Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 13, 1196BDominis charissimis ac religiosissimis fratribus et comministris, DAMASO, AMBROSIO, BRITTONI, VALERIANO, ASCHOLIO, ANEMIO, BASILIO, et reliquis sanctis episcopis, qui in magna urbe Roma collecti sunt, sancta synodus orthodoxorum episcoporum qui in magna urbe Constantinopoli convenerunt, in Domino salutem.
PL 13, 1196B最も親愛にして最も敬虔な主たち、兄弟にして同労者たち、ダマスス、アンブロシウス、ブリット、ウァレリアヌス、アスコリオス、アネミウス、バシリウス、および大いなる都ローマに集まったその他の聖なる司教たちへ、大いなる都コンスタンティノポリスに集まった正統な司教たちの聖なる会議が、主にあって挨拶を送る。
Caput I
第I章PL 13, 1196BSuperfluum fortasse fuerit enarrare reverentiae vestrae, ac velut ignorantibus referre multitudinem malorum, quae nobis ab Ariomanitarum potentia illata sunt.
PL 13, 1196Bアレイオス狂の徒の権勢によって我々に加えられた悪の数々を、諸君の敬虔に詳しく述べ、あたかも知らない者に対するように報告することは、おそらく余計であろう。
Neque enim putamus pietatem vestram tam parvi facere res nostras, ut opus habeatis ea discere, quibus condolere vos oportuit. Nec tempestates, quibus vexati sumus, ejusmodi fuere, ut latere ob tenuitatem possent.
PL 13, 1196B実に、我々は、諸君の敬虔が我々の事情をそれほど軽く見ているとは思わない。諸君が共に心を痛めるべきであった事柄を、改めて知らねばならないほどに、である。我々が揉まれた嵐も、小さいために隠れていられるような類のものではなかった。
Sed et recens persecutionum tempus vigentem adhuc servat memoriam non solum apud eos qui passi sunt, verum etiam apud illos qui calamitates aliorum per charitatem suas esse ducunt.
PL 13, 1196Bそれどころか、最近の迫害の時は、いまなお生きた記憶を保っている。苦しんだ者たちのもとだけでなく、愛によって他人の災難を自分のものとみなす者たちのもとでも。
Heri enim, ut ita dicamus, ac nudiustertius alii exsilii vinculis liberati, non sine innumerabilibus aerumnis, ad suas ecclesias redierunt. Aliorum, qui in exsiliis vitam finierunt, reportatae sunt reliquiae.
PL 13, 1196C実に、いわば昨日、一昨日のことである。ある者たちは追放の鎖から解き放たれ、数えきれない苦難を経て、自らの教会に帰った。追放の地で生涯を終えた他の者たちの遺骸は、運び戻された。
Nonnulli etiam post reditum ab exsilio, cum haereticorum furorem adhuc ferventem ostendissent, acerbiora domi sustinuerunt, quam quae apud exteros passi fuerant, lapidum jactu, beati Stephani (Act. VII, 57) ad instar, ab illis obruti.
PL 13, 1196Cある者たちは、追放からの帰還ののちにも、異端者たちの怒りがなお燃えているのを示されて〔ostendissent の主語は文法上は帰還した者たちだが、それでは意味が通らないので、彼らが異端者の怒りを思い知らされたと取った〕、外国の人々のもとで受けたものよりも苛烈なものを、郷里で耐え忍んだ。幸いなるステファノにならって(使徒言行録7:57)、彼らから石を投げつけられて打ちのめされたのである。
Alii variis cruciatibus lacerati, stigmata Christi ac vibices in corporibus suis adhuc circumferunt. Jam vero pecuniarum damna, et mulctas civitatibus inflictas, et singulorum proscriptiones, insidias, contumelias et carceres quis possit enumerare?
PL 13, 1196C他の者たちは、さまざまの責め苦に引き裂かれ、キリストの烙印と鞭の痕を、いまなおその身に帯びている。さらに、金銭の損失、諸都市に科された罰金、一人ひとりへの財産没収、策略、侮辱、牢獄を、誰が数えあげられようか。
Re enim vera omnes aerumnae adversus nos multiplicatae sunt super numerum; seu quod peccatorum nostrorum poenas persolvimus, seu quod benignus Deus per hanc malorum multitudinem exercere nos voluit.
PL 13, 1197A実際、すべての苦難は、我々に向けて数えきれぬほど増し加えられた。我々が自らの罪の罰を支払っているにせよ、あるいは慈しみ深い神が、この悪の数々によって我々を鍛えようと望んだにせよ、である。
Pro his ergo gratias agimus Deo, qui tot ac tantis calamitatibus famulos suos erudivit, et pro magnitudine miserationum suarum rursus eduxit nos in refrigerium.
PL 13, 1197Aこれらのゆえに、我々は神に感謝する。神は、これほど多く大きな災難によって自分の僕たちを教え導き、そのあわれみの大きさにしたがって、ふたたび我々を安らぎへと連れ出した。
Caput II
第II章PL 13, 1197ANobis vero ad reparationem ecclesiarum diuturno otio ac multo tempore et labore opus esset, ut corpus Ecclesiae, tamquam ex diuturno morbo, sollicita curatione paulatim recreantes, ad pristinam pietatis sanitatem revocaremus.
PL 13, 1197Aしかし我々には、諸教会の修復のために、長い平穏と多くの時間と労苦が必要であろう。長い病ののちのように、教会の体を、気遣いのある治療によって少しずつ回復させ、敬虔の元の健全さへ呼び戻すためである。
Etsi enim persecutionum violentia penitus liberati videmur, et ecclesias diu ab haereticis possessas perfecte recuperasse; tamen molesti nobis sunt lupi, qui postquam ab ovilibus sunt depulsi, ovium greges in saltibus diripiunt, contrarios conventus agere non trepidant, populorum concitant seditiones, et ad ecclesiarum perniciem moliri nihil detrectant.
PL 13, 1197A実際、我々は迫害の暴力から完全に解放され、長く異端者に占拠されていた諸教会を完全に取り戻したように見える。それでもなお、我々を煩わせる狼がいる。彼らは羊小屋から追い払われたのち、山間の牧地で羊の群れを引き裂き、敵対する集会を開くことを恐れず、民衆の騒乱をかき立て、諸教会の破滅を企てることを少しもためらわない。
Proinde; sicut diximus, diuturno nobis opus esset tempore, quo possemus huic negotio vacare.
PL 13, 1197Bそれゆえ、すでに述べたとおり、我々には、この務めに専念しうるだけの長い時間が必要であろう。
Caput III
第III章PL 13, 1197BSed quoniam fraternam erga nos charitatem ostendentes, ad synodum quam Dei voluntate Romae congregatis, nos quoque velut propria membra piissimi imperatoris litteris evocastis; ut quia tunc soli ad perferendas aerumnas damnati sumus, nunc cum Imperatores in causa pietatis concordant, vos non sine nobis regnetis, sed et secundum apostolicam vocem (II Cor. IV, 8) , nos vobiscum regnemus: nobis quidem in votis erat, ut si fieri posset, universi simul, relictis ecclesiis, desiderio seu potius necessitati obsequeremur.
PL 13, 1197Bしかし、諸君は我々に対する兄弟愛を示して、神の意志によって諸君がローマに召集した会議に、いとも敬虔な皇帝の書簡によって、我々をも自らの肢体のように招いた。それは、当時は我々だけが苦難を担うよう断罪されていたのだから、いま皇帝たちが敬虔の事において一致しているときには、諸君が我々なしに統べるのではなく、使徒の言葉(二コリント4:8〔引照は刷られたまま。この句はコリント一4:8に当たる〕)にしたがって、我々も諸君とともに統べるためである。我々の願いは、もし可能なら、全員がともに諸教会を後にして、その望み、むしろ必要に従うことであった。
Quis enim det nobis pennas sicut columbae (Psal. liv. 7) , et volabimus et requiescemus apud vos?
PL 13, 1197C実に、「誰が我々に鳩のような翼を与えてくれるだろうか。我々は飛んで、諸君のもとで休もう」(詩篇54:7)。
Sed quoniam ea res prorsus nudaret ecclesias, quae nunc primum incipiunt renovari, et plerique id facere nullo modo possent (conveneramus enim Constantinopolim secundum litteras a reverentia vestra anno superiore, post Aquileiense concilium, ad piissimum imperatorem Theodosium missas; ad hanc solam profectionem Constantinopolim usque instructi, et de hac una synodo consensum episcoporum, qui in provinciis erant, afferentes; cum de longiori itinere suscipiendo nec suspicati essemus, nec omnino audiissemus quidquam prius, quam Constantinopoli convenissemus; ac praeterea praestituti temporis angustia nec ad longioris itineris apparatum, nec ad omnes communionis nostrae episcopos qui in diversis provinciis sunt commonendos, et consensus ab iisdem accipiendos sufficeret); quoniam haec ac multa insuper alia plures venire prohibebant: id quod secundum fuit, tum ad res restituendas tum ad nostram erga vos charitatem declarandam, fecimus: reverendissimos et charissimos fratres et comministros nostros Cyriacum, Eusebium et Priscianum deprecati, ut proficiscendi ad vos laborem libenter susciperent.
PL 13, 1197Cしかし、そのことは、いまようやく立て直されはじめた諸教会をすっかり裸にしてしまうであろうし、多くの者にはそれをまったく行えなかったので(実に我々は、昨年、アクイレイア会議ののち、いとも敬虔な皇帝テオドシウスに宛てて諸君の敬虔から送られた書簡にしたがって、コンスタンティノポリスに集まったのであり、このコンスタンティノポリスまでの旅だけに備え、この一つの会議についてだけ、諸属州にいる司教たちの同意を携えていた。より長い旅を引き受けることについては、我々は思ってもおらず、コンスタンティノポリスに集まる前には、そのようなことを何も聞いてもいなかった。そのうえ、定められた時間の狭さは、より長い旅の支度にも、さまざまの属州にいる、我々の交わりに属するすべての司教たちに知らせて、彼らから同意を受けるにも、足りなかった)、これらと、そのほか多くの事柄が、多くの者が来るのを妨げたので、我々は次善のこと、すなわち事柄を立て直すためにも、諸君への我々の愛を表明するためにも、次のことを行った。いとも敬愛すべき親愛なる、我々の兄弟にして同労者であるキュリアクス、エウセビオス、プリスキアノスに、喜んで諸君のもとへ旅する労を引き受けてくれるよう、懇願したのである。
Per quos et voluntatem nostram pacificam esse, atque ad unitatem spectare ostendimus; et nostrum pro sana fide zelum manifestum facimus.
PL 13, 1200A彼らを通して、我々は、我々の意志が平和的であり、一致を目指すものであることを示し、健全な信仰のための我々の熱意をも明らかにする。
Caput IV
第IV章PL 13, 1200ANos enim, sive persecutiones, sive imperiales minas, sive crudelitatem praesidum, sive aliam quamcumque tentationem ab haereticis pertulimus, pro evangelica fide, quae Nicaeae, in Bithynia a trecentis et octodecim patribus confirmata est, sustinuimus.
PL 13, 1200A実に我々は、異端者たちから、迫害にせよ、皇帝の脅しにせよ、総督たちの残酷さにせよ、そのほかいかなる試みにせよ、耐えたものはすべて、ビテュニアのニカイアで三百十八人の父たちによって確認された福音の信仰のために耐え抜いた。
Hanc enim et vobis, et nobis, et omnibus qui verae fidei sermonem non pervertunt, probari decet ( quam nos vix tandem retinemus ac servamus): quippe quae antiquissima sit et baptismo consentanea, docens nos credere in nomen Patris et Filii et Spiritus sancti: unam scilicet deitatem, potentiam et substantiam Patris et Filii et Spiritus sancti credentes; aequalem item dignitatem et coaeternum regnum in tribus perfectis hypostasibus seu in tribus perfectis personis.
PL 13, 1200Aこの信仰は、諸君にも、我々にも、真の信仰の言葉を曲げないすべての人にも、是認されるべきである(我々はこれをようやく、辛うじて保ち、守っている)。実にそれは最も古く、洗礼に合致しており、我々に、父と子と聖なる霊の名を信じるよう教える。すなわち、父と子と聖なる霊の神性、力、実体が一つであると信じ、同じく、三つの完全なヒュポスタシス、すなわち三つの完全なペルソナにおいて、等しい品位と共に永遠の王権があると信じる。
Ita ut nec locum habeat Sabellii lues, qua hypostases confundantur, tollanturque proprietates; nec Eunomianorum et Arianorum et Pneumatomachorum obtineat blasphemia, quae substantiam seu naturam ac divinitatem discindit, et increatae sive consubstantiali et coaeternae Trinitati posteriorem quamdam creatam seu diversae substantiae naturam superinducit.
PL 13, 1200Bその結果、ヒュポスタシスが混同され、固有性が取り去られるサベリオスの疫病が居場所を得ることも、実体すなわち本性と神性を引き裂き、造られない、すなわち同一実体で共に永遠の三位一体に、後から造られた、あるいは異なる実体の本性を上乗せする、エウノミオス派、アレイオス派、プネウマトマコイ〔霊と戦う者たち〕の冒瀆が優勢になることもない。
Incarnationis quoque Domini doctrinam incorruptam servamus, neque animae, neque mentis expertem aut imperfectam carnis dispensationem admittentes; sed totum scientes, ante saecula quidem perfectum Dei Verbum, in novissimis autem diebus perfectum hominem propter nostram salutem factum esse.
PL 13, 1200B我々はまた、主の受肉の教えを損なわずに守り、魂も知性も欠く、あるいは不完全な肉における摂理(オイコノミア)を認めることはせず、むしろ全き者として知っている。すなわち、時の前から完全であった神の言葉が、終わりの日々に、我々の救いのために完全な人と成ったのである。
Et fidei quidem, quae constanter a nobis praedicatur, haec est veluti summa. Qua de re si quid amplius desideratis, satis vobis fiet, si tomum Antiochiae a synodo quae illic celebrata est conditum, necnon eum qui superiore anno Constantinopoli ab oecumenica synodo editus est, legere dignemini, quibus in tomis fidem nostram uberius exposuimus, et in haereses recens exortas anathematis sententiam protulimus.
PL 13, 1200Cそして、これがいわば、我々によって揺るぎなく宣べられている信仰の要点である。この件についてさらに望むなら、アンティオキアでそこで開かれた会議が作成したトモス〔文書〕と、昨年コンスタンティノポリスで全地の会議が出したものを、諸君が読んでくれるなら、十分に満たされるであろう。それらのトモスにおいて、我々は我々の信仰をより豊かに述べ、最近起こった異端に対してアナテマの判決を下した。
Caput V
第V章PL 13, 1201ADe particulari autem ecclesiarum administratione, antiqua, ut probe nostis, obtinuit sanctio et sanctorum patrum Nicaeae congregatorum regula, ut in singulis provinciis Episcopi illius provinciae, et si illis placuerit, una cum ipsis finitimi, ordinationes prout utile fuerit faciant.
PL 13, 1201A諸教会の個別の運営については、諸君もよく知るとおり、古い定めと、ニカイアに集まった聖なる父たちの規則が行われており、それぞれの属州では、その属州の司教たちが、また彼らに望ましければ、ともに近隣の司教たちが、有益と思われるに応じて叙階を行う、というものである。
Ex quarum legum praescripto tum reliquas ecclesias a nobis administrari scitote, tum nobilissimarum ecclesiarum creatos esse sacerdotes.
PL 13, 1201Aこの諸規定の命じるところにより、その他の諸教会が我々によって運営されていること、また、いとも名高い諸教会の司教たちが立てられたことを、知るがよい。
Unde etiam Constantinopolitanae ecclesiae recens, ut ita dicamus, fundatae, quam ex haereticorum blasphemia tamquam ex leonis faucibus, per misericordiam Dei nuper eripuimus, reverendissimum ac religiosissimum Nectarium ordinavimus episcopum, in universali concilio, communi omnium consensu, coram religiosissimo imperatore Theodosio, adstipulante omni clero et universa civitate.
PL 13, 1201Aそれゆえ、コンスタンティノポリス教会についても、いわば新たに建てられたもので、異端者の冒瀆から、獅子の口からのように、神のあわれみによって我々が最近救い出したものであるが、いとも敬愛すべき敬虔なネクタリオスを、全体の会議において、すべての者の共通の同意によって、いとも敬虔な皇帝テオドシウスの前で、全聖職者団と全市民の賛同のもとに、司教として叙階した。
Antiquissimae vero vereque apostolicae Antiochenae in Syria ecclesiae, in qua venerandum Christianorum nomen primum auditum est (Act. XI, 26) , reverendissimum et religiosissimum episcopum Flavianum tum illius provinciae tum Orientalis dioecesis episcopi in unum congregati canonice ordinarunt, tota ecclesia consentiente et quasi uno ore virum collaudante.
PL 13, 1201Bまた、シリアの最も古く、まことに使徒的なアンティオキア教会——そこで初めて、尊ぶべきキリスト教徒という名が聞かれた(使徒言行録11:26)——については、いとも敬愛すべき敬虔なフラウィアノスを、その属州の司教たちも東方管区の司教たちも一つに集まって、規定にしたがって叙階した。教会全体が同意し、ほとんど一つの口で、その人を称賛した。
Quam quidem legitimam ordinationem etiam synodus universa suscepit. Hierosolymitanae autem ecclesiae, quae mater est omnium ecclesiarum, reverendissimum ac religiosissimum Cyrillum episcopum indicamus, qui et canonice ab episcopis provinciae olim fuit ordinatus, et plurima variis in locis contra Arianos certamina subiit.
PL 13, 1201Bこの正当な叙階を、会議全体も受け入れた。また、すべての教会の母であるエルサレム教会については、いとも敬愛すべき敬虔なキュリロスが司教であることを我々は告げる。彼はかつて属州の司教たちによって規定にしたがって叙階され、あちこちでアレイオス派に対する多くの戦いを経た。
Caput VI
第VI章PL 13, 1201CQuibus tamquam legitime et canonice constitutis vestram quoque reverentiam gratulari hortamur, intercedente spiritali charitate; et Domini timore omnem quidem humanum affectum comprimente, ecclesiarum autem aedificationem privatae erga singulos benevolentiae vel gratiae praeponente.
PL 13, 1201Cこれらの者たちが、正当に、規定にしたがって立てられたものとして、諸君の敬虔もまた祝福するよう、我々は勧める。霊の愛が間に立ち、主への畏れがあらゆる人間的な情を抑え、諸教会の建設を、個々の人への私的な好意や恩顧に先立てるようにして、である。
Hac enim ratione ubi verbum fidei communi consensu stabilitum, et Christiana charitas inter nos confirmata fuerit, desinemus id dicere quod ab Apostolis condemnatum est: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego autem Cephae (I Cor. I, 12) .
PL 13, 1201C実にこのようにして、信仰の言葉が共通の同意によって据えられ、キリスト教徒の愛が我々のあいだで固められたなら、我々は、使徒たちによって断罪されたあの言葉を言うのをやめるであろう。「私はパウロにつく者、私はアポロにつく者、私はケファにつく者」(一コリント1:12)。
Sed dum omnes videbimur esse Christi, qui non est scissus in nobis, integrum sine ulla scissione. Deo juvante, servabimus corpus Ecclesiae, et ad tribunal Domini cum fiducia stabimus.
PL 13, 1201Dむしろ、我々が皆、我々のうちで分けられていないキリストのものと見られるかぎり、いかなる分裂もなく損なわれぬまま〔底本は scissione のあとに句点を打つが、integrum sine ulla scissione は servabimus corpus Ecclesiae に係ると取った〕、神の助けにより、我々は教会の体を保ち、主の法廷に確信をもって立つであろう。