Epistola I, Caput I
第I書簡 第I章PL 13, 549CDomino sancto ac venerabili Patri, bonis omnibus praeferendo Simpliciano, Vigilius episcopus Tridentinae Ecclesiae, salutem.
PL 13, 549C聖なる、尊敬すべき父、あらゆる善き者にまさって重んじられるべきシンプリキアヌスへ、トリエントの教会の司教ウィギリウスが挨拶を送る。
Quamvis facta Martyrum mentione, non verbis merita, sed verba meritis commendentur; potiusque sit constantiae silentio praeterire, quibus est probata virtus: tamen quia me suggerere causas, loca pugnasque martyrii pietas impulit, admonuit debitum, coegit officium; trepidante moerore linguam paginae non negavi, quia nec abscondi poterat lucerna sub modio, nec vox pii sanguinis reticeri.
PL 13, 549D殉教者たちに言及するとき、功績が言葉によって称えられるのではなく、むしろ言葉が功績によって称えられるのであり、その徳がすでに証明された者たちについては、沈黙のうちに通り過ぎることこそ不動の心にふさわしいとはいえ、それでも、敬虔が私を促して殉教の経緯と場所と戦いを述べさせ、負い目が私に促し、務めが私を強いたので、私は悲しみに震えながらも、自分の舌をこの書面に貸すことを拒まなかった。燈火は升の下に隠されえず、敬虔な血の声も黙されえなかったからである。
Post multos namque patientiae gradus et sedulas pugnas, recens perfidiae accessit iniquitas; quia ministri in ecclesiis quae nuper fundatae fuerant, lacessiti sunt, ac martyrii titulos comparaverunt; parati ad omnia, libenter omnia sustinentes, nulli dantes occasionem, occasione gloriae gloriam meruerunt.
PL 13, 549Dじっさい、多くの忍耐の段階と熱心な戦いののち、新たな不信の不正が襲った。新たに建てられた教会で奉仕していた者たちが挑発を受け、殉教の栄誉を手に入れたのである。あらゆることに備え、あらゆることを喜んで耐え、誰にも口実を与えなかった彼らは、〔迫害という〕栄光の機会によって栄光に値した。
Quorum vita, ut summa rerum fastigia referam, propter scientiae notitiam, fuit tam sollicitudinis quam propositi singularis: nam omnes liberi nexu conjugii, Deo immaculatas animas, ut sanctas hostias, praestiterunt.
PL 13, 550D彼らの生涯は、〔あなたに〕知っていただくために事の頂点だけを述べるなら〔propter scientiae notitiam は意味が取りにくい。「知らせるために」の意で referam に係ると取った。「その知られた学識のゆえに」と生涯の評価に係るとも読める〕、配慮においても志においても比類のないものであった。じっさい皆、婚姻の絆から自由であり、神に汚れなき魂を、聖なる犠牲として差し出した。
Denique primus, vocabulo Sisinnius, novam Christiani nominis pacem intulit barbarae nationi: quam per annorum seriem, quod in se fuit, jugiter custodivit, nullum consortium pollutae hospitalitatis agnoscens, velut Loth Sodomis, stupendo timore religionem servavit: sed ovis tuta, quamvis in luporum medio constituta, ovile quaesivit, quod, impensis pusillae fidei votis munificus, primus in illa regione fundavit: cujus minister, si mecum recensere dignaris, per hoc velut ex debito esse promeruit, senex ut aevo, ita merito praecesserit.
PL 13, 550Dそして第一の者、名をシシニウスといい、キリスト教徒という名の新たな平和を蛮族の民にもたらした。彼は長い年月にわたり、自分にできるかぎりその平和をたえず守り、汚れた客遇の交わりをいっさい認めず、ソドムにおけるロトのように、驚くべき畏れをもって信仰を保った。だが安全な羊は、狼の只中に置かれながらも羊の囲いを求め、その囲いを、小さな信仰の願いを費やして気前よく、この地方で最初に建てた。その奉仕者として〔cujus minister は係りが定かでない。「その囲い(教会)の奉仕者として」と取った〕――あなたが私とともに思い返してくださるなら――彼は、これによって当然の負い目のように〔奉仕者たる〕資格を得た。年齢において老いていたように、功績においても先んじたのである。
Epistola I, Caput II
第I書簡 第II章PL 13, 551ALector quoque Martyrius, ejus adminiculo sociatus, jam nominis pignore commendante eum, religiosae professionis exordia post militiam temporalem catechumenus induit.
PL 13, 551A読師マルテュリウスもまた、彼の助けによって結ばれ、すでにその名が保証となって彼を推していたが〔マルテュリウスは「殉教者」を思わせる名で、語呂合わせ〕、世俗の兵役ののち、洗礼志願者として、信仰に生きる誓いの始まりを身にまとった。
Nam projecto a se cingulo, rejectoque parentum vel fratrum carnalium coetu, intelligens sese verae lucis auctore Deo gratiam consecutum, inter lectores officio sociatus, divinae laudis canticum auribus primus surdae regionis intonuit, attentus operibus jugiter spiritalibus, lassatus jejuniis continuis, lectionis suae paedagogus, in lucrandis animabus anxius: quare brevi temporis impendio tantum fenus ante praemisit, ut illi corona merito crederetur.
PL 13, 551A彼は軍帯を投げ捨て、肉による親や兄弟の集いをも退け、まことの光の創造者である神によって恩寵を得たことを悟り、読師たちのうちに務めによって加えられて、神への賛美の歌を、耳の聞こえぬ地方の耳に最初に轟かせた。霊的な働きにたえず心を注ぎ、絶えざる断食に疲れ、自らの朗読の導き手として、魂を獲得することに心を砕いた。ゆえに、わずかな時間の費えで、これほどの利子を先に送っておいたので、冠が当然彼に託されるほどであった。
Quid liberatas animas referam, in sinum Abrahae plena luce profectas, quas perfida superstitiosorum dierum observantia, alienato jure naturae, crudeli morte damnabat?
PL 13, 551B解放された魂について、何を語ろう。光に満ちてアブラハムのふところへ旅立った魂を。迷信的な日々の不実な遵守が、自然の権利を奪い去って〔alienato jure naturae は、人の自然な権利を無視して、の意に取った〕、残酷な死に処していたのである〔解放された魂が誰かは定かでない。彼が異教から救い出し、その後世を去った人々と取った。「残酷な死」は異教のもとでの滅びを言うとも、祭日の犠牲を言うとも読める〕。
Verum ille, subductus maternis uberibus lacte turgentibus, peregre enutritus, condecentem semper matri quaerebat affectum, resurrectionem exemplis praedicatam videntibus oculis dicaturus. Haec sunt pauca de multis.
PL 13, 551Bしかしかの者は〔ille が誰を指すかは定かでない。マルテュリウスと取った〕、乳でふくらむ母の乳房から引き離され、異郷で育てられ、母にふさわしい愛情をつねに求めていた。復活を、実例をもって宣べ伝えられたものとして、見る目の前で語ろうとしていたのである〔resurrectionem ... dicaturus は意味が取りにくい。教えとして説かれてきた復活を、自らの死によって目に見える形で示そうとしていた、の意に取った〕。これらは多くのうちのわずかである。
Epistola I, Caput III
第I書簡 第III章PL 13, 551BAlexander quoque, Martyrii consanguinitate germanus, tertius trinitatis hostiam complens, parem confessionis januam reseravit. Nam patriam, Dei causa peregrinus, parentesque deseruit, comes in probationibus fidus, fide magnanimus, miseratione propensus.
PL 13, 551Bアレクサンデルもまた、血縁においてマルテュリウスの兄弟であり、三人組〔trinitas は三人一組の意で、三位一体のことではない〕の第三の犠牲を満たして、同じ告白の門を開いた。じっさい彼は、神のゆえに旅人となって祖国と両親を捨て、試練における忠実な仲間、信仰において度量が大きく、憐れみに傾く者であった。
Et si testimonio meo utcumque creditur, non sunt, nisi ipsi sibi, altrinsecus praeferendi: quos commendari non opus fuit, nisi forte quod decuit. At vero hactenus sunt allevata fastidia, si adhuc auribus libenter admittis.
PL 13, 551Cそして、私の証言がいくらかでも信じられるなら、彼らは互いのどちらかが他方より優先されるべきではなく、ただ自分自身にのみ〔比べて〕まさるのである。彼らを推奨する必要はなかった。ふさわしかったという点を除いては。ところで、ここまでで倦怠は和らげられた〔hactenus sunt allevata fastidia は意味が取りにくい。ここまでは手短に述べて読む者の倦怠を省いてきた、の意に取った〕――もしあなたがなお喜んで耳を貸してくださるなら。
Nam fumosa gentilitas contra vaporem fidei, zelo diaboli flamma furoris incaluit: exinde jam lentum fomitem serpens, quod opibus, ut dixi, fidei paupertate devota, primus id loci diaconus ecclesiae tabernaculum posuisset.
PL 13, 551Cじっさい、煙立つ異教の民は、信仰の熱気に対して、悪魔の熱意によって、怒りの炎で燃え上がった。そのときから、すでにくすぶっていた火口に〔火が〕這い進んだ〔底本は exinde jam lentum fomitem serpens。本文が崩れているらしく、このように解した〕。というのは、すでに述べたように、信仰に捧げられた貧しさのうちに、財を傾けて、助祭が最初にこの地に教会の幕屋を据えたからである。
Accessit quoque justae ad titulos causae, quod condonari hostias diabolo de christiana domo, diaconi fideli ministerio prohiberet, et lustri feralis vexillo praeferri vexillum vetuit passionis.
PL 13, 551C殉教の栄誉に至る正当な理由には、さらにこれが加わった。助祭の忠実な務めのゆえに、キリスト教徒の家から悪魔への犠牲が供えられることは禁じられ、また彼は、死を招く清めの祭りの旗よりも受難の旗が先に掲げられることを禁じた〔praeferri vexillum passionis の趣旨は取りにくい。祭りの行列の旗をめぐる争いを言うらしい〕。
Nam invitata sub uno praemio manus, ad sanguinem convolavit; ac matutinis horis, nimium antecedentis diei vulneribus fatigatum, nec aliter lectulo deprehensum, emerita quiete sepelivit.
PL 13, 551Cそこで、一つの報酬のもとに呼び集められた群衆は、血を求めて殺到した。そして早朝、前日の傷にひどく疲れ果て、寝床にいたところを捕えられた彼を、当然受けるべき安息のうちに葬った。
Lector quoque haud umquam impiger, et ad ministerium antelucanum serviebat, cui in sacrificio diaconus famulabatur; et medicinam vulneribus memoratus Martyrius exhibebat, quam opere quo deprehensi sunt, compleverunt.
PL 13, 551D読師もまた決して怠ることなく、夜明け前の務め――助祭が犠牲〔の祭儀〕においてそれに仕えていた務め――にも仕えていた〔cui の係りは定かでない。ministerium antelucanum に係ると取った〕。また、先に述べたマルテュリウスは傷に薬を施していたが、その働きの最中に彼らは捕えられ、それを成し遂げたのである。
Siquidem secedens ad hortum lector, qui ecclesiae cohaerebat, captus, vitae suae arborem a radice plantavit. Ostiarius etiam passioni adjunctus est: in hospitio deprehensus, animam suam ut non obtulit, ita non negavit.
PL 13, 551Dじっさい、読師は教会に隣接する庭に退いたところを捕えられ、自らの生命の木を根から植えた。守門もまた受難に加わった。客舎で捕えられ、自らの魂を差し出しはしなかったが、否みもしなかった。
Verum omnes in unum collecti, per aliquot spatia tracti, Deo animas exspirarunt. Et duorum quidem ductum est corpus exanime: tertio vero quo tenacior vita, ita fuit poena sensibilior: nam vivus suas spectavit exsequias.
PL 13, 552Aやがて全員が一か所に集められ、ある距離を引きずられ、神に魂を吐き出した。二人については息絶えた体が引かれたが、三人目は、命が強靭であっただけ、苦痛もいっそう強く感じられた。生きながら自らの葬儀を見たのである。
Praeparatus est de sacris ecclesiae culminibus seu trabibus rogus: haec flamma martyres velavit. Reverenti autem voto, cogitamus nobiscum, ut id loci basilica construatur, ubi primum fidei gloriosae testimonium meruerunt.
PL 13, 552A教会の聖なる屋根の頂、あるいは梁から薪の山が用意された。この炎が殉教者たちを覆った。敬虔な願いをもって、我々は思案している。彼らが栄光ある信仰の証しを最初に立てた、その場所に、聖堂を建てることを。
Nunc me immeritum, in utroque consortem, paterno amore consolare, et cum eodem sanctos apud ipsos exorator accede, quatenus possim die illa fimbriam aut sacerdotum aut martyrum, jam omnibus sepositis, peccator attingere.
PL 13, 552Aいま、不相応な私を、いずれにおいても〔あなたの〕仲間である私を〔in utroque consortem は係りが定かでない。司教の務めと殉教者たちを送った悲しみの両方においてあなたと分かち合う者、と取った〕、父としての愛をもって慰め、また同じ〔愛〕をもって〔cum eodem は意味が取りにくい。直前の paterno amore を受けると取った〕、聖徒たちのもとへ取りなす者として赴いてほしい。そうすれば私は、かの日に、すべてが脇に置かれたとき、罪人でありながら、司教たちあるいは殉教者たちの衣の房に触れることができるだろう。
Salutamus speciali servitio sanctitatem tuam: quaeso, ut moerorem meum Domino commendare digneris. Item alia manu. Denegare non potui, quod tuum in nobis erat, gloriosius fieret suscipientis merito, non gratia largientis. Dies autem passionis sanctorum, quarto kalendas Junias, sexta feria, luce nascente.
PL 13, 552A我々は格別の奉仕をもって、あなたの聖性に挨拶を送る。願わくは、私の悲しみを主にゆだねてほしい。同じく別の手で〔書き加える〕〔写本の注記らしい〕。我々のうちにあったあなたのものが、与える者の好意によってではなく、受ける者の功績によって、いっそう栄光あるものとなることを、私は拒むことができなかった〔この一文は意味が取りにくい。「あなたのもの」は、あなたのもとから我々のところに来ていた殉教者たち(その遺骸の一部)を言い、それをあなたに送ることを断れなかった、の意に取った〕。聖徒たちの受難の日は、六月の朔日の四日前〔五月二十九日〕、金曜日、夜明けのころであった。
Epistola II, Prooemium
第II書簡 冒頭PL 13, 552BIncipit Epistola sancti Vigilii de laudibus beatissimorum martyrum Sisinnii, Alexandri et Martyrii, quorum reliquiae per Jacobum virum illustrem ad Joannem episcopum urbis Constantinopolitanae pervenerunt.
PL 13, 552B聖ウィギリウスの書簡が始まる。いとも祝福された殉教者シシニウス、アレクサンデル、マルテュリウスの賛美について。その遺骸は、高位の人ヤコブス〔vir illustris は高位の官職者への称〕を通じて、コンスタンティノポリス市の司教ヨアンネスのもとに届いた。
Epistola II, Caput I
第II書簡 第I章PL 13, 552BAd sanctas aures novus charitatis hospes non aliter applicaret, aut verecundiam primi motus non provocatus impelleret, vel imbueret ignotus alloquium; nisi provocaret et praemium.
PL 13, 552B愛の新来の客人が聖なる耳に近づくことも、呼びかけられぬまま最初の衝動の慎みを押し破ることも、見知らぬ者が語りかけを始めることも、報いもまた促すのでなければ、ありえないであろう〔この文は趣旨が取りにくい。面識のない者が初めて書簡を送る非礼を、贈る報い(殉教者たちの遺骸)があることで弁じている、と取った〕。
Ab homine itaque apostolico, frater charissime, praesentis tenor atque epistolae incipiet plenitudo, ut facili confinio intelligas, quod martyrum praeconia subsequantur.
PL 13, 552Cゆえに、愛する兄弟よ、この書簡の本旨と全体は、使徒的な人物から始まる〔homo apostolicus は、次文のヤコブスを指すと取った〕。そうすれば、あなたは近い関係から容易に、殉教者たちの称賛がそれに続くことを理解するであろう。
Jacobus etenim, desideriorum coelestium vir fidelis, Comitivam reclinaturus in Christi comitibus dignitatem, sanctorum recentium et vapore fumantum reliquias postulavit. Reclinaturus dixi, quia deponi non potest, quae apud Dominum dignitas cumulatur.
PL 13, 552Cじっさいヤコブスは、天上の望みを抱く忠実な人であり、伯の位(コメス)の威厳を、キリストの伴侶(コメス)たちのうちに休ませようとして〔comitiva と comites の語呂合わせ〕、まだ新しく、熱気に煙る聖徒たちの遺骸を求めた。「休ませる」と言ったのは、主のもとで積み上げられる威厳は、置き去りにされえないからである。
Cui ego satis timidus, nec parum prudens causae, mecum dispensatione luctatus, quo minus distributor idoneus, pene dum vereor denegavi: quod semper debere, ut quis feneretur, expendi feceram.
PL 13, 552C私はかなり臆病で、事情を知らぬでもなかったので、自分の中で配分をめぐって格闘し、配分者としてふさわしくないだけに、恐れるあまりほとんど断ってしまった。人が利子を取って貸すために、つねに負うべきものとして費やさせてきたものであったのに〔底本は quod semper debere, ut quis feneretur, expendi feceram。本文が崩れているらしく、このように解した〕。
Confiteor; multum multorum privatam timui privato timore jacturam, nisi ad Jacobum respexissem, sancto Joanni per quaedam alimenta reverentiae tradituro, ut delegato amore per religiosa vocabula martyrum, deferretur, et iterum sanguine jungeretur, non peregrina germanitas.
PL 13, 552C告白する。私は、多くの者たちの私的な損失を、私的な恐れをもって大いに恐れた。もしヤコブスに目を向けなかったなら〔恐れたままだったろう〕。彼は聖ヨアンネスに、敬意の糧ともいうべきものを通して〔遺骸を〕引き渡そうとしており、それは、委ねられた愛によって、殉教者たちの敬虔な名をとおして、異邦のものではない兄弟の絆が運ばれ、血によって再び結ばれるためである〔この節は文意が取りにくい。non peregrina germanitas を deferretur と jungeretur の主語と取り、カッパドキア出身の殉教者たちと東方の教会との同郷の絆を言うと解した〕。
Hanc quoque inter caetera opinionem fidei libenter accipiens, quae bene in meo moerore ridebat, tantum distuli, non negavi. Distuli, ut iterum lentitudo mea aperte proderetur, qui sequi meos comites minime meruissem.
PL 13, 552Dこの信仰の評判を、ほかのことのなかでも喜んで受け入れ、それは私の悲しみのなかで好ましく微笑んでいたので、私はただ延ばしただけで、拒みはしなかった。延ばしたのは、またしても私の鈍さがあらわになるためであった。私は自分の仲間たち〔殉教者たち〕に従う資格など少しもなかった者であるから。
Confiteor, optavi: sed non est in solo desiderio corona justitiae. Nunc autem si decens ordo gravis non erit auribus sitientibus, a regionis situ vel itineris inchoabo; summa rerum vestigia sine fastidio secuturus, ut proclivius confluat inundatio meritorum, si ad originem fontis capaci amore pervenias.
PL 13, 552D告白する、私は望んだ。だが、正義の冠は望みだけにあるのではない。さて、ふさわしい順序が渇いた耳にとって煩わしくないなら、地方の位置、あるいは道のりから始めよう。事柄の主な跡を、倦むことなくたどるつもりである。功績の洪水が、あなたが広い愛をもって泉の源に至るなら、いっそう容易に流れ集まるようにするためである。
Epistola II, Caput II
第II書簡 第II章PL 13, 553APositus namque (cui inquilinum est Anagnia vocabulum) locus viginti quinque stadiis a civitate divisus, tam perfidia quam natura angustis faucibus interclusus, uno pene aditu relaxatus (iter trium martyrum dicas) qui resupinus molli dorso, vallo ex omni latere desidente, castellis undique positis in coronam, vicinis sibi perfidia conspirantibus, spectaculi genus exhibet scena naturae.
PL 13, 553Aじっさい、その土地は――住みついた呼び名はアナグニアという〔アナウニア(ノン谷)のこと〕――、町から二十五スタディウム隔てられ、不信仰によっても自然によっても狭い隘路で閉ざされ、ほぼ一つの入口でのみ開かれ――三人の殉教者の道と言うべきか――、柔らかな背を仰向けにして、四方で土塁が沈み、城塞が冠のように周囲に置かれ、近隣の者たちは不信仰において結託しており、自然の舞台が一種の見世物を呈している〔構文が込み入り、qui の先行詞は locus と取った。resupinus molli dorso は、谷がゆるやかな斜面をなして横たわるさまを言うと解した〕。
Causa loco deerat: sed fuit causa Christus idonea, ut daret diaboli ludus pompam martyrio. Non sit auribus audientis odiosa locorum relatio.
PL 13, 553Aその地には理由が欠けていた。だがキリストがふさわしい理由となり、悪魔の遊戯が殉教に行列を与えるに至った〔ludus と pompa は、先の清めの祭りの行列を指すらしい〕。聞く者の耳に、地の描写が煩わしくならないように。
Fuit enim sibi semper male socius, concavus in montibus consonus locus: ad quem cum Christi primum militia conscendisset, tubis saepe excita truculenta gentilitas, aemulo furore bellique clangoribus inflammatur.
PL 13, 553Aじっさい、山々のなかの窪んで反響するその地は、つねに自らにとって悪い仲間であった。そこへキリストの軍勢が最初に登ってくると、しばしばラッパで呼び起こされた獰猛な異教の民は、敵意の怒りと戦いの鳴り響きに燃え上がった。
Verum unum genus pugnae sanctorum fuit perfectum, omnia sustinere, lacessitos cedere, patienter ferre, passuros privata mansuetudine furorem publicum refrenare, vincere detrectando: sed praedestinata gloria maturi exitus titulis perurgebat, quos debitus ordo pepererat.
PL 13, 553Bしかし聖徒たちの戦いは、ただ一つの完全な型であった。すべてに耐え、挑発されれば退き、忍耐して負い、やがて苦しむ者として、私的な柔和をもって公的な怒りを抑え、拒むことによって勝つことである。だが、あらかじめ定められた栄光が、熟した結末の栄誉へと迫り立てた。その栄誉を、定められた順序が産み出していたのである。
Nam praetermissis ambagibus et longis anfractibus amputatis (solum non reticebo) quibus est virtus nutrita martyrum, damnum laudis ablaturo compendio.
PL 13, 553Bじっさい、殉教者たちの徳を養った回り道は省き、長い曲折は切り捨てて――ただ土地のことは黙さずにおく〔solum は「土地」とも副詞「ただ」とも取れる。前後の地勢の描写から「土地」と取った〕――、称賛の損失を取り去る簡略さで〔述べよう〕〔damnum laudis ablaturo compendio の係りは定かでない。簡略が称賛の損失を取り去る、と取り、主動詞を補った〕。
Epistola II, Caput III
第II書簡 第III章PL 13, 553BCum adhuc esset in supradicta regione nomen Domini peregrinum, neque ullum signum esset quod (fidei) signaculum demonstraret, fuerunt hi tunc numero, nunc merito singulares advenae, tam religione quam gente, a quibus non immerito Deus praedicaretur ignotus, longi temporis quieta conversatione compositi, dum nulla fidei utilitas titillaret.
PL 13, 553B前述の地方で、主の名がなお異国のものであり、信仰の印〔底本は fidei を丸括弧に入れて補っている〕を示すいかなる徴もなかった頃、彼らは、当時は数において、今は功績において、類のない来訪者であった。宗教においても民族においても〔異邦の者であった〕。彼らによって、知られざる神が宣べ伝えられたのは、もっともなことであった〔a quibus ... ignotus の係りは取りにくく、このように解した〕。信仰の益が人々をくすぐることのなかった間、長い時を静かな暮らしのうちに落ち着いていた〔compositi の係りは定かでない〕。
Verum nunc, si causa in Dominum surgentis odii requiratur, (violatae) pacis titulus fuit; quia unus ex his, nomine Sisinnius, utroque grandaevior, in quo esset vel sola venerabilis senectus, ecclesiam propriis sumptibus elevavit.
PL 13, 553Cしかし今、主に対して湧き起こった憎しみの理由を問うなら、(破られた)〔底本は violatae を丸括弧に入れて補っている〕平和という名目があった。彼らのうちの一人、名をシシニウスといい、二人より年長で、その身にはただ尊ぶべき老齢だけでもあったのだが、自費で教会を建てたからである。
Fide ditior quam facultate, locuples spiritu, pauper censu, tradidit ovile pastori. Factus est cujus erat conditor, excubator: sed fuit lupis ovile contrarium. Invidit ruina diaboli culmen erectum.
PL 13, 553C信仰では財産より富み、霊において豊かで、資産において貧しい彼は、羊の囲いを牧者に引き渡した。自らが建てたその囲いの、見張り役となった。だが、その囲いは狼どもにとって敵であった。悪魔の滅びは、高く建てられた頂を妬んだ。
Haec fuit sors prima martyrii, ut oves dum agnum persequuntur, occiderent. Addita est velut hostia, illa Deo justior causa: quod cum lustrale malum circa fines agrorum cuperent ducere scena ferali, ac sata nascentia tam protererent quam foedarent; Christi quoque germina calcaturi, luctuosis ornatibus coronati, ululato carmine diaboli, diversarum pecorum pompis erectis in Domini aedem vexillis, nuper de sua gente conversum, victimas dare cogebant operibus tenebrarum.
PL 13, 553Cこれが殉教の最初の運命であった。羊たちが、子羊を迫害しつつ、殺してしまうということである〔occiderent は「殺す」(occīdo)とも「倒れる・滅びる」(occĭdo)とも読める。前者と取った〕。さらに、犠牲のようにして、神にとっていっそう正しいあの理由が加わった。すなわち彼らは、清めの災いを野の境に沿って、死を招く舞台とともに引き回そうとし、芽生える作物を踏みにじり、また汚した。キリストの芽をも踏みつけようとして、喪の装いで冠を戴き、悪魔の歌を叫び歌い、さまざまな家畜の行列のなかで旗を主の家に向けて立て、最近自分たちの民から改宗した者に、闇の業のために犠牲を捧げさせようと強いた〔diversarum pecorum pompis は意味が取りにくい。さまざまな家畜を犠牲として引いて行く行列の中で、旗を主の家に向けて掲げた、と取った〕。
Quod cum Domini ministri sine suo reatu fieri vix viderent, quia assistentes ipsi quoque operibus videbantur communicare confusis; oppignerata sunt illa die sanctorum corpora caedi funestae, dilata tamen palma victoriae.
PL 13, 553D主の奉仕者たちは、これが自分たちの咎なしに行われうるとはほとんど思えなかった。傍らに立っている彼ら自身も、混ざり合った行いにあずかっているように見えたからである。その日、聖徒たちの体は不吉な殺戮に担保として差し出されたが、勝利の棕櫚は延ばされた。
Epistola II, Caput IV
第II書簡 第IV章PL 13, 553DHic conferre, frater, paululum volo tecum titulos rerum, ne cui pedestre videatur martyrium esse humilitate susceptum: quia vile putatur bonum omne quod praesens est; cum novum sit atque mirandum, sine invidia temporis suscitatum, et ita completum, ut nec ante quid praecesserit, nec sequatur; sed sit singulare, quod solum data consummatione conclusum.
PL 13, 553Dここで、兄弟よ、あなたとともに、事柄の栄誉を少し突き合わせたい。殉教が卑しさのうちに受けられたありふれたものと誰にも見えないようにするためである。目の前にあるあらゆる善は安っぽいと思われるものだが、この殉教は新しく驚嘆すべきものであり、時代の妬みなく起こされ、前に何が先立ったわけでも、後に何が続くわけでもない仕方で成し遂げられた。ただ一つ、与えられた完成によってのみ終えられた、唯一のものなのである。
Ovem qui a praedone custodit, puto, non mercenarius, sed Christi ostenditur esse discipulus; et qui fugit, conductitius; qui non deserit, pastor. Qui ponit animam, vivit; qui servat, amittit.
PL 13, 554A羊を略奪者から守る者は、思うに、雇い人ではなくキリストの弟子であると示される。逃げる者は雇われ者であり、見捨てない者が牧者である。魂を捨てる者は生き、それを守る者は失う。
Nam quid aliud egit Magister et Dominus, nisi ut non derelinqueret desertores; aut Agnus, nisi ut agnam defenderet, ut pro ovibus pia victima consummaretur?
PL 13, 554Aじっさい、師にして主は、逃げ去る者たちをも見捨てないこと以外に何をしたか。子羊は、雌の子羊を守ること、すなわち羊たちのために敬虔な犠牲が成し遂げられること以外に何をしたか〔agnam は「羊の群れ」の意に解した〕。
Sed ingressurus passionum portam, post editam multiplicem causam, peregrinam laudem non contraham, neque furabor: quia nec aliena velle, martyrum est; nec fallere, sacerdotum: nisi quia impossibilem me, ut insequendo ista confiteor referendo, et in hoc minime, quia minora dicturus.
PL 13, 554Aしかし受難の門に入ろうとして、多様な理由を述べたのち、私は他人の称賛を自分に引き寄せもせず、盗みもしない。他人のものを望まないのは殉教者のすることであり、欺かないのは司教のすることだからである。ただし、これらを追って語るうちに、私は自分が力の及ばぬ者であることを告白する。それもこの点では決して〔欺いてはいない〕。〔事実に〕及ばないことしか語れないのだから〔nisi quia ... 以下は文意が取りにくい。impossibilem me を「力の及ばぬ者」と取り、語る言葉が殉教の実際に及ばないことを断っている、と解した〕。
Epistola II, Caput V
第II書簡 第V章PL 13, 554BPost vexillum namque diabolicorum lustrorum, quod, ut retulimus, erat indicium gloriae mox futurae, una nocte dilatam ascenditur ad coronam.
PL 13, 554Bじっさい、悪魔的な清めの祭りの旗ののち――先に述べたように、それはやがて来る栄光の前触れであった――一夜のうちに、延ばされていた冠へと登ってゆく。
Nam matutinis horis aurorae repente coeli umbra cedente, manus inopinata, sed conspirata colligitur, praeustis armata sudibus atque securibus, et quod rimantibus diaboli ira telum fecisset; ibique levitis aliquantis in ecclesia deprehensis, hymnum cantantibus matutinum, fit vasta depopulatio, saeva direptio: profanantur omnia tam secreta quam divina mysteria; fit postremo praeda, religio.
PL 13, 554Bじっさい、暁の早朝、天の影が突然退いたとき、思いがけない、しかし示し合わせた一団が集められた。先を焼いた杭と斧で武装し、探し回る者たちに悪魔の怒りが武器に変えたあらゆるものを手にしていた。そこで教会にいた数人のレビ人〔助祭などの聖職者を指す〕が、朝の賛歌を歌っているところを捕えられ、広範な荒らし、残酷な略奪が起こった。秘められた奥義も神聖な奥義も、ことごとく瀆された。ついには信仰そのものが略奪品となった。
Ne quis hoc vulgare putet fuisse certamen, cum aut insensibilia idola a sensibilibus diruuntur, aut saxorum moles cum suis molitoribus commoventur; ut de cultore et de colendo incertum habeas, quem judices duriorem.
PL 13, 554Bこれをありふれた戦いだったと誰も思ってはならない。感覚なき偶像が感覚ある者たちによって打ち倒され、岩の塊がそれを動かす者たちとともに揺り動かされる〔戦いであった〕のだから〔cum 節の趣旨は取りにくい。偶像と同じく、それを拝む者たちも感覚が無く硬い、と言うものと取った〕。崇拝する者と崇拝される物とのどちらをより硬いと判じるか、あなたは決めかねるであろう。
Petra Christus in omnibus vexabatur, angularis lapis reprobabatur a gentibus, probandus iterum; mundo sanguine aedificaturus ruinam surgentem. Habebat inter ista fides spectaculum suum.
PL 13, 554B岩であるキリストは、あらゆる者のうちで悩まされ、隅の石は諸国民に退けられた。再び認められるはずの石である。清い血をもって、起ち上がる崩壊を建て直そうとしていた〔aedificaturus ruinam surgentem は意味が取りにくい〕。この間にも信仰は自らの見世物を持っていた。
Sisinnii tunc diaconi corpus lectulo tenebatur, confossum ac saucium pristinis quoque vulneribus, cum aut ovem ad hostiam revocare, aut hostia fieri juberetur, nisi feralibus hostiis consensisset; tuba percussus qua canticum diaboli personabant, non immerito qui sonum fidei primus intulerat: securibus caesus, qui securem ab infecunda gentilitatis arbore defendebat.
PL 13, 554Cそのとき助祭シシニウスの体は寝床に留められ、以前の傷でも刺し貫かれ傷ついていた。そこへ、羊を犠牲へ呼び戻すか、さもなくば自ら犠牲となるかが命じられた――死を招く犠牲に同意しないかぎり。悪魔の歌を響かせていたラッパで打たれたのは、信仰の響きを最初に持ち込んだ者としてもっともなことであった。斧で打ち倒されたのは、実らない異教の木から斧を守っていた者である〔ルカ13章の実らぬ無花果の木の喩えを踏まえるらしい〕。
Ac ne longius protraham confirmata; emerita, ut diximus, lectuli deprehenditur quiete; confessus, credo, ut privato mysterio ad crucem citius perveniret, paralyticum populum soluturus.
PL 13, 554Cまた、確証されたことを長引かせないために言えば、先に述べたとおり、彼は寝床の当然の安息のうちに捕えられた。告白者となったのは、思うに、私的な奥義によって、より早く十字架に至り、麻痺した民を解き放つためであった〔privato mysterio は意味が取りにくい〕。
Epistola II, Caput VI
第II書簡 第VI章PL 13, 554DPer lignum funibus alligatur lector quoque Martyrius: confessor consimiliter et assertor nominis sui; qui canticum novum, tunc primus, et nunc solus in terra aliena cecinerat; inter strepentes et horridos jubilos pastorales, jam tunc dulcis eloquii redditis Deo laudibus, ut superius memoravi; ac diacono Sisinnio medicinam vel fomenta contulerat, sanaturus dolores, quamvis vulnera suscepturus; revocans eximiis haustibus animam fugientem, non corpori, sed passioni.
PL 13, 554D読師マルテュリウスも、木に縄で縛りつけられる。告白者として、同様に自らの名の擁護者でもあった〔Martyrius と martyr の語呂合わせ〕。彼は、そのとき最初に、いまは唯一の者として、異国の地で新しい歌を歌っていた。羊飼いたちのざわめく荒々しい歓声のただなかで、すでにそのときから甘美な言葉で神への賛美を捧げていた、先に述べたとおりである。そして助祭シシニウスに薬や湿布を施し、痛みを癒そうとしたが、自分は傷を受けることになった。逃げ去る魂を、すぐれた飲み物で呼び戻していた――体のためではなく、受難のために。
Verum sanctus, jam martyrii ad Christum itinere destinato, aquae potum, quia vinum passionis venerat, refutabat, quod vitae verioris fluentis miscuerat calice propinato.
PL 13, 554Dしかしこの聖なる者は、すでにキリストへ至る殉教の道を定められており、受難の葡萄酒――差し出された杯のなかで、より真実な命の流れと混ぜ合わされていた葡萄酒――が来ていたので、水の飲み物を退けた〔quod ... miscuerat は文意が取りにくい。quod を vinum passionis を受ける関係代名詞と取った〕。
In hac itaque cura deprehensus, qui semper de animarum sanctitate sollicitus, non sibi soli natus, aut soli sibi certe victurus, in horti qui contiguus jungebatur secreta secessit, hoc est ab ecclesia non recessit.
PL 13, 554Dこうしてこの務めのさなかに捕えられた彼は、つねに魂の聖さに心を配り、自分一人のために生まれたのでも、自分一人のために生きるつもりでもなく、隣接する庭の奥まったところに退いた。すなわち、教会から退かなかったのである。
Est enim, sicut melius nosti, hortus ecclesia, sepibus mandatorum plantata viventium. Non ingessit corpus, quod negare nolebat: nec temeritatis sumpsit audaciam, confidentia pietatis.
PL 13, 555Aじっさい、あなたがよく知っているとおり、教会は庭である。生ける者たちの戒めの垣で植えられた。彼は、否もうとしなかった体を〔敵に〕押し出すこともせず、敬虔への確信から、無謀の大胆さを取ることもしなかった。
Sicut in Africanis regionibus dicitur, qui in ultroneum funus armantur, quod sine timore faciunt, ambiunt prae tumore.
PL 13, 555Aアフリカの地方で言われているように、自ら進んで死へ武装して向かう者たちは、恐れなくそうするとはいえ、思い上がりから〔死を〕求める〔ambiunt prae tumore は意味が取りにくい。自発的に殉教を求める者を言うらしい〕。
Stetit autem martyr futurus, captus, liber; intrepidus, confessus; agens gratias, vulneratus; saucius corpore, mente securus, caeso capite, privato baptismate, lotus cruore.
PL 13, 555Aしかし殉教者となるはずの彼は、捕えられても自由に、告白しても恐れず、感謝を捧げつつ傷つけられて立った。体は傷つき、心は安らかで、頭は打たれ、洗礼を欠いて〔privato baptismate は「洗礼を奪われて」とも、「私的な洗礼(血による洗礼)によって」とも読める〕、血で洗われた。
Nemo illum sequi meruit qui fugere putabatur, unde vana similisque timori est secessisse, religio: sed comprehensi justa confessio demonstravit, quod ille stetit tantum ut vinceret; ille secessit, ut et persecutor in ejus gloria deperiret.
PL 13, 555A逃げたと思われた彼に、誰も従う資格を得なかった。それゆえ、退いたことは、恐れに似た空しい〔見かけ〕であって、〔実は〕信仰の務めであった〔unde ... religio は文意が取りにくい。退去は恐れのように見えたが実は敬虔の行いであった、の意に取った〕。だが捕えられた者の正しい告白が示した。彼はただ勝つためにとどまったのであり、迫害者もまたその栄光のうちに滅びるように退いたのだと〔二つの ille はともにマルテュリウスを指すと取った〕。
De horto quo fugerat, Martyrius adducitur. Genus est hoc secessisse mysterii, ut purpureus flos locis vernantibus inquilinus, non immerita tingeretur rosa, novum praecedens martyrem; aut inter albentes liliorum per baptismum comas rigatis omnibus recidiva morte plantatis, voluntas vitae tacita dictaretur.
PL 13, 555B逃げ込んだ庭から、マルテュリウスが連行される。この退去は一種の奥義である。春に萌える場所に住まう紫の花が、薔薇として当然のように染まるため――新しい殉教者に先立って――あるいは、洗礼によって潤された百合の白い房のあいだに、すべてが再び死によって植えられ、生命への意志が黙して言い渡されるためである〔文意が取りにくい〕。
Transfixus etiam stipitibus ducebatur ad idolum: sed ante victima esse promeruit, quam ad aram diaboli perveniret.
PL 13, 555B杭で貫かれたまま偶像のもとへ引かれていったが、悪魔の祭壇に着く前に、すでに犠牲となる資格を得ていた。
Epistola II, Caput VII
第II書簡 第VII章PL 13, 555BTertia quoque, Alexandrum honoratura, Domini corona completur. Familiariter invenit aditum, qui ad Christi januas excubabat; quo custode velum templi tecta gentilium corda diruperant.
PL 13, 555B第三の、アレクサンデルに栄誉を与えるはずの主の冠も成就する。キリストの門で見張りをしていた彼は、親しげに入口を見いだした。この門番のもとで、異教徒の隠された心は、神殿の垂れ幕を引き裂いていた〔quo custode ... diruperant は文意が取りにくい。隠れていた異教徒の心が垂れ幕を引き裂くほど露わになった、の意に取った〕。
A multitudine studiose quaesitus, quia zelo fidei satis omnibus notus, captus, non tamen captivatur; timor, non timuit.
PL 13, 555B群衆に熱心に捜し求められた。信仰の熱意によって皆によく知られていたからである。捕えられたが、捕らわれの身にはされない。恐れそのものが、恐れなかった。
Illusus saepe est Christi discipulus, in hocque vivaciorem poenam fecit major in tormentis martyrialibus labor: ac sic compensaturus dignitatem excessu passionis, sorte promeruit, ut nihil in tribus esset inferius.
PL 13, 555Cキリストの弟子はしばしば嘲弄された。このことで、殉教の責め苦における、より大きな苦闘が、刑罰をいっそう生き生きとしたものにした。こうして、受難の度外れによって位〔守門という低い位〕を埋め合わせるために、その定めによって、三人のうちに何も劣るものがないという資格を得た〔dignitatem は守門の位の低さを言い、それを受難の大きさで補った、の意に取った〕。
Nam in caeteris furor tormenta non distulit; hunc lenta in Dominum poena servavit: sensit se scire quod sustinebat, spectator corporis sui: et quamvis supradictum ex diacono martyrem illata vulnera distulissent, hunc sibi exhibuerunt tormenta custodem.
PL 13, 555Cじっさい、ほかの者たちにおいては怒りは責め苦を延ばさなかったが、この者は主のために、緩慢な刑罰が取っておいた。彼は、自分が耐えているものを知っていると感じ、自らの体の見物人であった。前述の、元は助祭であった殉教者を、加えられた傷が先に延ばしたとはいえ、この者を責め苦は自らの番人として差し出した〔最後の文は意味が取りにくい。custodem は門番(守門)であった彼の職を踏まえた言葉遊びで、責め苦が彼を長く生かしておいたことを言うと取った〕。
Junctis namque ac nexis corporibus, ac per publicum tractis more canum, sed non ad vomitum reversuris, vivus inter illos Alexander innexis pedibus ducebatur, per scopulos partem membrorum palpitantium dimissurus, donec ad loci, vitae inquam, terminum duceretur.
PL 13, 555Cじっさい、〔二人の〕体は結び合わされ縛られて、犬のようにまちなかを引かれたが――ただし吐いたものに戻ることはない者たちであった〔「犬が自分の吐いたものに戻る」という聖書の言葉を踏まえる〕――、その間に、アレクサンデルは生きたまま、足を縛られて引かれていった。岩場で、震える四肢の一部を残していくことになりつつ、その場所の、いや命の、終わりに至るまで引かれた。
Itum est post haec in religiosa fastigia, hoc est, alta Dei templa; post corpora, strata solo culmina, sacratis facta pyra trabibus, in conspectu Saturni, idoli veteris tempestate longaeva.
PL 13, 555Dそののち人々は、聖なる高所、すなわち神の高い神殿へと赴いた。体のあとには、地に倒された屋根の頂があり、聖別された梁で薪の山が築かれた。サトゥルヌスの目の前で――それは古い偶像であり、長い年月を経たものである。
Praemissis in ignem geminis atque germanis ante corporibus, stetit saucius Alexander, iterum confessurus; cui praemium vitae propositum est, ut vita careret; flammam praesentem si velit evadere, dicat se eorum tenebris consensisse.
PL 13, 555D先に火へ送られていた兄弟の体〔geminis atque germanis は「双子の、兄弟の」の意〕のあとに、傷ついたアレクサンデルは立ち、再び告白しようとしていた。彼には命という報酬が示された。それは命を失わせるための報酬であった。目の前の炎を免れたいなら、彼らの闇に同意したと言えというのである。
Verum illi, transversa tuenti et impiorum munera reprobanti, contra lucem lux ante oculos fuit; poenam timor poenae prohibuit: calor fidei repulit flammam: gradus reverentiam ordo quoque tenuit passionis. Ultimus suscipitur: sed non inter fratres infimus coronatur.
PL 13, 555Dしかし、斜めに見据えて不信心な者たちの贈り物を退けた彼には、光に対する光が目の前にあった。刑罰への恐れが刑罰を遠ざけ、信仰の熱が炎を退けた。受難の順序もまた、位階への敬意を保った〔助祭・読師・守門の位の順に死を迎えたことを言うと取った〕。最後に迎えられたが、兄弟たちのなかで最も低い者として冠を受けるのではない。
Impletum est, fratres, in tribus ministris, nunc vero in coelestis laetitiae convivio, mysterium Trinitatis; cum et alii potuissent hostia viva pati, sorte consimili, nisi cuncta trino perfecta numero censerentur.
PL 13, 556A兄弟たちよ、三人の奉仕者において、いまや天の喜びの宴において、三位一体の奥義が満たされた〔三人一組を三位一体になぞらえている〕。ほかの者たちも、生ける犠牲として同様の運命を受けえたであろうが、すべては三という数で完成されると見なされたのでなければ。
Fuimus enim inter haec portio forte non minima: et horum causa sumus a gentibus increpati; nec dereliquimus socios: sed electionem habet gradus.
PL 13, 556Aじっさい我々は、このなかでおそらく最小でない一部であった。そしてこの者たちのゆえに、異教徒に叱責された。我々は仲間を見捨てなかった。ただ、位階には選びがある〔この節は意味が取りにくい〕。
Epistola II, Caput VIII
第II書簡 第VIII章PL 13, 556AMulta praeterea diebus propinquantibus passionis, non tam demonstrata sunt quam veritate depicta, quae in compendium dimittimus; ut per haec pauca quae gesta sunt, plenius mysteria doceamus.
PL 13, 556Aそのうえ、受難の日が近づく頃、多くのことが、示されたというより真実によって描かれたが、それらは簡略のために省く。起きたこのわずかな事柄によって、奥義をいっそう十分に教えるためである。
Si tamen mecum patienter relegere relata dignaberis, ab ipsis cunabulis regionis quidem, Sisinnius fuit Cappadox gente vel Graecus, apud vos olim sanguinis primi; fide velox, spiritu magnanimus, laboris prodigus, ad omnia perseverans, metam suam palma concludens non sera, septima repromissionis sorte venturus, junctus semper copula charitatis, pace concordans, divinae frena retinens disciplinae, jugalis tanti populi domitor, Christi index; postremo futuri gregis aut sanguinis germani (sicuti usus, magister rerum loquitur) ducatum viae tenens, periculi proculcator audax et auctor agnoscitur, ut secure pone tenus agmina subsequantur.
PL 13, 556Bもしあなたが、私とともに忍耐して述べられたことを読み返してくださるなら、その地方のまさに揺りかごから述べよう。シシニウスは民族としてはカッパドキア人、あるいはギリシア人であり、かつて諸君のもとで第一の血筋に属する者であった〔apud vos olim sanguinis primi は意味が取りにくい。東方(諸君のもと)で名家の出であった、の意に取った〕。信仰に迅く、霊において度量が大きく、労苦を惜しまず、あらゆることに堪え忍び、遅からぬ棕櫚で自らの決勝点を閉じ、約束の第七の運命によって来るはずの者として〔septima repromissionis sorte は意味が取りにくい。字義どおりに訳した〕、つねに愛の結びに結ばれ、平和に和合し、神の規律の手綱を保ち、かくも大いなる民の軛を共にする馴らし手〔jugalis ... domitor は、軛に慣れぬ民を馴らして共に軛を負った者、の意に取った〕、キリストを指し示す者であった。最後に、将来の群れ、あるいは血を分けた兄弟たち――経験、すなわち事物の師が語るとおり――の道の先導を保つ者として、危険を踏みにじる大胆な者、またその創始者として知られ、後続の隊列が安全に後ろからついてくるようにした。
Ita in nostro fidei indice matutino primatus fuit sanguinis et ducatus: qui post demonstratam viam duxit ad vitam, aut induxit ad gloriam, seductor salutis, cognitor veritatis; Propheta testante, Et index meus in matutino.
PL 13, 556Bこうして、我々の信仰の朝の指し示す者において、血の首位と先導があった。彼は、道を示したのち、命へ導き、あるいは栄光へ導き入れた――救いへ誘う者、真理を知る者として。預言者が証するとおり、「また、私の指し示す者は朝に」。
Atque ut plus facta mysteria cumularent, et Indici suo non deesset indicium; cum velut animal traherent sancti Sisinnii corpus exanime, collo aerii testis tinnitum concavum ligaverunt, quod vulgus tintinnabulum vocant; insultantes corpori, increpantes morti, exprobrantes non vindicem Christum; et irridentes Domini discipulum, impleverunt salutare mysterium.
PL 13, 556Cそして、なされた奥義がいっそう積み重なるように、また彼の指し示す者に標が欠けないように、聖シシニウスの息絶えた体を獣のように引いたとき、彼らは証人〔である殉教者〕の首に、青銅のうつろに鳴る響き、俗に鈴と呼ばれるものを結びつけた〔aerii は aerei(青銅の)と取り、tinnitum に係ると解した〕。体を嘲り、死を叱り、復讐しないキリストを非難し、主の弟子を嘲笑して、救いの奥義を満たしたのである。
Quid enim voluit sibi ille tinnitus aut sequacibus animalibus utilis sonus, decori quoque congruus, collo suspensus? nisi quod vox ructaret nomen Christi, rauca clamando surdis; et principem, ut gregis, ita gentis, in omnibus approbaret.
PL 13, 556Cじっさい、あの鈴の音、すなわち従う家畜に役立つ音、飾りにもふさわしく、首に掛けられたものは、何を意味したのか。声がキリストの名を吐き出し、耳の聞こえぬ者たちにしわがれ声で叫び、群れの長であるとともに民の長でもある者を、すべてにおいて是認するためでなくて何であろうか。
Primus enim verbum religiosae vocis increpuit, primus concavis vallibus personavit: adhuc prope brutis animalibus, aut certe pecoribus dux pastus intacti, novi tinnitor auditus, florulentae legis ruminator in gentibus.
PL 13, 556Cじっさい彼は、敬虔な声の言葉を最初に響かせ、最初にうつろな谷々に鳴り渡らせた。いまなお獣に近い者たち、あるいは少なくとも、まだ手つかずの牧草を食む家畜たちのための導き手、新しい聞こえの鈴鳴らし、諸国民のなかで花咲く律法を反芻する者である〔文意が取りにくい〕。
Epistola II, Caput IX
第II書簡 第IX章PL 13, 556DOrdine proposito, Martyrii sibi quoque consequens nomen, prophetiam quam tenebat implevit: exposuit vocabuli parabolam, verus in omnibus revelator: arrisit quod vocabatur nomen, et meritis cumulavit: statuit natale vocabulum, ut origine, sic passione venturum.
PL 13, 556D提示された順序に従い、マルテュリウスもまた、自らの名にふさわしくなって、保っていた預言を成就した。名の譬えを解き明かし、あらゆる点でまことの啓示者であった。呼ばれていた名が微笑み、功績でそれを積み増した。生まれながらの呼び名を、生まれにおいてと同じく、受難においても〔殉教者と〕成るものとして確かなものにした〔martyr と Martyrius の語呂合わせ〕。
Quid poenae conscia horti secreta dissolvam? quod illo se primum contulit, ad quod iterum martyr intravit, januam paradisi, mundam voluptatem ac venerandas sui veris delicias meditatus; animatum florem, male haerentem adhuc spinae saeculi, locis virentibus plantaturus; a virgine demonstratus, cujus erat hortus.
PL 13, 556D刑罰を知るこの庭の秘密を、なぜ私が解きほぐそうか。彼が最初にそこへ赴いたのは、殉教者としてもう一度入る所、すなわち楽園の門であった。清い歓びと、自らの春の尊ぶべき悦びを思い巡らせながら。まだ世の棘にまずくしがみついている生ける花を、緑の場所に植えようとして、その庭の持ち主である処女によって示された〔処女が誰を指すか(教会かマリアか)は定かでない〕。
Quid me iterum ad mysteria facta revolvitis? Illa virgo prodidit, quae suos tenere semper optavit: voluit dimittere quem recepit: cultorem quem probavit, elegit.
PL 13, 557Aなぜ諸君は私を再び、なされた奥義へ引き戻すのか。自分のものをつねに保とうと望んでいたあの処女が、〔彼を〕明かした〔prodidit は「明かした」とも「引き渡した」とも取れる。目的語は略されており、マルテュリウスと取った〕。受け入れた者を手放そうとし、認めた耕す者〔cultor。庭を耕す者の意〕を選んだ。
Jam noti amoris affectu Deum quoque tenuit invitatum, dicente in Canticis Salomone, Descendat frater meus in hortum suum (Cant. V, 1) .
PL 13, 557Aすでに知られた愛の情によって、彼女は神をも招いて引き留めた。ソロモンが雅歌で言うとおりである。「わが兄弟は自分の園に下りよ」(雅歌5:1)。
Descendit et certe descendit: nam exire noluit quem dives voluntas adamavit quoque tempore passionis, ut rem notam nostris temporibus exprimamus. In horto cum Judaeis comprehendit Dominum Scariotes.
PL 13, 557A彼は下った、たしかに下った。豊かな意志が愛した者は、出ようとしなかったからである〔quem dives voluntas adamavit は意味が取りにくい〕。受難の時にも同様で、我々の時代によく知られた事柄を言い表すならば、庭でユダヤ人たちとともに、イスカリオテが主を捕えた。
Nemo de tali secessione discipuli causetur: ita Magister et Dominus invenitur. Putatus est hortulanus, rigator viventium, plantator animarum. Hortus est ergo non fugientis, sed confugientis asylum, intelligentibus horti facient meruisse paradisum.
PL 13, 557A弟子のこのような退去を誰も非難してはならない。師にして主もそうして見いだされるのだから。彼は庭師と思われた。生ける者たちに水を注ぎ、魂を植える者である。ゆえに庭は、逃げる者の避難所ではなく、逃げ込む者の避難所である。悟る者たちに、庭は、楽園に値したことをなすであろう〔底本は intelligentibus horti facient meruisse paradisum。本文が崩れているらしく、このように解した〕。
Epistola II, Caput X
第II書簡 第X章PL 13, 557BAlexandro vero quod conferre mysterium mortis potuit, qui totum vivus implevit; nisi quod ad gentis vitium nomen arrisit; ut Alexandria putaretur Anagnia, privatis religiosa portentis, numerosa daemonibus, biformis Anubibus, idolis multiformis semi-hominibus, quod est legis irrisoribus; plena Isidis amentia, Serapis fuga; blanda postremo inquilinorum mater criminum, quin potius noverca; viperarum alumna progenie, per sobolem venenatae gentis, quae nescit concipi, nisi patris orbitate laetetur; nescit crescere, nisi morte nascatur; nescit vivere, nisi nesciverit matrem; ut in fidei conversione malae sobolis proles, concepta jactura Dei Patris, capite denegato nata, perfossa alvo matris Ecclesiae parta, per sanctorum mortem vitae sumat originem; sed jam crescit damno fecundior, letho vivacior, laetior post moerorem.
PL 13, 557Bアレクサンデルについては、生きながら全体を成し遂げた彼に、死の奥義として何を付け加ええたであろうか。ただ、名が異教の民の悪徳に微笑んだということ以外には〔アレクサンデルの名がアレクサンドリアを思わせることを言う〕。すなわち、アナグニアがアレクサンドリアと見なされるほどに〔アナグニアはアナウニア(ノン谷)のこと〕――私的な怪異に敬虔で、悪霊に満ち、アヌビスたちによって二つの姿をとり、半人の偶像たちによって多様な姿をとる。それは律法を嘲る者たちのことである〔quod est legis irrisoribus は意味が取りにくい〕。イシスの狂気に満ち、セラピスの逃亡に満ち〔Serapis fuga は意味が取りにくい〕、ついには、住みついた罪の母、いやむしろ継母のように甘言を弄する。毒蛇の子孫を養い、毒に染まった民の子孫を通して、父を失うのでなければ喜んで身ごもることを知らず、死によって生まれるのでなければ育つことを知らず、母を知らないのでなければ生きることを知らない〔毒蛇の子は父を殺して宿り、母の腹を食い破って生まれるという古代の俗説を踏まえる。nescit concipi 以下はこの比喩と取った〕。ゆえに、信仰への改宗において、悪い子孫の子は、父なる神を失うことによって宿り、頭を否まれて生まれ、母なる教会の腹を貫いて産み出され、聖徒たちの死によって命の起源を得る。だがいまは、損失によっていっそう実り豊かに、死によっていっそう生き生きと、悲しみののちにいっそう喜びつつ育っている。
Nam planum est et plene perspectum, quod est Scripturis dictantibus reseratum (Rom. XI, 32) , cuncta uno peccato conclusa, ut omnes misericordiam mererentur.
PL 13, 558Aじっさい、聖典が告げるところによって明かされたことは、明白で十分に見通される。すべては一つの罪のもとに閉じ込められた(ローマ11:32)、すべての者が憐れみにふさわしくなるために。
Hi sunt centuplicati reditus passionis, quibus suos jam gens illa reatus absolvit: captivitas liberos fecit, laxavit indulgentia vinculatos. Coelum tunc consensit in tenebras, lux inhorruit passione, mentis credo perfidiae caecitate confusa.
PL 13, 558Aこれが受難の百倍の収益であって、これによってあの民は自らの罪責をすでに解き放った。捕囚が自由な者にし、赦しが縛られた者を解いた。そのとき天は闇に同意し、光は受難に身震いした。思うに、不信なる精神の盲目によって混乱させられたのである。
Epistola II, Caput XI
第II書簡 第XI章PL 13, 558ACrede, frater, oculis fratris. Umbra quaedam nigrae nubis totam texit sive contexuit regionem; proxima terrae fulmina crepuerunt; dirus saepe fragor intonuit; coruscans rutilus plus ignis emicuit: conscium sanguinis diceres coelum.
PL 13, 558A兄弟よ、兄弟の目を信じよ。黒雲の影が地方全体を覆い、織り込んだ。地に近く雷光が鳴り、恐ろしい轟きがたびたび響き、閃く赤い火がいっそう強く輝いた。天は血を知っていたと言えるであろう。
Non est ultra post umbram peregrinae, ut ita dixerim, noctis, manifestam celare sub nebula veritatem. Dies quoque horrorem prodidit passionis, non tantum refugus, sed privatus.
PL 13, 558A異郷の――いわばそう言ってよければ――夜の影ののちには、もはや霧のもとに明白な真理を隠すことはできない。昼もまた、受難の恐ろしさを表した。ただ退いただけでなく、奪われたのである。
Nam sextae feriae lux alma processerat, semper post Deum amica martyribus: tenens reverenter partem adhuc dominici corporis, per sanctos alumnos famulis Dei praestitit famulatum, aemulante tamen invidia religionis sorte ventura.
PL 13, 558Bじっさい、金曜日の恵み深い光が進み出ていた。神に次いでつねに殉教者たちの友である光が。それは、主の体の一部をなお敬いつつ保ち、聖なる養い子たちを通して、神の僕たちに奉仕を捧げたが、来るべき運命に対して信仰への妬みが張り合っていた〔文意が取りにくい。受難の日である金曜日を言うらしい〕。
Sic se asserit Dominus operibus suis; sic se socium praestat in omnibus, ut aequalitate jungatur et tempore. Spectator, confiteor, fui inter ista mysteria, et ad sanctorum cineres excubator: qui particeps esse non merui, sensi ad quod pervenire non potui.
PL 13, 558Bこのようにして主は自らの業において自らを主張する。このようにしてすべてにおいて自らを仲間として示し、同等性においても時においても結ばれる。告白するが、私はこれらの奥義のあいだの見物人であり、聖徒たちの灰のもとの見張りであった。あずかる資格のなかった私は、至ることのできなかったものを感じ取った。
Vidi, vix hodieque credulus mihi: excedunt facta reverentiam relata dictorum: unde Dei erit, frater, asserere quod elegit, et testanti testimonium perhibere.
PL 13, 558B私は見た。今日でもほとんど自分を信じられないままに。起こったことは、語られた言葉への敬意を超える。ゆえに、兄弟よ、神が選んだものを主張し、証言する者に証しを与えるのは、神の務めとなるであろう。
Suscipe nunc, frater, trium munera puerorum, aut tres pueros de camino, anheli ignis adhuc propemodum ambulantes incendia; et nisi invidus flammae furor semineces suscepisset, historiae revixisset exemplum: ita omnia se pene simili honore pinxerunt: Vox, Ros, Numerus, Caminus. Vox fidem consonam: Ros, pluviam; Caminus, pyram; Numerus Trinitatem.
PL 13, 558Bいま、兄弟よ、三人の少年の贈り物を、あるいは炉から出た三人の少年を受け取れ〔ダニエル書3章の炉の三人を踏まえる〕。彼らはなお、喘ぐ火の燃え盛りの中をほとんど歩いているかのようである。もし炎の妬み深い怒りが、半死の者たちを受けていなかったなら、あの物語の模範が蘇ったであろう。すべてはほとんど同じ栄誉で自らを描いた。声、露、数、炉である。声は調和した信仰を、露は雨を、炉は薪の山を、数は三位一体を〔示した〕〔三人一組を三位一体になぞらえる〕。