cain muneribus avertit; respexit autem super munera Abel. Itaque tacito vultu, alterum innocentem pronuntiavit, alterum peccatorem.

PL 14, 879A

近親殺しの憤りも、神がカインの供え物から顔を背け、アベルの供え物には目を向けたところから噴き出したのではないかのように〔quasi non の構文は定かでない。反語に取った〕(何らかの敬愛がそれを和らげ得たなら、抑えられるべきものであったが)。こうして神は、語らぬ顔によって、一方を無垢、他方を罪人と宣した。

13

Ergo quasi ultimus servus humiliat se; et quasi in peccato deprehensus, et offensae reus, obsecrat ut flagelletur potius, quam projiciatur a facie Domini.

PL 14, 879A

それゆえ彼は、最も下の奴隷のように自らを低くする。罪の現場で捕らえられた者、侮辱の責めを負う者のように、主の顔から追い出されるよりは、むしろ鞭打たれることを願うのである。

14

68. Quomodo projiciat Deus a facie sua, audi dicentem: Tollite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13) . Qui non emendatur, a facie ejus in tenebris constituitur.

PL 14, 879A

68. 神がどのように自らの顔から追い出すかは、こう言うのを聞け。「彼を外の闇に放り出せ。そこには泣き叫びと歯ぎしりがあろう」(マタイ22:13)。改められない者は、その顔から離れて闇の中に置かれる。

15

Ideo justus ne tenebras patiatur, ait: Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8) . Ubi enim Domini vultus, ibi lumen est, sicut scriptum est: Faciem tuam illumina super servum tuum (Psal. CXVIII, 35) . Denique ubi primum intuitus Petrum vidit, et illuminavit.

PL 14, 879A

それゆえ義人は、闇を受けまいとして言う。「主よ、私は汝の顔を求めよう」(詩篇26:8)。主の顔のあるところには光があるからであり、こう書かれているとおりである。「汝の顔を汝の僕の上に照らせ」(詩篇118:35〔底本は35。この句は詩篇118:135 にあたる〕)。そして実際、主が初めてペトロに目を注いだとき、彼を見て、照らしたのである。

16

69. Grande igitur supplicium, projici a facie Dei. Projectus est Adam cum de paradiso exiret, nec immerito; ipse enim ante se absconderat a facie Dei.

PL 14, 879B

69. それゆえ、神の顔から追い出されることは大きな刑罰である。アダムは楽園から出たときに追い出されたが、それは理由のないことではない。彼自身がその前に、神の顔から身を隠していたからである。

17

Exivit et Cain a facie Dei, non solum post parricidale commissum; sed etiam postquam Deum putavit esse fallendum, ut crimen negaret. Peccator igitur excluditur a facie Dei: justus autem dicit: Ecce ego (Esai. VI, 8) .

PL 14, 879B

カインもまた神の顔から出て行ったが、それは近親殺しを犯したあとだけではない。罪状を否認するために、神は欺けるものと考えたあとでもある。したがって、罪人は神の顔から締め出される。しかし義人は言う。「見よ、私はここにいる」(イザヤ6:8)。

18

Denique ipse David cum videret interire populum, semetipsum obtulit dicens: Ego sum, ego peccavi, et ego pastor male feci (IV Reg. XXIV, 17) : et sic ira Domini mitigata est, et venia donata. 70. Simul ostendit quia sancti permanent, criminosi projiciuntur.

PL 14, 879B

さらにダビデ自身も、民が滅びるのを見たとき、自らを差し出して言った。「私である、私が罪を犯した。牧者である私が悪を行った」(列王記四24:17〔底本は列王記四。ウルガタの列王記第二、すなわちサムエル記下24:17にあたる〕)。こうして主の怒りは和らげられ、赦しが与えられた。70. 同時に、聖なる者は留まり、罪を負う者は追い出されることが示される。

19

Ideoque servanda est nobis gratia spiritalis, ne propter peccata nostra auferatur a nobis.

PL 14, 879C

それゆえ我々は、霊の恩寵を守らなければならない。我々の罪のゆえに、それが我々から取り去られることのないようにするためである。

20

Non enim projicitur in quo Spiritus sanctus est: sed inoffenso muneris sui fructu studet se Domino semper offerre, sicut ille qui dicenti Domino: Numquid et vos vultis discedere, respondit: Domine, ad quem ibimus?

PL 14, 879C

聖なる霊のある者は、追い出されないからである。むしろ、自らの賜物の実を損なわれることなく、つねに主に自らを差し出そうと努める。主が「汝らも去ろうとするのか」と言ったとき、「主よ、我々は誰のもとへ行こうか」と答えた者のようにである。

21

Verba vitae aeternae habes, et nos credimus (Joan. VI, 68 et 69) . 71. Simul illud considerandum, quia non aufertur Spiritus nisi Domini voluntate; sicut non datur nisi Domini voluntate: qui utique cum datur, non quasi coactus operatur, sed pro sua voluntate dividitur, sicut scriptum est, dicente Apostolo: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) . Cum igitur non auferatur nisi Domini voluntate, apparet quia una Trinitatis voluntas est.

PL 14, 879C

「汝は永遠の生命の言葉を持つ。そして我々は信じている」(ヨハネ6:68, 69)。71. 同時に、次の点も考えるべきである。霊は主の意志によらなければ取り去られない。それは、主の意志によらなければ与えられないのと同じである。霊は、与えられるときも、強いられたかのように働くのではなく、自らの意志に従って分け与えられる。使徒がこう言って、書かれているとおりである。「これらすべてを、一つの同じ霊が働き、望むままに各人に分け与える」(一コリント12:11)。したがって、霊が主の意志によらなければ取り去られないのであれば、三位一体の意志は一つであることが明らかである。

Caput XV

第XV章PL 14, 879D
1

Rationalem naturam laetitiae salutaris solam capacem esse; eamque principali spiritu confirmari; et quis ille spiritus? 72. Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14) .

PL 14, 879D

理性的な本性だけが救いの喜びを受け入れうること。またその本性は主導的な霊によって強められること。その霊とは何か。72. 「汝の救いの喜びを私に返せ。主導的な霊で私を強めよ」(詩篇50:14)。

2

Cui debetur, et redditur: redditur rationali naturae laetitia salutaris. Laetitia autem et gaudium fructus est Spiritus. Firmamentum quoque nostrum spiritus principalis est.

PL 14, 880A

喜びは、それを受けるべき者に返される。救いの喜びは、理性的な本性に返される。喜びと歓びは霊の実である。また我々を堅くするものも、主導的な霊である。

3

Denique is qui principali confirmatur spiritu, non est obnoxius servituti, nescit servire peccato, nescit fluitare, nescit errare, nec studio nutat incertus; sed firmatus in petra, solido stabilitur vestigio. 73. Quem putamus dici spiritum principalem?

PL 14, 880A

実際、主導的な霊によって強められた者は隷属に服さず、罪に仕えることを知らず、揺れ動くことを知らず、迷うことを知らず、熱意において定まらずに傾くこともない。岩の上に据えられて、確かな足取りで立つのである。73. 我々は、主導的な霊と呼ばれているのを誰だと考えるか。

4

Plerique spiritum rectum ad Dominum referunt Jesum, qui peccatum mundi abstulit, et omne hominum genus sui sanguinis effusione renovavit; et ideo dictum est: Spiritum rectum innova in visceribus meis: spiritum autem sanctum, de quo dicit: Spiritum tuum ne auferas a me, Spiritum intelligunt veritatis: sanctum Spiritum vero principalem, Deum Patrem arbitrantur.

PL 14, 880A

多くの人は、「正しい霊」を主イエスに帰す。主イエスは世の罪を取り去り、自らの血を注ぐことによって人類のすべてを新たにしたからである。それゆえ、「正しい霊を私のはらわたのうちに新たにせよ」と言われたのだという。また、「汝の霊を私から取り去るな」と彼が言うときの聖なる霊を、彼らは真理の霊、すなわち「聖なる」霊と解する。しかし主導的な霊は、父なる神と見なす〔底本は sanctum を斜体にし、前の句に属する引用語(詩句の「聖なる」)として示す。それで sanctum は真理の霊を言い、Spiritum vero principalem 以下は別の句と取った。正しい霊=主イエス、聖なる霊=真理の霊、主導的な霊=父と三つを割り振る文である〕。

5

Quam moraliter autem ait: Ne projicias me a facie tua. Fideliter timet auferri sibi quam accepit gratiam; ideoque alibi ait: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15) .

PL 14, 880B

「私を汝の顔から追い出すな」と彼が言うのは、道徳的な意味で、なんと見事なことか。彼は、受けた恩寵が自分から取り去られることを、忠実に恐れる。それゆえ別の箇所で言う。「私の目はつねに主に向かう」(詩篇24:15)。

6

Et in posterioribus: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis (Psal. CXXII, 2) .

PL 14, 880B

また後の箇所ではこう言う。「見よ、僕の目が主人たちの手に向かい、侍女の目が女主人の手に向かうように、我々の目は、我々の神である主が我々を憐れむまで、主に向かう」(詩篇122:2)。

7

Certe hic est Spiritus doctor et princeps, qui regat mentem, confirmet affectum, quo velit trahat, et in superiorem vitam dirigat. 74. Sunt et qui acceperint spiritum hominis, qui in ipso est.

PL 14, 880B

確かにこれが、教師にして導き手である霊であり、精神を治め、情動を堅くし、望む所へ引き、より高い生命へと導く。74. また、〔主導的な霊を〕人の霊、すなわち人の内にある霊と解した者もいる。

8

Ideo ait Apostolus: Quis enim scit hominum, quae hominis sunt, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11) ? Qui potest scire omnia, quem hominis occulta non fallunt, potest in homine habere principatum.

PL 14, 880C

それゆえ使徒は言う。「人のうち、誰が人のことを知るか。その人の内にある霊のほかに」(一コリント2:11)。すべてを知りうる者、人の隠れたことに欺かれない者は、人において首位を占めうる。

Caput XVI

第XVI章PL 14, 880C
1

Periti doctoris esse iniquos vias Domini edocere. Quomodo id tum Christi, tum Davidis personae accommodetur; quidve liberari se de sanguinibus oret Propheta? 75. Sequitur: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15) .

PL 14, 880C

熟達した教師の務めは、不義の者たちに主の道を教え尽くすことである。それが、キリストが語る言葉としても、ダビデが語る言葉としても、どのように当てはまるか。また預言者は、血から救われることを願って、何を言うのか。75. 続けて言う。「私は不義の者たちに汝の道を教えよう。不敬虔な者たちは汝のもとへ立ち返るであろう」(詩篇50:15)。

2

Ille praecipuus est gubernator, qui scopuloso in littore navim gubernat: ille doctor bonus, qui duriora acuit ingenia ad eruditionis profectum: ille bellator egregius, dux mirabilis, qui timidiores accendit in praelium, exploratisque locorum ingeniis, fulcit; ut infirma virium commoda stationis opportunitate compenset: ille similiter magnus etiam fidei zelator, qui iniquos docet.

PL 14, 880C

岩礁の多い岸辺で船を操る者は、傑出した舵取りである。より頑なな才を研いで学びの進歩に至らせる者は、よい教師である。臆病な者たちを戦いへと奮い立たせ、土地の性質を調べ上げたうえで〔彼らを〕支え、力の弱さを、陣地の好都合によって補う者は、優れた戦士、驚くべき指揮官である。同じく、不義の者たちを教える者は、信仰への大いなる熱心者でもある。

3

Unde pulchre ait: Docebo iniquos. Non dixit: Docebo justos; noverunt enim justi vias Domini: sed, iniquos, inquit, docebo. Denique auctor prudentiae et magister omnium dicit: Non veni justos vocare, sed peccatores (Matth. IX, 13) .

PL 14, 880D

それゆえ彼は見事に言う。「私は不義の者たちを教えよう」。「私は義人たちを教えよう」とは言わなかった。義人たちは主の道を知っているからである。そうではなく、「不義の者たちを私は教えよう」と言う。さらに、思慮の創始者であり万人の教師である者が言う。「私は義人を招くために来たのではなく、罪人を〔招くために来た〕」(マタイ9:13)。

4

Et medicus ille coelestis: Non opus est sanis, inquit, medicus, sed infirmis (Ibid., 12) .

PL 14, 881A

また、あの天の医者は言う。「医者が要るのは、健やかな者ではなく、病む者である」(マタイ9:12)。

5

76. Sive igitur ex persona illius qui gentes vocavit, sive ex sua, bene posuit: Docebo iniquos vias tuas, quia commutari vitiosos affectus potest, propositumque convertere doctrina coelestis, et operatio divina sacrilegis pectoribus studia pietatis infundere; ut hi qui sine lege vivebant, convertantur ad Dominum verum, qui ante avertebantur: regalis quoque exemplo poenitentiae, hi qui iniquitates et acerba exercent flagitia corrigantur; et fide atque opere conversi, doctrinae remedium salutaris accipiant, ingrediantur Domini vias, in quibus nullos erroris anfractus, nulla diverticula praecipitis prolapsionis offendant.

PL 14, 881A

76. したがって、諸国民を招いた者の人格から〔ex persona。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕語ったにせよ、自分自身の人格から語ったにせよ、「私は不義の者たちに汝の道を教えよう」と彼はよく言った。悪しき情動は変えられうるからであり、天の教えは志を転じさせ、神の働きは冒瀆の胸に敬虔への熱意を注ぎうるからである。それは、律法なしに生きていた者たち、以前は背を向けていた者たちが、まことの主に立ち返るためである。また、不法と苛烈な悪行を行う者たちが、王の悔い改めの手本によって正されるためである。そして、信仰と行いによって立ち返った者たちが、救いの教えの薬を受け、主の道に入り、その道で過ちの曲がり角にも、転落へ至る脇道にも突き当たらないためである。

6

Sicut enim bonae vitae specimen, et virtutis exemplar in iis viris est, qui inoffensa vitae suae tempora percurrerint: ita qui anteactis renuntiantes flagitiis, vel incrudelitatis erroribus, emendaverint cursum posterioris aetatis, his ad imitandum propositi sunt, qui vel opere vel cogitatione labuntur.

PL 14, 881B

善い生の見本と徳の模範が、生涯の時を躓きなく走り抜けた人々にあるのと同じく、過去の悪行や残酷の過ち〔incrudelitatis は崩れた語形らしい。in crudelitatis erroribus(残酷という過ち)と取った〕を捨てて、後の年月の歩みを改めた人々は、行いにせよ思いにせよ滑り落ちる人々に、見習うべき者として示されているのである。

7

77. Sequitur: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L, 16) . Et ad Uriae mortem potest referri, quod mandatae necis ejus conscius, veniam tanti poscat admissi, et quamvis rex legibus absolutus, suae tamen reus sit conscientiae; quibus vinculis se enodari desiderans, divinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis perpetrati labe mundetur.

PL 14, 881B

77. 続けて言う。「血から私を救え、神よ、私の救いの神よ」(詩篇50:16)。これはウリヤの死にも当てはめうる。彼は、命じた殺害を自ら知る者として、かくも大きな過ちの赦しを求め、王として法から解かれていても、自らの良心に対しては罪責を負うからである。彼はこれらの鎖から解かれることを望み、神の助けを自分のために祈り、犯した罪状のあらゆる汚れから清められるようにする。

8

Et re vera cum mitis et corde mansuetus egregia semper dederit sanctus Propheta suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut adversariis suis frequenter ignoverit, atque ab eorum nece putaverit abstinendum; non est mirum quod tam graviter doleat fundendi sanguinis innoxii sibi obrepsisse peccatum.

PL 14, 881B

実際、聖なる預言者は、柔和で心穏やかな者として、自らの柔和と敬虔の際立ったしるしをつねに示し、敵をしばしば赦して、その殺害を控えるべきだと考えたほどであるから、罪なき血を流すという罪が自分に忍び込んだことを、これほど深く悲しむのは不思議ではない。

9

Ideo liberari se a sanguinibus, hoc est a peccatis mortalibus, postulavit. Laudavit Dominum Deum suum, justitiam Domini praedicavit; ideoque addidit: Exsultabit lingua mea justitiam tuam.

PL 14, 881C

それゆえ彼は、血から、すなわち死に至る罪から、自らが救われることを求めた。彼は自らの神である主をたたえ、主の正義を宣べた。それゆえ付け加えた。「私の舌は汝の正義を喜び歌うであろう」。

Caput XVII

第XVII章PL 14, 881C
1

Davidem verbis suis peccatum sibi dimissum significare, cum Deus peccatori os occludat. Eadem verba etiam Christo convenire, quippe qui verus sit David, a quo futura gentium congregatio, et Ecclesiarum fundatio praesignetur, postremo nonnullis de sacrificio Christi atque Martyrum propositis opus clauditur.

PL 14, 881C

ダビデは、神が罪人の口をふさぐのであるから、自らの言葉によって、罪が自分に赦されたことを示すこと。同じ言葉はキリストにも当てはまること。キリストこそまことのダビデであり、このダビデによって、諸国民の集まりと諸教会の基礎づけが予示される。最後に、キリストと殉教者たちのいけにえについていくつかのことを述べて、作品は閉じられる。

2

78. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17) . Qui laudat Dominum, ab inimicis suis erit salvus, ut scriptum est (Psal. XVII, 4) .

PL 14, 881D

78. 「主よ、私の唇を開け。そうすれば私の口は、汝への賛美を告げ知らせる」(詩篇50:17)。主をたたえる者は、書かれているとおり、敵から救われる(詩篇17:4)。

3

Et certe supra dixerat in quadragesimo nono psalmo: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 17) ?

PL 14, 881D

そして確かに、彼は上の第49篇でこう言っていた。「罪人には神が言った。『なぜ汝は私の正義を語るのか』」(詩篇49:17)。

4

Cum ergo per os suum dixerit quod peccatorem prohibuerit Deus suas enarrare justitias, utique ipse enarrando justitiam Dei, declaravit commissum hoc nequaquam sibi imputatum esse peccatum. 79. Et addidit: Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

PL 14, 881D

したがって、神が罪人に自らの正義を語ることを禁じたと、彼が自分の口で言った以上、彼自身が神の正義を語ることによって、犯したこの罪が決して自分に帰せられていないことを示したのである。79. そして彼は付け加えた。「私の唇を開け。私の口は汝への賛美を告げ知らせる」。

5

Os peccatoris Deus claudit, ne loquatur justitias Dei; justi aperit, ut loquatur. Cujus ergo labia aperit, hunc peccati absolvit reatu. Illius autem aperit labia Dominus, qui accipit verbum in apertione oris sui.

PL 14, 882A

神は罪人の口を閉じて、神の正義を語らせない。義人の口は開いて、語らせる。したがって、神がその唇を開く者を、神は罪の責めから解く。また、主が唇を開くのは、口を開くときに言葉を受ける者の唇である。

6

Unde et Apostolus petit se adjuvari orationibus plebis, ut aperiatur sibi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi (Colos. IV, 3) . Linguam vero pro sermone accipimus ejus, qui exsultat in Dei laudibus.

PL 14, 882A

それゆえ使徒も、会衆の祈りによって助けられることを求め、キリストの奥義を語るために、言葉の扉が自分に開かれるようにと願った(コロサイ4:3)。また我々は、舌を、神への賛美に喜び躍る者の言葉と解する。

7

Unde et illud sic aestimatur: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) , sermo infusus Prophetae.

PL 14, 882A

それゆえ、「私の舌は、速やかに書く書記の筆である」(詩篇44:2)という言葉も、このように解される。すなわち、預言者に注がれた言葉である。

8

80. Quod si ex persona Christi dictum accipimus, vide ne scriba sit velociter scribens Verbum Dei, quod animae viscera percurrat et penetret, et inscribat in ea vel naturae dona vel gratiae: lingua autem sit sanctum illud corpus ortum ex Virgine, quo vacuata sunt venena serpentis, et Evangelii opera toto orbe celebranda decursa sunt.

PL 14, 882A

80. この言葉がキリストの人格から語られたものと解するなら、見よ、書記とは、速やかに書く神の言葉ではないか。その言葉は魂のはらわたを走り抜けて貫き、そこに自然の賜物あるいは恩寵の賜物を書き記す。そして舌とは、おとめから生まれたあの聖なる体であり、それによって蛇の毒は空にされ、全世界で讃えられるべき福音の業が走り尽くされたのである。

9

Accedit ad evacuandum peccatum, quod humilitatem suscepit; contrivit cor suum, quod magis sacrificium Dominus elegit, quam holocausta pro peccatis, quae secundum Legem offerri solebant.

PL 14, 882B

彼が謙遜を引き受けたことが、罪を空にすることに加わる。彼は自らの心を砕いた。その〔砕かれた心〕こそ、律法に従って罪のためにささげられるのが常であった焼き尽くす献げ物よりも、主がむしろいけにえとして選んだものである。

10

Denique supra ait: Holocausta et pro peccato non postulasti, tunc dixi: Ecce venio (Psal. XXXIX, 7 et 8) , id est, non rapinam arbitratus esse me aequalem Deo, venio formam servi accipiens; venio in specie susceptionis humanae, in veritate crucis, mortis humilitate obedientiam probaturus; ut in obedientia deleatur.

PL 14, 882B

それゆえ上で彼は言う。「焼き尽くす献げ物と罪のための献げ物を、汝は求めなかった。そのとき私は言った。『見よ、私は来る』」(詩篇39:7, 8)。すなわち、神に等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、私は僕の形を取って来る。人間性を引き受けた姿で、十字架の真実において、死に至る低さによって従順を示すために来る。それは、従順によって〔罪が〕消されるためである。

11

81. Merito ergo et hic dicit: Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 18 et 19) .

PL 14, 882C

81. それゆえ、ここでも彼が言うのは当然である。「もし汝が望んだなら、私はいけにえをささげたであろう。汝は焼き尽くす献げ物を喜ばない。神へのいけにえは、打ち砕かれた霊である。砕かれて低められた心を、神は退けない」(詩篇50:18, 19)。

12

Et sicut supra dixi, certum est mysterio convenire quod ipse Dominus Jesus videtur hic quoque ex sua persona loqui, qui superius illud personae suae evidenti testificatione deprompsit.

PL 14, 882C

そして先に私が述べたように、主イエス自身がここでも自らの人格から語っていると見えることは、奥義に合致するのが確かである。主は上の箇所で、あの言葉を、自らのペルソナの明白な証しによって語り出したのである。

13

Ipse enim verus David, manu fortis, verus humilis, atque mansuetus, primus et novissimus, aeternitate primus, humilitate ultimus: per cujus obedientiam humani generis culpa deleta, refusa justitia est.

PL 14, 882C

まことのダビデとは、まさに彼であり、手に力ある者、まことに低く柔和な者、最初の者にして最後の者、永遠においては最初の者、低さにおいては最後の者である。その従順によって人類の咎は消され、正義が注ぎ返された。

14

Ipse, inquam, Jesus umbrae finis et Legis, advenit humilitatis magister docere superbos sensu, et tumore cordis inflatos ad mansuetudinem et simplicitatem esse migrandum.

PL 14, 882C

影と律法の終わりである彼、すなわちイエス自身が、謙遜の教師として来た。感覚において高ぶる者たち、心の驕りに膨れた者たちに、柔和と素直さへ移らなければならないことを教えるためである。

15

Quomodo igitur in typo ejus mysterii peccatum imputari potest, cum in ipso mysterio sit remissio peccatorum? Nisi forte ideo David iniquitatem suam, peccatumque confessus est ejus admissi; ut et ipse ad remissionem peccati, et gratiam mysterii pertineret.

PL 14, 882D

では、その奥義の予型において、どうして罪が帰せられえようか。奥義そのものには、罪の赦しがあるのに。もっとも、ダビデが自らの不法と、犯したその罪を告白したのが、彼自身も罪の赦しと奥義の恩寵にあずかるためであったのなら、話は別である。

16

82. Nam quid sibi vult quod vir peccatum suum confitens, de Sion et Hierusalem psallit dicens: Benefac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem (Ibid., 29) ; nisi quia accelerari ei placet Ecclesiae congregationem per vocationem gentium; quae non ancillae filii, sed liberae Hierusalem, illius, quae in coelo est, fidei suae prosapiam toto orbe diffunderet et spiritalium septa murorum doctrinae apostolicae fundaret assertione?

PL 14, 882D

82. 実際、罪を告白する人が、シオンとエルサレムについて、「主よ、汝の善き意志によって、シオンに善を施せ。エルサレムの城壁が建てられるように」(詩篇50:29〔底本は29。ウルガタの詩篇50:20の誤りか〕)と歌うのは、諸国民の招きによる教会の集まりが速められることを、彼が望むからでなくて何であろうか。その教会は、女奴隷の子らではなく、自由な女であるエルサレム、天にあるあのエルサレムの〔子ら〕として、自らの信仰の血統を全世界に広め、霊の城壁の囲いを使徒の教えの主張によって据えるはずのものであった〔ガラテヤ4:31、26 の言い方による〕。

17

83. Muri itaque Hierusalem fidei propugnacula, disputationum munimenta, virtutum culmina sunt; muri Hierusalem Ecclesiarum conventus sunt toto orbe fundati. Ecclesia enim dicit: Ego murus, et ubera mea turris (Cant. VIII, 10) .

PL 14, 883A

83. それゆえ、エルサレムの城壁とは、信仰の防壁、論争の砦、徳の頂である。エルサレムの城壁とは、全世界に築かれた諸教会の集まりである。教会は言う。「私は城壁、私の乳房は塔である」(雅歌8:10)。

18

Et bene muri Hierusalem Ecclesiarum conventicula sunt; quoniam quisquis bona fide atque opere ingreditur Ecclesiam, fit supernae illius civis et incola civitatis quae descendit de coelo. Hos muros lapidum aedificat structura vivorum.

PL 14, 883A

そして、エルサレムの城壁が諸教会の集会であるというのは適切である。善い信仰と行いをもって教会に入る者は誰でも、あの上なる町、天から降る町の市民となり、住人となるからである。これらの城壁を、生ける石の構造物が築く。

19

84. Videns igitur Hierusalem veram et Sion dixit: Cum benedixeris in bona voluntate tua Hierusalem et Sion, tunc acceptabis sacrificium justitiae (Psal. L, 21) , hoc est sacrificium corporis Christi, qui ait, cum de propria passione loqueretur: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19) .

PL 14, 883A

84. こうして、まことのエルサレムとシオンを見て、彼は言った。「汝がエルサレムとシオンを、汝の善き意志において祝福したとき、そのとき汝は正義のいけにえを受け入れよう」(詩篇50:21)。これは、キリストの体のいけにえのことである。キリストは、自らの受難について語って言った。「正義の門を私に開け。私はそこに入って、主に告白しよう」(詩篇117:19)。

20

Et in Evangelio ait ad Joannem: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) . Et infra: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10) . Justitia Christus est.

PL 14, 883B

また福音書では、ヨハネに言う。「今は許せ。このように、我々があらゆる正義を満たすことが、ふさわしいのだ」(マタイ3:15)。さらに下の箇所では、「正義のために迫害を受ける者は幸いである」(マタイ5:10)。正義とはキリストである。

21

Sacrificium ergo Christi acceptabile futurum Patri asserit. Hoc est ergo de quo et supra ait: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino (Psal. IV, 6) .

PL 14, 884A

それゆえ彼は、キリストのいけにえが、父に受け入れられるものとなると断言する。これこそ、彼が上でも言った、「正義のいけにえをささげよ。そして主に望みをかけよ」(詩篇4:6)の当のものである。

22

Haec est justitiae spiritalis oblatio, et holocaustum ferventis devotionis, et infusionis Spiritus sancti, quod dicit futurum, cum ad illud spiritale Domini altare coeperint admoveri animae credentium, quae renuntiantes voluptatibus atque deliciis, tamquam aratrum in visceribus suis ducant, ut fructus possint ferre piae culturae.

PL 14, 884A

これは霊的な正義の供え物であり、燃えるような敬虔と、聖なる霊の注ぎの焼き尽くす献げ物である。彼がそれを来たるべきものと言うのは、信じる者たちの魂が、主のあの霊的な祭壇に近づけられ始めるときである。その魂は快楽と贅沢を捨て、いわば自らのはらわたに鋤を引き、敬虔な耕作の実を結べるようにする。

23

85. Vel certe ita: Cum benedixeris Ecclesiam ex gentibus acquisitam, et spiritale sacrificium justitiae coeperit frequentari, tunc et martyres sancti qui suum pro Christo corpus obtulerint exarandum, tamquam vituli sacris altaribus offerentur; sicut in Apocalypsi Joannis scriptum invenimus (Apoc. VI, 9) , quia sub altari erant animae eorum, qui pro Domini Jesu nomine corpora sua obtulerunt martyrio, ut Christi sibi gratiam mercarentur: cui est honor et gloria, laus, perpetuitas cum Deo Patre et Spiritu sancto a saeculis et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 884A

85. あるいは少なくとも、こう解せる。汝が、諸国民から得られた教会を祝福し、霊的な正義のいけにえが頻繁にささげられ始めたとき、そのとき、キリストのために自らの体を鋤き耕されるべきものとしてささげた聖なる殉教者たちが、いわば子牛のように、聖なる祭壇にささげられる。ヨハネの黙示録に書かれているのを、我々が見いだすとおりである(黙示録6:9)。すなわち、主イエスの名のために自らの体を殉教にささげた者たちの魂が、祭壇の下にいたのであり、それはキリストの恩寵を自分たちのために購うためであった。キリストに、父なる神と聖なる霊とともに、世々から今も、つねに、世々の限りなく、誉れと栄光、賛美、永続があるように。アーメン。