Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 11, 253BDe Fide. 1. Christianae fidelitatis felicitas maxima est fidei nosse naturam, quae talis ac tanta est, ut unicuique homini non ab alio commodetur, sed ejus ex voluntate nascatur.
PL 11, 253B信仰について。――1. キリスト教的な信仰の誠実さの最大の幸いは、信仰の本性を知ることである。その本性とは、各人にとって他人から貸し与えられるものではなく、その人自身の意志から生まれるという、そのような大いなるものである。
Caeterum si, ut quidam putant, docentis pendet ex ore, procul dubio eodem aut cessante, aut aliter docente consumitur.
PL 11, 254Bところが、ある人々の考えるように、信仰が教える者の口に懸かっているのなら、その者が語るのをやめるか、別のことを教えるかすれば、疑いなく信仰もまた消え失せてしまう。
Huc accedit, quod, nisi insinuationem legis omni devotione succincta praecedens amplectatur fides, quae tam sibi, quam illi credendo praestet effectum; insinuatio inanis erit: quia incredulo credentis fructum praestare non poterit.
PL 11, 254Bこれに加えて、もし信仰が、あらゆる献身をもって身を引き締めつつ、律法の教え込みに先立ってこれを抱くのでなければ——信仰は、自らに対しても律法の教え込みに対しても、信じることによって効果をもたらすのであるが——、その教え込みは空しいものとなる。不信の者に、信じる者の実りを与えることはできないからである。
Denique Abraham placuit Deo credulitate sine lege (Galat. III, 6) , et Judaicus populus displicuit Deo incredulitate cum lege.
PL 11, 255Aかくてアブラハムは、律法なしの信じる心によって神に喜ばれ(ガラテヤ3:6)、ユダヤ人の民は、律法をもちながら不信のゆえに神に喜ばれなかった。
Unde dubium non est legem non posse sine fide, fidem posse sine lege: alioquin isthaec innumerabilis simplicitate sua felicior turba adhuc mortis imperio subjaceret, si legis periti tantum justificari meruissent.
PL 11, 255Aここから、律法は信仰なしにはありえず、信仰は律法なしにありうることは疑いない。さもなければ、その単純さのゆえにより幸いなこの数知れぬ群衆は、いまなお死の支配のもとにあったであろう、もし律法に通じた者たちだけが義とされるに値したのであれば。
At cum scriptum sit, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) , quia non sub lege, sed sub gratia sumus, quae nos diligere Deum, ac soli illi servire in sacramento semel creditae unicae Trinitatis, non argumento, non necessitate, sed voluntate compellit; manifestissimum puto, nimis astuto esse simplicem meliorem: quia simplex omnibus Dei verbis simpliciter credit; astutus autem nimia sapientia infatuatus, inquisitionibus vanis semetipsum confundit.
PL 11, 255Aしかし「文字は殺し、霊は生かす」と書かれており(二コリント3:6)、我々は律法の下にではなく恩寵の下にあるのだから——その恩寵は、ひとたび信じられた唯一の三位一体の秘義において、神を愛し、ただ神にのみ仕えるよう、論証によらず必然によらず、意志によって我々を駆り立てる——、私は、単純な者のほうが、あまりに狡猾な者よりも優れていることは、きわめて明白だと思う。単純な者は神のすべての言葉をそのまま素直に信じるが、狡猾な者は過度の知恵に愚かにされ、空しい詮索によって自分自身を混乱させるからである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 11, 256ASed dicet aliquis: si ita est, nulli ergo lex prodest. Absit. Prodest, et quidem plurimum: nam per ipsam Dei voluntas populis intimatur: per ipsam disciplina coelestis colligitur ac tenetur (Rom. III, 20 et VII, 7) : per ipsam, inquam, genus omne peccati, ne quis imprudens intereat, diffamatur.
PL 11, 256Aしかし、ある者は言うだろう。そうであるなら、律法は誰にも益をもたらさないのだ、と。決してそうではない。益をもたらす。それも最大の益である。律法によって神の意志が諸民に告げられ、律法によって天の教えが集められ、保たれるからである(ローマ3:20, 7:7)。律法によって、と私は言う、あらゆる種類の罪が、誰も知らぬうちに滅びることのないよう、暴かれるからである。
Semper monere non desinit, ignorantia ne quis reatum excuset: nunc severa, nunc blanda demonstrat praemium, demonstrat et gladium, unicuique, quod elegerit, tributura, ut jure possit implere, quod gerit.
PL 11, 256A律法は、無知によって咎を言い逃れる者のないよう、つねに戒めてやまない。あるときは厳しく、あるときは優しく、報いを示し、また剣をも示して、各人に選んだものを与えようとする。自らの行うことを正しく果たせるようにするためである。
Qui ad se veniunt, professionem credulitatis ab eis solam ideo, quia eorum fidem videre non potest, exigit: quam si abesse ex moribus deprehenderit, confestim ut perfidum punit irata quem docuit: nullamque aliam ob caussam promulgatam se esse testatur, nisi ut fides de infidelibus vindicetur.
PL 11, 257A自分のもとに来る者たちから、律法は、信じる心の表明だけを求める。彼らの信仰を見ることができないからである。もしその信仰が振る舞いに欠けているのを見いだせば、教えたその者を、怒ってただちに不実な者として罰する。そして、自らが公布された理由はほかにない、信仰のために、信仰なき者たちに報復がなされるためだ、と証言する。
Denique tolle peccatum; cessat legis imperium. Lex enim, sicut scriptum est, justo posita non est, sed peccatori: quia justus ex fide vivit (I Tim. I, 9; Gal. III, 11) , infidelis injuste.
PL 11, 257Aつまり、罪を取り去れ。律法の支配は終わる。書かれているとおり、「律法は、義人のために置かれたのではなく、罪人のために置かれた」。「義人は信仰によって生きる」からであり(一テモテ1:9; ガラテヤ3:11)、信仰なき者は不義に〔生きる〕。
Errat igitur quisquis disputationem legis aestimat fidem: quisquis duo in unum diversa confundit. Disputatio enim sicut excolit legem, ita, si versuta sit, eradicat fidem: quia fides profecto non est, ubi quaeritur fides.
PL 11, 257Aそれゆえ、律法についての論議を信仰と見なす者は誤っている。互いに異なる二つのものを一つにごちゃまぜにする者は誤っている。論議は、律法を耕すのと同じだけ、もし狡猾であれば、信仰を根こそぎにする。信仰が探し求められるところに、信仰は確かにないからである。
Deinde quia lex communis est, fides vero privata: quia lex semper manat ex libro genitali, fides autem tenaciter inhaeret suo soli proposito. Lex ab alio transit in alium, fides interit, si a suo statu aliquando vel aliquo declinaverit.
PL 11, 257B次に、律法は共通のものだが、信仰は私的なものである。律法はつねに生みの書から流れ出る〔liber genitalis は創世記を指すとも取れるが、定かでない〕が、信仰は自らのただ一つの目的に固く結びついている。律法は人から人へ移るが、信仰は、いつであれ、どの方向へであれ、自らのあり方から逸れるなら、滅びる。
Lex hominis conscientiam alloqui tantum potest, videre autem non potest: fides conscientiam medullitus mundat, ne quid reatui vel intrinsecus debeat: qui enim suam conscientiam non timet, is est qui Deum non timet. Adde, quod lex partibus et discitur et docetur.
PL 11, 258A律法は人の良心に語りかけることしかできず、見ることはできない。信仰は良心を髄まで清め、内側においてさえ咎に負うものが何も残らないようにする。自らの良心を恐れない者は、神を恐れない者だからである。さらに加えよ。律法は部分に分けて学ばれ、教えられる。
Adde, quod tota nec intelligitur, nec tenetur. Adde, quod a quolibet pro ingenii qualitate argumentis asseritur. Adde, quod ab omnibus appetitur, et a nullo completur. Adde, quod index Dei voluntatis est, non Dei originis, aut naturae. III.
PL 11, 258Aさらに加えよ。律法は全体としては理解されず、保たれもしない。さらに加えよ。律法は、誰によっても、才能の質に応じて論拠で主張される。さらに加えよ。律法はすべての人に求められながら、誰にも全うされない。さらに加えよ。律法は神の意志の指標であって、神の起源や本性の指標ではない。III.
Sequitur, ut scire debeamus, utrum tractatum fidei, an fidem tractatus debeamus asserere. Si tractatum fidei dixerimus; vehementer errabimus: subjici enim se loquacitatis artificio fidei natura non patitur, a qua nihil aliud laboratur, nisi ut suis sibi tantum virtutibus approbetur: non enim potest esse perfectum, quod aliunde exspectat sibi aliquid necessarium.
PL 11, 258A次に、我々が知らねばならないのは、信仰の論述を主張すべきか、論述の信仰を主張すべきか、ということである。もし信仰の論述と言うなら、我々は大いに誤る。信仰の本性は、饒舌の技巧に服することを許さないからである。信仰が努めるのは、ただ、自らの徳によってのみ自らに認められること、それだけである。必要なものを他から待つようなものは、完全であり得ない。
Si vero fidem tractatus dicere coeperimus; erit profecto nec nostra, nec sua, sed nec ejus, cujus esse dicetur: quia tractatus fidem cum adstruit, ex eo ipso eam, quo adstruit, destruit: nec ulli dabit, quod non habet; sed potius, ut non habeat, adhuc ipse disquirit.
PL 11, 259Aだが、もし論述の信仰と言い始めるなら、それは確かに、我々のものでも、自らのものでもなく、それがそのものだと言われる者のものでもなくなる。論述は、信仰を築き上げるとき、築き上げるまさにそのことによって、信仰を壊すからである。論述は、持っていないものを誰にも与えない。むしろ、なおも自ら探し求めているので、持ってはいないのである。
Video praeterea, sicut assertorum indicant nomina (quae si auferas, nulla fortassis est pugna), multos fuisse tractatus, multas fides, et quidem novellas, et litis labore ac favore nutritas: quas, quia vera vix potest inveniri, credo, ne populi penuria laborarent, venales esse propositas.
PL 11, 259Aさらに私は見る。主張した者たちの名が示すとおり(その名を取り去れば、争いはおそらくない)、多くの論述があり、多くの信仰があった。しかも新しいものであり、争いの労苦と贔屓によって育てられたものである。まことの信仰はほとんど見いだせないので、民が欠乏に苦しまないよう、売りに出されたのだと私は思う。
Verumtamen ex his omnibus eligendum quid sit, non potest nosci aut comprehendi: quia non erit nec proprium, nec firmum, quod habet statum semper incertum: quippe cum unius electio sit alterius reprobatio: vel si omnes omnino amplectendae sint, ut tot quis habeat fides, quot non habet verba, multo magis nihil habebit, quia tractatus, qui eas genuit, vel quotidie generat, adhuc potest generare: e diverso provocatus, rursus eas pro ingeniorum argumentorumque viribus retractando ac refellendo consumit.
PL 11, 260Aだが、これらすべての中から何を選ぶべきかは、知ることも把握することもできない。つねに定まらぬ状態にあるものは、固有のものでも、堅固なものでもあり得ないからである。一つを選ぶことは、他を退けることだからである。あるいは、すべてを受け入れるべきなら、人は、持っている言葉よりも多くの信仰を持つことになる〔quot non habet verba は字義どおりには「持たない言葉の数だけ」。名づける言葉も足りぬほど多くの信仰を持つ、の意と取った〕。そうなればなおさら、何も持たないことになる。それらを生んだ論述は、毎日生んでおり、なおも生むことができるからである。反対側から挑まれると、論述は、才能と論拠の力に応じて、それらを再び論じ直し、反駁することで使い果たす。
Sin vero, sicut necesse est, una est illa nobilis et antiqua, quae non dicam tractatu, sed ipsius nativitate: porro major est legis, quae Deum Deo credendo promeruit, quaeque credere non didicit, sed praesumpsit; edicat mihi perniciosa ista adinventio tractatus sui, quo proficit pugna?
PL 11, 261Aだが、必然であるように、あの高貴で古い信仰が一つであるなら——それは、論述よりも、とは言うまい、その〔律法の〕生まれそのものよりも古く、まことに律法より年長である〔本文が崩れているらしい。quae non dicam tractatu, sed ipsius nativitate には比較の語が欠けているので、続く major(より年長の)を補って「論述より、とは言わず、律法の生まれそのものより古い」と解した。legis は属格で、比較の奪格の代わりと取った〕。その信仰は、神を信じることによって神の嘉みを得たのであり、信じることを学んだのではなく、先んじて手にしたのである——この有害な考案、論述というものは、私に言い立てるがよい。争いが何の役に立つのか、と。
Ne fides, inquit, intereat, cum male aut creditur, aut docetur. Quod malum est ista ratio, mox videbimus. IV. Nunc scire cupio, fides ex doctrina constet, an ex credulitate, an ex utroque.
PL 11, 261A「信仰が滅びないように」とそれは言う、「悪く信じられ、あるいは悪く教えられるとき」〔に〕。この理屈がどれほど悪いかは、まもなく見よう。IV. いま私が知りたいのは、信仰は教えから成るのか、信じることから成るのか、その両方から成るのか、ということである。
Si ex doctrina constat; non habent ergo fidem, qui litteras nesciunt, sed nec ipsi, qui sciunt: quia legis scientiam observantiamque ad perfectionem perducere nullis rationibus possunt.
PL 11, 261Aもし教えから成るなら、文字を知らない者は信仰を持たないことになり、知っている者さえ持たないことになる。彼らは、律法の知識と遵守を、いかなる論拠によっても完成へ導くことができないからである。
Si ex credulitate, non ei opus est ulla interpretatio: quia sicut semel creditur, ita semel ex eo ipso, quod creditum est, consummata fides, ulta nec minuitur, nec augetur.
PL 11, 262Aもし信じることから成るなら、いかなる解釈も要らない。一度信じられるように、信じられたそのことによって、信仰は一度で成し遂げられ、それ以上減りも増えもしないからである〔底本は ulta。ultra(それ以上)と読む〕。
Sin vero ex utroque; Patriarcharum semensa fides est: ac per hoc illis constitutionis nostrae videlicet decernendi sunt libri, ut possint esse perfecti. O quam misera est fides, quam verba concinnant!
PL 11, 262Aだが、もし両方から成るなら、族長たちの信仰は半ばしか満たされていない〔底本は semensa。ミーニュの脚注 (37) は、semensus を dimensus・emensus と同じく mensura から来た語で「半分の量の」の意とし、族長たちの信仰を、アリウス派の言う信仰の二つの部分のうち一つしか持たない「半分の信仰」と呼んだ皮肉だとする〕。そうであれば、彼らが完全であり得るために、いわば我々の制度の書物が、彼らに割り当てられねばならないことになる。ああ、言葉が組み立てる信仰は、なんと惨めなことか。
O quam debilis, cujus quotidie dissipantur variis argumentationibus membra! O quam indefensa, quae regum, judicum, divitum, aliquoties etiam, quod pejus est, Gentium desiderat per momenta patrocinia! O quam turpis ac lubrica, de qua ludit aliena sententia!
PL 11, 262Aああ、その肢体が日ごとに種々の論証で散らされる信仰は、なんと弱いことか。ああ、折々に、王たち、裁判官たち、富める者たち、さらにはときに——いっそう悪いことに——異邦人たちの庇護を求める信仰は、なんと守りのないことか。ああ、他人の意見にもてあそばれる信仰は、なんと恥ずべく、足場の滑りやすいことか。
O quam adultera, quae non agnoscit, quo auctore sit nata! O quam ridiculosa, quae duobus confligentibus Christianis, ab altero eorum, si non transducitur, perfidia, cum transducta fuerit, fides vocatur! O quam non vera, si factionibus pollet!
PL 11, 264Aああ、誰を創始者として生まれたのかを認めない信仰は、なんと姦通の子であることか。ああ、二人のキリスト教徒が争うとき、一方からは、〔自分の側に〕引き込まれなければ不実と呼ばれ、引き込まれれば信仰と呼ばれる信仰は、なんと笑うべきものか。ああ、党派によって力を得るなら、信仰はなんと真実でないことか。
O quam publicana, cujus fabulantur etiam profani secreta! O quam praesumpta quae mavult magis novellae traditioni suae credi, quam antiquitati, quam Deo Domino dicenti: Rejicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Marc. VII, 9) .
PL 11, 265Aああ、瀆聖の者たちさえ、その秘められたことを語り散らす信仰は、なんと公のものに成り下がっていることか。ああ、自らの新しい伝承が信じられることを、古さよりも、主なる神が言うことよりも望む信仰は、なんと思い上がっていることか。主なる神はこう言う。「汝らは、神の戒めを退けて、汝らの伝承を立てる」(マルコ7:9)。
Sed non eo dico, ut ingratum faciam doctrinae beneficium, sed ut sciat unusquisque, aliud esse fidem, aliud esse tractatum: nec fidem per tractatum posse vel dari, vel nosci, vel destrui. Dari non potest; quia si verbis dari potest, poterit et verbis auferri.
PL 11, 265Aだが、私がこう言うのは、教えの恩恵を恩知らずなものにするためではなく、信仰と論述は別のものであり、信仰は論述によって与えられることも、知られることも、壊されることもできない、と各人が知るためである。与えられることはできない。言葉で与えられ得るなら、言葉で奪われ得ることにもなるからである。
Nosci adaeque non potest; quia fieri potest, ut quis aliud gestet in labiis, aliud in penetralibus cordis. Similiter ne destrui quidem; quia si vera fides est, aliud esse non potest, quam quod est.
PL 11, 265A同じく、知られることもできない。ある人が、唇には一つのことを持ち、心の奥にはもう一つのことを持つことがあり得るからである。同様に、壊されることもできない。もしそれがまことの信仰であるなら、それ以外のものではあり得ないからである。
Igitur cum possibilitatis humanae non sit, fidei videre secreta, nusquam, frater, tua curiositas, nusquam tua proficit pugna: quia quem putas vel de tuis ipsis studiosis fidelissimum, hic infidelis; et quem putaveris infidelem, hic fidelis est.
PL 11, 265Bそれゆえ、信仰の秘められたことを見るのは人間の可能性に属さない以上、兄弟よ、汝の詮索はどこにも益をもたらさず、汝の争いもどこにも益をもたらさない。汝が、汝自身の熱心な者たちの中でさえ最も忠実だと思う者が、不信の者であり、汝が不信の者だと思う者が、忠実な者なのだから。
Forte in eo se quis aestimet fideliorem, si loquatur argute; cum magis verus sit ille fidelis, qui sacra in praedicatione non ultra, quam licitum est, aciem suae tetenderit mentis: eo enim res deducta est, ut fides nostra per Dei requiratur injuriam.
PL 11, 266Aもしかすると、鋭く語るなら自らをいっそう信仰深いと思う者もいよう。だが、聖なる宣教において、許されている以上に自らの心の鋭さを伸ばさない者のほうが、いっそうまことの信仰者である。事はここまで来て、我々の信仰が神への侮辱を通して探し求められるに至ったのである。
Quod futurum Salomon enuntiavit, et cavendum quid sit, his verbis edocuit: Melior, qui deficit sensu in timore, quam qui abundat astutia, et transgreditur legem (Eccli. XIX, 21) .
PL 11, 266Aこのことをソロモンは来るべきこととして告げ、何を避けるべきかを、次の言葉で教え示した。「恐れのうちに分別を欠く者は、巧みさに富み、律法を踏み越える者よりも優れている」(集会の書19:21)。
Et iterum: Noli esse sapiens multum; et noli argumentari plus, quam oporteat (Eccles. VII, 17) . Similiter Paulus: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20) . V. Cum haec ita sint, cur legem lege distringis? Cur sub imagine fidei fidem deponis?
PL 11, 266Aまた、「賢くなりすぎるな。必要以上に論じるな」(コヘレトの言葉7:17)。同様にパウロも言う。「高ぶって考えず、むしろ恐れよ」(ローマ11:20)。V. こうである以上、なぜ汝は律法を律法で引き裂くのか。なぜ信仰の像のもとで信仰を脇に置くのか。
Cur ipsum fontem divinitatis philosophicis argumentis exhaurire conaris? Si peritiam legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce eam sibi non esse contrariam: doce omnia, quae canit, esse credenda.
PL 11, 266Bなぜ汝は、神性の泉そのものを、哲学の論拠で汲み尽くそうとするのか。律法に通じていることを示したいなら、朗読の雲を晴らせ。律法は自らと矛盾しないことを教えよ。律法が歌うことはすべて信じられるべきだと教えよ。
Caeterum si ejus partem probes, reprobes partem; quomodo per hanc fidem quaeris, quam etiam ipsam infidelitatis ream constituis, cum universa non credis? Sin vero fidem spiritus calles, aliquam demonstra virtutem. Impera montibus, ut transferant sese.
PL 11, 267Aさもなければ、もし汝が律法の一部を是認し、一部を退けるなら、すべてを信じない以上、汝はこの律法そのものをも不信の罪に問うているのに、どうしてこの律法を通して信仰を探し求めるのか。だが、もし汝が霊の信仰に通じているなら、何か力を示せ。山々に命じて、自ら移らせよ。
In admirationem tui rictu blandiente leonum rabies evanescat. Sub gressibus tuis maris unda pinguescens, marmoreo stupore solidetur. Cetina cymba inter aestuantis pelagi sollicitos sinus fidem tuam fideliter portet.
PL 11, 267A汝への驚嘆のうちに、獅子の猛りは、媚びる口つきとなって消えうせよ。汝の足の下で、海の波は濃く固くなり、大理石のような硬直となって固まれ。鯨の小舟〔ヨナを運んだ鯨を小舟に見立てるらしい〕は、波立つ大海の不安なうねりのあいだで、汝の信仰を忠実に運べ。
Solis cursus ac Lunae ab occidui carceris receptaculo orationis freno refrena. Anhelantis camini ignis exaestuans, victa natura, sentiat per te tecum et ipse refrigerium. Mortuorum in postliminium vitae animas reductas inspira.
PL 11, 267A太陽と月の運行を、西の牢獄の収め場から、祈りの手綱で引き戻せ。喘ぐ炉の燃え上がる火は、本性を打ち負かされ、汝によって、汝とともに、それ自身も涼しさを感じよ。死者たちの魂を、生への復帰として連れ戻し、息を吹き込め。
Discute laborantibus morbos, cura languores, in tentationibus gaude et in tormentis pro nomine Domini. Si obvenerint dura, fidem, tamquam granum sinapis, te habere demonstra.
PL 11, 267B苦しむ者たちから病を追い払い、衰弱を癒せ。試みの中で、また主の名のために受ける拷問の中で、喜べ。厳しいことが降りかかったなら、汝が信仰を、からし種のようにもっていることを示せ。
Sin vero, quod magis est, sub sono legis ac fidei, saecularis amore jactantiae accensus, nascentis Dei de Deo Spiritusque sancti inaestimabilem incomprehensibilemque divinitatis perpetuitatem, jure ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri, ac discernere posse praesumis; hic tibi ego respondere non audeo: sit quippe cum tutius imperitum videri, quam esse sacrilegum.
PL 11, 267Bだが、もし汝が、さらに重大なことに、律法と信仰の響きのもとで、この世の誇りへの愛に燃え、神から生まれる神〔Dei de Deo〕と聖なる霊の、測り知れず捉え難い神性の永続を、その存在が自らに由来するというまさにその権利において、論拠によって迫り、吟味し、測り、識別できると思い上がるなら、この点で、私は汝にあえて答えない。冒瀆者であるより、無知と見られるほうがより安全だからである。
Et tamen habeo, qui pro me tibi obsistat: nam lex, per quam me forte minus peritum peccare compellis, ipsa te magnopere retundens ac redarguens confutabit, Salomone dicente: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus sis.
PL 11, 268Aそれでも、私のために汝に立ち向かう者が、私にはいる。汝がそれによって、おそらくさほど熟達していない私に罪を犯させようと迫るその律法そのものが、汝を大いにはね返し、論駁して打ち負かすであろう。ソロモンが言う。「汝より高いものを求めるな。汝より強いものを探るな。」
Quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper; et in plurimis operibus illorum non eris curiosus: multos enim seduxit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum (Eccli. III, 22, etc.).
PL 11, 268A「神が汝に命じたことを、汝は常に思え。そして、それらの多くの業において、汝は詮索好きになってはならない。多くの者を、それらについての憶測が惑わし、その思いを空しさの中に引き止めたからである」(集会の書3:22 等)。
Similiter Paulus curioso rescribit dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae, Dei! quam inexquisita sunt judicia illius, et quam investigabiles viae illius! Quis enim cognovit cogitationem Dei (Rom. XI, 33, 34) ? Et tu ejus naturam quaeris?
PL 11, 268A同様にパウロも、詮索好きな者に答えて言う。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きは何と究めがたく、その道は何と探りがたいことか。誰が神の思いを知ったのか」(ローマ11:33, 34)。それなのに汝は、神の本性を探求するのか。
Sed et alio loco hoc, quod agitur, evidenter expressit, cum ad Timotheum loquitur instruendum his verbis: Hortatus sum, ut denuntiares quibusdam, ne perversa doctrina uterentur, neque attenderent fabulis et genealogiis, quae sine fine sunt, quae magis quaestiones praestant, quam veram rationem Dei, quae est in fide.
PL 11, 268Bだが別の箇所でも、パウロは、ここで論じられていることをはっきりと言い表した。テモテを教え導くにあたって、こう語っている。「私は勧めた。ある者たちに、誤った教えを用いず、果てしない作り話や系図に心を向けないよう命じることを。それらは、信仰のうちにある神についての真の理よりも、むしろ論争をもたらす。」
Definitio autem jussionis est charitas ex corde puro et conscientia bona, ex fide simplici (I Tim. I, 3, 4) . VI. Igitur si Dei servus es, stultas et ineruditas quaestiones evita, sciens, quia lites generant.
PL 11, 269A「命令の要は、清い心と良い良心と偽りのない信仰から出る愛である」(一テモテ1:3, 4)。VI. それゆえ、もし汝が神の僕であるなら、愚かで無教養な論争を避けよ。それが争いを生むと知って。
Servum autem Dei non oportet litigare; quia lis et charitatis est hostis, et fidei: quas si quis amiserit, nec divina ille profecto, nec humana cognoscit.
PL 11, 269A神の僕は争ってはならない。争いは愛の敵であり、信仰の敵でもあるからである。これらを失った者は、神的なことも人間的なことも、まことに知ることがない。
Haec, si religiosus es, serva: si vere timoratus, custodi: de eo, quod modum humani sensus excedit, disputare devita.
PL 11, 269Aこれらを、汝が信心深いなら、守れ。まことに神を畏れ敬うなら、保て。人間の感覚の限度を超えることについては、論じるのを避けよ。
Negat quodammodo Deum, quisquis asserit Deum: defensio enim non nisi imbecilli praestatur; nec potest eum revereri, qui ingenii sui putat esse, quod ille fuerit aestimatus.
PL 11, 269A神を擁護する者は、ある意味で神を否定している。弁護は弱い者にしか与えられないからである。神が尊ばれてきたのは自分の才知のおかげだと考える者は、神を畏れ敬うことができない。
Caeterum illa est fidei generositas vera, ut Deo fideliter serviat (Prov. X, 10) ; in solo ipso fiduciam gerat; a fidelitate et fiducia fidelem se vocari cognoscat; inculpatis moribus vivat; conscientia eum bona, non loquacitate, quae mater profecto peccati est, nosse praesumat; Trinitatisque unam potentiae plenitudinem, quae una mente, una credulitate concipitur, non violet, sed honoret .
PL 11, 269Bさて、真の信仰の高貴さとはこうである。神に忠実に仕えること(箴言10:10)、ただ神のみに確信を置くこと、忠実さと確信によって自らが忠実な者と呼ばれると知ること、咎なき行いで生きること、饒舌によってではなく——饒舌はまことに罪の母である——良い良心によって神を知るとあえて言うこと、そして、三位一体の力の一つの充満を——それは一つの心、一つの信じる思いによって把握される——冒さず、むしろ敬うことである。
II. De Spe, Fide et Charitate. I. Tribus in rebus Christiani culminis fundamenta consistunt, id est in spe, in fide, et in charitate; quae ita invicem sibi videntur esse connexa, ut sint alii alia necessaria.
PL 11, 269BII. 希望、信仰、愛について。――I. キリスト教徒の頂の土台は三つのもの、すなわち希望、信仰、愛にある。これらは互いに結び合わされていて、互いにとって他が必要であると見える。
Spes enim nisi praecedat, cui laborat fides? fides si non sit, quomodo spes ipsa nascetur? quibus si deneges charitatem, utraeque cessabunt: quia neque fides sine charitate, neque spes poterit operari sine fide.
PL 11, 269C実際、希望が先立たなければ、信仰は何のために骨折るのか。信仰がなければ、希望自体はどうして生まれるのか。これらから愛を取り去れば、どちらも働かなくなる。愛なしには信仰も、信仰なしには希望も、働くことができないからである。
Itaque Christianus tribus in rebus, si cupit esse perfectus, debet esse constructus; si quid enim ei ex his defuerit, perfectionem sui operis non habebit.
PL 11, 269Cそれゆえキリスト教徒は、完全でありたいなら、三つのものの上に築かれていなければならない。これらのうち何かが欠けるなら、自らの業の完全さをもたないからである。
Unde primo omnium spes nobis proponenda est futurorum, sine qua nec praesentia quidem ipsa stare posse perspicimus. Adeo tolle spem, torpet humanitas tota. Tolle spem, artes virtutesque universae cessabunt. Tolle spem, et interempta sunt omnia.
PL 11, 270Aゆえに何よりもまず、我々は来るべきものへの希望を掲げなければならない。これなしには、現在のものすら成り立ちえないと、我々は見て取る。それゆえ、希望を取り去れば、人間性のすべてが麻痺する。希望を取り去れば、技芸も徳もすべて止む。希望を取り去れば、すべては滅んでいる。
Quid facit ad litteratorem puer, si litterarum non sperat fructum? Quid ratem profundo gurgiti nauta committit, si ei numquam lucrum, numquam portus desideratus occurrit?
PL 11, 270A子どもは、学びの成果を望まないなら、読み書きの教師のもとで何をするのか。船乗りは、利得も、望んだ港も決して現れないなら、なぜ船を深い渦に委ねるのか。
Quid miles, non dicam horridae hyemis, aut torridae aestatis injurias, sed seipsum contemnit, si gloriae spem futurae non gerit? Quid agricola semina spargit, si sudoris sui praemium non colligit messem?
PL 11, 270A兵士は、将来の栄光への望みをもたないなら、恐ろしい冬や焼けつく夏の害は言うまでもなく、自分自身までなぜ軽んじるのか。農夫は、自らの汗の報いである刈り入れを集められないのなら、なぜ種を蒔くのか。
Quid Christianus credit in Christum, si promissum sibi ab eo perpetuae felicitatis tempus non credit esse venturum? II.
PL 11, 270Aキリスト教徒は、キリストが約束した永遠の幸福の時が来るとは信じないなら、なぜキリストを信じるのか。II.
Sed spes ex fide est, quae quamvis in futuro sit posita, fidei tamen est jure subjecta; ubi enim fides non est, nec spes est; fides enim spei substantia est, et spes fidei gloria; quoniam praemium, quod spes habet, fides meretur; quae quidem pro spe pugnat, sed sibi vincit.
PL 11, 270Bしかし希望は信仰から生じる。希望は未来に置かれているとはいえ、権利上、信仰に従属している。実際、信仰のないところに希望はない。信仰は希望の実体であり、希望は信仰の栄光である。希望がもつ報いを、信仰が得るからである。信仰は希望のために戦うが、勝つのは自らのためである。
Amplectenda est igitur, fratres, tenaciter nobis, et omni genere custodienda virtutum; in hanc fortiter incumbendum; ipsa est enim vitae nostrae immobile fundamentum, invictum adversus diaboli impetus propugnaculum pariter, ac telum, animae nostrae impenetrabilis lorica, legis compendiosa ac vera scientia, daemonum terror, martyrum virtus, Ecclesiae pulchritudo, vel murus, Dei ministra, Christi amica, spiritus sancti conviva.
PL 11, 270Bそれゆえ、兄弟たちよ、我々はこれ〔信仰を指すと取った〕をしっかりと抱きしめ、あらゆる種類の徳をもって守らなければならない。これに力強く身を傾けなければならない。これこそ我々の命の動かぬ土台、悪魔の突撃に対する不敗の防塁であり、同時に投げ槍、我々の魂の貫かれえぬ胸当て、律法の簡潔で真実な知、悪霊どもの恐怖、殉教者たちの力、教会の美、また城壁、神の仕え女、キリストの友、聖なる霊の食卓の客である。
Huic et praesentia subjacent et futura; ista, quia contemnit; illa, quia sua esse praesumit. Nec spes timet, ne non veniant; quia ea semper secum suis in virtutibus portat.
PL 11, 270Cこれに、現在のものも将来のものも従う。現在のものは、これがそれを軽んじるがゆえに、将来のものは、これがそれを自らのものと確信するがゆえに。希望は、それらが来ないのではないかと恐れない。それらを常に、自らの徳のうちに、自らとともに携えているからである。
Hoc est, quod Abraham contra spem in spem credidit Deo, ut fieret pater multarum gentium (Rom. IV, 18) .
PL 11, 270Cアブラハムが、希望に逆らって希望をもって神を信じ、多くの民の父となったのは、このことである(ローマ4:18)。
Contra spem autem est, quod impossibile est, ac non videtur: sed possibile hac spe fit, cum Dei dicto indubitanter ac fortiter creditur; dicit enim Dominus: Omnia possibilia credenti (Marc. IX, 22) .
PL 11, 270C希望に逆らうとは、不可能であって、見えないことである。だが、神の言葉が疑いなく強く信じられるとき、この希望によって、それは可能となる。主が言うからである。「信じる者には、すべてが可能である」(マルコ9:22)。
Unde Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Gen. XV, 6) ; qui ideo justus, quia fidelis; justus enim ex fide vivit (Gal. III, 6) ; ideo fidelis, quia credidit Deo; quia nisi credidisset, neque justus, neque pater gentium esse potuisset.
PL 11, 271Aゆえにアブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕(創世記15:6)。彼は信仰ある者であるがゆえに義人である。義人は信仰によって生きるからである(ガラテヤ3:6)〔引照はミーニュの刷るまま。この句はガラテヤ3:11にあたる〕。神を信じたがゆえに信仰ある者である。もし信じなかったなら、義人にも諸国民の父にもなりえなかったからである。
Quapropter manifestum est, spei ac fidei unam inseparabilemque esse naturam: quia in homine ex his quaecumque defecerit, ambae moriuntur.
PL 11, 271Aそれゆえ明らかなのは、希望と信仰の本性は一つであり、分かつことができないということである。人間において、これらのうちどちらが失われても、両方が死ぬからである。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 11, 271AFides itaque vel maxime res propria nostra est, Domino ipso dicente: Fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52) .
PL 11, 271A信仰は、それゆえ、何にもまして我々に固有のものである。主自身が言っているとおりである。「汝の信仰が汝を救った」(マルコ10:52)。
Igitur si nostra est, servemus ut nostram, ut jure speremus aliena; nemo enim censum decoctori committit, nec desertorem praemiis triumphalibus honorabit, maxime cum scriptum sit: Qui habet, dabitur illi et abundabit; qui autem non habet, etiam id, quod habet, auferetur ab eo (Matth. XIII, 12) .
PL 11, 271Aそれゆえ、信仰が我々のものであるなら、我々のものとして守ろう。そうすれば、他の者のもの〔神の賜物〕をも当然に望みうる。破産者に財産を預ける者はいないし、脱走兵に凱旋の褒賞を与えて名誉を授ける者もいないのだから。まして、「持つ者には与えられ、豊かになる。持たない者からは、持っているものまでも取り上げられる」(マタイ13:12)と書かれているのだから。
Per hanc, fratres, a Deo Henoch meruit cum corpore contra legem naturae transferri. Per hanc evadens Noe non invenit, cum quo diluvium fuisse conferret. Per hanc Abraham ad Dei pervenit amicitiam. Per hanc Isaac praeter caeteros enituit (Heb. XI, 5, 7, 8, 20) .
PL 11, 271B兄弟たちよ、この信仰によってエノクは、自然の法に反して、体のまま神によって移されるに値した。この信仰によって〔洪水を〕逃れたノアは、洪水があったことを語り合う〔conferret は「比べ合わせる」とも取れるが、洪水があったことを共に語る相手と解した〕相手を、一人も見いださなかった。この信仰によってアブラハムは神の友となるに至った。この信仰によってイサクは、ほかのだれよりも際立った(ヘブライ11:5, 7, 8, 20)。
Per hanc Jacob Deo colluctari praevaluit. Per hanc Joseph Aegyptum suae ditioni subjecit (Gen. XXXII, XLI) . Haec Moysi in mari Rubro terram vitream fecit (Exod. XIV, 22) .
PL 11, 271Bこの信仰によってヤコブは神と格闘して打ち勝った。この信仰によってヨセフはエジプトを自らの支配に服させた(創世記32, 41)。この信仰はモーセのために、紅海でガラスのような地をつくった(出エジプト記14:22)。
Haec, ut cursus soliti contempta mensura Jesu Nave desiderio pareretur, soli, lunaeque suos frenos induxit (Jos. X, 13) . Haec de armato Golia David inermi triumphos attulit (I Reg. XVII) . Haec in Job inter crebra et ingentia mala non desperavit (Job. I et II) .
PL 11, 271Bこの信仰は、慣れ親しんだ運行の尺度が顧みられず、ヨシュアの願いがかなえられるように、太陽と月にそれぞれの手綱をかけた(ヨシュア記10:13)。この信仰は、武装したゴリアトに対して、武器をもたないダビデに勝利をもたらした(サムエル記上17)。この信仰は、ヨブにおいて、重なる甚大な災いのただなかで望みを失わなかった(ヨブ記1, 2)。
Haec in Tobiae caecitate medica fuit (Tob. XI) . Haec in Daniele ora leonibus alligavit (Dan. VI) . Haec in Jona cetum in cymbam convertit (Jon. II) .
PL 11, 272Aこの信仰は、トビアの盲目にあって医者となった(トビト記11)。この信仰は、ダニエルにおいて獅子の口を縛った(ダニエル6)。この信仰は、ヨナにおいて、鯨を小舟に変えた(ヨナ2)。
Haec in Machabaeicae germanitatis exercitu sola vicit. (II Mach. VII.) Haec in tribus pueris ignes amoenos effecit (Dan. III) . Haec mare pedibus ambulari posse in Petro praesumpsit (Matth. XIV, 29) .
PL 11, 272Aこの信仰は、マカバイの兄弟たちの軍勢において、ただ独りで勝利した(マカバイ二7)。この信仰は、三人の若者において、炎を心地よいものとした(ダニエル3)。この信仰は、ペトロにおいて、海を足で歩いて渡れると見込んだ(マタイ14:29)。
Per hanc Apostoli multos in nitidam cutem leprae deformis contagiosis scabiosisque crassantium ulcerum spoliavere verticibus.
PL 11, 272Aこの信仰によって使徒たちは、多くの者から、醜いらい病の、うつりやすくかさぶただらけの、膿んで厚くなってゆく潰瘍の頂を剥ぎ取り、清らかな肌へと変えた。
Per hanc, inquam, caecos videre, surdos audire, mutos loqui, claudos currere paralyticos reformari, de obsessis daemones fugere, mortuosque saepe ipsos a sepulcris cum suis sibi exsequiis reverti jusserunt, ut omnes mirarentur fieri lacrymas gaudii, quae nunc fuerant orbitatis.
PL 11, 272Aこの信仰によって、と言おう、使徒たちは、盲人が見、聾者が聞き、口のきけない者が語り、足の不自由な者が走り、中風の者が元の姿に戻り、憑かれた者から悪霊が逃げ去るよう命じた。また、死者さえもがしばしば墓から、自分の葬列を伴ったまま立ち返るよう命じた。それは、先ごろまで死別の涙であったものが、喜びの涙になるのを、すべての人が驚いて見るためであった〔ミーニュの脚注 (17) は、この nunc を、キケロの nunc reus erat などと同じく「つい先ごろまで」の意とする〕。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 11, 272BSed longum est, fratres, ire per singula, maxime quia charitas sua ingerit fortiora; quae est ita rebus universis praedita, ut sit omnium jure ipso regina.
PL 11, 272Bしかし、兄弟たちよ、一つ一つを巡るのは長くなる。とりわけ、愛がおのずからより強い論拠を持ち出してくるからである。愛はあらゆるものをこれほど豊かに備えていて、まさにその権利によって万物の女王である。
Triumphet licet, quibus vult virtutibus, fides, ac spes multa et magna proponat; tamen sine hac utraeque non stabunt; fides primo omnium si seipsam non amet, spes si non ametur. Adde, quod fides sibi soli prodest; charitas omnibus.
PL 11, 272B信仰はどんな徳を誇って凱旋してもよい。希望も多くの大きなことを掲げてよい。それでもこの愛なしには、そのどちらも立たない。信仰はまず何よりも自分自身を愛さなければ立たず、希望は愛されなければ立たない。さらに加えよ。信仰は自分一人にだけ益をもたらすが、愛はすべての人に益をもたらす。
Adde, quod fides non gratis pugnat; charitas autem etiam ingratis conferre consuevit. Adde, quod fides non transit in alium; charitas, parum est dicere transit, in alium, quae transit in populum. Adde, quod fides paucorum est; charitas omnium.
PL 11, 272Bさらに加えよ。信仰は報いもなしに戦うことはないが、愛は恩知らずの者にさえ施すのを常とする。さらに加えよ。信仰は他の人に移らないが、愛は——「移る」と言うのでは足りない——他の人に移るどころか、民に移る。さらに加えよ。信仰は少数の者のものだが、愛はすべての人のものである。
Adde, quod spes ac fides tempus habent; charitas autem finem non habet (I Cor. XIII) , momentis omnibus crescit, quantoque ab ea diligentibus invicem creditur, tanto invicem plus debetur.
PL 11, 272Cさらに加えよ。希望と信仰には時があるが、愛には終わりがない(一コリント13)。愛はあらゆる瞬間に増し加わり、互いに愛し合う者たちに愛から貸し与えられるものが多ければ多いほど、それだけ互いに負うものも多くなる〔creditur(貸される)と debetur(負われる)は貸し借りの語で対をなす。creditur は「信じられる」とも読める〕。
Non quemquam pro persona diligit, adulari quia nescit; non pro honore, quia ambitiosa non est; non pro sexu, quoniam illi unus est ambo; non pro tempore, quia varia non est; non aemulatur, quia invidia quid sit, ignorat; non inflatur, quia humilitatem colit; non malum cogitat, quia simplex est; non irascitur, quia etiam injurias libenter amplectitur; non fallit, quia fidem ipsa custodit; non ulla re indiget, quia ei praeter quod est, nihil est necessarium.
PL 11, 273A愛は人を、その人の身分のゆえに愛することはない。へつらうことを知らないからである。地位のゆえにでもない。野心的ではないからである。性のゆえにでもない。愛にとっては男女は一つだからである。時のゆえにでもない。移り気ではないからである。妬まない。嫉みが何であるかを知らないからである。高ぶらない。謙遜を重んじるからである。悪を思わない。素直だからである。怒らない。侮辱さえ喜んで受け入れるからである。欺かない。自ら信実を守るからである。何ものをも欠かない。愛にとっては、愛であるということのほかに必要なものはないからである。
Haec rura, urbes ac populos, composita pacisque conservat. Haec circa regum latera securos gladios facit. Haec bella premit, lites tollit, jura evacuat, fora compescit, odia eradicat, iras extinguit.
PL 11, 273A愛は田野も都市も諸民も、平和の取り決めも〔底本は composita pacisque。ミーニュの脚注 (22) は、composita pacis を和平を結ぶときに取り決められた協定の意とし(ホラティウスの amara curarum に似た省略)、que を句の二語目に付けるのはゼノの書き癖だとする〕保つ。愛は王たちの傍らで剣を安全なものにする。愛は戦を抑え、訴訟を除き、法を空しくし、広場を静め、憎しみを根こそぎにし、怒りを消す。
Haec mare penetrat, orbem circuit, commercio nationibus necessaria subministrat. Potentiam, fratres, cito ejus edicam. Quidquid locis natura negaverit, charitas reddit. Haec conjugalis affectus duos homines sacramento venerabili unam cogit in carnem.
PL 11, 273B愛は海を貫き、世界を巡り、交易によって諸国民に必要なものを供給する。兄弟たちよ、愛の力をすぐに言い表そう。自然が場所に与えなかったものを、愛は返す。愛は、夫婦の情によって、二人の人を尊ぶべき秘跡で一つの肉へと結びつける。
Haec humanitati praestat esse, quod nascitur. Hujus est munus, quod cara uxor, quod generosi liberi, quod veri sunt patres. Hujus est munus, quod alii, ut nos, aut plusquam nos, proximi, vel amici sunt nobis.
PL 11, 273B愛は人類に、生まれる者があることを与える〔humanitati praestat esse, quod nascitur は取りにくい。人類に子が生まれて続いていくこと(前節の夫婦の結びつきを受ける)を言うと取った〕。愛しい妻、気高い子供たち、まことの父たちがいるのは愛の賜物である。ほかの人々が我々のように、あるいは我々以上に、近しい者や友となるのも愛の賜物である。
Hujus est munus, quod diligimus servos, ut filios; ac nos illi colunt libenter, ut dominos. Hujus est munus, ut, non dicam notos, aut amicos, sed saepe etiam eos, quos numquam vidimus, diligamus.
PL 11, 273B我々が奴隷を子のように愛し、彼らもまた喜んで我々を主人として敬うのは、愛の賜物である。知り合いや友は言うに及ばず、しばしば一度も会ったことのない人々さえ愛するのも、愛の賜物である。
Hujus est munus, quod antiquorum aut virtutes ex libris, aut ex virtutibus libros agnoscimus.
PL 11, 273B昔の人々の徳を書物から、あるいは徳から書物を知るのも、愛の賜物である。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 11, 273CSed quid ergo diutius demorer in humanis, quasi sola isto affectu sint praedita? Nonne videmus omne animantium genus congregatione, concordia testari charitatem; atque ita omnes motus quasi uno sensu magistra dilectione converti, ut quivis intelligat, hoc fieri non posse sine naturalis amicitiae disciplina?
PL 11, 273Cでは、人間のことになぜさらに長く留まるのか。あたかも人間だけがこの感情を備えているかのように。あらゆる種類の生き物が、群れ集うことと和合によって愛を証ししているのを、我々は見ていないか。しかも、すべての動きが、愛を師として、いわば一つの感覚で向きを変えるので、これが自然な友愛の教えなしには起こりえないことを、誰でも理解するほどである。
Quid autem pro se in necessitatibus gerant, omnibus nota porcorum quotidiana propemodum tam jucundi certaminis exempla declarant: quia aliquis eorum cum forte de numero audacis lupi rabie rotatus, in praesens periculum coeperit infestationibus tyrannicis duci, omnes repente concelerant; laboranti subveniunt; pene armis ipsis inimici certatim se crebro subjiciunt; ingenti fragore confundunt; exsertisque mucronibus sordidis, velut testudine quadam resistunt; vincuntque facilius charitate, quod sigillatim nuda vix possunt superare virtute.
PL 11, 274A彼らが窮地において自らのために何をなすかは、すべての人に知られている、ほとんど毎日のように見られる、これほど快い闘いの例、すなわち豚たちの例が示している。その中の一頭が、たまたま群れのうちから、大胆な狼の猛り狂いに追い回され、僭主的な襲撃によって目前の危険へ引きずり込まれ始めると、皆がたちまち駆けつけ〔底本は concelerant。「ともに急ぐ」と解した〕、苦しむ者を助ける。ほとんど敵の武器そのものの下へ、競って何度も身を投げ出し、すさまじい物音で敵を混乱させ、汚れた牙を突き出して、いわば亀甲陣のように抵抗する。そして、個々では裸の力でほとんど打ち負かせないものを、愛によってより容易に打ち負かす。
Elementa quoque ipsa, fratres, satis diversa satisque repugnantia olim deprehendisset interitus, nisi ea invicem mutuis aequalibusque temperantiae dotata muneribus, perennis connubii fideli propagine benigna charitas illigasset.
PL 11, 274A兄弟たちよ、元素そのものも、互いにまったく異なり、まったく反発し合っているのだから、とうの昔に滅びが捕らえていたであろう。もし善意の愛が、それらに互いに等しい節度の賜物を相互に備えさせ、永続する婚姻の忠実な連なりによって結び付けていなかったならば。
Nihil est prorsus, quod sine hac gratum, sine hac pacificum, sine hac fidele, sine hac securum, sine hac gloriosum, sine hac Deo junctum, sine hac possit esse perfectum.
PL 11, 274Bこれなしに、喜ばしいもの、平和をもたらすもの、忠実なもの、安全なもの、栄光あるもの、神と結ばれたもの、完全なものでありうるものは、およそ何もない。
Denique cum Dominus interrogaretur, quod esset summum legis sacrae praeceptum, sic ait dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Et secundum simile huic: Diliges proximum tuum, tamquam teipsum.
PL 11, 274Bそこで主は、聖なる律法の最大の掟は何かと問われたとき、こう語った。「汝の主なる神を、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くし、汝の力を尽くして愛せよ。」また第二の掟も、これに似ている。「汝の隣人を、汝自身のように愛せよ。」
In his duobus praeceptis pendet omnis lex, et prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40) . Unde manifestum est, dilectionem virtutum omnium divinarum esse substantiam naturalemque magistram: quoniam ex lege discitur, sed in mentibus nascitur: lex enim pendet ex charitate, non charitas pendet ex lege, sacra Scriptura dicente: Justo lex posita non est, sed peccatori (I Tim. I, 9) .
PL 11, 274B「この二つの掟に、すべての律法と預言者が掛かっている」(マタイ22:37, 39, 40)。ここから明らかなのは、愛があらゆる神的な徳の実体であり、生来の師であるということである。愛は律法から学ばれるが、心の内に生まれるからである。律法が愛に掛かっているのであって、愛が律法に掛かっているのではない。聖書が言うとおりである。「義人のために律法は置かれたのではなく、罪人のために置かれた」(一テモテ1:9)。
Peccator autem ille est, qui charitatem non habet Dei: ac per hoc operanti iram recte subjacet legi. Atqui forte aliquis dicat, lex spernenda est, quia justo necessaria non est, peccatori vero molesta est.
PL 11, 274C罪人とは、神への愛をもたない者である。それゆえ、怒りを働かせる律法のもとに、当然服している。だが、おそらく誰かはこう言うであろう。律法は軽んじられるべきだ、義人には必要でなく、罪人にはまことに煩わしいのだから、と。
Absit, fratres: imo potius veneranda est, quia veritatis speculum, quia rigida quaedam dilectionis est forma: quidquid enim a justo didicit, id facere injustum quoque compellit: bifarie inclyta, unum glorificando, alium corrigendo.
PL 11, 275Aとんでもない、兄弟たちよ。むしろ尊ばれるべきである。律法は真理の鏡であり、愛のいわば厳格な型だからである。律法は、義人から学んだことは何であれ、不義の者にもそれを行うよう強いる〔didicit の主語は律法と取った〕。律法は二重の意味で名高い。一方を栄光づけ、他方を正すことによって。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 11, 275AConstat ergo omne Christianitatis magis in charitate, quam in spe, vel fide esse depositum: sicut evidens testatur exemplum, Judas Iscariotes traditor Domini, et spem et fidem perdidit: quia charitas in ipso non mansit: nam et haereses et schismata sic disseminantur, cum inflata fides ac spes, dilectionis a fundamento velluntur.
PL 11, 275Aかくして、キリスト教の全体は、希望や信仰よりもむしろ愛に託されていることが明らかである。明白な実例が証しするとおり、主を引き渡した者イスカリオテのユダは、希望も信仰も失った。愛が彼のうちにとどまらなかったからである。異端や分裂もまた、このようにして広まる。膨れ上がった信仰と希望が、愛という土台から引き抜かれるときに。
Quid autem sine charitate sint non tantum istae, sed et aliae quoque virtutes, indice Paulo cognoscite: Et si habuero, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem non habeam nihil sum.
PL 11, 275Aだが、愛がなければ、これら〔信仰と希望〕だけでなく、ほかの徳もまた何であるかを、パウロの指し示すところによって知るがよい。「たとい私が、山をも移すほどのあらゆる信仰を持っていても」と彼は言う、「愛を持たないなら、私は無に等しい。」
Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. I, 2, 3) . Charitas enim, fratres, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
PL 11, 275B「また、たとい私が自分の持ち物をすべて貧しい人々の食物として分け与え、また焼かれるために自分の体を引き渡しても、愛を持たないなら、私には何の益もない」(一コリント1:2, 3)〔底本の引照は崩れている。一コリント13:2-3 に当たる〕。なぜなら、兄弟たちよ、「愛はすべてを愛し、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを耐え忍ぶ。」
Charitas numquam excidit (Ibid., 7 et 8) . Igitur non immerito Dominus Deus proximi dilectionem commendat: quoniam solam praesumit servare posse, quod praecipit.
PL 11, 275B「愛は決して絶えることがない」(一コリント、7と8)〔ミーニュは Ibid. として章を刷らない。一コリント13:7-8 に当たる〕。それゆえ、主なる神が隣人への愛を勧めるのは当然である。神は、自らの命じることを守りうるのは愛だけであると見込んでいるからである。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 11, 275BPrimum est itaque dilectionis officium, Deo refundere, quod nati sumus: solique debere, quod vivimus; nihilque prorsus cordis nostri in penetralibus retinere, quod alieno jure servemus.
PL 11, 275B愛の第一の務めは、我々が生まれたことを神に返し、我々が生きていることをただ神にのみ負うこと、そして我々の心の奥の間に、他者の権利のもとに保っておくものを何一つ留めないことである。
At cum ab eodem hujus devotionis invitatione inhabitari, seu nos in ipso habitare coeperimus, sicut Joannes dicit; Deus charitas est; qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16) ; tunc demum, fratres, charitatem per semetipsum ei condigne reddemus, quia facta commutatione, quod ejus est, fit pro partibus nostris.
PL 11, 275Bしかし、この献身への招きによって、我々が同じ神の住まいとなり〔ab eodem … inhabitari は受動で、同じ神が我々のうちに住むことを言う〕、あるいは我々が神のうちに住み始めたとき——ヨハネが言うとおり、「神は愛である。愛にとどまる者は神にとどまり、神もその者にとどまる」(一ヨハネ4:16)——、そのときこそ、兄弟たちよ、我々は愛を、神自身を通して〔per semetipsum は、主語の「我々」自身とも、愛である神自身とも取れる。後者と解した〕ふさわしく神に返すであろう。交換がなされたので、神のものが我々の側の分となるからである。
Sequens est, ut etiam proximos eo affectu, quo nos ipsos diligimus, diligamus: maxime cum cognationis ipsa hoc exigant jura: clamat enim propheta: Deus unus creavit vos. Nonne pater unus est omnium vestrum (Mal. II, 10) ?
PL 11, 276A次いで、我々自身を愛する思いをもって隣人をも愛することである。とりわけ、血縁の権利そのものがこれを要求するのであるから。預言者は叫ぶ。「一人の神が汝らを創造した。父は汝ら皆にとって一人ではないか」(マラキ2:10)。
Quisquis igitur nobilitatis suae conscientiam retinet, diligit fratrem: nec aliquid audire exspectat ex lege, ne admonitione, pietati aliquid derogetur: tantumque se in ipso amat, ut oderit se sine ipso.
PL 11, 276Aそれゆえ、自らの高貴な生まれの自覚を保つ者は、兄弟を愛する。律法から何かを聞くのを待たない。戒めのために、敬虔が少しでも損なわれることのないようにである。そして兄弟のうちにある自分をあまりに愛するので、兄弟なしの自分を憎むほどである。
Accedit ad cumulum, quod ideo Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, ut contemplatione imaginis pateremur reverentiam veritatis; in eaque res conditione dimissa est, ut si quid mali, vel boni cuiquam fecerimus, Deo fecisse videamur; propter quod non immerito Joannes peculiaris arcanorum Domini consultor constanter edicit: Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est: qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere (I Joan. IV, 20) .
PL 11, 276Aこれに加えて、神が人を自らの像と似姿に造ったのは、像を見つめることによって、我々が真理への畏敬を身に受けるためであった。そして事物は、次の定めのもとに置かれた。すなわち、我々が誰かに悪を為しても善を為しても、神に為したと見なされるように、という定めである。それゆえ、主の秘められた事柄の特別な相談役であるヨハネは、当然のことながら絶えず宣言する。「もし誰かが『私は神を愛する』と言いながら、その兄弟を憎むなら、偽り者である。目に見える兄弟を愛さない者は、見えない神を愛することができない」(一ヨハネ4:20)。
Decertemus igitur, fratres, inter nos mutui amoris aemulatione gloriosa; imaginemque Dei dignissime venerando, declaremus quid ipsi veritati debeamus, scientes, quoniam si quis imaginem laeserit, in exitium suae animae incitat veritatem.
PL 11, 276Bそれゆえ、兄弟たちよ、相互の愛の栄えある競い合いによって、我々のあいだで争おう。そして神の像を最もふさわしく敬うことによって、我々が真理そのものに何を負っているかを明らかにしよう。誰かが像を傷つけるなら、自らの魂の滅びのために真理を駆り立てることになると知りつつ。
Nec est dicto longe probatio. Si inclyti cujusquam Regis (hominis tamen) vultus, quivis ulla violaverit ratione; nonne continuo velut sacrilegii commissi capitales poenas luit? quanto magis in Dei causa fortius praecavendum est, quem solum veretur, quidquid in virtutibus naturae a Regibus ipsis quoque metuitur?
PL 11, 276Bこの言葉の証明は遠くにない。もし名高い王(といっても人間であるが)の顔を、誰かが何らかの仕方で傷つけたなら、たちまち冒瀆を犯した者として死刑に相当する罰を受けるではないか。まして神の事柄においては、いっそう強く用心せねばならない。自然の力あるもののうちにあって、王たち自身からも恐れられているものすべてが、ただこの神だけを畏れているのだから。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 11, 276CSed necessario unicuique sinceri amoris est noscenda proprietas, ne sub sono nominis committatur regula veritatis; est enim et alius amor. sane saluti nostrae contrarius cui recte hominis forma tribuitur, quia temporalis ac fragilis esse cognoscitur.
PL 11, 276C真実の愛の固有の性質は、各人が必ず知っておかねばならない。名の響きのもとで真理の規範が損なわれぬためである。愛にはもう一つ別のものがあるからだ。それは我々の救いにまさに〔sane の係りは定かでない。「まさに」と取った〕反するものであり、これには人間の姿を当てるのが正しい。時の中にあり脆いものと知られるからである。
Ideo lineamento puerili depingitur, quia ejus lasciva lubricitas nec annis senilibus temperatur. Ideo nudus, quia voluntas ejus est turpitudo. Ideo pennatus, quia in quaecumque conceperit, velociter ruit.
PL 11, 277Aゆえにそれは少年の姿に描かれる。その放縦な浮わつきは老年を迎えても和らがないからである。ゆえに裸である。その意志が恥ずべきものだからである。ゆえに翼がある。何を孕もうと、たちまちそこへ突き進むからである。
Ideo telis facibusque constructus, quia illicitis ardoribus semper junctus est gladius. Ideo autem caecus, quia cum exarserit, non aetatem considerat, non formam, non sexum, non gradum, non sacrosanctum illum saltem sanae pietatis affectum.
PL 11, 277Aゆえに矢と松明を備えている。禁じられた情熱には、つねに剣が結びついているからである。さらにゆえに盲目である。燃え上がったときには、年齢も、容貌も、性も、身分も、少なくとも健全な敬愛のあの神聖不可侵の情さえも顧みないからである。
Hic facibus suis Evae pectus incendit. Hic Adam suis telis occidit. Hic Susannam conatus est duorum seniorum aut prodigiosis ignibus subjicere, aut parricidali gladio jugulare.
PL 11, 277Aこれはその松明でエバの胸を焼いた。これはその矢でアダムを殺した。これはスザンナを、二人の長老の怪しげな炎に屈させるか、近親殺しの剣で喉を断つかしようと企てた。
Hic Joseph mulieri flagitat esse violentum; quem etiam, dum denudat, esse non invenit impudicum. Hic synagogam expugnavit, cum sua illi arma concedit. Hic ubique turbulentus, ubique fertur insanus.
PL 11, 277Bこれはヨセフが女に対して乱暴に及ぶよう〔violentum が誰に向けた暴力かは明示されない。女に対してと取った〕迫る。だが彼の衣を剥いだときにさえ、彼が恥知らずであるとは見いださなかった〔denudat と invenit の主語は定かでない。前後の Hic に合わせて愛と取ったが、衣を剥いだ女(創世記39:12)とも取れる〕。これは会堂を攻め落とした。自らの武器をそれに貸し与えたときである〔sua illi arma concedit の主語は定かでない。愛が自らの武器を会堂に貸し与えたと取った〕。これはどこでも騒ぎを起こし、どこでも狂って突き進む。
Promittit, fallit, dat, tollit: nunc tristis, nunc hilaris, nunc humilis, nunc elatus, nunc ebrius, nunc jejunus, nunc accusator, nunc reus. Jocatur, ludit, pallet, tabet, suspirat, celat, obsequitur: aut tentat, aut decipit, pejusque blanditur, quam furit.
PL 11, 277B約束し、欺き、与え、奪う。あるときは悲しみ、あるときは陽気に、あるときは卑屈に、あるときは高ぶり、あるときは酔い、あるときは飢え、あるときは告発者、あるときは被告となる。冗談を言い、戯れ、青ざめ、やつれ、ため息をつき、隠し、へつらう。試みるか欺くかであり、荒れ狂うよりも悪質に甘言を弄する。
Occasionem ullam prorsus nocendi non praeterit. Vultis scire, quod malum sit? in ipso fructu suo etiam ipse se odit.
PL 11, 277B害を加える機会は、およそ一つとして見逃さない。諸君、それがいかなる悪か知りたいか。その実りの中にあって、これは自分自身をさえ憎むのである。
Venenis ejus quotidie totus exaestuat mundus: pestiferisque voluptatibus ita corrupta sunt omnia, ut quidquid in eo geritur, non debere diligi a nobis sacris vocibus dum jubetur, recte sapientibus exsecrabilis esse videatur, Joanne dicente: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt.
PL 11, 277Bその毒によって全世界が日々煮えたぎっている。万物は有害な快楽によってすっかり腐敗しており、世にあって行われることはすべて、我々が愛してはならぬと聖なる声によって命じられているので、賢い者たちには当然ながら忌むべきものと見える。ヨハネはこう言っている。「世を愛するな、世にあるものをも愛するな」。
Si quis dilexerit mundum, non est charitas patris in illo: quoniam omne, quod in mundo est, concupiscentia est carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi: quae non est a patre, sed ex concupiscentia mundi (I Joan. II, 15, 16) : per hanc enim diabolus cum diverse hominum mentes capit ac decipit, sic cupido vocitari a luxuriosis suis, sibi cultoribus, coepit.
PL 11, 277C「もし世を愛する者があれば、その内に父への愛はない。世にあるものはみな、肉の欲、目の欲、世の野心だからである。それは父から出るものではなく、世の欲から出る」(一ヨハネ2:15, 16)。というのも、この欲によって悪魔が人々の心をさまざまに捕らえて欺くとき、悪魔は自らの放縦な者たち、〔すなわち〕自らの崇拝者たちから〔sibi cultoribus の係りは定かでない。luxuriosis suis と同格と取った〕、このように「クピド」〔欲望の意〕と呼ばれるようになったからである。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 11, 278ANunc ergo videamus, unde vera charitas veniat, ubinam consistat, cui vel maxime debeatur. Utique illi, qui hominem fecit; qui ei munus perpetuae charitatis similitudinem suam tradidit; qui orbem terrae donavit: qui omnia elementa mundi cum animantibus suis ejus potestati subjecit; qui ei annos, tempora menses, noctes, dies, clarissimosque duos regalium orbium currus munerifero semper vicissitudinis delectamento servire praecepit; qui eum supradicti amoris male dulcibus venenis occisum, infernaeque sedi submersum, majestatis suae sacramento vivificatum, insuper regni coelestis participatione ditavit.
PL 11, 278Aさて、それでは、まことの愛はどこから来るのか、どこに留まるのか、とりわけ誰に負うべきものなのかを見ることにしよう。それはほかでもなく、人を造った者に対してである。すなわち、永続する愛の賜物として、自らの似姿を人に授けた者、地の円を人に与えた者、世界のあらゆる元素を、そこに生きる者たちとともに人の権能に服させた者、年、季節、月、夜、昼、そして王者の輪をなす二つの輝かしい戦車〔日と月〕を、移ろいの喜びという贈り物を絶えず携えて人に仕えるよう命じた者に対してである。さらに、先に述べた愛の悪しき甘い毒によって殺され、冥界の座に沈められた人を、自らの威厳の秘義〔sacramentum は儀礼(秘跡)とも取れるが、死と冥府に沈んだ人を生かす救いの業の全体を言うと取った〕によって生かし、そのうえ天の国にあずかることで富ませた者に対してである。
O charitas, quam pia et quam opulenta! o quam potens! nihil habet, qui te non habet. Tu Deum in hominem demutare valuisti. Tu eum breviatum, paulisper ab majestatis suae immensitate peregrinari fecisti. Tu virginali carceri novem mensibus religasti.
PL 11, 278Bおお愛よ、なんと敬虔で、なんと豊かで、なんと力あることか。汝を持たぬ者は何も持たない。汝は神を人へと変じさせることができた。汝は神を縮め、しばらくのあいだ、その威厳の広大さから遠く旅をさせた。汝は神を、乙女という牢に九か月のあいだ繋いだ。
Tu Evam in Mariam redintegrasti. Tu Adam in Christo renovasti. Tu sacram crucem in salutem perdito jam mundo providisti. Tu mortem Deum mori docendo vacuasti. Tuum est, quod cum occiditur ab hominibus Deus omnipotentis Dei filius, nullus irascitur de duobus.
PL 11, 278B汝はエバをマリアにおいて回復させた。汝はアダムをキリストにおいて新たにした。汝はすでに滅びた世を救うために、聖なる十字架を備えた。汝は神に死ぬことを教えて、死を空しくした。全能の神の子である神が人々に殺されても、二者〔父と子〕のどちらも怒らないのは、汝のゆえである。
Tu populi coelestis animam tenes, cum ornas pacem, fidem custodis, amplecteris innocentiam, veritatem colis, patientiam diligis, spem repraesentas. Tu diversos homines moribus, aetatibus, ditione, ex una natura unum spiritum, unum efficis corpus.
PL 11, 278B汝は天の民の魂を保つ。それは汝が平和を飾り、信仰を守り、無垢を抱き、真理を崇め、忍耐を愛し、希望を現前させるときである。汝は、習俗も年齢も身分も異なる人々を、一つの本性から、一つの霊、一つの体にする。
Tu martyres gloriosos a confessione Christiani nominis nullis tormentis, nulla novitate mortis, nullis praemiis, nullis amicitiis, nullis affectibus, omni sane tortore pietatis mordacitate pejoribus, separari permittis. Tu, ut nudum vestias, nuda esse contenta es.
PL 11, 278C汝は、栄光ある殉教者たちが、キリスト教徒の名の告白から引き離されることを、どんな責め苦によっても、死の目新しさによっても、報酬によっても、友情によっても、情愛によっても――情愛は、敬虔を噛み砕くことにおいて、どんな拷問吏よりも確かに悪質である――許さない。汝は、裸の者に着せるために、自ら裸でいることに甘んじる。
Tibi fames saginatio est. Si panem tuum inops esuriens manducaverit, tuus census est, totum in misericordiam habere, quod habes. Tu sola rogari non nosti. Tu oppressos vel cum dispendio tui incunctanter eripis in qualibet angustia constitutos Tu caecorum oculus.
PL 11, 279A汝にとって飢えは飽食である。貧しい者が飢えて汝のパンを食べるなら、汝の財産とは、持つものをすべて慈しみのために持つことである。汝だけは、乞われることを知らない〔乞われるのを待たずに与える、の意と取った〕。汝は、自らの損失があろうとも、どんな窮地にある虐げられた者をも、ためらわずに救い出す。汝は盲人の目である。
Tu pes claudorum. Tu scutum fidelissimum viduarum. Tu melior pupillorum, plus quam uterque, parens. Tibi oculos nunquam siccos esse aut misericordia permittit, aut gaudium. Tu tuos ita diligis inimicos, ut inter eos charosque tibi quid distet, nemodiscernat.
PL 11, 279A汝は足なえの足である。汝はやもめたちのいと忠実な盾である。汝は孤児たちにとって、より善い、両親以上の親である。汝の目が決して乾くことを、慈しみも喜びも許さない。汝は自分の敵をも愛するので、敵と汝の愛する者とのあいだにどんな違いがあるのか、誰も見分けられない〔底本は nemodiscernat と続けて刷る。nemo discernat と読む〕。
Tu, inquam, coelestia humanis, humana coelestibus jungis arcana. Tu divina custodis. Tu in Patre imperas. Tu tibi in Filio obtemperas. Tu in Spiritu sancto exsultas. Tu cum in tribus una sis, nullo pacto divideris; nulla humanae curiositatis calumnia commoveris.
PL 11, 279A汝は、天のものを人のものに、人のものを天のものに、秘められたしかたで結ぶ〔arcana の係りは定かでない。副詞的に「秘められたしかたで」と取った〕。汝は神のものを守る。汝は父において命じ、子において汝自身に従い、聖なる霊において喜び躍る。汝は三者において一つであるから、決して分かたれず、人間の好奇心の中傷によっても揺るがされない。
A Paterno fonte in Filio tota refunderis; et tamen tota ubi refunderis, nec recedis. Recte Deus diceris: quia Trinitatis potentiam sola convertis. III. De Justitia.
PL 11, 280A汝は父なる泉から、子において、全体として注ぎ出される。しかも全体として注ぎ出されながら、注ぎ出されたもと〔父〕から退くことがない〔tota ubi refunderis, nec recedis は意が取りにくい。ubi を unde の意に取り、父を離れないと解した〕。汝が神と呼ばれるのは当然である〔一ヨハネ4:8「神は愛である」を踏まえる〕。三位一体の力を、ひとり汝のみが〔自らへと〕向けるからだ〔convertis の目的語と意味は定かでない。「向ける」と取った〕。III. 正義について。
I. Fortassis de circumstantibus doctis quispiam in cachinnos erumpat, quod homo imperitissimus et elinguis, aliquid audeam de justitia disputare, de cujus proprietate excellentes ingenio et doctrina viri nihil certi libris ingentibus prodiderunt.
PL 11, 280AI. 聞いている学者たちの中に、もしかすると、どっと笑い出す者がいるだろう。きわめて無知で口もきけぬ私が、正義について論じようとするからである。その固有の性質について、才知と学識にすぐれた人々が、膨大な書物の中でも何一つ確かなことを伝えていないというのに。
Sed ego non curem, de me quemadmodum quis jocetur: non enim in Ecclesia Dei fucatus quaeritur sermo, et non veritas pura; a qua longe omnes illi non immerito aberraverunt, qui justitiam Dei manere in eloquentiae viribus aestimabant.
PL 11, 280Aだが私は、誰かが私をどう嘲ろうと気にしない。神の教会において求められるのは、飾り立てた言葉ではなく、純粋な真理だからである。神の正義が雄弁の力に宿ると考えた者たちは、この真理から遠く離れたが、それも無理からぬことであった。
Denique cum eam comprehendere non possent (neque enim poterant sine magisterio divinae sapientiae, cujus notitiam non habebant,) duas asseruere justitias, unam civilem, alteram naturalem: quarum fecit apertissime, cum ad Romanos loqueretur Apostolus, mentionem dicens: Nam justitiam Dei ignorantes, et suam volentes constituere, justitiae Dei non obedierunt. (Rom. X, 3.) Sed cum de futuro nihil opinantes, praesentis tantum vitae commoda inspiciunt, falsamque adversus veram pro vera defendunt; sic utramque mediis e manibus, oculis patentibus, perdiderunt: Dei, cum stultam putant, quod elaboret dispendio suae, non dicam facultatis, sed etiam, si opus sit, et salutis, alii magis prodesse, quam sibi: suam, quia quamvis sit sapientiae nomine falso vestita, tamen suis commodis consulendo, quod sine alienis incommodis omnino non potest procurari, a quovis vere stultissimo negari non possit injusta.
PL 11, 280Bつまり彼らは、正義を把握することができなかったので――神の知恵の教えを受けずには把握できなかったし、その知恵の知識を彼らはもたなかったのだ――二つの正義を主張した。一つは市民の正義、もう一つは自然の正義である。使徒はローマの人々に語ったとき、このことをきわめて明らかに述べている。「神の正義を知らず、自分の正義を立てようとして、神の正義に従わなかった」(ローマ10:3)。しかし彼らは、来るべきことについては何も思わず、現在の生の利益だけを見て、偽りの正義を、真の正義に対抗して、真のものとして擁護するので、両方を、まさに手の中から、目を開いたまま失ってしまった。すなわち神の正義を失ったのは、それを愚かだと思うからである。他人のほうを自分より益するために、財産と言わずとも、必要ならば自らの安全さえ損なうほど骨折るのだから、と。そして自分の正義を失ったのは、それが知恵という偽りの名をまとっているとはいえ、自分の利益を図ることで――他人の不利益なしには決して成し遂げられないことであるから――まことに愚かきわまる誰であっても、それが不正であることを否定できないからである。
II. Caeterum si scire potuissent veram justitiam, cujus est immortalitas merces, propterea simulatae stultitiae velamine adopertam, ut res magna magnis virtutibus magnisque laboribus quaereretur; incunctanter optarent stulti judicare se justi, quam sapientes injusti: maxime cum jam sit eorum fraus omnis in medio, non enim rem valuerunt transferre, sed nomina, justitiam stultitiae, injustitiam sapientiae vocabulis infamantes: quae si ad sua corrigas propriisque sedibus reddas, invenies injustitiae magis stultitiam, justitiae sapientiam convenire; quod etiam sacrae legis testimoniis probare non desinam, cujus ista sunt verba: Nam quia sapientiam Dei non cognovit saeculum per sapientiam, Deus optimum existimavit per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21) .
PL 11, 282AII. そもそも彼らが、不滅を報いとするまことの正義を知りえたなら――その正義は、大いなるものが大いなる徳と大いなる労苦によって求められるように、見せかけの愚かさという覆いで包まれているのだが――ためらいもなく、愚かでも正しいと自ら判ずるほうを、賢くても不正だと判ずるほうより望んだであろう。とくに、彼らの欺きがいまや白日のもとにあるのだからなおさらである。彼らは事物を移しえず、名を移しただけだった。正義を愚かさという語で、不正を知恵という語で貶めたのである。これらを本来の持ち主に正して、固有の座に戻すなら、愚かさは不正に、知恵は正義にこそふさわしいと分かるだろう。私は聖なる律法の証言によっても、これを証明することをやめない。その言葉はこうである。「世は知恵によって神の知恵を知らなかったので、神は、宣教の愚かさによって、信じる者たちを救うことを最善と考えた」(一コリント1:21)。
Et iterum manifestius: Si quis inter vos videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit prudens: nam hujus mundi sapientia stultitia est apud Deum (I Cor. III, 18, 19) .
PL 11, 283Aそして、さらに明らかに言う。「汝らの中で、この世で自分は賢いと思う者がいるなら、賢くなるために愚かになれ。この世の知恵は、神のもとでは愚かだからである」(一コリント3:18,19)。
Ob quam causam idem Deus per prophetam hactenus protestatur: Non glorietur sapiens in sua sapientia, neque glorietur fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et judicium et justitiam super terram (Jerem. IX, 23, 24) .
PL 11, 283Aこの理由から、同じ神は預言者を通してこう言明している。「賢い者はその知恵を誇るな。強い者はその強さを誇るな。富む者はその富を誇るな。誇る者は、次のことを悟り、知ることを誇れ。我は主であり、地の上に慈しみと裁きと正義を行う者であると」(エレミヤ9:23,24)。
O quam paucissimis verbis omne hoc mundi enixe quod geritur negotium, peroravit! his enim tribus rebus, quae fundamenta sunt omnium vitiorum, violentis quasi quibusdam tempestatibus naufragatum momentis universis in interitionem cogitur omne genus humanum.
PL 11, 283Bおお、世で熱心に営まれているこの営みのすべてを、なんとわずかな言葉で言い尽くしたことか。あらゆる悪徳の土台であるこの三つのものによって、まるで荒れ狂う嵐に遭うかのように、あらゆる瞬間に難破して、人類全体が滅びへと追いやられるのである。
Namque sapientia densis exaestuans argumentis, suasorio ac delectabili luculentae orationis compta mendacio, armata vocis tuba et gladio linguae, omnes actus ad se trahit, congregat turbas, concionatur; lites sic discernit, ut seminet, pravos ac lubricos colligit mores; legibus suis suas leges impugnat: jus jure distringit.
PL 11, 283Bすなわち知恵は、濃密な論証で沸き立ち、輝かしい弁論の説得力ある快い偽りで飾り立て、声のラッパと舌の剣で武装して、あらゆる行いを自らに引き寄せ、群衆を集め、民会で演説する。訴訟を裁くにも、争いを蒔くようにして裁き〔ut seminet の目的語は示されない。lites を受けて「争いを」と補った〕、曲がった滑りやすい習俗をかき集める。自らの法で自らの法を攻撃し、法を法で引き裂く。
Quis non videat numquam recti aliquid illam facere vel fecisse, quod fecerit? Vultis scire, quam justa sit? miseram se putat, nisi everterit veritatem.
PL 11, 283C知恵が何かを正しく行うこと、あるいは行ったためしが、何を行おうとも一度もないことを、誰が見ずにいられようか〔底本は「quod fecerit」。quodcumque fecerit の意に取った〕。諸君は、それがどれほど正しいかを知りたいか。真理を覆さないかぎり、自分は惨めだと思っているのである。
Caeterum fortitudo, quae hominibus est cum feritate communis, omne jus in viribus habet; quod facere praevaluerit, aestimat rectum: ideoque sine ulla reverentia divinae atque humanae religionis delet abrupte igni ferroque cum sua sibi tota substantia incolas, civitates, et rura, nihil omnino metuens amicae mortis fiducia; denique quod sapientia legibus per industriam colligit, uno impetu aliquotiens clusis oculis illa dispergit.
PL 11, 284A次に強さは、人間が獣と共有するものであり、あらゆる法を力に置く。自分がなしえたことを正しいと見なす。それゆえ、神の宗教にも人間の宗教にも少しも敬意を払わず、住民も、都市も、田園も、その全財産もろとも、火と剣で唐突に滅ぼし、死を友とする確信ゆえに、まったく何ひとつ恐れない。さらに、知恵が勤勉によって法に集めたものを、強さは目を閉じて、ひと突きでときに散らしてしまう。
Tertio dives est avaritia, utraeque cujus exaggerare opulentiam velocitate mira contendunt; cui totus militat mundus; aetas cui universa deservit. Proh nefas! quae istae sunt tenebrae? inest omnibus, et ab omnibus, quasi non sit, arguitur.
PL 11, 284A第三に、富んでいるのは貪欲である。〔知恵と強さの〕二者は、貪欲の富を増すことに驚くべき速さで励む〔底本は utraeque。ミーニュの脚注 (13) は、utraeque を、それまで論じてきた雄弁(知恵)と強さ、すなわち貪欲に加担する二者を指すとする〕。全世界が貪欲のために戦い、あらゆる世代がそれに仕える。ああ、なんという罪か。この闇は何なのか。貪欲はすべての人の中にいるのに、すべての人から、いないかのように責められる。
Accusatur, et tamen colitur: jugulat, et amatur. Invincibile profecto calamitatis est genus, cui, subjugata sapientia, serviet virtus. III.
PL 11, 284B責められながら崇められ、喉を切りながら愛される。まことにこれは、打ち勝ちえない災いの類である。知恵が屈服させられたのちには、力もこれに仕えるだろう〔virtus はここでは徳ではなく、先の「強さ」を言うと取った〕。III.
Videtisne jam manifeste sapientiam hujus mundi non esse justitiam? et quidem nec veram sapientiam: quia fieri non potest, ut verus sapiens non sit et justus: justus adaeque verus non sit et sapiens: quia justus esse non potest stultus, neque sapiens injustus, ipsa ratione docente: qui enim stultus est, quid sit bonum ac malum, nescit; nec potest scire, quid reprobet, quid teneat; et ideo semper peccat, quod est justitiae contrarium: justus autem ab omni peccato se abstinet: quod propterea facit, quia pravi bonique notitiam gerit, quod est utique sapientis.
PL 11, 284B諸君はもう、この世の知恵が正義ではないことをはっきり見ているか。しかも、それはまことの知恵でさえない。まことに賢い者が正しくない、ということはありえず、まことに正しい者が賢くない、ということもありえないからである。正しい者が愚かであることはなく、賢い者が不正であることもない。理そのものが教えるとおりである。愚かな者は、善と悪が何であるかを知らず、何を退け、何を保つべきかも知りえない。それゆえ、つねに罪を犯すが、これは正義に反することである。ところが正しい者はあらゆる罪を慎む。それは邪悪なものと善いものの知識を持っているためで、これはまさに賢者のものである。
Unde fit, ut numquam justus possit esse, qui stultus est: neque sapiens, qui fuerit injustus. Caeterum sive justo, sive sapienti si alterum defuerit ex duobus, quod illi putaverunt, nec sapiens profecto erit ille, nec justus. IV.
PL 11, 284Cしたがって、愚かな者が正しいことは決してありえず、不正であった者が賢いこともありえない。さらに、正しい者にせよ賢い者にせよ、二つのうち一方が欠けているならば、――彼らはこう考えたのだが――その者は賢くもなく、正しくもないだろう。IV.
Satis, ut opinor, praestigiae mundanae patuerunt: in quibus cum peritius agant universi homines, quam dici potest, superfluum est demorari.
PL 11, 285Aこの世の幻惑は、私の思うところ、十分に明らかになった。そこでは、すべての人が言い表せないほど巧みにふるまうので、とどまって論じるのは余計である。
Unde nunc ad veram justitiam veniamus, omnium fontem matremque virtutum: quae praeter caeteras tota se ad alienas utilitates colligit atque explicat, sciens, quid Deo principaliter debeatur, nihil sibi ipsa concilians, nihil proprium derelinquens, nisi quod fideliter sine ulla jactantia ejus fungitur voluntate.
PL 11, 285Aそこで、今度はまことの正義に進もう。正義はあらゆる徳の泉であり母である。ほかの徳にもまして、全体を挙げて他人の益のために集まり、広がっていく。神に第一に何を負うかを知り、自分のためには何も得ようとせず、固有のものを何も残さず、ただ忠実に、何の誇りもなく、神の意志を果たすのみである。
Est autem in publicum tota prominens atque diffusa: sic tamen, ut sentiri se magis cupiat, quam videri: plane cauta, ne quam declinet in partem, ne in aliquo quo se ipsa reprehendat, ne opere coepto umquam deficiat.
PL 11, 285A正義は全体として公共のために進み出て、広がっている。ただし、見られることよりも感じられることを望む。とりわけ、どちらかの側に逸れないよう、自らを咎めるようなことを何ひとつしないよう〔ne in aliquo quo se ipsa reprehendat は動詞を欠き、本文が崩れているらしい。「自らを咎めることになる何事においても過たないよう」の意に解した〕、始めた働きを決して投げ出さないよう、注意深い。
Haec captivorum juga redemptionibus frangit: incarceratis medendo plus carcerem novit blanda pervigil cura: aegritudinem cum aegro partitur: abjecta cadavera intecta inhumataque esse non patitur: in pauperos miserosque sua necessitate neglecta pietatis largiter et furtim semina spargit: nec rogari se permittit, nec vicaria laudis remunerari mercede: hoc damnum grave: hoc aestimat crimen: nam nihil relinquendo sibi, beata cupiditate antecedit avaritiam: homines enim illa possidet; ista Deum.
PL 11, 285B正義は身代金によって捕虜たちの軛を砕く。獄中の者を癒すとき、優しく寝ずに見守るその配慮は、牢獄をいっそうよく知っている〔「牢獄をいっそうよく知る」の意は、獄中に通いつめることと取った〕。病を病人と分かち合う。見捨てられた屍が、覆われず葬られないままでいることを許さない。貧しい者〔底本は pauperos。pauperes と読む〕、惨めな者に、自らの必要を顧みず、敬虔の種を惜しみなく、またひそかにまく。乞われることも、賞賛という代わりの報酬で報われることも許さない。これを重い損失、これを罪と見なす。自分には何も残さないことで、祝福された欲望によって貪欲に先んじるのである。前者〔貪欲〕は人間を所有するが、後者〔正義〕は神を所有するのだから〔illa と ista の指すものは、貪欲と正義と取った〕。
Adhuc accipite, ad propriam sedem palmamque propositam quanto amore, qua devotione festinet.
PL 11, 285Bさらに聞け。正義が、自分にふさわしい座と、前に置かれた勝利の棕櫚へ、どれほどの愛と献身をもって急ぐかを。
Si quis eam provocat in judicium, ut ejus auferat tunicam, libens illi pallium quoque concedit; maledicitur, et benedicit: caeditur et gratias agit: jugulatur, et non repugnat: pro percussoribus suis Deum insuper exorat.
PL 11, 285Bもし誰かが正義を裁判に引き出して、その下着を奪おうとするなら、喜んで上着までも与える。呪われても祝福し、打たれても感謝し、喉を切られても逆らわず、そのうえ自分を打つ者たちのために神に願う。
Una illi sola principalis sollicitudo ac maxima est cautio, ne quid mundo debeat, ne quid horum digne patiatur.
PL 11, 285C正義にとって、ただ一つの第一の気遣いと最大の用心は、この世に何も負わないこと、これらのいずれをも当然のこととして被らないことである。
Hanc, qui divinas litteras aut non legerunt, aut lectas irritas putaverunt, beneficio abjecti impolitique sermonis, tamen dicentis: Nisi credideritis, neque intelligetis (Is. VII, 9, ex LXX interp.) , stultam putant irridentque quasi vanam, quod cum possit bonis frui mundi, ac negligat, sponte se faciat infelicem; non credentes, quia Dei praecepta custodiens, hujusmodi officiis saeculares obterens voluptates, cum fuerit victor carnisque nexibus liber, repromissae immortalitatis inaestimabili beatitudine perfruetur.
PL 11, 285C神の文書を読まなかった者、あるいは読んでも無効だと見なした者は、卑しく洗練されない言葉のせいで――しかしその文書は「汝らが信じないなら、理解もしないであろう」(イザヤ7:9、七十人訳による)と言っているのだが――この正義を愚かだと思い、むなしいものとして嘲笑する。世の善を享受できるのに、それをなおざりにして、自ら進んで不幸になるからだと。彼らは信じないのだ。正義が神の掟を守り、こうした務めによって世俗の快楽を踏みにじるなら、勝利者となり、肉の絆から解き放たれたとき、約束された不滅の、計り知れない至福を享受するということを。
V. Sed quid ad nos, quid illi dicant? insignis vir sicut ait noster: Novit Deus cogitationes sapientium, quia sunt stultae (Ps. XCIII, 11) .
PL 11, 286AV. しかし、彼らが何と言おうと、我々に何の関わりがあるか。我々のあのすぐれた人物〔使徒パウロを指すと取った。引用の文言は詩篇よりも、パウロが一コリント3:20 で引く形に近い〕が言うとおりである。「神は賢者たちの思いを知っている。それが愚かなものだからである」(詩篇93:11)。
Nostram nobis stultitiam derelinquant: habeant secum sapientiam suam; cujus quidem sectatores pene omnes conspicor Christianos, qui perfectam putant esse justitiam, propria tueri, aliena non quaerere, sapientiae verae negligentes imperium, quod verbis hujusmodi continetur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua: et da pauperibus, et tolle crucem tuam, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .
PL 11, 286A彼らには、我々の愚かさを我々に残させておけ。自分の知恵は自分で持っておけ。しかし私は、その知恵に従う者が、ほとんどすべてキリスト教徒であると見ている。彼らは、自分のものを守り、他人のものを求めないことが完全な正義だと考え、真の知恵の命令をなおざりにしている。その命令は次の言葉に含まれている。「汝が完全になろうと望むなら、行って、汝のすべてを売り、貧しい者たちに与え、汝の十字架を取り、来て、我に従え」(マタイ19:21)。
De hoc nescio, quid possit quispiam promovere; unum tamen scio, quia nullus est nostrum, qui non momentis omnibus elaboret, ut plus habeat, quam habebat; quod cum nititur, avaritiae utique partes agit, quae est inimica justitiae.
PL 11, 286Bこれについて、誰が何を申し立てうるのか、私は知らない。ただ一つ私が知っているのは、我々の中に、あらゆる瞬間に、持っていた以上を持とうと骨折らない者はいない、ということである。それを目指すとき、その者はまさに正義の敵である貪欲の役を演じているのである。
Adeo inde est, quod frumento paucorum horrea plena sunt, inanis plurimorum venter. Inde populis deteriora mensuris pretia, quam inopia.
PL 11, 286Bだからこそ、少数の者の穀倉は穀物で満ち、大多数の者の腹は空である。ここから、民にとって、値は欠乏そのものよりも、量りのゆえに悪くなる〔mensuris の係りは定かでない。「量りのゆえに」と取った〕。
Inde fraus, perjurium, rapinae, lites ac bella: quotidie mugitibus alienis quaeritur lucrum; et proscriptio industria vocitatur: et appetitio rei alienae sub praetextu propriae defensionis ac diligentiae callidissimis argumentis urgetur, ut quis indefensus, aut innocens, quod habet, legibus perdat; quod est omni violentia deterius: quia illud, quod vi eripitur, non numquam repeti potest: quod legum circumscriptionibus, non potest.
PL 11, 286Bここから、欺き、偽りの誓い、略奪、訴訟、戦争が生まれる。日々、他人の呻きによって利益が求められ〔底本は mugitibus(牛の鳴き声)。他人の呻きの比喩と取った〕、財産没収が勤勉と呼ばれ、他人の物への欲求が、自己防衛と配慮の口実のもとに、きわめて巧妙な論法で推し進められる。その結果、守りのない者、あるいは無実の者が、持っているものを法によって失う。これはあらゆる暴力より悪い。力ずくで奪われたものは、ときに取り戻せるが、法の策略によるものは取り戻せないからである。
Glorietur, qui volet, ista justitia: verumtamen sciat, quia misero est miserior, qui miseriis ditatur alienis.
PL 11, 286Cこの正義を誇りたい者は誇れ。だが知れ。他人の不幸で富む者は、惨めな者より惨めであると。
Quisquamne justum putet, qui utilitatem rei familiaris pietati praeponit? qui, hominibus fame laborantibus ac nuditate, pascit tineas, curculiones, ac vermes? qui quod habet, infelici tenacitate non aliis tantum, sed etiam sibi ipsi subducit? VI.
PL 11, 287A家産の利益を敬虔に優先する者を、誰が正しい者と考えるだろうか。人々が飢えと裸に苦しむのに、衣蛾と穀象虫と虫を養っている者を。持っているものを、不幸な固執によって、他人からだけでなく、自分自身からさえ取り上げている者を。VI.
Sed, inquies, justum est, ut mea servem, aliena non quaeram. Hoc etiam Gentes dicere consueverunt. Caeterum apud Deum quam sit injustum, mox videbimus.
PL 11, 287Aしかし、「自分のものを守り、他人のものを求めないことは正しい」と汝は言うだろう。これは諸国民もよく言うことである。だが神のもとでそれがどれほど不正であるかは、すぐに見よう。
Nunc primo omnium, optime Christiane, scire cupio, quae sint tua, cum sint timentibus Deum universa communia, sicut scriptum est: Turba autem eorum, qui crediderant, animo ac mente una agebant (Act. IV, 32) : nec fuit inter illos discrimen ullum, nec quidquam suum ex bonis putabant, quae eis erant: sed erant illis omnia communia, sicut dies sol, nox, pluvia, nascendi atque moriendi conditio: quae humano generi, sine personarum aliqua exceptione, aequabiliter justitia est divina largita.
PL 11, 287Aまず何よりも、いとも善きキリスト教徒よ、私は知りたい。神を畏れる者たちにはすべてが共有であるのに、何が汝のものなのかを。こう書かれているとおりである。「信じた者たちの群れは、心も思いも一つにして行動した」(使徒言行録4:32)。彼らのあいだにはいかなる区別もなく、自分たちのものとなった財産のうち、何一つ自分のものとは考えなかった。すべてが彼らには共有であった。昼、太陽、夜、雨、生まれ、そして死ぬという条件がそうであるように。神の正義はこれらを、人を分け隔てすることなく、人類に等しく与えたのである。
Cum haec ita sint, procul dubio non est a Tyranno dissimilis, qui solus habet, quod potest prodesse commodis plurimorum.
PL 11, 287Bこのとおりである以上、多くの人々の益になりうるものをひとり抱えている者は、疑いもなく僭主と異ならない。
Quid? quod paupere quotidie moriente oppressione, fame, frigore, injuria, amicum tibi excolis aurum: custodis argentum: vestem pretiosam ornamentaque superba et supervacanea pro sacrosancto habes, sicut idolum: te per momenta componis, dives in publico, ditior in secreto: nec intelligis, quia homini inopia morienti, tantis opibus qui cum possit subvenire, non subvenit, ipse eum videtur occidere?
PL 11, 287Bどうだ。貧しい者が日ごとに、虐げ、飢え、寒さ、不正によって死んでゆくというのに、汝は金を友として大事にし、銀を守り、高価な衣と、豪奢で無用な飾りを、偶像のように聖なるものとして持ち、刻々と身づくろいをして、人前では富み、人目につかぬところではさらに富んでいる。だが気づいていないのか。困窮のうちに死にゆく人を、これほどの富があって助けられるのに助けない者は、自らその人を殺しているように見えるということに。
O quantarum neces animarum in phaleris pendent ornatae matronae! ornamentum cujus unum si solvas in pretium, distribuasque necessitatibus singulorum, ex eorum respiratione cognosces, quantorum malo ille constat ornatus. VII.
PL 11, 287Cああ、飾り立てた貴婦人たちの胸の飾りには、いかに多くの魂の死が懸かっていることか。その飾りを一つでも金に換え、一人ひとりの必要に分け与えてみよ。彼らが息をつくさまから、その装いがどれほど多くの者の災いによって成り立っているかを知るであろう。VII.
Filios, inquit, habeo, quos nudare non debeo. Ista est infidelitatis excusatio, quam Spiritus sanctus per prophetam retundit hactenus dicens: Adolescentior fui, et senui: et numquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Ps. XXXVI, 25) : Et iterum, Divites eguerunt et esurierunt, requirentes autem Dominum non minuentur omnibus bonis (Ps. XXXIII, 11) : quod probare exemplo perfacile est.
PL 11, 287C「私には子らがいる。裸にしてはならない」と言う。これは不信仰の言い訳であり、聖なる霊は預言者を通して次のように言ってこれを退ける。「私は若かったが、年老いた。義人が見捨てられたのも、その子孫がパンを求めるのも、私は見たことがない」(詩篇36:25)。また、「富む者は乏しくなり、飢えた。しかし主を求める者は、あらゆる良きものに事欠くことはない」(詩篇33:11)。このことは例によって示すのがまことに容易である。
Meminimus in Regnorum proditum libris (III Reg. XVII) , famis tempore, quo totus passim populus moriebatur, Eliae alimenta poscenti memorabilem viduam ultimam victus sui filiorumque substantiam non partitam, sed totam dedisse, maluisseque se cum liberis suis emori, quam justitiam praeterire: pro quo tam illustri facinore cibos a Deo immortales accepit, quos edacitas delibare nequiret: sua enim deminutione crescebant.
PL 11, 288A我々は、列王記に伝えられていることを覚えている(列王記三17)。全民がそこかしこで死んでいった飢饉のとき、エリヤに食べ物を求められた、かの記憶すべきやもめは、自分と子らの最後の糧を、分けるのではなく、すべて差し出した。そして、正義を踏み越えるよりは子らとともに死ぬほうを選んだ。この輝かしい行いのゆえに、彼女は神から尽きることのない食べ物を受けた。大食いでも減らせないものであった。減ることによってこそ増えたからである。
Integer horum denique vasis semper in plenis manebat status, quantumque eis impensae diuturnae necessitas dempserat, tantum rediviva fecunditas reponebat.
PL 11, 288Bこうしてこれらの器の中身は、つねに満ちた状態のまま損なわれず、日々の消費の必要がそこから取り去っただけのものを、よみがえる豊かさが戻したのである。
Quapropter si pater bonus, si providus, si utilis esse desideras, sicut ille Abraham, Deum plus debes amare, quam filios, ut habere merearis integros, incolumes, ac beatos.
PL 11, 288Bそれゆえ、汝がよい父、先を見る父、役に立つ父でありたいと望むなら、かのアブラハムのように、子らよりも神を深く愛さなければならない。そうしてこそ、子らが損なわれず、無事で、幸いであるよう授かるにふさわしくなる。
Stulta autem res est, illis te velle vitae substantiam providere, quibus nec nativitatem dederis, nec animas inspiraveris, nec salutem praestare possis.
PL 11, 288Bまた、命の糧を備えてやろうとするのは愚かなことである。汝は彼らに誕生を与えたのでも、魂を吹き込んだのでもなく、救いを与えることもできないのだから。
Unde vel sero sacrilegam vocem comprime, humanae fragilitatis memor, qui in hoc ipso, quod loquimur, quid possit contingere, ignoras: excusationisque vanae depone fallaciam. Ingratis avaritiam peccato condis. Solius Dei potestas est futurorum commodis providere.
PL 11, 288Bだから、遅まきながらでも、その冒瀆の言葉を抑えよ。人の脆さを思い起こせ。汝は、今こうして我々が語っているこの間にさえ何が起こりうるかを知らないのだ。そして虚しい言い訳の偽りを捨てよ。汝は恩知らずな者たちのために、罪によって貪欲〔の富〕を蓄えている〔Ingratis avaritiam peccato condis は取り方が定かでない。ingratis を恩知らずな者たち(子ら)と取り、condis を condo「蓄える」と解した。ingratis を副詞「いたずらに」、condis を condio「味付けする」とも読める〕。将来の益に備えることは、神のみの力である。
IV. De Pudicitia. I. Pudicitiam qui colit, quantae nobilitatis sit, facillime agnoscit: est etenim tantae virtutis, ut sit honorabilis etiam hostibus suis.
PL 11, 288BIV. 貞潔について。――I. 貞潔を尊ぶ者は、それがいかに高貴なものであるかをたやすく見て取る。それは、自らの敵からさえ敬われるほどの徳だからである。
Haec totius humani generis fundamenta confirmat: haec nominum proprietates universis affectibus praestat: haec parentum, conjugum, liberorumque sacra jura custodit: haec in utroque sexu conspicua, in omni aetate miranda, in quavis conditione non dubia, soli sibi devota, semper bene conscia, prorsus nulli rei subjecta, unum tantummodo metuens, ne sit amplius quae vocatur.
PL 11, 288C貞潔は、全人類の土台を堅固にする。貞潔は、あらゆる情愛にそれぞれの名の固有の意味を与える。貞潔は、親、夫婦、子らの聖なる権利を守る。貞潔は、どちらの性においても際立ち、どの年齢においても驚嘆すべきものであり、どんな境遇にあっても疑いなく、ただ自らにのみ身を捧げ、つねによき良心をもち、いかなるものにも全く屈せず、ただひとつのことだけを恐れる。すなわち、自らがもはやそう呼ばれるものでなくなることを。
Denique in solitudine, quae a metuentibus vocatur occasio, se tamquam arbitrum timet: omneque secretum plus, quam publicum reveretur.
PL 11, 289A実のところ、恐れる者たちから機会と呼ばれる孤独の中でも、貞潔は自分自身を審判者であるかのように恐れ、あらゆる秘めごとを、人前以上に畏れる。
Pestiferas odit blanditias carnis inimicae: et quidquid ingesserit mundus voluptatis, aut muneris, totum respuit, praesumens totum se habere, si pura sit. Neminem foede desiderat: nec ulli similiter se desiderabilem praestat.
PL 11, 289A貞潔は、敵なる肉の甘言を忌み嫌い、世が差し出す快楽や贈り物のすべてをはねつけて、清らかでありさえすればすべてを持つことになると見込んでいる。誰をも汚らわしく欲することなく、同様に、誰に対しても自らを欲せられる者として差し出すこともない。
In suo statu omni loco, omni tempore manet, plus honestati consulens, quam utilitati. Vultis scire, quantae felicitatis sit? Si te amet; qui habet, diligit: et qui non habet, diligit.
PL 11, 290A貞潔は、どんな場所でも、どんな時でも、自らの立場にとどまり、利益よりも誉れを重んじる。それがどれほどの幸いか、諸君は知りたいか。もしそれが汝を愛するなら〔Si te amet の係りは定かでない。貞潔が人を愛する、の意に取った〕、持つ者は愛し、持たない者もまた愛する。
Si ergo exsultat gloria ejus saepe in Gentibus (quamvis illic fructuosa, vel vera esse non possit, quia sub impudico praedone versatur), quanto magis debet esse gloriosior in populo Christiano, qui ejus sanctificatori inviolabili deservit Deo?
PL 11, 290Aしたがって、貞潔の栄誉が諸国民のあいだでしばしば誇らしく響くとすれば(ただし、そこでは実りあるものでも真実なものでもありえない。恥知らずの略奪者のもとにあるからである)、貞潔を聖化する不可侵の神に仕えるキリスト教徒の民のうちでは、どれほど栄光に満ちていなければならないことか。
Nam si Ecclesia ideo Christi sponsa est, quia pudica; ideo jugo thalami coelestis honorata, quia etiam post nuptias manet postmodum virgo perpetua: nos, qui nascimur de tanto conjugio, omnifarie conniti debemus, quemadmodum prosapiae nostrae nobilitatem non relatione tantum, sed etiam fide similitudinis adprobemus.
PL 11, 290Aというのは、教会がキリストの花嫁であるのは貞潔だからであり、天の婚姻の軛を授けられて栄誉を受けているのは、婚礼のあとにもなお永遠に処女であり続けるからである。ならば、これほどの結びつきから生まれる我々は、あらゆる手を尽くして努めなければならない。我々の家系の高貴さを、血筋の言い伝えによってだけでなく、似姿を保つ信実によっても証明するために。
Unde tamen prae me fero, fratres dilectissimi, quod ista, et non ambigua in vobis renitet adsertio: Deum enim patrem vos et habere et possidere monstratis, cum pudicitiam, in qua Deus habitat, non dicam, diligitis, sed luculentis moribus adornatis.
PL 11, 291Aそれゆえ、いとも愛する兄弟たちよ、私はこう公言する。この証しは曖昧でなく、諸君のうちに輝いている。諸君は、神を父として持ち、所有していることを示している。神の宿る貞潔を、愛していると言うにとどまらず、輝かしい行いで飾っているからである。
Magna igitur gloria est ornare, per quod orneris: servare, per quod et ipse serveris Postremo aequiparatur laus vestra laudi pudicitiae: illa enim vobis exhibet sanctitatem, vos ei amorem.
PL 11, 291Aしたがって、それによって自らが飾られるものを飾り、それによって自らも守られるものを守ることは、大いなる栄光である。ついに諸君の誉れは貞潔の誉れに等しくなる。貞潔は諸君に聖性を示し、諸君は貞潔に愛を示すからである。
Per hanc attingitis Christum: imo illa per vos vobiscum complectitur Christum. Per hanc a Deo patre, quod petitis, impetratis: immo illa per vos impetrat, pro qua sollicite laboratis, ne, dum aliquid postulat, erubescat.
PL 11, 291A貞潔によって諸君はキリストに触れる。いや、貞潔のほうが、諸君を通して諸君とともにキリストを抱く。貞潔によって諸君は、神なる父に求めるものを得る。いや、貞潔のほうが諸君を通して願いを得るのである。諸君はこの貞潔のために、それが何かを願うときに顔を赤らめることのないよう、心を砕いて労している。
Beata, cum adludit in pueris: beatior, cum adolescentibus lapsus feliciter timet: beatissima, cum in juvenibus carnalia exstinguere laborat incendia.
PL 11, 291A貞潔は、子どもたちのあいだで戯れるとき幸いである。若者たちのあいだで、つまずきを幸いにも恐れるとき、さらに幸いである。青年たちのあいだで、肉の火を消そうと努めるとき、最も幸いである。
Sane in senibus ut est honoranda, ita miranda non est: quia licet sit victrix, tamen triumphi sui palmam senectutis cum rigore partitur: cessat enim concupiscentiae pugna, ubi subcrebrescentibus morbis ipsa necessitate etiam impudicorum pudica fiunt membra. II.
PL 11, 291Bもっとも、老人たちにおいては、尊ばれるべきではあっても、驚嘆すべきものではない。勝利者であるとはいえ、凱旋の栄冠を老いの硬さと分け合っているからである。病がしきりに重なり、まさにその必要のゆえに、不貞な者の肢体さえも貞潔になるとき、欲望の闘いは止むのである。II.
Age nunc ejus aemulae rabiem breviter, etiam ex comparatione nominum publicemus, ut quid adpetendum, quidve fugiendum sit, facillime possit agnosci.
PL 11, 292Aさあ今度は、その競争相手〔不貞〕の狂暴さを、名を比べることによっても手短に明らかにしよう。何を求め、何を避けるべきかが、いっそうたやすく見て取れるように。
Sub velamine Christi nominis, fratres, se adserere conatur Antichristus similiter pudicum, uti fallat: pudicitiae nominis sonum post se trahit; sed quos fructus habeat ejus auctor ostendit.
PL 11, 292A兄弟たちよ、反キリストがキリストの名の覆いのもとに自らを主張しようとするように、それ〔不貞〕も同じく、欺くために自らを貞潔と称する〔この文の係りは定かでない。反キリストを不貞の譬えと取った〕。貞潔という名の響きを後ろに引きずっているが、それがどんな実りをもつかは、その創り手が示している。
Discurrit quippe vesana per populos: hominumque lubricas mentes libidinum flagrantibus stimulis praecipitat in furorem, non sexui parcens, non aetati, non pietati, non sibi, quia pudorem alienum qui adpetit, primo suum perdit.
PL 11, 292Aそれは、狂ったように諸国民のあいだを駆けめぐり、人々の滑りやすい心を、燃える情欲の刺激によって狂乱へと突き落とす。性を容赦せず、年齢を容赦せず、肉親の情を容赦せず、自分自身をも容赦しない。他人の恥を求める者は、まず自分の恥を失うからである。
Pure non nox illi diesque succedit, semper enim caenosi gurgitis sui procella submergitur, dum semper exaestuans libidinis turpitudo aut veritate aut imagine perpetratur.
PL 11, 292Aそれには、清らかな夜も昼も続くことはない〔底本は副詞 Pure。「清らかな」と取った〕。つねに自らの泥の渦の嵐に呑み込まれているからである。煮えたぎるその情欲の醜さは、つねに、事実によってか、あるいは像によって、遂げられている。
Praemia aut tradit, aut accipit, corrumpit, aut corrumpitur; injicit amorem, paulo post odium de amore factura. Seminat illicitos haeredes, crimenque noscens nominibus pietatis excusat. Proprios aut necat, aut denudat affectu.
PL 11, 292B報酬を与えたり受け取ったりし、堕落させたり堕落させられたりする。愛を吹き込み、それからほどなく、その愛から憎しみをつくり出す。許されぬ相続人をまき散らし、罪と知りつつ、肉親の名でそれを言い繕う。自分の子らを殺すか、さもなくば情愛を奪って裸にする。
Nihil prorsus existimat turpe nec pati, nec facere, dummodo in effectu conata succedant. Verumtamen in ipso fructu suo, quo expugnati pudoris alieni labe gaudere consuevit, semper infelix est.
PL 11, 292B遂げようとしたことが成就さえすれば、受けることも為すことも、何一つ恥ずべきこととは考えない。それでも、他人の恥を攻め落としたことの汚れを喜ぶのを常とするその実りそのものにおいて、つねに不幸である。
Denique post negotium perpetratum odit et seipsam cum illo, quem vicerit. Haec saepe indixit quietis gentibus bellum; haec aliquotiens robusta regna subvertit; haec aut sub turpibus, aut sub crudelibus factis subjugatos thalamos triumphavit alienos; haec viros ardore vesana femineo stipendio ipsis feminis sic incognito inopinate dispungens, suam docuit expugnare naturam; haec libidinis mercedem vel maxime parentum, filiorum, maritorum, uxorumque in mortibus posuit; haec nomina pietatis non numquam concubitu prodigioso delevit, pudicos quidem persequens, sed impudicos tantum congruenter occidens; haec, inquam, per momenta et parit omne, quod malum est, et peperit omne, quod pejus; nam in idolis dea est, in cultoribus vero eorum ministra.
PL 11, 293Aこうして、事を遂げたあとには、自分自身と、自分が打ち負かした相手とを、ともに憎む。これはしばしば、平穏な諸国民に戦いを宣告した。これは幾度か、堅固な王国を覆した。これは、恥ずべき行いか残忍な行いのもとに屈服させられた他人の寝所に対して、凱旋式を挙げた。これは、狂った熱情によって、男たちを、女の報酬で――女たち自身にさえそのようには知られていなかった報酬で――思いもよらず清算し〔ミーニュの脚注 (19) は、娼婦に払われるのが常の報酬を受けて男たちに身を売った男たちのことだとする〕、自らの本性を攻め落とすことを教えた。これは、情欲の報いを、とりわけ親、子、夫、妻の死に置いた。これは、肉親の名を、ときに異様な交わりによって消し去った。貞潔な者を迫害しながら、不貞な者を、ふさわしく殺すだけである。これは、まことに、刻々とあらゆる悪を生み、あらゆるより悪いものをすでに生んだ。偶像にあっては女神であり、その崇拝者たちにあっては侍女だからである。
Venerandam se procurat in templis, hilarem in theatris, importunam in publicis, opportunam in quibuscumque secretis.
PL 11, 293Bそれは、神殿では崇められる者として、劇場では陽気な者として、公の場では厚かましい者として、あらゆる秘めごとの場では都合のよい者として、自らを仕立てる。
Lasciva, non linguis, non oculis, non auribus parcens, jocatur, sperat, ambit, obsequitur, zelatur, insanit, armatur precibus, armatur et ira, similiter non numquam vi extorquens, quod blandimentis impetrare non potuit.
PL 11, 294A奔放で、舌も目も耳も容赦せず、冗談を言い、望み、取り入り、へつらい、嫉妬し、狂い、懇願で武装し、怒りでも武装し、甘言によって得られなかったものを、ときには力ずくでもぎ取る。
Libidinum commutatione varia gaudet semper; et poenitet, ad satietatem numquam lubrica utilitate perveniens. Desiderat facere, quod timeat publicari; totum prorsus tentat, ut sibi vindicet totum. Novum prodigii genus est.
PL 11, 294A情欲の多様な取り替えをつねに喜び、そして悔いる。滑りやすい利得によって、飽くことには決して至らない。公になることを恐れることをしたがり、すべてを試みて、すべてを我がものにしようとする。これは新しい種類の怪物である。
Odit pudicitiam; et tamen hoc cupit videri, quod illa est. III. Interea miris excolit artibus se se, faciemque suam in se, quam non habet, quaerit.
PL 11, 294Aそれは貞潔を憎む。それでいて、貞潔であるかのように見られることを望む。III. その間、不思議な技で自らを装い、自分にない顔を、自らの中に求める。
Pingit se in seipsam, et lenocinante vario magistri medicaminis fuco, vultum suum vultibus vestit alienis, hoc futura, non quod natura praestitit, sed quod ei ad examen speculi arbitrium temporale dictaverit.
PL 11, 294A自分の上に自分を描き、師匠の薬剤の色が媚びを売るままに、自分の顔を他人の顔で包み、本性が与えたものにではなく、鏡の吟味によって一時の気まぐれが指示したものになろうとする。
Nunc emendat, nunc delet, quas amaverat species, nunc subjicit alias, nunc parturit novas.
PL 11, 294Bあるときは直し、あるときは消し、愛していた姿を、あるときは差し替え、あるときは新たな姿を産み出す。
Manibus suis facta hydra formarum procax semper incedit, quia erubescere alienis sub coloribus nescit, non domesticis, non affinibus, non maritis nota, non sibi quia non potest esse notum, nec verum, quod est semper certum.
PL 11, 294B自らの手で作り上げた姿の化け物ヒュドラとなって、つねに厚かましく歩く。他人の色のもとでは赤面することを知らないからである。家の者にも、親類にも、夫にも知られず、自分自身にも知られえない。つねに確かなものこそ、真実だからである〔non sibi 以下の係りは定かでない。変わり続ける顔は自分にも知られず真実でもない、の意に取った〕。
Praeterea numquam diligit Deum, quem scit operibus suis esse contrarium. Diaboli est sane mancipium, ejus enim possidet regnum; nam deos ipsa genuit, ipsa intulit mundo, per quos, aut in quibus diabolus colitur, quorum in actibus origo monstratur.
PL 11, 295Aさらに、それは神を愛することがない。自らの行いと相反すると知っているからである。実に悪魔の奴隷であり、悪魔の国を所有している。自ら神々を生み出し、世にもたらしたのであって、その神々によって、あるいはその神々において悪魔は崇められ、その神々の行状に、その出自が示されている。
Ipsa Jovem innumerabilibus, variis magnisque criminibus maximum fecit. Ipsa Herculem, noverca deterior, in Omphalis libidine turpiter vicit, quem terribilis turba monstrorum superare non potuit.
PL 11, 295Aそれは、ユピテルを、数えきれず、さまざまで大きな罪によって最大の者とした。それは、継母〔ユノ〕よりも質が悪く、ヘラクレスをオンパレの情欲によって恥ずかしく打ち負かした。恐るべき怪物の群れも、彼を打ち負かせなかったのに。
Ipsa Venerem membris omnibus denudatam convexis manibus se tegere conantem, imo animi sui vitium et corporis demonstrantem, post multa adulteria spectaculo totius mundi quoque prostituit.
PL 11, 295Aそれは、ウェヌスをも、全身を裸にされ、丸めた両手で身を隠そうとし、いやむしろ心と体の悪徳を示しているその姿のまま、数多くの姦淫ののち、全世界の見世物として身を売らせた。
Non opus est ire per singula; quamvis et haec non fuerint dictu digna, tamen ad exprimendam vim impudicitiae visa sunt necessaria, ut sciat unusquisque ad idololatriam pertinere luxuriam.
PL 11, 296A一つひとつ見てゆく必要はない。これらも語るに値しなかったが、それでも不貞の力を言い表すには必要と思われた。放縦が偶像崇拝に属することを、誰もが知るためである。
Ipsa, inquam, mortuorum sepulcra convertit in templa, tumulos in altaria, cadavera in simulacra, parentalia in sacrificia, mores in sacra.
PL 11, 296Aそれは、実に、死者の墓を神殿に変え、塚を祭壇に、屍を像に、先祖の祭りを生贄に、習俗を祭儀に変えたのである。
Sic sic genus humanum a Dei cultura rapuit, dum blanda festivitate facinorosa facinorosorum et colenda crimina et imitanda persuadet. IV.
PL 11, 296Aかくして、かくして、人類を神への崇敬から奪い去った。甘言のような祝祭をもって、凶行を犯す者たちの凶行を、崇めるべき、また倣うべき犯罪として説き伏せながら。IV.
Adeo viris contra Dei legem Deique justitiam evagandi extra legitimum thorum peregrinae luxuriae inspirat infeliciter quasi liberam facultatem, ac sic eorum quoque feminas a pudore divellit, quae desertae, ardore, seu dolore compulsae, si talia gerunt, putant se aut imitari, aut vindicari.
PL 11, 296Aそれほどまでに、神の律法と神の義に反して、男たちには、正当な床の外へさまよい出て他所の放縦に走る、いわば自由な権能を不幸にも吹き込み、そうして彼らの女たちをも恥から引き裂く。棄てられた女たちは、激情か苦痛に駆られてそのようなことをするなら、自分は夫に倣っているか、あるいは仕返ししているのだと思う。
Propter quod in praeceptis Dominus ait, Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa adulterii, facit eam maechari.
PL 11, 297Aそのゆえに、主は戒めの中でこう言う、「妻を離縁する者は、姦淫の理由のある場合を除き、彼女に姦淫を犯させる」と。
Quid hic respondere possint lubrici mariti, non video; qui humanarum legum iniqua impunitate decepti, justitiam veram nec ex sua ipsa voluntate noscentes, quod pati nolunt, libenter efficiunt: qui profanae libidinis detestabili furto distracti, turpibus jam non contenti latibulis, aliquoties (proh nefas!) sub ipsis obtutibus matronarum vesana congressione desudant, non advertentes miseri, quoniam in tali negotio, judice Deo, quod non licet uxoribus, non licet nec maritis; sicut praescribens talibus Paulus Apostolus dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed uxor (Cor. VII, 4) .
PL 11, 297Aここで何と答えうるのか、私には分からない、移り気な夫たちが。彼らは人間の法の不正な不処罰に惑わされ、真の義を自分自身の意志からさえ悟らず、自分が受けたくないことを喜んで行う。冒瀆的な情欲の忌まわしい盗みに引き裂かれ、もはや恥ずべき隠れ場に満足せず、時には(ああ、なんたる不義!)既婚婦人たちの目の前で、狂った交わりに汗を流す。みじめな者たちは気づかない、そのような営みにおいては、神が裁き手である以上、妻に許されないことは夫にも許されないということを。使徒パウロが、そうした者たちに定めて言うとおりである。「妻は自分の体について権能を持たない、夫が持つ。同じく夫も自分の体について権能を持たない、妻が持つ」(一コリント7:4)。
Sic igitur, quoniam una sunt caro, unum divini operis sacramentum, quoniam femina de viro suo facta est, alterque alteri tenetur obnoxius, ac per hoc jure legis quoque linea una tanguntur, dubium non est horrendi supplicii perennibus absumptum iri tormentis eum, qui praevaricatus fuerit e duobus.
PL 11, 298Aかくして、二人は一つの肉であり、神の業の一つの秘跡であり、女は自らの男から造られ、一方は他方に対して責めを負い、またそれゆえ法の権利によっても同じ一つの線に触れている〔linea una は、夫と妻が律法上も同じ一つの基準に服していることを言うと取った〕以上、二人のうち背いた者は、恐るべき刑罰の絶え間ない責め苦によって滅ぼされることになるのは疑いない。
Sed nec illis impune succedit, qui sine uxoribus, amore peccandi liberius, incertas atque inhonestas sibimet redimunt libidinum merces, non advertentes esse infelix et impudicum quidquid legitimum fuerit extra conjugium: christiano enim, fratres, ultra licere non puto, quam ut sit aut continens, aut maritus.
PL 11, 298Aだが、妻を持たずに、罪を犯すことを愛してより気ままに、不確かで不名誉な情欲の品を自ら買い取る者たちにも、罰を免れることは起こらない。彼らは、結婚の外にあるものは、たとえ合法であっても、すべて不幸で不貞であることに気づかない。兄弟たちよ、私は、キリスト教徒には、節制する者であるか夫であるかのほかは許されないと考える。
V. Venio nunc ad exempla, quae sunt negotio vel maxime necessaria; quia plus est quod geritur quam quod dicitur, ut et impudicitiae malum et bonum pudicitiae uno eodemque suggestu facillime possit agnosci.
PL 11, 299AV. さて、事柄にとってとりわけ必要な例に移る。行われることは言われることより大きいからである。そうすれば、不貞の悪と貞潔の善とを、同じ一つの壇から最も容易に認識できる。
Joseph Hebraeus adolescens (Gen., XXXIX) , clarus genere, clarior pulchritudine, morum quoque clarissimus probitate, fuit inter filios Jacob aetate minor, sed spiritu major.
PL 11, 299Aヘブライ人の若者ヨセフは(創世記39章)、生まれは名高く、美しさはさらに名高く、品行の廉直さにおいても極めて名高かった。ヤコブの子らのうち、年は下であったが、霊においては上であった。
Hic invidae germanitatis impulsu in Aegyptum est delatus atque distractus a fratribus, quem domini sui uxor pejus amare coeperat, quem oderant fratres: nam cum medullitus mulier ardoris insani conflagraret incendio, in suadelam sacrilegam argumentis vehementer armata captat solitudinem, secretum captat et locum, in quali etiam non irritata adolescentia invitis feminis saepe violenta esse consuevit.
PL 11, 299A彼は妬む兄弟たちの衝動によってエジプトへ運ばれ、兄弟たちによって売り渡された。主人の妻は、彼をより悪い仕方で愛しはじめたが、兄弟たちは憎んでいた。というのも、この女は髄まで狂った情熱の火に燃え上がり、冒瀆的な誘惑のために論拠で激しく武装して、孤独を狙い、人目のない場所を狙った。そこは、刺激されぬ若者でさえ、女が望まぬとしてもしばしば暴力に走りがちな場である。
At ubi in destinata prorumpens, neque blandimenta, neque promissa sibimet prodesse cognoscit; conserta manu, inversa vice, adorta est in suum fomitem adolescentis ignem totis viribus derivare.
PL 11, 299Bだが、目論みへ突き進んでも、甘言も約束も自分の役に立たぬと悟ると、手を組み合い、立場を逆にして、若者の火を、自分の火種へ全力で引き込もうと襲いかかった。
At ille in repugnatione vestem sibi violenter extortam relinquens, ex impudicitiae fovea nudus aufugit: sed pudicitiae splendore vestitus post calumniosam damnationem et liberatus a Deo est et honoratus.
PL 11, 299Bしかし彼は、抵抗のなかで力ずくで奪われた衣を残し、不貞の穴から裸で逃げ去った。だが貞潔の輝きをまとって、誣告による有罪判決ののち、神によって解き放たれ、栄誉を与えられた。
Denique rex jure secundus factus est regni, qui insignis rex erat jam ante pudoris. VI. Susannam quoque columen matronatus inaffectatae formae pulchrius suae pulchritudinis ornamentum, insigne pudicitiae testimonium, e senioribus duo, sed uno incensi prodigio, secus quam decuerat, deperire coeperant: quam cum adverterent muro castitatis, quae certe vera est et aeterna formositas, in paradisi solitudine circumseptam, ubi Evam ab auctore operis sui meminerant esse deceptam; hac re ipsa nacto consilio, capere dolo aggrediuntur ac nisi culpa succumbat, veluti adulterae deprehensae magnum minitantur exitium.
PL 11, 299Bついに、すでに前から恥じらいの輝かしい王であった彼は、正当にも国の第二の王となった。VI. スザンナにもまた——既婚婦人の柱、飾らぬ姿の、自らの美のいっそう美しい飾り、貞潔の際立つ証であった彼女に——長老のうち二人が、だが一つの怪異に燃やされ〔uno incensi prodigio の意味は定かでない。同じ怪異(情欲)に燃やされて、と取った〕、あるべきでない仕方で、恋い焦がれはじめた。彼らは彼女が、貞潔の城壁——それこそ真にして永遠の美である——に囲まれて、楽園のような孤独のうちにいるのに気づいた。そこは、エバが、彼ら自身の企ての張本人によって欺かれたと彼らが思い起こしていた場所である〔paradisus は庭園と楽園の両義にかけてある。auctor operis sui の sui は主語の長老たちを指し、彼らの企ての張本人、すなわちエバを欺いた悪魔(蛇)を言うと解した〕。まさにこのことから計略を得て、彼らは策略で捕らえようと企て、もし罪に屈しないなら、姦通の現場を押さえられた女として、大きな破滅で脅す。
At illa non Eva ancipitis quidem metus contemplatione praeclusa, cujus aut pudor esset jugulandus, aut anima, conscientiae suae conscium solum contestans Deum, honestam potius elegit mortem quam vitam turpem, melius credens hominibus se ream praebere quam Deo.
PL 11, 300Aだが彼女はエバではなかった。二重の恐れを見つめて道を塞がれていたが——そこでは彼女の恥か魂かが絞め殺されねばならなかった——、自らの良心の唯一の証人である神だけを証人に呼び、恥ずべき生よりも名誉ある死を選んだ。神に対して罪ある者となるより、人々に対して自らを罪ある者として差し出すほうがよいと考えたのである。
Interea instant illi ex amatoribus accusatores effecti, crimenque suum in simplicitatem circumventae transfusum artificiose dum exaggerant, exinde jam priores seipsi condemnant.
PL 11, 300Aそのあいだ、恋人から告発者となった者たちは彼女に迫る。自らの罪を、陥れられた女の純真へ移し替えて巧みに誇張しているうちに、まさにそれによって、すでに自分たちが先に自らを断罪している。
Verum (proh nefas!) creditur aetati, creditur auctoritati: exsultant adulteri: damnatur integritas.
PL 11, 300Bしかし(ああ、なんたる不義!)年齢が信じられ、権威が信じられる。姦淫者たちは歓び躍り、潔白は断罪される。
Jam jamque Susanna ad supplicium immerens trahebatur: jam totus populus in ejus sanguine tumescebat: jam sui quoque familiares novae rei atrocitate perculsi, miserabiliter ingemiscentes, dimissis capitibus omne studium defensionis abjecerant.
PL 11, 300B今にも、今にも、スザンナは罪なくして刑罰へ引かれていった。今や民のすべてが彼女の血を求めて膨れ上がり、今や彼女の身内の者たちさえ、前例なき事の残虐さに打ちのめされ、哀れに嘆息して、うなだれ、弁護へのあらゆる熱意を捨てていた。
Jam etiam ipsa pudoris compendio mortis oderat moras, omnibus displicens, sed soli suae conscientiae placens. Cum subito, quavis versutia qui fallitur numquam, confestim adest in Daniele puero Deus.
PL 11, 300B今や彼女自身も、恥を守る近道である死の遅れを憎んでいた。すべての者に嫌われ、ただ自らの良心にのみ喜ばれていた。そのとき突然、いかなる策略によっても決して欺かれぬ神が、ただちに少年ダニエルにおいて現れる。
Omnem repente malitiae scenam diripuit: profectitium crimen propere recluditur: scelus suos reddit in auctores: purgaturque per innocentiam pudor.
PL 11, 300B彼は、悪意の舞台のすべてを一挙に剥ぎ取った。彼らの側から出た罪状〔profectitium は、彼らが捏造した、の意に取った〕はたちまち暴かれ、悪行はそれを生んだ者たちに返り、恥は無垢によって潔められる。
Sicque Susannam, quam, impudicitia mentiente, in publicum traxerant, probatam et vindicatam ad mariti thalamum cum ingenti triumpho victrix pudicitia reportavit. VII.
PL 11, 300Bかくして、不貞の偽りによって公衆の前へ引き出されていたスザンナを、貞潔は勝利者として、その正しさを証され、潔白を回復した者として、夫の寝室へ、大いなる凱旋とともに連れ戻した。VII.
Sed o quantum est miranda, pudicitia, quae aliter laudari te non vis, quam ut custodiaris, solo bonae conscientiae ornamento contenta!
PL 11, 300Cだが、おお貞潔よ、いかに驚嘆すべきことか、汝は、守られる以外の仕方で讃えられることを望まず、良心の善という飾りのみに満足している!
Tu in virginibus felix, in viduis fortis, in conjugiis fidelis, in sacerdotibus pura, in martyribus gloriosa, in Angelis clara, in omnibus vero regina. Tu nunquam carni, nunquam ulli subjaces legi.
PL 11, 300C汝は童貞の女たちにおいては幸いであり、やもめにおいては強く、夫婦においては忠実であり、司教たちにおいては清く、殉教者においては栄光に満ち、天使たちにおいては輝き、すべてにおいて真に女王である。汝は決して肉に、決していかなる法にも服さない。
De voluntate nasceris, sed bono puritatis voluntatem ipsam paris: quia voluntas fit voluptas postmodum tua, cum per eam quotidie tricenos, sexagenos, centenosque colligis fructus. Tu in pauperibus dives, in divitibus ditior, aequalis in omnibus consummaris.
PL 11, 301A汝は意志から生まれるが、清らかさという善によって、その意志そのものを生む。意志はのちに汝の悦びとなるからである。汝はその意志によって、日ごとに三十倍、六十倍、百倍の実を集める。汝は貧しい者のうちでは富み、富める者のうちではさらに富み、すべてにおいて等しく完成される。
Tu es honor corporum. Tu thesaurus animarum. Tu fundamentum, culmen, ac fructus omnium coaequarum. Tu tui propositi insolubilis nodus aeternus. Per te legitima jejunia celebrantur. Per te allegatae, priusquam fundantur, acceptantur preces.
PL 11, 301A汝は体の名誉である。魂の宝である。汝は、同等のすべての〔徳の〕基、頂、実である〔coaequarum は女性複数で、貞潔と並ぶ諸徳を指すと取った〕。汝は、汝の志の解けぬ永遠の結び目である。汝によって、定めにかなった断食が行われる。汝によって、申し立てられた祈りは、注ぎ出される前に受け入れられる。
Tu es sacrificium Deo carum: tu legitimum Dei templum: sacrarium pudoris. In te corruptio intrare non novit.
PL 11, 301A汝は神に愛される犠牲である。汝は神の正当な神殿、恥じらいの聖所である。汝のうちには、腐敗は入ることを知らない。
Per te saeculum vincitur, concupiscentia omnis eliditur, diabolus subjugatur, Antichristus non timetur, Spiritus sanctus inducitur, glorificatur Christus, Deus pater omnipotens propitiatur. Postremo ille felix in futurum regnabit, qui tecum illo pervenerit.
PL 11, 301B汝によって、世は克服され、あらゆる欲望は砕かれ、悪魔は服従させられ、反キリストは恐れられず、聖なる霊は導き入れられ、キリストは栄光を受け、父なる神、全能者はなだめられる。ついには、汝とともにそこへ至った者は、幸いにして来たるべき世に支配するであろう。
V. De Continentia. I. Si cui forte asperum videtur ac durum, quod fiducialiter loquimur, fratres, rem pene contra naturam; jam jamque desinat permoveri, intelligens christianae virtutis hanc esse maximam gloriam ipsam calcare naturam.
PL 11, 301BV. 節制について。――I. もし誰かにとって、兄弟たちよ、我々が確信をもって語ることが、ほとんど自然に反することとして、厳しく苛酷に思えるなら、今すぐ心を乱されるのをやめよ。自然そのものを踏みつけることこそ、キリスト教徒の徳の最大の栄光であると悟って。
Sed quia virtus voluptates semper offuscat, nihilque unicuique, nisi quod amaverit, rectum est, maxime quod uno desiderio omnes excolunt populi; dubium non est, quia aut hostis publicus, aut certe judicatur insanus, quisquis nuptias dissuaserit.
PL 11, 302Aだが徳は常に快楽を曇らせ、各人にとって、愛したものでなければ何も正しくなく、とりわけすべての民が一つの欲求で養っているもの〔結婚〕についてはそうであるから、結婚を思いとどまらせる者は、公の敵とされるか、少なくとも狂人と判断されることは疑いない。
At ego non pertimescam sermonis publici quae de me fabuletur invidia: non enim nuptias condemno, sed nuptiis meliora praepono: et quidem etiam apostolo hortante sic Paulo: Dico autem innuptis et viduis, bonum est illis si sic perseveraverint sicut ego.
PL 11, 302Aだが私は、世間の語る噂の妬みを恐れはしない。私は結婚を断罪せず、結婚よりよいものを上に置くのだ。しかも使徒パウロの勧めさえある。「だが私は、未婚の者とやもめに言う、私のように留まるなら、それは彼らにとってよい」。
Si autem non fuerint continentes, nubant: melius est enim nubere, quam uri. Alio autem loco ait: Hoc dico secundum veniam, non secundum jussum: volo autem omnes vos esse, sicut et me (I Cor. VII, 6, 7, 8, 9) : ac per hoc ideo nubere melius, quia uri deterius.
PL 11, 302A「だがもし節制できないなら、結婚せよ。燃えるよりは結婚するほうがよいからである」。また別の箇所で言う、「私はこれを、許しに従って言うのであり、命令に従ってではない。だが私は、汝らすべてが私のようであることを望む」(一コリント7:6, 7, 8, 9)。それゆえ、結婚がよりよいのは、燃えるほうがより悪いからにほかならない。
Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. Jam hic, christiane, cognosce; elige quid velis, remedium an sanitatem. II. Denique si videtur, conferamus, quae sit inter virginem nuptamque discretio. Nupta cogitat quemadmodum placeat marito: virgo, quemadmodum Deo.
PL 11, 302B「すべては許されているが、すべてが益になるわけではない」。キリスト教徒よ、すでにここで悟れ。望むところを選べ、治療か、健康かを。II. では、もしよいと思うなら、童貞の女と結婚した女との違いを比べてみよう。結婚した女は夫にいかに気に入られるかを思い、童貞の女は神にいかに気に入られるかを思う。
Haec extrariis ornamentis ornatur: longe illa ornatior, aliunde quia nescit ornari. Haec variis unguentis et odoribus fragrat: illa unici floris sui quovis prato jucundior in coelum ipsum honore laeto respirat.
PL 11, 302B前者は外から借りた飾りで飾られる。後者ははるかに飾り立てられている、よそから飾られるすべを知らぬがゆえに。前者はさまざまな香油と香りを放つ。後者は、自らの唯一の花によって、どの野よりも楽しく、喜ばしい誉れをもって、天そのものへ息を返す。
Haec liberis gaudet: at illa liberorum non timet orbitatem. Haec eorumdem blanditiis vernantibus pascitur et incrementis adolescentibus quotidie delectatur: at illa aegra fastidio novem mensium non bajulat pondus: sub incerto partu, parientis nascentisque de salute non gemit, nulliusque momentis omnibus variae sollicitudinis cura torquetur.
PL 11, 303A前者は子らを喜ぶが、後者は子らを失うことを恐れない。前者は子らの春めく愛らしさに養われ、成長してゆく姿に日々喜ぶが、後者は、九か月の嫌悪に病んで重荷を負うことがなく、不確かな出産のもとで、産む者と生まれる者の無事を嘆くこともなく、いかなる者の、いかなる瞬間についても、多様な心労に責められない。
III. Sed dicet aliquis: Etiam Maria virgo et nupsit et peperit. Sit aliqua talis et cedo. Caeterum illa fuit virgo post connubium, virgo post conceptum, virgo post filium.
PL 11, 303AIII. だが、ある者は言うだろう、「おとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕も嫁ぎ、また産んだ」と。そのような女が一人いたとしよう、認めよう。だがあの女は、結婚ののちもおとめであり、懐胎ののちもおとめであり、子を産んだのちもおとめであった。
Denique si esset aliquid virginitate melius, Dei filius hoc magis potuerat suae matri praestare, cui praestiterit, ut divinae virginitatis honore polleret.
PL 11, 303Aそもそも、もし童貞よりも優れたものがあるなら、神の子はそれをこそ自らの母に与えることができたはずである。ところが現に彼は母に、神的な童貞の栄誉によって力を得させたのである。
Itaque in statu quo nata es, permanens virgo gloriare, sanctique pudoris florem nulli legi subjecta fidei thesaurum custodi: esto sancta et corpore et spiritu: amore Christi ignem carnis exstingue, ut de resurrectione gloria, quam hic jam tibi vendicas, taceam, in qua ut Dominus ait, Neque nubunt, neque nubentur, sed sicut Angeli erunt (Matth. XXII, 30) .
PL 11, 303Aだから、汝が生まれたその状態にとどまり、童貞のまま誇れ。いかなる法にも服さずに、聖なる恥じらいの花を、信仰の宝として守れ。体においても霊においても聖であれ。キリストへの愛によって肉の火を消せ。ここですでに汝が自らのものとして主張する復活の栄光については、語らずにおこう。そこでは、主が言うとおり、「めとることも嫁ぐこともなく、天使たちのようである」(マタイ22:30)。
Magnum consequere beneficium, si Deo vivas puris moribus libera, et hominis non sis ancilla. IV.
PL 11, 303B汝は大いなる恵みを手にするだろう、清い行いで神に生き、自由であり、人の奴隷でないなら。IV.
At tu vidua secundas cur desideras nuptias, cum temperare videas Apostolum primas? cujus ista sunt verba: Tempus coarctatum est: superest ut qui habent uxores sic sint, quasi non habentes, praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29 et 31) .
PL 11, 303Bだが汝、やもめよ、使徒が最初の結婚さえ抑えようとしているのを見ながら、なぜ二度目の結婚を望むのか。その言葉はこうである。「時は縮まっている。残るところは、妻を持つ者は持たない者のようであれ、ということだ。この世の姿は過ぎ去るからである」(一コリント7:29, 31)。
At cum ante annos ferme quadringentos, vel eo amplius, apostolicum hoc operetur edictum, quo et vivaciores fuere homines, et rarissimi Christiani; cur ego christiano orbe ipso pene jam toto, hominumque vivacitate mundo senescente detrita, obtundam verbis palpantibus aciem veritatis, ac non plene denuntiem, observantiae qua perfectione Dei cultus debeat custodiri?
PL 11, 304Aだが、およそ四百年、あるいはそれ以上も前、人がより長命で、キリスト教徒がごくまれであった時代でさえ、この使徒の勅令が効力を持っていたのに、いまやキリスト教世界がほぼ全世界に及び、世が老いて人の長命が擦り減ったこのとき、私はなぜ、なだめすかす言葉で真理の鋭い刃を鈍らせ、神への崇敬が、いかなる完全さをもって守られるべきか、その遵守を十分に告げずにいられようか。
Apud Salomonem maxime cum scriptum sit: Et si multiplicentur filii, non oblecteris in illis, si non est timor Domini cum illis, non corrideas animae illorum: melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii (Eccl. XVI, 1, 2, 3) .
PL 11, 304Aとりわけ、ソロモンのもとにこう書かれているのだから。「たとえ子らが増えても、彼らのうちで楽しむな、主への畏れが彼らとともにないならば。彼らの魂をともに喜ぶな〔corrideas は語義が定かでない。「ともに喜ぶ」と取った〕。神を畏れる一人は、不敬虔な千人の子にまさるからである」(集会の書16:1, 2, 3)。
Cum haec ita sint, age vidua, quae sicut innocens virgo nubere saepe festinas, interroganti responde, bonumne amiseris maritum, an malum? Si malum et desideras nubere, digna es quam pejor affligat.
PL 11, 304Aそうであるからには、さあ、やもめよ、無垢の童貞の女のように、しきりに嫁ごうと急ぐ汝よ、問う者に答えよ、汝が失ったのは善い夫か、悪い夫か。もし悪い夫であって、なお結婚を望むのなら、汝は、さらに悪い夫に苦しめられるにふさわしい。
Si bonum, fidei serva signaculum: pati non meretur injuriam ipse cui perhibes testimonium. Ubi est ille, qui invicem desiderantibus vobis tardior caeteris videbatur primus matrimonii dies? Ubi pretiosae virginitatis festa, utrisque dulcis, occisio?
PL 11, 304B〔夫が〕善い人であったのなら〔Si bonum は省略的である。亡き夫が善い人であったのなら、の意に取った〕、貞節の印を守れ。汝が〔善い人であったと〕証しを立てている当の夫は、不当な扱いを受けるに値しない。互いに慕い合っていた諸君にとって、ほかの日々より遅く来ると思われた婚姻の初日は、どこにあるのか。貴い処女性の祝宴、双方にとって甘美であったその屠りは、どこにあるのか。
Ubi amor, qui in aequo unitoque conjugio, e duobus altero superante, non moritur? Tune non illa es quae mariti corpus expositum lavisti lacrymis, osculis detersisti, crinium damno velasti, scissis genis, livore foedatis uberibus, sordido plus pulvere tecta quam veste?
PL 11, 304B対等で一つに結ばれた夫婦の間にあっては、二人のうち一方が生き残っても死なない愛は、どこにあるのか。汝はあの女ではないのか。夫の横たえられた遺体を涙で洗い、口づけで拭い、髪を失うことで覆い〔crinium damno velasti の目的語は遺体と取った〕、頬を裂き、胸を痣で醜くし、衣よりも汚れた塵に覆われていた女では。
Tu, inquam, non es quae nunc coelum ipsum ululatibus rumpens, post talem maritum puncto temporis vivere te non posse clamabas?
PL 11, 305A汝こそ、あのとき天そのものを号泣で裂きながら、これほどの夫を失った後は、一瞬たりとも生きられないと叫んでいた女ではないのか、と私は言う。
Nunc clusis dolore gemitibus, saepe inter affines mortua spiritu, labentibus membris ad terram, incertas reddebas exsequias: cui magis lacrymas commodarent, mortuone, an morienti? Post haec, si libet nubere, omnia illa mentita es. Quid hoc est?
PL 11, 305Aあのときは苦痛に閉ざされて〔底本は clusis。clausis の別形。ミーニュの脚注 (13)(col. 284)は、刊本の clausis に対し、写本の clusis を採るとする〕呻きも出ず、しばしば親族の間で息も絶え果てたようになり、手足がくずおれて地に倒れ、葬儀を定かでないものにしていた。人々は涙を、死んだ者と、死にかけている者と、どちらにより多く貸したらよいのか。その後、嫁ぎたくなったなら、汝はそれらすべてを偽っていたことになる。これはいったい何か。
Ecce rursus ad lenocinia redis, colorem de pyxide mutuaris paulo ante damnatum. Ecce indulgenter excolis crinem; odorato pulvere luctus pulverem mutas; in stibio fletus includis; ornamento ligas, quod suspendio voveras, collum; ab speculo oracula inquiris, quam commode possis circumscribere petitorem.
PL 11, 305A見よ、汝はまた媚びの技に戻る。つい先ほど断罪したはずの色を、化粧箱から借りてくる。見よ、念入りに髪を整える。喪の塵を香る粉に取り替える。涙をアンチモンの黛の中に閉じ込める。首吊りに差し出すと誓っていた首を、飾りで縛る。鏡に神託を求める、どうすれば求婚者を首尾よくだましおおせるかと。
Quidquid feceris, virgo jam non eris: unum tamen scio, quia nihil distat a prodigio, quiquis alterius causa et formam mutat et mores. V. Sed dicis: Ardor me tenerae compellit aetatis. Credo. Ecce nupsisti.
PL 11, 305A何をしようと、汝はもはや処女ではない。だが一つだけ私は知っている。他人のために容姿も習いも変える者は〔底本は quiquis。quisquis と読む〕、怪物と少しも変わらない。V. だが汝は言う。「若い盛りの情熱が私を駆り立てる」と。信じよう。見よ、汝は嫁いだ。
Ut de fragilitate humanitatis, casibus ut de caeteris taceam, ecce maritum tuum postridie aliqua necessitas rapit, quae a te longe distractum decennio, vel eo amplius, ut adsolet fieri, detineat relegatum. Quid facies?
PL 11, 305B人間の弱さについても、ほかの不慮の出来事についても黙っておくとして、見よ、汝の夫を、その翌日に何らかの必要が連れ去る。その必要は、よくあることだが、汝から遠く引き離して十年、あるいはそれ以上、追放された者のように引き留めるかもしれない。汝はどうするのか。
Observabisne redeuntem, an ardori quaeres aliunde remedium? Si observantiam pollicere, sine dubio fallis, cujus impatientiae professio jam tenetur.
PL 11, 305B戻ってくるのを待つのか、それとも情熱の癒しをほかに求めるのか。操を守ると約束するのなら、汝は疑いなく偽っている。汝の辛抱のなさの告白は、すでに押さえられているのだから。
Si es autem sumptura remedium, dubium non est hoc esse solum, ut flammas tuas maritalis gladii contemplatione compescas. Mihi crede, non habet concupiscentia locum, ubi patientia dominatur, ubi vivitur sobrie, ubi mors timetur.
PL 11, 305Bだが癒しを取るつもりなら、疑いなくそれが唯一のやり方である。夫の剣を思い描くことによって、汝の炎を抑えるのだ〔maritalis gladii は、不貞に対する夫の報復を指すらしい〕。私を信じよ、忍耐が支配し、慎ましく生き、死が恐れられているところに、欲望の居場所はない。
Itaque hanc observantiam, hunc timorem, quod est verius atque justius, transfer ad Deum, et quale libet illud sit, repente exstinguetur incendium. VI. Sed sic ego in rebus demoror prope sanis, quasi quae vere exsecranda sint, jam correcta sint crimina.
PL 11, 306Aそれゆえ、この敬いと畏れを、そのほうがより真実で正しいのだから、神へと移せ。そうすれば、それがどのようなものであれ、火はたちまち消える。VI. だが私は、ほとんど健全な事柄にこうして留まっている。まるで、真に呪うべき罪がもう正されているかのように。
Pudet me dicere in populo gravi, anus saepe videri novas nuptas, quarum pene plures sint nuptiae quam natales: quae non rogantur ut nubant, sed ut dormiant, invitantur propiores sepulcro quam thalamo: quae ipsae cum pereunt, detestabili exemplo adolescentulas quoque perire compellunt.
PL 11, 306A重々しい会衆の前で語るのは恥ずかしいが、老婆がしばしば新妻に見える。その婚姻は、ほとんど誕生日の数より多いほどだ。彼女らは嫁ぐよう頼まれるのではなく、ただ寝るよう求められる。婚礼の寝室よりも墓に近い者が招かれるのだ。彼女ら自身が滅びるとき、忌むべき手本によって、若い娘たちまでも滅びへと駆り立てる。
Quis has diligat filius? quis maritus? confundentes sanguinis jura, delentes merita maritorum, adulantes vivis, mortuis suspirantes, nunc odientes veteres, nunc novos filios similiter et maritos?
PL 11, 306Aどの息子がこのような女たちを愛するだろうか。どの夫が。血縁の権利を混乱させ、夫たちの功績を消し去り、生きている者にはへつらい、死んだ者には嘆息し、あるときは古い、あるときは新しい息子たちと夫たちを、同じように憎む女たちを。
At e diverso ipsae aestiment quid sit, quod in tam solemnibus votis saepe contingit, ut nec filios habeant, nec maritos.
PL 11, 306Bしかし逆に、彼女ら自身が考えてみるがよい。これほど荘重な誓願をしておきながら、息子も夫も持たない結果にしばしばなるとは、どういうことなのかを。
Talis est etiam causa maritorum, ad quos aliquid loqui superfluum est, quia si uxor et maritus in carne sunt una, dubium non est, quia quod alter audit, amborum est.
PL 11, 306B夫たちの場合も同様であるが、彼らに何か語るのは余計である。妻と夫が肉において一つであるなら、一方が聞くことは両者のものであることは疑いないからだ。
Quid agam, quo me vertam, nescio: non enim video quid in exhortationibus divini ac veri cultus Gentibus praedicem. Felicitatemne virginitatis? at habent suas virgines: et si: non felices, habent tamen.
PL 11, 306Bどうしたものか、どちらへ向かえばよいのか、私にはわからない。神聖で真実な礼拝を勧めるにあたって、諸国民に何を説いたらよいのか、見えないからだ。処女の幸福をか。だが彼らにも彼らの処女がいる。たとえ幸福でないにせよ〔底本は et si: と刷る。句読が崩れているらしく、このように取った〕、いることはいる。
Sin vero ad viduitatis sudorem gloriosum palmamque provocavero; nobis fortassis insultent, quia nostrae sacrae virgines viduaeque magno pro immortalitatis praemio, suae autem gratis laborent.
PL 11, 306Bでは、寡婦の栄光ある労苦と勝利の棕櫚へと促すならば、彼らはおそらく我々を嘲るだろう。我々の聖なる処女や寡婦は、不死という大きな報いのために励むが、彼らのそれは無償で励むのだから、と。
Verum hoc est solum, nos in quo vincimus, quia pro sua sanctitate christianae plus nubunt. Adde quod Gentibus: quod sine dolore magno, vel gemitu non potest dici. VII.
PL 11, 307Aだが、我々が勝っている点はこれだけである。キリスト教徒の女たちが、その聖性のゆえにいっそう多く嫁ぐ、ということだ〔皮肉である〕。さらに付け加えれば、諸国民に〔嫁ぐ〕〔Gentibus の後に動詞を欠く。前の nubunt を受けて、キリスト教徒の女が異教の夫に嫁ぐことと取った〕。それは大きな苦痛か嘆きなしには語れないことである。VII.
Quae enim vox, quae increpatio has condigne possit arguere? quae dedecus suum sacrilegio dotantes, membra Christi daemoniorum servis addicunt; Dei templum profanis patefaciunt; sacraria usque ipsa denudant; sacra confundunt, amissa luce laetantes in tenebris, habentes fana, non domos.
PL 11, 307Aどのような声、どのような叱責が、この女たちをふさわしく責められようか。彼女らは自らの恥を冒瀆によって〔嫁資として〕持参し、キリストの肢体を悪霊の下僕に引き渡し、神の神殿を俗なる者たちに開け放ち、聖所の奥までも裸にし、聖なるものを混乱させ、光を失って闇の中で喜び、持っているのは家ではなく社である。
Digne jugulantur, quae Christi ingratae beneficiis, sponte ad mortem, de qua evaserant, revertuntur.
PL 11, 307A彼女らが喉を切られるのは当然である。キリストの恵みに恩知らずで、逃れ出ていたはずの死へ、みずから戻っていくのだから。
Cum igitur semper insidietur se non quaerentibus diabolus, aestimate, quid faciat invitatus: cui omnes nocendi aditus reserati, praestant sine pugna, sine ullo labore victoriam: non enim conabitur in ditionem redigere suam, quae esse ejus ambivit ancilla.
PL 11, 308Aそれゆえ、悪魔は自分を求めない者に対してさえ、つねに待ち伏せしているのだから、招かれたときに何をするか、諸君は考えてみよ。害を加えるあらゆる入口を開け放たれて、戦わず、労せずに勝利を得る。自分の下婢になることを求めた女を、支配下に置こうと努めることはないのだ。
In domo denique quae geruntur, sed et ipsis in fanis, Christiana fidelis, sine te esse non poterunt, quia uxor infelix es, si nescis quid agatur in domo: infelicior certe, si scieris. VIII.
PL 11, 308A要するに、家で行われること、さらには社そのものの中で行われることも、信仰あるキリスト教徒の女よ、汝なしにはありえない。汝は、家で何が行われているか知らないなら不幸な妻であり、知っているならなおいっそう不幸だからだ。VIII.
Proponamus itaque, ut saepe contingit, in unum sibimet convenire diversae religionis diem, quo tibi Ecclesia, illi adeunda sint templa. Quo genere unusquisque suum sacrificium procurabitis? quo sumptu? quibus vasis? quibusve ministris?
PL 11, 308Aでは、よくあることだが、異なる宗教の日が一つに重なると仮定しよう。その日、汝は教会へ、夫は神殿へ赴かねばならない。諸君はそれぞれ自分の生贄を、どのように用意するのか。どんな費用で。どんな器で。どんな仕え人で。
At si discrete fiunt ista, nihil prodest: ex uno enim proficiscendo et in unum remeando, si non confusione, vel errore fiunt una. Quid, quod illius sacrificium publicum est, tuum secretum?
PL 11, 309Aだが、それらが別々に行われるなら、何の益もない。同じ一つの家〔底本は ex uno / in unum とのみ刷る。「家」は補い〕から出かけ、同じ一つの家へ戻る以上、混乱によってでなくとも、錯誤によって一つになってしまうからだ。夫の生贄は公のもので、汝のは秘められたものだという点はどうか。
Illius a quovis libere tractari potest, tuum etiam a christianis ipsis minime consecratis sine sacrilegio videri non potest.
PL 11, 309A夫のものは誰でも自由に扱える。汝のものは、まだ聖別を受けていないキリスト教徒でさえ、冒瀆なしには見ることができない。
Postremo detestabilis est vivendi conditio, ubi non licet facere uxori quod marito placet; ubi proponis, quia nihil te gerere sinit, nisi quae disposuerit, prior ipse compleverit.
PL 11, 309Aついには、妻が夫の気に入ることをしてはならない暮らしの状態は忌まわしい。汝が何かを企てても〔ubi proponis… の文は本文が崩れているらしく、このように解した〕、彼は、自分が定めたことを先に自ら果たし終えるまでは、汝に何もさせないのだから。
Quod si factum non fuerit, factumve displicuerit, tum tota mugiet litibus domus, blasphemabitur Deus, arreptoque forsitan ipso sacrificio tuo, tuum pectus obtundet, tuam faciem deformabit, praestans aliquando et beneficium, cum te jubet ad ecclesiam non venire.
PL 11, 309Aそれがなされなかったり、なされても気に入らなかったりすれば、家じゅうが口論で唸り、神は罵られ、おそらく汝の生贄そのものをひったくって、汝の胸を打ち、顔を傷つけるだろう。ときには恩恵さえ施すことになる、汝に教会へ来るなと命じるときに。
Sed multo pejus est, si places marito: neque enim sine sacrilegio possis placere sacrilego. Ut rem compendio transigam, utique a templo regrediens necessario enarrabit tibi sciscitanti, sibi de utriusque salute, vel unanimitate deorum quae fuere responsa.
PL 11, 309Aだが、夫の気に入るなら、はるかに悪い。冒瀆者の気に入ることは、冒瀆なしにはできないからだ。手短に済ませるなら、神殿から帰ってきた夫は、汝がたずねれば必ず語るだろう。二人の安寧について、あるいは〔二人の〕心の一致について、神々からどのような託宣が自分にあったかを。
Si terribilia, consternata metu, forsitan, ipso cessante, illicita eis vota donabis, quod maritis etiam sub fidelibus multae fecere pejores Evae non discipulae, sed magistrae; illa enim decepta, hae sua sponte se diabolo dediderunt.
PL 11, 310A恐ろしい託宣であれば、汝は恐れに打ちのめされ、おそらく夫がやめた後に〔ipso cessante の係りは定かでない〕、許されない誓願を彼ら〔神々〕に捧げるだろう。信仰ある夫のもとにいながら、多くの女がそうしたのである。エバよりも悪い者たち、エバの弟子ではなく師である者たちが。エバは欺かれたが、彼女らは自ら進んで悪魔に身を委ねたのだから。
Sin vero pacifica et salutaria; profecto laetaberis, eique tanto pro nuntio morigera conjux pacem si non ingeris, nec negabis. IX. Quid agis, misera? quid, vesana, laetaris? Non est pax ista, sed bellum; non osculum, sed venenum.
PL 11, 310Aだが、平和で救いに満ちた託宣であれば、汝はきっと喜ぶだろう。そして、これほどの知らせのゆえに従順な妻として、夫に平和を押しつけはしないにせよ、拒みもしないだろう。IX. 汝は何をしているのか、哀れな女よ。狂った女よ、なぜ喜ぶのか。それは平和ではなく戦いであり、口づけではなく毒である。
Proh nefas! adhuc fumantia busto complecteris membra, sudoremque sordidarum vaporis ararum carne tua detergis, jocaris, blandiris, obsequeris; si quod forte acceptum relatumve fuerit a fanatico solemne mysterium, ipsa suscipis, ipsa reponis, ipsa custodis.
PL 11, 310Aああ、何たる不義。まだ墓の煙が立ちのぼる体を抱き、汚れた祭壇の熱気の汗を自分の肉で拭い、冗談を言い、媚び、従う。社に仕える熱狂者から受け取って持ち帰られた荘重な秘儀の品が何かあれば、汝自身が受け取り、汝自身がしまい、汝自身が守る。
Una cibum praeterea capis reliquas poculi propinati lambendo labris exhauris, futurique haustus quasi quasdam primitias auspicaris, totum prorsus iniquitatis spiritum libens concipis per maritum: infelix jam plus in te est quam in templo remansit.
PL 11, 310Bさらに、一緒に食事を取り、勧められた杯の残りを唇でなめて飲み干し〔底本は reliquas。reliquias と読む〕、これから飲む一口を、いわば初穂として先取りし、不義の霊のすべてを、夫を通して喜んで身ごもる。不幸な女よ、いまや神殿に残ったよりも多くのものが汝のうちにある。
At si te serves atque contineas, aestimabit non amore divini cultus, sed alterius alicujus desiderio in suam hoc contumeliam procurari: castitatis observantiaeque virtutem devocabit in crimen.
PL 11, 311Aだが、汝が身を守り、慎むなら、夫は、それが神の礼拝への愛によってではなく、ほかの誰かへの慕情によって、自分への侮辱として仕組まれていると思うだろう。貞潔と謹みの徳を、罪へと引きずり下ろすだろう。
Quid enim ille mali non suspicetur, non efficiat, diis crudelibus; diis adulteris serviens? Itaque deinceps fuge, virgo, fuge, vidua, nuptias tales. Excusatio prorsus nulla competit tibi.
PL 11, 311A残酷な神々、姦淫を犯す神々に仕えている夫が、どんな悪を疑わず、行わずにいようか。それゆえ、今後は逃げよ、処女よ、逃げよ、寡婦よ、そのような婚姻から。汝にはいかなる弁解も成り立たない。
Si continens esse non poteris, saltem noli tuas nuptias fenerare, ne in illo resurrectionis die inter plurimos maritos non possis cujus fueris uxor agnoscere. Noli esse sacrilega, noli proditrix legis. Profano cur nubas, cum possis nubere Christiano? VI.
PL 11, 311A慎んでいられないなら、せめて自分の婚姻を高利貸しにするな〔nuptias fenerare は、婚姻を重ねて利殖の種にすることと取った〕。復活のあの日に、数多くの夫のうちで、誰の妻であったかを見分けられなくならないように。冒瀆者となるな、律法の裏切り者となるな。キリスト教徒に嫁げるのに、なぜ瀆聖の者に嫁ぐのか。VI.
De Patientia. I. Etsi beata diversis vita virtutibus quaeritur, cujus cupidine flagrans humanitas per momenta suspirat; tamen omnes uno eodemque consensu quasi quemdam patientiae deferuntur in portum, sine qua nec audiri, nec concipi, nec disci quidquam poterit, nec doceri.
PL 11, 311B忍耐について。――I. 幸いな生活はさまざまな徳によって求められ、人類はその欲望に燃えて刻々と溜息をつくが、それでもすべての人は、一つの同じ合意によって、いわば忍耐の港へと運ばれる。忍耐なしには、何も聞かれず、理解されず、学ばれず、教えられることもできないからだ。
Nam profecto sola est, ad quam prorsus res omni adspectet: dubium quippe cum non sit, spem, fidem, justitiam, humilitatem, castitatem, probitatem, concordiam, charitatem, omnes artes omnesque virtutes, ipsa quoque elementa constare non posse sine ejus eruditione vel freno.
PL 11, 311Bまことに、あらゆる物事が全面的に目を向ける相手は、忍耐だけである〔底本は res omni adspectet。res omnis と読む〕。希望、信仰、正義、謙遜、貞潔、正直さ、和合、愛、あらゆる技術とあらゆる徳、さらには元素そのものでさえ、忍耐の教えあるいは手綱なしには成り立ちえないことは、疑いないのだから。
Est enim matura semper, humilis, cauta, prudens, provida, omni necessitate contenta, quavis turbationum tempestate tranquilla. Serenitatem suam nebulis turbulentare non novit. Poenitentiam nescit: altercatio quid sit ignorat; omnes aut devitat, aut portat injurias.
PL 11, 312Aというのも、忍耐はつねに円熟し、謙虚で、慎重で、思慮深く、先見の明があり、どんな窮乏にも満ち足り、どんな動乱の嵐のなかでも静かである。自分の晴朗さを靄でかき乱すことを知らない。後悔を知らず、口論とは何かを知らない。あらゆる不正を、避けるか、担うかする。
Incertum est utrum impassibilis judicetur, cum aliquid passa, quasi nihil passa sit, invenitur. Postremo impossibile est, fratres, ejus aestimare virtutem, cujus vinci victoria est.
PL 11, 312A何かを被っても、まるで何も被らなかったかのように見えるとき、それが苦痛を受けない者とみなされるのかどうかは定かでない。要するに、兄弟たちよ、その徳を評価することは不可能である。その者にとっては、負けることが勝利なのだから。
Non illam loco vis ulla detorquet, non labor, non fames, non nuditas, non persecutio, non metus, non periculum, non mors, non tormenta morte ipsa graviora, non potestas, non ambitio, non felicitas.
PL 11, 312Aいかなる力も、労苦も、飢えも、裸も、迫害も、恐れも、危険も、死も、死そのものより重い責め苦も、権力も、野心も、幸運も、忍耐をその場所から捻じ曲げはしない。
Semper immobilis manet, alta quadam ac divina temperantia robuste librata universas permotiones animorum placida moderatione compescens, et ut omnia non magnopere devincat, se primo vincit. II.
PL 11, 312Aつねに動かずにとどまり、ある高く神的な節制によって力強く釣り合いを保ち、魂のあらゆる動揺を穏やかな節度で抑える。そして、あらゆるものを大して苦労せずに打ち負かすために、まず自分自身に打ち勝つ。II.
Non virtutes possunt esse virtutes, non perennes elementorum status, non tempora cognata connexione in solemnes reditus commearent, nisi rerum disciplinam conversionemque, quasi quaedam sollicita mater, patientia custodiret.
PL 11, 312B諸々の徳は徳たりえず〔virtutes は宇宙の諸力とも取れるが、忍耐を諸徳の守り手とする文脈から「徳」と取った〕、元素の恒久の状態もなく、季節も、互いに結ばれ合って定めの周期へとめぐり行くことはないであろう、もし忍耐が、気遣う母のように、事物の秩序と運行を守らなかったならば〔底本は possunt(直説法)と commearent(接続法)と法が揃わず、本文が崩れているらしい。全体を反実仮想と解した〕。
Sol denique quamvis mira celeritate alternas mundi metas illustret, tamen nunquam dilectam verecundamque antevertit auroram: qui, quod majus est, duodenis non dicam spatiis, sed momentis horarum, aequabiliter se partiri non posset, si impatientia suos cursus urgeret.
PL 11, 312B太陽もまた、驚くべき速さで世界の交互の限界を照らしながらも、愛しく慎ましい曙を決して追い越さない。さらに大事なことに、太陽は、一日を十二の、区画とは言わず、むしろ時の刻みに均等に分けることはできなかったであろう、もし性急さがその運行を急き立てたならば。
Luna quoque, quae quibusdam videtur errare curriculo menstruali, solemnes suae ignes aetatis quod numquam praerogat importune, nec derogat; quid aliud intelligi datur, quam sui opificis moderationi deserviens peritissima insignis patientiae disciplina?
PL 11, 313A月もまた、ある人々には月ごとの軌道でさまよっているように見えるが、自らの定めの満ち欠けの光を、決して不適切に先取りすることも減じることもしない〔底本の solemnes … ignes … quod の構文が崩れているらしく、quod 以下を名詞節と解した〕。これは、造り主の節度に仕える、顕著な忍耐の、きわめて巧みな訓練以外の何であると解されようか。
Sed et mare ventis lacessitum, cum irascitur, quamvis reciproca vicissitudine, nunc pulsantibus coelum, nunc requirentibus terram aestuantibus undique vitreis armatum montibus, violentis undarum saevientium cumulis, toto corpore insaniat; tamen extremorum pallido ex recursu voluminum, quasi jus terrae cognoscens, ac violare devitans, mira patientia in se frangitur, iisdemque fluctibus, quibus cogitur, refrenatur.
PL 11, 313A海もまた、風に挑まれて怒るとき、交互に変転しつつ、あるときは天を打ち、あるときは地を求める、四方に沸き立つガラスのような山々で武装し、荒れ狂う波の猛烈な高まりをもって、全身で猛り狂うけれども、それでも、最後の巻き波の青ざめた引き返しのうちに、あたかも地の権利を認めてそれを侵すのを避けるかのように、驚くべき忍耐をもって自らのうちで砕け、自らを駆り立てるその同じ波によって抑えられる。
Haec germinantibus pratis, messibus flavis, vitibus curvis, semipallidis olivis et felicitatem praestat et gratiam; cum uniuscujusque temporis fetus partu crudo in alterius contumeliam impatientia non sinit praecipitare.
PL 11, 313Aこの〔忍耐〕は、芽吹く牧草地、黄ばんだ刈り入れ、たわむ葡萄の蔓、半ば色づいたオリーブに、幸いと好ましさを与える。それぞれの季節の実りが、性急さによって、未熟な産みのまま他の季節への侮辱となるべく急ぐことを、忍耐は許さないからである。
Quid avium diversarum decora commercia litterataque? Quid arduis volatibus aereae grues? Quid piscium dissimilium cum suis sibi ductoribus gradatae aetatis innumerabiles cunei?
PL 11, 313Bさまざまな鳥の優美な交わりと、文字を描くような〔隊形〕〔litterata の指すところは定かでない。鳥が文字の形に列をなす飛行と取った〕はどうか。高い空を飛ぶ鶴はどうか。異なる魚たちが、それぞれの導き手とともに、年齢の階梯をなして作る数知れぬ楔形の群れはどうか。
Nonne cum invitationi temporum parent, solemnisque remigis specioso discursu vel aquas sulcant, vel aera distinguunt, et patienter veniunt, et patienter excedunt? III.
PL 11, 313B彼らは、時々の招きに従うとき、荘厳な漕ぎ手のような美しい往来によって、あるいは水を切り、あるいは空を分けながら、忍耐をもって来たり、忍耐をもって去るのではないか。III.
Solus homo praeceps, solus impatiens, pravis quotidie mobilitatibus gaudet: varietatibus studet: miserum se putat, si ipse sit, nec intelligit rem dementiae esse consimilem, in statu suo animum non manere.
PL 11, 313Bただ人間だけが、性急であり、ただ人間だけが、忍耐を欠き、日々よこしまな移り気を喜び、変化に熱中する。自分があるがままであるとき、自らを惨めだと思い、心が自分の状態にとどまらないことが狂気に似たものであることを悟らない。
Impatientia enim quid est, nisi mens lubrica, permotionibus crebris et rapidis se semper expugnans; animus infidelis; etiam sibi actus improvidus, instabilis, caecus, incautus, inconstans, totus concitans in ruinam; res sine substantia, negotium sine persona: omnia cito tentat, omnia momento disturbat, mater criminum, curiositatis magistra, acumen temeritatis, auctor detestabilium pariter ac magistra malorum: hominis namque salutem ab incunabulis mundi mors ut jugularet ac jugulet, ab ipsa prorupit.
PL 11, 313B忍耐のなさとは何か。滑りやすい心、頻繁で急激な動揺によって常に自らと戦う心、信なき魂、自分自身に対してさえ先を見ずに動き、不安定で、盲目で、不用心で、一貫せず、全体がひたすら破滅へと突き進むもの、実体のないもの、人格のない営みにほかならない。何事も速やかに試み、何事も一瞬で乱し、罪の母、好奇心の師、無謀の鋭さ、忌まわしいことの創始者にして、同時に悪の師である。人の救いを、世の揺りかごの昔から絞め殺そうとし、いまも絞め殺している死は、まさにこれから迸り出た。
Denique Adam (Gen. II) in arce cum esset adhuc paradisi constitutus, beatissimusque beati orbis imperio potiretur; tamdiu felix, tamdiu inexterminabilis vixit, quamdiu imperata regalis edicti continuit.
PL 11, 314Aたとえばアダムは(創世記2)、まだ楽園の高台に据えられ、至福の者として幸いな世界の支配を握っていたあいだ、王の布告の命令を守っているあいだだけ、幸福に、滅ぼされることなく生きた。
At ubi sinistro consensu (Ibid. III) invidi ex lubricitate serpentis est impatientiam mutuatus, sacraeque arboris pomum male dulce delibavit, lacrymas reperit, dolores et gemitus, spinas et tribulos sibimet comparavit, ultimoque sudore turbatus posteris haereditatem indigestae mortis, quae homicidium mox peperit, dereliquit.
PL 11, 314Aしかし、妬み深い蛇の滑りやすさから、不吉な同意によって(創世記3)忍耐のなさを借り受け、聖なる木の悪しく甘い実を味わったとき、涙を見いだし、苦痛と呻き、茨とあざみを自分のために調え、最後の汗にかき乱されて、後の世の者たちに、消化しえぬ死という遺産を遺した。その死は、やがて殺人を生んだ。
Denique nec mora est. Impatienter fraterni invidus muneris (Ibid. IV) in fratris Cain anhelat exitium; et Deo spectante negotium parricida est: nec ejus saltem coercentis voce comprimitur, sed eo magis ac magis instat, donec effusione sanguinis conceptum piaculum duplicetur.
PL 11, 314Bやがて間もなく、兄弟の捧げ物を妬んで(創世記4)、性急にカインは兄弟の破滅を求めて息巻き〔底本は in fratris Cain anhelat exitium と Cain が句の中ほどに挟まる。「カインは兄弟の破滅へと息巻く」と解した〕、神が見ているこの事において、親族殺しとなる。神が制止する声にさえ抑えられず、むしろますます迫り、ついに血を流すことによって宿された償うべき罪が倍加するまでに至る。
Miratur orbis vacuus se duobus angustum. Mirantur elementa hominem, qui factus sit ad imaginem et similitudinem Dei, posse jugulari, et hoc a fratre. Erubescit rudis terra pio sanguine impiata.
PL 11, 314B空っぽの世界は、二人にも狭いことに驚く。諸元素は、神の像と似姿に造られた人が絞め殺されうること、しかも兄弟によってであることに驚く。まだ生まれて間もない大地は、敬虔な者の血で穢されて赤面する。
Solus Cain exsultat infelix, et quod teste caret, putat se caruisse facinore: quem Deus vidit, quem conscientia redarguit, quem fratris sanguis accusat. Quid impatientium Sodomorum?
PL 11, 314Bただカインだけが不幸にも喜び、証人がいないから罪を免れたと思っている。しかし神はこの者を見、良心が責め、兄弟の血が告発する。忍耐なきソドムの人々については何と言おうか。
Ubi illicite viri opprimebantur a viris, prodigiose libidinis ignes ignis divinus incendet: intestinique facinoris foedus, quo infeliciores subactis, infami hasta persequentes, hospitum terga depopulabantur, e coelo imber fusus a Domino, flammis et sulphure armatus, poenali procella delexit.
PL 11, 314Cそこでは男たちが男たちから不法に襲われていたが、その怪物じみた情欲の火を、神の火が燃やし尽くす〔incendet は未来形だが、文脈から過去の叙述と解した〕。身内の忌まわしい行いの盟約〔foedus は「盟約」とも「忌まわしい」とも取れる。「盟約」と解した〕——これによって、屈服させられた者たちよりも不幸なのは、恥ずべき槍をもって追い、客たちの背を荒らし回った者たちであった——を、天から主によって注がれた雨、火焰と硫黄をもって武装した雨が、罰の暴風によって消し去った〔底本は delexit。delevit と読む〕。
Judaei concinionibus tument, altaria divina cum venerantur evertunt, varia caede prophetas elidunt, Moysen amore nimio lapidare conantur (Exod. XIV, 10) : adversus Dominum semper ingrati variis molitionibus pugnant, multisque diis ac regibus servire gestiunt, qui uni Deo per impatientiam servire minime potuerunt.
PL 11, 315Aユダヤ人は集会で思い上がり〔底本は concinionibus。concionibus と読む〕、神の祭壇を崇めながら覆し、さまざまな殺戮で預言者たちを打ち砕き、度を越した愛着ゆえにモーセを石で打とうとする〔amore nimio は反語的な言い方と取った〕(出エジプト記14:10)。主に対し常に恩知らずで、さまざまな企てで争い、多くの神々や王たちに仕えたがる。彼らは、忍耐を欠いたために、唯一の神にはまったく仕えることができなかった者たちである。
IV. Sed impatientiae hactenus exempla prolata sint; neque enim est studiose, ut arbitror, memorandum, quod optaveris compescendum; maxime cum ejus natura sit talis, ut nunquam moretur in propriis, sed in publicum tota diffusa sit: diffamationibus vigeat: huc atque illuc aestuans varie caeca prorumpat: victa sit autem, si dissimulatio celebritatem ejus obscuret.
PL 11, 315AIV. だが、忍耐のなさの例は、ここまで挙げたことにしよう。抑えたいと望むものを熱心に記憶に留めるべきではないと、私は思うからである。とりわけ、その本性は、決して自らのもとにとどまらず、全体が公けへと拡散し、中傷によって勢いを得て、あちこちと沸き立ちながら盲目的にさまざまに噴き出すものであり、他方、黙殺がその名声を覆い隠すなら、打ち負かされるものだからである。
Nunc ad patientiae revertamur virtutem, quae majoribus nostris illustri virtute perennem gloriam peperit et salutem. Abel ideo martyr quia justus (Matth. XXIII, 35) ; ideo justus quia patiens; a quo pati martyres didicerunt, patiendo libenter, quod non merentur.
PL 11, 315Bいま忍耐の徳に立ち返ろう。忍耐は、我々の先人たちに、輝かしい徳によって永遠の栄光と救いをもたらした。アベルが殉教者であるのは義人だったからであり(マタイ23:35)、義人であったのは忍耐の人だったからである。殉教者たちは彼から、受けるに値しないことを進んで受けることによって、苦難に耐えることを学んだ。
Noe cataclysmum, quo omnis caro funditus deleretur, denuntiante Deo, imminere per momenta et credit et timet, arcamque, cum suis ut salvus foret, quam jussus est facere, non praecipiti festinatione compingit; nec tantum munus quasi praesumptor aut demens rapit, sed patienter aedificat, patienter exornat, patienter variis animantibus replet.
PL 11, 315Bノアは、すべての肉が根こそぎ滅ぼされる洪水が、神の告げるとおり刻々と迫っていることを信じ、かつ恐れ、自分と家の者たちが救われるために、命じられて造るべき箱舟を、慌ただしく急ぐことなく組み上げた。この大業を、思い上がった者か狂った者のように急いでやってのけるのではなく、忍耐をもって建て、忍耐をもって整え、忍耐をもってさまざまな生き物で満たした。
Quando ingredi jubeatur, quando januam claudere, patienter exspectat; dignus evadere, qui in tanto orbis metu non festinavit evadere.
PL 11, 315Cいつ入るよう命じられるか、いつ戸を閉めるか、彼は忍耐して待つ。世界のこれほどの恐れのただなかで、逃れるのを急がなかった者こそ、逃れるにふさわしい。
V. Nunc mihi Abrahae memoranda est mira illa tentatio (Gen. XXII) , quae eum aut sacrilegum fecerat, si contemneret Deum, aut crudelem, si occideret filium, nisi quadam singulari ac vere divina patientia inter religionem pietatemque negotium temperaret, in spe non denegans Deo, quod contra spem acceperat a Deo (Rom. IV, 18) .
PL 11, 315CV. 次には、私はアブラハムの、あの驚くべき試練(創世記22)を述べねばならない。それは、もし神を軽んじたなら彼を冒瀆者とし、もし子を殺したなら残酷な者としたであろう。ただ、ある特異な、まことに神的な忍耐によって、信仰と敬虔のあいだでこの事態を調和させ、希望のうちに、希望に反して神から受けたものを神に拒まなかったのでなければ(ローマ4:18)。
Igitur Isaac sibi dulcissimum filium, Deo victimam dulciorem, contemnit, ut servet; destinat jugulare, ne jugulet, securus illo se non posse displicere facinore, quod Deo gerebatur auctore.
PL 11, 315Cそれゆえ、イサクを——自分にとって最も愛しい子、神にとってはさらに愛しい犠牲獣を——、彼は軽んじる、それは救うためである。絞め殺すと定める、それは絞め殺さぬためである。神が発案者となって行われていたその行いによって、神に不快を与えることはありえないと確信しながら。
O novum spectaculum, ac vere Deo dignum! in quo definire difficile est utrum sit patientior sacerdos an victima. Non percussoris, non percutiendi claudicat color, non membra tremore vibrantur, non demissi, non torvi sunt oculi.
PL 11, 316Aおお、新しい光景、まことに神にふさわしいものよ。そこでは、祭司と犠牲獣のどちらがより忍耐強いかを決めがたい。打つ者の顔色も、打たれる者の顔色も、たじろがず、手足は震えず、目は伏せられもせず、険しくもない。
Nemo rogat, nemo trepidat, nemo se excusat, nemo turbatur, nevere sit parricidium. Ille lignum, quo inuratur, sibi praeportat; ille aram struit.
PL 11, 316A誰も乞わず、誰も怯えず、誰も弁解せず、誰も取り乱さない。まことの親族殺しとならぬためである〔ne vere sit parricidium の係りは定かでない。直前の句に付く目的と取った。底本は nevere〕。一方は、自分を焼くための薪を先に自分で運び、一方は祭壇を築く。
Ille exserit gladium, ille cervicem uno voto, una devotione; ne quid profanum sit, diligenter ac patienter geritur quod ab altero celebratur. Sub tanto, non dicam, humanitatis, sed potius ipsius naturae metu laeti sunt.
PL 11, 316A一方は剣を抜き、他方は首を差し出す。一つの願い、一つの献身をもって。何ものも不浄とならぬよう、一方によって執り行われることが、念入りに、かつ忍耐をもって行われる。これほどの、人間性のとは言わず、むしろ自然そのものの恐れのもとで、二人は喜んでいる。
Soli cedit affectus pietati, pietas religioni; favet utrisque religio. Medius stupet gladius nullo impedimento suspensus, mactatione terribili gloriam se praestitisse, non crimen. Quid hoc est?
PL 11, 316A愛情はただ敬虔にのみ譲り、敬虔は信仰に譲る。信仰は両者に味方する。剣は、何の妨げもないのに中空に吊り下がったまま驚き止まる。恐るべき屠りによって自分がもたらしたのが、罪ではなく栄光であったことに。これは何か。
Ecce immanitas in fidem, et scelus transit in sacramentum: parricida incruentus redit, et qui immolatus est, vivit. Ambo sibi gloria, ambo claritatis exemplum, ambo Dei cultus admirabile saeculis testimonium.
PL 11, 316B見よ、残虐が信仰へと移り、罪が秘跡へと移る。血を流さぬ親族殺しが帰り、屠られた者は生きている。二人とも互いにとって栄光であり、二人とも輝きの手本であり、二人とも神への礼拝の、世々にとっての驚くべき証しである。
Felix orbis fuerat, fratres, si omnes sic fierent parricidae. VI. Jacob (Gen. XXVII) per patientiam et benedictionem lucratus et fratrem: dat iracundiae locum securus, ut redeat domum: patri commendat, sensim mitisque discedit, ut probet se et meruisse et non ambiisse, quod meruit.
PL 11, 316B兄弟たちよ、すべての者がこのように親族殺しとなるのなら、世界は幸いであったろう。VI. ヤコブは(創世記27)、忍耐によって、祝福をも兄弟をも得た。彼は憤りに場を譲って安んじ、後に家に帰れるようにする。父に〔身を〕託して、ゆっくりと穏やかに去る。それは、自分が受けるに値したこと、かつ、受けたものを野心によって求めたのではないことを、示すためである。
Ac ne quis hanc patientiam timiditatis nomine obscuret, in ducendis quoque uxoribus talis est conditio (Ibid. XXIX) .
PL 11, 316Bしかし誰かがこの忍耐を臆病の名で覆い隠さぬよう、妻を娶る際にも、彼の境遇は同じである(創世記29)。
Libens excipit: prolixa tempora observat: omnia soceri libens tolerat imperata: qui si esset impatiens, astu circumscriptus, pro Rachel postmodum tempore nunquam reparato serviret.
PL 11, 316B彼は喜んで受け入れ、長い歳月を見守り、舅のすべての命令を喜んで耐える。もし彼が短気であったなら、計略に欺かれて、のちにラケルのために、失われた時を取り戻せぬまま仕えることになったであろう〔論旨がやや通りにくい。短気であれば、欺かれた後の奉仕の歳月はただ失われたものに終わったであろう、の意と取った〕。
Similiter Joseph patiens invenitur (Ibid. XXXVII) e pascuo cum a fratribus rapitur, patiens, cum in puteum demittitur, patiens dura cum hasta distrahitur, patiens in carcere, in regno patientior, patientissimus desideratos cum fratres agnosceret: et ubi jactantia se non potest continere, positus in honore continuit.
PL 11, 316C同様にヨセフも忍耐の人と見いだされる(創世記37)。牧場から兄弟たちに奪い去られるとき、忍耐し、穴に下ろされるとき、忍耐し、競売の槍のもとで過酷に売り飛ばされるとき〔hasta は競売の標の槍〕、忍耐し、牢獄にあって忍耐し、王国の座にあってはいっそう忍耐し、待ち望んだ兄弟たちを見分けたときには最も忍耐した。そして、誇りに自らを抑えられなくなる場面で、名誉の座に置かれながら自らを抑えた。
Coelestis profecto est ista patientia, quam a suo statu non aerumna, non felicitas, non affectus potuit commovere. VII.
PL 11, 316Cこの忍耐は、まことに天的である。困窮も、幸福も、情愛も、これを自らの立つところから動かすことはできなかった。VII.
Adversus Job diabolus (Job. I et II) , qui non fertur blandus, aestimare licet, quid moliri potuerit incitatus; maxime cum a Deo acceperit facultatem, ut atrocitatis inveteratae in examen justi, quibus possit armis, quibus possit viribus, niteretur.
PL 11, 316Cヨブに対する悪魔は(ヨブ記1、2)、穏やかだとは言われていないのだから、駆り立てられて何を企てえたかは推し量ってよい。とりわけ、神から許しを得て、古くからの残忍さを、義人を試すために、使える限りのあらゆる武器、あらゆる力をもって振るいえたのであるから。
Igitur novum ac pene incredibile committitur praelium. Ultra morem diabolus pugnat, sed Job dissimulando plus pugnat (Job. I) .
PL 11, 317Aかくて新奇な、ほとんど信じがたい戦いが起こる。悪魔は常ならぬほどに戦うが、ヨブは知らぬふりをすることによってさらに戦う(ヨブ記1)。
Ille ejus magnum atque opulentissimum censum uno momento disperdit: cohortemque florentissimam dulcium liberorum, atrocissimo impulsu, tectis parietum cum ruina confusis, nimia crudelitate festinus sepelit antequam jugulet.
PL 11, 317A悪魔は彼の大きく豊かきわまる財産を一瞬で散らし、愛らしい子らの最も盛んな一団を、残虐きわまる衝撃で、家の屋根と壁の崩壊の中に混ぜ合わせ、あまりに残酷に急いで、絞め殺す前に埋める。
Ipsum postremo, quem divitiis exspoliaverat magnis, magnis vestit ulceribus, quibus insuper vermes immittit edaces (Ibid. II) , ut in tormenta morientis cum homine adventitium vulnus inquilino vulnere finiretur.
PL 11, 317A最後に、大きな富を奪ったその者自身に、大きな腫れ物をまとわせ、さらに貪る虫をそれに放つ(ヨブ記2)。死にゆく人の苦悶のために、外から加えられた傷が、住みついた傷によって、人とともに終わるように〔cum homine の係りは定かでない〕。
At Job cunctis viribus adversae partis exspectatione placida profligatis, in semet fortior nimis, omnibus, quaecumque deleverat bellum, recuperatis in melius, felicitatis pristinae statum dissimulando non perdidit, sed mutavit.
PL 11, 317Aしかしヨブは、穏やかな待望によって敵の側のあらゆる力を打ち砕き、自らのうちでいっそう強くなり、戦いが滅ぼしたあらゆるものをより良い形で取り戻し、素知らぬふりをすることによって、以前の幸福の状態を失わず、むしろ変えた。
Hic ego patientiam Domini memorare non audeo, ne quam Deus inter homines deputatus patiatur injuriam; idonea laus enim non est, cui principatum adimit peraequatio.
PL 11, 317Bここで私は、主の忍耐を語る勇気はない。人々のうちに数え入れられた神が、何らかの不当を被ることのないようにである。同列に並べることが首位を奪ってしまう者には、それにふさわしい称賛はないからである。
At cum omnes omnino memorati, omnesque felices ejus dono sint tales, contumelia est laudare Dominum, cujus condigne laudare non queas servum. VIII. Sed o quam vellem te, si possim, rerum omnium regina patientia, magis moribus concelebrare!
PL 11, 317Bしかも、語られた者たちはみなことごとく、また幸いな者たちもみな、その賜物によってこのような者であるのだから、その僕さえふさわしく称ええないのに、主を称えることは侮辱である。VIII. だが、ああ、万物の女王なる忍耐よ、できることなら、汝をむしろ振る舞いによってこそ称えたいものを。
Scio enim quia libentius in tuis moribus, tuis fundamentis, tuisque consiliis, quam in alienis nudisque sermonibus conquiescis, neque tantam in multiplicandis virtutibus laudem ponis, quantam in finiendis.
PL 11, 317B汝は、他人の、ただの言葉〔翻刻は pudisque と組む。ミーニュの刷りは薄いが、nudisque と読める〕よりも、汝自身の振る舞い、汝自身の基礎、汝自身の計らいのうちにこそ、いっそう喜んで安らぐと私は知っている。また汝は、徳を増やすことよりも、徳を完成することのうちにこそ、大きな称賛を置く。
Tu virginitati praestas, ne flos ejus ullo morbo, ullo tempore deflorescat. Tu variarum semper in tempestatum crebris turbinibus constitutae fidissimus viduitatis es portus.
PL 11, 318A汝は童貞に、その花がいかなる病にも、いかなる時にも萎れることのないようにさせる。汝は、さまざまな嵐の頻繁な旋風のなかに置かれた寡婦暮らしにとって、このうえなく信頼できる港である。
Tu sanctissimo conjugali jugo rudi cervice subeuntes, in nisum laboris, vel amoris aequalem, retinaculis blandis, quasi quidam peritus auriga, componis. Tu amicitiam idem velle atque idem nolle docuisti.
PL 11, 318A汝は、まだくびきに慣れぬ首で聖なる婚姻のくびきに就く者たちを、労苦においても愛においても等しく力を出すよう、優しい手綱で、さながら熟練の御者のように整える。汝は友情に、同じことを望み同じことを望まないことを教えた。
Tu servituti unica ac fortissima consolatio saepe libertatem paris. Tu paupertati praestas, ut habeat totum sui contenta, cum sustinet totum. Tu Prophetas provexisti: Christo tu Apostolos glutinasti. Tu quotidiana martyrum et mater es et corona.
PL 11, 318A汝は奴隷の身分に、唯一にして最も強い慰めとして、しばしば自由を生み出す。汝は貧しさに、足るを知って、すべてを耐えるときに、すべてを持つようにさせる。汝は預言者たちを世に出し、汝はキリストに使徒たちを膠のように結びつけた。汝は日ごとに、殉教者たちの母であり、冠である。
Tu murus fidei, fructus spei, amica charitatis. Tu specialiter omnem populum, divinasque virtutes, quasi crines effusos in unius verticis nodum, honorem decoremque conducis. Felix, aeternumque felix est, qui semper te habuerit in se. VII. De Humilitate.
PL 11, 318A汝は信仰の城壁、希望の実り、愛の友である。汝はとりわけ、すべての民と神的な徳を、垂れた髪を頭頂の一つの結び目に束ねるように、栄誉とし飾りとして束ねる。常に汝を己のうちに持つ者は、幸いであり、永遠に幸いである。VII. 謙遜について。
I. Sapientes, ut videri volunt, Graeciae viri, praeter caeteros curiosi, otioso negotio cor suum, ultra quam licitum est, argumentis insolentibus extulerunt.
PL 11, 318BI. 自ら賢者と見られたがるギリシアの人々は、ほかの誰にも増して詮索好きで、暇な営みのうちに、許される限度を超えて、不遜な論法で自らの心を高ぶらせた。
Hi, cum ascendunt verbis in coelum, cum Deum persuadent hoc esse quod volunt, cum assimulant se nosse rerum naturae secreta; cum stellis nomina, soli labores imponunt; cum errores suos lunari circulo adscribunt; cum ingenii sui carmen coli vel maxime cupiunt; sic se et alios perdiderunt: nam mutato nomine et cultu, quasi promota sit somniis, illa scholares calumnias Dei usque ad Ecclesiam transmiserunt, ut in ipsa quoque, si insanire cuiquam libeat, Deus illi non colendus sit, sed quaerendus.
PL 11, 318B彼らは、言葉で天に昇り、神を自分たちの望むとおりのものだと説き伏せ、自然の秘密を知っているかのように装い、星々に名を、太陽に労苦を負わせ、自らの誤りを月の円環のせいにし、自分の才知の歌が何よりも崇められることを願う。こうして自らをも他人をも滅ぼした。というのも、名と装いを改め〔cultu は「祭祀」とも取れる〕、あれ〔哲学〕が夢によって進展したかのように、神についての学派の中傷を教会にまで伝えたのである〔illa は女性複数対格の calumnias とは一致しない。promota sit の主語と取った〕。その結果、教会においても、誰かが狂いたいと思えば、神は崇めるべきものではなく、探し求めるべきものとなってしまう。
Quod nunc faciunt infideles, de quibus Scriptura divina quid pronuntiet, audiamus: cujus ista sunt verba: Deminuerunt veritatem a filiis hominum. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde locuti sunt mala.
PL 11, 319A今これを行っている不信の者たちについて、神的な聖書が何と宣言しているか、聞こう。その言葉はこうである。「彼らは人の子らから真理を減らした。人はそれぞれ隣人にむなしいことを語り、欺きのくちびるは、心のうちに悪を語った」。
Disperdat Deus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt; quis noster Dominus est (Ps. XI, 1 et seq.) ? II.
PL 11, 319A「神が、すべての欺きのくちびると、大言する舌を滅ぼすように。彼らは言った。『我々の舌を大きくしよう。くちびるは我々のものだ。我々の主人は誰か』」(詩篇11:1以下)。II.
Hanc superbiam Propheta tumidi cordis evitans, sic inquit ad Dominum: Domine, non est exaltatum cor meum (Ps. CXXX, 1) , cum scriptum sciat: Homo videt in facie, Deus in corde (I Reg. XVI) . Nonne injuriosum, vel supervacaneum putabitur, Deo indicare quod noverit?
PL 11, 319A預言者は、驕った心のこの高ぶりを避けて、主にこう言う。「主よ、わが心は高ぶりません」(詩篇130:1)。彼は、「人は顔を見るが、神は心を見る」(サムエル記上16章)と書かれていることを知っているのである。神が知っていることを神に告げるのは、無礼で、あるいは余計なことと思われないだろうか。
Absit: indicat ille, sed nobis, quos cupit, quod facit ac praedicat, imitari. Ergo inquit, Non est exaltatum cor meum, docens optimum esse sacrificium Deo cor contribulatum (Ps. L, 29) .
PL 11, 319B決してそうではない。彼が告げているのは、我々に対してである。自らが行い宣べることを、我々が見倣うよう望んでいるのである。だから彼は「わが心は高ぶりません」と言って、神にとって最良の犠牲は砕かれた心であることを教える(詩篇50:29)。
Quapropter, fratres, efferendum non est prosperis rebus, sed timore Dei intra mansuetudinis metas verecundiae freno cohibendum, ut possimus merito mereri Scriptura quod dicit: Proximus est Deus contribulatis corde, et humiles spiritu salvabit (Ps. XXXIII, 18) .
PL 11, 319Bそれゆえ、兄弟たちよ、順境にあって高ぶってはならない。神への畏れによって、柔和の境界の内に、慎みの手綱で己を抑えねばならない。そうすれば、聖書の言うことにふさわしく値する者となれる。「神は、心の砕かれた者に近くあり、霊のへりくだった者を救う」(詩篇33:18)。
Sed et Dominus ipse nos pio promisso quid hortetur accipite. Venite, inquit, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
PL 11, 319Bさらに、主自身が優しい約束によって我々に何を勧めているか、聞け。「労する者、重荷を負う者は、みな来よ。我は汝らを休ませよう」。
Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29) .
PL 11, 319C「我がくびきを汝らの上に負い、我から学べ。我は柔和で、心のへりくだった者である。汝らは魂に安らぎを見いだすであろう」(マタイ11:28, 29)。
Deus noster, fratres, humilis corde est, et ineffabilis ejus illa sapientiae ac virtutis potestas intra hominem susceptum jacet magis admirabilior, quia tantus est et talis.
PL 11, 319C兄弟たちよ、我々の神は心がへりくだっている。その知恵と力の言い表しがたい権能が、受け入れた人間のうちに横たわっているのは、これほど偉大でこのようなものであるだけに、いっそう驚嘆すべきことである。
Et homo curiosus cor suum extollit, conaturque ejus comprehendere altitudinem, cujus non sequitur humilitatem? III. Sequitur, ac dicit: Neque elati sunt oculi mei (Ps. CXXX. 1) .
PL 11, 320Aそれなのに、詮索好きな人間は己の心を高ぶらせ、自らがその謙遜に従いもしない者の高みを把握しようと試みるのか。III. 預言者は続けて言う。「わが目も高ぶりません」(詩篇130:1)。
Oculorum pejor est causa, quia exaltatio cordis ad paucos pertinet, oculorum elatio ad omnes: de quibus Joannes discipulis quid praedicet omnibus est in usu. Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
PL 11, 320A目のほうが事は悪い。心の高ぶりが関わるのは少数だが、目の高ぶりはすべての者に関わるからである。これについて、ヨハネが弟子たちに何と宣べているかは、誰もが知っている。「世を愛するな。世にあるものをも愛するな」。
Si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in eo, quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 15, 16 ): his enim auctoribus concipitur, his ducibus geritur, his ministris impletur, quidquid quotidie concupiscentia, ambitione, avaritia ardet in saeculo.
PL 11, 320A「もし誰かが世を愛するなら、父の愛はその人のうちにない。世にあるものはみな、肉の欲望、目の欲望、世の野心だからである」(一ヨハネ2:15, 16)。実際、日々この世で、欲望と野心と貪欲に燃えるものはことごとく、これらを創始者として宿され、これらを導き手として営まれ、これらを下僕として成し遂げられる。
Quare utraque sunt vana quia et cordis exaltatio nullos fructus invenit, et oculorum extollentia de alio in aliud elata, quidquid viderit, mobilitate fugaci statim deperdit. IV. Dehinc sequitur: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilius super me (Ps. CXXX, 2) .
PL 11, 320Bしたがって、どちらもむなしい。心の高ぶりはいかなる実りも見いださず、目の高ぶりは、ある物から別の物へと舞い上がって、見たものを何であれ、すばやい移ろいによってたちまち失うからである。IV. 次に続く。「わたしは大いなることのうちを歩まず、わが身にまさる驚くべきこと〔底本は mirabilius。mirabilibus と読む〕のうちも歩みませんでした」(詩篇130:2)。
Magna eloquia Dei sunt; ipse mirabilis in excelsis. Cum in periculis esset, si in his Propheta non ambularet, quomodo bonum insuper sibi opus assignat ab illis recedendo, in quibus oportuerat ambulari?
PL 11, 320B神の言葉は大いなるものであり、神自身は高きところにおいて驚くべき者である。もし預言者がそれらのうちを歩まないなら、危険のうちにあることになるのに〔Cum in periculis esset の主語は定かでない。預言者と取った〕、歩むべきであったものから退くことによって、どうしてさらに善い業を自らに帰するのか。
Prioribus, fratres, posteriora respondent: de rebus enim loquitur saecularibus. In magnis et in mirabilibus se dicit non ambulasse, utique non Dei, sed in illis quae magna ab hominibus hoc putantur in saeculo.
PL 11, 320B兄弟たちよ、後の言葉は先の言葉に応じている。彼は世俗のことについて語っているのである。大いなること、驚くべきことのうちを歩まなかったと言うのは、もちろん神のものについてではなく、この世で人々が大いなるもの〔底本はここに hoc がある。文に収まらないので訳さなかった〕と見なす事柄についてである。
At cum addidit, Super me, ostendit numquam se elatum fuisse, cum posset: nulli enim facilius efferuntur, nisi quos inopinati honoris culmen extollit.
PL 11, 320Cそして「わが身に」と付け加えたとき、彼は、高ぶりうるときにも、一度も高ぶらなかったことを示した。思いがけない栄誉の頂に持ち上げられた者のほか、誰も、これほど容易には高ぶらないからである。
David quippe humilis, abjectus, ignobilis sui jacebat in domo patris, oves semper pascendo, propemodum peregrinus, innocens cum innocentibus deputatus.
PL 11, 320Cダビデは実際、卑しく、うち捨てられ、名もなく自分の父の家に伏しており、いつも羊を飼い、ほとんど寄留者のようであり、無垢な者たちとともに数えられた無垢な者であった。
Hic placuit Deo, unctus in regem, spiratus in vatem: non insolescit in regno: obumbrat neminem prophetae terrore: injurias suas non exsequitur regia potestate: odientes se diligit: inimicis parcit: parricidalibus filiis ignoscit: persecutorem suum, et, quod magis est, regem aliquoties a Deo in manus traditum sibi, mavult semper timere quam occidere: inverso gratus officio, Deo, Dei munus retinendo, placiturus.
PL 11, 320Cこの者が神に喜ばれ、王として油を注がれ、預言者として霊を吹き込まれた。彼は王国において驕らない。預言者の恐れで誰をも覆い隠さない。自らへの侮辱を王の権力で追及しない。自分を憎む者たちを愛し、敵を赦し、近親殺しの子らを許す。自らを迫害する者を、しかも、そればかりか、神によって幾度か自らの手に渡された王を、殺すよりもむしろ常に恐れることを望む。務めを逆さにしてまで恩を重んじ、神の賜物を守ることによって神に喜ばれようとしたのである〔inverso gratus officio の意は定かでない。迫害者に対してかえって恩義を尽くした、と取った。「神の賜物」は油注がれた王を指すと解した〕。
Rex mansuetus, pater pius, propheta modestus, totum potest, a toto dissimulat, magnis ac mirabilibus saeculi non immutatur, mitem humilemque retinet ubique pastorem. V. Post adjecit: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam.
PL 11, 321A柔和な王、敬虔な父、慎み深い預言者。彼はすべてをなしうるのに、すべてを控え、世の大いなること、驚くべきことによっても変わらず、どこにあっても柔和でへりくだった牧者であり続ける。V. その後、彼は付け加えた。「もしわたしが謙虚に思わず、わが魂を高めたのなら」。
Videamus ne forte Propheta ipse se impugnet exaltando animam suam, qui cor suum se non exaltasse gloriatur.
PL 11, 321A見てみよう。自分の心を高めなかったと誇る預言者自身が、自分の魂を高めることによって自分に逆らっているのではないか。
Non sibi repugnat, sed ostendit animae esse sublimitatem superiora vicisse, quia, qui se exaltaverit, humiliatur, et qui se humiliaverit, exaltatur (Matth. XXIII, 12) : animae enim depressio cor elatum est: cor cohibitum promotio est animae.
PL 11, 321B彼は自分に逆らってはいない。魂の崇高さとは、より高いものに打ち勝ったことだと示しているのである。「自らを高める者は低くされ、自らを低くする者は高められる」(マタイ23:12)からである。魂にとって、低められることとは、高ぶった心である。抑えられた心は、魂の昇進である。
Hujus rei testes sunt nobis duo homines propheticum carmen suis actibus exponentes, Pharisaeus et Publicanus Dei stantes in templo (Luc. XVIII) . Pharisaeus insulse manus tendit in coelum, quae caedis saepe, saepe ministrae sunt rapinarum.
PL 11, 321Bこのことの証人として我々には、預言の歌を自らの行いで解き明かす二人の人、神の神殿に立つファリサイ人と徴税人がいる(ルカ18章)。ファリサイ人は愚かにも、しばしば殺害の、しばしば略奪の下僕となった手を天に差し伸べる。
Oculos impudenter extollit, quorum lenocinio mundus infelix est. Intonat lingua, caret quae numquam veneno serpentis; et quod omni est majus insania, Deo se laudat.
PL 11, 321B彼は恥知らずにも目を上げるが、その媚びによって世は不幸になる。舌は雷のように轟くが、蛇の毒を免れたことは一度もない。そしてあらゆる狂気にまさることに、神に向かって自分を称える。
Publicanus autem non membratim Deum, sed totus exorat, quia timore totus est humilis, sua peccata contestans, secundum Domini dictum (Matth. XV, 19) , a quo procedunt universa genera peccatorum, pectus crebro percutiens, quodam modo cor suum manu verecunde castigat, postulatque tantum veniam delictorum taciturnitate, non voce.
PL 11, 321Bこれに対して徴税人は、神に、体の一部ずつではなく全身で祈る。畏れによって全身がへりくだっているからである。自らの罪を証言し、主の言葉(マタイ15:19)によればあらゆる種類の罪がそこから出てくる胸〔a quo は後の pectus を先取りして指すと取った〕を何度も打ち、いわば自らの心を手で慎ましく懲らしめ、ただ罪の赦しを、声によってではなく沈黙によって請う。
Quorum quis quid sit consecutus accipite. Qui totum sibi ipse promiserat, inanis, qui nihil praesumpsit, justificatus de templo discessit. VIII. De Timore.
PL 11, 322Aこの二人がそれぞれ何を得たか、聞け。すべてを自分に約束していた者は空しく、何も思い上がらなかった者は義とされて神殿から去った。VIII. 畏れについて。
I. Timoris quidem, fratres dilectissimi, vocabulum est unum, sed accedente ratione timor discernitur a timore; fiunt enim duo: unus Dei, alter, qui naturae sit: naturae, in homine nascitur, Dei autem et discitur et docetur: quia non in trepidatione, sed in doctrinae ratione consistit; sicut scriptum est: Venite, filii, audite me: timorem Dei docebo vos (Ps. XXXIII, 12) .
PL 11, 322AI. いとも愛する兄弟たちよ、畏れという語はたしかに一つだが、道理が加わると、畏れと畏れは区別される。実際、畏れは二つになる。一つは神の畏れ、もう一つは本性の畏れである。本性の畏れは人のうちに生まれつき生じるが、神の畏れは学ばれもし教えられもする。それは慌てふためくことにではなく、教えの道理に成り立つからである。こう書かれているとおりである。「子らよ、来て、我に聞け。神の畏れを我は汝らに教えよう」(詩篇33:12)。
Naturalis ergo non discitur, sed impulsu nobis nostrae infirmitatis occurrit: quia non artis est timere, quod metuas: metuis autem, quod tibi nolis accidere.
PL 11, 322Bそれゆえ本性の畏れは学ぶものではなく、我々の弱さの衝動によって我々に降りかかる。畏れるものを畏れるのは、技の問題ではないからである。そして畏れるのは、自分に起こってほしくないものである。
Existit quippe diversis ex modis, cum aut exaestuat aliquo reatu conscientia: aut cum hostilis imminens manus gladio salutem premit: aut cum viantis itineri erectus in morsum, ardentibus squamis incensus, tumidus sese anguis opponit: aut dorsa fugientis, affectans caedem, vicino fremitu ferina rabies onerare tentaverit: vel cum amissis gubernaculis inter compugnantes fluctus ac flatus gemens parturit carina naufragium.
PL 11, 322B実際それはさまざまな仕方で現れる。ある罪責によって良心が煮えたぎるとき、あるいは敵の手が迫って剣で命を脅かすとき、あるいは旅人の行く手に、咬もうと身を起こした蛇が、燃えるうろこで熱を帯び、膨れて立ちはだかるとき、あるいは逃げる者の背に、殺戮を狙う獣の狂気が、間近の唸りで襲いかかろうとするとき、あるいは舵を失って、せめぎ合う波と風のあいだで、呻きながら船が難破を産もうとするときである。
Inter haec omnia deterior est conscientiae timor, quia, quae diximus et alia his similia, cum passibilitate sui transeunt: timor conscientiae non deletur. II.
PL 11, 323Aこれらすべてのうちで、良心の畏れがいっそう悪い。いま述べたことやこれに似た他のことは、それが受けうる苦しみとともに過ぎ去るが、良心の畏れは消えないからである。II.
Nunc videamus intelligendum quemadmodum nobis sit, Propheta quod ait: Beati omnes qui timent Dominum (Ps. XII, 1) .
PL 11, 323Aさて、預言者が「主を畏れる者は、みな幸いである」(詩篇12:1)と言うのを、我々がどのように理解すべきか、見てみよう。
Si omnes qui timent Dominum beati sunt, non beatus est nullus: quia nulla gens est, nulla sunt pecora, animantium denique nulla natura, quae non timeat Deum.
PL 11, 323A主を畏れる者がみな幸いであるなら、幸いでない者は誰もいないことになる。神を畏れない民はなく、神を畏れない家畜はなく、そもそも神を畏れない生き物の本性はないからである。
Cum gravamur rumpentibus sonis, concussis undique cardinibus; cum praeter morem terrifico fragore intonans concrepat coelum; cum inter caecas pinguibus conductas nubibus tenebras, crebrae micantes curvis ignibus flammae intercepti diei lumen incunctanter assimilant; cum ardent plura fulminibus; cum terra vel tremit, vel hiatu se recipit in se; nullus hic beatitudinis locus est, ubi non devotionis, sed necessitatis est, quod timetur.
PL 11, 323A我々が、轟く音に押しつぶされ、天地の軸が四方から揺さぶられるとき、天がいつにない恐ろしい轟音で雷鳴を響かせるとき、厚い雲に集められた真っ暗な闇のなかで、曲がった火を放つ頻繁なひらめきの炎が、遮られた昼の光を、ためらいなく真似るとき、多くのものが雷で燃えるとき、大地が震え、あるいは裂け目に自らを呑み込むとき、そこには幸いの余地はない。そこで畏れられているのは、献身のためではなく、必然のためだからである。
Itaque audiamus Scripturam, quid dicat, cujus ista sunt monita: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et custodias praecepta ejus ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et bene sit tibi (Deut. X, 12, 13) ?
PL 11, 323Bだから聖書が何と言うか聞こう。その勧告はこうである。「そして今、イスラエルよ、汝の神である主が汝に求めるのは、汝が汝の神である主を畏れ、そのすべての道を歩み、これを愛し、その戒めを、汝の心をつくし、魂をつくして守り、そうして汝が幸いを得ることにほかならない」(申命記10:12, 13)。
Videtisne hunc timorem nobis necessarium? qui in Dei amore consistit; qui voluntate sua se parit; divinae legis agnitione construit decorem; ad omnia genera virtutum intrepidus corrigit; praeceptis omnibus fideliter obtemperat; inchoatus innocenter vivit; justitiam percolit; sine fine studet timere, ne quid praeter Deum, quem diligit, timeat.
PL 11, 324A諸君は、この畏れが我々に必要であると見ているか。それは神への愛に成り立ち、自らの意志で自らを生み、神の法の認識によって美を築き、あらゆる種類の徳へと恐れなく正し、すべての戒めに誠実に従い、始まったときから無垢に生き、義をしっかり耕し、愛する神のほかには何も畏れないよう、終わりなく〔神を〕畏れることに努める。
III. Denique hujus suffragio Daniel (Dan. XIV) populis terribilem inermis draconem necat, leonibus objectus in periculo prandet, qui solet extra periculum jejunare.
PL 11, 324AIII. こうして、この畏れの助けによって、ダニエルは(ダニエル14章)、武器を持たずに、民にとって恐ろしい竜を殺し、獅子に投げ込まれて危険のなかで昼食をとった。彼は、危険のないときには断食するのを常としていたのに。
Et Jonas timens Dominum spontaneum non timet adire naufragium (Jon. I, II) : ceto inhiante miserabilius sepelitur quam praecipitatur, et tamen litus, quo tendebat, invenit antequam videat, felix magis sepulcro, quam navi.
PL 11, 324Aヨナも、主を畏れて、自ら進んで難破に赴くことを恐れない(ヨナ1, 2)。鯨が大口を開けて待ち構える中で、投げ込まれたときよりも哀れに葬られるが、それでも目指した岸を、それを見るより先に見いだす。船よりも墓のほうで幸いであった。
In oratione mons tremit: monti, non apostolis trepidatio est. Petrus aestu marino fertur non naufragus, sed viator (Matth. XIV, 29, 30) : timet profundum intercipere non timentem: nec tamen in toto dissimulat, ne per mare pedibus se ambulasse non credat.
PL 11, 324B祈りのうちに山が震える。おののくのは使徒たちではなく山である。ペトロは海のうねりに運ばれるが、難破者としてではなく旅人としてである(マタイ14:29, 30)。深みは、恐れない者を呑み込むことを恐れる。それでも〔ペトロは〕〔恐れを〕すっかりは隠さない。自分が海の上を足で歩いたことを信じないことのないように、である〔dissimulat の主語は定かでない。ペトロと取ったが、直前の profundum(深み)を主語として「深みもすっかりは〔その力を〕隠さない」とも読める。credat の主語はペトロ〕。
Adversus Theclam accusator acerrimus linguae exserit gladium: cum suis sibi ministris publicae leges insaniunt: stimulis acuitur feritas in ferocitatem, et tamen hominibus mitior invenitur.
PL 11, 324Bテクラに対して、この上なく激しい告発者が舌の剣を抜く。国の法律は、その役人たちともども狂い立つ。刺激によって獰猛さは凶暴さへと研がれるが、それでも〔獣は〕人間たちよりも穏やかであることが分かる〔『パウロとテクラの行伝』の場面と取った〕。
Ne quid scenae tam dirae humanitatis deesse videatur, immittuntur etiam marina monstra: laciniis omnibus spoliatur puella, vestitur incendio.
PL 11, 325Aこれほど恐ろしい人間性の舞台に何一つ欠けるものがないように見せるため、海の怪物までもが放たれる。少女はあらゆる衣の切れ端を剥ぎ取られ、炎を着せられる。
Inter tot instrumenta mortis, spectatore metuente, secura calcat genera universa terrorum: incolumis, quasi orbe subacto, de illo feralis caveae jam non miserabilis, sed miserabilis funereo ambitu excedit, victi saeculi triumphum reportans, quam tot suppliciis omnes crediderant perituram.
PL 11, 325Aこれほど多くの死の道具のただなか、見る者が恐れおののくなか、少女は、あらゆる種類の恐怖を平然と踏みつける。無傷で、世界を征服したかのように、もはや哀れまれる者としてではなく驚嘆される者として〔底本は jam non miserabilis, sed miserabilis で同じ語が重なり、本文が崩れている。後の miserabilis を mirabilis と読んだ〕、あの死の檻の、葬いの囲いから出てくる。これほど多くの刑罰によって、だれもが滅びると思っていた者が、打ち負かされた世に対する凱旋を持ち帰るのである。
O necessarius timor! qui nihil aliud agit, nisi ut beatos efficiat: qui timet arte, non casu; voluntate, non necessitate; religione, non culpa: qui Deum metuit, non naturam.
PL 11, 325Aああ、必要な畏れよ。人を幸いにすること以外に何もしない。この畏れは、偶然によってではなく心得をもって、必然によってではなく意志によって、咎によってではなく信仰によって畏れる。本性ではなく、神を畏れるのである。
Vultis scire, cujus proprietatis sit? omnes timores, quoscumque invaserint, incremento conficiunt: hic solus ad hoc crescit, ut immortalem, quem possederit, faciat. IX. De Avaritia.
PL 11, 325A諸君は、この畏れの固有の性質が何か知りたいか。ほかのすべての畏れは、襲った者を、増大によって滅ぼす。この畏れだけは、それが手にした者を不死にするために増すのである。IX. 貪欲について。
I. I. Nec singulare, nec frivolum crimen est, fratres, vel maxime christianum cupiditatis compedibus alligari, profundaeque noctis feralibus tenebris obcaecatum miserabiliter ad ima deferri.
PL 11, 325BI. I. 兄弟たちよ、とりわけキリスト教徒が欲望の足枷に縛られ、深い夜の死の闇に目を眩まされて、哀れにも底へ運ばれることは、まれな罪でも軽い罪でもない。
Sed quia inexstinguibilis pestis incendio totus mundus exarsit; avaritia, ut putatur, crimen esse desiit, quia neminem, qui se possit arguere, derelinquit: omnes enim passim furore insatiabili turpes praecipitantur in quaestus: nec quisquam prorsus inveniri potest, qui ei saltem vel uno momento justitiae frenos imponat.
PL 11, 325Bだが、消しがたい疫病の炎によって全世界が燃え上がったので、貪欲は、世に思われているところでは、もはや罪であることをやめた。自らを非難しうる者を一人も残さないからである。実際、あらゆる所で人々が飽くなき狂気に駆られて恥ずべき利得へ突き落とされ、せめて一瞬でも貪欲に正義の手綱をかける者は、まったく見つからない。
Inquieta semper exaestuat, saevit, pugnat, rapit, congregat, servat, sui tenax, appetens alieni, non suo, non alieno, non ipso orbe contenta: totum possidet, et de inopia queritur semper. Denique ad sua numquam pervenit vota.
PL 11, 326A貪欲は絶えず煮えたぎり、荒れ、戦い、奪い、かき集め、蓄え、自分のものにしがみつき、他人のものを求め、自分のものにも他人のものにも、世界そのものにも満足しない。すべてを所有しながら、いつも欠乏を嘆く。ついに自らの願いに達することがない。
Quantum fuerit auctior, fit tanto miserior: expers otii, expers satietatis. Per fas atque nefas, artibus multis, modis ac versutiis armata bacchatur, salutis suae alienaeque contemptrix: solum metuens ne desit ulli quod radat.
PL 11, 326A増せば増すほど、いよいよ惨めになる。安らぎを欠き、満ち足りることを欠く。理にも非にも構わず、多くの技、手口、狡智で武装して荒れ狂い、自分の安全も他人の安全も顧みず、ただ、削り取るものが誰のもとでも尽きてしまうことだけを恐れる。
Inde est, quod universae nationes mutuis cadunt per momenta vulneribus: concussae gemunt urbes: deleta rura respirare non possunt: maria plus praedonibus saeva sunt quam natura.
PL 11, 326Aここから、あらゆる民が刻々と互いの傷によって倒れ、揺さぶられた都市が呻き、荒らされた田野が息をつくこともできず、海は自然の脅威よりも海賊によっていっそう凶暴になる、という事態が生じる。
Obseratae gladiis viae humano cruore pinguescunt: testamenta haeredes incognitos ex sese recitari mirantur: amicae sub fallacia manus innoxias animas secure conficit ebibita veneni tempestas: sepelitur nova odii rabie antequam nascatur matris jam non in utero, sed sepulcro incognitum pecus, quod legitimam nec mortem potuit sentire, nec vitam.
PL 11, 326B剣で塞がれた道は人の血で肥え、遺言書は、見知らぬ相続人が自分の中から読み上げられるのに驚く。友の手の偽りのもとで、飲み干された毒の嵐が、罪なき魂を平然と滅ぼす。まだ生まれぬうちに、憎しみの新しい狂乱によって、もはや胎ではなく墓となった母の中で、名もない生き物が葬られる。それは、正当な死も生も感じることができなかった。
Recte igitur Apostolus ait: Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10) : hac enim matre eademque magistra, universa quae diximus, sed et alia multa, imo omnia undique sine pausa, quae scaturiunt, mala nascuntur atque concelebrantur, quae condemnare falso humanitas gestit: camelum enim glutiens, culicem liquat, rejicit stillas criminum, et avaritiae, unde criminum fluenta funduntur, ebibit fontem.
PL 11, 326Bそれゆえ、使徒は正しく言う。「貪欲はあらゆる悪の根である」(一テモテ6:10)。この母にして同時に師である者から、我々が述べたすべての悪が、いや、そのほかにも多くの、あらゆる所で絶え間なく湧き出るすべての悪が、生まれ、広く行われる。人間の側はそれらをうわべだけ断罪したがる。ラクダを呑み込みながら蚊を濾し、罪の滴は退けながら、罪の流れが注ぎ出る源である貪欲の泉を飲み干しているのである。
II. Huic non jura, non leges, non honor ullus obsistit; quia quidquid aut emitur, aut distrahitur, liberum non est: non nobilitas, quia per hanc credit, hanc excolit, per hanc hoc sibi nomen invenit: non sanctitas, non munitio, quia nihil est tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum, quod non expugnari pecunia possit: non necessitudo sanguinis, non amicitia, quia non suo merito sed auri, argenti facultatumque beneficio quis aut amatur, aut odio est.
PL 11, 327AII. この貪欲には、法も法律も、いかなる名誉も立ちはだからない。買われ、売られるものは、自由ではないからである。貴族の身分も立ちはだからない。貴族は貪欲によって貸し付け〔per hanc credit の語義と主語は定かでない。credit は「信じる」とも取れるが、「金を貸す」の意に取った〕、貪欲を養い、貪欲によってこの名を得るからである。聖性も、防備も立ちはだからない。金によって侵されえぬほど聖なるものはなく、金によって攻め落とされえぬほど堅固なものはないからである。血のつながりも、友情も立ちはだからない。人が愛され、あるいは憎まれるのは、自分自身の功績によるのではなく、金・銀・財産の恩恵によるからである。
Denique haec est causa, quod fratrum pia nomina plerumque magis gladiis amica videmus esse, quam sibi: quod parentes opulenti, abolita sui nominis sanctitate, filios suos non sine utriusque dedecore patiuntur errare stipi triviali subjectos: quod liberi parentum vitam sua damna judicantes, injecta violenter manu ipsi naturae, invasis haereditatibus ante tempus, parentes suos compellunt vivere miseriae facultatibus mori.
PL 11, 327B結局のところ、これが、兄弟という敬虔な名が、たいていの場合、互いにではなく剣に親しいのを我々が目にする理由である。富める親が、自らの名の聖性を失い、双方の恥辱をともなって、子らが道端の施しにすがってさまようのを放っておく理由である。子らが親の命を自分たちの損失と見なし、自然そのものに暴力で手をかけ、時ならぬうちに遺産を奪い、親を、悲惨のうちに生き、財産に対しては死んだ者となるよう〔vivere miseriae facultatibus mori の句の切れ目は定かでない。このように取った〕追い込む理由である。
Proh nefas! Quid tibi tua tollis infelix? Quid extraneo facias, qui in te avarus es? O detestabili detestabilius malum! invicem dum exspoliant, persequuntur, fallunt, hostes probant, praedones laudant, latrones excusant, nec sui umquam venit in mentem non esse humanae potestatis crastinum diem (Luc. XI, 20) , ac ne ipsum, quo res agitur (Jacob. IV, 14) ; quia quod volvitur semper, in momento quid afferat, dubium est.
PL 11, 328Aああ、不義よ。不幸な者よ、なぜ汝は自分のものを自分から奪うのか。自分自身に対して貪欲な汝が、他人に何をしないでいようか。ああ、忌まわしいものよりなお忌まわしい悪よ。彼らは互いに奪い、迫害し、欺き、敵を是認し、略奪者を称え、強盗を弁護しながら、明日が人間の力のうちにないこと(ルカ11:20)、いや、事の行われるその日さえそうでないこと(ヤコブ4:14)が、いまだかつて心に浮かばない。絶えず転がり続けるものが、一瞬のうちに何をもたらすかは、定かでないからである。
Sed oculis patentibus caeci (Luc. XII, 18) dilatant horrea, terras angustant, jungunt saltibus saltus, et si orbem totum possideant, fines oderunt: illicitum putant habere vicinum. Construunt praedia, sepulcra defodiunt, timent omen qui non timent mortem.
PL 11, 328Aだが、目を開きながら盲人である彼らは(ルカ12:18)、穀倉を広げ、土地を狭め、林野に林野をつなぎ、全世界を所有しても境界を憎み、隣人をもつことを許されぬことと思う。屋敷を建て、墓を掘り、死を恐れぬくせに不吉な前兆を恐れる。
Sic sic interempti plerumque jacent canibus, alitibus, ferisque donati, ubique dispersi, utrobique deperditi, semesis ossibus, etiam suis carnibus nudi. Conspicite rem avaro condignam.
PL 11, 328Bこうして、こうして、殺された者たちは、たいてい犬や鳥や獣に与えられて横たわり、あちこちに散らされ、どちらの面でも失われ、骨は半ば食われ、自分の肉さえ剥ぎ取られている。貪欲な者にふさわしい有様を見よ。
Ille ille, amplum qui habuit censum, exiguum non habet tumulum, quos Propheta egregius hactenus increpat dicens: Quid profuit nobis superbia? aut quid divitiarum ambitio contulit nobis? transierunt ista omnia tamquam umbra (Sap. V, 8, 9) : Sed et Dominus ipse dicit: Quid prodest unicuique lucrari mundum et animae suae pati detrimentum (Matth. XVI, 26) ?
PL 11, 329Aあの者、あの者は、莫大な財産を持っていたのに、小さな墓さえ持たない。彼らをすぐれた預言者はここまで叱責して言う。「驕りは我々に何の益があったか。富の誇示は我々に何をもたらしたか。それらはみな影のように過ぎ去った」(知恵の書5:8, 9)。主自身も言う。「全世界を得ても自分の魂を損なうなら、人に何の益があろうか」(マタイ16:26)。
III. I nunc, insatiabilis homo, et in detestabilis congestionis lucra letifera etiam ipsa elementa novis artibus coge.
PL 11, 329AIII. さあ行け、飽くなき者よ。忌まわしい蓄積の死をもたらす利益のために、要素そのものまでも新しい技で強いるがよい。
Licet radient tibi pretiosorum lapidum discoloribus formis referta penetralia, gemat terra sub pondere argenti, auro ardens tota domus pugnet sua flamma cum Sole, honorumque exinanitus a te gradus non inveniat, quid tibi praestet; meminisse tamen debes, quia mors non timet nec divitias, nec honores.
PL 11, 329A貴石の色とりどりの形で満ちた奥の間が汝のために輝くとしても、大地が銀の重みの下で呻くとしても、金で燃える家全体がその炎で太陽と戦うとしても、汝によって使い尽くされた官職の階梯が、汝に何をもたらすかを見いださなくとも、汝は思い起こさねばならない。死は、富も名誉も恐れないということを。
O caeca mens hominum! quam varie, unam tamen contendit in mortem, pauper, cum opes infeliciter quaerit, quas feliciter non habet, dives, cum divitias putat se non habere, quas habet; in uno nititur avaritia, bacchatur in alio, in utroque crescit. in utroque non desinit.
PL 11, 329Bああ、人間の盲目の精神よ。なんと様々でありながら、しかし一つの死へと突き進むことか。貧者は、幸いにも持たない富を不幸にも求めるとき、富者は、持っている富を持っていないと思うときに。貪欲は、一方では努め、他方では荒れ狂い、どちらにおいても増し、どちらにおいてもやまない。
Verumtamen eos uno momento exigua humus et peraequat et satiat, quod cum tota ambitione sua non potest aurum. IV.
PL 11, 330Aしかも、この両者を、一瞬のうちに、わずかな土が等しくし、満たす。黄金が、その野心のすべてをもってしてもできないことを。IV.
Hinc unus pecuniam suam tanquam hamum proponit, ut facultates ad se attrahat alienas, quam peregrinantem ferali supputatione nutrire non desinit, ut summam quaerat, non quam commodatio dedit, sed quam ei pepererint armati numero dies, menses, et digiti.
PL 11, 330Aここから、ある者は、自分の金を釣り針のように差し出し、他人の財産を自分に引き寄せる。その金が旅に出ている間も、死をもたらす計算で養うのをやめず、貸し付けが与えた額ではなく、日と月と指〔の数え〕が数で武装して産んだ額を求める。
At plerumque cum sua sibi industria fenerator etiam ipse nudatur, ei cum casu aliquo fraus, inopia, fuga, mors extorserint debitorem: avaritiae enim naturale est, ut avariorem faciat: plerumque plus tulit avaro, quam praestat: ac sic saepe contingit, ut merito perdat etiam sua, qui desiderat aliena.
PL 11, 330Aだが、たいていの場合、高利貸し自身も、自分の勤勉によって裸にされる。何かの偶然で、詐欺、窮乏、逃亡、死が、債務者を彼から奪い取るときである。貪欲の本性は、いっそう貪欲にすることだからである。たいてい、貪欲な者から、彼が貸した以上のものが奪われる〔plus tulit avaro, quam praestat の主語・語義は定かでない。この意味に取った〕。こうして、しばしば、他人のものを欲する者が、当然にも自分のものまで失うことになる。
Illic alius vias viantibus cludit; arcet ab herbis, arcet a silvis, arcet ab aquis. Et quidem copiosis vacantibus plurimis, negat hominibus, quod avibus, serpentibus, feris non potest denegare. Mera profecto vesania est beneficiis invidere naturae.
PL 11, 330Bあちらでは、別の者が、道を通行人に閉ざし、草から、森から、水から人を遠ざける。しかも、多くのものがあり余っているのに、鳥にも蛇にも獣にも拒めないものを、人間には拒む。自然の恵みを妬むのは、まったくの狂気である。
Alius inde rerum omnium captat annonam, aucupatur distrahendi tempus, minor in mensura, major in pretio: negat se habere, quod distrabat, ut rogetur, ut jugulet: atque utinam incorrupta species venderetur.
PL 11, 330Bこちらでは、別の者が、あらゆる物の糧食を狙い、売る時機をうかがい、量は少なく、値は高くする。売る物〔底本は distrabat。distrahat と読む〕を持たないと言い張る。請われるために、喉を締めるために。せめて混ぜ物のない品が売られればよいのだが。
Ingemiscit praeterea, si annus est sterilis, multo magis, si fertilis fuerit: illic, quia parum distrahit, heic, quia non solus. Vultis scire, quantis sit tenebris obvolutus? irascitur Deo, si non semper fiat publicis luctibus dives.
PL 11, 331Aさらに彼は、年が不作なら嘆き、豊作ならなおさら嘆く。前者では売れるものが少ないから、後者では自分だけが売るのではないからである。諸君は、彼がどれほどの闇に包まれているか知りたいか。公の嘆きによって、いつも金持ちになれるのでなければ、神に腹を立てるのである。
Bene bene, cum quis quaerit aurum, invenit gladium. V. Inter haec nemo considerat conditionem fragilitatis humanae, nemo hostem, nemo fiscum, nemo latronem, nemo domesticum, qui cognitione secreti est omnium pejor, nemo imminentes diei judicii flammas, per quas omnes nudi transituri sumus.
PL 11, 331Aよくぞ、よくぞ、金を求める者が剣を見いだすとは。V. こうしたことのなかで、人間の弱さという境遇を考える者はなく、敵を、国庫を、強盗を、家内の者――秘密を知っているゆえに、誰よりも悪い者――を考える者もなく、迫りくる裁きの日の炎を考える者もいない。我々はみな、裸でその炎をくぐることになるのに。
Solum colitur, de quo dictum est: Idola gentium argentum et aurum (Psal CXIII, 4; Psal. CXXXIV, 15) , pro quo quis aut jugulatur, aut jugulat. Vellem scire tamen, tanta ejus rabies quid voluptatis habeat, suo cultori quid praestet?
PL 11, 331Aただ一つのものだけが崇められている。それについて言われている。「諸国民の偶像は銀と金」(詩篇113:4; 詩篇134:15)。そのために人は殺されるか、殺す。だが、その狂暴が何の快楽をもち、その崇拝者に何をもたらすのか、知りたいものだ。
Febrem non exstinguit, morbos non discutit, vulneribus non medetur, dolores non tollit, mortem non repellit, nisi quod sanos occidit: nec manducatur aliquando certe, nec bibitur, nec in inferno cum suo praedone descendet, solum quod oculos infelices inanemque conscientiam ad hoc in maligni fulgoris cupidinem diram spe potiundi praecipitat, ne gratis homo videatur occisus.
PL 11, 331Bそれは熱を消さず、病を払わず、傷を癒さず、痛みを除かず、死を退けない。ただ、健やかな者を殺すだけである。食べられることも、確かに飲まれることもなく、その略奪者とともに冥界に降ることもない。ただ、不幸な目と空虚な良心を、手に入れる望みによって、邪悪な輝きへの恐ろしい欲望へ突き落とすだけである。人間が無駄に殺されたように見えないためである。
VI. Sed nos non ad avaros, sed de avaris sermonem fecimus, fratres: alioquin solis divinis exemplis oportuerat perorare, esset si quis heic talis.
PL 11, 331BVI. だが、我々は貪欲な者たちに向けてではなく、貪欲な者たちについて語ったのだ、兄弟たちよ。さもなければ、ここにそのような者がいるとすれば、神の例だけで語り尽くすべきであった。
Sed quia in vobis fides et pietas, quae est idonea expultrix avaritiae, manet atque gloriatur, digni estis universi aurum argentumque non tam habere, quam esse; nam vos estis aurum vivum Dei, Christi vos argentum, vos Spiritus sancti divitiae, vos, si terrena metalla contempseritis, longe his vitae vestrae thesaurus.
PL 11, 331Bだが、諸君には、貪欲を追い払うにふさわしい信仰と敬虔が宿り、誇りとなっているので、諸君はみな、金銀を持つというよりも、むしろ金銀で〔ある〕にふさわしい。まことに、諸君は神の生ける金であり、キリストの銀であり、聖なる霊の富であり、諸君は、地上の金属を軽んじるなら、それらをはるかに超える、諸君の命の宝である。
Vobis auro constructa aetheria illa civitas destinata est: nulla intrare volentibus mora: patent duodecim portae, habitacula praeparata sunt infinita, nemo sit de mansione sollicitus.
PL 11, 331C諸君のために、金で築かれたあの天の都が定められている。入ろうとする者に、遅れはない。十二の門が開かれ、住まいは数限りなく備えられている。住まいについて心配する者がいてはならない。
Certae gloriae nostrae insignis res erit, si Dei civitatem felicitate nostri numeri fecerimus angustam. Itaque estote securi: nihil in illa deest umquam, nihil ab suo statu aut tollitur, aut declinat: omnia bona, atque perpetua exuberant passim.
PL 11, 331Cもし我々が、我々の数の幸いによって神の都を狭くするなら、それは我々の確かな栄光の際立った事となるだろう。だから、安心せよ。そこには何一つ欠けることがなく、何一つその状態から取り去られることも、逸れることもなく、あらゆる善いものが、永遠に、至る所にあふれている。
Certe quod primum est, nemo eget, nemo invidet, nemo furatur, nemo rapit, nemo proscribit, nemo jugulat, moritur nemo: omnes felices, omnes unanimes, omnes immortales, omnes sunt semper aequales: quod unius est, omnium est, quod omnium, singulorum.
PL 11, 331C確かに、何よりもまず、乏しい者はなく、妬む者はなく、盗む者はなく、奪う者はなく、財産没収を公示する者はなく、喉を切る者はなく、死ぬ者はいない。みな幸いで、みな心を一つにし、みな不死で、みな常に等しい。一人のものはすべての者のものであり、すべての者のものは各人のものである。
Vultis scire, quae illic beatitudo versetur? nemo suam vestem, nemo suas margaritas abscondit, nemo lapides pretiosos, nemo aurum, nemo argentum, et tamen nullus timet furtum.
PL 11, 332A諸君は、そこにどのような至福があるか知りたいか。だれも自分の衣を、自分の真珠を隠さず、貴石も、金も、銀も隠さない。それでも、盗みを恐れる者は一人もいない。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 11, 332ADe Avaritia II. I. Avaritia quam facile arguitur ab omnibus, utinam possit tam facile non amari: est enim artifex ac dulce malum, et hominibus universis semper infestum. Denique non habentibus divitias, habendi injicit cupiditatem: habentibus adimit satietatem.
PL 11, 332A貪欲について(2)。――I. 貪欲は、すべての人にいかに易々と咎められることか。同じほど易々と愛されずにいられるなら、どんなによいか。それは巧みで甘い悪であり、すべての人間にとって常に敵である。ついには、富をもたない者には、持ちたいという欲を注ぎ込み、富をもつ者からは、満足を奪う。
Ita omnes in rabiem una tempestate praecipitat, ut ubinam sit major, ignores. Est autem similis igni arida pabula depascenti, quae nisi finiant, non finitur.
PL 11, 332Bこのようにして、すべての人を一つの嵐で狂乱へ突き落とすので、どこでそれが最も大きいか、汝には分からない。それは、乾いた燃料を食い尽くす火に似ている。燃料が尽きないかぎり、火は終わらない。
Hanc mediocres fraudibus excolunt, divites impotentia, judices gratia, diserti mercenaria ac duplici lingua, reges superbia, negotiatores astutia, inani pauperes voto, cultores Dei odio simulato, totae autem gentes universaeque nationes gladio.
PL 11, 332Bこの貪欲を、中程度の者たちは詐欺によって育て、富める者は放縦によって、裁判官は好意によって、弁の立つ者は金で雇われた二枚舌によって、王は傲慢によって、商人は狡猾によって、貧しい者は空しい願いによって、神の礼拝者は装った憎しみによって、そしてすべての民、すべての国民は剣によって育てる。
Per orbem totum vesana bacchatur, novis ac variis artibus fervens: nunquam quieta, non die, non nocte, non bello, non pace: nunquam satura: lucrorum enormitate miserior. Novum calamitatis est genus, quod tantummodo crescit, senescere ignorat.
PL 11, 332B貪欲は全世界に狂ったように荒れ狂い、新しい、さまざまな術で燃え上がる。決して静まらず、昼も夜も、戦時も平時も。決して満たされず、利得が途方もないほど、いっそう惨めである。ただ増えるばかりで、老いることを知らない、新しい種類の災厄である。
Non illam parentum pietas frangit, non dulcedo liberorum, non conjugalis affectus, non cara germanitas, non jus amicitiae, non tener pupillus, non dura viduitas, non miseranda paupertas, non Dei contemplatio: ecce enim his omnibus, prout potest, variis artibus aut adulatur, aut nocet, si quid habuerint, tantum ut tollat.
PL 11, 332Cこれを、親への敬虔も、子らの甘美さも、夫婦の情も、愛しい兄弟の絆も、友情の権利も、幼い孤児も、つらい寡婦の身の上も、哀れむべき貧しさも、神への注視も、挫くことはない。見よ、これらすべての者に対して、できるかぎり、さまざまな術で、へつらうか害するかして、何かを持っていれば、ただそれを取り上げようとするのである。
Cui autem parcat, quae et mori momentis omnibus, etiam frivolo ac turpi lucro, festinat. II. Quid igitur miser homo auri argentique metalli incensus vana cupiditate, vana cura torqueris? Quid talentorum magnas strues congeris?
PL 11, 332C一瞬ごとに死ぬことさえ急ぎ、つまらぬ恥ずべき利得のためにも急ぐ貪欲が、誰を容赦しようか。II. 惨めな人間よ、金銀の鉱石への空しい欲に燃えて、なぜ汝は空しい心配に苛まれるのか。なぜタレントの大きな山を積み上げるのか。
Quid heic remansura, pervigil sollicitudine cassa, nec tibi ipsi inde aliquid concedendo, illibata custodis? Insuper de inopia quereris, qui, quod habes, nescis.
PL 11, 332Cここに残るはずのもののために、空しい気苦労で眠らずにいて、そこから自分自身には何も許さず、手つかずのまま守るのはなぜか。そのうえ、自分の持っているものを知らない汝が、乏しさを嘆いている。
Quidquid feceris, nihil horum tecum ad inferna portabis; quod enim naturae est, de loco ad locum transferri potest, ei autem subtrahi non potest.
PL 11, 333A何をしようと、これらのうち何ひとつ、汝は冥界へ携えて行くことはできない。自然に属するものは場所から場所へ移されうるが、自然から取り去ることはできないからである。
Denique aurum argentumque penitus quod eruitur magnopere terrae visceribus, iterum celandum terrae mandatur: etenim res est, quam habere falsum est gaudium, certissimum periculum publicare.
PL 11, 333Aついには、金と銀は、地の内臓から深く、苦労して掘り出されながら、再び隠すために地に委ねられる。それは、持つことが偽りの喜びであり、人目にさらすことが最も確かな危険であるような物だからである。
Sed non opus est ire per singula; cum uno exemplo noscantur universa ejus mala, Propheta dicente: Idola gentium argentum et aurum (Ps. CXIII, 4) .
PL 11, 333Aだが、一つ一つを巡る必要はない。一つの例によって、その悪のすべてが知られるからである。預言者が言う。「諸国民の偶像は銀と金」(詩篇113:4)。
Unde apparet eum, qui diligit aurum et argentum, non tantum Deos colere, sed eorum mores et actus imitari, cujus rei facilis probatio est. Illa interim, quae nostra sunt, videamus. III.
PL 11, 333Aここから明らかなのは、金と銀を愛する者は、神々を崇めるだけでなく、その習いと行いを真似るということである。この証明は容易である。それはさておき、我々のものを見よう。III.
Aurum argentumque, Christiane, si vera dicenda sunt, exsecraris in simulacris solis, non in penetralibus tuis; nam et illic aureis argenteisque innumerabilibus veluti templis tereti moneta percussis inesse similiter Regum vultus signaque cognoscis; nihilque aliud distat, nisi quod in tua domo minuta sunt, in templo majora: quae si erogaveris, pecunia est, si servaveris, simulacra.
PL 11, 334Aキリスト教徒よ、真実を言わなければならないなら、汝は金銀を、像の中でだけ忌み嫌い、自分の奥の間では忌み嫌わない。そこでも、丸い貨幣として打たれた数えきれない金銀の上に、あたかも神殿の中のように〔veluti templis の係りは定かでない。貨幣を王の像を納める小さな神殿に見立てると取った〕、王たちの顔と印が同じように宿っていることを、汝は知っているからである。違いはただ、汝の家では小さく、神殿では大きいことだけである。これを使えば金銭であり、取っておけば像である。
Ancilla Christi falsum idolum respuis: mihi crede, in te colis, cujus ornatum, cujus imaginem non deponis. Ad Ecclesiam Dei opere vario totum inaurata corpus, exsecrabili metallo procedis onusta, ubique delicata, sub monilibus fortis.
PL 11, 334Aキリストの仕え女よ、汝は偽りの偶像を退ける。だが、私を信じよ、汝は自分の内でそれを崇めている。その飾りも、その像も、汝は脱ぎ捨てていないのだから。神の教会へ、さまざまな細工で全身を金で覆い、忌まわしい金属を負って進み出て、至るところ華奢でありながら、首飾りの重みにだけは強い。
Denique ipso cultus rigore in oratione non flecteris, non manus tendis, tumidum monilibus pectus prosternere dedignaris. Sane cervicem curvas, non religione, sed pondere. Quando exomologesim facies, quae plus pro ornatu es, quam pro salute sollicita?
PL 11, 334Aついには、装いそのもののこわばりゆえに、祈りの中でも身を屈めず、手を伸べず、首飾りで膨れた胸を伏せることを潔しとしない。なるほど首は曲げるが、それは敬虔のゆえではなく、重さのゆえである。装いのために、救いのためより気をもつ汝が、いつエクソモロゲシス〔罪の告白〕をなすのか。
Quid autem a Deo impetrare te posse credis, quae eum per id, per quod irascitur, deprecaris? Aperi tandem oculos cordis, iuvenies te insultare potius, quam rogare. Postremo, fratres, non potest timere maritum, quae non timet Christum. IV.
PL 11, 335A汝は、神から何を得られると信じているのか。神が怒る当のものによって、神をなだめようとしている汝が。ついに心の目を開け。汝は、願っているよりむしろ侮辱していると気づくであろう〔底本は iuvenies。invenies と読む〕。兄弟たちよ、結局、キリストを恐れない女は、夫を恐れることはできない。IV.
Inde est, quod conjuges nuptiali sanctissimo repugnantes jugo, pro se quisque nitentes, amore videlicet nimio, haereditatem captat alter alterius; quod parentes filios, filii parentes oderunt, quod amicitia magis in facie adludit, quam in cordibus commoratur: quod omne genus humanum suo interitu suisque calamitatibus delectatur, viliorem habens animam, quam pecuniam.
PL 11, 335Aここから、夫婦が、最も聖なる婚姻の軛に逆らい、それぞれ自分のために励んで——もちろん過度の愛ゆえに——互いに相手の遺産をねらうことが生じる。親が子を、子が親を憎むこと、友情が顔の上で戯れるばかりで心には宿らないこと、全人類が自らの滅びと自らの災厄を喜び、魂を金銭よりも安いものとみなすことも、ここから生じる。
Inde est, quod justitia, honestas, pietas, fides, veritas perit; quod Deus ipse momentis omnibus patitur contumeliam, cujus praecepta contemnuntur, cui cultus, cui amor mundi praeponitur, quodvis etenim piaculum, scelus, dedecus, nefas libenter admittit, cujus praecordia implacabilis cupiditas pestifera flamma repleverit.
PL 11, 336Aここから、正義、高潔、敬虔、信義、真理が滅びる。神自身が絶えず侮辱を被る。その掟は軽んじられ、世の装いと世の愛が神に優先されるからである。実際、その胸の内を、和らぐことのない欲望が疫病をもたらす炎で満たした者は、どのような贖いを要する悪行も、罪も、恥辱も、不敬も、喜んで犯す。
V. Sed haec non ad vos, fratres, quorum largitas provinciis omnibus nota est, quorum pia semina totius quodam modo orbis per membra jactantur. A vobis multi redempti, multi edictis feralibus liberati, multi conditionibus duris exsuti gratias agunt.
PL 11, 336AV. だが、これは諸君に向けたものではない、兄弟たちよ。諸君の寛大さはあらゆる属州に知られ、諸君の敬虔の種は、いわば全世界の肢体を通じて蒔かれている。諸君によって身請けされた多くの者、死をもたらす勅令から解放された多くの者、厳しい境遇から脱け出した多くの者が、感謝している。
Vestrae domus peregrinis omnibus patent; sub vobis vivus mortuusque diu nunquam visus est nudus. Jam pauperes nostri alimenta rogare non norunt. Jam viduae atque inopes testamenta conficiunt.
PL 11, 336A諸君の家は、すべての旅人に開かれている。諸君のもとでは、生きている者も死んだ者も、久しく裸で見られたことがない。すでに我々の貧しい者たちは、食糧を乞うことを知らない。すでに寡婦や困窮者が遺言状を作っている。
Plura ad laudem hujus beatitudinis vestrae possem dicere, nisi essetis mei. Unum tamen prae gaudio tacere non possum, fenerando pauperibus, omnes copias avaritiae subactas vestrum sine invidia transfertis in censum.
PL 11, 337A諸君が私の者でなければ、諸君のこの幸いをたたえて、もっと多くを語ることもできよう。だが一つだけは、喜びのあまり黙っていられない。諸君は貧しい者たちに貸し付けることによって、打ち負かした貪欲のあらゆる財を、妬みを受けることなく自らの財産へと移しているのである。
Quid enim esse potest ditius homine, cujus profitetur Deus se esse debitorem? qui est benedictus in saecula saeculorum.
PL 11, 337A実際、神が自らをその債務者であると公言する人間より富める者が、ありえようか〔貧しい者に施す者は主に貸すのだという箴言19:17を踏まえる〕。その神は、世々限りなく祝福されている。
Liber I, Caput XI
第I巻 第XI章PL 11, 337ADe Avaritia III. I. Recte, fratres, sicut audistis, Deus odit avaritiam: est enim libido profunda, cupiditas caeca, tempestas insana, rapacitas sine fine, sollicitudo sine requie, ad sua numquam perveniens vota, quia satiari non novit: fidem frangit, charitatem negligit, justitiam negat, non cognoscit affectus, jura divina contemnit, humana versutis argumentis excludit, orbem totum, si possit, ut rapiat.
PL 11, 337A貪欲について(3)。――I. 兄弟たちよ、聞いたとおり、神が貪欲を憎むのは正しい。それは底知れぬ情欲であり、盲目の欲求、狂った嵐、果てしない略奪欲、安らぎのない心労であって、自らの願いにはけっして行き着かない。満たされることを知らないからである。信仰を破り、愛を顧みず、義を否み、情愛を知らず、神の法を蔑み、人間の法を狡猾な論法で締め出す。できるものなら全世界を奪い取ろうとしてである。
Vultis scire, quale calamitatis sit genus? sane plus in eum, qui eam dilexerit, saevit: quam qui vicerit, habebit vitam aeternam.
PL 11, 338Aそれがどのような災厄の種類か、諸君は知りたいか。確かに、それを愛した者に対していっそう荒れ狂う。だが、それに打ち勝った者は永遠の生命を得るであろう。
Liber I, Caput XII
第I巻 第XII章PL 11, 338ADe Spiritu et Corpore. I. Si quis studio vel noscendae, vel impugnandae sacrae legis naturae nativitatis Moysi librum lectitando saepius replicaverit; fortassis, ut sunt ingenia, quotidie quae videmus, versutis contentionibus laeta, de Apostoli dicto calumniosam nobis inferat quaestionem, qui ait: Primus homo e limo terrae, secundus e coelo (I Cor., XV, 47) : dubium cum non sit, unum hominem tantum e limo terrae a Deo fictum, eique ejus ex latere mulierem conjugale solamen excussam (Gen. II) , a quibus omne genus manavit humanum; coelestem vero (in Genes.) ibidem nec memoratum, nec factum posse doceri, nec natum.
PL 11, 338A霊と体について。――I. もし誰かが、聖なる律法を知ろうとして、あるいは攻撃しようとして、自然の誕生を記したモーセの書〔naturae nativitatis Moysi liber は創世記を指すと取った〕を、読みながら幾度も繰り返しめくったとすれば、おそらく――我々が日々見ているとおり、才気ある者たちは狡猾な論争を喜ぶものだから――使徒の言葉から、我々に言いがかりめいた問いを持ち出すであろう。使徒は言う。「第一の人は地の泥から、第二の人は天から」(一コリント15:47)。疑いのないことだが、神によって地の泥から造られた人は一人だけであり、その脇腹から、夫婦の慰めとしての女が引き出された(創世記2章)。この二人から人類全体が流れ出たのである。だが天の人は、まさにそこ(創世記)で、語られたことも、造られたことも、生まれたことも、示されえない。
Huc accedit etiam ipsa praepostera memoratio: quoniam res est disconveniens et absurda, ut secundus sit immortalis, et qui mortalis est, primus: cum immortalitas in se ordinem temporis non recipiat, mortalitas capiat: vel si coelestis est primus, quid opus erat, ut fieret quoque terrenus?
PL 11, 339Aこれに加えて、語り方そのものが順序の逆になっている。第二の者が不死であり、死すべき者が第一であるというのは、不調和で不条理なことだからである。不死は自らのうちに時間の順序を受け入れず、死すべきものはそれを受け入れるのだから。また、もし天の者が第一であるなら、なぜ地の者までもが造られる必要があったのか。
Simile dictum Evangelicum illud consentanea potest argumentatione pulsari; scriptum est enim: Nemo adscendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui erat in coelo (Joan. III, 13) .
PL 11, 339Aこれと似た福音書の言葉も、同様の論法で攻撃されうる。書かれているからである。「天から下った者、天にいた人の子のほかは、誰も天に上らなかった」(ヨハネ3:13)。
Quomodo filius hominis, vel cujus hominis nasci posset in coelo, ut de coelo descenderet, cum humanitatis a coelo et possessio longe dimota sit, et natura? Age excita sensum, lector, invenies veritatem.
PL 11, 339Aどうして人の子が、またどの人の子が、天から下るために天で生まれえたというのか。人間性の所有も本性も、天からははるかに隔たっているのに。さあ、読者よ、感覚を呼び覚ませ。真理を見いだすだろう。
Qui erat in coelo, de coelo descendit: qui descendit, ipse est, et qui ascendit in coelum filius hominis, qui erat in coelo (Ephes., IV, 9, 10) , filius hominis vocabulo, non natura: non enim bis carnem induit Dominus: sed sic oportuit praedicari, quia primo ante quam esset, quod se fieri voluisset, tam figura, quam oraculis frequentibus publicavit.
PL 11, 339A天にいた者が、天から下った。下った者、その者自身が、天に上った人の子、天にいた者である(エフェソ4:9, 10)。人の子とは名による呼称であって、本性によるのではない。主は二度肉をまとったのではない。だがこのように宣べ伝えられる必要があった。主は、自らがなろうと望んだものに実際になる前に、まず、予型によっても、頻繁な託宣によっても、それを公にしたからである。
Igitur Dei filius ad ineffabilem originem pertinet, hominis ad sacramentum; cujus sacramenti arcanum evidenti ratione, quasi quadam clavi, aperire conabor: ut et providentiam Dei, et vim consociationis carnis et animae, et hominis summum bonum ubinam sit constitutum, quivis facillime possit agnoscere.
PL 11, 339Bそれゆえ、神の子という呼称は言い表しえぬ起源にかかわり、人の子という呼称は秘義にかかわる。その秘義の奥を、明白な道理により、いわば一つの鍵によって、私は開こうと努める。神の摂理も、肉と魂の結合の力も、人の最高善がいったいどこに据えられているかも、誰もがきわめて容易に認識できるようにするためである。
II. Posteaquam Deus, fratres, hunc mundum, quasi quamdam futuri humani generis domum, multipliciter aptatum distinctumque elementis, opibus, animantibus, alimoniis, utilitatibusque diversis, magnis et plurimis, habitatori ulla ne querela subesset, solertia mira perfecit; tunc ad imaginem et similitudinem suam (Gen., I, 2) fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intelligens: sumpto quippe limo terrae hominem figuravit, eique animam qua spiramus, infudit e proprio fonte spiritus sui: cui ab humo homo nomen imposuit: credo, sicut res ipsa docet, ut contemplatione opificis ac materiae, semper suum et vereretur et veneraretur artificem.
PL 11, 339BII. 兄弟たちよ、神は、この世界を、来たるべき人類のいわば家として、元素と富と生き物と糧と、大小さまざまな数多くの益によって、多様に整え区分し、住む者にいかなる不満も生じないよう、驚くべき巧みさで完成させた。そののち、自らの似像と似姿にかたどって(創世記1:2)、自らのために、感覚をもち理解する像を造った。すなわち地の泥を取って人を形づくり、これに、我々がそれによって息をする魂を、自らの霊の固有の泉から注ぎ入れた。この者に、土(humus)から「人」(homo)という名を与えた。私が信じるに、事柄そのものが教えるとおり、造り主と材料を見つめることで、自らの作り手を常に畏れ、崇めるためである。
Post haec subjecit ei omnia bona mundi (Gen. II) : et quia erat jam sapientia conditus, sensibus stipatus eligendi mortem vitamve, praecepti eruditione commonitus, eum propriae voluntati commisit.
PL 11, 340Aそののち、世界のすべての善いものを彼に服させた(創世記2章)。そして、彼がすでに知恵を備え、死を選ぶか生を選ぶかを分別する感覚に満たされ、戒めの教えによって諭されていたので、彼を自らの意志に委ねた。
At lividus ille criminator, qui, quod sensim serpat, serpentis nomen accepit, detestabili accensus invidia, eum, quia per se non valebat, aliena forma blanditus, per mulierem transgressionem praecepti Dei persuadendo miserabiliter jugulavit: et exinde haereditaria conditione confectum, uniformiter interibat omne genus humanum.
PL 11, 340Bだが、あの妬みに青ざめた告発者は、ひそかに這い寄る(sensim serpat)ことから蛇(serpens)の名を受けた者であり、忌まわしい妬みに燃えて、自分自身の力では彼を倒せなかったので、他者の姿で媚びて、女を通して、神の戒めを破るよう説き伏せ、哀れにも彼を殺した。そしてそれ以来、遺伝という条件によって衰え、人類全体は一様に滅びていった。
Nec fuit ullus ulliusque solatii locus: nam hominem vivum, ut adhuc usque, consumebat labor, gemitus, impietas, dolor, aegritudo, miseria: mortui quippe corpus figuramque illam florentissimam edax in aeternum terra delebat: animam quoque ferabilibus tenebris relegatam perpetui carceris poena perpetua implacabilis affligebat infernus.
PL 11, 340Bいかなる慰めの余地もなかった。生きている人を、今に至るまでそうであるように、労苦、嘆き、不敬、苦痛、病、悲惨が消耗させ、死んだ人の体と、あのいと盛んな形を、貪る土が永遠に消し去った。魂もまた、死をもたらす闇〔底本は ferabilibus。語形が崩れているらしく、feralibus と解した〕に追放され、永続する牢獄の永続する刑罰として、容赦なき陰府が苦しめた。
Non superi, non inferi parcebant simulacro Dei: etenim mortis imperium sibimet vindicaverat totum. III.
PL 11, 340B天上の者も、下界の者も、神の像を容赦しなかった。死の支配の全体を、それ〔陰府〕が自らのものとしていたからである〔主語は明示されていない。前節の infernus と取った。mortis imperium は「死の支配」で、死そのものを主語とすると sibimet が収まらない〕。III.
Haec cum diu sic haberentur, solertissimus ille artifex rerum Filius Dei, cujus sapientia non habet finem, nec fortitudo mensuram, amore imaginis suae de coelo descendit: uteri virginalis illustrat hospitium: ibidemque in homine includit Deum.
PL 11, 341Aこれが長いあいだこのようであったとき、万物のいと巧みな造り主、神の子は、その知恵に終わりなく、その強さに限りのない者として、自らの似像への愛のゆえに天から下った。おとめの胎の宿を照らし、まさにそこで、人のうちに神を閉じ込める。
Utitur et figura et conditione mortali. Justitiam docet immortalitatis esse comparatricem: factis praecepta consummat.
PL 11, 341A死すべき形と条件をも用いる。正義が不死を獲得するものであると教え、行いによって戒めを完成させる。
Postremo suscepit mortem, ut, ea devicta, resurgens homini per hominem, quem gerebat, et spem vincendae mortis adferret, et eum ad praemia immortalitatis admitteret.
PL 11, 341A最後に、死を引き受けた。それに打ち勝ち、よみがえりつつ、自らが担っていた人を通して人に、死に打ち勝つ望みをもたらし、人を不死の報いへと迎え入れるためである。
Sic factum est, ut quomodo per unius damnationem in omnes homines damnatio, sic per unius justificationem in omnes homines justificatio aeternae decurreret, vitae (Rom., V, 18) .
PL 11, 341Aこうして、一人の断罪によってすべての人に断罪が及んだように、一人の義認によってすべての人に永遠の生命の義認が及ぶことになった(ローマ5:18)。
Videtisne jam manifeste in homine suscipiendo fuisse providentiam, in passione sacramentum, in resurrectione summum bonum? IV.
PL 11, 341B諸君はもう、はっきりと見ているか。人を引き受けることのうちに摂理があり、受難のうちに秘義があり、復活のうちに最高善があったことを。IV.
Hic nunc primum omnium scire debemus, hominis fabricam ex duobus diversis ac repugnantibus comparatam, discordique concordia esse connexam, animamque lineamentis corporis circumseptam.
PL 11, 341Bここで我々はまず何よりも知らねばならない。人の構造が、互いに異なり相争う二つのものから組み合わされ、不和の和によって結び合わされていること、そして魂が体の輪郭によって囲われていることを。
Unde duae quoque vitae a Deo attributae sunt nobis: una, qua nescientes communi cum pecudibus lege fundimur a natura ; quae est corporalis ac per hoc etiam brevis; alia vero animi, quam nos nobis ipsi hac in vita per fidem sacri fontis vivo de gurgite comparamus, nobilis et aeterna: quia animus, qui vicerit mundum agnoscendo ac servando religionem veram veramque justitiam, immortalitatis necesse est pro laboris sui munere immortali beatitudine perfruatur.
PL 11, 341Bそれゆえ、神によって我々には二つの命も割り当てられた。一つは、家畜と共通の法のもと、知らぬうちに自然によって注ぎ出される命で、これは身体的であり、それゆえ短い。もう一つは心の命で、これは我々がこの人生において、信仰によって、聖なる泉の生きた淵から自ら獲得するものであり、高貴で永遠である。というのは、真の宗教と真の正義を認識し守ることで世に打ち勝った心は、その労苦の報いとして、不死の不滅の至福〔immortalitatis の係りは定かでない。immortali beatitudine に掛けて「不死の…至福」と取った〕を享受することが必然だからである。
Inde est, quod intra hominem clandestinum fremit momentis omnibus bellum, cum unaquaeque pars nititur alteram subjugare, Apostolo sic dicente: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, haec duo invicem adversantur sibi (Gal., V, 17) .
PL 11, 342Aここから、人の内側で、ひそかな戦いがあらゆる瞬間に唸りをあげる。どちらの部分も他方を服従させようと努めるからであり、使徒がこう言うとおりである。「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲する。この二つは互いに敵対する」(ガラテヤ5:17)。
V. Hinc caro tota deliciis fluens, variis temporum redimita muneribus, opes multimodas ac profundas promittit, ostentat, objicit, donat, speciem proponit suam: faciemque, in quas illi libuerit figuras, speculo conciliante semper incertam, quotidie peregrinis coloribus mutat: gulae labore culta, lavacro nitida, unguentis oblita, vestitu varia, monilibus tota distincta, conviviorum celebritate jucunda, vino madida, gemmis seu floribus redimita, oculorum jocorumque festivitate lasciva, avaritia caeca, libidine percita, delicate tumentis ac reflabilis thori plumeo sepulchro superba: jactat se ludibunda per nemora, fontes, prata, Baias, civitates ac rura: universis voluptatibus septa, in cupidinem sui utrumque sexum, omnes animas, omnes aetates isto carmine invitans: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae: et non est refrigerium in fine hominis: et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus, tamquam qui non fuerimus: et non est reversio finis nostrae: quoniam consignata est, et nemo revertitur (Sapient., II, 1 et seq.) .
PL 11, 342AV. ここから、肉は、すっかり快楽に流れ、時々の様々な贈り物に飾られて、多種多様で深い富を約束し、見せびらかし、投げ与え、与え、自らの姿を示す。顔は、望むままのどんな形へも、鏡の取りなしによって常に定まらず、日ごとに外来の色で変える。美食の労苦で手入れされ、洗いで輝き、香油を塗られ、衣で多彩に、首飾りで全身を彩られ、宴の賑わいで陽気に、酒に濡れ、宝石あるいは花で冠を戴き、目と戯れの華やぎで淫らに、貪欲で盲目になり、情欲にかられ、繊細にふくらみ、またふくらみ直す寝床の羽根の墓を誇る。戯れながら、森、泉、牧、バイアエ、都市、田園を練り歩いて自らを誇示し、あらゆる快楽に囲まれて、男女の別なく、すべての魂、すべての年齢を、自分への欲望へと、次の歌で誘う。「我々の命の時は短く、倦怠に満ちている。人の終わりには慰めがない。陰府から戻って知られた者もいない。我々は無から生まれ、そののち、いなかった者のようになるからである。我々の終わりからの帰還はない。それは封印されており、誰も戻らないからである」(知恵の書2:1以下)。
Et infra: Venite ergo, fruamur bonis, quae sunt: et utamur creatura, tamquam in juventute celeriter: vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis ante quam marcescant.
PL 11, 342Bまた下の箇所に。「来たれ、今あるよき物を享受しよう。若さのうちにあるかのように、急いで被造物を用いよう。高価な酒と香油で我々を満たそう。時の花が我々を通り過ぎぬように。薔薇がしぼむ前に、冠を戴こう」。
Nullum pratum sit, quod non transeat luxuria nostra. Ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec sors (v. 6 et seq.) . VI.
PL 11, 343A「我々の放縦が通り過ぎぬ牧はあってはならない。至るところに歓楽のしるしを残そう。これが我々の分であり、これが我々のくじだからである」(6節以下)。VI.
Illinc spiritus, quasi quidam dux peritissimus, horum omnium praedicit fugam, in armis expeditissime standum, vigilandum diligenter, undique castra munienda, defensanda regalia fortiter ac tenaciter signa; aestus, frigus, famem, sitim, universaque discrimina aequanimiter perferenda: mundum abdicatione calcandum, mortemque ipsam, perennis cui beatitudo succedat, praemium victoriae magis esse, quam mortem.
PL 11, 343A他方の側からは、霊が、いわば最も熟練した指揮官として、これらすべてから逃れよと告げる。すばやく武器を取って立たねばならず、注意深く見張らねばならず、四方に陣営を固めねばならず、王の軍旗を勇敢に、かつ粘り強く守らねばならず、暑さ、寒さ、飢え、渇き、あらゆる危難を平静に耐えねばならず、世を、放棄によって踏みつけねばならず、死そのものも、永遠の至福がそれに続くのだから、死であるよりむしろ勝利の報いである、と。
Luculenta oratione per Joannem hactenus concionatur: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
PL 11, 343B霊は、ヨハネを通して、輝かしい弁舌でここまで説く。「世を愛するな、また世にあるものを愛するな。」
Si quis dilexerit mundum, non est charitas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre, sed ex concupiscentia saeculi: et mundus transibit, et concupiscentia ejus.
PL 11, 343B「もし誰かが世を愛するなら、その者のうちに父の愛はない。世にあるすべてのものは、肉の欲望、目の欲望、世の野心であり、それは父からではなく、世の欲望から出るからである。世は過ぎ去り、その欲望も過ぎ去る。」
Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, v. 15 et seq.) . VII. Sed dicit aliquis, si ita est, cur in se ipse potissimum superatur?
PL 11, 343B「だが神の意志を行う者は、神が永遠にとどまるように、永遠にとどまる」(一ヨハネ2:15以下)。VII. だがある者は言う、もしそうなら、なぜ人間は、とりわけ自分自身のうちで打ち負かされるのか、と〔ipse は霊(spiritus)とも取れ、その場合「なぜ霊はほかならぬ人のうちで打ち負かされるのか」となる〕。
Primo quia genus humanum magis voluptati quam virtuti consentit: denique quia delicias plus diligit quam laborem. Huc accedit, quia bona carnis invenit, non requirit: mavultque potiori vel parvis praesentibus bonis, quam bonis ingentibus tardis.
PL 11, 343B第一に、人類は徳よりも快楽に同意するからである。つまり、労苦よりも快楽を愛するからである。これに加えて、肉の善いものは見いだされ、探し求められる必要がないからである。そして、より大きな、しかし遅れて来る善いものよりも、たとえ小さくとも今ここにある善いもののほうを選ぶ〔potiori の語形・係りは定かでない。直訳を避け、文脈から訳した〕。
At vero spiritus bona non tantum sunt invisibilia, tarda et abscondita, sed etiam nimis in arduo constituta, ut ad ea, nisi cum summa difficultate, laboribus ac periculis magnis non possit ab aliquo perveniri.
PL 11, 343Cだが霊の善いものは、見えず、遅く、隠されているだけでなく、あまりにも険しいところに据えられているので、最大の困難と大きな労苦と危険なしには、誰もそこへ達しえない。
Adde quod illa in solo genitali versatur: ille peregrinus est. Illa sine contemplatione meritorum quibuslibet passim sua munera infulcit, maxime indignis, ut ad se colligat turbas: ille numquam remunerat quemquam, nisi primo quis victor mortis jura praetereat.
PL 11, 343Cさらに、肉は生まれ故郷の地に住むが、霊は異郷の者である。肉は、功績を顧みることなく、誰彼かまわず自らの賜物を詰め込み、とりわけふさわしくない者たちに与えて、群衆を自らに集める。霊は、まず死に打ち勝って死の権利を越えた者でなければ、誰にも報いない〔illa を肉、ille を霊と取った〕。
Quae res efficit, ut sive metu, sive incredulitate praeponantur praesentia futuris, mala bonis, fragilia solidis, falsa veris, terrena coelestibus, temporalia sempiternis. VIII.
PL 11, 343Cこのことが、恐れによってであれ不信によってであれ、現在のものが未来のものより、悪いものが善いものより、脆いものが堅いものより、偽りが真実より、地上のものが天上のものより、一時的なものが永遠のものより、優先される結果をもたらす。VIII.
O caeca mens hominum! quid praesentium carnalium rerum fugaci illuderis blandimento? quid deteriori meliorem subjacere compellis? scriptum quippe cum noveris: Omnis caro fenum, et gloria ejus, sicut flos feni (Is. XL, 6) ; cujus si curam geris, pecuinam te esse cognoscis.
PL 11, 343Cああ、人間の盲目の精神よ。なぜ、現在の肉的な事物の束の間の媚びに惑わされるのか。なぜ、より優れたものをより劣ったものに従わせようとするのか。汝は、こう書かれていることを知っているはずである。「すべての肉は草であり、その栄光は草の花のようである」(イザヤ40:6)。その肉に気を配るなら、汝は自分が家畜並みであると悟る。
An ejus virtutem diligis? frangit ac subigit illam quivis dolor. An pulchritudinem? levis et commutabilis res est, et quae una febri, vel qualibet facillime deleatur injuria. Ecce procuratores vel gubernatores ejus oculi, aliquo ictu exstincti subsidunt.
PL 11, 344Aその力を愛するのか。いかなる苦痛であれ、それを砕き服従させる。その美しさを愛するのか。それは軽く変わりやすいもので、一度の熱、あるいはどんな損傷によってもきわめて容易に消し去られる。見よ、その差配者、いや舵取りである目は、何らかの一撃で潰えて沈む。
Nonne cadaver est vivum? Ecce tabidus pulmo pinguibus sputamentis exesus detestabili macie omnia gestatoris sui ossa denudat. Nonne horrebit etiam sibi quodammodo illa excarnata umbra tractabilis? Longum est ire per singula.
PL 11, 344A生きた屍ではないか。見よ、衰えた肺は、濃い痰に蝕まれ、忌まわしい痩せ衰えによって、自らを担う者の骨をことごとくあらわにする。肉をはぎ取られた、触れうる影のようなものは、自分自身にさえ、いわば恐ろしくならないだろうか。ひとつひとつ巡るのは長くなる。
Ecce peremptorius aliquis morbus totam machinam lecto prosternit. Ecce tempestas undique mortis incumbit. Nonne statim illa, quae erat domina voluptatum, fit praeda morborum? Postremo jacentes reliquias mors vindicat sibi, insuper ei poenas gehennae paritura.
PL 11, 344B見よ、致命的な病が、全体の仕組みを床に打ち倒す。見よ、死の嵐が四方からのしかかる。たちまち、快楽の女主人であったそれが、病の獲物となるのではないか。ついに、横たわる残骸を死が自分のものとして奪い、そのうえ、それのためにゲヘナの刑罰を生み出そうとしている。
Tunc carnalis mimus ille finitur, exanguique nihil jam suffragantia tota illa ornamenta medentur, nisi quod a false plangentibus adhuc viventi rapiuntur. IX.
PL 11, 344Bそのとき、肉の茶番劇は終わる。血の気を失った者には、もはや何の助けにもならないあの飾りのすべても、癒しにはならない。ただ、偽って嘆く者たち〔false は「偽って」の意の副詞(falso と同じ)〕によって、まだ生きているうちから奪われるばかりである。IX.
Unde, fratres, sicut veri Christiani, quasi hospites et peregrini abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petri II, 11) : nec vestrum frangat affectum, quod ejus secretum figuramque nescitis; quam si propterea contemnitis, quia non videtis, Deum quoque, qui est invisibilis, contemnere similiter poteritis; qui enim non diligit ejus similitudinem, sequitur ut oderit veritatem.
PL 11, 344Bそれゆえ兄弟たちよ、真のキリスト教徒として、「いわば寄留者、旅人のように、魂に対して戦う肉の欲望から身を遠ざけよ」(一ペトロ2:11)。魂の秘密と形を知らないということが、諸君の愛情を挫くことがあってはならない。見えないからといって魂を軽んじるなら、諸君は、見えない神をも同様に軽んじうるであろう。神の似姿を愛さない者は、真理を憎むことになるからである。
Inde est, quod stulti praeponunt corpus animae, idolum Deo. Sed nos, qui Adam abjecimus, Christum induimus (Ephes. IV, 22) ; nos qui, quae vis, qui exitus, quae merces carnis sit, quaeve animae, Deo magistro, didicimus (Gal. III, 27) ; qui non ignoramus victoria carnis ambas exstingui, animae victoria utramque servari; meliora sequamur, saltem vel eo studio, quo sequimur mala.
PL 11, 344C愚か者たちが、体を魂より、偶像を神より優先させるのは、このためである。だが我々は、アダムを脱ぎ捨て、キリストを着た者(エフェソ4:22)、肉の力、結末、報いがどのようなものか、また魂のそれがどのようなものかを、神を師として学んだ者(ガラテヤ3:27)、肉が勝てば両方が滅ぼされ、魂が勝てば両方が救われることを知らぬのではない者として、より善いものを追い求めよう、少なくとも、悪いものを追い求めるのと同じだけの熱意をもって。
Nulla ulli competit excusatio, maxime cum res nostrae commissa sit voluntati, Propheta dicente: Ante hominem bonum et nequam, mors et vita, quod elegerit, hoc dabitur ei (Eccl. XV, 18) .
PL 11, 344C誰にもいかなる言い訳も成り立たない。ことに、事柄が我々の意志に委ねられているのだから。預言者がこう言うとおりである。「人の前には善と悪、死と生がある。彼が選ぶものが、彼に与えられる」(集会の書15:18)。
Unde dubium non est, voluntatem nostram, cui se junxerit parti, praebere victoriam; ejusque in resurrectione aut praemio perfrui perenni, aut consimili poena puniri.
PL 11, 344Cそれゆえ疑いない、我々の意志は、どちらの側に結びつくにせよ、その側に勝利を与える。そして復活において、その側の永続する報いを享受するか、同様の刑罰によって罰せられるかである。
Liber I, Caput XIII
第I巻 第XIII章PL 11, 345ADe circumcisione. I. Diligentissime, fratres carissimi, circumcisionis, cujus non tantum in praesenti lectione, sed et aliquot in locis fecit Paulus beatissimus mentionem, ratio videtur esse reddenda, ut et Christianus veritatem, et Judaeus suum cognoscat errorem.
PL 11, 345A割礼について。――I. いとも親愛なる兄弟たちよ、割礼については、きわめて入念に、その理由が説明されるべきだと思われる。いとも祝福されたパウロは、今日の朗読においてだけでなく、いくつもの箇所でこれに言及した。キリスト教徒が真理を知り、ユダヤ人が自らの誤りを知るためである。
Solet enim magnis cum vociferationibus saepe jactare, hanc esse gentis suae nobilitatem, hanc coelestis sacramenti virtutem, hanc aeternae vitae legitimam genetricem, hanc perpetuam futuri regni consortem, sine qua nemo possit omnino ad Dei notitiam pervenire.
PL 11, 345Aユダヤ人は大声でしばしばこう誇るのを常とする。これこそ自らの民の高貴さであり、これこそ天の秘跡の力であり、これこそ永遠の生命の正当な母であり、これこそ来るべき国の永続する伴侶であり、これなしには誰も神の知に至ることができない、と。
Unde primo omnium definiendum puto, quid sit circumcisio, ut tunc demum, qualis sit, jure possit agnosci. Circumcisio est, fratres, in damnum rotundi vulneris ferro circulata cicatrix.
PL 11, 345Aそれゆえ、何よりもまず、割礼とは何かを定めておくべきだと私は思う。そうして初めて、それがどのようなものかを正しく認めることができるからである。兄弟たちよ、割礼とは、〔肉の〕損失を伴って、刃物でぐるりと施された丸い傷の跡である〔in damnum rotundi vulneris の係りは定かでない。このように取った〕。
Quam si Judaeus aestimat gloriam; ut de caeteris taceam, major est ejus, qui in honorem deae suae (sane anus turpis atque amatricis) non parvam cutem ejusdem membri, sed ipsum membrum radicitus abscissum mysteriis turpioribus immolavit; illa videlicet ratione, quia Judaeus post sacramentum per hanc partem peccare potest, ille autem deinceps per hanc partem peccare jam non potest.
PL 11, 345Bもしユダヤ人がこれを栄光と見なすなら、ほかのことは言うまでもなく、より大きな栄光は、自らの女神〔キュベレを指すらしい。その祭司たちは女神のために自ら去勢した〕——まことに恥ずべき老女であり、情人をもつ女である——の栄誉のために、その同じ器官の小さな皮ではなく、器官そのものを根元から切り落とし、いっそう恥ずべき秘儀に捧げた者のものである。その理由はもちろん、ユダヤ人は秘跡のあとでもこの部分によって罪を犯しうるが、その者はその後はもうこの部分によって罪を犯しえないからである。
II. Consequens est, ut profiteatur, utrum hanc carnalem an spiritalem esse defendat. Si spiritalem, cur de carne gloriatur? si carnalem, animae prodesse non poterit, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50) .
PL 11, 346AII. 次に、ユダヤ人が、これを肉的なものとして擁護するのか、霊的なものとして擁護するのか、明言することが必要である。霊的なものなら、なぜ肉について誇るのか。肉的なものなら、魂に益をもたらすことはできない。「肉と血は神の国を受け継ぐことができない」からである(一コリント15:50)。
Accedit quod circumcisio adversus sabbatum pugnat, quod violandum ullo opere in toto non esse praeconat.
PL 11, 346Aさらに、割礼は安息日と争う。ユダヤ人は、安息日はいかなる業によっても全く破ってはならないと布告しているのである。
Etenim plerumque contingit, ut ei nascatur sabbatis filius, quem octavo die, id est veniente sabbato, si non secundum legem circumcidat, de populo suo infantis anima peritura est. Hic, fratres carissimi, eligat, utrum velit, circumcidat an differat.
PL 11, 346A実際、しばしば、安息日に彼に子が生まれることがある。その子に八日目、すなわち〔次の〕安息日が来たときに、律法に従って割礼を施さなければ、その幼子の魂は自らの民から〔断たれて〕滅びることになる。いとも親愛なる兄弟たちよ、ここで彼に選ばせよ。割礼を施すか、延ばすか、どちらを望むのか。
Si circumcidit, sabbatum corrumpit, si non circumcidit, cum innocentis animae interitu praestitutae circumcisionis jura vacuavit, quia solus octavus dies a Deo circumcisionis privilegium, non septimus, non nonus accepit, ac per hoc necesse est, ut utrumque inane sit, si infirmari potest alterum de duobus.
PL 11, 346B割礼を施せば安息日を破る。割礼を施さなければ、罪なき魂の滅びとともに、定められた割礼の定めを空しくする。神から割礼の特権を受けたのは八日目だけであって、七日目でも九日目でもないからである。したがって、二つのうち一方が無効にされうるなら、必然的に、どちらも空しいことになる。
III. Quid, quod Abel justus est sine hoc vulnere inventus (Gen. IV) ? Quid, quod Henoch a Deo integer legitur esse translatus (Ibid. V) ?
PL 11, 347AIII. アベルは、この傷なしに義なる者と見いだされたことをどう考えるのか(創世記4)。エノクは、傷のないまま神によって移されたと読まれることをどう考えるのか(創世記5)。
Quid, quod Noe incircumcisus, saeviente diluvio, divina providentia humano generi haeres et pater est constitutus (Ibid. VI, VII, VIII) ? Quid, quod Melchisedech summus ille sacerdos Deo acceptissimus hujus fuit cicatricis ignarus (Ibid. XIV) ?
PL 11, 347Aノアは、無割礼のまま、洪水が荒れ狂う中、神の摂理によって人類の相続人にして父と定められたことをどう考えるのか(創世記6, 7, 8)。至高の祭司であり、神にいとも喜ばれたメルキゼデクが、この傷跡を知らなかったことをどう考えるのか(創世記14)。
Quid, quod cum praeputio Ninivitarum populus Dei indulgentia est liberatus (Jon. III) ? Quos utique omnes circumcidi praecepisset, si carnis circumcisionem eorumdem saluti, quos amabat, necessariam praevideret. Certe Adam ipsum sic ante fecisset. IV.
PL 11, 347Aニネベの民が、包皮をもったまま神の赦しによって救われたことをどう考えるのか(ヨナ3)。もし神が、愛していた彼らの救いのために肉の割礼が必要だと予見していたなら、神は彼らすべてに割礼を命じたはずである。確かに、それならアダムその人を、初めからそのように〔割礼を受けた者として〕造ったであろう。IV.
At fortasse quispiam dicat: peccator ergo fuit Abraham, ut circumcideretur; an justus, et circumcidi non debuit? Abraham, fratres, et vir justus fuit, et tamen necessario circumcisus. Quid enim Scriptura dicit?
PL 11, 347Aしかし、ある者はおそらくこう言うだろう。それならアブラハムは罪人だったから、割礼を受けたのか。それとも義なる者であって、割礼を受けるべきではなかったのか。兄弟たちよ、アブラハムは義なる者であり、しかも必要があって割礼を受けた。聖書は何と言っているか。
Abraham credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3) . Numquidnam dixit, Abraham circumcisus est, et deputatum est illi ad justitiam?
PL 11, 347B「アブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた」(ローマ4:3)。聖書は、「アブラハムは割礼を受け、それが彼に義と認められた」と言っただろうか。
Cum igitur Abraham integer, sicut Henoch et caeteri, sit justificatus, et postea circumcisus; manifestum est circumcisionem non Abrahae fuisse necessariam, sed in designationem judaici populi, qui carnalis futurus fuerat, procuratam.
PL 11, 348Aこうして、アブラハムは、エノクやほかの者たちと同じく、傷のないまま義とされ、のちに割礼を受けたのだから、割礼はアブラハムにとって必要だったのではなく、やがて肉的になるはずのユダヤの民を指し示すために備えられたのだということは明らかである。
Denique nihil illi contulit; quia Deo ante, non postea quam circumcisus est, placuit: praemiumque non circumcisionis, sed in acrobustia meritae repromissionis accepit.
PL 11, 348Aつまり、割礼は彼に何ももたらさなかった。彼が神に喜ばれたのは、割礼を受けた後ではなく、その前だったからである。彼が受けたのは、割礼の報いではなく、無割礼のうちに功として得た約束の報いであった〔acrobustia は、ギリシア語の借用で無割礼の意〕。
Unde manifestum est Abraham gemini populi typum in semetipso portasse, ut circumcisionis nota exprimeret Judaeum, credulitatis justitia Christianum. V. Adde, quod circumcisio ista non tam salutem non pollicetur, quam locum caputque criminis monstrat.
PL 11, 348Aここから、アブラハムは二つの民の型を自らのうちに負っていたことが明らかである。割礼の印はユダヤ人を表し、信じる義はキリスト教徒を表す。V. さらに加えよ。この割礼は救いを約束しないどころか、罪の場所と源を示している。
Adam etenim cum illicitum pomum hoc membro decerpsit, sic in genus humanum jus mortis induxit. Necessario ergo luxurioso populo Deus hoc signum dedit: ut, locum matricalis culpae cum denotat, etiam alia crimina fugienda cognoscat.
PL 11, 348Aアダムがこの器官で禁じられた果実を摘んだとき、そのようにして、人類に死の権利を持ち込んだのである。それゆえ神は、放縦な民に、必然的にこの印を与えた。母なる罪〔matricalis culpa。すべての罪を生む根源の罪、すなわちアダムの罪を言う〕の場所を示すことで、ほかの罪も避けるべきだと民が知るためである。
Ore tuo te, inquit, Christiane, vicisti. Inde est, quod et ego aeternam vitam me possidere contendo, quia specialiter curam mortis mihi a Deo praestitam recognosco. Recte Judaeus hoc diceret, fratres, si ista cura sexui utrique prodesse potuisset.
PL 11, 348B〔ユダヤ人は〕言う。「キリスト教徒よ、汝は自らの口で自らに打ち勝った。それゆえ私もまた、自分は永遠の生命を持っていると主張する。死の癒しが、神から特別に私に与えられていることを認めるからだ」。兄弟たちよ、この癒しが男女どちらにも益をもたらしうるのなら、ユダヤ人がこう言うのは正しかっただろう。
Cum enim gravior caussa supersit: periturum se nisi veritatem requirat, agnoscit: si enim Adam curat; certe in qua delicti omnis est summa, isto remedio curare non potest Evam.
PL 11, 349Aさらに重い問題が残っているからである。真理を求めなければ自分は滅びることを、彼は認めている。もしアダムを癒すのなら、確かに、罪の総体がそこにあるエバを、この治療で癒すことはできない。
Quid, quod nec ipsi viro aliquid eam prodesse perspicio? quia hujus circumscriptio characteris potestati subjacet cordis, quod nisi verae circumcisionis spiritali fuerit sacramento purgatum, in aeternum homo, de quo agitur, periturus est: caro enim damnum pati potest, animo autem imperare non potest: ipse enim regalis potestatis imperio subjectum sibi corpus servilibus officiis suae compellit implere desideria voluntatis; qui si fuerit vitiosus, quot habet unusquisque membra, poterit perpetrare tot crimina.
PL 11, 349Aさらに、これが男自身にも何かの益をもたらすとは、私には見えない。この印の切り取りは、心の力に従属しているからである。心が、真の割礼という霊的な秘跡によって清められなければ、問題の人は永遠に滅びる。肉は損なわれうるが、心を支配することはできない。心こそが、王の権能の支配によって、自らに従う体を奴隷の務めに駆り立て、自らの意志の望みを満たさせる。もし心が悪に染まっているなら、各人が持つ肢体の数だけ、罪を犯すことになるだろう。
VI. Denique hoc genere Judaeos Scriptura denotat ab auribus incipiens: Clamavi, inquit, ad eos, et non audiverunt, clamabunt ad me, et non erit, qui exaudiat eos.
PL 11, 349BVI. つまり、聖書はユダヤ人を、耳から始めて、このようにしるしづける。「私は彼らに呼びかけたが、彼らは聞かなかった。彼らは私に叫ぶが、聞き入れる者はいない」。
Similiter et de manibus dicit: Manus enim vestrae inquinatae sunt sanguine, et digiti vestri in peccatis. Labia autem vestra locuta sunt facinus, et lingua vestra injustitiam meditatur (Is. LIX, 3) .
PL 11, 349B同じく、手についてこう言う。「汝らの手は血で汚れ、汝らの指は罪で汚れている。汝らの唇は凶行を語り、汝らの舌は不義をたくらむ」(イザヤ59:3)。
Et iterum de caeteris membris: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose egerunt, venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledicto et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et miseria in viis eorum, et iter pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum (Ps. XIII, 23 et seq.) .
PL 11, 349Bさらにほかの肢体についてこう言う。「彼らの喉は開いた墓である〔ミーニュの刷りは薄いが、行末で gut- / tur と分けた guttur(喉)と読める〕。彼らは舌で欺いて振る舞った。毒蛇の毒が彼らの唇の下にある。彼らの口は呪いと苦さに満ちている。彼らの足は血を流すのに速い。彼らの道には破滅と惨めさがある。彼らは平和の道を知らなかった。彼らの目の前に、神への畏れはない」(詩篇13:23以下)。
Et de ipsa circumcisione in symbolis inquit: Interrogabant, et in virgis suis annuntiabant, spiritu meretricio seducti sunt, et fornicati sunt a Deo suo (Os. IV, 12) .
PL 11, 349B割礼そのものについても、象徴の言葉でこう言う。「彼らは尋ね、杖で〔ゼノは virga(杖)を割礼の施される器官の象徴と取っているらしい〕告げ知らせた。淫らな霊に惑わされ、自らの神から離れて姦淫した」(ホセア4:12)。
Agnosce igitur, Judaee, vel sero erroris tui miserum delendumque discrimen, et dic nobis, utrum circumcisionem observes, an legem. Si circumcisionem, non est tibi lex necessaria, quia justus Abraham, qui ex fide vixit, Deum credulitate, non lege promeruit.
PL 11, 349Cそれゆえ、ユダヤ人よ、せめて今になって、汝の誤りの惨めで消し去られるべき危うさを認め、我々に言え。汝が守っているのは割礼なのか、それとも律法なのか。割礼なら、汝に律法は必要ない。信仰によって生きた義なる人アブラハムは、律法によってではなく、信じることによって神にかなったからである。
Si legem, contemne tuam istam circumcisionem, quam evacuatam videmus a lege, sic Jeremia dicente: Haec dicit Dominus viris Juda et omnibus qui habitant in Jerusalem. Renovate inter vos novitatem, et ne seminaveritis in spinis.
PL 11, 350A律法なら、汝のその割礼を軽んじよ。我々が見るところ、それは律法によって空しくされている。エレミヤがこう言うとおりである。「主はこう言う。ユダの人々と、エルサレムに住むすべての者たちに。汝らのあいだに新しさを新たにせよ。茨の中に種を蒔くな。」
Circumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat sicut ignis ira mea, et exurat, et non sit qui exstingunt (Jer. IV, 3, 4) .
PL 11, 350A「汝らの心の包皮に割礼を施せ。さもなければ、私の怒りが火のように出て、焼き尽くし、消す者がいなくなる」(エレミヤ4:3, 4)。
Videtis ergo, fratres, quod hujusmodi circumcisis Deus non tantum salutem non pollicetur, sed etiam, nisi legitime corde circumcidantur, ignis inexstinguibilis supplicium comminatur.
PL 11, 350A兄弟たちよ、諸君は見ている。このような割礼を受けた者たちに、神は救いを約束しないどころか、心に正しく割礼を施されないなら、消えることのない火の刑罰をもって威嚇している。
Sed et Moyses ipse, cujus asserunt se saepe discipulos, eodem spiritu ad Israel loquitur dicens: Novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui ad Dominum Deum tuum amandum (Deut. XXX, 6) . VII. Hinc nunc vobis iterum dicam.
PL 11, 350Bモーセ自身も——彼らはしばしばその弟子であると主張するが——同じ霊をもってイスラエルに語って言う。「終わりの日々に、神は汝の心と汝の子孫の心に割礼を施し、汝の主なる神を愛するようにさせる」(申命記30:6)。VII. ここから、今、諸君にもう一度言おう。
Pharisaee, responde, ubi cor habeas constitutum. Si in regione pectoris; quid deformi vulnere inferna metiris?
PL 11, 350Bファリサイ人よ、答えよ。汝は心をどこに据えているのか。胸の部位にであるなら、なぜ見苦しい傷によって下の部分〔inferna は「体の下部」と「冥界」の両義を掛ける。次節の in infernis も同じ〕を測るのか。
Si, quod quidem recte aestimas, in infernis; procul dubio omnes sacrilegos antecedis, qui Moysis reprobans dictum, per hanc injuriosam corporis stipem Deo placere te posse praesumis.
PL 11, 350Bもし、汝が正しく見積もっているとおり、下の部分にあるのなら、疑いなく、汝はすべての冒瀆者に先んじている。モーセの言葉を退けながら、体に加えるこの不当な捧げ物によって神を喜ばせうると、汝は思い上がっているからである。
Jam completa est, inquit, in me per Jesum Nave, Domino jubente, secunda, quam Moyses annuntiaverat, circumcisio: scriptum est enim: Et dixit Deus ad Jesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos: et adside, circumcideque secundo filios Israel (Jos. V, 2) .
PL 11, 350Bすでに、と彼は言う、モーセが告げていた第二の割礼は、主が命じて、ヨシュアを通じて、私において成就した。こう書かれているからである。「神はヨシュアに言った。汝のために、きわめて鋭い石の小刀を作れ。座って、再びイスラエルの子らに割礼を施せ」(ヨシュア記5:2)。
Videamus nunc ergo, fratres carissimi, secunda illa circumcisio ab Jesu Nave, quo genere celebrata sit petrinis illis cultris: cor an praeputium circumciderit.
PL 11, 350Cでは、いとも愛する兄弟たちよ、ヨシュアによるあの第二の割礼が、あの石の小刀によって、どのような仕方で行われたのかを見よう。心に割礼を施したのか、それとも包皮にか。
Etenim si secundum ipsos nos quoque carnaliter sentiamus, ambo prophetae tenebuntur in crimine, ut aut Moyses fallax sit, si circumcisio circumciditur rursum, ut hoc idem faciat, aut ut, quod non habeat, perdat; aut certe Jesus Nave parricida sit, si cultris corda hominum desecat.
PL 11, 351Aというのも、彼ら自身に従って、我々もまた肉的に解するなら、二人の預言者はともに罪状に問われることになるからである。割礼を受けた者がふたたび割礼を受けるなら、モーセは、同じことをさせるために、あるいは持っていないものを失わせるために、欺く者となる。あるいは少なくとも、ヨシュアが小刀で人々の心臓を切り取るなら、彼は同胞殺しとなる。
VIII. Sed absit, fratres, ut spiritales viros ullo tangamus errore, maxime cum prophetia ad sui dicti jam pervenerit veritatem: Jesus enim Nave Christi imaginem praeferebat, qui verus omnium salvator esse cognoscitur et factis et nomine: hic enim, quia ipse dictus est etiam petra (I Cor. X, 4) , recte cultellos petrinos fecit (unde non sine ratione et Simoni, super quem aedificavit Ecclesiam, Petrus nomen imposuit (Marc. III, 16) id est sua doctrina formatos, et Spiritus sancti lima acuminatos constituit viros apostolos omnesque discipulos: quorum salutaria monita canentibus linguis, quasi quibusdam spiritalibus cultris credentium populorum, secundum Moysis dictum (Deut. XXX, 6) , non in damnum hominis praeputium carnis, sed in augmentum hominis praeputium facinorosi cordis incidit.
PL 11, 351AVIII. だが、兄弟たちよ、我々が霊的な人々にいかなる誤りの咎も負わせることなど、あってはならない。ことに、預言がすでにその言葉の真理に達しているときには。ヨシュアはキリストの像を示していたのであり、キリストは、行いにおいても名においても、すべての者のまことの救い主と認められるからである〔ラテン語ではヨシュアはイエスと同名である〕。実際、キリストは、自らも岩と呼ばれたので(一コリント10:4)、正当にも石の小刀を作ったのである(そのため、キリストがその上に教会を建てたシモンにも、理由なくペトロの名を与えたのではない(マルコ3:16))。すなわち、自らの教えによって形づくられ、聖なる霊の鑢で鋭くされた人々、使徒たちとすべての弟子たちを立てたのである〔底本では unde の前に開いた丸括弧が閉じていない。(マルコ3:16)の後で閉じると読んだ〕。その人々の救いの戒めを歌う舌によって、いわば霊的な小刀のように、モーセの言葉(申命記30:6)に従い、人間の損失となる肉の包皮ではなく、人間の益となるように、信じる諸民の凶悪な心の包皮を〔credentium populorum の係りは定かでない。「心の包皮」に係ると取った〕、キリストは切り取るのである。
IX. At fortasse adhuc quispiam dicat cur ipse quoque signaculum carnis accepit, si ei necessarium non fuit? Hujus propositionis quae sit ratio, fratres, accipite.
PL 11, 351BIX. だが、おそらくなお誰かはこう言うであろう。必要でなかったのなら、キリストはなぜ自らも肉の印を受けたのか、と。この問いの理由が何かを、兄弟たちよ、聞き取れ。
Igitur qui venerat hominem vivificare, per hominem necesse habuit, ne phantasma putaretur, edicta legis universa complere: non enim aut finis legis, aut verus Christus esse potuisset, si quid praetermitteret, quod ab alio saluti hominum praestari potuisset.
PL 11, 351Bすなわち、人間を生かすために来た者は、幻影と思われないために、人間として、律法の命令をすべて満たす必要があった。もし、他の者によって人々の救いのために与えうるものを何か見逃したなら、律法の終わりでも、まことのキリストでもありえなかったであろう。
Eo accedit, quod secundum carnem David filius futurus esse canebatur; qui nisi paterno generis signaculo responderet; neque David filius esset, neque nisi in filium David Christus venire potuisset, qui ideo circumcisus est, quia Judaeis erat promissus, ideo cum praeputio natus, quia in aeternum incircumcisis gentibus fuerat profuturus.
PL 11, 351Cこれに加えて、肉によればダビデの子となると歌われていたことがある。もしキリストが、父祖の血統の印に合致していなかったなら、ダビデの子でもなかったであろうし、ダビデの子としてでなければ、キリストは来ることもできなかったであろう。キリストが割礼を受けたのは、ユダヤ人に約束されていたからであり、包皮のまま生まれたのは、割礼を受けない諸国民に、永遠に益をもたらすはずだったからである。
X. Diximus de prima circumcisione carnali; quae Judaeorum est: nunc breviter de secunda spiritali, quae nostra est, edicamus, quae tantum potestatis gerit, ut a femina coeperit, quod priori impossibile fuit.
PL 11, 352AX. 我々は第一の、肉的な割礼について語った。それはユダヤ人のものである。今度は第二の、霊的な割礼、我々のものについて、簡潔に述べよう。それは非常に大きな力をもっていて、先の割礼には不可能であったことを、女から始めたのである。
Denique a muliere, quae prior peccaverat, circumcisionis incipit cura. Et quia suasione per aurem irrepens diabolus, Evam vulnerans interemerat; per aurem intrans Christus in Mariam, universa cordis desecat vitia: vulnusque mulieris, dum de virgine nascitur, curat.
PL 11, 352A実際、先に罪を犯した女から、割礼の癒しが始まる。説得によって耳から忍び込んだ悪魔が、エバを傷つけて滅ぼしたので、耳から入るキリストがマリアに入り、心のすべての悪徳を切り取り、乙女から生まれることで、女の傷を癒す。
Signum salutis accipite. Corruptelam integritas, partum est secuta virginitas. Adam similiter dominica circumciditur cruce, et quia per mulierem, quae sola lignum lethale contigerat, exceperat uterque sexus interitum; e diverso per virum ligno suspensum vivificatum est omne genus humanum.
PL 11, 352B救いの印を受け取れ。損なわれた状態に完全さが、出産に処女性が続いた。同様にアダムは主の十字架によって割礼を受ける。致命の木にただ一人触れた女を通して、男女の両性が滅びを受けたので、逆に、木に懸けられた男を通して、全人類が生かされた。
Ac ne non ex integro principium suo statui redditum videretur, prior vir consummatur in cruce: atque eo feliciter soporato, similiter de ejus latere ictu lanceae non costa divellitur, sed per aquam et sanguinem, quod est baptismum atque martyrium, spiritale corpus spiritalis feminae effunditur, ut legitime Adam per Christum, Eva per Ecclesiam renovaretur.
PL 11, 352Bまた、始まりが、その本来の状態に完全には戻されなかったように見えることのないよう、最初の男は十字架の上で完成される。そして、彼が幸いに眠らされると、同様にその脇腹から、槍の一突きによって、肋骨が引き抜かれるのではなく、水と血によって、すなわち洗礼と殉教によって、霊的な女の霊的な体が注ぎ出される。こうしてアダムはキリストによって、エバは教会によって、正しく新たにされる。
XI. Hoc nos, fratres, sacramento tam viri, quam foeminae circumcidimur: hoc Spiritus Sancti non signaculo, sed signo censemur.
PL 11, 352BXI. この秘跡によって、兄弟たちよ、我々は男も女も割礼を受ける。我々は聖なる霊の、〔肉の〕印ではなく、しるしによって登録される。
Hac circumcisione non aliquid perdimus, sed crescere nos augmentis coelestibus invenimus: non sanguinem sterili solemnitate dimittimus, sed pudoris sanguinem retinemus, quem ambitiose plerumque effundimus, cum in persecutione pro nomine Domini diabolum moriendo vastamus.
PL 11, 352Cこの割礼によって、我々は何も失わず、かえって天の増し加えによって成長していることを見いだす。実りなき儀式で血を流し去るのではなく、恥じらいの血を保っている。その血を我々は、迫害において主の名のために死ぬことで悪魔を荒らすとき、しばしば熱心に注ぎ出すのである。
Postremo abscindimus, quod habuisse non deberemus, quod ab inimico hominibus superadditum recognoscimus, Domino sic dicente: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit in suo agro bonum semen: dormientibus autem hominibus, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in triticum (Matth., XIII, 24 et 25) .
PL 11, 353A最後に、我々は持つべきでなかったものを切り離す。それは敵が人間に付け加えたものと、我々は認めている。主がこう言うとおりである。「天の国は、自分の畑に良い種を蒔いた人に似ている。ところが人々が眠っている間に、その敵が来て、小麦の中に毒麦を蒔き足した」(マタイ13:24, 25)。
Quae necessario radicitus circumcisione divellimus, ut diri seminis contagione purgati, integri in ubertate paterni seminis maneamus.
PL 11, 353Aこれらを、我々は割礼によって、必ず根こそぎ引き抜く。恐ろしい種の感染から清められて、父の種の豊かさのうちに、損なわれずに留まるためである。
Haec, inquam, non die, non nocte, non hora, non sexu, non aetate, non conditione, non loco, non genere tribuenda homini salute depellitur, sed gloriosa semper in omnibus invenitur.
PL 11, 353Aこの割礼は、昼によっても夜によっても、時刻によっても、性によっても、年齢によっても、境遇によっても、場所によっても、血筋によっても、人間に授けられるべき救いから退けられることはなく、あらゆる場合に常に栄光あるものと見いだされる。
Denique prior circumcisio desecat carnem, secunda animi desecat vitia: illa ferro, haec spiritu; illa portionem, haec hominem totum; illa masculum solum, haec utrumque sexum; illa praeputium parvae cutis, haec praeputium totius concupiscentiae saecularis.
PL 11, 353Bつまり、先の割礼は肉を切り取り、第二の割礼は心の悪徳を切り取る。前者は鉄によって、後者は霊によって。前者は一部を、後者は人間全体を。前者は男だけを、後者は両性を。前者は小さな皮の包皮を、後者は世の欲望全体の包皮を。
Illa octavo deservit diei, huic deserviunt tempora, dies, horae universaque momenta. Illa ante octavum, vel post octavum diem nec ipsi morienti puero subvenit; haec a cunis ipsis infantiae usque ad supremos exitus cujusvis aetatis utrique generi salutare munus impertit.
PL 11, 353B前者は八日目に仕え、後者には時、日、時刻、すべての瞬間が仕える。前者は、八日目の前でも後でも、死にゆく男児さえ助けないが、後者は、幼年期のまさに揺りかごから、いかなる年齢の臨終に至るまで、両性に救いの賜物を与える。
Illa sanguine gaudet, haec gratia; illa imagine, haec veritate; illa damno, haec lucro; illa agit captiva sub lege, haec omnibus praestat in Christo bonae fidei libertatem.
PL 11, 354A前者は血を喜び、後者は恩寵を喜ぶ。前者は模像により、後者は真理による。前者は損失により、後者は利得による。前者は律法のもとで囚われの身として働く。後者はキリストにおいて、すべての者に、誠実な信仰の自由を与える。
Igitur vos, qui circumcisi estis circumcisione non manu facta in spoliationem carnis, sed circumcisione Domini nostri Jesu Christi, elaborate, ne vestra integritas mutiletur; ne ingruentium peccatorum rursum sicut Adae et Evae spiritale praeputium male repetita nuditas condemnetur; ne novus homo quidquam Judaei habere videatur, aut Gentis.
PL 11, 354Aそれゆえ、手によらず、肉をはぎ取るための割礼ではなく、我々の主イエス・キリストの割礼によって割礼を受けた諸君は、励め。諸君の完全さが損なわれないように。押し寄せる罪によって、アダムとエバのように、霊的な包皮が悪しく繰り返し露わにされて、断罪されないように。新しい人が、ユダヤ人のものも諸国民のものも、何ひとつ持っているように見えないように。
Ambo enim illi carnales sunt, ambo sine fructu. Unde dubium non est, neque praeputium aliquid esse, neque circumcisionem, sed solam observationem voluntatis Dei esse fideliter viventibus necessariam.
PL 11, 354Aどちらも肉的であり、どちらも実りがないからである。ここから疑いないのは、包皮も何ものでもなく、割礼も何ものでもなく、ただ神の意志を守ることだけが、信仰をもって生きる者たちに必要であるということである。
Liber I, Caput XIV
第I巻 第XIV章PL 11, 354BDe spirituali aedificatione domus Dei. I. Vellem, fratres dilectissimi, triumphali quodam modo uti sermone, novique operis arcem sacram laudibus geminare.
PL 11, 354B神の家の霊的な建築について。――I. いとも愛する兄弟たちよ、私は、いわば凱旋の語り口を用い、新しい建造物の聖なる砦を賛美によって倍加させたいところである。
Sed quamvis sit optimum laudare quae Dei sunt, tamen praecipuum non est, quod cum Gentibus, vel Judaeis potest esse commune; nam et illis si liceat, vel si velint, fortassis cultius synagogas aedificent, cultius erigant capitolia; sed in his omnibus operibus vero judicio structores magis possunt placere, quam sacerdotes.
PL 11, 354Bしかし、神に属するものを賛美することは最善のことであるとはいえ、諸国民やユダヤ人と共通でありうるものは、卓越したことではない。彼らも、許されるなら、あるいは望むなら、おそらくいっそう立派に会堂を建て、いっそう立派にカピトリウムを築くであろう。だが、これらすべての建造物においては、正しい判断をすれば、司教よりも建築者のほうが人を喜ばせうる。
Quid, quod aut nullum, aut perrarum est per omnem Ecclesiam Dei orationis loci membrum, quod possit quavis ruina in se mergentibus idololatriae aedibus nunc usque aliquatenus comparari?
PL 11, 355Aさらに、神の教会全体を通じて、祈りの場の部分で、これまで、自らのうちへ崩れ落ちつつある偶像崇拝の神殿の、どのような廃墟とさえ、多少なりとも比べうるものが、皆無であるか、ごく稀であるというのは、どうであろうか〔この句は意味が定かでなく、このように解した〕。
Nam et Salomonis accepimus templum luculento opere fuisse constructum, atque ita elaboratum, ut nesciret inspector, in eo quid potissimum miraretur, magnitudinem, opus, ornatum, an ne materiam: ita enim in unum decorem universa convenerant, ut legitima domus Dei caduca illa ambitio putaretur.
PL 11, 355A実際、ソロモンの神殿も、見事な工事によって建てられ、非常に精巧に造られていたと、我々は聞いている。見る者は、その中で何をいちばん驚嘆すべきか、大きさか、工事か、装飾か、それとも材料かを知らなかったほどである。あらゆるものが一つの美へと集まっていたので、あの滅びゆく壮麗さが、神の正当な家と思われたほどであった。
Quod si ita esset, inter memorata impar cultu semper inveniretur. II. Sed haec saecularia sine legitimo ac devoto cultore nec sufficientia, nec necessaria honori suo protestatur Deus hactenus dicens: Coelum mihi thronus, et terra suppedaneum pedum meorum.
PL 11, 355Aもしそうであったなら、前述のものの中で、装いにおいて〔神殿に〕劣るものが、常に見いだされたであろう〔この文は意味が定かでない。impar の主語が示されず、「神の家が壮麗さで定まるなら、諸国民やユダヤ人の建物と並べて、飾りで劣るものがいつも出てくる」の意と取った〕。II. だが、これらの世のものは、正当で敬虔な崇拝者を欠くなら、自らの栄誉には十分でも必要でもないと、神は次のように言って宣言している。「天は私の玉座、地は私の足台である。」
Quam mihi aedificabitis domum? aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea (Isa., LXVI, 1, 2) .
PL 11, 355B「汝らは私にどのような家を建てようというのか。私の休む場所はどこにあるのか。これらすべてを、私の手が造ったのである」(イザヤ66:1, 2)。
In Evangelio quoque sic dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas, et lapidas missos ad te, quoties volui colligere filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alus, et noluisti? Ecce remittetur vobis domus vestra (Matth., XXIII, 37, 38) .
PL 11, 355B福音書でもこう言う。「エルサレム、エルサレムよ、預言者たちを殺し、汝に遣わされた者たちを石で打つ者よ。鶏が雛をその翼〔底本は alus。alis と読む〕の下に集めるように、私は汝の子らを何度集めようとしたことか。だが汝らは望まなかった。見よ、汝らの家は汝らに残される」(マタイ23:37, 38)。
Et iterum: Non relinquetur in templo lapis super lapidem, qui non dissolvatur (Matth., XXIV, 2; Marc., XIII, 2; Luc., II, 5) .
PL 11, 356Aまた言う。「神殿では、石の上に石が残されて崩されないものはない」(マタイ24:2; マルコ13:2; ルカ2:5)〔ルカの引照はミーニュの刷るまま。ルカ21:6のことか〕。
Reprobat ergo tam immensum, tam insigne, tam opulens templum, quia in eo verum non erat templum; etenim hominum conciliabulum est contextio ista parietum; fidelis autem populus Dei templum, Apostolo dicente: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (II Cor., VI, 16) .
PL 11, 356Aそれゆえ神は、これほど巨大で、これほど際立ち、これほど富んだ神殿を退ける。そこにはまことの神殿がなかったからである。実際、この壁の組み合わせは、人間の集会所である。だが、神の忠実な民こそが神殿である。使徒が言う。「汝らは神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住んでいる」(二コリント6:16)。
Et verum est; nam sicut idolis insen atis similia templa conveniunt, ita viventi Deo viva templa sunt necessaria; in his enim solis sacerdotum Dei structura et propria est et perennis; qua et Judaeos et Gentes vel caeteros antecedimus.
PL 11, 356Aそしてそれは真実である。実際、感覚なき〔底本は insen atis。語が崩れている。insensatis と読む〕偶像にそれに似た神殿がふさわしいように、生ける神には生ける神殿が必要である。これらにおいてのみ、神の司教たちの建築は固有のものであり、永続するからである。この建築によって、我々はユダヤ人にも諸国民にも、その他の者にも勝る。
Incomparabilis autem gloria, ac vere Deo digna, cum uno consensu, una fide, alter alterum commendans, devotione consimili convertuntur ad Deum et sacerdos et templum.
PL 11, 356B比類なく、まことに神にふさわしい栄光は、一つの合意、一つの信仰によって、互いに相手を引き立てつつ、同じ献身をもって、司教も神殿も神へと向き直るときにある。
Exsultate igitur, fratres, aedificationemque vestram aede ista de novella cognoscite, cujus quoque capacitatem felici numero fecistis angustam: ex eo enim ipso, quod nos non capit locus, exinde intelligitur, quia fides vestra capit Deum.
PL 11, 356Bそれゆえ、兄弟たちよ、喜べ。そして諸君の建築を、この新しい建物から知れ。その広さを、諸君は幸いな人数によって狭くしてしまった。実際、場所が我々を収めきれないというまさにそのことから、諸君の信仰が神を収めていることが分かる。
Igitur ne quis operationem a me forte disquirat, paucis insinuabo. III. In totius fabricae fundamentis, non sicut in Judaeae templo plurimi, sed magnus, praeclarus, pretiosus, ac speciosus unus est lapis, qui quadrae turris totam solus sustinet molem (Ephes., II, 20) : cui non innumerabilis varie famulatur acies validissima columnarum, quia illi septem solae sufficiunt: non aeneum inhaeret mare, quia illi perennis fontis sui vivum inest mare: non quod naufragos faciat, sed quod naufragos ad vitam suavem perducat: non aurum, non argentum; quia in suis martyribus computat totum.
PL 11, 357Aさて、もし誰かが私に工事の次第をたずねるなら、少し説明しよう。III. 建物全体の基礎には、ユダヤの神殿のようにおびただしい石があるのではなく、ただ一つの、大きく、傑出し、貴く、美しい石があり、それが四角い塔の全重量を独りで支える(エフェソ2:20)。この建物には、数知れず、さまざまに並んだ、柱の強大な隊列が仕えるのではない〔ミーニュの脚注 (11) は、cui 以下を隅の石ではなく建物全体(教会)に係るとする〕。この建物には七本だけで足りるからである。青銅の海が付属するのでもない。この建物には、自らの永遠の泉の生ける海があるからである。それは人を難破させるためではなく、難破した者たちを快い命へ導くためである。金も、銀もない。この建物は、自らの殉教者たちのうちにすべてを数えるからである。
Non fenestrarum lumen implorat; quia sol aeternus in eo manet. Inaestimabilia unius plenitudinis tria illi sunt membra, unum secretarium, et patentes semper duodecim portae, quas ab hostili defendit impulsu in modum. Tau litterae prominens lignum.
PL 11, 358Aこの石は窓の光を求めない。永遠の太陽がその中にとどまるからである。測り知れない、ただ一つの充満の、三つの部分がある。一つの奥の間と、常に開かれた十二の門と、〔三つ目は〕これらの門を敵の突撃から守る、タウの文字の形に突き出た木である〔底本は in modum. Tau litterae… と切る。「タウの文字の形に」と続けて読んだ〕。
O res vere miranda! Quotidie aedificatur et quotidie dedicatur: floribus perpetuis ac diversis gemmis, lapidibus, margaritis per momenta distinguitur: et quia opus est vivum, tectum non habet, nisi coelum. IV.
PL 11, 358Aああ、まことに驚嘆すべきもの。日々建てられ、日々献堂される。絶えざる花と、さまざまな宝石、石、真珠によって、刻々と彩られる。そして生ける工事であるので、天のほかに屋根をもたない。IV.
Dicam praeterea, quae quotidie merces, quae impendatur annona. Omnibus peraeque unus panis cum ligno datur, aqua cum vino, sal, ignis et oleum, tunica rudis et unus denarius, quem qui libens acceperit, acceptumque non spreverit, sed in labore usque ad ultimum perduraverit, turri completa, inaestimabiles divitias in ea commanens possidebit.
PL 11, 358Aさらに、日々の報酬と、支給される糧食について語ろう。すべての者に等しく、一つのパンが木とともに〔lignum は前節の「突き出た木」と同じ語で、十字架を響かせるらしい〕、水が葡萄酒とともに、また塩、火、油、粗い下着、そして一デナリウスが与えられる。それを喜んで受け取り、受け取ったものを軽んじず、労苦のうちに最後まで耐え抜く者は、塔が完成したとき、その中にとどまって、測り知れない富を所有するであろう。
V. Memorandum quoque necessario est etiam illud, a quo quid agatur in templo. Sacerdos vocat, ostium credulitas aperit, simplicitas introducit, intellectus invitat, veritas persuadet, timor excubat, disciplina coercet, continentia se refrenat.
PL 11, 361AV. 神殿の中で誰によって何がなされるかも、必ず心に留めておかなければならない。司教が呼び、信じる心が戸を開き、率直さが導き入れ、理解が招き、真理が説得し、畏れが見張り、規律が抑え、節制が自らを制する。
Stat in angusto fides, in secreto pudicitia, in primo innocentia, aequitas in medio, in fine patientia.
PL 11, 361A狭い所には信仰が立ち、奥には貞潔が、入口には無垢が、中ほどには公正さが、終わりには忍耐が立つ。
Pax colligit, charitas ligat, sollicitudo custodit, justitia distribuit, pietas ministrat, puritas supplicat, spiritus postulat, spes promittit, sapientia domus domina praerogat munera. Exsultate, seniores, vos estis hujus operis firmamenta.
PL 11, 361A平和が集め、愛が結び、配慮が守り、正義が分配し、敬虔が仕え、清らかさが懇願し、霊が請い求め、希望が約束し、知恵、この家の女主人が、賜物を先立って分け与える。喜べ、年長の者たちよ、諸君こそこの建築の土台である。
Exsultate, juvenes, vos estis lapidibus adamantinis meliores. Exsultate, pueri, sacrae turris dulces, ac sine pretio margaritae. Felicia, exsultate, conjugia: meliores ornatui gemmas sculpitis, quam vos estis.
PL 11, 361A喜べ、若者たちよ。諸君は金剛石の石よりも優れている。喜べ、子どもたちよ。諸君は聖なる塔の、甘く、値のつけられぬ真珠である。幸いな夫婦たちよ、喜べ。諸君は、飾りのために、諸君自身よりも優れた宝石を刻んでいる〔「宝石」は子らを指すものか〕。
Exsultate, viduae: quadratura vestrae virtutis angularis lapidis conjugio cohaeretis. Exsultate, virgines: omnem istam celebritatem honore vestri floris ornatis.
PL 11, 361B喜べ、寡婦たちよ。諸君は自らの徳の四角さによって、隅の石と婚姻の絆で結ばれている。喜べ、処女たちよ。諸君は、この祝祭の群れ全体を、自らの花の誉れによって飾っている。
Exsultate, divites, praerogationibus crebris et justis veri divites facti: promotioni etenim coelestis vestrae dignitatis debetur divini operis perennis ista laudatio.
PL 11, 361B喜べ、富める者たちよ。たびたびの、正しい、先立つ施しによって、諸君はまことに富める者となった。神のこの工事に対する永続する称賛は、諸君の天の位への昇進に負うものだからである。
Exsultate pauperes spiritu: per vos, et in vobis Dei major est domus: nam et omnibus aequales estis et pedaturas omnes vestri corporis ambitu superatis. Denique sancti divites pauci sunt, vos plures estis. VI.
PL 11, 361B喜べ、霊において貧しい者たちよ。諸君を通して、諸君のうちに、神の家はいっそう大きい。諸君はすべての者に等しく、また諸君の体の周りの大きさによって、あらゆる測り〔pedaturas。足による測りの意〕を超えている〔この句は意味が定かでない〕。結局、聖なる富者は少なく、諸君のほうが多い。VI.
Haec sunt, dilectissimi fratres, charismata vestra: hae virtutes, quibus Hierusalem spiritalis instruitur, quibus sacrae orationis iste locus novus et populus quotidie Christi Dei et Domini nostri providentia comparatur.
PL 11, 362Aいとも愛する兄弟たちよ、これらが諸君の賜物である。これらの徳によって、霊的なエルサレムが築かれ、これらによって、聖なる祈りのこの新しい場所と民が、我々の神にして主であるキリストの摂理により、日々整えられる。
Hic labor noster illustris: haec gloria omnium sacerdotum: hoc mysterium Deo, hoc opus charum, hoc opus vivum carnaliter geritur, sed spiritaliter promovetur.
PL 11, 362Aこれこそ我々の輝かしい労苦、これこそすべての司教の栄光、これは神にとっての奥義、これは愛される工事、生ける工事であって、肉的に営まれるが、霊的に推し進められる。
Praestabit autem Deus pater omnipotens, ut quomodo isto in terrestri domicilio ei gratias agimus, ita in coelestibus regnis uberiores sanctis cum omnibus referamus.
PL 11, 362A全能の父なる神は、我々がこの地上の住まいで神に感謝しているように、天の王国で、すべての聖なる者たちとともに、いっそう豊かな感謝を捧げることを与えるであろう。
Liber I, Caput XV
第I巻 第XV章PL 11, 362ADe triplici genere sacrificiorum. I. In omni negotio, fratres dilectissimi, nisi quis ante personam noscat, et rationem, ejus non potest nosse veritatem; haec enim res et fecit, et facit, ut Judaeus, et Judaeo deterior Christianus, Dei filium Deum esse non credant: quos vellem adesse paulisper, auremque praesenti commodare lectioni ut edicerent nobis, quinam Deus iste sit qui dicit: Audi populus meus, et loquar, Israel, et testificabor tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum (Ps. XLIX) .
PL 11, 362A生贄の三つの種類について。――I. あらゆる案件において、いとも愛する兄弟たちよ、人がまず当事者とその事情を知らなければ、その真相を知ることはできない。ユダヤ人も、ユダヤ人よりなお劣るキリスト教徒も、神の子が神であると信じないのは、まさにこのこと〔の無知〕が原因であり、今もそうだからである。彼らがしばしここにいて、今の朗読に耳を貸し、次のように語る神がいったい何者なのかを我々に明らかにしてくれればよいのだが。「聞け、わが民よ、我は語ろう。イスラエルよ、我は汝に証しをしよう。我は神、汝の神である」(詩篇49)。
Et infra: Meus est orbis terrae et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
PL 11, 363Aさらに下にはこうある。「世界とそこに満ちるものは我のものである。我が雄牛の肉を食らい、山羊の血を飲むとでもいうのか。神に賛美の生贄を捧げ、いと高き者に汝の誓いを果たせ」。
Et invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me (Ps. XLIX, 12, et seq.) . Si pater loquitur, fratres, quis est iste, cui tantum defert? Quis est, quem Altissimum dicit, cum ipse sit solus, a quo alius altior non sit?
PL 11, 363A「そして悩みの日に我を呼べ。そうすれば我は汝を救い出し、汝は我をたたえるであろう」(詩篇49:12以下)。もし語っているのが父であるなら、兄弟たちよ、これほどの敬意を払われているこの者は誰なのか。自らが唯一の者であり、その上にさらに高い者のない父が、いと高き者と呼ぶ者とは誰なのか。
Sin vero omni honorificentia deferentis Patri verba sunt Filii, debetis agnoscere quantis catenis vincta tenebrarum mens laboret incredulorum. II. Immola, inquit, Deo sacrificium laudis.
PL 11, 363Aしかしもしこれが、あらゆる敬意を父に献げる子の言葉であるなら、信じない者たちの闇に覆われた心が、いかに多くの鎖に縛られて苦しんでいるかを、諸君は知るべきである。II. 「神に賛美の生贄を捧げよ」と彼は言う。
Primo omnium, sacrificiorum tria esse genera novelle disce, Christiane, ne quo seducaris errore. Unum est enim detestabile, alterum reprobum, tertium mundum. Detestabile est Gentium, reprobum Judaeorum, populi christiani mundum.
PL 11, 363A何よりもまず、キリスト教徒よ、生贄には三つの種類があることを新たに〔底本は novelle。副詞「新たに」と解した〕学べ。いかなる誤りにも惑わされないためである。すなわち、第一は忌まわしく、第二は退けられ、第三は清い。忌まわしいのは諸国民のもの、退けられたのはユダヤ人のもの、清いのはキリスト教の民のものである。
Igitur Gentium sacrificium quam exsecrabile est, tam inane: colunt enim vani vana figmenta in quaslibet formas, vultus, sexus, aetates, auri argentique detrimento matris limae moderato dente figurata.
PL 11, 363Bさて、諸国民の生贄は、忌むべきものであるほど、むなしい。むなしい者たちが、むなしい作り物を崇めているからである。それは、金銀の損耗の母であるやすりの、加減した歯によって、どんな形、顔、性、年齢にも形づくられたものである〔matris limae は、金銀を削り減らすやすりを「損耗の母」と呼んだものと解した。detrimento の係りは定かでない〕。
Quae est ergo ista dementia? sacrificium nescientibus procurare, lumen caecis inferre, thura non spirantibus concremare, allegare preces surdis: ab his custodiam petere, quos fur non timet involare.
PL 11, 363Bそれでは、この狂気はいったい何なのか。知らない者たちに生贄を用意し、目の見えない者たちに灯をもたらし、息をしない者たちに香を焚き、耳の聞こえない者たちに祈りを向け、盗人がかすめ取ることを恐れない者たちに守りを求める、というのは。
Quibus recte Deus irascitur dicens: Nolite ambulare post deos alienos, ut serviatis eis; et ne adoraveritis eos: ne quando incitetis me in operibus manuum vestrarum, et disperdam vos (Hier., XXV, 6) .
PL 11, 363Bこのような者たちに、神は当然のことながら怒って言う。「他の神々の後を歩んで彼らに仕えてはならない。彼らを拝んではならない。汝らが手で作ったものによって我を怒らせることのないように。さもなくば我は汝らを滅ぼす」(エレミヤ25:6)。
Quae autem sint ista opera manus humanae, Spiritus sanctus in psalmo nonagesimo quinto declarat dicens: Omnes dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit. Et in Deuteronomio (XXXII, 17): Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo.
PL 11, 363Cこの人の手の業とは何かを、聖なる霊は第九十五詩篇で宣言して言う。「諸国民の神々はみな悪霊である。しかし主は天を造った」。また申命記で(32:17)、「彼らは悪霊に生贄を捧げた。神にではない」。
Ac ne quis sacrilegium existimaret sibi impune esse cessurum, Scriptura iterum ibidem dicit: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 20) .
PL 11, 363Cそして、誰も冒瀆が自分に対して罰されぬままに終わるだろうと考えることのないよう、聖典は同じ箇所〔ibidem とあるが、ミーニュの引照は申命記ではなく出エジプト記を指す〕でもう一度言う。「ただ主にのみ捧げる場合を除き、神々に生贄を捧げる者は根絶やしにされる」(出エジプト記22:20)。
Haec Gentibus, nisi convertantur, manet divina sententia: quae nec Deum, nec sacrificium etiam ipsae cognoscunt se habere legitimum. III.
PL 11, 363C諸国民には、回心しない限り、この神の宣告がとどまっている。彼ら自身も、神をも生贄をも、自分たちが正当に持っているのではないと知っているのである。III.
Nunc Judaeorum quoque sacrificia a Deo repudiata cognoscite, qui dicit ad eos in Isaiae libro: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? plenus sum holocaustomatis arietum et pinguamine agnorum.
PL 11, 363Cさて今度は、ユダヤ人の生贄もまた神に退けられていることを知れ。神はイザヤの書で彼らに言う。「汝らの生贄の多さは、我に何の用か。我は雄羊の焼き尽くす献げ物と、子羊の脂肪に飽き満ちている」。
Sanguinem taurorum et hircorum nolo: quis enim exquisivit ista de manibus vestris (Is., I, 11, 12) ?
PL 11, 364A「雄牛と山羊の血を我は欲しない。そもそも誰が、汝らの手からそれらを求めたのか」(イザヤ1:11, 12)。
Per alium adaeque Prophetam Spiritus sanctus clamat, et dicit: Praecingite vos, et plangite, sacerdotes, lugete omnes, qui deservitis altari: quoniam ablata est de domo Domini vestri hostia et immolatio (Joel. I, 13) .
PL 11, 364A同じように、もう一人の預言者を通しても、聖なる霊は叫んで言う。「腰に帯をして嘆け、祭司たちよ。祭壇に仕える者たちはみな悲しめ。汝らの主の家から、犠牲と献げ物が取り去られたからである」(ヨエル1:13)。
Multa sunt, quae dici possunt: sed satis otiosum est in his demorari, quae in toto jam non sunt. IV. Unum sane necessario proferemus exemplum, quod et Judaei odiosum, et Christiani sacrificium approbet Deo gratum.
PL 11, 364A言えることは多い。しかし、もはやまったく存在しないもののもとにとどまるのは、むだなことである。IV. ただ一つ、どうしても挙げておくべき例を示そう。それは、ユダヤ人の〔生贄〕を忌むべきものとし、キリスト教徒の生贄を神に喜ばれるものとして是認するものである。
Apud Malachiam prophetam: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus: et sacrificium acceptum non habeo ex manibus vestris: quoniam a solis ortu usque in occasum clarificatum est nomen meum apud Gentes, et in omni loco odores incensi offeruntur nomini meo, et sacrificium mundum: quoniam magnum est nomen meum apud Gentes, dicit Dominus (Malac. I, 10) .
PL 11, 364A預言者マラキのもとに、こうある。「我の意志は汝らに向かない、と主は言う。汝らの手から受け入れられる生贄を我は持たない。日の昇るところから沈むところまで、諸国民のうちに我が名は輝かされ、あらゆる場所で香が焚かれて我が名に捧げられ、清い生贄が〔捧げられる〕からである。我が名は諸国民のうちで大いなるものだからである、と主は言う」(マラキ1:10)。
Immola Deo sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14) . Immola, inquit, Deo, non daemoniis, sacrificium laudis, non vituperationis, et redde Altissimo vota tua. Honorem totum refundit in patrem, ex quo omnia.
PL 11, 364B「神に賛美の生贄を捧げよ」(詩篇49:14)。「神に」と彼は言う、「悪霊にではなく、賛美の生贄を、非難の生贄ではなく捧げよ。そしていと高き者に汝の誓いを果たせ」。彼はすべての栄誉を、すべてがそこから出る父に返している。
Et invoca me in tribulatione tua, et eripiam te dicendo, ostendit, quoniam per se omnia prosecutus est.
PL 11, 364B「そして我を呼べ、悩みのときに。そうすれば我は汝を救い出す」と言うことによって、彼は、すべてを自らを通して成し遂げたことを示している。
Et magnificabis me: quod dictum, fratres, non sic debetis accipere, ut operis sui laudem sibimet soli deberi testatus sit, qui in Evangelio dicit: Si non facio facta patris mei, nolite mihi credere: sed si mihi credere non vultis, factis credite; et cognoscite, quoniam in me est pater, et ego in illo (Joan. X, 37, 38) : dictum significatione unica majestatis, et affectu individuo pietatis; quia laus filii est patris, et laus patris amborum.
PL 11, 364B「そして汝は我をたたえるであろう」。兄弟たちよ、この言葉を、福音書で「もし私が父の業を行わないなら、私を信じるな。しかし私を信じようとしないなら、業を信じよ。そして知れ、父は私の内におり、私は父の内にいることを」と言う者が、自らの業の賞賛は自分ひとりにのみ帰せられると証言した、というふうに受け取ってはならない(ヨハネ10:37, 38)。この言葉は、威厳のただ一つの表れ、敬虔の分かたれない情を示している。子の賞賛は父のものであり、父の賞賛は両者のものだからである。
V. Nunc sacrificii nostri proprietatem nos convenit nosse, quae facile ex adverso cognoscitur: nam si diis corporalibus sacrificium convenit corporale, utique et spiritali Deo sacrificium est necessarium spiritale: quod non ex sacculo, sed ex corde profertur; quod non bromosis pecudibus, sed suavissimis moribus comparatur: quod non cruentis manibus, sed sensibus mundis offertur; quod non jugulatur ut pereat, sed, sicut Isaac, immolatur, ut vivat, Apostolo hortante nos Paulo, cujus ista sunt verba: Exhibete corpora vestra hostiam viventem, sanctam, placentem Deo (Rom. XII, 1) : hoc enim placitum est Domino, ubi seipsum candidus animus immolaverit Domino; caetera autem nihil proderunt, si colentis pura mens non sit, in Ecclesiastico Salomone clamante: Dona iniquorum non probat Altissimus (Eccles. XXXIV, 23) .
PL 11, 364CV. さて今や、我々の生贄に固有のものを知るべきである。それは反対のものから容易に知られる。形ある神々に形ある生贄がふさわしいのなら、霊なる神にはかならず霊的な生贄が必要である。それは財布からではなく、心から差し出されるもの、悪臭を放つ家畜〔底本は bromosis。ミーニュの脚注 (10) は、これを写本に拠る読みとし、ギリシア語 βρῶμος(悪臭)から「悪臭を放つ」の意とする〕によってではなく、いとも甘美な振る舞いによって整えられるもの、血に染まった手によってではなく、清い思いによって捧げられるものである。それは滅びるために屠られるのではなく、イサクのように、生きるために捧げられる。使徒パウロが我々を励ましており、その言葉はこうである。「汝らの体を、生きた、聖なる、神に喜ばれる犠牲として差し出せ」(ローマ12:1)。清らかな心が自らを主に捧げたとき、主はまさにそれを喜ぶのである。そのほかのものは、礼拝する者の心が清くなければ、何の益にもならない。ソロモンが集会の書で叫んでいる。「いと高き者は、不義の者の贈り物を認めない」(集会の書34:23)。
VI. Hic quaerite, Christiani, sacrificium vestrum an esse possit acceptum, qui vicinarum possessionum omnes glebulas, lapillos, et surculos nostis; in praediis autem vestris fumantia undique sola fana non nostis, quae (si vera dicenda sunt) dissimulando subtiliter custoditis.
PL 11, 365AVI. ここで問うてみよ、キリスト教徒たちよ、諸君の生贄が受け入れられうるかどうかを。諸君は隣の地所の土塊も小石も若枝も、ことごとく知っている。ところが自分の領地では、いたるところで煙を上げている神殿だけを知らない〔sola は fana に係る「…だけ」と取った。solum(地)の複数とも読める〕。それを(本当のことを言わねばならないなら)、巧みに知らぬふりをして守っているのだ。
Probatio longe non est. Jus templorum ne quis vobis eripiat, quotidie litigatis. Non hi solum, qui tales sunt, displicent Deo, sed et illi, qui per sepulcra discurrunt; qui foeterosis prandia cadaveribus sacrificant mortuorum; qui amore luxuriandi atque bibendi, in infamibus locis lagenis et calicibus subito sibi martyres pepererunt; qui dies observant; qui Aegyptiacos de candidis faciunt; qui auguria captant salutemque suam pecudum violenter scissis in ventribus quaerunt; qui conjugale exasperant jugum, affectuque calcato subdititiis personis, ut obumbrent furta turpissimae utilitatis, rem familiarem tuendam committunt, amore non fidei, sed libidinis; qui publicanas mulieres cum vi subjiciunt sibi, viliores se esse, quam illae sunt, produnt; qui iracundia tument, qui litibus fremunt, qui calumnias pariunt; qui pauperes, qui viduas, qui pupillos exspoliant; qui profanis fabulis, neglecta Dei secta, alios non bene avocantes divina sacramenta contaminant.
PL 11, 366A証拠は遠くにない。神殿の権利を誰にも奪われないように、諸君は毎日訴訟をしている。しかも神に嫌われるのは、こうした者たちだけではない。墓地を駆け回る者たち、死者たちの悪臭を放つ〔底本は foeterosis。foetidis の意と解した〕死体に、食事を生贄として捧げる者たち、放蕩と飲酒を愛するあまり、いかがわしい場所で、酒瓶と杯によって、たちまち自分たちのために殉教者たちを産み出した者たち、日の吉凶を気にかける者たち、白い日〔吉日〕を「エジプトの日」〔凶日〕にしてしまう者たち、鳥占いに頼り、家畜の腹を荒々しく裂いて自らの無事を探る者たち、夫婦の軛を荒らし、愛情を踏みにじって、いとも恥ずべき都合による密通〔furta。ここでは隠れた情事の意と解した〕を覆い隠すために、家産の管理を替え玉の者たち〔subdititiis personis。「すり替えられた人々」の意と解した〕に委ねる者たち、それは信頼ゆえではなく、淫欲ゆえである。公然の女たち〔publicanas。娼婦の意と解した〕を力ずくで従わせ、自分が彼女らよりも卑しいことを露わにする者たち、怒りで膨れ上がる者たち、争いに荒れ狂う者たち、讒言を産み出す者たち、貧しい者、寡婦、みなしごから奪い取る者たち、俗悪な作り話によって、神の道を顧みず、他の人々を良からぬ方へ引き離しつつ、神の秘跡を汚す者たちも、そうである。
Jam videat unusquisque, quemadmodum sacrificium aut sumat, aut offerat: sicut enim indigne offerre sacrilegum est, ita indigne manducare mortiferum, in Levitico Scriptura dicente: Omnis mundus manducabit carnem.
PL 11, 369Aさあ、各人は、どのように生贄を受け、あるいは捧げるかをよく見るがよい。ふさわしくなく捧げることが冒瀆であるのと同様に、ふさわしくなく食べることは死に至らしめるものだからである。レビ記で聖典は言う。「清い者はみな肉を食べてよい」。
Anima autem, quaecumque manducaverit de carne sacrificii salutaris, quod est Domini, et immunditia ejus super ipsum est, peribit anima illa de populo suo (Levit. VII, v. 20) .
PL 11, 369A「しかし、主のものである救いの生贄の肉を食べる魂が、その汚れを身に負っているなら、その魂はその民の中から滅ぼされる」(レビ記7:20)。
Haec, fratres, sicut cavenda sunt nobis, ita quae bona, quae pura, quae simplicia, quae pia, quae sancta sunt, sicut facitis, amplectenda: ut videntes homines opera vestra bona magnificent Patrem vestrum, qui est in coelis.
PL 11, 369A兄弟たちよ、これらのことは、我々が避けねばならぬのと同じように、善いもの、清いもの、素直なもの、敬虔なもの、聖なるものは、諸君がすでにそうしているように、抱きしめねばならない。それは、人々が諸君の善い業を見て、天にいる諸君の父をたたえるためである。
Itaque, dulcissimi flores mei, talia sacrificia procurate, quae sanctus Spiritus libenter offerat, Pater probet, Filius, qui magister est noster, probata glorietur per eumdem, qui est benedictus in saecula saeculorum.
PL 11, 370Aだから、いとも甘美な我が花たちよ、聖なる霊が喜んで捧げ、父が認め、子が、我々の師である子が、認められたものを誇りとするような、そうした生贄を用意せよ。その同じ子を通して〔そうするのである〕。この子は世々にほむべき者である。〔per eumdem の指すところは定かでない。子自身を指すと取った〕
Liber I, Caput XVI
第I巻 第XVI章PL 11, 370ADe Resurrectione. I. Quisquis resurrectionem negat, vitam suam sequemet ipse condemnat: cur enim mereatur felicitatem futuri temporis cernere, quem videas sacrilega incredulitate Dei potentiae derogare?
PL 11, 370A復活について。――I. 復活を否む者はだれであれ、自らの生と自分自身とを断罪する〔底本は sequemet。ミーニュの脚注 (2) は、写本に拠って改めた読みで、et semet(そして自分自身を)の意とする〕。神の力を瀆聖的な不信仰によって貶めているのが目に入るような者が、どうして来るべき時の幸福を見るに値しようか。
Sed hoc amore criminum faciunt, ut putent impunita fore, quae clanculo gerunt: nam si judicii diei appropinquare jam cursus adverterent, procul dubio et praesentia odissent, et futura credidissent, pariterque metuissent: nemo est enim tam vel ab istius mundi sapientiae gustu jejunus, qui audeat dicere animas cum corporibus interire, coelestia cum terrenis absumi; praesertim cum eorumdem ille sapientissimus dicat, hanc esse mortem, cum corpore animus tamquam carcere clausus tenetur; illam esse veram vitam, cum idem animus custodia carceris liberatus ad eum locum, unde venerit, revertatur.
PL 11, 371Aだが彼らがこうするのは、罪への愛ゆえに、ひそかに行うことが罰を免れると思い込むからである。というのも、審判の日がすでに近づく歩みに気づいていたなら、疑いなく現在のものを憎み、来るべきものを信じ、同時に恐れたであろうから。この世の知恵をほんの一口味わうことにすら縁がないほどに飢えた者は、だれもいない。魂が肉体とともに滅び、天のものが地のものとともに消え失せるなどと、あえて言うほどには。ことに、彼らのうちのかの最も賢い者が、魂が肉体に牢獄のように閉じ込められて保たれているこの状態が死であり、同じ魂が牢獄の見張りから解き放たれて、来たところへ帰るときが真の生である、と言っているのだから。
Si ergo hoc ille sensit, qui non noverat Christum; cur dubitet Christianus, qui resurrectionem futuram et audit, et sperat, et repositam sibi praesumit de Christo? II.
PL 11, 371Aそれゆえ、キリストを知らなかったかの者がこのように考えたのなら、来るべき復活を聞き、望み、それがキリストによって自分のために蓄えられていると確信しているキリスト教徒が、どうして疑うことがあろうか。II.
Igitur primum omnium probandum puto, animas nostras suorum corporum exuviis, nec cum labe carnalis hujusce domicilii ista prima morte dissolvi; sed pro qualitate factorum quasdam locis poenalibus relegari, quasdam placidis sedibus refoveri: ut tunc demum credi possit resurgere, quod omnibus palam sit non penitus interire.
PL 11, 372Aそこで私は、何よりもまず次のことを証明すべきだと考える。我々の魂は、自らの肉体の脱け殻とともに〔底本は suorum corporum exuviis と cum なしで刷る。cum を補って「脱け殻とともに」と解したが、奪格のまま「肉体を脱ぎ捨てることによって」とも読める〕、この肉の住まいの崩壊とともにも、この第一の死によって解消されるのではない。そうではなく、行いの質に応じて、ある魂は刑罰の場に追いやられ、ある魂は穏やかな座で生気を取り戻す。そうすれば、まったくは滅びないことがすべての者に明らかであるものが、そのとき初めて、よみがえると信じられ得るであろう。
Gentes, quae ista non credunt, tamen cum libamine infausto ad sepulcra concurrunt, et a mortuis, quos in quiete tacitae noctis agnoverint, expeti a se aliquotiens alimenta contendunt: ac sic fidem rei, quam reprobant, faciunt.
PL 11, 372Aこれらを信じない諸国民も、不吉な献酒を携えて墓に駆けつけ、静かな夜の沈黙のうちに見知った死者から、ときに自分たちが食物を求められたと主張する。こうして、自分が退けているものの確かさを自ら示している。
Philosophi de anima varia dixerunt: sed tamen hanc esse immortalem, Epicuri, Dicaearchi, Democritique vanitatem argumentatione manifesta convincunt.
PL 11, 372A哲学者たちは魂についてさまざまに語った。だが彼らは、魂が不死であることについては、エピクロス、ディカイアルコス、デモクリトスの空しさを、明白な論証によって論駁している。
Poetae autem melius, qui duplicem viam apud inferos ponunt: impiorum unam, quae ducit in Tartarum: piorum aliam, quae ducit ad Elysium; eo fortius addentes, quod defunctorum ibidem non tam formae, quam facta noscantur, ac necessario recipiant, secundum quod mundanae administrationis suis in actibus portant, recte dicentes: Quisque suos patimur manes. (Aeneid., VI, v. 743.) III.
PL 11, 373Aだが詩人たちのほうがまさっている。冥界に二つの道を置くからである。一つは不敬な者たちのもので、タルタルスに通じる。もう一つは敬虔な者たちのもので、エリュシオンに通じる。さらに強く、そこでは死者の姿よりもむしろ行いが知られ、彼らは、現世の営みの中で自らの行いに携えてきたものに応じて、必然的に受け取ると付け加え、正しくこう言っている。「我々はおのおの自らのマネス〔死者の霊〕を耐え忍ぶ」(『アエネイス』6巻743行)。III.
Nos vero, fratres, quos non ingeniosa suspicio, sed Deus magister instruxit, propter nos in semetipso probando, quod docuit, vivere animas mortuorum non tam dicere, quam oculatis rebus sufficimus approbare.
PL 11, 373Aだが我々は、兄弟たちよ、巧みな憶測ではなく、師である神が教えた者である。神が、教えたことを我々のために自らのうちで証明することによって〔propter nos … probando の係りは定かでない。神が自らの身において我々のために証明したと取った〕、死者の魂が生きていることを、語るというよりも、目に見える事実によって十分に立証できる。
Denique vagi atque immundi spiritus utriusque sexus humani dolosa blanditiarum captione, seu violentia viventium domos corporales infringunt, et latibulum sibi perniciosis eorum in captivitatibus quaerunt.
PL 11, 373Bさらに、さまよう汚れた霊どもは、人間の男女を問わず、甘言による欺きの捕縛か暴力によって、生きている者たちの肉体という家に押し入り、その有害な捕囚の中に自らの隠れ場を求める。
At ubi ventum fuerit ad divini certaminis campum, coeperintque sacri nominis telo pulsari; tunc cum alium noveris, alium certari misereris.
PL 11, 374Aだが神の戦いの場に至り、聖なる名の槍で打たれはじめると、そのとき汝は一方を見分け〔alium … alium の指すものは定かでない。悪霊と憑かれた者と取った〕、他方が苦しめられるのを憐れむ。
Discoloratur per momenta color, figura sua tollitur a natura, in obliquos horrores insani vertuntur orbes oculorum, acies dentium spumosis horrida globis inter labra liventia stridit, intorta omnia passim membra tremore vibrantur, gemit, flet: denuntiatum pavet judicii diem, pellique se plangit: confitetur sexum, confitetur aggressurae tempus et locum, et nomen proprium confitetur, discessumque: vel qui sit, signis evidentibus docet, ut plerumque aliquos noscamus eos esse, quos in idololatria commorantes nuper, vel maxime vi aliqua obiisse meminerimus.
PL 11, 374A顔色は刻々と変わり、姿は本来のものから奪い去られ、狂った眼の輪は斜めに向いて恐ろしい形となり、歯の列は泡の塊でぞっとする様となって、どす黒い唇の間できしむ。ねじれた四肢はすべてあちこちで震えに揺れ、うめき、泣く。告げられた審判の日を恐れ、追い出されることを嘆く。自らの性を告白し、襲いかかる時と場所を告白し、固有の名を告白し、去ることをも告白する。あるいは、自分が何者かを明白なしるしで示し、そのため我々はしばしば、それが、偶像崇拝にとどまったまま最近死んだ、とりわけ何らかの暴力によって死んだと我々が記憶している者たちであると知る。
Hic nunc mihi responde, qui hominis post mortem nihil superesse contendis, quemadmodum per alium locutus sit mortuus ille, quem noveris? At dicis: Haec daemones fingunt. Eo probatio melior, quod etiam fallaces testimonium perhibent veritati.
PL 11, 375Aさあここで、人の死後には何も残らないと主張する汝は、私に答えよ。汝の知っていたあの死者が、他人を通してどのように語ったのかを。だが汝は言う。「これは悪霊どもがでっち上げているのだ」。それならなおさら、証明はよいものとなる。偽る者たちさえ、真理に証言をしているのだから。
Cur autem fingant nomina, quorum est confessio in caeteris vera, aut qua ratione isto argumento nitantur, quod hominibus, quos perditos cupiunt, magis proficiat ad Dei timorem, et ipsis nihil prosit ad utilitatem?
PL 11, 375Aそもそも、ほかの点ではその告白が真実である者たちが、なぜ名をでっち上げるのか。あるいは、滅びてほしいと願っている人間にはむしろ神への畏れを増すだけで、自分たち自身には何の益にもならないこの論法に、いかなる理由で頼るのか。
Sane recte hoc facere existimarentur, si sub praetextu alieni nominis invasa obtinere potuissent. At cum divina adjuratione in eculeo spiritali et qui sint nolentes edicant, et inviti discedant; procul dubio hoc sunt, quod sese esse unicuique confitentur. IV.
PL 11, 375A確かに、もし彼らが他人の名を口実に、取りついた者たちを手に入れることができたのなら、こうするのは当然と思われよう。だが神の名による厳命のもと、霊の拷問台の上で、望まずして自らが何者かを告げ、いやいや去るのであれば、疑いなく、各人に告白するとおりのものなのである。IV.
Accipe et alia exempla et quidem certiora. Primo in libro verborum Samuel egregius ille sacerdos mortis jam lege dispunctus, Sauli regi se desideranti sine ambiguitate non tantum suam praesentiam exhibet, sed etiam ad consulta respondet (I Reg. XXVIII) , liberiusque canit mortuus, quam canere consueverat vivus; unde libet exclamare: Profectus potius est iste, quam mortuus.
PL 11, 376Aさらに別の実例を、しかもいっそう確かな実例を受け取れ。まず、言葉の書において〔primo in libro verborum の語は定かでない。「まず…の書において」と取った。引照はサムエル記上〕、あの傑出した祭司サムエルは、すでに死の法によって清算されていた〔dispunctus の語義は定かでない〕のに、自分を求める王サウルに、疑いなく自らの姿を現すだけでなく、問いにも答える(サムエル記上28)。死んでからのほうが、生きていたころ語り慣れていたよりも自由に語るのである。そこで叫びたくなる。「この者は死んだというより、むしろ前に進んだのだ」。
In Evangelio quoque Petrus filiique Zebedaei cum Domino adstare fulgentes Moysen Eliamque (Matth. XVII) , quos propter tunc impedimentum carnis videre non possent, libertate spiritus vident, exinde intelligentes in thesauro naturae depositum incolume requiescere, quod in hoc mundo ad tempus perspicitur interire.
PL 11, 376A福音書でもペトロとゼベダイの子らは、主のかたわらに輝くモーセとエリヤが立つのを(マタイ17)、そのときは肉の妨げのゆえに見ることができなかったはずなのに、霊の自由によって見る。そこから、この世ではしばらくのあいだ滅びると見えるものが、自然の宝庫に預けられて、損なわれずに憩っていることを悟る。
Similiter in inferno dives ille tenacissimus, quem chaos immensum a pauperis felicitate discernit (Idem c. XVI) , ardoribus suis implorando refrigerium, Lazarum verum divitem sero cognoscit, cupitque mortuus vel uno digito illis contingi manibus, quibus stipem denegaverat vivus.
PL 11, 377A同様に、冥界でも、あのきわめてけちな金持ちは、果てしない深淵が貧しい者の幸福から彼を隔てているが(マタイ16〔底本は Idem c. XVI。直前の引照はマタイだが、この話はルカ16章にある〕)、自らの炎の中で安らぎを乞い、真の金持ちであるラザロを遅きに失して知り、死んでなお、生きていたとき施しを拒んだあの手の、指一本にでも触れられることを願う。
Odit jam sine causa ante quod amaverat: probat felicius esse, quod oderat. Gemit instanti poenae aliquid de facultatibus notis mederi non posse, pro uno puncto requiei incunctanter tota, si liceat, paratus offerre.
PL 11, 377A以前は愛していたものを、今は空しく憎み、憎んでいたものこそいっそう幸いだと認める。差し迫った刑罰に対し、知っている財産のうち何ひとつ癒やしにならないことを嘆き、一瞬の休みのために、許されるなら、ためらわず全財産を差し出す用意がある。
Superstitibus fratribus saltem cupit esse consultum. Abraham patrem deprecatur obnixe, ut aliquis nuntius pergat, qui eos tanti negotii certos efficiat, cui ille respondit: Habent Moysen et prophetas, quibus si non credunt, neque illi, qui hinc missus fuerit, credituri sunt (Luc. XVI, 29, 31) , evidenter ostendens, non in oculis esse carnalibus verum, sed in fide credentium constitutum.
PL 11, 377A生き残った兄弟たちには、せめて配慮がなされるよう願う。父アブラハムに熱心に願い、ある使者が行って、これほど重大なことを彼らに確信させてくれるようにと求める。アブラハムは彼に答えた。「彼らにはモーセと預言者がいる。これを信じないなら、ここから遣わされた者をも信じはしないだろう」(ルカ16:29, 31)。このことによって、真理は肉の目にあるのではなく、信じる者たちの信仰に定められていることを、明らかに示している。
V. Nam et Dominus ista exempla confirmans uni ex latronibus in se credenti, qui cum eo de patibulo dextra laevaque pendebant, ait: Amen amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXXIII, 43) .
PL 11, 377BV. 主もまた、これらの実例を確かにして、ともに左右の十字架にかかっていた盗人のうち、自分を信じた一人にこう言う。「アーメン、アーメン、汝に告げる。今日、汝は我とともに楽園にいる」(ルカ33:43〔ミーニュの引照は33:43。ルカ福音書にその番号の章はない〕)。
Itaque si homo mortuus in aeternum perit, ergo mentitus est Dominus, qui ei deinceps nihil futuro paradisum repromisit. Sed et homo ipse, quem Dominus adsumpserat, perit, si Jesus non resurrexerit.
PL 11, 377Bそれゆえ、死んだ人間が永遠に滅びるのなら、主は偽りを言ったことになる。以後は無になる者に、楽園をあらためて約束したのだから。だが、主がまとった人間そのものも、イエスがよみがえらなかったなら、滅びたことになる。
At si resurrexit, humano generi formam dedit, quoniam ad hoc Deus pro homine mortis jura gustavit, ut homo per Deum jus immortalitatis reciperet, quod amisit.
PL 11, 377Bだが、よみがえったのなら、人類に範型を与えたのである。神が人間のために死の法を味わったのは、人間が神によって、失った不死の権利を取り戻すためだからである。
Propter quod Paulus beatissimus ait: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus, ne contristemini, sicut caeteri qui spem non habent: si enim credimus quia Jesus mortuus est, et resurrexit, sic et Deus eos, qui dormierunt in Jesum, adducet cum eo (I Thessal. IV, 12, 13) .
PL 11, 378Aこのゆえに、いとも幸いなパウロは言う。「兄弟たちよ、眠っている者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。希望を持たないほかの者たちのように悲しまぬためである。というのも、イエスが死んで、よみがえったと我々が信じるなら、そのように神は、イエスにあって眠った者たちを、彼とともに連れて来るからである」(一テサロニケ4:12, 13)。
Nam et Deus per Ezechielem prophetam loquitur, dicens: Ecce ego aperio monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel: dabo spiritum meum in vos, et vivetis (Ezech. XXXVII, 12 et seqq.) . VI.
PL 11, 378Aまた神は預言者エゼキエルを通して語り、こう言う。「見よ、我は汝らの墓を開き、汝らをその墓から引き出し、汝らをイスラエルの地へ導き入れる。我が霊を汝らのうちに与え、汝らは生きる」(エゼキエル37:12以下)。VI.
Cum haec ita sint, resurrectionem futuram cur, Christiane, non credis? Cur de hujus mundi labe in meliora migrantes tam pertinaciter plangis? Proh nefas!
PL 11, 378Aこのようであるのに、キリスト教徒よ、汝はなぜ来るべき復活を信じないのか。なぜ、この世の滅びからよりよきものへと移る者たちを、これほどかたくなに嘆くのか。ああ、あるまじきことよ。
Hinc mater scissa veste, laniatis crinibus, laniatis et genis, totum crebris ictibus livida pectus, gentili vanitate circa amissi cadaver bacchatur insana, nec Machabaeae matris memoriam recolit, quae spe succincta futurorum, Antiocho saeviente, libenter semel septem filios, non dicam extulit, sed ipsa potius feliciter suis hortamentis occidit, religiose confidens Deo filios se genuisse, non mundo (I Mach. VII) .
PL 11, 378Aここに、衣を裂き、髪を引きむしり、頬をも引き裂き、たび重なる打擲で胸全体を青黒くした母が、諸国民の空しさのままに、失った者の亡骸のまわりで狂乱して荒れ狂う。彼女はマカバイの母の記憶をも思い起こさない。その母は来るべきことへの希望を身にまとい、アンティオコスが荒れ狂うなか、七人の息子をいちどきに、葬ったとは言わぬが、むしろ自らの励ましの言葉で幸いにも死なせたのである。自分は世にではなく神に息子たちを産んだと、敬虔に信じて(マカバイ一7〔ミーニュの引照は一7。この話はマカバイ二にある〕)。
Hinc uxor amissi mariti desolationem se ferre non posse testatur: frigidumque latus male dilatato queritur lecto; invidiosis vocibus Deo concinnat invidiam; solemnia ipsa divina, quibus a sacerdotibus Dei quiescentes commendari consueverunt, profanis aliquotiens ululatibus rumpit; tetraque illuvie suum totum deformans cultum, cadaver amplectitur conclamatum; frigentia tepefacit crebris osculis labra; totum corpus imbribus relavat lacrymarum, crinium suorum damno cooperiens; miserandis affatibus in uberiores fletus incendit etiam eos, quos causa non tangit, tanto ambitiosior in dolore, quanto ditior, sane post momentum misera (atque utinam semel) nimio dolore nuptura.
PL 11, 378Bここに、夫を失った妻は、その寂しさに耐えられないと言い立てる。広すぎる寝床ゆえに冷えた脇腹を嘆く。恨みがましい声で、神への憎しみをこしらえ上げる。眠る者たちが神の司教たちによって神にゆだねられるのが常であるあの神聖な式そのものを、ときに俗なる叫び声で断ち切る。忌まわしい汚れで装い全体を醜くし、呼び立てられた亡骸を抱く。冷えゆく唇を、たび重なる接吻で温める。全身を涙の雨で洗い直し、髪を失ったことで〔亡骸を〕覆う〔crinium suorum damno cooperiens は定かでない。引きむしった髪で覆うと取った〕。哀れな語りかけによって、事情が関わらない者たちをさえ、いっそう豊かな涙へと燃え立たせる。裕福であるほど、悲嘆においていっそう見栄を張り、まことにまもなく惨めな身となって(せめて一度きりであればよいが)、あまりの悲しみゆえに嫁ぐのである。
Hic, hic quemadmodum se quis possit excusare non video; non deest enim, qui dicere possit: Si est resurrectio, quare plangis? si amore mariti facis, cur postmodum nubis? exsecrabilis res est, fratres, nec conjugio servare charitatem, nec Deo fidem.
PL 11, 379Aここで、ここで、どうして人が自らを弁明できるのか、私には分からない。こう言える者がいないわけではないからだ。「復活があるのなら、なぜ嘆くのか。夫への愛からするのなら、なぜのちに嫁ぐのか」。兄弟たちよ、結婚においても愛を守らず、神に対しても信仰を守らないのは、忌むべきことである。
Haec etiam viros reprehensio manet. VII. Christianus ergo in toto dubitare non debet, in statum pristinum mortuos excitari: talesque legitima die ante conspectum Dei ex illo naturae secreto produci, quales fuerint pro sua quique qualitate suscepti, Apostolo dicente: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi; ut recipiat unusquisque corporis sui merita secundum ea quae gessit, sive bona, sive mala (II Cor. VI, 10) .
PL 11, 379Aこの非難は男たちにも待ち受けている。VII. それゆえキリスト教徒は、死者が元の状態に呼び起こされることを、まったく疑ってはならない。また、定められた日に、自然のあの秘められた所から、神の面前へ、おのおのがそれぞれの質に応じて受け入れられたとおりの姿で引き出されることをも。使徒は言う。「我々はみな、キリストの法廷の前に現れねばならない。各人が、自分の体の功を、行ったところに応じて、善であれ悪であれ受けるためである」(二コリント6:10〔ミーニュの引照は6:10。この句は二コリント5:10にある〕)。
Etenim, fratres, facilius est reformari quod fuerit, quam institui quod ante non fuit: quod si non fuit, et est, multo magis poterit esse quod fuit; quippe cum illius potentissimi artificis rerum omnium conditoris ipse sit usus, impossibilium possibilitatem adserere, ex eoque, quod non est, facere, quod est, naturam creare extra naturam, nihil prorsus habere difficile, solumque ei hoc deesse, quod nolit esse; haec est enim proprietas Dei id operari, quod non potest credi.
PL 11, 379B兄弟たちよ、かつてあったものが作り直されるほうが、以前なかったものが設けられるよりも、たやすい。なかったものが今あるのなら、かつてあったものはなおさらありうる。それは、万物の造り主であるかの最も力ある工匠にとって、不可能なことの可能性を主張し、あらぬものからあるものを作り、本性の外に本性を創り、およそ何ひとつ困難なものを持たず、ただ彼に欠けているのは彼が欲しないものだけである、というのが常のことだからである。信じ得ないことを成し遂げる、これこそ神の固有の性質なのである。
VIII. Igitur non homines tantum, sed pene omnia suis mortibus vivunt. Unde pauca de multis attingam, ut omnium probationem haud dubie in paucis expediam.
PL 11, 380AVIII. したがって、人間だけでなく、ほとんどすべてのものが、自らの死によって生きている。多くのものからわずかを取り上げよう。そうすれば、すべてについての証明を、疑いなくわずかなもので済ませられる。
Stellae praecipites labuntur e coelo, et a tergo longo flammarum albescentium tractu funereae facis solemnitate in occasus suos, quasi quibusdam deducuntur exsequiis: quas si per plagas, unde refixae sunt, quaeras, redivivi luminis lege suis sedibus resurrexisse agnoscas.
PL 11, 380A星々は天から真っ逆さまに滑り落ち、後ろには白く輝く炎の長い尾を引いて、葬いの松明の厳かさのうちに、あたかも葬列に送られるかのように、自らの沈む所へと導かれる。それらを、もと留められていて外された〔refixae は「留め具を外された」の意。星が天に留められているという像による〕天域に探すなら、よみがえった光の法則によって、自らの座に復活したことを知るであろう。
Sol quotidie nascitur, eademque die, qua nascitur, moritur; nec tamen instantis finis sorte terretur, suos ut repigret cursus, ut horas ac momenta producat, ut saltem paulo diutius diei sui demoretur in vita; sed fidelis semper, semper intrepidus, ad sepulcrum noctis cognatae contendit, scius in ipso se habere, quod vivit: denique adimitur ei ortus, si ei auferatur occasus.
PL 11, 380A太陽は日ごとに生まれ、生まれたその日に死ぬ。それでも迫り来る終わりの定めにおびえて、自らの行程を遅らせたり、時や刻を引き延ばしたり、せめて自分の日の命にもう少し長くとどまろうとしたりはしない。むしろつねに忠実に、つねに恐れることなく、血縁の夜の墓へと急ぐ。自分が生きるのは、まさにその中においてだと知っているからである。実際、日没を取り去れば、日の出も奪われてしまう。
Luna quoque, quae vere rationis humanae omnia in se lineamenta depingit, nata sanguineae teneritudinis, dubio cornu primo quasi de cunis apparet, paulatimque crescendo jam puella, jam virgo, pro quotidianae aetatis incremento progrediens, lascivi cursus ambagibus carpit pensa mundana.
PL 11, 380B月もまた、人間の営みのあらゆる輪郭をまことに自らに描き出すものである〔底本は vere rationis。「まことに」と取ったが、係りは定かでない。ミーニュの脚注 (46) は、バルトが nationis(誕生)または sationis(人の血筋の継承)と読むことを提案したと記し、ratio を自然の秩序の意に取る余地も認める〕。血の色の柔らかさをもって生まれ、定かならぬ角をもって、まるで揺りかごから出るかのように最初に姿を現し、少しずつ育ちながら、いまや少女、いまや乙女となって、日ごとの年齢の増しに応じて進み、戯れる行路の曲折のうちに、世の糸巻きの糸を紡いでゆく。
At ubi matura aureo igne flagrantis luciflui aurigae, par laboribus fratris augustis circulis argenteum compleverit globum, paulatim devergit in senium, donec ultima senectute consumpta, sua morte reviviscens, menstrualis ignis solemni germine accenso sumat rursus de fine principium.
PL 11, 381Aしかし成熟して、燃え立つ光の流れの御者〔太陽〕の金の火のもと、兄〔太陽〕の労苦に等しく、尊い円環によって銀の球を満たしたのちは、少しずつ老いへと傾き、ついに究極の老いに尽き果て、自らの死によって生き返る。月ごとの火は荘厳な芽として再び点され、終わりから再び始まりを受け取るのである。
IX. Similiter Phoenix avis illa pretiosa resurrectionis evidenter nos edocet jura, quae nobilitatem generis sui non a parentibus accipit, non liberis tradit: ipsa est sibi uterque sexus, ipsa omnis affectus, ipsa genus, ipsa finis, ipsa principium: non ex coitu nascitur, nec officio alieno nutritur: non invita, non imprudens moritur, sed cum maturum lethi tempus advenerit, a semetipsa invitatis sacris iginibus libentissime concrematur.
PL 11, 381AIX. 同様に、あの貴重な鳥フェニックスも、復活の法を明らかに我々に教える。この鳥は、自らの血統の高貴さを親から受けず、子らにも伝えない。自らが男女双方の性であり、自らがあらゆる情であり、自らが種族であり、自らが終わりであり、自らが始まりである。交わりによって生まれず、他者の世話によって養われることもない。意に反して死ぬのでもなく、思慮なく死ぬのでもない。死の熟した時が来ると、自ら招いた聖なる火〔底本は iginibus。ignibus と読む〕で、喜んで自らを焼き尽くすのである。
Sepulcrum nidus est illi, favillae nutrices, cinis propagandi corporis semen, mors natalitius dies. Denique post momentum festo exsultat in tumulo, non umbra, sed veritas, non imago, sed Phoenix, non alia, sed quamvis melior alia, tamen prior ipsa.
PL 11, 381B墓が巣であり、燃え殻が乳母であり、灰が体を増やす種であり、死が誕生日である。やがてしばしの後、祝祭のうちに墓の中で歓喜する。影ではなく真実、像ではなくフェニックスそのもの、別のものではなく、より優れた別のもののようでありながら、それでも以前の自分自身である。
Erubesce, Christiana conscientia; vel tot ac tantis ex rebus, quemadmodum rursum eadem, quae es, sis melior futura, cognosce.
PL 11, 381B赤面せよ、キリスト教徒の良心よ。これほど多く、これほど大きな事柄からなりとも、汝が今あるのと同じものでありながら、どのようにして再びいっそう優れたものとなるのかを学べ。
X. Praeterea granum uniuscujusque frumenti conditum terrae interit, et tamen in eo id quod intus est, reviviscit, nec mortem medullitus capit, sed suum sibi genitale in germen exspirans, vetusti corporis superficie deleta, imo in melioris naturae jura transmissa, felix caput comis virentibus redimitum, quasi ab inferis emensum in superna sustollit, perennitatis gloriam fructu populoso tenturum: hoc hactenus Paulo firmante: Stulte tu, quod seminas, non vivificatur, nisi mortuum fuerit (I. Cor., XVI, 36) .
PL 11, 381BX. さらに、あらゆる麦の粒は、地に埋められると死ぬ。それでも、その内にあるものは生き返り、髄まで死を受けることなく、自らの芽へと生殖の息を吐き出す。古い体の表面は消え去り、いやむしろ、より優れた本性の権利へと移されて、緑の髪〔穂〕で飾られた幸いなる頭を、あたかも冥界から出てきたかのように上へと持ち上げる。その頭は、豊かな実りによって永続の栄光を保つであろう。このことをここまでパウロが確証している。「愚かな者よ、汝の蒔くものは、死ななければ生かされない」(一コリント16:36)〔ミーニュは「16」と刷る〕。
Et subjecit dicens: Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in interitum, resurgit in perpetuitatem: seminatur in humilitatem, resurgit in gloriam; seminatur in infirmitatem, resurgit in virtutem: seminatur corpus animale, resurgit spiritale (Ib. 42 et seq.) .
PL 11, 382Aそして続けて言う。「死者の復活もこのようである。朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして復活する。卑しいものとして蒔かれ、栄光あるものとして復活する。弱いものとして蒔かれ、力あるものとして復活する。魂の体が蒔かれ、霊の体が復活する」(一コリント16:42以下)〔ミーニュは「同書42以下」と刷る。直前の引照に従って章を補った〕。
Satis, ut opinor, resurrectionis veritas omnibus claret. XI. Sed necessario disserendum est, quae sit in ea injustorum justorumque discretio, ne generalitas nominis in comparatione malorum attrahat gloriam Christianae felicitatis.
PL 11, 382A復活の真理は、思うに、すべての人に十分明らかである。XI. しかし、復活における不義の者と義なる者との区別を、どうしても論じなければならない。復活という名が万人に共通であることが、悪しき者たちとの比較のうちに、キリスト教徒の幸福の栄光を引きずり込んでしまうことのないためである〔attrahat の取り方は定かでない〕。
Duplex itaque forma surgendi est: prima Sanctorum, in qua illud beatitudinis regnum primae tubae regali tessera convocati capient cum ingenti triumpho aeterno rege sub Christo: secunda vero, quae impios cum peccatoribus universisque incredulis gentibus perenni destinat poenae, in psalmis Spiritu sancto dicente: Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum; quoniam scit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Ps. I, 5, 6) .
PL 11, 382Bしたがって、復活の形は二重である。第一は聖なる者たちのもの。彼らは第一のラッパの、王の合図によって召集され、永遠の王キリストのもとで、大いなる凱旋とともに、あの至福の国を受ける。第二は、不信心な者たちを、罪人たち、そして信じないすべての諸国民とともに、永遠の罰に定めるものである。聖なる霊は詩篇でこう言う。「それゆえ、不信心な者たちは裁きに立ち上がらず、罪人たちは義人たちの集いに立たない。主は義人たちの道を知り、不信心な者たちの道は滅びるからである」(詩篇1:5, 6)。
XII. Consequens est, ut scire nos par sit, in quo habitu regnaturus sit homo iste noster, qui tendit ad coelum: ne forte cum carne depereat vana spe, si captus fuerit caduca atque carnali, de qua Apostolus dicit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50) .
PL 11, 382BXII. 続いて我々は、天へと向かうこの我々の人間が、どのような状態で支配することになるのかを知るのがふさわしい。むなしい望みのうちに、朽ちる肉的なものに囚われて、肉とともに滅びることのないためである。それについて使徒は言う。「肉と血は神の国を受け継ぐことができない」(一コリント15:50)。
At e diverso videor mihi audire proclamantem: Si haec est conditio carnis, quid est ergo quod credimus in Ecclesia remissam peccatorum ac resurrectionem carnis? Facile, fratres, pugna ista concordat, statusque futuri qualitas aperitur, fides si illibata teneatur.
PL 11, 383Aしかし反対に、こう叫ぶ者の声が聞こえる気がする。「肉の状態がそうであるなら、我々が教会で信じている、罪の赦し〔底本は remissam。ミーニュの脚注 (57) は、remissa を remissio と同じ意の名詞とし、テルトゥリアヌスやキプリアヌスにも例があるとする〕と肉の復活とは、いったい何なのか」。兄弟たちよ、この争いは容易に調和する。信仰が損なわれずに保たれるなら、未来の状態の質も明らかになる。
Unde rem paucis expediam. Omnis caro, quamdiu flagitiosis illecebris hujus mundi, ac tenebris feralibus agitatur, profecto pecuina est, ac misero, fragili detestabilique versatur in jure.
PL 11, 383Aそこで、この事を手短に片づけよう。あらゆる肉は、この世の恥ずべき誘惑と、死をもたらす闇に揺さぶられているあいだは、まことに家畜の肉であり、惨めで脆く忌まわしい支配のもとにある。
At cum mera fide credentis salutari fuerit necata baptismate, nova paterni sacro resurgit fontis ex gurgite, jam pura, jam libera, jam a conversatione mundi hujus extranea, jam morte superior, jam coelestia adspirans, jam, non dicam saeculi ludibria, sed ut sit honoratior, seipsam contemnens, jam veritatem, non imaginem quaerens, jam spiritalia, non sua desiderans, de qua Paulus ait: Non omnis caro eadem est caro: alia est hominis, alia jumenti, alia caro volucrum, alia piscium.
PL 11, 383Aしかし、信じる者の純粋な信仰によって、救いの洗礼で死なされるとき、肉は新たに、父の聖なる泉の深みから甦る。もはや清く、もはや自由であり、もはやこの世の交わりには無縁であり、もはや死に勝り、もはや天上のものを慕い、もはや——世の慰みものを、とは言うまい——より尊くあるために自分自身を軽んじ〔non dicam … sed は「…とは言わない、むしろ」の修辞。世の慰みものどころか自分自身をも軽んじる、の意と取った〕、もはや像ではなく真理を求め、もはや自分のものではなく霊的なものを望む。この肉についてパウロは言う。「すべての肉が同じ肉なのではない。人の肉があり、家畜の肉があり、鳥の肉があり、魚の肉がある」。
Et corpora sunt coelestia, sunt et terrestria (I Cor. XV, 39, 40) . Itaque immortalitatis semine, de quo etiam Poeta sapientissimus praesagivit dicens: Igneus est ollis vigor, et coelestis origo Seminibus: scilicet Spiritus sancti conceptione insita fit ante fecunda, ut cum dissolutionis ejus ac legitimae reparationis tempus advenerit, suo semini respondens jure possit mereri quod credimus.
PL 11, 383B「また天上の体があり、地上の体もある」(一コリント15:39, 40)。それゆえ、不死の種によって——これについては最も賢い詩人もこう予言している。「それらの種子には、火の力と天の起源がある」〔ウェルギリウス『アエネイス』6.730。ollis は illis(それらの)の古形〕——すなわち聖なる霊の懐胎によって植えつけられて、〔肉は〕あらかじめ実り豊かになり〔この文には主語がなく、「肉」と補った〕、その解体と正当な回復の時が来たとき、自らの種子にふさわしく、我々が信じるものを受けるに値することができる。
Nec res in ambiguo est; quemadmodum etenim ille princeps iniquitatis suo semine per invidiam protoplastos ex angelis in homines derivavit; ita Dominus omnes in se credentes Sancti spiritus semine a mortuis rursus gloriosos in angelos excitabit (Matth. XXIII, 30) .
PL 11, 384A事は疑わしくない。まことに、不義の頭〔悪魔〕が、妬みによって、自らの種で、最初に造られた者たちを天使たちから人間たちへと導き落としたように、主もまた、自分を信じるすべての者を、聖なる霊の種によって、死者の中から再び起こし、栄光ある天使とするのである(マタイ23:30)〔ミーニュの引照の番号は刷られたまま〕。
XIII. Ad hoc unum evidens adhuc proferamus exemplum, quamvis non possit verisimile tantam vim habere, quam veritas.
PL 11, 384AXIII. この点について、さらに一つ明白な例を挙げよう。もっとも、真実らしいものは、真理ほどの力を持つことはできない。
Oleaster sua infelix et amarus est in natura; sed cum fuerit peritissimi agricolae artificis manu necessaria provisione truncatus, nobilitate alieni seminis gravidatur, nutriturque ab eo ipso, quod nutrit, donec hospitis germinis adoptiva pinguedine assumptus, imo pinguedo ipse factus, totusque acceptum translatus in honorem novae frondis promotione ramis resurgescentibus ornatus, jam non oleaster sit, sed oliva; cum et oleaster sit, et tamen oleastrum se non esse quodam modo etiam ipse miretur.
PL 11, 384A野生のオリーブは、その本性において実らず、苦い。しかし、きわめて熟練した農夫の手によって、必要な処置のために切り詰められると、他の種の高貴さをはらんで、自らが養っているそのものによって養われ、ついには、客として来た芽の養子としての豊かさに取り込まれる。いやむしろ、自らが豊かさそのものとなり、すっかり、受け取った栄誉へと移されて、新しい葉の伸長によって、再び生え出る枝で飾られ、もはや野生のオリーブではなく、オリーブとなる。実際にはなお野生のオリーブでありながら、自分がもはや野生のオリーブでないことを、ある意味で自分自身も不思議がるのである。
Igitur si homo potest facere ut sit arbor, quod non fuit, salvo quod fuit, quanto magis Deus hominem poterit excitare, antequam peccasset in paradiso, in id quod fuit?
PL 11, 384Bそれゆえ、人が、木を、かつてそうでなかったものとし、しかもかつてそうであったものは損なわずに保てるのなら、神は、人を、楽園で罪を犯す前にそうであったものへと、どれほどいっそう起こしうることだろうか。
Quam rationem seminum etiam beatissimus Paulus subtiliter prodidit dicens: Qui seminat secundum carnem, de carne sua metet interitum; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8) .
PL 11, 384Bこの種子の理を、いとも祝福されたパウロもまた巧みに明らかにして言う。「肉に蒔く者は、その肉から滅びを刈り取り、霊に蒔く者は、霊から永遠の生命を刈り取る」(ガラテヤ6:8)。
At vero Dominus evidenter hoc edocens sic ad discipulos ait: Simile est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: dormientibus autem hominibus venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in triticum (Matth. XIII, 24, 25) . XIV.
PL 11, 385Aそして主もまた、このことを明らかに教えて、弟子たちにこう言う。「天の国は、自分の畑に良い種を蒔いた人に似ている。ところが人々が眠っている間に、その敵が来て、小麦の中に毒麦を蒔き足した」(マタイ13:24, 25)。XIV.
At fortasse adhuc quispiam dicat: Si caro perit, unde cognoscitur ille qui resurgit? Caro, fratres, quasi quoddam est speculum intuentis plenitudine gravidatum, quod non tam imaginem suam quam ejus, cujus est in usibus gerit.
PL 11, 385Aしかし、おそらくなお誰かが言うだろう。肉が滅びるなら、甦る者はどうして見分けられるのか、と。肉は、兄弟たちよ、見つめる者の充満を孕んだ一種の鏡のようなものであり、自分自身の像ではなく、それを用いている者の像を映す。
Denique tot efficit vultus, quot ille intrinsecus tristes, seu hilares suos fecerit motus, hanc rationem docente nos Paulo: Videmus, inquit, autem modo per speculum in aenigmate, tunc autem facies ad faciem erit (I Cor. XIII, 12) .
PL 11, 385Aついには、内にいる者が悲しい動き、あるいは喜ばしい動きを起こした数だけ、顔を作り出す。この理をパウロが我々に教えている。「我々は今は鏡を通して謎のうちに見ているが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント13:12)。
Unde dubium non est in corporibus nostris, dum mortis lege seminantur, non substantiam, non imaginem, sed illud tantum, quod inutile est, discuti, quod teritur, demutari, sicut scriptum est: Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53) : aliter enim immortalitatis stola illa non sumitur, nisi primo istud carnale spolium, blandum animae venenum, secundum Dei sententiam, unde sumptum est, refundatur, dicit enim Deus ad Adam: Maledicta terra erit in omnibus operibus tuis, in tristitiae gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae: spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram (Gen. III, 17 et seq.) .
PL 11, 385Bそれゆえ疑いない。我々の体が死の法則によって蒔かれるとき、砕かれるのは、実体でも像でもなく、ただ無用なものだけであり、すり減るものだけが変えられるのである。「この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬものは死なないものを着なければならない」と書かれているとおりである(一コリント15:53)。というのも、不死の衣は、まずこの肉という脱ぎ殻、魂への甘い毒が、神の宣告に従って、それが取られた所へ戻されなければ、着ることができないからである。神はアダムに言う。「地は汝のすべての業において呪われたものとなる。汝は悲しみの嘆きのうちに、一生の間そこから食を得る。それは汝にとげとあざみを生えさせ、汝は野の草を食う。汝は顔に汗して汝のパンを食らい、ついに土に帰る」(創世記3:17以下)。
Sed et Dominus ex persona hominis, quem assumpserat, ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) . Quod dictum non tam timentis, quam exsultantis ac docentis est.
PL 11, 386Aしかし主もまた、自ら取った人間の立場から言う。「我が魂は死ぬばかりに悲しい」(マタイ26:38)。この言葉は、恐れる者のものというより、喜び、教える者のものである。
Utique: non enim quidquam timere poterat, qui mortuos excitabat, qui potestatem habuit ponendi eam, et iterum resumendi eam (Jo. X, 18) ; sed ut doceret, quoniam cum vivit in hoc mundo, semper in tribulatione, semper justus in poena est.
PL 11, 386Aそうである。死者を起こし、〔自らの魂を〕置く権能と、再びそれを取る権能を持っていた者(ヨハネ10:18)が、何かを恐れることなどありえなかったからである。むしろ、この世に生きている間、義人はつねに苦難のうちに、つねに苦痛のうちにあることを教えるためである。
Cum autem mors, quae putatur metuenda, gustatur; tunc ei in aeternum manentis gloriae beatis in sedibus, nullas deinceps aerumnas mundi sensura, repromissa felicitas exhibetur, David sancto dicente: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi, quia liberavit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 7 et seq.) .
PL 11, 386Aしかし、恐るべきものと思われている死を味わうとき、そのとき義人には、永遠にとどまる栄光の幸いなる座において、もはやこの世のいかなる労苦も感じることのない、約束された幸福が示される。聖なるダビデはこう言う。「わが魂よ、汝の安息に帰れ。主が私に善を施したからである。主が私の魂を死から、私の目を涙から、私の足をつまずきから救い出したからである。私は生ける者の地で主に喜ばれるだろう」(詩篇114:7以下)。
Haec nos felicitas manet, hoc munus exspectat. Sic ergo vivamus, ut bonis operibus decorati, nos quoque Deo Patri placere mereamur, Domino juvante nos Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum.
PL 11, 386Bこの幸福が我々を待っており、この賜物が待ち受けている。それゆえ、善い業で飾られて、我々もまた父なる神に喜ばれるにふさわしい者となるよう、主キリストの助けのもとに生きよう。キリストは世々にほむべき者である。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 11, 386BDe Genesi. --Contra Arianos. I. Carnalis mentis homines, fratres dilectissimi, scandalum patiuntur, non studio noscendae, sed frustrandae, veritatis, quotiens Deus Dei filius, qui Patris maxima est gloria, aequalis Patri a Catholicis praedicatur.
PL 11, 386B創世記について。アレイオス派に反駁して。――I. 肉の思いをもつ人々は、いとも愛する兄弟たちよ、神の子である神、すなわち父の最大の栄光である者が、父と等しいと公同の者たちによって宣べ伝えられるたびに、つまずきを覚える。それは真理を知ろうとする熱意からではなく、真理を挫こうとする熱意からである。
Denique inde est, quod legis fundamenta temnentes, versuta disputatione, praetermisso Deo de Deo exeunte, ad communia humanitatis nomina, quae possunt argumentis attingi, Patris et Filii festinant: nec intelligunt, quia in exordio carminis sacri Deus Deo sua sibi et divinitate et nomine comparatus, omnes humani sensus opinationes excludit: quippe cum dicat: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, non inquit, fac ad tuam, sed ait, faciamus ad nostram (Gen. I, 26) : ne quam Filius hominem induturus pati videretur injuriam.
PL 11, 387Aそもそもそれゆえに、彼らは律法の土台を軽んじ、神から出る神をあえて脇に置いて、巧みな論法を弄しつつ、議論によって手の届く、父と子という人間一般の名へと急ぐのだ。そして彼らは、聖なる詩の冒頭において、神が自らの神性においても名においても神と並べられて、人間の思いなしをすべて閉め出していることに気づかない。すなわち神は「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」(創世記1:26)と言い、「汝の像に造れ」とは言わず、「我々の像に造ろう」と言っている。人をまとおうとしている子が、いささかでも不当な扱いを受けるように見えてはならないからである。
Videtisne, fratres dilectissimi, quia nullus exserte hic alteri jubet, in opere nullus otiosus est? O sancta aequalitas, ac sibi soli dignissima individuae deitatis! Unus homo ad duorum imaginem et similitudinem fingitur: nec tamen in eo, quid cujus sit, invenitur.
PL 11, 387Aいとも愛する兄弟たちよ、諸君は見ているか。ここでは誰も他方にあからさまに命じてはおらず、業において誰も手をこまねいてはいない。おお、分かたれぬ神性の、聖なる、ただ自らにのみふさわしい等しさよ。一人の人が、二者の像に、似姿に造られる。それでいて、その人の中に、何が誰のものであるかは見出されない。
Si igitur in opere extraneo paritas sacra distingui non potest; Deus in alio se inferior esse quemadmodum potest, quidquid enim uni ex duobus indiscrete in omnibus sibimet similantibus detraxeris, cui detraxeris,, nescis.
PL 11, 388Aそれゆえ、自らの外にある業〔人の創造〕においてさえ聖なる等しさが見分けられないのであれば、神が他者〔子〕のうちで自らより劣ることがどうしてありえようか。互いに似ているすべての点において、二者のうち一方から区別なく何かを減じても、誰から減じたのか、汝には分からないのだから。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 11, 388AAt ille, cui jubetur, est, inquis, inferior. Quid? quod inde non esse approbatur inferior: quia unde processit, paterni cordis est exsecutor; non enim minus est facere magna, quam dicere.
PL 11, 388Aだが、汝は言う。「命じられる者は下位にある」。何と。むしろそこから、彼が下位でないことが証される。彼は、自らがそこから出てきた父の心の遂行者だからである。大いなることを行うのは、語ることに劣らないからだ。
Quamvis et quod dictum est a Patre, vel dici potest, quia Verbum est Filius, sine Filio non est: et quod factum est a Filio, vel fieri potest, sine dignatione paterna non est; quia Filius sine Patre non est, ipso dicente: Si non facio facta Patris, nolite mihi credere: sed si mihi credere non vultis, factis credite: et cognoscite, quoniam in me est Pater, et ego in illo (Joan. X, 37 et 38) .
PL 11, 389Aしかも、父によって語られたこと、あるいは語られうることは、子が言葉である以上、子なしにはない。また子によって成されたこと、あるいは成されうることは、父の厚意なしにはない。子は父なしにはないからである。子自身がこう言っている。「もし我が父の業を我が行わないのなら、我を信じるな。だが我を信じようとしないなら、業を信じよ。そして知れ、父が我のうちにあり、我が父のうちにあることを」(ヨハネ10:37, 38)。
Constat ergo aequalem esse, quod invicem se capit cum Spiritu sancto. II. De Genesi. Nisi quis hostem, a quo impugnatur, expugnet, numquam bonis suis poterit uti securus: sunt enim multi, qui adserere conantur chaos in principio fuisse, id est informem, indigestamque latentis naturae congeriem, acervo quodam magnitudinis suae per se in se manentem: postea vero Deum hanc diremisse, ex eaque constituisse mundum pariter et ornasse.
PL 11, 389Aゆえに、〔子が〕等しいことは確かである〔aequalem の主語は刷られていない。子と取った〕。〔父と子が〕聖なる霊とともに、互いを受け入れ合うのだから。II. 創世記について。――敵に攻められている者がその敵を打ち破らなければ、自らの財をけっして安心して用いることはできない。実際、初めにカオスがあったと主張しようとする者は多い。すなわち、形なく整えられていない、隠れた自然の堆積であって、自らの大きさの一種の山積みとして、おのずから自らのうちにとどまっていたものである。その後、神がこれを分かち、これから世界を構成し、同時に飾ったというのである。
Igitur si, ut volunt, Deus materiam, qua usus est, non fecit, sed aeterna sit, ut ipse est; duo sunt ergo principia, et quidem repugnantia: ac per hoc necessario requirendum nobis erit, quid sit fortius de duobus, illud quod sensibile est, an quod caret sensu.
PL 11, 390Aゆえに、彼らの望むとおり、神が用いた質料を造らず、質料が神自身と同じく永遠であるなら、始源は二つあることになり、しかも互いに相容れない。それゆえ我々は、二つのうちどちらが強いかを必ず問わねばならない。感覚をもつものか、感覚を欠くものか。
Verum quis dubitet, illud fortius esse, quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod movet, quod movetur, quod mira providentia chaos ipsum, ut chaos non esset, effecit, quod ejus membra discrevit, ratione disposuit, coloribus decoravit, determinavit mensura, officiisque competentibus servire praecepit?
PL 11, 390Aしかし、感じ、味わい知り、考え、動かし、動かされ、驚くべき摂理によってカオスそのものをカオスでなくし、その肢体を分かち、理によって配し、色彩で飾り、尺度で定め、ふさわしい務めに仕えるよう命じたものが、より強いことを、だれが疑おうか。
Unde non est principium, quod senescit; quod opus factum est alienum; quod non est in sua positum potestate; quod a sua substantia tollitur; quod mutatur; quod alieno movetur pulsu; quod, quid sit, quid fuerit, quid futurum sit, non potest aliquando sentire.
PL 11, 391Aそれゆえ、老いるものは始源ではない。他者の作品として造られたものも、自らの力のうちに置かれていないものも、自らの実体から取り去られるものも、変化するものも、他者の衝撃によって動かされるものも、自らが何であるか、何であったか、何であろうかを、ついに感じ得ないものも、始源ではない。
Solus Deus est itaque principium, qui ex se ipso dedit sibi ipse principium. Solus ante omnia et post omnia, quoniam in ejus manu inclusa sunt omnia, ex se est, quod est. Solus sui conscius, quantus et qualis est.
PL 11, 391Aゆえに神のみが始源であり、自らのうちから自分自身に始源を与えた。ひとり万物の前、万物の後にあり、万物がその手の中に閉じ込められているので、自らのうちからあるものである。ひとり、自らがどれほど大きく、いかなるものかを自覚している。
Solus perfectus; quia non potest illi aliquid nec addi, nec minui. Solus omnipotens, quia ex nihilo universa constituit, virtute regit, majestate custodit. Solus indemutabilis, ac semper aequalis; quia in se non admittit aetatem.
PL 11, 391Aひとり完全である。何ものも彼に加えられず、減らされもしないからだ。ひとり全能である。無から万物を設け、力によって治め、威光によって守るからである。ひとり不変であり、つねに等しい。自らのうちに年齢を許さないからである。
Solus sempiternus: quia immortalitatis est Dominus. Hic est Deus noster, qui se digessit in Deum. Hic Pater, qui suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret.
PL 11, 391Bひとり永遠である。不死の主だからである。これが我々の神であり、自らを神として展開した。これが父であり、自らの状態を損なわずに保ちながら、自らの全体を子へと注ぎ返し、自らのいかなるものをも減らさなかった。
Denique alter in altero exsultat, cum Spiritus sancti plenitudine una originali coaeternitate renitens.
PL 11, 392Aこうして、一方は他方のうちに歓喜し、聖なる霊の充満とともに、ただ一つの根源的な共永遠性のうちに輝く〔底本は renitens。ミーニュの脚注 (10) は、聖なる霊の発出が父と子の相互の愛から照り映える(renitet)と言い換えており、renitens を reniteo(照り映える)の分詞と取っている〕。
Quemadmodum (si dicere dignum est) duo maria, quae in semet recumbunt, freto aestus alternos in unum conferente, connexa, quae licet sui proprietate, locis vocabulisque discreta sint, tamen trini profundi vaporis una virtus, una substantia, una est fluendi natura; nec potest incomprehensibilis, communisque undae dividi magnitudo, utroque in utrumque commeando largiflua, utrisque propria, nulli privata: etenim damnum patientur ubertatis et gratiae, si adimatur, quod uno eodemque aestu alterum ex altero decoratur.
PL 11, 392Aたとえば(言うにふさわしいなら)、二つの海が、互いのうちにもたれ合い、海峡が交互の潮を一つに集めて結ばれている〔Quemadmodum に応ずる主文を欠く〕。それらは固有性や場所や名では区別されるにせよ、三重の深みの蒸気〔trini profundi vaporis の係りは定かでない。このように取った〕の力は一つ、実体は一つ、流れる本性は一つである。把握し得ず共通である波の大きさは分けられ得ない。双方が互いのうちへ行き来して豊かに流れ、両方に固有であり、どちらにも私有されない。実際、一つの同じ潮によって一方が他方から飾られるその事が取り去られるなら、豊かさと恩寵の損失をこうむるであろう。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 11, 392ADe Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione. Principium, fratres dilectissimi, Dominus noster incunctanter est Christus, quem ante omnia saecula pater in profundo suae sacrae mentis arcano insuspicabili, ac soli sibi nota conscientia, Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur.
PL 11, 392A創世記について、すなわち神の子の永遠の誕生について。――初めとは、いとも愛する兄弟たちよ、ためらうことなく言えば、我々の主キリストである。父は、このキリストを、すべての世に先立って、自らの聖なる思いの、推し量りえない奥まった秘所、ただ自らにのみ知られる意識のうちに、子への愛情なしにではなく、しかし啓示なしに、抱いていた。
Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque sapientia sapientiam, omnipotentia omnipotentiam propagat. De Deo nascitur Deus, de ingenito unigenitus, de solo solus, de toto totus, de vero verus, de perfecto perfectus. Totum Patris habens, nihil derogans Patri.
PL 11, 393Aかくて、かの言い表しがたく把握しえない知恵は知恵を、全能は全能を、広め出す。神から神が生まれ、生まれざる者から独り子が、唯一の者から唯一の者が、全体から全体が、真の者から真の者が、完全な者から完全な者が生まれる。父のものをことごとく有し、父から何ひとつ減じない。
Procedit in nativitatem, qui erat, antequam nasceretur, in Patre aequalis in omnibus; quia Pater in ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili scilicet sua illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum omnibus, quae habet, habentem Filium paria procreavit, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum.
PL 11, 394A生まれる前から父のうちにあり、万事において等しい者が、誕生へと進み出る。父が、自らから、すなわちかの生まれることのない自らの実体から、自分とは別のもう一人の自分を、その子のうちに〔in ipsum は「その子として」とも読める〕生んだからである。その実体のうちに幸いなる者として永遠にとどまりつつ、父は、自らの有するすべてにおいて等しい子、それらを有する子をもうけた。この子は、世々にわたって祝されるべき神である。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 11, 395ADe Genesi, seu de aeterna Filii Dei generatione. Sicut sacra Scriptura testatur, erat ante omnia manens unus et idem alter ex semetipso in semetipsum Deus, secreti sui solus conscius, cujus ex ore, ut rerum natura, quae non erat, fingeretur, prodivit unigenitus Filius, cordis ejus nobilis inquilinus exinde visibilis necessario effectus, quia orbem terrae erat ipse facturus, humanumque visitaturus genus, alias aequalis in omnibus Patri: quidquid enim Pater praecepit, ut fieret; Filius, utpote Dei virtus Deique sapientia, omnia illa opere mirifico ejus cum dicto complevit.
PL 11, 395A創世記について、すなわち神の子の永遠の誕生について。――聖書が証しするとおり、万物に先立って、一にして同一の神、自らから出て自らのうちにある別の者〔である神〕が、存し続けていた〔unus et idem alter ex semetipso in semetipsum Deus の係りは定かでない。「自らから自らのうちへ」と取った〕。この神は自分の秘められたことを知る唯一の者であり、その口から、存在していなかった万物の本性が形づくられるように、独り子なる子が出た。子は神の心の高貴な住人であり、それ以来、必然的に目に見える者とされた。自ら地の円を造り、人類を訪れることになっていたからである。そのほかの点ではあらゆる面で父と等しい。父が成れと命じたことはすべて、子は、神の力、神の知恵として、驚くべき業によって、その言葉と同時に成し遂げたのである。
Hunc curiosi opinationibus vanis violare conantur; nunc intelligunt miseri, quoniam curiositas reum efficit, non peritum.
PL 11, 397A好奇心の強い者たちが、空しい臆見によってこの子を冒そうと試みる。いま彼らは悟る、惨めな者たちは。好奇心は人を有罪にするのであって、熟達者にするのではないと。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 11, 398ADe Fide, seu De aeterna Filii Dei generatione. I. Principium, fratres, Dominus noster incunctanter est, Christus, quem ante omnia saecula Pater adhuc utrinque in semetipso Deus, beatae perpetuitatis indiscreta spiritus plenitudine, nescio qua sua conscientia velatum, Filii non sine affectu, sed sine discrimine amplectebatur.
PL 11, 398A信仰について、すなわち神の子の永遠の誕生について。――I. 兄弟たちよ、我々の主、キリストこそが疑いなく始まりである。万世に先立って、父は――なお〔父と子の〕双方について自らのうちに神であり、福なる永続の、分かたれぬ霊の充満をもって――何らかの自らの意識によって覆われていた彼を、子への愛情なしにではなく、しかし区別なく、抱いていた〔utrinque は父と子の双方を指すと取った。nescio qua sua conscientia velatum の意は定かでない。子がまだ父の内に秘められていたことを言うと取った〕。
Sed excogitatarum ut ordinem instrueret rerum, ineffabilis illa virtus incomprehensibilisque sapientia (Ps. XLIV, 1) , e regione cordis eructat verbum omnipotentia se propagat. De Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri.
PL 11, 399Aだが、考え抜かれた事柄の秩序を整えるために、言い表しえぬあの力、捉えがたい知恵は(詩篇44:1)、心の内奥から言葉を吐き出し、全能によって自らを広げる〔底本は eructat verbum omnipotentia se propagat と続く。verbum の後に切れ目を置くべきと解した〕。神から神が生まれる。父のものをことごとく有し、父から何ひとつ減じない。
Alter renitet in altero, cujusvis gloria communis est honor: quia, quod est Filii, Patris est: quod Patris, amborum. Laetatur Pater in alio se, quem genuit ex se.
PL 11, 399A一方は他方のうちに輝き、いずれの栄光であれ、その誉れは共有される。子のものは父のものであり、父のものは双方のものだからである。父は、自らから生んだもう一人の自分において喜ぶ。
Quomodo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari; namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne exsertae majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere. Cum imperat Pater orbem fieri, opus cum dicto completur a Filio.
PL 11, 400Aだが、出て来た者がどのように生み出されたのかを思いめぐらすのは、正気を失った者のすることである。子は、事物の本性のゆえに自らを抑えるからである。あらわにされた威厳の主を、この世の凡庸さが支えきれなくなることのないように。父が世界の成ることを命じるとき、業はその言葉とともに子によって成し遂げられる。
Quomodo autem, quantus, aut qualis fieri debeat, nemo praecipit, interrogat nemo; neque enim sine Patris esse possit injuria, si hac necessitate opus esset illi, qui in sinu Patris commanens voluntatis ejus perfectionem non didicerat, sed habebat. II.
PL 11, 401Aどのように、どれほどの大きさに、どのような性質につくられるべきかを、誰も指示せず、誰も尋ねない。もしそのような必要が、父の懐にとどまり、その意志の完全さを学んだのではなく初めから持っていた者にあったとすれば、それは父への侮辱とならずにはいないだろうからである。II.
Igitur orbe perfecto, postremus digito Dei manuque e limo terrae fingitur homo. Construitur mobile, totumque se nesciens simulacrum: et, ut imago sit Dei, inspiratur a Deo in animam viventem.
PL 11, 401Aこうして世界が完成すると、最後に、神の指と手によって、地の泥から人が形づくられる。動きうる像が、しかも自らの全体を知らぬ像が組み立てられ、神の似像となるために、神によって生ける魂へと息を吹き込まれる。
Concepit spiritum adaeque, quem nescit; intrantem non videt: exeuntem non potest prohibere: et aestimat quisquam Dei se posse scire secretum, qui sui corporis nescit arcanum?
PL 11, 401A人は、知らぬ霊を、同様に宿した〔adaeque の係りは定かでない。「同様に」と取った〕。入ってくるのを見ず、出て行くのを止めることもできない。それでいて、自らの体の秘密すら知らぬのに、神の秘密を知りうると考える者がいるだろうか。
Quare, fratres, propter quod facti et nati sumus, timeamus, amemus, et honorificemus, quem invenimus, Deum. Sane quaerant illum, qui eum non habent secum.
PL 11, 402Aそれゆえ兄弟たちよ、そのために我々が造られ生まれたところの、我々が見いだした神を、畏れ、愛し、尊ぼう。確かに、神を自分とともに持たぬ者たちこそ、神を探し求めるがよい。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 11, 402ADe eo, quod scriptum est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, v. 24) . I. Scriptura divina, cum de Dei loquitur Filio, non sibi repugnat; sed inter Deum hominemque, quem sumpsit, necessaria moderatione distinguit.
PL 11, 402A「神であり父である者に国を引き渡すとき」と書かれていること(一コリント15:24)について。――I. 神の文書は、神の子について語るときも、自らと矛盾することはない。むしろ、神と、子が取った人とを、必要な節度をもって区別している。
Si enim Deum purum jugiter praedicaret; passionis resurrectionisque vacaret locus, et nihil Christus mundo praestiterat: si hominem solum, sicut quidam putant, ab utero virginis eum sumpsisse principium; quae spes futurae beatitudinis credenti, cum scriptum sit: Maledictus homo, qui spem habet in homine? (Jer. XVII, 5.) Ergo ubi purum Deum significat, sic dicit in Genesi: Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 27) : et in psalmis: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII, 12) ! et alio loco: Parata sedes tua Deus, ex tunc, et a saeculis tu es (Ps. XCII, 2) .
PL 11, 402Aもし聖書が、子をいつも純粋に神としてのみ宣べ伝えるなら、受難と復活の余地はなくなり、キリストは世に何も与えなかったことになろう。反対に、ある者たちが考えるように、子がおとめの胎から始まりを取った人にすぎないなら、「人に望みを置く人は呪われる」と書かれているのに(エレミヤ17:5)、信じる者にとって、来るべき幸いへのどんな望みがあるのか。それゆえ、聖書は子を純粋な神として指すとき、創世記でこう言う。「そして神は、人を神の像と似姿に造った」(創世記1:27)。また詩篇ではこう言う。「しかし我々の王である神は、世々の前から、地の中で救いを働いた」(詩篇73:12)。また別の箇所ではこう言う。「神よ、汝の座は備えられている。そのときから、そして世々から、汝はある」(詩篇92:2)。
Ubi hominem mistum, sic prosequitur: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus, sanctus et salvans, mitis, sedens super asinum novellum (Zacch. IX, 9; Is. LXII, 11) ; et iterum: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Ps. XXIII, 7) : et iterum Magi: Ubi est, inquiunt, qui natus est rex Judaeorum (Matth. II, 2) ?
PL 11, 403A人が〔神と〕混ざっているとき、聖書はこう続ける。「シオンの娘に言え。見よ、汝の王が汝のもとに来る。義しく、聖で、救う者、柔和で、子ろばの上に座して」(ゼカリヤ9:9; イザヤ62:11)。また別の箇所では、「君侯たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。さらに博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕は言う。「ユダヤ人の王として生まれた者は、どこにいるのか」(マタイ2:2)。
II. Hic est, fratres, qui venturus denuntiatus est per prophetas: qui secundum carnem natus in tempore est; qui est excelsus in excelsis, humilis in terris; saeculorum genitor, filius virginis immortalis sibi, homini moriturus: mortem gustat, ut mortem devincat; inferos penetrat, ut mortuos vivos inde reducat.
PL 11, 403BII. 兄弟たちよ、これこそ、預言者たちを通して、来たるべき者として告げられた者である。肉によれば、時のうちに生まれた。いと高き所ではいと高く、地上では低い。世々の生みの親であり、自らにとっては不死でありながら、人のために死ぬことになるおとめの子である〔homini moriturus の homini の係りは定かでない。「人のために」と取った。「人としては」とも読める〕。死を味わうのは、死に打ち勝つためである。冥界に入るのは、そこから死者を生きた者として連れ戻すためである。
Unigenitus prodiendo de Patre ante originem rerum: primogenitus a mortuis (Colos. I, 18), ut ait Apostolus, post multorum obitus populorum.
PL 11, 403B独り子として、万物の起源より前に父から出で、「死者の中から最初に生まれた者」である(コロサイ1:18)。使徒がそう言うとおり、多くの民が死んだ後に〔そうなった〕。
Hic est, cui data est potestas in coelo et in terra, nomini ejus nova a Deo suo, ipso dicente: Ego te clarificavi in terra: opus perfeci, quod dedisti mihi, ut facerem.
PL 11, 404Aこれこそ、天と地における権能を与えられた者である。その名には、その神から新しいもの〔が与えられた〕〔底本は nomini ejus nova a Deo suo。本文が崩れているらしく、「その名に、その神から新しいもの〔が与えられた〕」と解した。ミーニュの脚注 (8) は、ヴェローナ版の欄外に homini(その人に)とあることを記す〕。彼自身がこう言うとおりである。「私は地で汝を輝かせた。汝が私に与えた、なすべき業を成し遂げた」。
Et nunc tu clarifica me apud teipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus fieret. (Joan. XVII, 4; Matth. XI, 27.) Qui resurgens ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Luc. X, 22) . Hic, qui purus de coelo descendit, carnatus ascendit in coelum.
PL 11, 404A「そして今、汝は、世が造られる前に、私が汝のもとで持っていた輝きによって、汝自身のもとで私を輝かせよ」(ヨハネ17:4; マタイ11:27)。よみがえって、子は言う。「すべては、私の父から私に引き渡された」(ルカ10:22)。純粋に天から降った者が、肉をまとって天に昇った。
Hic, inquam, de quo Paulus ait: Qui accipit regnum, regnat, et tradet Deo et Patri, etc. (I Cor. I, 24) . III. Quid heic scandalum pateris, Christiane, ex tuaque natura opinaris provisionis piae divina mysteria?
PL 11, 404Aまさにこの者について、パウロは言う。「国を受ける者は支配し、そして神であり父である者に引き渡す」など(一コリント1:24〔ミーニュの番号。この句は一コリント15:24に当たる〕)。III. キリスト教徒よ、なぜここでつまずくのか。慈愛に満ちた配慮による神の奥義を、汝自身の本性によって推し量るのか。
Si minus sentis de Filio, quia regnum traditur Patri; major Patris injuria est, si est aliquando sine regno. Accedit, quod oramus quotidie, ut adveniat regnum Patris (Matth. VI, 10) ; speramus et Filii (II Pet. I, 11) .
PL 11, 404A子について思うところが小さくなるのは、国が父に引き渡されるからだというなら、父が国を持たない時があるとすれば、それは父へのより大きな侮辱である。さらに、我々は毎日、父の国が来るようにと祈り(マタイ6:10)、子の国も望んでいる(二ペトロ1:11)。
Vacat ergo praesentis temporis regimen utroque cessante; actumque est de mundo mundique tota substantia, si vel uno momento divinitatis cessat imperium.
PL 11, 404Bならば、両者が止むなら、現在の時の統治は空位となる。たった一瞬でも神性の支配が止むなら、世界も世界の全実体も終わりである。
At si, ut ratio ipsa proclamat, cessare nullo pacto potest varietas ista regni a legis conditore; homini a Deo assumpto justisque ejus est deputata rebus dispositis, non Deo, non sempiterno rectori, maxime cum in Evangelio sic dicatur: Dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Jacob in saecula, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32) .
PL 11, 404Bだが、理そのものが宣言するとおり、この国の変転は、律法の制定者によっては、いかなる仕方でも止められ得ない〔a legis conditore の係りは定かでない。「律法の制定者によって」と取った〕。〔その変転は〕神に取られた人と、その人の義なる者たちに、事柄が整えられた上で割り当てられたのであって、神に、永遠の統治者に割り当てられたのではない。とりわけ福音書にこう言われているのだから。「主なる神は、彼にその父ダビデの王座を与え、彼はヤコブの家を世々にわたって治め、その国に終わりはない」(ルカ1:32)。
Salomon in sapientia similiter dicit, cum de ejus loquitur servis: Et si coram hominibus tormenta passi fuerunt, spes eorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur; quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se.
PL 11, 405Aソロモンも知恵の書で、神の僕たちについて語って、同じように言う。「たとえ人々の前で責め苦を受けても、彼らの望みは不死に満ちている。わずかなことで苦しめられても、多くのことで善く整えられる。神が彼らを試み、自らにふさわしい者と見いだしたからである」。
Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocaustomata accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum (Sap. III, 4 et seq.) . Quid hoc est?
PL 11, 405A「神は彼らを炉の中の金のように試し、全焼の供え物のように受け入れた。顧みの時が彼らにはある。彼らは諸国民を裁き、諸民を治め、彼らの主は永遠に支配する」(知恵の書3:4以下)。これはどういうことか。
Si in perpetuum regnat, Paulus erravit; si traditurus est regnum, isti mentiuntur. Absit. Nullus hic error, diversitas nulla est.
PL 11, 405Aもし永遠に支配するなら、パウロは誤った。もし国を引き渡すなら、この者たちは偽っている。そんなことはない。ここに誤りはなく、食い違いもない。
Paulus enim de hominis assumpti temporali locutus est regno, in quo venturus et judicaturus est vivos et mortuos (II Tim. IV, 1) , sicut lectio universa testatur, quae praedicat Christum oportere regnare cum sanctis suis, donec evacuatis omni principatu et potestate et virtute et dominatione, ponantur omnes inimici ejus sub pedibus ejus, inimicaque destruatur mors (I Cor. XV, 24 seq.) Hi autem ad principalem vim retulerunt, in cujus perpetuitate commanens in aeternum, a Patre Filius regnum nec accepit aliquando, nec posuit; semper enim cum ipso regnavit, cata Joannem, ipso dicente: Regnum meum non est de hoc mundo (Jo. XVIII, 36) .
PL 11, 405Bパウロは、取られた人の一時的な国について語ったのである。その国において、子は来て、生きている者と死んだ者を裁く(二テモテ4:1)。これは聖書全体が証しするとおりで、聖書は、すべての支配、権威、力、主権が廃されて、その敵がみなその足の下に置かれ、敵である死が滅ぼされるまで、キリストはその聖徒たちとともに支配せねばならないと宣べ伝える(一コリント15:24以下)。だがこの者たちは、〔永遠の支配を〕主たる力に関係づけたのである〔Hi は前節の isti(知恵の書の言葉を語った者たち)を受けると取った〕。その永続のうちに永遠にとどまる子は、父から国を受けたことも、置いたこともない。子は父とともにつねに支配していたのである。ヨハネによれば、子自身がこう言っている。「私の国はこの世のものではない」(ヨハネ18:36)。
Apertius autem hoc Paulus expressit dicens: Hoc enim scire debetis, quoniam omnis fornicarius, aut impudicus, aut fraudator, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Dei et Christi (Ephes. V, 5) , ostendens unum esse regnum Patris et Filii. IV.
PL 11, 406Aパウロはこのことをより明らかに表した。「汝らは知らねばならない。すべての淫らな者、不潔な者、貪欲な者——それは偶像に仕えることである——は、神とキリストの国に相続分を持たない」(エフェソ5:5)。父と子の国は一つであることを示している。IV.
Recte igitur Patri tradet regnum, qui dixit in monitis regnum non stare divisum (Luc. XI, 17, 18) .
PL 11, 406Aそれゆえ、教えの中で、分裂した国は立たないと言った者が、父に国を引き渡すのは正しい(ルカ11:17, 18)。
Unde non sic sentiendum est, fratres, ut Pater accepturus sit, quod non habuerit, aut Filius tradendo, quod habeat, perditurus; cum et Pater, quod accepturus est, habeat; et Filius non careat, quod daturus.
PL 11, 406Aだから、兄弟たちよ、父が持っていなかったものを受け取ろうとしている、あるいは子が引き渡すことで、持っているものを失おうとしている、などと考えてはならない。父は受け取ろうとしているものを持っており、子も与えようとしているものを欠いていないのだから。
Totum Pater, totum possidet Filius; unius est, quod amborum est, quod unus possidet, singulorum est, Domino ipso dicente: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) ; et iterum: Pater, omnia mea tua sunt, et tua omnia mea (Joan. XVII, 20) ; quia Pater in Filio, et Filius manet in Patre, cui affectu, non conditione, charitate, non necessitate, decore subjicitur, per quem Pater semper honoratur.
PL 11, 406A父はすべてを、子もすべてを所有する。両者のものは一つのものであり、一方が所有するものは、それぞれのものである。主自身がこう言う。「父が持っているものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。また、「父よ、私のものはすべて汝のもの、汝のものはすべて私のものである」(ヨハネ17:20〔ミーニュの番号。この句はヨハネ17:10に当たる〕)。父は子のうちにあり、子は父のうちにとどまる。子は父に、情によって、身分によらず、愛によって、必要によらず、品位をもって服する。子を通して、父はつねに尊ばれる。
Denique inquit: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30) . Unde non diminutiva, sed religiosa, ut dixi, subjectione est Filius Patri subjectus; cum quo originalis perpetuique regni una possessio, coaeternitatis omnipotentiaeque una substantia, una aequalitas, una virtus majestatis augustae, unico in lumine una dignitas retinetur; si quid enim Filio detraxeris, ad Patris, cujus habet totum, injuriam pertinebit; nec est in illo aliquid, quod sit inferius, quia sicut Pater, nec plus potest habere, nec minus; alter enim in alterius plenitudine infusus est, ut sit omnia in omnibus Deus benedictus Pater in Filio, Filius in Patre cum Spiritu sancto. Amen.
PL 11, 406B最後に子は言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。それゆえ、子が父に服しているのは、私が言ったように、貶める服従ではなく、敬虔な服従である。子は父とともに、根源からの永続する国の一つの所有、共に永遠であり全能である一つの実体、一つの同等、尊ぶべき威厳の一つの力、唯一の光のうちの一つの位を保っている。汝が子から何かを奪うなら、それは父への侮辱に及ぶ。子は父のすべてを持っているからである。子には、劣った点は何もない。父と同じく、より多くも、より少なくも持ち得ないからである。一方は他方の充満のうちに注がれているので、祝福された神は、父は子のうちに、子は父のうちに、聖なる霊とともに、すべてにおいてすべてとなる。アーメン。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 11, 407ADe Nativitate Domini. I. I. Licet sectae sint plures, quae injuriam Christi fabulari nitantur, tamen tres sunt quodam modo principales: e quibus duae ejus, quem cupiant depravatum, simulant se esse cultrices.
PL 11, 407A主の誕生について(1)。――I. キリストへの侮辱を語り立てようとする教団は多いが、そのうち主要なものは、ある意味で三つである。そのうち二つは、自分たちが貶めようとしている者の崇拝者であるかのように装う。
Una denique adserit Jesum Christum ab utero Virginis Mariae sumpsisse principium, Deumque exinde ob justitiam factum esse, non natum.
PL 11, 407Aすなわち、その一つは、イエス・キリストがおとめマリアの胎から始まりを得、その後に義のゆえに神とされたのであって、〔神として〕生まれたのではないと主張する。
Alia modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum; fuisseque tempus, quando non fuit.
PL 11, 407Bもう一つは、より穏やかに、しかしより噛みつくように害をなし、神の子は神であると言いはするが、父から、永遠という高貴さをもって生み出されたのではない、〔子が〕いなかった時があった、と言う。
Tertia Judaea est vere caeca, quae cum in lege (ut dicere solet) sua legat ubique, duas Patris et Filii designari personas, tamen nunc usque contendit Deum Filium non habere.
PL 11, 407B第三のものはユダヤであり、まことに盲目である。自分たちの律法のうちに(と彼らはいつも言うが)、至る所で父と子の二つの位格が示されていると読みながら、今に至るまで、神には子がないと主張している。
Quibus omnibus exempla, vel ratio, quam prosecuturi sumus, argumentationis totius uno ictu omnes nervos abscindet.
PL 11, 408Aこれらすべてに対して、我々がこれから進める実例と論理が、議論全体のあらゆる腱を一撃で断ち切るであろう。
Quapropter duas esse nativitates Domini nostri Jesu Christi necessario scire debet populus Christianus, ne quem patiatur errorem: unam, qua natus est, alteram, qua renatus. Sed sicut est spiritalis prima sine matre, ita sine patre secunda carnalis.
PL 11, 408Aそれゆえ、キリスト教の民は、我々の主イエス・キリストの誕生が二つあることを、必ず知っておかねばならない。いかなる誤りにも陥らないためである。一つは彼が生まれた誕生、もう一つは彼が新たに生まれた誕生である。ただ、第一の誕生は霊的で母がなく、第二の誕生は肉的で父がない。
Haec miranda, inenarrabilis illa, propheta dicente: Nativitatem ejus quis enarrabit (Is. LIII, 8) ? Cur autem sit inenarrabilis, Patre loquente noscamus. Dominus ipse nos edocet: Eructavit cor meum verbum bonum, etc. (Ps. XLIV, 2) .
PL 11, 408A後者は驚嘆すべきものであり、前者は語りえないものである。預言者が言う。「その誕生を誰が語るだろうか」(イザヤ53:8)。なぜ語りえないのかは、父が語るところによって知ろう。主自身が我々に教える。「我が心は善き言葉をあふれさせた」云々(詩篇44:2)。
Et apud Salomonem hactenus dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi ante omnem creaturam (Ecclesiastic. XXIV, 5) . II. Cum haec ita sint, humanitas te versuta cognosce vel sero, et intemperanti linguae silentii frenos impone.
PL 11, 408Aまたソロモンのもとでも、同じ趣旨でこう言っている。「我はいと高き者の口から、あらゆる被造物に先立って出た」(集会の書24:5)。II. 以上のとおりであるから、狡猾な人間性よ、せめて遅まきながら自らを知れ〔底本は humanitas te versuta cognosce。「狡猾な人間性よ、自らを知れ」と解した〕。そして節度を欠く舌に、沈黙の轡をはめよ。
Dementiae genus est, invisibilis incomprehensibilisque velle opinari secretum, ejusque interna discutere, cujus extraria nequeat suspicari: quia Deus hoc est, quod est (Exod. III, 14) : quod vero homo definiendum putaverit, non est.
PL 11, 409A見ることも把握することもできない者の秘密を推し量ろうとし、その外側さえ〔底本は extraria。外側の意と解した〕推測できないのに、その内側を吟味しようとするのは、一種の狂気である。神は、あるところのものである(出エジプト3:14)からである。しかし人が定義できると考えたものは、あるものではない。
Nam et Joannes apostolus in Evangelio quid praedicet, fratres, accipite: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Jo. I, 1) .
PL 11, 409A使徒ヨハネが福音書で何を宣べているかを、兄弟たちよ、聞け。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。これは初めに神とともにあった」(ヨハネ1:1)。
Admirabilis gratia, fratres dilectissimi, conspicuae veritatis, quae dum secerni potest, tamen sibimet externa esse non potest.
PL 11, 409Aいとも愛する兄弟たちよ、明らかな真理の恵みは驚嘆すべきものである。それは区別されうるものでありながら、自分自身にとって外のものではありえない。
Si enim Verbum in Deo est, et Deus est Verbum, et hoc est, in quo est, quod ille est, qui inest; duplex persona, duplex vocabulum, sed originalis perpetuitatis ac deitatis est una substantia, Domino ipso dicente: Ego et Pater unum sumus (Jo. X, 30) : quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doceret.
PL 11, 409Aなぜなら、言葉が神の内にあり、神が言葉であり、〔言葉の〕内にあるものがまさに、〔その内に〕いる者のあるところのものであるなら〔この句は文意が取りにくい〕、位格は二つ、呼び名は二つであるが、本源的な永遠性と神性の実体は一つだからである。主自身が言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。これは、二つを一つに還元して混同するためにそう言ったのではなく、二つに属する神性と権力の全能が一つであることを我々に教えるためである。
Sequitur, ac dicit. Omnia per ipsum facta sunt, ac sine ipso factum est nihil (Jo. I, 3) . III.
PL 11, 410A彼は続けて言う。「万物は彼を通して造られ、彼なしには何一つ造られなかった」(ヨハネ1:3)。III.
Videamus nunc, optime Christiane, quemadmodum inter Patrem Filiumque tempus infulcias: si enim tempori, non sibi debent, quod est alter alteri obnoxius; procul dubio, ut tu vis, major est natura, quam Deus.
PL 11, 410Aさあ見よう、いとも優れたキリスト教徒よ、汝がどのようにして父と子の間に時間をはめ込むのかを。もし一方が他方に従うというそのことを、彼らが互いにではなく時間に負っているのなら、疑いなく、汝の望むとおり、自然は神よりも大きいことになる。
At cum naturam ex nihilo fecerit Christus; sit autem ex natura tempus, ineptum satis est, opus suo praeponere artifici: ac per hoc solum interest, quod soli se sciunt.
PL 11, 410Aしかし、キリストが自然を無から造り、時間は自然から生じるのなら、作品を自らの作り手の上に置くのは、まったく愚かである。それゆえ、〔両者の間の〕唯一の違いは、彼らだけが互いを知っているということである〔soli se sciunt の取り方は定かでない〕。
Denique apud Isaiam ad Filium sic dicit: Dominus Deus sabaoth: Fatigata est Aegyptus, et mercatus Aethiopum: ex Saba viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et sequentur te alligati compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et non est Deus alius praeter te (Is. XLV, 14) .
PL 11, 410Aさらに、イザヤのもとで、〔父は〕子にこう言う。「万軍の主なる神。エジプトは疲れ果て、エチオピア人の交易もそうである。サバから背の高い人々が汝のもとへ渡り、汝の僕となり、足枷に繋がれて汝に従い、汝を拝み、汝において祈るだろう。汝のうちに神がいて、汝のほかに神はないからである」(イザヤ45:14)。
Sed et Jeremias eodem spiritu loquitur dicens: Hic est Deus noster, et non deputabitur Deus alius absque ipso: qui adinvenit viam prudentiae, et revelavit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi.
PL 11, 410Bまたエレミヤも、同じ霊によって語って言う。「これが我々の神である。ほかのいかなる神も、これと並べて数えられることはない。この神は思慮の道を見いだし、それを、その僕ヤコブと、自らに愛されたイスラエルとに示した」。
Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36, 37, 38) . Qua in specie, Spiritu sancto loquente, noscamus: Et homo est, inquit, et quis cognoscit eum (Jer. XVII, 9 ex LXX) ?
PL 11, 411A「そののち、彼は地上に現れ、人々とともに暮らした」(バルク3:36, 37, 38)〔ゼノはエレミヤの言葉として引くが、ミーニュの引照はバルク書を挙げる〕。どのような姿においてかを、聖なる霊が語るところによって知ろう。「彼は人でもある」と言う。「そして誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9、七十人訳による)。
Si ita est, quomodo ergo posset agnosci, prodidit Isaias his verbis: Audite itaque, domus David: Non pusillum vobis certamen cum hominibus; quoniam Deus praestat agonem. Propter hoc dabit Deus vobis signum.
PL 11, 411Aそうであるなら、彼がどのようにして知られうるのかを、イザヤは次の言葉で明かした。「聞け、ダビデの家よ。人々と争うことは、汝らにとって小さなことではない。神が闘いを備えるからである。それゆえ、神は汝らにしるしを与える」。
Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit prius quam cognoscat puer bonum, aut malum.
PL 11, 411A「見よ、おとめが胎に宿り、男の子を産み、その名はエマヌエルと呼ばれる。その子は、善と悪を知る前に、バターと蜜を食べる」。
Quod signum ex prodromi quoque ejus designatione dilucidavit alio loco his verbis: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam.
PL 11, 411Aこのしるしを、彼は先駆者の指示によっても、別の箇所で次の言葉で明らかにした。「見よ、我は我が天使を汝の前に遣わす。彼は汝の道を備える」。
Quis est iste Angelus, fratres, nisi Joannes Baptista? cujus est praeparatio: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. IV. Nunc videamus, quae consequuntur.
PL 11, 411Bこの天使とは、兄弟たちよ、洗礼者ヨハネでなくて誰であろうか。その備えはこうである。「荒れ野で叫ぶ者の声。主の道を備えよ、我々の神の小道をまっすぐにせよ」。IV. さあ、続くことを見よう。
Per idem tempus duae cognatae concipiunt, una contra spem, altera verbo. Haec miratur se habere, quod nescit: laetaturilla, quia discit. Elisabeth sterilis foecunditate tumet feliciter venter, Mariae majestate. Illa praeconem portat, haec judicem.
PL 11, 411B同じころ、二人の親族の女が身ごもる。一人は望みに反して、もう一人は言葉によって。後者は、自分の知らないものを自分が宿していることに驚き、前者は、それを知るゆえに喜ぶ〔laetaturilla は laetatur illa と切る〕。不妊のエリサベトの胎は、幸いにも〔神の〕実りによって膨らみ、〔マリアの胎は〕威厳によって〔膨らむ〕〔後半に動詞と主語が省かれている〕。前者は先触れを、後者は裁き主を宿している。
Exsultate, feminae, promotionemque vestri sexus agnoscite. Culpa deleta veteri, ecce per vos jungimur coelo: anus enim peperit angelum, et virgo Deum.
PL 11, 411B喜べ、女たちよ、諸君の性の昇格を認めよ。古い罪が消し去られ、見よ、諸君を通して我々は天に結ばれる。老いた女が天使を産み、おとめが神を産んだからである。
Hic est Deus noster, qui dignitate interim seposita, non tamen potestate, amore hominis sui, cujus formam fuerat subiturus, et creaturam, ut angelus, homo, puer, sponsus, gigas, crucifixus, sepultus, primogenitus a mortuis diceretur.
PL 11, 411Bこれこそ我々の神である。彼は、権力ではなく品位をしばらく脇に置き、自らの人間への愛のゆえに、その姿と被造性を身に受けようとして、天使、人間、子ども、花婿、巨人、十字架につけられた者、葬られた者、死者の中から最初に生まれた者、と呼ばれるに至った。
Hic est, inquam, qui in omnibus omnia est: quoniam per ipsum et in ipso sunt omnia. Nec vos moveat, fratres, saecularis ac vere puerilis inconsideratorum hominum disputatio: qui ideo justum patiuntur errorem, quia Christum non ex Deo considerant hominem factum, sed ex homine.
PL 11, 412Aこれこそ、と私は言う、すべてにおいてすべてである者である。万物は彼を通して、彼の内にあるからである。兄弟たちよ、思慮を欠く人々の、世俗的で、まことに子どもじみた論争に、諸君が動かされることのないように。彼らは当然の誤りを被っている。キリストを、神から人となった者とは見ず、人から〔神となった者〕と見ているからである〔ex homine の後ろの補いは訳者による〕。
Caeterum si spiritaliter saperent, in ipso, quod infirmissimum putant, hoc potissimum praedicarent. Etenim vere perfectus Deus non esset, si esset aliquid, quod esse volens esse non posset. Denique vultis scire compendio veritatem? Factus est, quod non erat: nec tamen desiit esse, ante quod fuerat.
PL 11, 412Aそうでなく、もし彼らが霊的に悟るなら、彼らが最も弱いと考えているそのことにおいてこそ、最もよくこのことを宣べるであろう。実際、望みながらそうあることができないものが何かあるなら、彼は真に完全な神ではないであろう。要するに、真理を手短に知りたいか。彼は、かつてそうでなかったものとなった。しかし、以前そうであったものであることをやめたのではない。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 11, 412ADe Nativitate Domini II. I. Insuspicabilis secreti reverendaeque majestatis vera cognitio est, Deum non nosse nisi Deum; nihilque ex eo amplius requirendum, quam ut quis ejus noverit voluntatem, sine qua ei nec legitime servire poterit, nec placere.
PL 11, 412A主の誕生について(2)。――I. 見通しえない秘密と畏るべき威厳についての真の認識とは、神のほかには誰も神を知らない、ということである〔Deum non nosse nisi Deum は「神のほかに神を知る者はない」と取った。「神を神としてのほかには知らない」とも読める〕。そして彼については、その意志を知る以上のことを求めるべきではない。その意志なしには、人は彼に正しく仕えることも、彼に喜ばれることもできない。
Caeterum providentis Dei de Deo argumentationibus vanis opinari velle dispositum, non colentis est, sed dementis: maxime si Deus, ut contentiosi putant, dispositioni subjaceat; remotis enim paulisper nominibus Patris et Filii, non potes nosse uter patiatur injuriam; nisi quod ambo patiuntur, quia amborum unum nomen est Deus.
PL 11, 412Bそうでなく、神についての、先を見通す神の定めを、むなしい論証によって推し量ろうとするのは、崇める者のすることではなく、狂った者のすることである。とりわけ、争いを好む者たちが考えるように、神が定めに従属するのならば、なおさらである。しばらく父と子という名を取り除くなら、汝は、どちらが侮辱を被るのかを知ることができない。ただ、両者が被る、ということだけである。両者の名は一つ、神だからである。
Igitur duas nativitates esse Domini nostri Jesu Christi rudis, aut negligens disce, Christiane, ne quo decipiaris errore. Unam, quam tibi non licet quaerere, alteram, quam legitime, si possis, permitteris edocere.
PL 11, 412Bそれゆえ、未熟な者であれ、怠慢な者であれ、キリスト教徒よ、我々の主イエス・キリストの誕生が二つあることを学べ。いかなる誤りにも欺かれないためである。一つは、汝が探ることを許されないもの。もう一つは、汝が、できるなら、正しく教えることを許されているものである。
Prima itaque nativitatis Domini nostri in Patris et Filii tantum conscientia manet, nec quidquam habet interjectum, neque conscium, quod ex paterni oris affectu processit uno consensu.
PL 11, 412Cそれゆえ、我々の主の誕生の第一のものは、父と子だけが知るところにとどまり、そこに介在するものも、関与するものも何一つない。それは、父の口の情から、ただ一つの同意をもって出たものだからである。
Secunda vero carnalis sicut est frequentibus oraculis prodita, ita invenimus esse completam. II.
PL 11, 413A第二の、肉的な誕生は、しばしば託宣によって告げられたとおりに、成就したことを我々は見いだす。II.
Etenim Deus Dei Filius, tempore constituto, dissimulata interim majestate, ab aetherea sede profectus, in praedestinatae virginis templo sibimet castra metatur, quibus latenter infunditur in hominem gigniturus, ibidemque salvo, quod erat, meditatur esse, quod non erat.
PL 11, 413A実に、神の子なる神は、定められた時に、威厳をしばらく伏せて、天空の座を発ち、あらかじめ定められたおとめの神殿に、自らのために陣営を設ける。彼はそこへ密かに注ぎ込まれ、人となって生まれようとする。そしてそこで、かつてあったものはそのままに、かつてなかったものになろうと思いめぐらす。
Mistus itaque humanae carni se fingit infantem. Mariae superbus emicat venter, non munere conjugali, sed fide, Verbo, non semine. Decem mensium fastidia nescit, utpote quae in se creatorem mundi concepit: parturit non dolore, sed gaudio.
PL 11, 413Aこうして彼は人の肉と混ざり、自らを幼子とする。マリアの胎は誇らしく輝くが、それは夫婦の務めによるのではなく、信仰により、言葉により、種によるのではない。彼女は十か月のわずらいを知らない。世界の創造者を自らの内に宿したからである。産みの苦しみではなく、喜びをもって産む。
Mira res: exsultans exponit infantem totius naturae antiquitate majorem. Interea rudis non gemit feta. Non mundum, ut adsolet, infans fusus ingrediens, sponte vitae reptantis praeviis lacrymis auspicatur.
PL 11, 413A驚くべきことよ。歓喜しつつ、全自然の古さにまさる幼子を産み出す。その間、初産のその女は呻かない。幼子は、世に入るとき、常のように流れ出て、這い始める命の先立つ涙とともに自ら始めたりはしない。
Non mater ejus tanti partus pondere exhausta, totis pallens jacuit resoluta visceribus. Non Filius matris, aut suis est ullis sordibus delibutus; neque enim re vera aliquid circa se habere posset immundum, qui humani generis peccata, sordes et maculas venerat mundaturus.
PL 11, 414Aその母は、これほどの出産の重みに力を使い果たし、蒼ざめて、全身の内臓を弛緩させて横たわったのでもない。子は、母のものであれ自らのものであれ、いかなる穢れにも塗られていない。人類の罪、穢れ、汚点を清めるために来た者が、実際、自らの周りに何か不浄なものを持ちうるはずがないからである。
Denique purgationes, quae sunt tarditate periculosae, nulla puerum maternorum viscerum prosecuta sunt damna. Nulla adhibita rudi fetae sueto more fomenta; neque enim, fratres, his poterat indigere, quae accipere in uterum meruerat Filium animarum omnium salvatorem.
PL 11, 414Aさらに、遅れれば危険となる浄めの出血も、母の胎の損傷となって、幼子に付き従うことはなかった。初産の女に通例施される温湿布も、一つも施されなかった。兄弟たちよ、すべての魂の救い主である子を胎に受けるに値した女が、そのようなものを必要としえたはずがないからである。
O magnum Sacramentum! Maria virgo incorrupta concepit, post conceptum virgo peperit, post partum virgo permansit.
PL 11, 414Aおお、大いなる秘義よ。おとめマリアは損なわれずに身ごもり、身ごもった後もおとめとして産み、産んだ後もおとめのままであった。
Obstetricis incredulae periclitantis enixam, in testimonium reperta ejusdem esse virginitatis, incenditur manus; qua tacto infante, statim edax illa flamma sopitur; sicque illa medica feliciter curiosa, dein admirata mulierem virginem, admirata infantem Deum, ingenti gaudio exsultans, quae curatum venerat, curata recessit.
PL 11, 415A信じない産婆が、産んだ女を試していると、その手が、彼女の処女性の証しとなるべく燃え上がる〔reperta は manus に係ると取った〕。その手で幼子に触れると、たちまちその貪る炎は鎮まる。こうして、その医者は、幸いにも好奇心の末に、おとめである女に驚き、神である幼子に驚き、大いなる喜びに躍り、癒すために来たのに、癒されて去った。
Ita Christus in hominem se fecit nasci, quemadmodum homo non potest nasci. Totum denique sua luce resplendens corpus sine umbra gestabat: humilis carne, sed excelsus omnipotentiae majestate.
PL 11, 415Aこのようにキリストは、人が生まれることのできない仕方で、人として生まれるようにした。さらに、自らの光で全身を輝かせ、影のない体を携えていた。肉においては低く、全能の威厳においては高かった。
Qui sane ideo carnem est dignatus induere, ut nemo se possit per carnem, cum judicii dies venerit, excusare.
PL 11, 415A彼がまことに肉を身にまとうことを厭わなかったのは、裁きの日が来たとき、誰も肉を口実に自らを弁解できなくするためである。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 11, 415ADe Nativitate Domini et Majestate. I. Secundum quod Deus suos promiserat per prophetas, Filium suum salvatorem generi humano se esse missurum commodum tempore maturo, divinitatis interim dignitate deposita, non tamen potestate, coelo egressus, metatura praedicta sacrario templi virginalis hospes pudicus illabitur; ibidemque, qualis velit esse, disponit.
PL 11, 415A主の誕生と威厳について。――I. 神が預言者たちを通して自らの民に約束していたとおり、自らの子を、救い主として、都合のよい熟した時に人類へ遣わすとして、〔子は〕そのあいだ神性の尊厳は脱ぎ捨てたが、しかし権力は脱がず、天を出て、あらかじめ告げられた割り当ての場、おとめという神殿の聖所へ、貞潔な客としてすべり入る。そしてまさにそこで、自らがどのようなものでありたいかを定める。
Immo, quod jam olim disposuerat complendum, latenter assumit; namque requiescit libens florentissimo in domicilio castitatis, et in visceribus sacrae virginis comparat sibi corpus suo judicio nasciturus.
PL 11, 416Aいや、むしろ、すでに昔から成し遂げられるべきものとして定めていたことを、ひそかに引き受ける。というのは、最も花盛りの貞潔の住まいに喜んで憩い、聖なるおとめの胎のうちに、自らの判断で生まれようとして、自分のために体を整えるからである。
In hominem coaptatus, in tegumento carnis includitur Deus; humanamque vitam mutuatur de tempore, qui praestat temporibus aeternitatem.
PL 11, 416A人へと適合させられ、神は肉の覆いのうちに閉じ込められる。時に永遠を与える者が、人の命を時から借り受ける。
Mira res: concipit Maria de ipso, quem parit: tumet uterus majestate, non semine, capitque virgo, quem mundus mundique non capit plenitudo. Interea promovent suum membra factorem, et opus sui figura vestit artificem.
PL 11, 416A驚くべきことだ。マリアは、自分が産むその当人から身ごもる。胎は、種ではなく威厳によって膨らみ、おとめは、世界も世界の充満も容れえない者を宿す。そのあいだ、肢体は自らの造り主を成長させ、造られたものは自らの姿で造り主に衣を着せる。
Parturit Maria non dolore, sed gaudio: nascitur sine patre Filius, non totus matris, sibi debens, quod conceptus est, donans matri, quod natus, quae principaliter stupet talem sibi Filium provenisse, qui ex se natus non crederetur, nisi quia sicut fuit virgo incorrupta post conceptum, permanet talis quoque post partum.
PL 11, 416Bマリアは苦痛ではなく喜びをもって産む。子は父なくして生まれる。全面的に母のものではなく、身ごもられたことは自らに負い、生まれたことを母に与える。母はとりわけ、このような子が自分に生じたことに驚嘆する。受胎のあとも彼女が無傷のおとめであったように、出産のあとも同じままであるのでなければ、その子は彼女から生まれたとは信じられないほどである。
II. O nova ratio! Amore imaginis suae coactus in infantem, vagit Deus: patiturque se pannis alligari, qui totius orbis debita venerat soluturus. In stabuli praesepe deponitur, populorum pastorem pabulumque se esse contestans.
PL 11, 417AII. ああ、新しい道理よ。自らの似像への愛に迫られて、幼子となり、神は泣き声を上げる。全世界の負債を支払うために来た者が、産着に縛られることを甘んじて受ける。家畜小屋の飼い葉桶に寝かされる。自らが諸民の牧者であり、また牧草でもあることを証しながら。
Subjicit se gradibus aetatis, cujus aeternitas in se non admittit aetatem. Totum contra conscientiam suam, ut homo infirmus patitur, ut homini mortis lege consumpto immortalitas tribuatur. Haec est enim potestas Dei, ut salvo, quod est, possit esse, quod non est.
PL 11, 417A自らを年齢の段階に服させる。その永遠は、自らのうちに年齢を容れないのに。自らの意識に全く反して、弱い人として苦しむ。死の法によって消耗させられた人に不死が与えられるために。というのは、これが神の権力だからである。自らがあるところのものを損なわずに、あらぬものでありうる、ということが。
Hic est Deus noster aeterni Dei coaeternus Filius. Hic et homo et Deus, quia inter Patrem hominesque adstitit medius, probans infirmitatibus carnem, et virtutibus majestatem.
PL 11, 417Bこれこそ我々の神、永遠の神と同じく永遠である子である。これは人であり神である。父と人間たちのあいだに仲介者として立ち、弱さによって肉を、力によって威厳を証明したからである。
Hic sol noster, sol verus, qui clarissimos ignes mundi germanos astrorum candentiumque polorum claritatis suae de plenitudine accendit. Hic qui semel occidit, et ortus est rursum, numquam repetiturus occasum.
PL 11, 417Bこれこそ我々の太陽、真の太陽であり、世の最も明るい火、星々と白く輝く天極の兄弟を、自らの輝きの充満から燃え立たせる。これは、ひとたび没し、再び昇り、二度と没することのない者である。
Hic, inquam, quem duodecim radiorum, id est Apostolorum duodecim, corona circumdat, quem per ambitum totius orbis non muta quatuor animalia, sed salutiferis praedicationibus quatuor circumferunt Evangelia.
PL 11, 417Bこれである、と私は言う。十二の光線、すなわち十二人の使徒からなる冠が取り巻き、全世界の周回にわたって、物言わぬ四つの生き物ではなく、救いをもたらす宣教をもって四つの福音書が運び回るのは。
Cujus quam vim habeat amictus et currus, his verbis propheta testatur: Deus, sicut ignis veniet, et sicut procella currus ejus, retribuere in ira vindictam.
PL 11, 417Bその衣と戦車がどれほどの力を持つかは、預言者がこれらの言葉で証言する。「神は火のように来る。その戦車は暴風のようである。怒りをもって報復を返すために」。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 11, 417CDe Abraham I. I. Abraham, fratres dilectissimi, quale divinae pietatis munus acceperit, vetustae legis gesta testantur. Sara uxor ejus non inferior, longae vitae transactis cursibus, qualem filium ediderit, partus effusione percepit.
PL 11, 417Cアブラハムについて(1)。――I. いとも愛する兄弟たちよ、アブラハムが神の慈しみの賜物をどれほど受けたかは、古い律法の記録が証ししている。その妻サラも劣らない。長い生涯の歩みを過ぎてから、どのような子を産んだかは、出産のほとばしりによって悟った。
Sed quia utrisque aetas ademerat spem sobolis, pignus succidaneum meruerunt. Sic meruit fides, quod ademerat tempus: extorsit credulitas, quod natura denegaverat.
PL 11, 418Aだが、二人から年齢が子孫の望みを奪っていたので、代わりの担保〔の子〕を得るに値した。こうして、時が奪ったものを信仰が得、自然が拒んだものを信じる心が勝ち取った。
Abraham Patriarcha noster exploratus a Deo, in senectute suscepit unicum filium, nihil tamen sollicitum patri; cujus aetas in annis vergentibus in occasus sui terminum versabatur, et educationis tempus angustum, et senectuti exitus jam vicinus.
PL 11, 418A我々の族長アブラハムは、神に試みられ、老年にして独り子を授かったが、父にとって、気がかりの尽きない子であった〔底本は nihil tamen sollicitum(父にとって少しも気がかりでない)。続く理由の文とも、次節の「気がかりの重荷」「気がかりな老人」とも合わないので、本文に問題があるとみて、気がかりの尽きないの意に解した〕。その年齢は傾く歳月のうちに日没の終わりへ向かっており、養育の時は短く、老いの終わりはもう近かったからである。
Ecce prima devotio, libenter excipere, quod fero datur, et in tristissima senectute suscepta sollicitudinis mole gaudere, nam et risit Sara munus juventutis subiens in senecta; unde nomen accepit infans, qui post haec Abraham sacratam Deo approbat mentem. II.
PL 11, 418B見よ、最初の献身を。遅くに〔底本は quod fero datur。sero(遅くに)と読む〕与えられたものを喜んで受け、この上なく悲しい老年に、授かった気がかりの重荷を喜んだ。サラも、老年にして若さの賜物を受けるものとなって笑った。そのため、その幼子は名〔イサク〕を受けた。この子は、のちに、アブラハムの心が神に聖別されていることを証しする。II.
Unicus ille filius solliciti senis, adhuc parvulus, cui pietas et miseratio major debetur, postulatur ad victimam; cui si per humanam fragilitatem aliqua in corpore infirmitas nasceretur, aut humanus exitus contingeret, vix in ejus casibus pater vivere potuisset, si annis teneris moreretur.
PL 11, 418B気がかりな老人のその独り子は、まだ幼く、情けと憐れみをいっそう受けるべきなのに、いけにえとして求められる。人の弱さによって、もしその体に何か病が生じ、あるいは人としての最期が訪れて、幼い年で死ぬようなことがあれば、この子の災いの中で、父はほとんど生きていられなかっただろう。
Hic igitur infans, e cujus vita paternus affectus et maternus pendebat, ad explorationem fidei suae divina voce postulatur ad victimam.
PL 11, 418Bそれゆえ、この幼子、その命に父の情も母の情もかかっていたこの子が、その信仰を試すために、神の声によっていけにえとして求められる。
Volo, dixit Deus, mihi fieri sacrificium, Abraham, tuis manibus in monte de filio tuo: haec mihi victima placet, hoc me sanguine deplacabis, iste meis sacris debetur: hunc immolari jam jubeo.
PL 11, 418B「アブラハムよ、私は望む」と神は言った。「山の上で、汝の手によって、汝の子で、私のために犠牲が捧げられることを。このいけにえが私の気に入る。この血で汝は私をなだめるだろう〔底本は deplacabis。placabis(なだめる)の意と取った〕。この子は私の聖なる儀に属する。これをいま屠れと命じる」。
Non contristat frontem devotissimus Abraham, nec dolor patri lacrymas persuasit, sed exsultat et gaudet. Nec timuit, ne parricidium ei imputaretur, sed magis ut devotioni pareret: laetabatur hoc jussisse Deum.
PL 11, 419Aいとも敬虔なアブラハムは、顔を曇らせず、悲しみも父に涙を促さず、むしろ小躍りして喜ぶ。近親殺しの罪を負わされることを恐れたのではなく、むしろ敬虔に従えなくなることを恐れた。神がそう命じたことを喜んでいた。
De filio hostiam parat: festinat denique implere sacrificium, ne mora faciat peccatum. Necessaria sacramentis praeparantur protinus; ascenditur in montem. Omni mysterio sacrificioque disposito ductus filius gaudens, gaudente patre, patris dextera feriendus.
PL 11, 419A自らの子からいけにえを整える。遅れが罪とならないよう、ついに急いで犠牲を成し遂げようとする。秘跡のために必要なものが、ただちに整えられる。山に登る。あらゆる奥義と犠牲が整えられ、子は喜び、父も喜びつつ、父の右手に打たれるべく連れて行かれる。
Qui antequam veniret in montem, cum de patre quaereret, ubi esset victima, quam disponeret et immolaret; securus de fide generis sui pater filio, de quo non dubitabat, patefecit, quia se Dominus postulasset; et quid ipse Domino promisisset, ostendit.
PL 11, 419A山に着く前、その子が父に、父が整えて屠ろうとしているいけにえはどこにあるのかと尋ねたとき〔文頭の Qui は子を受けて副文の主語となり、主文で主語が父に移っている。構文は破格だが、Cui と改めなくとも意は通る〕、父は、自らの血筋の信仰について安心して、疑っていない子に、主がこの子を求めたことを〔se は字義どおりには「自分を」だが、子を指すと取った〕明かし、自らが主に何を約束したかを示した。
Laetatus est puer patre fidele, ipse quoque fidelior: nec recusabat mortem, quam Deus, qui vitam dederat, imperabat. Laetatur pater filio quoque gaudente, et cum gaudio unici pignoris alligat manus, quas ille vinciendas libentius offert.
PL 11, 419A少年は、信実な父を得て喜んだ。自らもいっそう信実であった。命を与えた神が命じる死を、拒まなかった。父も、子が喜ぶのを見て喜び、唯一の担保である子の喜びとともに、その手を縛る。子はそれを、縛られるよう、いっそう進んで差し出す。
Pedes quoque constringit, ne in exitu mortis concitata victima calcitraret: securus enim pater optimus timuit, ne dolori aliquid liceret in mortem. III. O, fratres, secura devotio! O pater spiritum captans: corpus vero mortemque contemnens!
PL 11, 419B足も縛る。死に際にいけにえが激して蹴ることのないようにである。安心しているこの上ない父も、苦痛が死に向かって何かを許されることを恐れたのである。III. ああ、兄弟たちよ、揺るがぬ献身よ。霊を求め、体と死を軽んじる父よ。
O, qui servum Domini ita se esse meminerat, ut patrem se esse nesciret. Quid est pater? Ecce sub oculis jacet filius vinculis adstrictus. Ubi sunt lacrymae? ubi dolor, qui in humanis sensibus versari consuevit?
PL 11, 419Bああ、自分が主の僕であることをあまりに心に留めて、自分が父であることを知らなかった者よ。父はどうしたのか。見よ、目の前に子が、縄に縛られて横たわっている。涙はどこにあるのか。人の感情の中にいつもあるはずの苦痛は、どこにあるのか。
In tantis filii casibus laetatur et gaudet; et se Dominum promeruisse triumphat. Accepit jam praemia, quae meretur; divinae enim explorationis tentamina porriguntur; exserit quidem ferrum, et armata dextra sublevat manum: sed vox ejus, qui victimam postulaverat, contradicit.
PL 11, 419B子のこれほどの災難のなかで、父は喜び、小躍りし、主を得たと勝ち誇る。すでに、値する報いを受けた。神の試みの試練が差し出されたからである。父は刃を抜き、武装した右手で手を高く上げる。だが、いけにえを求めた者の声が、これに反対する。
Respice retro, dixit Deus, et antequam respicias, parce. Ecce et meritum principale divinam indulgentiam meruisse sub casibus: nam et retro respiciens Abraham invenit victimam, quam innocens immolaret. Eo ferro mactavit arietem, quo filium percutere jam parabat.
PL 11, 420A「後ろを見よ」と神は言った。「見る前に、控えよ」。見よ、第一の功もまた、試練のもとで神の寛容に値したのである。アブラハムは後ろを見て、罪なくして屠ることのできるいけにえを見いだした。子を打とうとすでに構えていたその刃で、雄羊を屠った。
A filio ad agnum transtulit dextram semper laetatus et gaudens. Nec mutatus est vultus ejus, cum esset victima commutata. Cum tanta laetitia arietem obtulit, cum quanta obtulerat et filium: ubi enim fides fuit, non erat dolor.
PL 11, 420A子から小羊へ、右手を移した。つねに喜び、小躍りしながらである。いけにえが替わっても、その顔は変わらなかった。子を捧げたときと同じ喜びで、雄羊を捧げた。信仰のあるところには、苦しみがなかったからである。
In illo sacrificio solus Deus doluit, quia aliam victimam procuravit: nam Abraham cum filio sic probatus a Deo est, ut non postulans, misericordiam mereretur. IV. Videamus, fratres dilectissimi, legis arcana: et intellectum altius proferamus.
PL 11, 420Aあの犠牲において、苦しんだのは神だけである。別のいけにえを備えたからである。アブラハムは子とともに神に試され、求めることなくして憐れみに値した。IV. いとも愛する兄弟たちよ、律法の秘められた事柄を見よう。そして、いっそう深い理解を示そう。
Abraham sub lege non erat, sed legem solus implevit; et qui nullo jure legis tenebatur, omne jus divinum praecipue custodivit: cujus immolatione ille quoque gauderet, qui ad victimam parabatur. Aries haerebat in vepre, implicitus spinis, capite obligatus. Hic est, qui pro Isaac immolatus est Deo. Hunc obtulit Abraham: hunc jussus est immolare.
PL 11, 420Bアブラハムは律法のもとにいなかったが、ただ一人で律法を満たした。律法のいかなる掟にも縛られていなかったのに、神の法のすべてを、とりわけよく守った。その屠りを、いけにえとして備えられた子もまた喜んだであろう。雄羊は茂みに引っかかり、茨にからまれ、頭を縛られていた。これこそ、イサクに代わって神に屠られた者である。アブラハムはこれを捧げた。これを屠れと命じられたのである。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 11, 420BDe Abraham II. ( Initium deest. ) I. Non enim praecepto virginitas provocatur , sed nec continentia relicta repellitur. Ad cujus fidem, charissimi, auctorem habemus sanctum videlicet Abraham, qui filium quondam Isaac habuit.
PL 11, 420Bアブラハムについて(2)(冒頭は欠けている)。――I. 実に、処女性は命令によって促されるのではなく、また、残された節制も退けられはしない〔relicta は「各人の選びに委ねられた」の意と取った〕。その信頼のために、いとも親愛なる者たちよ、我々は、すなわち聖なるアブラハムを典拠として持つ。彼はかつて子イサクを持った。
Simplex quidem vocabulum, sed multiplex pronuntiatio. Hic namque, charissimi, desperatus parentibus, sed Deo promittente susceptus, in transactae aetatis et generantis genitalis flore concipitur: non tam ex parentibus, quam divina praeceptione meruit procreari, atque in ultimis vitae curriculis Sarae uterum filius aperuit primo vocabulo, cui jam aviae reverentiam senectus verecunda detulerat.
PL 11, 421A〔イサクという〕語は単純だが、それが告げるところは多様である。というのは、いとも親愛なる者たちよ、この子は、両親には望みを絶たれていたが、神の約束によって受け入れられ、過ぎ去った年齢のなか、生む者の生殖の盛りが過ぎたころに身ごもられた〔generantis genitalis flore の語形は不自然。父の生殖の力と取った〕。両親によってというより、神の命令によって生み出される資格を得た。そして生涯の最後の走路において、子は、初めての呼び名のもとにサラの胎を開いた。その彼女に、慎ましい老年は、すでに祖母への敬いを捧げていたのである。
Sub hac igitur, charissimi, desperatione nativitatis et admiratione progenitus, in primis infantiae rudimentis jubenti ac deposcenti Deo innocens martyr offertur, immaculata hostia, nec victima imparata: qui testis divini timoris ad fidem a Domino poscitur, a parente perducitur: sed hostia non sanguinis, sed salutis.
PL 11, 421Aこうして、いとも親愛なる者たちよ、誕生への絶望と驚嘆のもとに生まれ出たこの子は、幼年期の最初の稽古のうちに、命じ求める神に、無垢の殉教者として捧げられる。汚れなき犠牲であり、備えなき供え物でもない。神への畏れの証人として、主によって信仰のために求められ、父によって導かれる。だがそれは血の犠牲ではなく、救いの犠牲である。
Ad hanc igitur gloriam tardi partus ubertas et fecunditas desperata profertur. II. Uxor Abrahae fetus nescia, cum visceribus, frigente senio, nec sperare sobolem posset, nec portare confideret, matris suscepit officia, quae uxoris jam munera nesciebat.
PL 11, 422Aそれゆえ、この栄光のために、遅い出産の豊かさと、望みを絶たれていた多産が差し出される。II. アブラハムの妻は、子を産むことを知らず、老いのために胎が冷えゆき、子孫を望むこともできず、宿すことを信じることもできなかったのに、母の務めを受けた。彼女は、すでに妻としての務めさえ知らなかったのである。
Atque eo tempore partus profertur, quo calor genitalia jam relinquebat. Mira prorsus, charissimi, nec speranda saeculis post futuris divinae ordinationis propago formatur: ad principium aetas peracta revocatur: accingitur de sterilitate fecunditas, ut impleretur, quod scriptum est per Prophetam: Exsulta, sterilis, quae non pariebas; erumpe et clama, quae non parturis: quoniam multi filii desertae (Is. LIV, 1) .
PL 11, 422Aそして、熱がすでに生殖の部分を離れつつあるその時に、出産が成し遂げられる。いとも親愛なる者たちよ、まことに驚くべきことに、後の世々にも望まれえない、神の定めによる子孫が形づくられる。過ぎ去った年齢が始まりへと呼び戻され、不妊から多産が身支度される。預言者を通して書かれたことが満たされるためである。「喜び躍れ、産まなかった不妊の女よ。声を上げて叫べ、産みの苦しみを知らなかった女よ。見捨てられた女の子らは多いのだから」(イザヤ54:1)。
Ecce enim, charissimi, in Sara attractis aetate nervis, et deficiente sanguinis succo, arescentibus venis, dura cum visceribus cutis, deformis ac luridus pallor jam pene vultus perdit humanos, nec ullus in membris voluptati motus.
PL 11, 423A見よ、いとも親愛なる者たちよ、サラにおいては、年齢のために腱が縮み、血の液が尽きようとし、血管は干上がり、肌は内臓とともに硬く、醜く青黒い蒼白が、すでに人間の顔かたちをほとんど失わせ、肢体には快楽へのいかなる動きもなかった。
Nihil in substantia resederat corporis; sed nihil tamen in utero negabatur infanti: et cujus aetas aviam testaretur, matrem partus ornavit, cum sub incerto affectionis vocabulo pietas nutaret, et cum filium proferret uterus, nepotem senectus optaret.
PL 11, 423A身体の実体には何も残っていなかった。だがそれでも、胎のうちで幼子には何も拒まれなかった。年齢が祖母であると証していた女を、出産は母として飾った。愛情の呼び名が定まらぬまま敬愛が揺らぎ、胎が子を産み出すとき、老年は孫を望んでいたのである。
Ita denique dissensione temporis et naturae contra opinionem nato Angelus Isaac nomen imposuit: ut firmaret laetitia, quod aetatis imbecillitas desperavit.
PL 11, 423Aこうして、時と本性の不一致のなか、予想に反して生まれた子に、天使はイサクという名を与えた。年齢の弱さが望みを絶ったことを、喜びが確かなものにするためである。
Novus sane parentum circa filium crescit affectus: qui ex promissione certior, ex tarditate dulcior, ex desperatione felicior putabatur.
PL 11, 423B確かに、子に対する両親の新しい愛情が育つ。それは、約束によってより確かに、遅さによってより甘く、絶望ののちによりいっそう幸いなものと思われた。
Unicus numero, et in amoris soliditate jam primus, totum maternae pietatis occupaverat pectus: festinata educatione nutritus, Deo victimam, parentibus pium parricidium praebiturus. III.
PL 11, 423B数において唯一であり、愛の堅固さにおいてすでに第一であって、母の愛情の胸の全体を占めていた。早められた養育によって育てられたのは、神には犠牲を、両親には敬虔な肉親殺しを差し出すことになるためであった。III.
Ecce, charissimi, ut ait Apostolus, contra spem natum, Abraham ad aram filium immolaturus Domino auctore perducit (Rom. IV, 18) : nec deest ad ministerium gladius, ut pater esset pariter et sacerdos.
PL 11, 423B見よ、いとも親愛なる者たちよ、使徒が言うように、望みに反して生まれた子を、アブラハムは、主が発案者となって、供えるために祭壇へ導く(ローマ4:18)。務めのための剣も欠けていない。父であると同時に祭司でもあるために。
Consimilis filii quoque est ex divina voluntate securitas: qui cum hostiam non videret, cujus loco electus fuerat, requirebat.
PL 11, 423B子にもまた、神の意志に基づく同様の平静がある。彼は、自分がその代わりに選ばれていた犠牲が見えなかったので、それを尋ねていた。
Sed traduntur tenerae adhuc vinculis manus: et ne quid minus ab hostia videretur, pedem ligatura distringit, ne incitata victima displiceret. Cesset itaque hic, charissimi, impietatis abominanda suspicio.
PL 11, 424Aだが、まだ柔らかな手が縛りに引き渡される。犠牲として何か欠けて見えることのないよう、足も縄で縛られる。暴れた供え物が不快を与えないためである。それゆえ、いとも親愛なる者たちよ、ここで、不敬という忌まわしい疑いはやむがよい。
Abraham Dominum filio, sacerdotem praetulit patri; nec pium se credidit, nisi probasset fidelem.
PL 11, 424Aアブラハムは、主を子に優先させ、祭司であることを父であることに優先させた。忠実であると証明されなければ、自らを敬虔だと思わなかった。
Denique, charissimi, intrepidus ad ministerium immolationis armatur; rimatur ad ictum vulneris securus animus, sed securior manus; elatus ad immolandum gladius libratur; nec puerum mors vicina contristat, ne trepidatio fidem prodat infirmam.
PL 11, 424Aついに、いとも親愛なる者たちよ、恐れなく、供犠の務めのために武装する。傷を負わせる一撃に向けて、心は平静に狙いを探り、しかし手はさらに平静である。振り上げられた剣は、供えるために釣り合いをとられる。迫る死も少年を悲しませない。動揺が弱い信仰をあらわにすることのないようにである。
Sub hac denique immolantis, immolandique constantia absolvi meruit, dum humanum ex se deponit timorem; et quantum ad fidem pertinet, pater promissa complevit, Dominus parricidium probata voluntate prohibuit. IV.
PL 11, 424Aついに、供える者と供えられる者のこの不動のうちに、彼は赦免される資格を得た〔absolvi の主語は定かでない。アブラハムと取った〕。自らから人間の恐れを取り去るあいだに。信仰に関するかぎり、父は約束を果たし、主は、その意志が試されたので、肉親殺しを禁じた。IV.
Ad hujus ergo personam Christi refertur verecunda nativitas, sed virginalis uteri aula secretior: divini sermonis arte formatum, in se tabescentis corporis vulva portavit.
PL 11, 424Bそこで、この者〔イサク〕の人格に、キリストの慎ましい誕生が引き当てられる。ただし、おとめの胎の広間のほうが、より奥深く秘められている。神の言葉の技によって形づくられた者を、衰えゆく体の胎〔サラの胎〕が自らのうちに担ったのである。
Sed in coelesti prole, non semine progenitum, certissimum Dominum impia Judaeorum exarsere consilia: quem tacentem, tamquam obnoxium, et pro ipsorum tantummodo caecitate moerentem, ut Isaac non periturum ad aram, ita ad crucem Christum sublimandum nefarii perduxerunt.
PL 11, 424Bだが、種によらず天の子孫として生まれた、この上なく確かな主に対して、ユダヤ人たちの不敬な謀議が燃え上がった。黙して、あたかも咎ある者のように、ただ彼ら自身の盲目のゆえに嘆いている彼を、死ぬはずのないイサクが祭壇へ〔導かれた〕ように、キリストを、上げられるべき者として、邪悪な者たちは十字架へ導いた。
Sed quia nescit aeternitas mori, revixit Dominus post sepulcrum, et ad Judaeos remansit sola damnatae voluntatis invidia, quia Dominum nec agnoscere voluerunt, et sola crediderunt cogitatione puniri, quem nefarium fuerat etiam tardius adorari.
PL 11, 424Bだが永遠は死ぬことを知らないので、主は墓のあとに生き返り、ユダヤ人たちには、断罪された意志の妬みだけが残った。彼らは主を認めようとせず、ただ思いのうちで〔彼が〕罰せられるにすぎないと信じた〔puniri の主語は定かでない。主と取った〕。その主は、遅れて礼拝するのでさえ不敬であったはずの者である。
Ad cujus immanis ausi saevitiam metuenda elementorum forma mutatur, et Dei injuriam prius prodit natura, quam intelligat populus Judaeorum. Ab auctore itaque coepit furoris horror. Accingitur turba feralis, et ad invisibilem suspensum gladiorum mucro convertitur.
PL 11, 425Aこの途方もない企ての残虐さに対して、諸元素の恐るべき姿が変わり、神への侮辱を、ユダヤ人の民が悟るより先に、自然があらわにする。こうして、狂乱への戦慄は創造者から始まった〔ab auctore … furoris horror は意味が定かでない。前文で自然が神への侮辱をあらわにしたのを受け、auctor を自然の創造者と取った〕。凶暴な群衆は武装し、見えざる者、吊るされた者に向けて〔ad invisibilem suspensum の係りは定かでない。十字架に吊るされた、見えざる神に、と取った〕、剣の切っ先が向けられる。
Nec inde, ut dixi, sceleris sui crudelitas fructum sortita est: quia sicut in Isaac aliud offertur, et aliud immolatur; ita et in passione Christi, quod per Adam deliquerat, per Christum liberatur.
PL 11, 425Aまた、すでに言ったように、そこから彼らの罪の残酷さは何の実りも得なかった。イサクにおいては一方が捧げられ、他方が供えられるように、キリストの受難においても、アダムによって罪を犯していたものが、キリストによって解放されるからである。
Liber II, Caput XII
第II巻 第XII章PL 11, 425ADe Abraham. III. I. Abraham, ut pater esset multarum gentium, hic justitiam non didicit, sed genuit. Non illum accessus infecerat urbium. Non habuit legem, cujus conversatio lex fuit.
PL 11, 425Aアブラハムについて(3)。――I. アブラハムは、多くの諸国民の父となるために、ここで正義を学んだのではなく、正義を生み出した。町々に出入りすることが、彼を染めてはいなかった。彼は律法を持たなかった。彼の生き方が律法であった。
Audit imperatum sibi a Deo exilium, ut cognationem suam simul dimisisset, et terram. Et tunc Abraham respiciens oculis vidit tres, cucurrit, adorat prostratus in faciem, offert hostiam. Refrigerate vos, inquit, sub ista arbore magna (Gen. XVIII, 4) .
PL 11, 425B彼は、親族と土地を同時に去るようにと、神に命じられた追放を聞き入れる。そしてそのとき、アブラハムは目を上げて三人を見、走り、顔を伏せて拝し、犠牲を捧げる。「汝ら、この大きな木の下で涼め」と彼は言う(創世記18:4)。
Similaginem conspergit, vitulum laniat. Post haec promittitur ei de legitimo matrimonio filius de fide, non de aetate. Concipit Sara: portat sine labore uteri sarcinam, quae inambulare non poterat: tunc discit mater esse, cum desinit.
PL 11, 426A上等の小麦粉をこね、子牛をさばく。このあとで、彼に、正当な結婚から、信仰によって、年齢によらずに、子が約束される。サラは身ごもる。歩き回ることもできなかった彼女が、苦もなく胎の荷を負う。母であることを、それが終わるとき〔底本は cum desinit。子を産める年齢が終わるときの意と取った〕に初めて学ぶのである。
Marcidae mammae lactis ubertatem ostendunt, et de jejuna aetate puer robustior saginatur. Nihil difficile et fidei, quae tantum habet, quantum credit. II. Igitur Isaac unicus filius, spes populorum et gentium, origo tot regum, cari genitoris amplexibus inhaerebat.
PL 11, 426A萎えた乳房が乳の豊かさを示し、枯れきった年頃から、男の子はいっそうたくましく育つ。信仰にとって難しいことは何もない。信仰は、信じるだけのものを持つからである。II. さて、独り子イサクは、諸民と諸国民の望み、多くの王の源として、愛する生みの親の抱擁にすがっていた。
Strinxerat in se patris pietatem, quod unicus, quod sero, quod promissus, quod sola unica spes totius praeteritae sterilitatis damna sarciret. Inventa est causa, ubi Abrahae fides tentatione fortior militaret.
PL 11, 426B彼は、独り子であること、遅くに授かったこと、約束されたこと、そしてただ一つの望みとして、過ぎ去った不妊のすべての損失を補うことによって、父の敬虔〔父としての情愛〕を自らに引き寄せていた。そうして、アブラハムの信仰が、試みのうちでいっそう強く戦う機会が見いだされた。
Carissimi membra, quae osculis premere consueverat, armatus gladio jubetur occidere. Quid faceret pietas? Praeceptum differri non potest. Praestiteras, mater, cum sterilis esses; ad gladium nascitur puer. Talem casum nemo doluit, nisi, quae genuerat, mater.
PL 11, 426B最愛の者の手足、口づけで抱きしめるのが常であったその体を、剣を取って殺すようにと命じられる。敬虔は何をなしえたか。命令は延ばすことができない。母よ、不妊であったときのほうが、まだましであった。男の子は剣のために生まれる。このような不幸を嘆いたのは、産んだ母のほかには誰もいない。
Nemo plangit vivas exsequias, et innocentis hominis obsequium nemo ante fletibus rigat; ne pater dubitasse videretur, si flesset.
PL 11, 427A誰も、生きている者の葬いを嘆かず、無垢な人の従順に、誰もあらかじめ涙を注がない。父が泣けば、ためらったように見えかねないからである。
Devotus sic stricto vultu puerum ducit ad aram: exprimit gladium medium, pectus fidei militabat: non pallescit vultus, non contremuit manus.
PL 11, 427A献身する者は、そのように引き締めた顔で、少年を祭壇へ導く。剣を〔父と子の〕間に振り上げる〔ミーニュの脚注 (8)(9) は、exprimit を reprimit から改めた読みで「振り上げる」の意とし、medium を父と子の間にあることと説明する〕。胸は信仰のために戦っていた。顔は青ざめず、手は震えなかった。
Quaerit puer, ubi sit victima: quae mox, ita ne percuteretur tenera aetas, offendit; quo nec pater ferire posset, quia nec Dominus humanum sanguinem postularet. Religiosus carnifex stringit gladium. Patris erat, quod levavit: Dei fuit, quod pepercit.
PL 11, 427A少年は、犠牲はどこにあるのかと尋ねる。それはほどなく見いだされた。柔らかな年頃の子が打たれることのないように。それによって、父は打つことができなくなった。主は人間の血を求めはしなかったからである〔quae mox … offendit の句は乱れていて、そう解した〕。敬虔な屠り手は剣を抜く。振り上げたのは父のものであり、とどめたのは神のものであった。
Nec qui feriebatur, timuit: nec qui feriebat, expavit. Sacrificium Domini non dimittitur, sed mutatur. Melius servavit filium, dum non pepercit: sola enim fides deambulat inter gladios tuta, inter esurientes feras amica, in ignibus frigida, sola fides praeferenda. Hac nos, qui per fidem filii Abrahae facti sumus, in ipsius gremium pervenire credamus.
PL 11, 427B打たれる者も恐れず、打つ者も怯えなかった。主への生贄は放棄されず、替えられる。彼は、惜しまなかったことによって、かえって子をよりよく守った。信仰だけが、剣の間を安全に歩み、飢えた獣の間で友となり、火の中で冷たい。ただ信仰のみが尊ばれるべきである。この信仰によって、信仰を通してアブラハムの子となった我々は、彼自身の懐に至ると信じよう。
Liber II, Caput XIII
第II巻 第XIII章PL 11, 427BDe Somnio Jacob. I. Vere, fratres carissimi, cor ejus non dormit, qui hujus somnium secretaque cognoscit (Gen. XXVIII) : prophetia etenim semper figuris variantibus loquitur; sed res una in omnibus invenitur.
PL 11, 427Bヤコブの夢について。――I. 真に、いとも親愛なる兄弟たちよ、この者の夢とその秘密を知る者の心は眠っていない(創世記28章)。預言はつねに変化する形象で語るが、すべてのうちに見いだされるのは一つの事柄だからである。
Igitur Jacob habet imaginem Christi; sed et lapis ipse, quem ad caput suum posuisse cognoscitur (Act. IV, 11) : quoniam caput viri Christus (Ephes. II, 20) , qui aliquotiens lapis est nuncupatus.
PL 11, 428Aそれゆえヤコブはキリストの似像を持つ。だが、彼が自分の頭のところに置いたと知られている石そのものも、そうである(使徒言行録4:11)。キリストは男の頭であり(エフェソ2:20)、しばしば石と呼ばれたからである。
Scala autem duo testamenta significat, quae et evangelicis intexta praeceptis, credentes homines voluntatemque Dei facientes quasi per quosdam observantiae gradus in coelum levare consueverunt.
PL 11, 428A梯子は二つの契約を意味する。それらは福音の戒めと織り合わされ、信じる人々、神の意志を行う人々を、いわば順守の幾つもの段を通して、天へ引き上げるのが常である。
Hanc in Apocalypsi Joannes bis acutum gladium cum uno capulo nuncupavit, quem ex ore Domini prodire descripsit (Apoc. I, 16) .
PL 11, 428Aヨハネは黙示録で、これを、一つの柄をもつ両刃の剣と呼び、それが主の口から出ると記した(黙示録1:16)。
Gladius enim Spiritus sanctus est, unum capulum habens, id est unam substantiam, virtutem, deitatem, majestatem voluntatemque Patris et Filii; contestans duas acies, id est duo testamenta gerens; quorum regalibus monitis et creduli devotique servantur, et increduli desertoresque puniuntur.
PL 11, 428Bというのは、剣は聖なる霊であり、一つの柄、すなわち父と子の唯一の実体・力・神格・威厳・意志を持つ。それは二つの刃を証しし、すなわち二つの契約を帯びる。その王にふさわしい戒めによって、信じて献身する者は守られ、信じず離反する者は罰せられる。
Hanc Isaias in modum forcipis vidit (Is. VI, 6) : quibus ad conflanda labia inquinata ab uno de Seraphim ex ara Dei sublatum carbonem vaticinando perhibuit.
PL 11, 429Aイザヤはこれを火ばさみの形で見た(イザヤ6:6)。それによって、汚れた唇を溶かして一つにするために、セラフィムの一人が神の祭壇から取り上げた炭を、彼は預言して示したのである。
Etenim labia inquinata duos populos Judaeorum Gentiumque debemus accipere: qui cum essent anterioris vitae facinoribus inquinati; unus Christum blasphemando atque persequendo, alius deos asserendo, atque abominanda figmenta colendo, tactu carbonis in unum populum per confessionem nominis Christi noscuntur esse conflati.
PL 11, 429A実に、汚れた唇とは、ユダヤ人と諸国民の二つの民のことと解さねばならない。彼らは以前の生き方の悪行で汚れていた。一方はキリストを冒瀆し迫害することによって、他方は神々を主張し忌まわしい作り物を拝むことによって。炭に触れることで、キリストの名の告白を通して、一つの民へと溶け合わされたと知られる。
Etenim conflatio et puritatem designat, et unitatem: carbo enim verbum Dei est, ara lex, forceps duo Testamenta, quae credentes tenent, non credentes incidunt. II.
PL 11, 429A実に、溶かし合わせることは、清さと一致の両方を示す。炭は神の言葉であり、祭壇は律法、火ばさみは二つの契約であって、信じる者はそれを手に持ち、信じない者はそれを断ち切る〔incidunt は「断ち切る」と取った。「つまずく」とも読める〕。II.
Sed et David hunc calamum nuncupavit dicens: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps. XLIV, 2) .
PL 11, 429Aだがダビデも、これを葦ペンと呼んで言った。「私の舌は、速やかに書く書記の葦ペンである」(詩篇44:2)。
Calamus fissus est, fratres, duosque vertices gerit in unius acuminis tenuitate digestos, unam litteram utroque conficiens: cui si unum adimas, ulterius inanis est usus.
PL 11, 429B兄弟たちよ、葦ペンは割られており、一つの尖りの細さのうちに整えられた二つの先端を持ち、両方で一つの文字を書き上げる。その一方を取り去れば、もはや使い物にならない。
Unde recte Testamenta sunt duo, quae similiter duobus capitibus unam litteram fingunt, id est sacrae legis duobus edictis unum Christum Dei Filium spiritali temperamento conscribunt.
PL 11, 429Bそれゆえ契約が二つであるのは正しい。それらは同じように二つの先端で一つの文字を形づくる。すなわち、聖なる律法の二つの布告によって、神の子、ただ一人のキリストを、霊的な調和をもって書き記す。
Quae sine se utilia esse non possunt: quia veteri sicut novum praestat fidem, ita novo vetus perhibet testimonium: sicut scriptum est: Semel locutus est Dominus: et haec duo audivimus (Ps. LXI, 12) .
PL 11, 429Bこれらは互いなしには役立ちえない。新しい契約が古いものに信を与えるのと同様に、古いものが新しいものに証言をするからである。書かれているとおりである。「主は一度語った。我々はこの二つを聞いた」(詩篇61:12)。
Sed et Dominus ipse in Evangelio hanc exprimit rationem, dicens ad Petrum: Mitte hamum in mare: et piscem, qui primus adscenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies duos denarios, da pro me et te (Matth. XVII, 23) .
PL 11, 430Aだが主自身も福音書でこの道理を示し、ペトロに言う。「釣り針を海に投げよ。最初に上がってきた魚を取れ。その口を開けば、二デナリオンが見つかる。それを私と汝のために払え」(マタイ17:23)。
Piscem primum a mortuis adscendentem Christum debemus accipere: cujus ex ore duo denarii, id est duo Testamenta prolata sunt, quae saluti cum Domini gloria, et Petri felicitate, utpote super quem aedificavit Ecclesiam, duobus populis profecerunt.
PL 11, 430A最初に死者のうちから上ってくる魚は、キリストのことと解さねばならない。その口から二デナリオン、すなわち二つの契約が差し出された。それらは、主の栄光と、ペトロの幸い――その上に主が教会を建てたのだから――とともに、二つの民の救いに益をもたらした。
Mare autem mundum significasse, non dubium est. Hamum vero praedicationem, quia sicut hamus missus in mare mortem piscis ostendit; ita evangelica praedicatio missa per mundum, mortem Domini adventumque testatur: sicut ad Corinthios scriptum est: Annuntiabitis mortem Domini, donec veniat (I Cor. II) .
PL 11, 430A海が世界を意味していることは疑いない。釣り針は宣べ伝えである。海に投げられた釣り針が魚の死を示すように、世界中に投げられた福音の宣べ伝えは、主の死と到来を証するからである。コリントの人々への手紙に書かれているとおりである。「汝らは主の死を告げ知らせる、主が来るまで」(一コリント2章)。
Aperies os piscis, hoc est sacramentum: vel, quae in proverbiis locutus sum, non intelligentibus explanabis.
PL 11, 430B汝は魚の口、すなわち秘義を開くであろう。あるいは、私がたとえ〔proverbia。箴言の書ではなく、たとえの意と解した〕で語ったことを、理解しない者たちに解き明かすであろう。
Denique hoc alibi manifestius ad omnes discipulos ait: Ite ergo, et docete omnes gentes, intingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque praecepi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20) .
PL 11, 430Bさらに主は、別の箇所でこれをより明らかに、すべての弟子たちに言う。「それゆえ行って、すべての諸国民に教えよ。彼らを父と子と聖なる霊の名において浸し、私が汝らに命じたすべてを守るよう彼らに教えよ」(マタイ28:19, 20)。
Dabis autem pro me et pro te, hoc est meam praedicabis crucem, sed et tu crucis tuae similiter dignitate gaudebis. III.
PL 11, 431A汝は私のために、また汝のために払うであろう。それはすなわち、私の十字架を宣べ伝えるということであり、また汝自身も、汝の十字架の尊厳を同様に喜ぶであろう、ということである。III.
Igitur haec scala cujus esset materiae, in qua Dominus incumbebat, ex David dicto cognoscimus, qui ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 4) .
PL 11, 431Aさて、主がその上に身をもたせかけていたこの梯子が、どのような材でできていたかを、我々はダビデの言葉から知る。彼は言う。「汝の杖と汝の牧杖、まさにそれらが我を慰めた」(詩篇22:4)。
Virga et baculus duo sunt utique Testamenta, quae ideo materiae ligni sunt comparata, sive quod in ejus usu, et perpetuo, et totius maneat testatoris voluntas inscripta, seu quod quasi ex transverso in unam fidem concurrentia crucifigi habuisse Dei filium nuntiabant: quem confirmant in scala rectissime positum, quia historia totius Scripturae et propter ipsum et auctorem per ipsum impleta est.
PL 11, 431A杖と牧杖は、いうまでもなく二つの契約である。それらが木という材にたとえられたのは、その用いられ方において、全体の契約者の意志が永続的に〔et perpetuo, et totius の係りは定かでない。totius を testatoris に係るものと取った〕書き込まれたまま保たれるからか、あるいは、いわば横から一つの信仰へと交わるものとして、神の子が十字架につけられるはずであったことを告げていたからである。それらは、その子が梯子の上に最も正しく据えられていることを確証する。聖書全体の歴史が、彼のために、そして彼を創始者として、彼を通して成就したからである〔et propter ipsum et auctorem per ipsum の係りは定かでない。auctorem を彼を指すと取った〕。
Denique sic ad discipulos ait: Omnis scriba doctus de regno coelorum similis est patrifamilias proferenti de thesauris suis nova et vetera (Matth., XIII, 52) .
PL 11, 431Bさらに主は弟子たちにこう言う。「天の国について学んだ書記はみな、自らの宝の中から新しいものと古いものを取り出す家の主人に似ている」(マタイ13:52)。
Scriba, fratres, est praedicator: paterfamilias Christus: thesauri ejus indeminutae deitatis paterna substantia paternaque voluntas: nova et vetera duo Testamenta, quae videtis recte eadem sine ambiguitate a Domino heic quoque duorum denariorum esse figura vestita, hac videlicet ratione, quia in thesauris suis duos denarios intelligi voluit novitate et vetustate duo Testamenta.
PL 11, 431B兄弟たちよ、書記とは宣べ伝える者である。家の主人はキリストである。その宝とは、減ることのない神格の、父の実体と父の意志である。新しいものと古いものとは二つの契約であり、諸君が見るとおり、これらは、曖昧さなしに、主によってここでも二デナリオンの形象をまとわされている。すなわち次の理由による。主は、自らの宝の中の二デナリオンが、新しさと古さにおける二つの契約として理解されることを望んだのである。
Hos duos denarios a Samaritano stabulario pro eo, qui a latronibus aggressuram passus fuerat, Dominus datos esse commemorat (Luc. X, 35) , quae parabola sublata dubitatione scalae sacramentum spiritaliter intuentibus patefecit: homo enim aggressuram passus, Adam esse cognoscitur, latrones diabolus, Eva concupiscentia, Samaritanus Dominus, cui Judaei dicebant: Hic Samaritanus est, et daemonium habet (Joan., VIII, 48) .
PL 11, 431Bこの二デナリオンが、強盗どもに襲われた者のために、サマリア人によって宿の主人に与えられたと、主は語る(ルカ10:35)。このたとえは、疑いを取り去って、霊的に見る者たちに梯子の秘義を明らかにした。すなわち、襲撃を受けた人はアダムと知られ、強盗どもは悪魔、エバは欲望、サマリア人は主である。ユダヤ人たちは彼にこう言った。「この者はサマリア人で、悪霊に憑かれている」(ヨハネ8:48)。
Stabularius doctor est legis, qui acceptis duobus denariis, id est duorum Testamentorum salutaribus monitis, aggressuram hominem passum latrocinio diaboli angelorumque ejus et hujus mundi, in stabulo, id est in Ecclesia, quo pecora divina succedunt, venerabili sacramento susceptum, quotidianis praedicationum medicaminibus curat.
PL 11, 431C宿の主人は律法の教師である。彼は、二デナリオン、すなわち二つの契約の救いをもたらす戒めを受け取り、悪魔とその天使たち、またこの世の強盗行為によって襲われた人を、宿、すなわち神の家畜が入っていく教会において、尊ぶべき秘跡によって引き取り、日々の宣べ伝えという薬によって癒す。
IV. Quod autem ait Angelos adscendentes et descendentes, aliqui putant adscendentes esse angelos lucis, descendentes vero angelos tenebrarum.
PL 11, 432AIV. 彼が「天使たちが上り下りする」と言っていることについて、ある者たちは、上る者を光の天使、下る者を闇の天使と考える。
Sed hoc satis absurdum esse et inconveniens, fratres carissimi, adverto; quia neque refugae descendunt, qui post peccatum in coelum numquam recepti noscuntur, neque lucis adscendunt, quia numquam in terris, sed semper in coelo manserunt.
PL 11, 432Aだが私は、いとも親愛なる兄弟たちよ、これがまったく不条理で不適切だと気づく。逃亡者たち〔離反した天使たち〕は、罪ののち天に迎え入れられたことが決してないと知られているので、下りはしないし、光の者たちは、地上にとどまったことがなく、つねに天にとどまっていたので、上りはしないからである。
Unde angelos puto recte homines appellatos, quibus Dominus sanctum per Spiritum dicit: Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini (Ps. LXXXI, 6, 7) .
PL 11, 432Aそれゆえ私は、人々が天使と正しく呼ばれたのだと思う。主は聖なる霊を通して彼らに言う。「私は言った、汝らは神々であり、みな至高者の子らである。だが汝らは人のように死ぬ」(詩篇81:6, 7)。
Sed et de Joanne Baptista sic dictum esse meminimus: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Malach. III; Luc. VII, 27; Marc. I, 2; Matth. XI, 10) .
PL 11, 432Aまた洗礼者ヨハネについても、こう言われたと我々は記憶している。「見よ、私は私の天使を汝の前に遣わす。その者が汝の道を備える」(マラキ3章;ルカ7:27;マルコ1:2;マタイ11:10)。
Ergo manifestum est, prophetiae more angelos homines justos et injustos generaliter dictos. Sed adscendentes et descendentes qui sint, in exemplis agnoscimus.
PL 11, 432Bそれゆえ明らかである。預言の流儀で、天使たちとは、義人も不義の人も含め、人々が総称的にそう呼ばれたのである。だが、上る者と下る者が誰であるかは、実例のうちに我々は認める。
Descendentes sunt qui saeculo renuntiantes, rursus revertuntur ad saeculum, de quibus Dominus ait: Nemo retro attendens, et superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62) . Et iterum: Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32) .
PL 11, 432B下る者とは、世を捨てながら、再び世に戻る者たちであり、彼らについて主は言う。「後ろを顧み、自分の手を鋤の上に置く者は誰も、神の国にふさわしくない」(ルカ9:62)。また言う。「ロトの妻を思い出せ」(ルカ17:32)。
Sed et Apostolus sic: Quemadmodum revertimini rursus ad ea, quae infirma et egena sunt elementa (Gal. IV, 9) .
PL 11, 432Bまた使徒もこう言う。「汝らはどうして、再び、弱く貧しい諸元素へ戻るのか」(ガラテヤ4:9)。
Adscendentes vero sunt justi, qui probis moribus per gradus divinorum observantiae praeceptorum quotidie spiritalis itineris gloria feruntur in coelum, quos Apostolus Paulus exhortatur et monstrat dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1) .
PL 11, 432B上る者とは義人であり、正しい行いをもって、神の戒めを順守する段を通して、日ごとの霊的な旅路の栄光によって、天へ運ばれる者たちである。使徒パウロは、この者たちを励まし、示して言う。「もし汝らがキリストとともによみがえったのなら、上にあるものを求めよ。そこではキリストが神の右に座している」(コロサイ3:1)。
Possumus et sic, fratres, intelligere hoc de ministris et de angelis dictum, quos Domino, cum esset in terris, fecisse invenimus officium, ipso dicente: Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos Dei adscendentes et descendentes super filium hominis (Joan. I, 52) : sicut et factum est, Evangelista dicente: Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV, 11) .
PL 11, 432C兄弟たちよ、このことを、仕える者たちと、主が地上にいたとき主に務めを果たしたことが分かる天使たちについて言われたものと、こう解することもできる。主自身が言う。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う、汝らは天が開かれ、神の天使たちが人の子の上に上り下りするのを見るであろう」(ヨハネ1:52)。実際それは、福音書記者が言うとおり成就した。「そのとき悪魔は彼を離れ、見よ、天使たちが近づいて、彼に仕えていた」(マタイ4:11)。
Unde dubium non est unum esse iter aerei culminis angelis lucis et hominibus justis. V. Haec igitur omnia combinata unius fructus rediguntur in summam, quoniam universa quamvis gemina esse noscantur, tamen una de radice funduntur.
PL 11, 432Cそれゆえ疑いない、空の頂への道は、光の天使たちにも義人たちにも一つである。V. こうして、これらすべては結び合わされ、一つの実りの総体へと集約される。すべては二つあると知られていても、それでも一つの根から広がるからである。
Testamenta sunt duo, sed testator est unus. Et scribens canna divisa est, sed unus calamus. Et forfex in duos producitur cultros, sed eorum unus est morsus. Et gladius duas acies gerit, sed sunt unius corporis latera. Et denarii sunt duo, sed una moneta signati.
PL 11, 433A契約は二つだが、契約者は一人である。また書く葦は割られているが、葦ペンは一本である。また火ばさみは二本の刃に延ばされているが、その挟み口は一つである〔forfex は先の forceps(イザヤ6:6)を受ける〕。また剣は二つの刃を持つが、それは一つの体の両側である。また二デナリオンであるが、一つの貨幣の型を打たれている。
Et scala duos scapos habet, et gradus plurimos; sed ejus ascensus est unus. Gradus autem ejus, fratres dilectissimi, si vultis scire, quid vocentur, audite.
PL 11, 433Aまた梯子は二本の支柱と非常に多くの段を持つが、その上りは一つである。さて、いとも愛する兄弟たちよ、その段が何と呼ばれるかを知りたいなら、聞け。
Conversio, audientia, intellectus, credulitas, timor, sapientia, sobrietas, mansuetudo, temperantia, castitas, pietas, charitas, fides, veritas, humilitas, gratia, honestas, verecundia, patientia, perseverantia, consummatio. Scaporum nomina duo Testamenta.
PL 11, 433A回心、聴従、理解、信受、畏れ、知恵、節制、柔和、自制、貞潔、敬虔、愛、信仰、真理、謙遜、恩寵、誠実、慎み、忍耐、堅忍、完成。二本の支柱の名は、二つの契約である。
Scala autem proprio nomine crux vocatur, quia per ipsam Dominus Jesus Christus mysteria universa conficiens et concludens, Patri et Adam reportavit, et iter ad coelum omnibus se sequentibus patefecit.
PL 11, 433Bだが梯子は、固有の名では十字架と呼ばれる。主イエス・キリストは、それによってあらゆる奥義を成し遂げて完結させ、父とアダムのもとへ持ち帰り〔Patri et Adam reportavit の目的語は示されていない。「アダムを父のもとへ連れ戻し」とも読める〕、自らに従うすべての者に天への道を開いたからである。
Liber II, Caput XIV
第II巻 第XIV章PL 11, 433BDe Juda. I. Judas tres liberos habuit, Her, Aunan, Selon (Gen. XXXVIII) . Hic mulierem, cujus nomen est Thamar, accepit uxorem majori filio suo. Qui filius cum maligne Domini ante faciem versaretur, Scriptura teste, a Deo perhibetur occisus.
PL 11, 433Bユダについて。――I. ユダには三人の子がいた。エル、アウナン〔底本は Aunan。ミーニュの脚注 (2) は、写本に拠って Onan から改めた形で、七十人訳の Αὐνάν に由来するとする。オナンのこと〕、シェラ〔底本は Selon。ミーニュの脚注 (2)(6) は、写本に拠って Sela から改めた、七十人訳に由来する形とする。シェラのこと〕である(創世記38)。彼はタマルという名の女を、長男の妻として迎えた。この子が主の面前で悪しく振る舞っていたとき、聖典の証するところでは、神に殺されたと伝えられる。
Secundo imperat, ut intret ad fratris uxorem, ac semen excitet fratris, qui ingressus semen suum fudit in terram. Quod cum Deo malignum quoque videretur, pari eum morte damnavit.
PL 11, 434A次男には、兄の妻のもとに入り、兄の子孫を起こすよう命じた。次男は入って、自分の種を地にこぼした。神にはこれもまた悪しきことと見えたので、同じ死をもって彼を断罪した。
Conjunctionem autem tertii filii apud nurum per aetatem excusat, deterritus, ne etiam ipse similiter moreretur, praecepitque mulieri, ut in domo patris suis vidua permanens, nuptias maturas exspectet. Cum res sic se haberet, ejus uxor moritur.
PL 11, 434Aだが三男を嫁に結びつけることは、年齢を理由に猶予した。自分も同じように死ぬのではないかと恐れたのである。そして女に、自らの父の家〔底本は patris suis。sui の誤りと見て取った〕で寡婦のまま留まり、成熟した縁組を待つよう命じた。事がこうなっているとき、彼の妻が死ぬ。
Qui consolatus cum ad oves tondendas pergeret suas, atque hoc Thamari nuntiaretur, quae Selon viderat maturum, ei nec tamen nupserat, vestem viduitatis exponit, aestivalia induit, semet decore componit, locoque constituit, Judas qua fuerat transiturus.
PL 11, 434B彼が慰められて、自分の羊の毛を刈りに赴こうとしたとき、これがタマルに知らされた。彼女はシェラが成人したのを見ていたのに、彼に嫁がされていなかったので、寡婦の衣を脱ぎ、夏の装いをまとい、美しく身を整え、ユダが通るはずであった場所に立った。
At ille visam mulierem fornicariam putat, quae pudoris integritatem, faciem velando, monstrabat. Interpellat eam: poscit ingressum, missurum se promittit haedum. At illa promissi expetit pignus, magis illo contenta, quam praemio.
PL 11, 435Aだが彼は、その女を見て、娼婦だと思う。彼女は顔を覆うことで、恥じらいが損なわれていないことを示していたのに。彼は声をかけ、入ることを求め、子山羊を送ると約束する。だが彼女は、約束の質を求めた。報酬よりも、むしろそれで満足したのである。
Accepitque ab eo ejus monile, annulum, virgam. Tumque negotio confecto, conceptu signata, quem verae fornicariae habent perosum ac semper vitant, viduitatis vestem rursus accepit.
PL 11, 435Aそして彼から、彼の首飾り、印章指輪、杖を受け取った。こうして事が済み、懐胎の印を宿すと――これを本物の娼婦たちは忌み嫌い、つねに避けるのだが――寡婦の衣を再び身につけた。
Interea secundum condictum haedus mittitur, fornicaria quaeritur, nullaque ibidem umquam fuisse ab incolis renuntiatur. At Thamaris nostrae cum processu temporis procedit et uterus. Mirum profecto videte mysterium. Quae celaverat faciem, non celat ventrem.
PL 11, 435Aそのあいだに、約束どおり子山羊が送られ、娼婦が捜されるが、そこにそのような者がいたことは一度もないと、住民は告げる。だが我々のタマルには、時が進むにつれて、胎も進む。まことに、驚くべき奥義を見よ。顔を隠した者が、腹を隠さない。
Defertur fornicationis rea sine labore accusatoris vidua praegnans. Irascitur socer, eam produci jubet atque incendio concremari.
PL 11, 435A寡婦は妊娠したまま、姦淫の罪を負う者として、告発者の労なしに告発される。舅は怒り、彼女を引き出して火で焼き殺すよう命じる。
At illa constanter adest, sibi quae non impudicitiae, sed futuris in se jam negotium procuraverat, dicitque ei se debere conceptum, cujus monile, anulum teneret, et virgam. Qua re cognita Judas non tantum ab ea se refrenavit; sed insuper eam et justificavit. II.
PL 11, 435Bだが彼女は毅然として立ち、自分のために、淫らさのためではなく、すでに自分のうちにあるはずのもののために、事を整えていたのであり〔sibi quae non impudicitiae, sed futuris in se jam negotium procuraverat は語の係りが定かでない。このように取った〕、自分が手にしている首飾りと指輪と杖の持ち主に、この懐胎を負っているのだ、と彼に言う。これを知ってユダは、彼女に対して自らを抑えただけでなく、さらに彼女を義とした。II.
Judas quantum intelligi datur, ex parte prophetarum, ex parte patriarcharum patrumque typus erat, qui ob justitiam Dei omnes homines filios computabant.
PL 11, 435B理解し得る限りでは、ユダは、一方では預言者たちの、他方では族長たちと父祖たちの型であった。彼らは神の義のゆえに、すべての人間を子として数えた。
Igitur Her primitivus filius, primitivus est populus, id est hemithei, omnes potentissimi, et reges, qui ferocitate virtutis ac libidinis rabie digladiantes, omnem orbem corruperant terrarum, insuper decernentes sibimet ipsis pro domibus templa, erigentes aras nomini suo, qui, quae essent habituri sepulchra, nescirent, coelum promittentes sibi, pro quorum actibus, si posset ipsa quoque erubesceret terra; postremo deos esse adversus Deum adserentes: qui sanae mentis hominibus ne hominum quidem vocabulo digni judicarentur.
PL 11, 435Bそれゆえ、初子エルは最初の民、すなわち半神たちであり、きわめて強大な者たち、そして王たちである。彼らは勇力の猛々しさと情欲の狂乱のゆえに斬り合い、全地の世界を堕落させた。さらに、自分たちのために家に代えて神殿を定め、自らの名に祭壇を建て、自分たちがどのような墓をもつことになるかを知らず、天を自らに約束した。その行いのゆえには、できるなら地そのものも赤面したであろう。最後には、神に逆らって自らが神々であると主張した。彼らは正気の人々からは、人間という呼び名にすら値しないと判断されたのである。
Pro quibus caussis a Deo non tantum sunt disperditi, sed etiam perpetuo poenali supplicio destinati. III.
PL 11, 436Aこれらの理由のゆえに、神によって滅ぼされただけでなく、永遠の刑罰の苦しみに定められた。III.
Aunan autem secundus frater, Judaicus est populus, cui praecipitur, ut semen excitet fratris, non utique illud, quod a Deo damnatum jure videbatur, sed ut reliquas nationes, quas idololatriae, de qua diximus, disseminatae venena confecerant, ad Dei cultum bonae vitae exemplis, sacraeque legis religiosis exhortationibus excitaret.
PL 11, 436A次男アウナンはユダヤの民である。彼は兄の子孫を起こすよう命じられる。それは、神から正当に断罪されたと見えるあの種ではなく、先に述べた偶像崇拝の毒がまき散らされて滅ぼしてしまったほかの諸国民を、善き生の実例と聖なる律法の敬虔な勧めとによって、神への礼拝へと呼び起こすためである。
At ille semen suum fudit in terram. Semen significat non creaturae, sed cordis. Etenim semen cordis verbum est Dei cata Lucam Domino sic dicente (est autem haec parabola): Semen est verbum Dei . . . .
PL 11, 436Aだが彼は、自らの種を地にこぼした。ここで種が意味するのは、被造物のそれではなく、心のそれである。実際、心の種とは神の言葉であり、ルカによる福音書で主がこう言っている(これはたとえである)。「種とは神の言葉である……。」
Qui autem juxta viam sunt, hi sunt, qui audiunt verbum, et venit diabolus, et tollit de corde verbum illorum, ne credentes salvi fiant (Luc. VIII, 11, 12) .
PL 11, 436B「道のかたわらにいる者とは、言葉を聞く者であり、悪魔が来て、彼らの心から言葉を取り去り、信じて救われることのないようにする」(ルカ8:11, 12)。
Terra vero hominem idolumque significat, quia et hominem Deus de terra finxit, et homo idolum de terra composuit.
PL 11, 436B地は人間と偶像を意味する。神は人間を地から形づくり、人間は偶像を地から造り上げたからである。
Semen ergo suum fudit in terram, hoc est Dei mandata neglexit, et idolis profudit: propter quod a Deo similiter etiam ipse praesentem sententiam damnationis excepit, quia sicut est detestabilis, qui cum sit homo, Deum se fingit, ita detestabilior, qui Deum colit, quem ipse disposuit.
PL 11, 436Bゆえに、自らの種を地にこぼしたとは、神の戒めを顧みず、偶像に注ぎ出したということである。そのために彼自身も、神から同じように、その場での断罪の判決を受けた。人間でありながら自らを神と偽る者が忌まわしいように、自分で据えた神を礼拝する者は、なおいっそう忌まわしいからである。
IV. Selon autem praedictorum tertius frater minor, ex Gentibus venientis novelli populi imaginem depingebat: Thamar Ecclesiae, quae ei recte nuptae non est, quia Christo veniente baptismatis spiritali unda in gremio renatus, Ecclesiae filius ejus futurus fuerat, non maritus.
PL 11, 436BIV. さて、先に挙げた者たちのうち、末の三男シェラは、諸国民から来る新しい民の像を描いていた。タマルは教会の像であり、彼女は彼に正しく嫁いだのではない。キリストが来たとき、洗礼の霊的な水によってその懐に新たに生まれる彼は、教会の子となるはずであって、夫となるのではないからである。
Judas amittit uxorem (Gen. XXVIII, 12) , id est synagogae fides moritur. Quod autem inquit, consolatus est, utique intelligitur spe Christi venientis, qui non tantum prophetis synagogae lapsu desolatis solatium praebuit, sed etiam nos omnes in aliqua constitutos angustia recreare consuevit.
PL 11, 437Aユダは妻を失う(創世記28:12〔ミーニュの引照は28:12。ユダの妻の死は創世記38章にある〕)、すなわち会堂の信仰が死ぬ。「慰められた」と言われているのは、キリストが来るという希望によると解される。彼は、会堂の没落に打ちひしがれた預言者たちに慰めを与えただけでなく、何らかの窮境にある我々すべてをも、力づけるのを常としてきた。
Ad oves suas tondendas pergit, id est ab hominibus justis bonorum operum fructus exposcit.
PL 11, 437A自分の羊の毛を刈りに行くとは、義人たちから善き業の実りを求めるということである。
Quo audito, Thamar cum esset in domo patris sui, id est in templis infamibusque spectaculorum omnium locis (pater enim omnium corrupte viventium diabolus designatur, Domino Judaeos sic increpante: Vos de diabolo patre estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis [Joan.
PL 11, 437Aこれを聞くと、タマルは、自分の父の家、すなわち神殿と、あらゆる見世物の汚名高い場所にいたが(堕落して生きる者すべての父は悪魔と名指されるからで、主はユダヤ人たちをこう叱責している。「汝らは父なる悪魔から出た者であり、汝らの父の欲望を行おうとする」)
IX, 19], vestem viduitatis deposuit, id est sordidae religionis sordidos ritus abjecit. Aestivalia induit.
PL 11, 437B(ヨハネ9:19〔ミーニュの引照は9:19であるが、引かれた句はヨハネ8:44にあたる。またミーニュは前の節で開いた丸括弧を閉じていない〕)、寡婦の衣を脱いだ、すなわち汚れた宗教の汚れた儀礼を捨てた。夏の装いをまとった。
Aestiva vestis, fratres, et munda est et exacta, cum qua facile et opus fieri possit, et tolerari ardor aestatis, idest tentationis, quam esse utique credulitatem non potest dubitari: quia hanc, qui habuerit, necesse est, ut expedite vivat et munde.
PL 11, 437B夏の衣は、兄弟たちよ、清く簡素であり、これをまとえば仕事も容易にでき、夏の暑さ、すなわち試練にも耐えられる。この衣が信仰にほかならないことは、疑い得ない。これをもつ者は、身軽に清く生きねばならないからである。
Igitur ne cognoscatur, faciem velamine obscurat necessario, quia assertor pudoris ejus nondum venerat Christus. Non cognoscitur a socero: ad Judaeos enim, non ad Gentes prophetae fuerant destinati. Fornicariam putat recte, quia deorum populo serviebat.
PL 11, 437Bだから、見知られぬよう、彼女は必然的に顔をベールで隠す。その恥じらいの守り手であるキリストが、まだ来ていなかったからである。舅には見知られない。預言者たちは、諸国民にではなく、ユダヤ人たちに遣わされていたからである。彼が娼婦と思うのは正しい。彼女は神々の民に仕えていたからである。
Cum ea convenire cupit, quia prophetiae magis Gentes, quam Judaei fuerant credituri, Domino dicente: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31) .
PL 11, 437B彼が彼女と交わりたがるのは、預言を信じるのは、ユダヤ人よりも諸国民のほうだったからである。主はこう言っている。「アーメン、我は汝らに告げる。徴税人と遊女たちは、汝らに先んじて神の国に入る」(マタイ21:31)。
Haedum ei promittit, id est, quae sit peccatori peccati merces, ostendit. Quam accipere devitavit, quia inter agnos venturo tempore, inter haedos deputatur, qui pignus Trinitatis acceperit. Denique expetisse atque accepisse describitur monile, annulum, virgam.
PL 11, 438A子山羊を彼女に約束するとは、罪人にとって罪の報いが何であるかを示すということである。彼女がそれを受け取るのを避けたのは、来るべき時に、三位一体の質を受け取った者は、子羊の中に数えられ、子山羊の中には数えられない〔底本は inter agnos venturo tempore, inter haedos deputatur で、否定語を欠く。本文が崩れているらしく、このように解した〕からである。つまり、首飾り、指輪、杖を求め、受け取ったと記されている。
Quibus ista significatio coaptatur? Monile, fratres dilectissimi, lex est, quae salutaribus monitis diversis virtutibus diversoque charismate omnium credentium non colla, sed corda decorare consuevit.
PL 11, 438Aこの象徴は何に当てはまるのか。いとも愛する兄弟たちよ、首飾りとは律法である。それは救いの戒めによって、さまざまな徳とさまざまな賜物をもって、信じる者すべての首ではなく心を飾るのを常としてきた。
Virga per lignum sacramentum passionis Domini annuntiabat, sicut evidens declarat exemplum, quod psalmorum in libro sic habetur: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
PL 11, 438A杖は木を通して、主の受難の秘義を告げていた。詩篇の書にこう記されている明白な実例が示すとおりである。「汝の杖と汝の牧杖が、我を慰めた。汝は我の目の前に、我を苦しめる者たちに対して食卓を整えた。」
Impinguasti oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum (Ps. XXII, 4, 5) . Utique, fratres, calix sanguinem, mensa corpus, oleum donum Spiritus sancti significat, virga cum baculo crucem, in qua Deus pro homine pendere dignatus est, ut in Deum, hominem quem induerat, commutaret.
PL 11, 438B「汝は我が頭に油を注ぎ、汝の酔わせる杯は、なんとすばらしいことか」(詩篇22:4, 5)。そうだ、兄弟たちよ、杯は血を、食卓は体を、油は聖なる霊の賜物を意味し、杖と牧杖は十字架を意味する。その上に神は、人間のために、あえてかかった。身にまとった人間を神へと変えるためである。
Annulus quoque signaculum fidei est, quod est Christus, cujus illustratione majestatis impressi atque signati, qua sincere viventes in custodiam nostrae salutis, per Spiritum sanctum imaginem referimus; quam tenemus.
PL 11, 438B指輪もまた、信仰の印である。それはキリストであり、その威光の輝きによって我々は刻印され、証印を押され、それによって、純粋に生きて、我々の救いを守るために、聖なる霊を通してその像を帯びる〔qua … imaginem referimus の係りは定かでない。このように取った〕。我々はそれを保っている。
Quod convenit cum ea, fidelium communionis sanctae significabat sacramentum. Thamar concepit in utero, Ecclesia corde concepit: illa semine, haec verbo. Haedus ei mittitur, tentationis videlicet signum: etenim justitiam qui sequitur, necesse est ut probetur.
PL 11, 438B彼が彼女と交わったことは、信じる者たちの聖なる交わりの秘跡を表していた。タマルは胎に宿し、教会は心に宿した。前者は種により、後者は言葉による。子山羊が彼女に送られる。すなわち試練のしるしである。義を追い求める者は、必ず試されねばならないからだ。
Denique fornicaria requisita non est inventa; quia renatus per aquam et Spiritum sanctum desinit esse, quod fuerat, et incipit esse, quod non erat.
PL 11, 439Aかくして、捜された娼婦は見つからなかった。水と聖なる霊によって新たに生まれた者は、それまでの自分であることをやめ、それまでなかったものになりはじめるからである。
Sequitur quod viduitatis vestem rursus accepit, non utique ut quae fecerat; faceret, sed ut defleret se fecisse quod fecerat; aliter etenim quis salvus esse non poterit, quamvis sit justus, nisi exomologesin faciens et praesentia sua peccata exstinguat, et futura repellat.
PL 11, 439A続いて、寡婦の衣を再び着たのは、行ったことをまた行うためではなく、行ったことを行ったと嘆くためである。そうでなければ、たとえ義人であっても、だれも救われ得ない。エクソモロゲーシス〔罪の告白〕を行って、現在の罪を消し、来るべき罪を退けるのでなければ。
Thamar arguitur, quod de fornicatione conceperit. Et Ecclesia quasi legis adultera, Judaeorum est a senioribus accusata, quod sabbatum ruperit, quod eorum traditiones abjecerit.
PL 11, 439Aタマルは、淫行によって身ごもったとして責められる。教会もまた、いわば律法の姦婦として、ユダヤ人たちの長老たちから、安息日を破り、彼らの伝承を捨てたとして告発された。
Thamar protulit monile, annulum virgam, seque liberavit sacramento numeri ab imminenti supplicio. Ecclesia ipsa veritate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti non tantum diaboli praesentes ignes exstinguit, sed etiam futuri diei judicii incendia superabit.
PL 11, 439Aタマルは首飾り、指輪、杖を差し出し、数の秘義によって、差し迫った刑罰から自らを解いた。教会は、まさにその真理によって、父と子と聖なる霊の名において、悪魔の現在の火を消すだけでなく、来るべき審判の日の火災にも打ち勝つであろう。
Illa justificata discessit, haec glorificata veri numeri incrementis, ac fidei cum Christo in aeterna saecula permanebit, per Dominum et conservatorem nostrum Jesum Christum, qui est benedictus cum Patre et Spiritu sancto ante saecula et in saeculis et in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 11, 439B彼女は義とされて去り、こちらは、真の数と信仰とが増し加わることによって栄光を受け、キリストとともに永遠の世々にとどまる。それは、我々の主にして保ち主であるイエス・キリストによる。彼は父と聖なる霊とともに、世々の前にも、世々のうちにも、世々の世々にわたって、祝福される。アーメン。
Liber II, Caput XV
第II巻 第XV章PL 11, 439BDe Job. I. Sacrae historiae, fratres dilectissimi, ad hoc nobis est tradita legenda narratio, ut majorum, si fieri potest, saltem aliqua ex parte mores imitemur, si non possumus imitari virtutes: tanta enim probitate vixerunt, ut pars felicitatis sit nosse, quid fecerint.
PL 11, 439Bヨブについて。――I. 聖なる歴史は、いとも愛する兄弟たちよ、我々に朗読すべき物語として伝えられた。それは、先人たちの徳を模倣することはできなくとも、できるなら、せめてその振る舞いを、ある部分だけでも模倣するためである。彼らはこれほどの高潔さをもって生きたので、彼らが何をしたかを知ること自体が、幸福の一部となるのである。
Igitur Job vir fuit justus et verax, ab universis concupiscentiis hujus mundi secretus, conversatione limpidus, mente limpidior, usque adeo circumspectus atque irreprehensibilis, ut Dei sit testimonio collaudatus (Job. I, 8) .
PL 11, 440Aそれゆえ、ヨブは義にして真実な人であった。この世のあらゆる欲望から離れ、振る舞いは澄み、心はさらに澄み、慎み深く、非のうちどころがなかったので、神の証言によってほめたたえられたほどであった(ヨブ1:8)。
Unde non immerito beatus beata vita fruebatur. Namque erat illi splendidissima domus, dives census; dives quoque numerus liberorum, et (quod est parentibus gratum) utriusque sexus, et invicem se amantium (Ibid. I, 3) : quorum pro numero Deo diurnas hostias offerebat (Ibid. 4 et 5) .
PL 11, 440Aそのため、幸いなる人が、幸いな生を享受したのは、当然のことであった。彼には、きわめて輝かしい家があり、豊かな財産があった。子らの数も豊かで、(親にとって喜ばしいことに)男も女もあり、互いに愛し合っていた(ヨブ1:3)。彼は、その数に応じて、日ごとの犠牲を神に捧げていた(ヨブ1:4, 5)。
Tanto autem puritatis ac fidei erat muro munitus, ut non auderet eum attentare diabolus, nisi a Deo jussus (Ib. 12) . Jam his considerate, fratres, quemadmodum saevierit incitatus, qui ferri non potest blandus. Igitur famigerabile committitur praelium.
PL 11, 440A彼は、清さと信仰というこれほどの壁に守られていたので、悪魔は、神に命じられるのでなければ、あえて彼に手を出そうとはしなかった(ヨブ1:12)。さて、兄弟たちよ、猫なで声のときでさえ耐えがたい者が、いきり立てば、いかに荒れ狂ったかを、これらのことから考えよ。こうして、名高い戦いが始められる。
Illinc diabolus horrendum totis intonans armis, ministrisque insuper suis in auxilium concitatis, terribili increpans tuba, praedonum corda face furiali succensa, impetibus crebris passim totas hominis Dei facultates invadit: subito rapina, igne, ferroque universa uno momento disperdit (v. 15 et. seq.) .
PL 11, 440B一方では、悪魔が、あらゆる武器で恐ろしく雷鳴をとどろかせ、さらに自分の手下たちを援軍にと奮い立たせ、恐ろしいラッパを鳴らして、略奪者たちの心を狂気の松明で燃え上がらせ、たび重なる襲撃で、神の人の財産のすべてに、至る所から襲いかかる。たちまち、略奪と火と剣によって、すべてを一瞬のうちに滅ぼす(ヨブ1:15以下)。
Hinc Job alta fidei radice robustus tot nuntiis lugubribus tunditur, nec movetur: sed tantum benedicit Deum facultates que suas contemnendo custodit.
PL 11, 440B他方、ヨブは、信仰の深い根によって強く、これほど多くの悲しい知らせに打たれても、動じない。ただ神をたたえ、自らの財産〔底本は facultates que。facultatesque と読む〕を軽んじることによって、かえってそれを守る。
At ubi diabolus aggressuris tantis nihil se profecisse cognoscit, omnem impietatis suae rabiem in filios ejus effundit.
PL 11, 440Bしかし悪魔は、これほどの攻撃によっても自分が何も成し遂げなかったと知ると〔aggressura は「攻撃」を言う後期の語〕、自らの不敬の怒りのすべてを、ヨブの子らの上に注ぐ。
Nam cum solito more unanimes una epularentur in domo, subito concussis toto nixu quatuor angulis ejus, in confusam molem parietibus, tectisque labentibus illam sanctissimam fratrum cohortem sepelit ante quam jugulet: taleque est commentus impietatis excidium, ut in illa unius funeris turba paternus dolor non sufficeret orbitati, cum nescit, quem primum plangat, quem priorem inveniat, cui primum justa crudi funeris solvat.
PL 11, 440Bというのも、子らがいつものように心を一つにして一つの家で宴をしていたとき、突然、その家の四隅が全力で揺さぶられ、壁は崩れて混乱した塊となり、屋根は落ちて、あの聖なる兄弟たちの一団を、殺す前に埋めたからである。悪魔は不敬による滅びをそのように企てたので、あの一つの葬いの群れの中では、父の悲しみは、子を失った悲嘆に足りなかった。誰をまず嘆き、誰を先に見つけ出し、誰に最初に、生々しい葬いの礼を果たすべきかが分からないからである。
Quo nuntio accepto Dei servus scidit vestimenta sua, non ut Deo invidiam faceret, sed ut expeditus cum hoste pugnaret. Contempsit denique in perditis facultatibus divitem: dissimulavit in amissis liberis patrem, in poena sui corporis justum.
PL 11, 441Aこの知らせを受けて、神の僕は自分の衣を裂いた。それは神に対する憎しみを招くためではなく、身軽になって敵と戦うためであった。彼はこうして、失われた財産のうちに富める者であることを軽んじ、失った子らのうちに父であることを、自らの体の苦痛のうちに義人であることを、表に出さなかった。
Namque summo capitis a vertice usque ad imos ungues pedum plaga inimici percussus, populosis ulceribus non distinctus est, sed totus unum vulnus effectus. Verum tamen in his omnibus nihil adversus Deum improbe loquitur.
PL 11, 441A実に、頭の頂から足の爪の先まで、敵の打撃を受けて、おびただしい腫れ物でまだらになったのではなく、全身がただ一つの傷となった。しかしそれでも、これらすべてのうちで、神に逆らう邪なことは何も言わない。
Non uxori illicita suadenti succumbit, non amicis insultantibus cedit; sed victor crudelitatis et impietatis in sterquilinio foetido scaturiente vermibus sedet, quasi nihil passus, sed solo Dei timore contentus.
PL 11, 441B禁じられたことを勧める妻に屈せず、嘲る友人たちに譲らない。残酷と不敬に勝って、蛆の湧き出る悪臭の糞の山に、何も苦しんでいないかのように、ただ神への畏れだけに満足して座っている。
O felix vir! qui mira patientia Deum promeruit, diabolum vicit, sanitatem recepit, facultates liberosque suos non perdidit, sed mutavit. II. Job, quantum intelligi datur, fratres carissimi, Christi imaginem praeferebat. Denique comparatio inducat veritatem.
PL 11, 441Bおお、幸いな人よ。驚くべき忍耐によって神にふさわしい者となり、悪魔に勝ち、健康を取り戻し、財産と子らを失わなかった。むしろ、それらを替えたのである。II. ヨブは、いとも親愛なる兄弟たちよ、理解しうる限りでは、キリストの像を前に示していた。では、比較によって真理を導こう。
Job justus dictus a Deo est. Ipse justitia, de cujus fonte omnes, qui beati sunt, gustant: ecce enim de ipso dictum est: Orietur vobis sol justitiae (Mat. IV, 2) . Job verax est appellatus. At est vera veritas Dominus, qui ait in Evangelio: Ego sum via et veritas.
PL 11, 441Bヨブは神によって義人と言われた。主こそ義そのものであり、その泉から、幸いな者たちはみな味わう。実に、彼について言われている。「汝らのために義の太陽が昇る」(マタイ4:2)〔底本は Mat.。この句はマラキ書4:2 にあり、Mal. の誤りであろう〕。ヨブは真実な人と呼ばれた。しかし主こそまことの真理であり、福音書で言う。「私は道であり、真理である」。
Job dives fuit. Et quid ditius Domino? cujus sunt omnes divites servi: cujus est orbis totus, omnisque natura, beatissimo David dicente: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Ps. XXII, 1) . Job diabolus ter tentavit.
PL 11, 442Aヨブは富んでいた。しかし主にまさる富者があろうか。富める者はみな主の僕であり、世界の全体とすべての自然は主のものである。いとも祝福されたダビデは言う。「地とそこに満ちるもの、世界と、そこに住むすべての者は、主のものである」(詩篇22:1)。ヨブを、悪魔は三度試みた。
Similiter Evangelista perhibente (Matth. IV, Luc. IV) , et Dominum ter est tentare conatus. Job facultates, quas habuit, amisit. Et Dominus coelestia sua bona amore nostro neglexit, pauperemque se fecit, ut nos divites faceret. Job filios furens diabolus interemit.
PL 11, 442A同様に、福音書記者の証言によれば(マタイ4、ルカ4)、主をも三度、試みようとした。ヨブは持っていた財産を失った。主もまた、我々への愛のゆえに、自らの天上の財産を顧みず、貧しくなった。我々を富ませるためである。ヨブの子らを、悪魔は狂乱して殺した。
Et Domini filios prophetas insanus populus Pharisaeus occidit. Job ulceribus maculatus est. Et Dominus sumendo carnem totius humani generis peccatorum est sordibus obsoletatus. Job uxor sua hortatur, ut peccet.
PL 11, 442Aそして主の子らである預言者たちを、狂ったファリサイ派の民は殺した。ヨブは腫れ物で汚された。主もまた、肉をまとうことによって、全人類の罪の汚れで汚された。ヨブを、その妻が、罪を犯すようにと促す。
Et Dominum, ut corruptelam seniorum sequatur, synagoga compellit. Job amici sui insultasse perhibentur. Et Domino sui sacerdotes, sui insultavere cultores. Job in sterquilinio pleno vermibus sedet.
PL 11, 442Aそして主を、長老たちの腐敗に従うようにと、会堂が迫る。ヨブの友人たちは嘲ったと言われる。主を、自らの祭司たち、自らの礼拝者たちが嘲った。ヨブは、蛆に満ちた糞の山に座る。
Dominus quoque in vero sterquilinio, id est, in hujus mundi coeno versatus est inter ebullientes diversis sceleribus ac libidinibus homines, qui veri sunt vermes. Job et sanitatem recepit, et facultatem.
PL 11, 442B主もまた、真の糞の山、すなわちこの世の泥の中で、さまざまな悪事と欲望に沸き返る人間たち——彼らがまことの蛆である——のただ中に身を置いた。ヨブは健康を取り戻し、また財産も取り戻した。
At Dominus resurgens non sanitatem tantum, sed immortalitatem in se credentibus praestitit, dominiumque totius naturae recuperavit, sicut est ipse testatus dicens: Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Matth. XI, 27; Luc. X, 2) . Job vicarios filios genuit.
PL 11, 442Bしかし主は、復活して、自分を信じる者たちに、健康だけでなく不死をも与え、全自然の支配を取り戻した。自ら証言して言うとおりである。「すべては私の父から私に委ねられた」(マタイ11:27、ルカ10:2)。ヨブは、代わりの子らを儲けた。
Dominus quoque post prophetas filios sanctos Apostolos procreavit. Job beatus quievit in pace. Dominus autem manet benedictus in aeternum ante saecula et a saeculis et in cuncta saecula saeculorum.
PL 11, 442B主もまた、預言者たちの後に、聖なる子らである使徒たちを儲けた。ヨブは幸いのうちに、平安のうちに憩った。しかし主は、永遠に、諸々の世に先立ち、諸々の世から、そして世々のすべての世にわたって、ほむべき者としてとどまる。
Liber II, Caput XVI
第II巻 第XVI章PL 11, 443ADe Susanna. Quotienscumque in hoc perverso saeculo contra laudabiles viros multiformes tenduntur insidiae, et diversis calumniarum generibus factiosae emerserint causae; quid homo pestilens excogitet, vel quid diabolus machinetur, non metuat justus, quia cum illo est Deus.
PL 11, 443Aスザンナについて。――この邪悪な世にあって、称賛すべき人々に対し、多様な罠が仕掛けられ、さまざまな種類の誹謗によって、徒党の企てた訴えが持ち上がるたびに、疫病のような人間が何を思いつこうと、悪魔が何を企もうと、義人は恐れてはならない。神が彼とともにいるからである。
Inde Susanna illustris Hebraea verae decus pudicitiae docuit feminas suae castitatis exemplo.
PL 11, 443Aそこで、輝かしいヘブライの女スザンナは、真の貞淑の誉れを、自らの貞潔の模範によって、女たちに教えた。
Stabat Susanna in judicio perditorum falsorum testium oppressa mendaciis, conscientiae tamen bonis contenta secretis, non tam rea susceptura sententiam, quam dicata Deo pro castitate fortiter moritura, et quam judicantium sententia prava dejecerat, illustris conscientiae integritas erigebat.
PL 11, 443Aスザンナは裁きの場に立っていた。邪な偽証人たちの偽りに押さえつけられながらも、良心の善き秘密に満足していた。判決を受けようとしているのは、有罪の者としてというより、貞潔のために神に捧げられ、雄々しく死のうとしている者としてである。裁く者たちの邪な判決が打ち倒したその人を、輝かしい良心の無傷さが立ち上がらせていた。
Sufficit ergo pudicitiae conscientia, testis est Deus. Non respexit castitas, quid falsi dicerent testes, aut qualiter judices circumventi damnarent, non denique qualiter diabolus infamaret, qui non potuit pudoris fundamenta subvertere.
PL 11, 443Bそれゆえ、貞淑には良心で十分であり、神が証人である。貞潔は、偽証人たちが何を偽って言うか、欺かれた裁判官たちがどのように断罪するか、さらには悪魔がどのように汚名を着せるかを、顧みなかった。悪魔は恥じらいの土台を覆すことができなかったのである。
Ibat ad supplicium non adulterum corpus, in quo extrema libido senilis exarserat, sed quod infamaverat diabolus, et quod protexerat virtus, et ornabat pudor illaesus.
PL 11, 444A刑場へ向かったのは、不貞の体ではなかった。老人たちの極度の情欲がその上に燃え上がった体、悪魔が汚名を着せたが、徳が守り、傷つかぬ恥じらいが飾っていた体であった。
Tunc in puero sancto Daniele Spiritus sanctus ingressus ait, cum illa ad supplicium duceretur: Revertimini ad judicium: falsum enim isti contestati sunt de ea (Daniel. XIII, 49) . Stupet populus, quod a supplicio ad judicium repetendum revocaretur addicta.
PL 11, 444Aそのとき、彼女が刑場へ引かれていく間に、聖なる少年ダニエルの内に聖なる霊が入って言った。「汝ら、裁きに戻れ。この者たちは、彼女について偽りを証言したのだ」(ダニエル13:49)。民は驚く。刑場から、裁きをやり直すために、宣告された女が呼び戻されたからである。
Falsos testes pavor invadit. Tremit diabolus, quod ipsius commenta nudentur. Gaudent angeli, quod oppressa veritas tandem defendatur in terris. Triumphat maritus, quod castam invenerit conjugem. Laetatur familia omnis, quod in ea nihil inveniat fama, quod feriat.
PL 11, 444A偽証人たちを恐怖が襲う。悪魔は、自らの作り事が暴かれることに震える。天使たちは、押さえつけられていた真理が、ついに地上で守られることを喜ぶ。夫は、貞潔な妻を見いだしたことに勝ち誇る。家の者はみな、噂が彼女に打つべきものを何も見いださないことを喜ぶ。
Cruciatur diabolus, quod nulla ex parte suam perfecerit voluntatem: nec adulterium enim, quod factum diffamabat exercuit nec homicidium, quod procurabat; invenit.
PL 11, 444A悪魔は、いかなる点でも自らの意志を成し遂げなかったことに苛まれる。彼が事実として中傷していた姦淫を、彼は実行しなかった。企てていた殺人も、成就しなかったのである〔nec … nec …; invenit の句は語順が乱れている。そのように解した〕。
Liber II, Caput XVII
第II巻 第XVII章PL 11, 444BDe Jona propheta. I. Humanae devotionis religiosa confessio est, de Deo hoc nosse, quod licitum est: sicut enim in simplici corde scrutanda sunt testimonia ejus, ita curiositate non sunt inquirenda secreta.
PL 11, 444B預言者ヨナについて。――I. 人間の神への献身の敬虔な告白とは、神について許されていることだけを知ることである。神の証しは素朴な心で究めるべきであるように、その秘められたことは好奇心によって探り求めてはならないからだ。
Quis enim causas naturasque coeli hujus et superiorum sciat? Quis corpoream aeris hujus, ut quidam putant, inanitatem se disserere posse mentiatur? Quis terram aqua portari, an aquam terrae gremio contineri se nosse praesumat?
PL 11, 445A実際、この天と上なるものの原因と本性を、だれが知り得ようか。この空気の、ある者たちが考えるような、物体的な空虚を論じ得るなどと、だれが偽るだろうか。地が水に支えられているのか、水が地の懐に収められているのか、それを知っているなどと、だれが思い込むだろうか。
Quis spiritus aerios, quis figuras ventorum, quis inter marinos aestus fluminum augmenta, quis denique opificium Domini Deique consilium se deprehendisse gloriabitur? cum Apostolus dicat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inenarrabilia sunt judicia ejus, et quam investigabiles viae ejus!
PL 11, 446Aだれが、空気の息を、風の姿を、海の潮の中での川の増水を、ついには主の造った業と神の計画を、把握したと誇るだろうか。使徒は言っているのに。「ああ、神の富と知恵と知識の深さよ。その裁きはなんと語り尽くせず、その道はなんと究め尽くせないことか」。
Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. II, 33, 34) ? Non enim in horum inquisitione exaestuans Propheta dicit: De profundis clamavi ad te, Domine (Ps. CXXIX, 1) ; clamat namque de profundis, id est de imis praecordiis: clamat de profundis, sed quibus septus erat moestus ac tristis, calamitatibus humanis: et clamat non voce, sed corde: non clamore, sed fide, quam scit Deum libenter audire.
PL 11, 447A「実に、主の思いを知った者があろうか」(ローマ2:33, 34〔ミーニュの引照は2:33, 34。この句はローマ11章にある〕)。預言者は、これらの探究に血道を上げて「深き所より、主よ、我は汝に叫んだ」(詩篇129:1)と言うのではない。深みから叫ぶとは、すなわち心の奥底から叫ぶのである。深みから叫ぶが、その深みとは、彼が悲しみ沈んで囲まれていた人間の災いである。そして叫ぶのは声によってではなく心によって、叫び声ではなく信仰によってであり、神がそれを喜んで聞くと知っているからである。
Hoc igitur e profundo clamans similiter Petrus impetravit a Domino, ut profundi maris lubricos sinus insubditaque humanis gressibus liquidi aequoris terga, quibus viator trepidus absorbebatur, et perambularet pariter et evaderet (Matth. XIV, 30, 31) .
PL 11, 447Aこのように深みから叫んで、ペトロも同じく主から得た。深い海の滑りやすい懐と、人間の歩みに従わぬ水の平原の背とを、旅人は怯えつつそこで呑み込まれかけていたが、そこを歩き渡り、同時に逃れることを(マタイ14:30, 31)。
Clamat de profundis et Paulus obrutus calamitatibus beatis, cum pro nomine Domini latrones in itineribus, latrones in civitatibus patitur: cum a Judaeis virgis ter caesus naufragio trino diluitur: cum insani populi furibunda tempestate lapideis imbribus feliciter grandinatur: cum in profundo maris die demoratus ac nocte, ad Deum cla, mans incolumis inde respuitur (II Cor. II) .
PL 11, 447Bパウロもまた、幸いな災いに押しつぶされて深みから叫ぶ。主の名のために、道では盗賊、町では盗賊の目に遭い、ユダヤ人たちに笞で三度打たれ、三度の難破に洗われ、狂った民の荒れ狂う嵐の中で、石の雨に幸いにも打たれ、海の深みに昼も夜もとどまり、神に叫びつつ〔底本は cla, mans。clamans の崩れと見て取った〕、無事にそこから吐き出されたときに(二コリント2〔ミーニュの引照は二コリント2。この話は11章にある〕)。
II. Jonas adaeque propheta ad Ninivitas missus a Deo est, eorum ut imminere civitati interitum nuntiaret (Jon. I) : ingentibus enim peccatorum sarcinis premebantur.
PL 11, 447BII. ヨナもまた同じく預言者であり、ニネベの人々のもとへ、彼らの町に滅びが迫っていると告げるよう、神から遣わされた(ヨナ1)。彼らは罪の巨大な荷に押しつぶされていたからである。
At ille alio deflexus itinere, navem Tarsos petiturus ascendit; cum subito compugnantium ventorum flatu violento lacessitum fremit mare, sollicitique gurgitis praeruptorum montium canis voluminibus, repugnantium littorum spumantia ora contundens, minatur per momenta naufragium: procellae crebrescentes insaniunt, horrendum sibilant funes, gemunt cedentibus velis antennae, retunsa undique iter non invenit prora.
PL 11, 447Bだが彼は別の道へそれ、タルシシュ〔底本は Tarsos〕へ行こうと船に乗る。すると突然、争い合う風の激しい吹きに挑まれた海がうなり、不安な渦が、断崖の山のような白い巨浪で、逆らう岸辺の泡立つ口を打ち砕き、刻々と難破を脅かす。嵐は頻りに荒れ狂い、索は恐ろしく鳴り、帆がたわむなか帆桁はうめき、舳先はあらゆる方向で鈍らされて、進路を見いださない。
Trepidant nautae, festinant incassum jactura vasorum navem levare ponderibus, quae prophetae pondere premebatur.
PL 11, 448A船乗りたちは慌てふためき、船は預言者の重みで押されていたのに、むなしく器財を投げ捨てて、荷の重みから船を軽くしようと急ぐ。
Tum Jonas, quem solum expetebat bona illa tempestas, sorte ductus naufragus redditur, imo a ligneo ad navigium vitale transfertur: qui, ut est dimissus in altum, ferinaeque voraginis est receptus hospitio, vigilat in ceto, qui stertebat in navi.
PL 11, 448Aそのときヨナは、あの善き嵐が求めていたのは彼ただ一人であり、くじに導かれて難破者とされ、いや、木の船から命の船へと移される。彼は深みへ投げ込まれ、獣の渦のもてなしに受け入れられると、船で鼾をかいていた者が、大魚の中で目を覚ましている。
Mira res! post naufragium, post natatile sepulcrum incolumis tertio post die Ninivitas illustrat, terribilibus oraculis salutem civitati credulae praestaturus. III.
PL 11, 448A不思議なことだ。難破の後、泳ぐ墓の後、三日目に無事にニネベの人々を照らし、恐るべき託宣によって、信じやすい町に救いをもたらそうとする。III.
Quantum datur intelligi, fratres, navis typus est synagogae: ejus proretam sacerdotale corpus accipimus, nautas scribas et pharisaeos, jacturam vasorum repudiationem prophetarum omniumque sanctorum, quos synagoga pulsos Judaei in damna salutis suae indignis caedibus mactaverunt.
PL 11, 448A理解し得る限り、兄弟たちよ、船は会堂の型である。その船首の見張りを我々は祭司の団体と受け取り、船乗りたちを律法学者とファリサイ派の人々、器財の投棄を、預言者たちとすべての聖徒たちの拒絶と受け取る。会堂は彼らを追い出し、ユダヤ人たちは、自らの救いを損なうほど、不当な殺害で彼らを屠った。
Venti saevientes diversi sunt reges, qui Judaeam lugubri clangore tubarum armorumque fragore terribili, instantibus undique praeliorum procellis, miserabiliter per totum orbem dispersere terrarum.
PL 11, 448B荒れ狂う風はさまざまな王たちである。彼らは、悲痛なラッパの響きと恐ろしい武器の轟きをもって、四方から戦の嵐が迫るなか、ユダヤを哀れにも全世界に散らした。
Jonas in navi dormiens sacramenti Dominici imaginem praeferebat, etenim significabat navis materia crucem, somnus vero passionem. Mare autem mundus est iste tumidus: fluctus ejus Judaeorum populos et Gentes accipimus, qui adversus Deum inaniter fremuerunt.
PL 11, 448B船の中で眠るヨナは、主の秘義の像を示していた。船の材は十字架を、眠りは受難を意味するからである。海とは、この膨れ上がった世界であり、その波を我々は、ユダヤ人たちの民と諸国民と受け取る。彼らは神に逆らって、むなしく騒いだ。
Sors Jonam praecipitandum prodidit, prophetia passurum Dominum praedicavit, utrosque volentes, illum conditione, Dominum pietate.
PL 11, 448Bくじはヨナが投げ込まれるべき者であることを示し、預言は主が受難することを告げた。どちらも自らの意志による。ヨナは自らの境遇によって、主は慈しみによって。
Cetum esse non dubitatur infernum: sicut enim Jonas tribus diebus et tribus noctibus fuit in ventre ceti, evomitusque Ninives se intulit civitati; ita Dominus postridie ab inferno resurgens, se civitati Jerusalem intulit ante quam coelo.
PL 11, 448C大魚が冥界であることは疑われない。ヨナが三日三晩大魚の腹の中にあり、吐き出されてニネベの町に入ったように、主も翌日、冥界からよみがえり、天に入るより前に、エルサレムの町に入った。
At vero Ninive imaginem portat Ecclesiae, in qua Gentium jam inde noster populus morabatur, quae non incassum a Deo magna civitas dicta est; erat enim futurum, ut omnium nationum in Christo credentibus populis, totus orbis Deo una civitas redderetur.
PL 11, 449Aさて、ニネベは教会の像を帯びている。そこには、すでにそのときから、諸国民からの我々の民が住んでいた。ニネベが神から「大いなる町」と呼ばれたのは、むなしいことではない。やがて、あらゆる国民のうちキリストを信じる民によって、全世界が神に一つの町として返されることになっていたからである。
Denique comparationem salutaria gesta confirmant, quae et in nobis manent. Ut est, fratres, Ninivitis nuntiatus interitus, credunt et timent; et quanto sciunt Dominum non esse mendacem, tanto propensius ejus de pietate praesumunt, statimque actus veteris vitae damnantes, pro salute redimenda non solito more ad stupida simulacra concurrunt, non aris foetentibus funestos excitant ignes, non thura cremant, non merum profundunt, nec pecudum inexspectata morte rapti jecoris spirantis consulunt fibras, nec per varios avium volatus conjecturis inanibus statum plumeae salutis inquirunt; sed a suo corde remedium salutare deposcunt, spiritumque suum tota humilitate contribulatum ambitiose sacrificant: sicque legitime celebrata poenitentia, Deum sibi propitium reddiderunt.
PL 11, 449A結局、この比較を、救いをもたらす出来事が確証し、それは我々のうちにも残っている。兄弟たちよ、ニネベの人々に滅びが告げられると、彼らは信じて恐れる。そして、主が偽りを言わないと知るほど、いっそうその慈しみに信頼し、ただちに旧い生の行いを断罪して、救いを買い戻すために、いつものやり方で愚かな偶像に駆けつけることはしない。悪臭を放つ祭壇に不吉な火を起こさず、乳香を焚かず、生の酒を注がず、家畜が思いがけない死で奪われたとき、その息づく肝臓の繊維に伺いを立てることもせず、鳥のさまざまな飛び方によって、むなしい憶測で、羽毛の救いのありさまを探ることもしない。そうではなく、自らの心から救いの治療を求め、全き謙遜によって打ち砕かれた自らの霊を、熱心に犠牲として捧げる。こうして、正しく営まれた悔い改めによって、神を自らに宥和させたのである。
Quod et nos fecimus, et facere plerumque debemus, ut et praesentis temporis tentationes et futuri judicii evadere poenas mereamur per Christum Dominum nostrum.
PL 11, 450Aこれを我々も行ったし、これからもたびたび行わねばならない。現在の時の試練を逃れ、来るべき審判の刑罰をも逃れるに値するようになるためである。我々の主キリストによって。
Liber II, Caput XVIII
第II巻 第XVIII章PL 11, 450ADe natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae. I. Dum beati Arcadii martyris gesta annalibus triumphanda mandamus, in agonem immortalis laudis Christianus semper ardor animatur.
PL 11, 450A聖アルカディウスの記念日について。彼の記念日は、マウレタニアのカエサレアの都市における、一月のイドゥスの前日〔十二日〕である。――I. 我々が、幸いなる殉教者アルカディウスの事績を、勝利として記録に託すとき、キリスト教徒の熱情はつねに、不滅の称賛を賭けた闘いへと奮い立たされる。
Erit geminum de religiositate commercium, cum ad coeleste praemium populus accenditur, et de martyris meritis non siletur.
PL 11, 451A民が天の報いへと燃え立たされ、殉教者の功績について沈黙されないとき、信心には二重の益が生じるだろう。
Sed quis illustris martyrii palmiferam trophaeis coronam competenti valeat sermone disserere, cum in uno corpore tot martyria videantur esse, quot membra?
PL 11, 451Aだが、輝かしい殉教の、戦勝の記念に彩られた棕櫚の冠を、誰がふさわしい言葉で論じつくせようか。一つの体に、肢体の数だけの殉教があると見えるのに。
Armaverat diabolus satellites suos in Domini populum veterani odii adsertor antiquus, et totam familiam Domini impastae feritatis grassatione turbabat.
PL 11, 451A悪魔は、古くからの憎しみを支える古き擁護者として、自らの手先たちを主の民に向けて武装させ、飽くことなき野蛮の跳梁によって、主の家の全体を騒がせていた。
Indixerat in homine Deo bellum, et infaustae superstitionis busto in nefas conscium toto mundo funereum refecerat rogum. Scatebat per tecta culminum publicum scelus, nec fuerat locus in quo non erat pro religione sacrilegium.
PL 11, 451A彼は、人において神に戦いを宣言し、不吉な迷信の墓によって、罪悪を自覚する全世界のために、葬送の薪の山を造り直していた〔infaustae superstitionis busto in nefas conscium toto mundo の係りが定かでない。直訳に近く訳した〕。屋根という屋根を通して公の罪が湧き出し、宗教の名のもとに瀆聖がなされていない場所はなかった。
Cogebatur Christi populus vanis superstitionibus interesse, atque in cultum nefandi ritus nunc aut libamina inceste profundere, aut ornatas sertis victimas trahere, aut gravia nidoribus thura succendere, aut inter fumidos ignes pallenti arvina, funesto sanguine prolitare, ut inclyti administratione ministerii Christianis mentibus Deus possit expelli.
PL 11, 451Aキリストの民は、空しい迷信に加わるよう強いられた。忌まわしい儀礼の礼拝のため、あるいは灌奠を汚れた仕方で注ぎ、あるいは花冠で飾られた犠牲獣を引き、あるいは匂いの重い乳香に火をつけ、あるいは煙る火のなかで青白い脂と不吉な血をもって供えものを捧げさせられた。名高い務めを執り行わせることで、キリスト教徒の心から神を追い出せるようにするためである。
II. Sed dum bellum duri certaminis geritur, et familia Domini coelo spectante probatur, Arcadius beatissimus martyr hujus inopinati sacrilegii horrore percussus, paululum distulit pugnam, jam debitus ad coronam.
PL 11, 452AII. だが、苛烈な争いの戦いが行われ、主の家が天の見守るなかで試されていたとき、いとも幸いなる殉教者アルカディウスは、この思いがけない瀆聖の恐ろしさに打たれ、すでに冠へと定められていながら、しばし戦いを延ばした。
Nam postquam turbari urbem funesta conventione cognovit, ac singulos quosque ad funestum illud spectaculum trahi; contemptis universis facultatibus suis, amputatis radicibus saeculi, delitescens secessionis se commendavit umbraculo, utrumque Christiano explicans voto, ut et non longius videretur a praelio et secedendo Evangelicae jussionis (Matth. X, 23) animaretur exemplo.
PL 11, 452Aというのは、都市が不吉な集会によって騒がされ、人々が一人ひとり、あの不吉な見世物へ引きずられていくと知ったのち、自らの財産をすべて顧みず、世の根を断ち切って、身を隠し、隠遁の陰に身を託したからである。キリスト教徒としての願いによって、二つのことを果たしたのである。戦いから遠く離れては見えぬこと、そして退くことで、福音の命令(マタイ10:23)の手本に励まされることである。
Ecce in ejus hospitium velut in hostilem praedam grassantium satellitum praeceps irruit manus: festinat Dei famulum posse deprehendi, quem beati propinquus martyris, qui in ejus forte degebat habitaculo, absentem esse assiduis vocibus inclamabat.
PL 11, 452B見よ、彼の宿へ、あたかも敵の獲物へのように、暴れ回る手先たちの一団が真っ逆さまに押し入る。神の僕を捕えられるよう急ぐ。だが、幸いな殉教者の親族、たまたま彼の住まいに暮らしていた者が、彼は不在であると、絶えず声を上げて叫んでいた。
Hunc vero profitentem ad nefandam custodiam noxiae mentis mancipes rapuerunt, quem oblatum sibi jubet crudelissimus rector acri observatione detineri.
PL 11, 453Aこの者を、〔不在だと〕申し立てていたのに、害意ある心の下手人どもは忌まわしい牢へ引き立てた。差し出された彼を、いとも残酷な統治者は、厳しい監視のもとに留めよと命じる〔profitentem の目的語は定かでない。「不在だと」を補ったが、キリスト教徒であることを公言した、とも読める〕。
Ad futurae gloriae testimonium tale beatus Arcadius debiti martyrii quodam modo sequestraverat pignus, in quo nec Christum relinqueret, nec propinquum.
PL 11, 453A来たるべき栄光の証のために、幸いなるアルカディウスは、そのような、負うべき殉教の担保〔捕えられた親族を指すらしい〕を、いわば寄託しておいたのであり、そのことによってキリストも親族も見捨てないようにしたのである。
Statim beatus martyr se latere non passus est; se ultro offerens judici, moram suam voluntarie praejudiciis excusavit.
PL 11, 453A直ちに、幸いな殉教者は、自らが隠れていることに耐えなかった。自ら進んで裁判官に身を差し出し、自分の遅れを、自発的に〔先んじた〕判断によって弁明した〔praejudiciis excusavit は直訳に近い。意味は定かでない〕。
Cuicum provinciae rector pristinae ejus fugae veniam sub pactione promitteret, si se vel sero nefandis superstitionibus miscuisset, talibus in eum sanctissimus martyr vocibus exsiliit: Quid, inquit, vanissime omnium judicum? putasne aut de lucis istius incongruis usuris, aut de praeproperae mortis subitis damnis familiam Dei posse terreri, cum sciamus Apostolica fide esse perscriptum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum?
PL 11, 453Aそこへ属州の統治者が、彼の以前の逃亡に対する赦しを、条件つきで約束した。たとえ遅くとも忌まわしい迷信に加わるならば、というのである〔底本は Cuicum。Cui cum と読む〕。これに対し最も聖なる殉教者は、次のような言葉で彼に跳びかかった。「何だ、と彼は言った、あらゆる裁判官のうち最も空虚な者よ。この光の不似合いな享受をめぐって、あるいは早すぎる死の突然の損失をめぐって、神の家が恐れさせられうると思うのか。我々は、使徒の信仰において書かれていることを知っているのに。『私にとって生きることはキリストであり、死ぬことは益である』」。
Excogita, quibus potes suppliciis, tormenta graviora: majoribus te furoris stimulis accende: quamvis cruciatus exerce molem, nos ideo non potes superare. III.
PL 11, 453B「考え出せ、汝にできる刑罰のうち、より重い拷問を。より大きな怒りの刺激で自らを燃え立たせよ。苦痛のどれほどの重圧を加えようとも、汝はそれゆえに我々に勝つことはできない」。III.
Statim judex viperei veneni felle commotus, jubet non usitata animadversione poenarum, nec usuali in reos lege carnifices in martyris membra saevire.
PL 11, 453B直ちに裁判官は、蝮の毒の胆汁に駆られ、通常でない刑罰の処罰をもって、また被告に対する通常の法によらず、処刑人たちが殉教者の肢体に荒れ狂うよう命じる。
Viluerunt ungulae, inutiles ictus visi sunt plumbatarum, stetit contemptus equuleus, crebri fustium imbres majoris poenae contemplatione neglecti sunt. Excogitatur novum stupendumque supplicium, quo se in homine vincere crederet Deum.
PL 11, 453B鉤爪は値打ちを失い、鉛つきの鞭の打撃は役に立たぬと見え、拷問台は軽んじられて動かず、棍棒の頻繁な雨は、より大きな刑罰を思い描くうちに顧みられなくなった。新しい、驚くべき刑罰が考え出される。それによって彼は、人のうちに神を打ち負かすと信じたのである。
Incidantur, ait, ab articulis manus, a cruribus pedes; vivum se cadaver inspiciat. Cui beatus Arcadius ait: O insane hominum! fraudavit te furor tuus: adhuc erat in victima Domini, quod possis offerre.
PL 11, 454A「関節から手を、脛から足を切り落とせ」と彼は言う。「生きた屍である自分を見るがよい」。これに幸いなるアルカディウスは言った。「ああ、人々のうち最も狂った者よ。汝の怒りが汝を欺いた。主の犠牲獣のうちには、まだ汝が捧げうるものが残っていた」。
Amputandam linguam mandare nescisti, quae in colluctatione martyrii prior solet Domino confiteri. Ductus est tandem beatus Arcadius ad exoptatum justis orationibus locum, et intuens coelum stetit Deo spectante securus.
PL 11, 454A「舌を切り落とせと命じることを、汝は知らなかった。それは殉教の格闘において、まず主を告白するものであるのに」。ついに幸いなるアルカディウスは、正しい者たちの祈りが望んだ場所へ引かれ、天を見つめて、神が見守るなか、恐れることなく立った。
Paraverat extensa futuris ictibus colla: nudaverat gladiis venientibus jugulum: putaverat se feralem judicis amentiam citae mortis sorte satiare; dum subito manus jubetur extendere, ac super cespitem nudus projectus in faciem, pedum extrema nudare.
PL 11, 454A彼は、これから来る打撃に向けて首を伸ばして備え、来る剣に喉をあらわにしていた。素早い死という定めによって、裁判官の凶暴な狂気を満たせると考えていたのである。そのとき突然、手を伸ばすよう命じられ、芝草の上に裸で顔を伏せて投げ出され、足の先をあらわにするよう命じられる。
Ecce inter ipsa supplicia vacare non sinitur, sed orationis instar per carnificis tormenta meditatur. Erexerat securem percussor insanus, et signans oculis vulneribus lineam, feralis ictus assidua contemplatione vibrabat.
PL 11, 454B見よ、刑罰のさなかにあっても、彼は暇を許されず、祈りのように、処刑人の拷問を通して黙想する。狂った打ち手は斧を振り上げ、目で傷の線を定めながら、凶暴な一撃を、絶えざる見極めのなかで振りかざしていた。
Haeserant confessionis suae glutino intrepidae martyris manus: nec salientes digiti futurae mortis exitio palpitabant. Tanta fuit in martyris devotione constantia, ut omni corpore paratus veniret ad gloriam. IV.
PL 11, 454B恐れを知らぬ殉教者の手は、自らの告白という膠で貼りついていた。跳ねる指も、来たるべき死の終わりを前に震えはしなかった。殉教者の献身にはこれほどの不動があり、全身をもって備えて栄光へ向かったのである。IV.
Mox itaque ut devotum corpus carnifex vidit, statim cadentis securis ictus nervorum connexa dissolvit, et cunctas compage discussa juncturas corporis rupit. Exsilierunt exsectae manus, et venarum in se paululum stupore rursus in se rivus sanguinis ruens.
PL 11, 454Bそこで処刑人が、献身した体を見るや否や、落ちる斧の一撃はたちまち腱の結びつきを解き、継ぎ目が砕かれて、体のすべての関節を断った。切り離された手は跳ね、血管がしばし自らのうちで麻痺したのち、再び血の流れが自らのうちへ殺到した〔最後の句は語順が崩れているらしく、直訳に近く訳した〕。
Dehinc poplitibus surisque porrectis, a germana conjunctione naturae gladio saevi latronis plantarum limes inciditur, et obsequio pedum corpus martyris viduatur.
PL 11, 455Aそれから膝と脛が伸ばされると、本性による兄弟のような結合から、残酷な強盗の剣によって足裏の境が断たれ、殉教者の体は足の働きを奪われる。
Numerent martyria, qui possunt numerare supplicia; et in uno corpore quantum diabolus publicatus est furere, tantum agnoscatur Dominus triumphasse.
PL 11, 455A刑罰を数えうる者は、殉教を数えるがよい。一つの体において、悪魔があらわにされて荒れ狂ったのと同じだけ、主が勝利したと認められるがよい。
Sed durat inter haec martyris spiritus, et morarum numerositate servatus perstat vivus, parte sui corporis jam sepultus. O dignus gloriosi exitus finis! Adscensurus altitudinem coeli, corporis sui impedimenta praemittit, et exsequiis funeris sui ipse praecedit.
PL 11, 455Aだが、これらのさなかにも殉教者の霊は持ちこたえ、引き延ばしの多さによって保たれて生き続け、体の一部はすでに葬られている。ああ、栄光ある最期にふさわしい終わりよ。天の高みへ昇ろうとして、自らの体の妨げを先に送り、自らの葬儀の列にみずから先立つ。
Cui haec est comparanda confessio? Machabaeorum est jungenda numero: Eleazari est adaequanda proposito, comparanda consilio. Arcadius beatissimus martyr adhuc demoratur in saeculo, et jam martyr recitatur in coelo.
PL 11, 455Aこの告白は、誰に比べられようか。マカバイ〔の殉教者〕たちの数に加えられるべきであり、エレアザルの志に等しく、その決意に比べられるべきである。いとも幸いなる殉教者アルカディウスは、なお世にとどまっているのに、すでに天で殉教者として読み上げられている。
Liber II, Caput XIX
第II巻 第XIX章PL 11, 455BIn illud Geneseos: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nihil est, fratres dilectissimi, ante omnia homini timenti Deum tam necessarium atque conveniens, quam ut se ipsum noverit: etenim genus insaniae est, eum rationem secreti naturae disquirere, qui vitae suae non possit reddere; non enim ullo pacto potest humanis opinationibus substantia naturae comprehendi, quam nemo novit, nisi ipse solus, qui fecit.
PL 11, 455B創世記の「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」という箇所について。――いとも愛する兄弟たちよ、神を畏れる人にとって、何にも先んじて、自分自身を知ること以上に必要でふさわしいことはない。自らの生を説明できない者が、自然の秘密の理を探り求めるのは、一種の狂気だからである。自然の実体は、人間の思いなしによってはとうてい把握されえない。それを知る者は、造った者自身のほかには誰もいないのだから。
Itaque, quod specialiter ad nostras pertinet partes, videamus, quid sit, quod Deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 11, 456Aそれゆえ、とくに我々の側に関わることとして、神が「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」と言うのは何のことかを見ることにしよう。
Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 26, 27) ; et alio loco dicat: Ego sum, qui sum, et non demutor (Malac. III, 6) .
PL 11, 456Aそして「神は人を、神の像に、神に似せて造った」(創世記1:26,27)と言う。ところが別の箇所では、「我はある、というものである。我は変わらない」(マラキ3:6)と言っている〔「我はある、というものである」は出エジプト記3:14 の語で、「我は変わらない」がマラキ3:6 に当たる。引照はミーニュの刷るまま写した〕。
Cum hoc ita sit, homo quemadmodum Dei imaginem portat? cujus vultus passibilis, omni conversioni subjectus, momentis omnibus demutatur labore, aetate, languore, ira, gaudio, tristitudine, totque induit vultus, quot animi fuerint motus; nullusque prorsus dies, quo jugiter sibi similis esse videatur.
PL 11, 456Aそうであるならば、人はどのようにして神の像を担っているのか。人の顔は苦しみを受けうるもので、あらゆる変化に服し、労苦によっても、年齢によっても、衰弱によっても、怒りによっても、喜びによっても、悲しみによっても、あらゆる瞬間に変わる。心の動きの数だけ顔をまとい、いつまでも自分自身に似ていると見える日は、まったく一日もない。
Cum haec aliter non sint, ergone Dei imaginem non habemus? Habemus plane, et quidem manifestam ex eo ipso, quod non est nobis portantibus nota. Incomprehensibilis enim Dei imago invisibilis sit necesse est. Denique oculis non est subjecta carnalibus.
PL 11, 456Aこれがそうでしかありえないのなら、では我々は神の像をもたないのか。いや、たしかにもっている。しかも、我々がそれを担いながら、それが我々に知られていないという、まさにそのことによって、明らかにもっている。把握されえない神の像は、見えないものでなければならないからである。ゆえに、それは肉の目には服していない。
Nam neque cum ingreditur corpus nostrum, neque cum de corpore egreditur, a quoquam deprehendi potest; tantumque potestatis habet, ut, cum sui domicilii septo teneatur, tamen quidquid voluerit, omnibus momentis illustret.
PL 11, 456Bそれは我々の体に入るときも、体から出るときも、誰にも捉えられえない。しかもそれは、自らの住まいの囲いに閉じ込められていながら、望むものは何でも、あらゆる瞬間に照らし出すほどの力をもっている。
Non ergo carnale hoc domicilium imaginem Dei debemus accipere, sed coelestis hominis spiritalem, quam in se credentibus Dominus aetherea nativitate renovatis plenitudinis suae pio de fonte largitur per Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 11, 456Bゆえに、神の像として受け取るべきは、この肉の住まいではなく、天の人の霊的な像である。主はこれを、自らを信じる者たち、すなわち天上の誕生によって新たにされた者たちに、自らの充満の慈しみ深い泉から、我々の主イエス・キリストを通して与えるのである。
Liber II, Caput XX
第II巻 第XX章PL 11, 456BIn eumdem locum Geneseos. In quo paucis additis, quibusdam mutatis, continentur ea quae in superiore.
PL 11, 456B創世記の同じ箇所について。――ここには、わずかな追加と若干の変更を除き、前の講話に含まれる事柄が収められている。
Nihil est, fratres dilectissimi, ante omnia homini nato tam necessarium atque conveniens, quam ut se ipsum noverit: etenim genus insaniae est, eum rationem secreti naturae disquirere, qui vitae suae non possit reddere: non enim elementa pulchrius aut verius verbis humanis adseri possunt, quam a Deo facta sunt, vel videntur.
PL 11, 457Aいとも愛する兄弟たちよ、生まれた人間にとって、何よりも先に、自分自身を知ること以上に必要でふさわしいことはない。自らの生について説明できない者が、自然の秘密の道理を探り求めるのは、一種の狂気だからである。実際、諸元素は、神によって造られたとおり、あるいは見えるとおり以上に、美しく真実に、人間の言葉で言い表されることはできない。
Itaque quod ad nos pertinet, videamus, quid sit, quod Deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 11, 457Aそれゆえ、我々に関わることとして、神が言う「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」とは何かを見よう。
Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 26) ; et alio loco dicat: Ego sum, qui sum; et non demutor (Malac. III, v. 6) .
PL 11, 457Aさらに、「神は人を、神の像に、神に似せて造った」(創世記1:26)と言い、別の箇所では「我はある、というものである。我は変えられることがない」(マラキ3:6)と言っている〔「dicat」は「dicit」の誤りと取った。「我はある、というものである」は出エジプト記3:14 の語で、「我は変えられることがない」がマラキ3:6 に当たる。引照はミーニュの刷るまま写した〕。
Cum hoc ita sit, homo quemadmodum Dei imaginem portat? cujus vultus omni conversioni subjectus momentis omnibus immutatur labore, aetate, languore, gaudio, tristitudine: nunc macie deformis, nunc enormi pinguedine: usque adeo incertus, ut idem in duobus per orbem totum non possit inveniri terrarum.
PL 11, 457Bそうであるならば、人はどのようにして神の像を担うのか。人の顔はあらゆる変化に服し、労苦によっても、年齢によっても、衰弱によっても、喜びによっても、悲しみによっても、あらゆる瞬間に変わる。ある時はやせ衰えて醜く、ある時は途方もない肥満で醜い。しかも定まらぬこと甚だしく、全世界を探しても、同じ顔が二人の人に見つかることはありえない。
Igitur in Deum cum haec non incidant, Dei imaginem non habemus? Absit fratres. Habemus plane, et quidem manifestam ex eo ipso, quod non est portantibus nota: incomprehensibilis enim Dei imago invisibilis sit necesse est.
PL 11, 457Bでは、これらのことが神には起こらない以上、我々は神の像を持たないのか。決してそうではない、兄弟たちよ。我々は確かに持っている。しかも、それを担う者に知られていないというまさにその点から、明らかである。把握され得ない神の像は、見えないものでなければならないからである。
Denique oculis non est subjecta mortalibus; nam neque cum ingreditur corpus, neque cum de corpore egreditur, a quoquam conspicari potest: tantumque potestatis habet, ut cum sui domicilii septo teneatur, tamen quidquid voluerit, omnibus momentis illustret.
PL 11, 457B実際、それは死すべき者の目には映らない。〔その像が〕体に入るときも、体から出てゆくときも、誰にも見ることができない。しかもそれは大きな力を持ち、自らの住まいの囲いに閉じ込められていながら、望むものはすべて、いかなる瞬間にも照らし出す。
Non ergo carnale hoc indumentum imaginem Dei debemus accipere, sed coelestis hominis spiritalem, quam nobis plenitudinis suae pio de fonte largitur.
PL 11, 458Aしたがって、我々が神の像として受け取るべきは、この肉の衣ではなく、天の人の霊的な像であり、天の人はそれを、自らの充満の慈しみ深い泉から、我々に惜しみなく与える。
Quam rationem Paulus evidenter prodidit dicens: Quemadmodum portavimus imaginem ejus, qui de limo est, portemus et ejus imaginem, qui de coelo est: quam qui sancte portaverint, sicut Apostoli omnesque justi, non tantum imaginem, sed ipsum Deum quoque portabunt, sicut et scriptum est: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. XV, 49) .
PL 11, 458Aパウロはこの道理を、はっきりと示した。「我々が土から出た者の像を担ったように、天から出た者の像をも担おう」と言うのである。使徒たちやすべての義人のように、この像を聖なる仕方で担う者たちは、像だけでなく神自身をも担うことになる。それはまた、こう書かれているとおりである。「汝らは神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住む」(一コリント15:49)〔この引照は前の「我々が土から出た者の像を…」の句のもの。「汝らは神の神殿…」は一コリント3:16 に当たる〕。
Liber II, Caput XXI
第II巻 第XXI章PL 11, 458ADe Psalmo centesimo. I. Negligentes legis sacrae cultores saepe magno implicantur errore, cum aut dicta non pro locis intelligunt, aut dictorum minime rationes inquirunt.
PL 11, 458A第百詩篇について。――I. 聖なる律法を奉じる者たちのうち、不注意な者は、しばしば大きな誤りに絡め取られる。語られた言葉をその箇所に従って理解しないか、語られた言葉の理由をほとんど尋ねないからである。
Igitur in praesenti psalmo Propheta cum dicat: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Ps. C, v. 1) , quomodo Dominus in Evangelio dicit: Qui credit in me, non judicabitur; qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. XXXI, 8) ?
PL 11, 458Bさて、この詩篇で預言者は「主よ、慈しみと裁きを、私は汝に歌おう」と言う(詩篇100:1)。ところが、主は福音書でこう言う。「私を信じる者は裁かれない。信じない者は、すでに裁かれている」(ヨハネ31:8〔ミーニュの番号。この句はヨハネ3:18に当たる〕)。これはどういうことか。
Hoc dicendo eximit judicio fideles, non admisit ad judicium infideles. At si utraeque partes judicio vacant, quomodo unicuique merces pro suo actu reddetur? sine causa etenim laborare videbitur justus, nisi recipiat secundum facta sua, quae gessit, injustus.
PL 11, 458Bこれを言うことで、主は信じる者を裁きから除き、信じない者を裁きに入れなかった。だが、もし双方とも裁きを免れるなら、各人にその行いに応じた報いは、どのように返されるのか。不義の者が自らなした行いに応じて受けないのなら、義なる者は、理由もなく労苦したように見えるだろう。
Non ergo sic accipiendum est, quemadmodum ab imprudentibus aestimatur. Caeterum Domini dictum quo sit pondere, quave ratione prolatum, explanat proprietas ipsa verborum: Qui credit, inquit, in me, non judicabitur (Joan. III, 18) .
PL 11, 458Bそれゆえ、思慮のない者たちが思うように受け取ってはならない。むしろ、主の言葉がどれほどの重みを持ち、どのような理由で語られたかは、言葉そのものの固有の意味が明らかにしている。主はこう言う。「私を信じる者は裁かれない」(ヨハネ3:18)。
Recte: quid enim necesse est judicare credentem? judicium enim ex ambiguis rebus exsistit, adempta ambiguitate, judicii non desideratur examen.
PL 11, 459Aそのとおりである。信じる者を裁く必要がどこにあるのか。裁きは、曖昧な事柄から生じるのであって、曖昧さが除かれれば、裁きの吟味は求められない。
Ex quo nec infideles necesse est judicari, quia jam sua sunt incredulitate damnati; ex hac enim vita quis secum aut coronam portat, aut poenam?
PL 11, 459A同じ理由で、信じない者たちも裁かれる必要はない。すでに自らの不信によって罪に定められているからである。この生から、誰が、冠か罰かを自分とともに携えて行くのか。
Quam rationem David in psalmo primo his verbis expressit: Non resurgunt, inquit, impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum (Ps. I, 5) .
PL 11, 459Aこの理由を、ダビデは第一詩篇で次の言葉で言い表した。「不敬な者たちは、裁きの場でよみがえらず、罪人たちは、義なる者たちの評議の席によみがえらない」(詩篇1:5)。
Gradatim pro meritis, quasi cum quibusdam elogiis, paucissimis verbis totius humani generis judicium designavit: etenim quantum interest inter impium et peccatorem, tantum interest inter peccatorem et justum.
PL 11, 459Aダビデは功に応じて段階を踏み、いわば幾つかの銘をもって、ごく少ない言葉で全人類の裁きを示した。不敬な者と罪人のあいだに隔たりがあるように、罪人と義なる者のあいだにも隔たりがある。
Denique etiam ipse impiis judicium, quia jam sua impietate praejudicati sunt, non derelinquit: neque peccatores, qui judicandi sunt, justorum, qui non judicabuntur, dignos esse consilio existimavit. II.
PL 11, 459Bダビデはまた、不敬な者たちには、自らの不敬によってすでにあらかじめ裁かれているので、裁きを残さなかった。裁かれるべき罪人たちが、裁かれない義なる者たちの評議にふさわしいとも考えなかった。II.
Nunc scire debemus (quoniam justi vitae perpetuae, impii aeterno sunt destinati supplicio, nullaque eos cognitio exspectat ulterius) quinam sint isti, quibus est judicium praeparatum: et a quo scire debemus, nisi ab ipso Domino, qui suum dictum prosequitur dicens: Hoc est autem judicium, quia lux venit in hunc mundum, et dilexerunt homines tenebras magis, quam lucem (Jo. III, 19) ?
PL 11, 460Aいま我々は、義なる者は永遠の生命に、不敬な者は永遠の刑罰に定められており、それ以上の審理は彼らを待っていないのだから、裁きが備えられているのは誰なのかを知らねばならない。そして、それを誰から知るべきか。主自身からでなければならない。主は自らの言葉を続けて言う。「裁きとは、こうである。光がこの世に来たのに、人々は光よりも闇を愛した」(ヨハネ3:19)。
Ambiguos utique Christianos designavit, ac lubricos, qui inter pios impiosque sint medii, nullam partem tenentes ad plenum, cum utramque tenere non desinunt. Fideles non sunt, quia habent aliquid infidelitatis insertum.
PL 11, 460A主は、確かに、曖昧なキリスト教徒、不安定なキリスト教徒を指した。敬虔な者と不敬な者の中間にいて、どちらの側も全うせず、しかも両方の側を保つのをやめない者たちである。彼らは信ずる者ではない。何か不信が植え付けられているからである。
Infideles non sunt, quia habent imaginem fidei, professione Deo, factis saeculo servientes. Volunt nosse legem, nolunt ejus praecepta servare. Signum salutare venerantur, et tamen a mysteriis daemonum non recedunt.
PL 11, 460A彼らは信じない者でもない。信仰の外観を持っているからである。言葉では神に仕え、行いでは世に仕えている。律法を知りたがるが、その戒めを守りたがらない。救いのしるしを敬うが、それでも悪霊の秘儀から離れない。
Multos namque Dei metus in Ecclesia continet, sed tamen eos mundana voluptas ad se trahit. Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est. Pii non sunt, quia patrem venerandum pravis moribus laedunt. Orant, quia timent: peccant, quia volunt.
PL 11, 460B実際、神への畏れが教会の中で多くの者をとどめているが、それでも世の快楽が彼らを自らへと引き寄せる。彼らは不敬な者としてとどまらない。神の名を重んじているからである。敬虔な者でもない。敬うべき父を、邪な振る舞いで傷つけるからである。恐れるから祈り、望むから罪を犯す。
Unde non est absolutus reatus, ubi de amoris comparatione duarum contrariarum sibimet partium judicium flagitatur; ambiguitas enim nisi fuerit discussa, jure non potest mereri sententiam. Et qui sunt isti, quos ambiguitas judicio reservavit?
PL 11, 461Aそれゆえ、互いに対立する二つの側のあいだの愛の比較について裁きが求められるところでは、咎は免ぜられていない。曖昧さは、吟味されなければ、正しく判決に値することができない。では、曖昧さが裁きのために取っておいたのは、どのような者たちか。
Utique illi, sicut Apostolus quoque ait, qui cognitum Deum non quasi Dominum honoraverunt, neque ei gratias egerunt, sed vanis persuasionibus cogitationes eorum abductae sunt, et tenebris opertum est cor eorum (Rom. I, 21) , ut diligerent magis tenebras quam lucem, creaturam potius quam creatorem.
PL 11, 461Aそれは、使徒もまた言うとおり、神を知りながら、主として崇めず、感謝もせず、むなしい思い込みに思いを引き離され、心が闇に覆われた者たちである(ローマ1:21)。光よりも闇を、創造者よりも被造物を、愛するようになった者たちである。
III. Itaque tria convenit esse judicia. Unum justorum, qui non tantum, ut dictum est, non judicabuntur, sed istum mundum judicabunt, Apostolo dicente: An nescitis quia sancti de hoc mundo judicabunt (I Cor., VI, 2) ?
PL 11, 461AIII. こうして、三つの裁きがあるのが適切である。一つは義なる者の裁きである。義なる者は、すでに言ったように、裁かれないだけでなく、この世を裁く。使徒がこう言うとおりである。「汝らは知らないのか。聖徒たちがこの世を裁くことを」(一コリント6:2)。
Alterum impiorum, qui non sunt judicandi, quia jam judicati sunt, sed perituri, Scriptura dicente: Iter impiorum peribit (Ps. I, 6) .
PL 11, 461Bもう一つは不敬な者の裁きである。不敬な者は、すでに裁かれているので、裁かれるべきではなく、滅びるべき者である。聖書はこう言う。「不敬な者たちの道は滅びる」(詩篇1:6)。
Tertium peccatorum, quorum obliquae ancipitisque vitae sunt necessario discutienda secreta, Apostolo utrumque prosequente, nam qui sine lege, inquit, peccaverint, sine lege peribunt. At qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12) .
PL 11, 461B三つ目は罪人たちの裁きである。その曲がった、疑わしい生の秘密は、吟味されなければならない。使徒は両者を続けて言う。「律法なしに罪を犯した者は、律法なしに滅びる。しかし律法のもとで罪を犯した者は、律法によって裁かれる」(ローマ2:12)。
Videtisne, fratres, multum interesse inter damnatum et judicandum? Quam judicii formam etiam ipsa humanitas, quamvis injusta sit, servat. Nemo namque paterfamilias honesta fidelitatis suae lucra offerentem sibi suum servum judicat, sed honorat, ut filium.
PL 11, 461B兄弟たちよ、罪に定められた者と裁かれるべき者のあいだに大きな隔たりがあることが、諸君には分かるか。この裁きの形を、人間の世でさえ、たとえ不正であっても守っている。どんな家長も、自分の奴隷が自らの忠実さの誠実な利益を差し出すなら、その奴隷を裁かず、子のように尊ぶ。
Alterum vero, quem venena conterentem, in adulterio, in homicidio, in falso, in maleficio deprehenderit, carnifici destinat statim non audiendum, sed competentibus poenis excruciandum.
PL 11, 461Bだが、もう一人、毒をすりつぶしているところを、あるいは姦淫、殺人、偽造、妖術の現場を押さえた者は、ただちに処刑人に定め、弁明を聞くのではなく、ふさわしい刑で責めさいなむ。
Tertium quoque, quem adverterit fraudulentum, coloratis ratiociniis sua furta excusantem, reservat examini, ut ponderatis damnis rebusque servatis, sententia in eum, prout debitor exstiterit, jure possit expromi.
PL 11, 461C三人目、偽りを働く者と見た者、飾った計算で自分の盗みを言い訳する者は、吟味のために取っておく。損害が量られ、物が保たれたうえで、その者が負う額に応じて、判決が正しく下されうるようにするのである。
Ita erit, ut justis corona, peccatoribus aut excusatis, aut emendatis indulgentia, impiis autem aeterna poena tribuatur. Per Dominum Jesum Christum, qui est benedictus cum Spiritu sancto in aeterna saecula saeculorum.
PL 11, 462Aそうなるであろう。義なる者には冠が、罪人には、弁明されるか改められるかして赦しが、不敬な者には永遠の刑罰が与えられる。主イエス・キリストによって。彼は、聖なる霊とともに、永遠に世々にわたって祝福されている。
Liber II, Caput XXII
第II巻 第XXII章PL 11, 462AIn Isaiam I. I. Audi coelum, et percipe auribus terra, quoniam Dominus locutus est: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Is., I, 2) .
PL 11, 462Aイザヤについて(1)。――I. 「聞け、天よ。耳を傾けよ、地よ。主が語ったからである。我は子らを生み、高めた。だが彼らは我をさげすんだ」(イザヤ1:2)。
Grandem Judaicae gentis offensam libri istius exordia proloquuntur, et iracundiam divinae indignationis ostendunt, quae alias personas, ut verbum Dei ab ipsis potius audiatur, hortatur: non est enim parum criminis, ut semper apud ipsos divinus sit sermo prolatus, nunc alteris videatur ingestus.
PL 11, 462Aこの書の冒頭は、ユダヤの民に対する大きな咎めを語り、神の憤りの怒りを示している。それは、神の言葉がむしろ他の者たちによって聞かれるよう、他の者たちに呼びかける。実際、神の言葉がつねに彼らのもとで語り出されてきたのに、今は他の者たちに押しつけられたと見えるのは、小さな罪ではない。
Unde rejectio Judaeorum est aliarum electio personarum; quia cum alteris, ut verbum Dei audire debeant dicitur, Israel sic reprobus invenitur; et dum clamat propheta: Audi, coelum, et terra, significat, quod illi audire contempserint. II.
PL 11, 462Bそれゆえ、ユダヤ人たちの拒絶は、他の者たちの選びである。神の言葉を聞くべきだと他の者たちに言われるとき、イスラエルはこのように棄てられた者と見いだされるからである。預言者が「聞け、天と地よ」と叫ぶのは、彼らが聞くことを軽んじたことを意味する。II.
Audi, inquit, coelum, et percipe auribus terra. De coelo et terra prophetam fuisse testatum, quasi de aliqua re esse conquestum?
PL 11, 462B「聞け」と彼は言う、「天よ。耳を傾けよ、地よ」。預言者は、天と地について証言し、何かのことで嘆いたというのか。
Vel, cum dicit: Audi, coelum, et terra, tamquam numquam aut coelum audierit, aut terra, cum jussui Dei et coelum obsecundet, et terra, quia coelum pluvias, et fruges terra non denegat?
PL 11, 462Bあるいは、「聞け、天と地よ」と言うとき、天や地がこれまで聞いたことがないかのように言うのか。天も地も神の命令に従い、天は雨を、地は実りを拒まないというのに。
Sed quia haec prophetia novissimis erat complenda temporibus sub Domini salvatoris adventum, qui non esset a Judaeorum populis audiendus, quod eum Apostoli essent, et homines ex Gentibus audituri, ideo ait: Audi, coelum, et terra.
PL 11, 462Bそうではなく、この預言は終わりの時、救い主なる主の到来のもとで成就されるはずであり、主はユダヤ人の民には聞かれず、使徒たちと諸国民の人々が聞くことになっていたので、それゆえ「聞け、天と地よ」と言うのである。
Coelos autem Apostolos esse claro testimonio veritatis affirmat, sic enim ait: Et videbo coelos opera digitorum tuorum (Ps. VIII, 5) . Heic utique non de coelis istis loquitur, quos semper viderat, sed de Apostolis, quos videre optabat.
PL 11, 462C天とは使徒たちであることを、真理の明白な証言が断言している。こう言っているからである。「我は見るであろう、汝の指の業である天を」(詩篇8:5)。ここで彼は、いつも見てきたこの天について語っているのではなく、見ることを望んだ使徒たちについて語っている。
Et iterum: Texit coelos virtus ejus (Habac., III, 3) ; eo quod Apostolos ad mirabilia facienda Spiritus sanctus obumbravit et texit. Et denuo: Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei (Ps. XVIII, 2) .
PL 11, 463Aまた、「その力は天を覆った」(ハバクク3:3)。聖なる霊が、使徒たちが驚くべき業を行うよう、彼らを影で覆い、包んだからである。さらに言う。「天は神の栄光を語る」(詩篇18:2)。
Et heic utique non jam coelos loqui dicit, quos loquentes nullus audivit, sed Apostolos adseverat, quorum praedicatione gloria Domini per tota terrarum spatia nuntiata est.
PL 11, 463Aここでも彼は、もはや天が語ると言っているのではない。語る天を聞いた者はだれもいないからである。彼は使徒たちのことを断言しているのであり、その宣教によって、主の栄光が全地の広がりに告げ知らされたのである。
Terram homines intelligendos frequens prophetarum adsertio demonstravit: Jubilate, inquit, omnis terra. Et alibi: Audi, inquit, terra, ex ore meo (Ps. LXV, 2) ; quo vocabulo Gentiles homines sine dubio comprehendit, in quibus adhuc erant opera terrena.
PL 11, 463A地が人間と解されるべきことは、預言者たちの繰り返される断言が示している。「歓呼せよ、全地よ」と彼は言う。また別の箇所では「聞け、地よ、我が口から」(詩篇65:2)。この語によって彼は、なお地上の業のうちにあった諸国民の人々を、疑いなく含めている。
Hoc est ergo, quod ait: Audi; coelum, et terra, quod Judaeis non audientibus, Christus Dominus esset ab Apostolis et Gentibus audiendus. III. Filios, inquit, genui et exaltavi.
PL 11, 463Bゆえに「聞け、天と地よ」と言うのは、ユダヤ人たちが聞かないので、主キリストが使徒たちと諸国民によって聞かれることになるからである。III. 「我は子らを生み、高めた」と彼は言う。
Haec Domini vox est, quia jam tunc per prophetam Judaeos objurgabat incredulos, et quae essent futura, priusquam fierent, admonebat. Proprium est enim Dei scire transacta, et nosse ventura. Filios, inquit, genui et exaltavi.
PL 11, 463Bこれは主の声である。すでにそのとき預言者を通して、不信のユダヤ人たちを咎め、起こるべきことを、起こる前に警告していたからである。過ぎたことを知り、来るべきことを知るのは、神に固有のことだからである。「我は子らを生み、高めた」と彼は言う。
Infinita Judaei infidelitate sua apud Dominum nostrum odia meruerunt, quod jam quanta fuit de amore gratia, tanta de eorum offensione futura vindicta est: certum est enim in eum filium, posteaquam deliquit, granditer vindicari, quem pater plurimo dilexit affectu; et quantam pietatem dilecto filio amatus pater exhibuit, tantam laesus exigit ultionem, quia cum vicem non reddidit patri dilectus filius, dignam sententiam percipit abdicatus: cujus enim impietas paterno affectui parem gratiam non refert, quantum sit criminis dici non potest, Deum patrem non dilexisse, cum peccatum sit, hominem non amasse.
PL 11, 463Bユダヤ人たちは、その果てしない不信仰によって、我々の主のもとで憎しみを招いた。すでに愛から生じた恩寵が大きかったのと同じだけ、彼らの罪から来るべき報復も大きいからである。罪を犯したのち、父が最も深い愛情をもって愛した子に対して、厳しく報復されることは確かである。愛された父が愛される子に示した慈しみと同じだけの報復を、傷つけられた父は要求する。愛される子が父に報いを返さなかったとき、勘当されて、それにふさわしい判決を受けるのである。不敬のゆえに、父の愛情に等しい感謝を返さない者にとって、父なる神を愛さなかったことがどれほどの罪か、言い表せない。人を愛さなかったことでさえ罪であるのに。
Unde infelices et miseri sunt Judaei, qui Deum patrem, a quo sunt geniti, respuerunt, tanti immemores honoris, tantae dignitatis ignari.
PL 11, 464Aそれゆえ、ユダヤ人たちは不幸で惨めである。自分たちを生んだ父なる神を退け、これほどの名誉を忘れ、これほどの尊厳を知らないからである。
Quid enim beatius, quam si homines Deus paterno honore dignetur attendere, et tanta illa sublimitas humanam mediocritatem aut caram habeat, aut dilectam? Filios, inquit, genui. Hoc Dominum de hominibus dixisse quam dulce est! talem patrem laesisse quam turpe!
PL 11, 464A実際、神が人間を父の名誉をもって顧みるに値するとし、あれほどの崇高さが人間の凡庸さをいとしいものとし、愛するものとするなら、これにまさる幸いがあろうか。「我は子らを生んだ」と彼は言う。主が人間についてこう言ったとは、なんと甘美なことか。このような父を傷つけたとは、なんと恥ずべきことか。
Filios genui et exaltavi. Utique filios Israel Dominus genuit, qui Abraham, unde nascerentur, elegit (Gen. XII, Exod. XVII) .
PL 11, 464A「我は子らを生み、高めた」。主が生んだのは、まさしくイスラエルの子らである。主はアブラハムを、彼らが生まれ出る元として選んだ(創世記12、出エジプト記17)。
Hos in Aegypto genuit, ubi ingressis paucis hominibus innumerabilis multitudo processit, et ad eremum Dominus perduxit manu forti et brachio excelso. (Ps. CXXXV, 12).
PL 11, 464A主は彼らをエジプトで生んだ。そこでは、少数の人間が入ったところから数え切れない群れが生じ、主は彼らを、「強い手と高く上げた腕で」荒れ野へと導いた(詩篇135:12)。
Exaltatus est Israel, quando per triduum tenebrae (Exod., X, 22) , et caligo totam Aegyptum circumdedit. Exaltatus est Israel, quando tot et tanta tormenta Aegyptiorum solus ipse nihil aut timuit, aut sensit.
PL 11, 464Bイスラエルが高められたのは、三日のあいだ闇(出エジプト記10:22)と暗黒がエジプト全土を覆ったときである。イスラエルが高められたのは、エジプト人たちにあれほど多くのあれほどの苦しみがあったのに、彼だけは何も恐れず、何も感じなかったときである。
Quid illud quod per mare medium, terrenum duxit ingressum? (Ib., XIV) Quid, quibus de coelo quotidianum manna in eremo (Exod., XVI) , potus e saxo (Exod., XVII) , per lignum amara aqua dulcis effecta? quam per lignum crucis, amaritudine Gentilitatis exclusa, bibituri essemus (Exod., XVI, 17) .
PL 11, 464B海の真ん中に陸の道を通して導いたこと(出エジプト記14)はどうか。荒れ野で天から彼らに毎日与えられたマナ(出エジプト記16)、岩からの飲み物(出エジプト記17)、木によって甘くされた苦い水はどうか。我々はその水を、十字架の木によって、異教の苦さを締め出して飲むことになる(出エジプト記16:17)。
Exaltati filii Israel, quando ad Jordanem securus ab Horeb accessit. (Deut. I.) Quid quotidiana Dei colloquia (Exod., c. 14) ?
PL 11, 464Bイスラエルの子らが高められたのは、ホレブから、安らかにヨルダンへ近づいたときである(申命記1)。神との日々の語らい(出エジプト記14章)はどうか。
Ipsi autem me spreverunt; ad crucem enim perduxerunt, per quam crucem evaserunt Pharaonem; sed iterum derelinquetur filia Sion (Is. I, 8) . Videntur deesse nonnulla.
PL 11, 464B「だが彼らは我をさげすんだ」。彼らは十字架へと導いた〔ad crucem enim perduxerunt の主語と目的語は定かでない。刷られたままに訳した〕からである。その十字架によって彼らはファラオを逃れた。だが再びシオンの娘は見捨てられる(イザヤ1:8)。(欠けている箇所がいくつかあるように見える。)
Liber II, Caput XXIII
第II巻 第XXIII章PL 11, 464CIn Isaiam II. Sicut Isaiae beatissimi indicat carmen, Judaico populo irascitur Deus, eumque, ne forte poeniteat, publica objurgatione confutat. Humana sentienti nundinari deterius est, quam puniri.
PL 11, 464Cイザヤについて(2)。――いとも祝福されたイザヤの詩が示すとおり、神はユダヤの民に怒り、彼らが悔いることもあろうかと〔ne forte は「…しないように」ではなく、「もしや…することもあろうかと」の意に取った〕、公の叱責によって論破する。人間的なことを思う者にとっては、罰せられるより、〔市に〕晒されるほうがつらい〔nundinari は「市で売り買いする」の意。ここでは市に晒されて公に辱められる意に取った。「(人間的なことを)商う」とも読める〕。
Denique filios vocat, ut abdicatio timeatur; exaltatos, ut ruina terrori sit; spretores, ut poenam supplicii sibimet impendere cognoscant.
PL 11, 465Aゆえに神は、勘当が恐れられるように「子ら」と呼び、転落が恐怖となるように「高められた者」と呼び、刑罰の責め苦が自分たちにのしかかると悟らせるために「侮る者」と呼ぶ。
Quod exemplum, fratres, fortiter fugite: simulque gaudete, quod alienis plagis Dei discitis disciplinam per Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 11, 465A兄弟たちよ、この例を雄々しく避けよ。同時に喜べ。他人が打たれるのを通して、我々の主イエス・キリストにより、神の規律を学んでいるのだから。
Liber II, Caput XXIV
第II巻 第XXIV章PL 11, 465AIn Isaiam III. Vehemens commotio est, fratres, cum is de injuria sua queritur, qui se potest facillime vindicare.
PL 11, 465Aイザヤについて(3)。――兄弟たちよ、自分の受けた不正を嘆くのが、いともたやすく報復できる者であるとき、その動揺は激しい。
Sed quia apud sapientes et honestos gravius est, aliqua nota confundi, quam mori, Deus Judaicum populum luxuriae aestu exuberante corruptum publica increpatione confutat: coelum terramque testes citat (Is. I, 2) , ut exaggeret crimen: filios appellat, ut abdicatio; exaltatos, ut ruina timeatur: spretores sui, ut impios monstret.
PL 11, 465Aだが、賢く誠実な人々のもとでは、何らかの汚名に恥じ入ることは死ぬより重いので、神は、放縦の熱が溢れて堕落したユダヤの民を、公の叱責によって論駁する。神は天と地を証人として呼び出して(イザヤ1:2)、その罪を重く見せる。民を子と呼ぶのは勘当が、高められた者と呼ぶのは破滅が恐れられるようにであり〔ut abdicatio は動詞を欠く。続く timeatur が両方に係ると取った〕、自分を軽んじる者と呼ぶのは、彼らが不敬であることを示すためである。
Infelix culpa est, fratres, in qua locum qualiscumque non invenit excusatio. Detestabilis certe filius, quem pater pius, quem pater damnat invitus.
PL 11, 465B兄弟たちよ、どのような弁明にも場所が見いだされない罪は不幸な罪である。まことに忌むべきは、慈しみ深い父が、しかも不本意ながら断罪する子である。
Liber II, Caput XXV
第II巻 第XXV章PL 11, 465BIn Isaiam IV. Humanus circa impietatem Judaici populi deficit sermo, qui Dei patientiam sui obstinati cordis impatientia superavit; non enim leve crimen est ejus, cum de eo ille queritur, qui mox eum poterat et punire.
PL 11, 465Bイザヤについて(4)。――ユダヤの民の不敬を前にして、人間の言葉は尽きる。彼らは、頑なな心の我慢のなさによって、神の忍耐を上回ったからである。実際、彼〔民〕の罪は軽くない。すぐにも彼を罰することさえできた者が、彼について嘆いているのだから。
Sed quia mors apud incredulos futurorum putatur poenae compendium, ac pene pro infecto habetur, quod non diffamatur; censuit eos coelo et terra testibus denotare, ut inexcusati facinoris competenti judicio subjacerent.
PL 11, 466Aだが、来るべきことを信じない者たちのあいだでは、死は刑罰を切り上げるもの〔死ねば罰も終わる、の意〕と考えられ、世に言いふらされないことは、ほとんど起こらなかったことと見なされるので、〔神は〕天と地を証人として彼らを指弾することにした。彼らが、弁明の余地のない凶行のゆえに、ふさわしい裁きに服するためである。
Denique res impleta est Domini passione: coelum in medio die perdidit diem, terra tremore nimio firmitatem. Hinc aestimare licet, quid eis sit reservatum, quorum in causa funerei luctus poenae pertulit natura supplicium.
PL 11, 466Aこうして事は、主の受難によって成就した。天は真昼に昼を失い、地はあまりの震えに堅固さを失った。ここから、彼らに何が取っておかれているかが推し量れる。彼らのゆえに、自然〔天と地〕が、葬送の嘆きという刑罰の苦しみを受けたのだから〔funerei luctus poenae … supplicium の属格の重なりは定かでない。funerei luctus を poenae に、poenae を supplicium に係けて取った〕。
Liber II, Caput XXVI
第II巻 第XXVI章PL 11, 466BIn Isaiam V. Judaicum populum universum salutis suae omisisse praesidium, divini carminis textus ostendit.
PL 11, 466Bイザヤについて(5)。――ユダヤの民がこぞって自らの救いの守りを捨て去ったことを、神的な詩の本文は示している。
In quo eum non severitas apud omnes condemnat, fratres venerandi, sed pietas; neque enim potest de quoquam bene mereri, quem pater patientissimus et clementissimus abdicaverit, et quidem non accusatione, sed probatione convictum.
PL 11, 466B敬うべき兄弟たちよ、この本文において彼を万人のもとで断罪するのは、厳しさではなく、慈しみである。実際、きわめて忍耐強く、きわめて寛大な父が勘当した者は、誰に対しても善き功を立てることはできない。しかもその者は、告発によってではなく、証明によって有罪と断ぜられたのである。
Denique injuriae suae testes citat coelum terramque (Is. I, 2) : terram in qua universa geruntur: coelum, sub quo geruntur. Filios appellat, ut exaggeret crimen; exaltatos, ut ingratos ostendat.
PL 11, 467Aそこで父は、自らが受けた侮辱の証人として、天と地を呼び出す(イザヤ1:2)。万事が行われる場としての地、その下で万事が行われる天である。彼らを「子ら」と呼ぶのは罪を重く見せるため、「高められた者」と呼ぶのは恩知らずであることを示すためである。
Bovem illis, asinumque praeponit, ut gravius possint, si resipiscant, comparatione torqueri, quam poena (Is. I, 3) .
PL 11, 467A父は彼らよりも牛とろばを上に置く。悔い改めるなら、刑罰よりも、この比較によってこそいっそう重く責めさいなまれうるようにするためである(イザヤ1:3)。
Liber II, Caput XXVII
第II巻 第XXVII章PL 11, 467AIn Isaiam VI. I. Propheta, quod pro veteri vinea, quae a Domino in Aegypto fuerat instituta, postulabat, ad tempus novellae profecisse, inscriptio ipsa tituli psalmi lecti declarat; sic enim se habet: In finem pro his, qui immutabuntur (Ps. LXXIX, 1) .
PL 11, 467Aイザヤについて(6)。――I. 預言者が、主がエジプトに植えた古い葡萄畑のために求めていたことが、やがて新しい葡萄畑において成就したことは〔ad tempus は「しばらくのあいだ」とも取れるが、「時が来て」と解した〕、朗読された詩篇の表題の銘そのものが明らかにしている。そこにはこうあるからである。「終わりに、変えられる者たちのために」(詩篇79:1)。
Judaicus etenim populus, qui prior vinea Domini dictus est, floruit quidem, sed infeliciter flore discusso nullos potuit fructus adferre (Is. V. 4, 6) . Denique pro fructibus spinas generavit, pro uva labruscam.
PL 11, 467Aユダヤの民は、最初に主の葡萄畑と呼ばれ、なるほど花は咲かせたが、不幸にも花が散って、いかなる実も結ぶことができなかった(イザヤ5:4, 6)。ついには、実の代わりに棘を生み、葡萄の代わりに野葡萄を生んだ。
Cujus abhorrens infelicitatem Dominus rei, aliam sibi, id est populi nostri, sua pro voluntate plantavit, in quam omnis fructus propheticus decucurrit.
PL 11, 467Bその〔畑の〕不幸を忌み嫌って、主は〔底本は Cujus … Dominus rei。ミーニュの脚注 (4) は、rei を cujus に係けて「その事柄の不幸を忌み嫌って、主は」と読むのが穏当とする〕、別の畑、すなわち我々の民の畑を、自らの意志で自分のために植えた。その畑へ、預言のあらゆる実りが流れ込んだのである。
Hic mihi rustico vestro beatissimi ignoscite agricultores, si quid vestrae solertiae, vineae in ratione reddenda, ignavia nostra detraxerit. II.
PL 11, 468Aこの点では、いとも幸いな農夫たちよ、諸君の仲間の田舎者である私を赦してほしい。葡萄畑の説明をするにあたって、我々の怠慢が諸君の巧みさから何かを損ねたとしても。II.
Igitur, ut optime saepe recolitis, mensura servata amputatur in surculum, palmes in scrobem dimittitur, ut animatus ibidem genitalis humor manente semper secum substantia nutriatur: auxiliare illi necessario jungitur lignum, cujus tutela defensus se se sustollat.
PL 11, 468Aさて、諸君がしばしばよく思い起こすとおり、寸法を守って若枝が切り取られ、枝は穴に垂らされる。そこで生気を得た、生み出す水気が、自らの実体が常に自分とともに留まることで養われるためである。支えとなる木が必ずその枝に結び付けられ、その守りに護られて、枝は自らを持ち上げる。
At ubi adoleverit in vitem perfectam, ad jugumque pervenerit; ejus omnes crines luxuriosi falce tondentur, pura materia tabulatis infertur, nodis astringitur, ne a ligno, quo portatur, vel cujus adminiculo, vel ducatu in uberes fructus longius invitata producitur, vi aliqua separetur.
PL 11, 468Aしかし完全な葡萄の木へと成長し、軛〔jugum。葡萄棚の横木のこと〕に達すると、そのあふれ茂る髪はすべて鎌で刈られ、清められた枝は棚に差し入れられ、結び目で締められる。それは、自らを担う木——その支えと導きによって、豊かな実りへさらに遠くまで誘われて進む、その木から——何らかの力で引き離されないためである。
Tum solemniter plorans, clementer imbre suo rorat, conceptaque musti felicibus lacrymis fluenta denuntiat.
PL 11, 468Bそのとき、例のとおりに泣き、自らの雨で穏やかに潤し、孕まれた新酒の流れを、幸いな涙によって告げ知らせる。
Statim oculis apertis folia radiata procedunt, quibus subjecti, ac se commendantes sequaces fructus adridunt, quos solis ardores, pluviae, ventique exercendo provehunt, ad maturitatemque perducunt.
PL 11, 468Bただちに目〔oculus。葡萄の芽のこと〕が開かれ、光を放つ葉が出て来る。その下に置かれ、自らを託しながら、後に従う実が微笑む。太陽の灼熱、雨、風が、鍛えながらその実を押し進め、成熟へと導く。
At ubi vindemiae venerit tempus, decore dissipato passim uva detrahitur, in torcularique operariorum pedibus subjecta calcatur, prelo premitur, duabusque tabulis vehementer urgetur, donec omnis dulcedo medullitus exigatur.
PL 11, 469Aしかし収穫の時が来ると、飾りは散らされ、葡萄はあちこちで摘み取られ、搾り場で働き手たちの足の下に置かれて踏まれ、圧搾機で押され、二枚の板で激しく締め付けられる。あらゆる甘みが髄から絞り出されるまで。
Sicque pretiosum fluentum a suis calcatoribus et bibitur, et patrisfamilias cellis vinariis infertur, ut melius veterascendo reddatur. III.
PL 11, 469Aこうして貴い流れは、それを踏んだ者たち自身によって飲まれ、家の主の酒蔵に運び込まれ、年を経てよりよいものにされる。III.
Quantum spiritaliter mediocritas nostra conjicere potest, computatus ad mensuram palmes Competens intelligitur, legitimo examinis numero examinatus.
PL 11, 469A我々の凡庸さが霊的に推し量れるかぎりで言えば、寸法に合わせて数えられた枝は洗礼志願者と解される。規定の吟味の回数によって吟味された者である。
Scrobem fontem sacrum debemus accipere, qui vero sacramento homines suscipit mortuos, et inspiratos aqua coelesti mox efficit vivos.
PL 11, 469A穴は聖なる泉と受け取らなければならない。この泉は、まことの秘跡によって、死んだ人間たちを受け入れ、天の水を吹き込まれた者たちをただちに生きる者とする。
Lignum auxiliare, quo tenditur, vel portatur, crucis est dominicae signum, sine quo vivere, immortalitatemque apprehendere in toto non potest Christianus. Quod tabulatis infertur, coelestis viae vitaeque altitudo monstratur.
PL 11, 469B支えとなる木、それによって〔枝が〕伸ばされ運ばれるものは、主の十字架の印である。これなしには、キリスト教徒は生きることも、不死をつかむことも、まったくできない。棚に差し入れられるとは、天の道と命の高みが示されることである。
Ligaturis adstringitur, cum renuntians saeculo, sponsione facta spiritaliter sacris interrogationibus obligatur. Luxuriosi crines falce tondentur, id est omnia omnino peccata baptismate, Spiritusque sancti vigore amputantur.
PL 11, 470A縛りで締められるとは、世を捨て、約束を交わして、霊的に聖なる問いによって縛られることである。あふれ茂る髪が鎌で刈られるとは、あらゆる罪がことごとく、洗礼と聖なる霊の力によって切り取られることである。
Plorat feliciter vitis purgata materia; de homine loto felicius manant doctrinae coelestis divina fluenta, ruptis oculis, id est spiritaliter patefactis. Praecedentibus foliis fructus sequela sese commendat.
PL 11, 470A葡萄の木は、清められた枝をもって幸いに泣く。洗われた人からは、いっそう幸いに、天の教えの神的な流れが滴る。目が破られた、すなわち霊的に開かれたからである。葉が先立ち、実の連なりがそれに続いて自らを示す。
Similiter Christianus monitis divinis praecinentibus obsecundando, in quibus aeternae fructus est vitae, et defenditur pariter, et nutritur.
PL 11, 470A同様にキリスト教徒は、先立って歌う神の戒めに従うことで——その中に永遠の生命の実りがある——守られるとともに養われる。
Ad jugum pervenit, cum praerogata omni facultate pauperibus, crucem suam portans, consummata omni justitia, expeditior sequitur Christum.
PL 11, 470Aあらゆる財産を貧しい者たちに前もって与え、自らの十字架を担い、あらゆる義を全うして、いっそう身軽にキリストに従うとき、軛に達する。
Vi tempestatis, solis, atque imbris ad maturitatem cogitur; et justus tentationibus crebris, magnis, ac variis perducitur ad coronam.
PL 11, 470A嵐と太陽と雨の力によって、成熟へと追い立てられる。義人もまた、しばしば、大きく、さまざまな試みによって冠へと導かれる。
At ubi vindemiae venerit tempus, id est persecutionis dies, passim uvae diripiuntur, id est inconsiderate sanctis omnibus violenta infertur manus. Ad torcular comportantur, id est ad supplicii locum deducuntur.
PL 11, 470Bしかし収穫の時が来ると、すなわち迫害の日が来ると、葡萄はあちこちで引きちぎられる。すなわち、分別なく、あらゆる聖なる者たちに暴力の手が加えられる。搾り場へ運び集められる、すなわち刑罰の場所へ連れ出される。
Ab operariis ibidem conculcantur, hoc est summa cum contumelia a persecutoribus illusi jugulantur. Succus earum in ultimo preli pondere, duabusque tabulis exsiccatur.
PL 11, 471Aそこで働き手たちに踏みつけられる、すなわち、きわめて大きな侮辱をもって迫害者たちに嘲られ、喉を切られる。その汁は、圧搾の最後の重みのもとで、二枚の板によって絞り尽くされる。
Similiter judicii die a Christo secundum tabulas legis confessorum sanguinis vindicta usque ad ultimum quadrantem exigitur.
PL 11, 471A同様に、裁きの日には、キリストによって、律法の板に従い、告白者たちの血の報復が、最後の一クァドランス〔小額の銅貨。マタイ5:26を踏まえる〕に至るまで取り立てられる。
Calcatores de eodem musto bibunt; et persecutores saepe credentes in Christum, calicem pretiosum, quem paulo ante calcando fuderant, gustant, aliqui etiam bibunt.
PL 11, 471A踏む者たちは同じ新酒から飲む。迫害者たちも、しばしばキリストを信じ、少し前に踏みつけて注ぎ出した貴い杯を味わい、ある者は飲みさえする。
Mustum patrisfamilias cellae reconditur, ut pretiosius transfusione reddatur, et martyr dominicae habitationis in recondita assumitur, ut ibidem ex homine in Angelum transfusus aeternae vitae beatitudine glorietur.
PL 11, 471A新酒は家の主の酒蔵にしまわれ、移し替えによっていっそう貴いものとされる。同じように、殉教者は主の住まいの奥の間へ迎え入れられ、そこで人間から天使へと移し替えられて、永遠の生命の幸福のうちに栄光を受ける。
Liber II, Caput XXVIII
第II巻 第XXVIII章PL 11, 471BIn Isaiam VII. Quantum sonus lectionis indicat, fratres, Judaicus quidem populus impietatis arguitur, sed Christianus, ne talis evadat, pariter commonetur (Is. cap. V) . Denique, ut iste plus timeat, ille terretur: ille vapulat, ut iste proficiat.
PL 11, 471Bイザヤについて(7)。――兄弟たちよ、朗読の響きが示すかぎり、ユダヤの民は不敬虔を責められているが、キリスト教徒も、同じようにならないようにと、等しく戒められている(イザヤ5章)。つまり、こちらがいっそう畏れるために、あちらが脅されているのであり、こちらが進歩するために、あちらが打たれているのである。
Compendiosum felicitatis genus alterius periculo discere, quid debeas devitare. Unde, fratres, in tali re non loquela est exhibenda, sed cura, quam paucis accipite. Iram Dei generaliter comminantis qui vult effugere, debet illi inculpare servire.
PL 11, 471B避けるべきことを他者の危険から学ぶのは、幸いに至る近道の一種である。それゆえ兄弟たちよ、このような事柄では、弁舌ではなく心づかいが示されねばならない。その心づかいを、手短に聞け。神が万人に向けて怒りを突きつけているが、その怒りを逃れようとする者は、とがめるところなく神に仕えなければならない。
Memoratae vineae disputatio, fratres, dilectissimi, longe lateque diffusos limites habet, quos peragrare competenti sermone urgentium sacramentorum non sinit pondus. Verumtamen, ne in toto solemnitas cesset, paucis ejus degustate sermonem.
PL 11, 472Aいとも愛する兄弟たちよ、先に触れた葡萄畑をめぐる論は、広く遠くにまで境界を広げており、それを適切な言葉で踏破することを、差し迫った秘跡の重みが許さない。それでも祝祭が全体にわたって欠けることのないよう、その話を少しだけ味わえ。
Vinea Dei quidem prior synagoga fuit, silvosis errantium palmitum crinibus vilis; quae cum per voluptuosa ac profana loca lasciva passim se fronde diffundit, generavit pro fructibus spinas, pro uva labruscam.
PL 11, 472A神の葡萄畑は、まず会堂〔シナゴーグ〕であった。さまよう蔓の髪が森のように茂って、卑しいものであった。それは、快楽にふけり俗悪な場所のそこかしこで、奔放に葉を広げ、実の代わりに棘を、葡萄の代わりに野葡萄を生んだ。
Cujus rei indignitate commotus Dominus, illa deserta, aliam sibi, id est Ecclesiam matrem, sua pro voluntate plantavit, quam sacerdotalibus officiis excolens, piaque potatione fecundans, felici ligno suspensam, uberrimam docuit adferre vindemiam.
PL 11, 472A主はこの事の不当さに心を動かされ、それを見捨て、自らの意志によって、別の葡萄畑、すなわち母なる教会を自分のために植えた。司教の務めによってこれを手入れし、敬虔な潤しによって実らせ、幸いな木に掛けて、きわめて豊かな収穫をもたらすように教えた。
Inde est, quod hodie vestro de numero novellae vites ad jugum perductae, scaturientis musti dulci fluento ferventes, vinariam Dominicam cellam communi gaudio repleverunt.
PL 11, 472Aそこから、今日、諸君の仲間の中から、新しい蔓が軛〔葡萄の棚〕へと導かれ、湧き出る新酒の甘い流れに沸き立ちながら、主の酒蔵を、ともに分かつ喜びで満たしたのである。
Quod ut vobis quoque fide vestra adolescente contingat, praestabit Deus Pater omnipotens per Dominum Jesum Christum, qui est benedictus cum Spiritu sancto in saecula saeculorum.
PL 11, 472B諸君の信仰が育ってゆくにつれ、諸君にもこのことが起こるよう、全能の父なる神が、主イエス・キリストを通して与えるであろう。この者は聖なる霊とともに、代々限りなくほめたたえられている。
Liber II, Caput XXIX
第II巻 第XXIX章PL 11, 472BIn Isaiam VIII, seu De adventu Christi in mundum. Christus mundum latenter intravit, ne sibi sapiens diabolus videretur.
PL 11, 472Bイザヤについて(8)、すなわち世へのキリストの到来について。――キリストは、悪魔が自らを賢いと思わないように、ひそかに世に入った。
Qui consilio hominem deceperat, consilio vincitur, ut quomodo homo in paradiso non cognoverat diabolum, sic et diabolus in saeculo non facile cognosceret Christum. Desunt reliqua.
PL 11, 473A計略によって人を欺いた者は、計略によって打ち負かされる。人が楽園で悪魔を見抜けなかったように、悪魔もまた世にあってキリストを容易には見抜けないようにするためである。以下は欠けている。
Liber II, Caput XXX
第II巻 第XXX章PL 11, 473AInvitatio ad fontem I. Exsultate, fratres, in Christo, omnique desiderio convolantes, coelestia dona percipite. Jam vos sempiterni fontis calor salutaris invitat.
PL 11, 473A泉への招き(1)。――兄弟たちよ、キリストにあって喜び躍れ。あらゆる願いをもって駆け寄り、天の賜物を受けよ。すでに永遠の泉の、救いをもたらす熱が諸君を招いている。
Jam mater nostra adoptat, ut pariat: sed non ea lege, qua vos matres vestrae pepererunt, quae et ipsae partus dolore gementes, et vos plorantes, sordidos, pannis sordidis alligatos, huic mundo dedititios intulerunt; sed laeta gaudentes, coelestis, libera peccatis omnibus absolutos, non foetidis cunis, sed suave redolentibus sacri altaris feliciter enutritura cancellis: per Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 11, 476Bすでに我々の母〔教会〕は、産むために諸君を迎え入れている。だが、諸君の母たちが諸君を産んだような条件においてではない。彼女たち自身も産みの痛みに呻き、諸君も泣き、汚れ、汚れた産着に縛られたまま、この世に降伏した者としてこの世へ産み入れた。そうではなく、この母は喜ばしく、天のもの、自由なものとして、歓び、あらゆる罪から解かれた諸君を〔laeta・coelestis・libera は母に、gaudentes・absolutos は諸君に係ると取った〕、悪臭の漂う揺りかごではなく、聖なる祭壇の芳しく香る格子の内で、幸いに養い育てようとしている。我々の主イエス・キリストによって。
Liber II, Caput XXXI
第II巻 第XXXI章PL 11, 476BInvitatio ad fontem II. Jam jamque dicto citius aethereas portas, fratres, intrate; aeternique gurgitis alveo genitali condentes, ullam pro personis operari ne aestimetis heic gratiam.
PL 11, 476B泉への招き(2)。――今まさに、言葉より速く、兄弟たちよ、天の門に入れ。永遠の淵の生みの床に身を沈めて〔底本は condentes。能動形を受動の意(conditi)に取り、「身を沈める」と解した。ミーニュの脚注 (2) もこの読みを挙げ、また condentes を「諸君を沈める者たち」すなわち洗礼を授ける者と取る読みも示す〕、ここで人の身分によって働く恩寵があると思ってはならない。
Judicio vestro nascimini, scientes quoniam qui plus crediderit, nobiliorem se ipse praestabit.
PL 11, 477A諸君は自らの判断によって生まれるのである。より多く信じた者が、自らをより高貴な者として示すことを知れ。
Constanter igitur ac fideliter hominem istum vestrum veterem foeterosis suis cum pannis abjicite, novelli omnes, omnes candidati, omnes Spiritus sancti munere mox divites processuri.
PL 11, 477Aゆえに、揺るがず、信実をもって、諸君のその古い人を、その悪臭に満ちた〔底本は foeterosis。悪臭のする(foetidis)の意と取った〕襤褸もろともに投げ捨てよ。みな新たにされ、みな白衣をまとい、みな聖なる霊の賜物によって、やがて富む者となって進み出る者たちよ。
Liber II, Caput XXXII
第II巻 第XXXII章PL 11, 477AInvitatio ad fontem III. Eia quid statis, fratres, vestram quos per fidem genitalis unda concepit, per sacramenta jam parturit, ad Desiderata quantocius festinate.
PL 11, 477A泉への招き(3)。――さあ、なぜ立っているのか、兄弟たちよ。諸君の信仰〔vestram は離れて置かれた fidem に係ると取った〕によって生みの水が身ごもり、いま秘跡によって産もうとしている者たちよ。望まれたもの〔底本は Desiderata と大文字で刷る。ミーニュの脚注 (3) は、秘跡を指す語で、ここではとくに聖体を言うとする〕へ、できるだけ急げ。
Solemnis hymnus ecce jam canitur: ecce vox infantum et dulcis vagitus auditur: ecce parientis uno de ventre clarissima turba procedit. Nova res, ut jure spiritali unusquisque nascatur.
PL 11, 478A見よ、荘厳な讃歌がすでに歌われている。見よ、幼子たちの声と、甘い産声が聞こえる。見よ、産む母のただ一つの腹から、いとも輝かしい群れが出てくる。新しいことだ、各人が霊の法によって生まれるとは。
Ultra currite ad matrem, quae tunc non laborat, si quos parit, numerare non possit. Intrate ergo, intrate felices, omnes simul subito futuri lactantes.
PL 11, 478Aさらに走って母のもとへ行け。母は、自分が産む者たちを数えきれなくなるときにこそ、苦しまないのである。ゆえに入れ、入れ、幸いな者たちよ、みな同時にたちまち乳飲み子となる者たちよ。
Liber II, Caput XXXIII
第II巻 第XXXIII章PL 11, 478AInvitatio ad fontem IV. Quid statis genere, aetate, sexu, conditione diversi, mox unum futuri?
PL 11, 478A泉への招き(4)。――なぜ諸君は、生まれ、年齢、性、身分を異にしながら、まもなく一つとなる者として、立ちつくしているのか。
Fontanum semper virginis matris dulcem ad uterum convolate; ibidemque vos vestra nobilitate, fide, scientes, quoniam quantum quis crediderit, tantum beatitudinis et habebit.
PL 11, 479A常におとめである母の、泉なる甘美な胎へ、駆けつけよ。そしてまさにそこで、人は信じた分だけ幸いをも得るのだと知りつつ、信仰によって自らを高貴にせよ〔ミーニュの脚注 (3) は、nobilitate を名詞の奪格ではなく動詞 nobilitare の命令形とする〕。
O admirabilis et vere divina sacrosancta dignatio! in qua quae parturit, non gemit; qui renascitur, plorare non novit.
PL 11, 479Aおお、驚嘆すべき、まことに神聖にして至聖なる、へりくだりの恵みよ〔dignatio は「へりくだって与える恵み」の意と取った〕。そこでは、産む母は呻かず、新たに生まれる者は泣くことを知らない。
Haec renovatio, haec resurrectio, haec vita aeterna, haec est mater omnium, quae nos adunatos, ex omni gente et natione collectos, unum postmodum efficit corpus.
PL 11, 479Aこれは刷新、これは復活、これは永遠の生命、これはすべての者の母であって、一つに結ばれ、あらゆる民族と国民から集められた我々を、やがて一つの体となす。
Liber II, Caput XXXIV
第II巻 第XXXIV章PL 11, 479AInvitatio ad fontem V. Exsultate, fratres, quos sua parturit fides, qui mundi hujus fugientes insidias, reatum, vulnera, ac mortem, paternae implorastis auxilium majestatis, omnique non pedum velocitate, sed mentis pii fontis ad gurgitem convolate.
PL 11, 479A泉への招き(5)。――喜び躍れ、兄弟たちよ。諸君は、自らの信仰が産み出す者たち、この世の罠、罪責、傷、死を逃れて父なる威厳の助けを乞うた者たちである。足のではなく心のあらゆる速さをもって、敬虔な泉の渦へと飛んで来い。
Vos constanter immergite, salvo salutis statu, veteris hominis vestri felici morte victuri.
PL 11, 480A諸君は、救いの状態を損なわれぬまま、ひるまず浸れ。諸君の古き人の幸いな死によって、生きる者となるために。
Liber II, Caput XXXV
第II巻 第XXXV章PL 11, 480AInvitatio ad fontem VI. Properate, properate bene loturi fratres. Aqua viva Spiritu sancto et igne dulcissimo temperata, blando murmure jam vos invitat.
PL 11, 480A泉への招き(6)。――急げ、急げ、よく洗われようとしている兄弟たちよ。聖なる霊と、いとも甘美な火で調えられた生ける水が、柔らかなささやきで、すでに諸君を招いている。
Jam balneator praecinctus exspectat, quod unctui, quod tersui opus est, praebiturus, sed et denarium aureum triplicis numismatis unione signatum. Gaudete itaque.
PL 11, 480Aすでに、帯を締めた浴場の係が待っている。香油を塗るのに、また拭うのに必要なものを差し出そうとしているのである。それだけでなく、三つの刻印を一つに結んで印された金のデナリウス〔三位一体の印と取れる〕をも〔差し出す〕。だから喜べ。
In fontem quidem nudi demergemini, sed aetherea veste vestiti, mox candidati inde surgetis; quam qui non polluerit, regna coelestia possidebit: per Dominum Jesum Christum.
PL 11, 481A確かに、泉には裸で沈められる。しかし天上の衣をまとい、やがて白衣の者となってそこから上がる。その衣を汚さない者は、天の国を所有するであろう。主イエス・キリストを通して。
Liber II, Caput XXXVI
第II巻 第XXXVI章PL 11, 481AInvitatio ad fontem VII. Eia, fratres, quos beatae sitis exoptatus ardor incendit, quos nectarei fluenti dulce murmur invitat, lacteum genitalis fontis ad laticem convolate incunctanter, ac fortiter bibite, dum licet, superfluentis amnis undae subjecti, toto impetu, totaque devotione vestra vasa replete, ut semper vobis aqua sufficiat, hoc ante omnia scientes, quia hanc nec effundere licet, nec rursus haurire.
PL 11, 481A泉への招き(7)。――さあ、兄弟たちよ、幸いな渇きの待ち望まれた熱に燃やされた者たちよ、甘露のごとく流れる水の甘やかなせせらぎに招かれた者たちよ、生み出す泉の乳のような水へためらわず駆けつけ、力強く飲め、許されている間に。あふれ流れる川の波の下に身を置き、全力で、諸君の献身のすべてをもって、諸君の器を満たせ。水が諸君に常に足りるように。何よりもまず知っておけ、この水は注ぎ捨てることも、再び汲み出すことも許されないのだと。
Liber II, Caput XXXVII
第II巻 第XXXVII章PL 11, 482AInvitatio ad fontem VIII. In qua perpaucis additis, quibusdam mutatis, continentur ea quae in antecedenti. Eia, fratres, quos beatae sitis exoptatus ardor incendit, cupiditate ac velocitate cervina lacteum genitalis fontis ad laticem convolate.
PL 11, 482A泉への招き(8)。――これには、ごくわずかな加筆と若干の変更を除き、前の講話に含まれる内容が収められている。さあ、兄弟たちよ、幸いな渇きの待ち望まれた熱に燃やされた者たちよ、鹿のような切なる思いと速さで、生み出す泉の乳のような水へ駆けつけよ。
Fortiter bibite, ut semper vobis aqua sufficiat, hoc principaliter scientes, quia hanc nec effundere licitum est, nec rursus haurire.
PL 11, 483A力強く飲め。水がつねに諸君に足りるように。とりわけ次のことを知れ。この水は、注ぎ捨てることも許されず、再び汲み出すことも許されない。
Liber II, Caput XXXVIII
第II巻 第XXXVIII章PL 11, 483AAd Neophytos post baptisma I. Post devotissima completa expiationis sacrae casta jejunia, post clarissimae noctis suo sole dulces vigilias, post lactei fontis lavacro vitali in spem immortalitatis animas pullulantes, ex quo qui eratis aetate diversi, diversi natione, subito germani fratres, subito unigeniti emersistis infantes, hortor vos nativitatis tantae festa laeto celebrare convivio: sed non illo, in quo diversis epulis intrimentorum lenocinio saporis de summa certantibus, obrutum pectus saepe crudis atque acidis vomitibus inurgetur; in quo musti vestri dulcedo saecularis, vini pridiani exhalante foetore, corrumpitur: sed coelesti prandio, honesto, puro, salubri, atque perpetuo; quod, ut saturi semper ac felices esse possitis, esurienter accipite.
PL 11, 483A新受洗者たちへ、洗礼の後に(1)。――聖なる贖いの、ひたすら敬虔な清い断食を終え、きわめて輝かしい夜の、その夜自身の太陽による甘美な徹夜の祈りを終え、乳のような泉の命の洗いによって、魂が不死の望みへと芽吹いたのち、その泉から、年齢も異なり出身も異なっていた諸君が、突然、実の兄弟となり、突然、独り子の幼子たちとして浮かび上がった。いま私は諸君に勧める。これほどの誕生の祝いを、喜ばしい宴で祝え。ただし、さまざまな料理が並び、調味の媚びる味が頂点を競い合い、押しつぶされた胸がしばしば生のまま酸っぱい嘔吐に責め立てられる〔底本は inurgetur。「責め立てられる」と取った〕ような宴ではない。そこでは諸君の新酒の甘さが、この世のものとして、前日の酒の悪臭を放つことで台なしにされる。そうではなく、天の昼食である。それは誉れあるもの、清いもの、健やかなもの、そして永遠のものである。つねに満ち足りて幸いであることができるよう、飢えた者として受け取れ。
Paterfamilias panem vinumque pretiosum vobis ex usibus suis sua de mensa largitur. Tres pueri unanimes legumina inferunt primi, quibus, ut scitus sit sapor, salem sapientiae aspergunt: oleum Christus infundit: Moyses primitivam festinus, maturamque procuravit agninam, Abraham pinguem conditamque fideliter vitulinam.
PL 11, 484A家の主人は、高価なパンと葡萄酒を、自分の用のものから、自分の食卓から諸君に惜しみなく与える。三人の若者は心を一つにして、まず豆類を運び入れる。味がよく仕上がるように、知恵の塩を振りかける。油はキリストが注ぐ。モーセは急いで、初物の、よく熟した小羊の肉を用意した。アブラハムは忠実に、肥えて味付けされた子牛の肉を用意した。
Isaac innocenter oleum portat, et ligna. Jacob patienter varia exhibet pecora. Joseph praemotus ad mensuram praerogat cunctis annonam. Sane si quis aliquid desideraverit, qui recondidit, Noe omnia illi arcarius non negabit.
PL 11, 484Aイサクは無垢に、油と薪を運ぶ。ヤコブは忍耐強く、さまざまな家畜を差し出す。ヨセフは前もって促されて、量りに従い、すべての人に穀物を配る。もし誰かが何かを欲しがるなら、蓄えを収めたノアが、倉番として、何も拒まないであろう〔qui recondidit の係りは定かでない。ノアを指すと取った〕。
Petrus piscator recentes marinos affatim pisces apponit cum sarda admirabili. Tobias peregrinus fluvialis piscis interanea diligenter accurat et assat. Joannes camelarius devote praecurrens, de silva mel attulit, et locustas.
PL 11, 485A漁師ペトロは、獲れたての海の魚を惜しみなく並べ、見事なサルダ〔鰯の類の魚と取った〕を添える。旅人トビアは、川魚の内臓を丁寧に取り除いて、焼く。らくだの毛衣を着たヨハネ〔camelarius は「らくだの者」の意。らくだの毛衣を着たと取った〕は、敬虔に先立って走り、森から蜜といなごを持ってきた。
Ne alter alterum manducantem denotet, invitator admonet Paulus (Rom. XIV, 3) . David regius pastor omnibus momentis lac argenteum subministrat, et caseum.
PL 11, 485A互いに、食べている者を軽んじないようにと、招き手パウロが戒める(ローマ14:3)。王なる牧者ダビデは、あらゆる折に、銀のような乳とチーズを給する。
Zachaeus sine mora quadruplicata expungit apophoreta: Deus et Dominus noster Jesus Christus Dei Filius dulcia, sicut prior qui hoc prandio pastus est ante nos, dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel, et favum ori meo (Ps. CXVIII, 103) !
PL 11, 485Aザアカイは遅れることなく、四倍にして贈り物を支払う。我々の神にして主、神の子イエス・キリストは、この昼食に我々より先に養われた先人のように〔sicut prior 以下の係りは定かでない。詩篇を語るダビデを指すと取った〕、甘美なことを語る。「汝の言葉は、私の喉になんと甘いことか。蜜にまさり、私の口には蜜房にまさる」(詩篇118:103)。
Haec, fratres, si quis libenter crediderit, largiores adhuc escas inveniet; quibus si diligens fuerit, semper et se et alios bonis omnibus satiabit: per Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 11, 485B兄弟たちよ、これらのことを、もし誰かが喜んで信じるなら、さらに豊かな食べ物を見いだすであろう。それらに熱心であれば、その人はつねに自分をも他の人々をも、あらゆる良きもので満たすであろう。我々の主イエス・キリストによって。
Liber II, Caput XXXIX
第II巻 第XXXIX章PL 11, 485BAd Neophytos post baptisma II. Recte sanctissimus David ait: Beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI, 1) : quia beatus esse non potest, fratres, in prima nativitate persistens, quem aestuantium delictorum fax incensa omnibus momentis exurit: qui paedorem sui secum carceris portat: qui carnificem sentit ante quam videat: qui nomen judicis pertimescit: qui, sic unde susurrus ingruerit, se quaeri, se aestimat inveniri: cui securitatis profectus est nullus, etiamsi contingat ei accusatore carere, teste conscio; cum se ipso carere non possit, quia violentior omni tortori conscientia numquam suum deserit peccatorem.
PL 11, 485B新受洗者たちへ、洗礼の後に(2)。――いとも聖なるダビデが「幸いなるかな、その不義が赦され、その罪が覆われた者たちは」(詩篇31:1)と言うのは正しい。兄弟たちよ、最初の誕生にとどまる者は幸いではありえないからである。彼を、燃え上がる罪の松明が、あらゆる瞬間に焼き尽くす。彼は自らの牢の悪臭を身に帯びて歩く。見る前から死刑執行人を感じ取り、裁判官の名を聞くだけで震え上がる。どこからであれささやきが起これば〔底本は sic unde。sicunde(どこからであれ…ならば)の一語とも読める〕、自分が探されている、見つけ出されると思い込む。たとえ告発者も、事情を知る証人もいないとしても、彼に安心の進展は少しもない。自分自身から離れることはできないからである。どんな拷問者よりも激しい良心は、自らの罪人を決して見捨てない。
In hoc reatu, fratres, usque nunc fuistis: sed fortiter examinati estis: sed, ut indulgentiam perciperetis, pro vobis bene vigilastis, optime estis auditi. Novum judicii genus, in quo reus si excusaverit crimen, damnatur, absolvitur, si fatetur.
PL 11, 486B兄弟たちよ、諸君は今までこの罪責のうちにいた。しかし、厳しく吟味された。しかし、赦しを受けるために、諸君のためによく徹夜の祈りを捧げ、よく聞き入れられた。これは新しい種類の裁きである。そこでは被告は、罪の弁解をすれば断罪され、告白すれば赦免される。
O magna potestas, magna peritia, magna pietas judicis nostri! a quo universi generis peccatores, ut possint beate vivere, puniri festinant; descendit quippe gladius pius in viscera peccatoris, et uno eodemque ictu, incolumi corporis manente materia, interficit hominem veterem, creat novum, et sacri gurgitis elemento sepelit.
PL 11, 486Bおお、我々の裁判官の大いなる権能、大いなる巧みさ、大いなる慈しみよ。この裁判官によって、あらゆる種類の罪人が、幸いに生きることができるように、急いで罰せられようとする。実際、慈しみ深い剣が罪人の内臓に降り、ただ一つの同じ一撃で、体の質料は無傷のまま、古い人を殺し、新しい人を造り、聖なる深みの水によって葬る。
Et cum omnium aquarum natura sit talis, ut cum in profundum homines susceperit vivos, evomat mortuos; aqua nostra suscipit mortuos, et evomit vivos, ex animalibus veros homines factos, ex hominibus in angelos transituros, si provectus aetatis eorum infantiam non mutaverit.
PL 11, 487Aまたすべての水の性質は、生きた人間を深みに受け入れても、死んだ者として吐き出すというものであるのに、我々の水は死んだ者を受け入れ、生きた者として吐き出す。動物であった者たちが真の人間となり、人間であった者たちが天使へと移ろうとしているのである。ただし、年齢の進みが彼らの幼さを変えてしまわなければ、の話である。
Liber II, Caput XL
第II巻 第XL章PL 11, 487AAd Neophytos post baptisma III. Exsultemus, fratres, in Christo: triumphatorique perpetuo hymnis, citharis, tympanis, canticis gratiam referamus, qui nobis promissa perpetuans pia sanctione (ut aiunt) claves vere aureas misit: et quidem non illas, quae maligno beneficio crimina excipiunt, quae corpori parcunt, animam liberare non possunt; quae peccata, cum dissimulando praetereunt, non adimunt, sed includunt; quae reum, qualem invenerint, talem quoque dimittunt; quae in pari causa ipsi praestatori nihil prodesse possunt.
PL 11, 487A新受洗者たちへ、洗礼の後に(3)。――喜び躍ろう、兄弟たちよ、キリストにおいて。永遠の凱旋者に、賛歌と竪琴と太鼓と歌をもって感謝をささげよう。彼は我々への約束を、(人の言うように)敬虔な裁可によって永続のものとして、まことに金の鍵を送った。しかもそれは、悪意ある恩恵によって罪を受け入れる鍵、肉体は容赦しても魂を解き放つことのできない鍵、罪過を黙って見過ごしても取り除かず、閉じ込めるだけの鍵、被告を見いだしたままの姿で帰す鍵、同じ事件にあって、授けた当人にすら何の益ももたらせない鍵ではない。
At vero nostrae acervatim absolvunt, quidquid invenerint, nec aliquid subsecivi esse patiuntur: sed pectorum aperiunt cuncta penetralia, diligenter universa crimina expellunt, ac rursus diligenter occludunt, ne quid illo vel frivolum, inde quod excluditur, revertatur.
PL 11, 488Aところが我々の鍵は、見いだしたものすべてを一括して無罪放免し、いささかの残りも許さない。胸の奥の室をことごとく開き、あらゆる罪を丹念に追い出し、そして再び丹念に閉ざす。追い出されたものが、取るに足らぬものでさえ、そこから戻ることのないように〔ミーニュの脚注 (4) は、この句を、一度消された罪は何一つ再び生き返らせないの意に言い換える〕。
Mira ratio, mira beatitudo! Salvo reo punitur reatus in reo, integroque statu moritur in homine, propter quod homo fuerat moriturus.
PL 11, 488A見事な道理、見事な幸いよ。被告は無傷のまま、被告のうちにある罪が罰せられ、人の状態は損なわれぬまま、人が死ぬはずであったそのもの〔罪〕が人のうちで死ぬ。
Inde est, quod nostra non habet necessaria tormenta confessio; quod sine sudore tortoris facinora sua sponte reus, ut fiat innocens, confitetur. Pretiosa indulgentia est, fratres, quae et veniam praestat et medicinam.
PL 11, 488Aここから、我々の告白は拷問を必要としない。拷問者の汗なしに、被告はおのずから自分の凶行を、無罪となるために告白する。貴い赦しである、兄弟たちよ、容赦と薬とをともに与える赦しは。
Caeterum qui parcit venefico, homicidae, adultero, incestatori, sacrilego, nisi ejus curaverit mentem, non video quid illi praestiterit. O liberatoris nostri profunda providentia! O praestantia singularis! O dulcis sententia! O damnatio necessaria!
PL 11, 488Bそもそも、毒殺者、殺人者、姦淫者、近親相姦者、冒瀆者を容赦しても、その心を癒やさないなら、その者に何を施したことになるのか、私には分からない。おお、我々の解放者の深い摂理よ。おお、比類なき卓越よ。おお、甘美な判決よ。おお、必要な有罪判決よ。
Homo jugulatur, ut vivat: percussor, percussorisque non cernitur gladius: percussique non hiat vulnus, non defluit sanguis, non decolor color est. Ipse est, et tamen ipse non est.
PL 11, 488B人は喉を断たれる、生きるために。打つ者も、打つ者の剣も見えない。打たれた者の傷は開かず、血は流れず、顔色も褪せない。彼は彼であり、しかも彼ではない。
Vetus quidem videtur domicilium, sed novus est inquilinus, mutatione morum nativitatis suae nobilitatem incredulis variis virtutibus monstrans.
PL 11, 489A住まいは古く見えるが、住人は新しい。行いの変化によって、さまざまな徳をもって、自らの生まれの高貴さを不信の者たちに示している。
Cujus sanctionem, vestrae aetatis omni curriculo manente in sua semper infantia, custodite: ac fortiter praecavete ne primi hominis quondam vestri umquam memoriam recolatis.
PL 11, 489Aその裁可を、諸君の年齢のあらゆる歩みが常に幼子の状態にとどまったまま、守れ。そして強く用心せよ、かつての諸君の最初の人の記憶を決して呼び戻さぬように。
Liber II, Caput XLI
第II巻 第XLI章PL 11, 489AAd Neophytos post Baptisma. IV. In quo paucis additis, quibusdam mutatis, continentur ea quae partim, XXXIX, partim XL tractatibus exhibentur.
PL 11, 489A新受洗者たちへ、洗礼の後に(4)。――この講話には、少し付け加え、いくつかを改めて、一部は第39講話に、一部は第40講話に示されていることが含まれている。
Exsultate, fratres, in Christo, acceptaque indulgentia regale beneficium diligenter, fortiter ac fideliter custodite; etenim omnis actus vester contractus ablatus est, securi gaudete: nihil saeculo jam debetis.
PL 11, 489B兄弟たちよ、キリストにおいて喜べ。赦しを受けたからには、王の恵みを注意深く、強く、忠実に守れ。諸君がかつて負った行いのすべては取り去られたのであるから〔omnis actus vester contractus の構文は定かでない。contractus を「(負債として)負った」の意の分詞と取った〕、安んじて喜べ。もはや諸君は世に何も負っていない。
Imago quidem reatus nunc usque fuistis, sed fortiter examinati estis: et, ut indulgentiam perciperetis, pro vobis ipsis bene vigilastis: optime estis auditi. Novum judicii genus est, in quo reus, si excusaverit crimen, damnatur; absolvitur, si fatetur.
PL 11, 490A諸君はこれまで罪の似姿であった。だが厳しく吟味された。そして赦しを受けるために、諸君は自らのためによく徹夜した。この上なく聴き届けられたのである。これは新しい種類の裁判である。そこでは、被告は罪状を弁明すれば断罪され、告白すれば無罪放免される。
Magna ratio, magna potestas, magna pietas judicis nostri, a quo universi generis peccatores, ut possint beate vivere, puniri festinant. Mira ratio: mirum profecto mysterium.
PL 11, 490A大いなる理があり、大いなる権力があり、大いなる慈しみがある、我々の裁判官には。その裁判官のもとで、あらゆる種類の罪人たちが、幸いに生きることができるようにと、罰せられることを急ぐ。驚くべき理である。まことに驚くべき奥義である。
Salvo reo, punitur reatus in reo, integroque statu moritur in homine, propter quod homo fuerat moriturus. Inde est, quod nostra non habet necessaria tormenta confessio, quod sine truculenti sudore tortoris facinora sua sponte reus, ut fiat innocens, confitetur.
PL 11, 490A被告は無事なまま、罪が被告において罰せられ、人間のうちで、それゆえに人間が死ぬはずであったものが、〔人間の〕状態を損なわぬまま死ぬ。ここから、我々の告白が拷問を要しないこと、残忍な拷問吏の汗なしに、被告が自ら進んで己の凶行を、無実となるために告白することが生じる。
Pretiosa res est, fratres, quae et honorem praestat, et praemium. O liberatoris nostri profunda providentia! O praestantia singularis! O dulcis sententia! O damnatio necessaria!
PL 11, 490B兄弟たちよ、これは名誉と報償をともに与える貴い事である。おお、我々の解放者の深い摂理よ。おお、類なき卓越よ。おお、甘美な判決よ。おお、必要な有罪判決よ。
In semetipso homo jugulatur, ut vivat: percussor non videtur, percussoris non cernitur gladius, percussi non hiat vulnus, non defluit sanguis exspirantis, non palpitat corpus, non decolor color est. Ipse est, tamen non est ipse.
PL 11, 491A人間は自らのうちで喉を断たれる、生きるために。打つ者は見えず、打つ者の剣は見えず、打たれた者の傷は開かず、息絶える者の血は流れ出ず、体は震えず、顔色も褪せない。その人自身である。だが同じ人ではない。
Vetus quidem videtur domicilium: sed novus inquilinus exsultat mutatione morum, nativitatis suae nobilitatem incredulis variis virtutibus probaturus.
PL 11, 491Aなるほど古い住まいに見える。だが新しい住人は、習いの変化に躍り上がり、自らの生まれの高貴さを、さまざまな徳によって、信じない者たちに証明しようとしている。
Liber II, Caput XLII
第II巻 第XLII章PL 11, 491AAd Neophytos post baptisma V. Salvete hodie, nati fratres in Christo, acceptaeque indulgentiae regale beneficium diligenter, fortiter ac fideliter custodite; etenim vester contractus omnis ablatus est: securi gaudete; nihil saeculo jam debetis.
PL 11, 491A新受洗者たちへ、洗礼の後に(5)。――今日、健やかであれ、キリストにあって生まれた兄弟たちよ。受けた赦しという王の恵みを、注意深く、雄々しく、信実をもって守れ。まことに、諸君の契約はすべて取り去られた。安心して喜べ。諸君はもはや世に何も負っていない。
Ecce nullum pondus, stridor nullus est mundanarum vestris in cervicibus catenarum. Vinculis nullis impeditae sunt manus, nullis pedes onerati compedibus. Non vos ullus terror exagitat, non ullae sordes offuscant.
PL 11, 491B見よ、諸君の首には、世の鎖の重みもなく、きしむ音もない。手はどの鎖にも妨げられず、足はどの足枷にも負わされていない。いかなる恐怖も諸君を駆り立てず、いかなる汚れも諸君を曇らせない。
Qui conscium timebatis, conscientiam non timetis: vetus enim homo vester feliciter condemnatus est, ut absolveretur: sacri gurgitis unda sepultus, ut sepulcri nido vivificatus, resurrectionis jura gustaret. O magna providentia Dei nostri!
PL 11, 491B共犯の証人を恐れていた諸君は、もはや良心を恐れない。諸君の古い人は、幸いにも断罪された。赦免されるためである。聖なる淵の波に葬られ、墓の巣のなかで生かされて、復活の権利を味わうためである。ああ、我々の神の大いなる摂理よ。
O bonae matris charitas pura! diverso genere, sexu, aetate, conditione suscipiens necat odio criminum, ut noverea: pia servat, ut mater: necatosque non ante vivificat, quam omne virus vetustatis extinguat.
PL 11, 492Aああ、善き母の清らかな愛よ。母は、出自も性も年齢も身分も異なる者たちを受け入れ、罪への憎しみをもって、継母〔翻刻は noverea。ミーニュの刷りはかすれて c とも e とも見分けにくいが、noverca と読む〕のように殺す。そして、慈しみをもって、母のように守る。殺した者たちを、古さの毒をすべて消し去るまでは、生かさない。
Ne quid adulterum pariat, ac ne quem plus amare videatur, aut minus, unam nativitatem, unum lac, unum stipendium, unam Spiritus sancti praestat omnibus dignitatem.
PL 11, 492A何か不純なものを産まないように、また誰かをより多く、あるいはより少なく愛しているように見えないように、母はすべての者に、一つの誕生、一つの乳、一つの俸給、聖なる霊による一つの位を与える。
Quam speciosum est, fratres, quamque salutare, quem paulo ante ridiculo habueris, admirari: cujus exsecratus sis corruptelam, optes imitari virtutem: quem cupidum semper horrueris, stupeas passim in pauperes et egenos sua bona universa fundentem: postremo quem noveris idololatriae fanum, gaudeas Dei templum.
PL 11, 492A兄弟たちよ、なんと美しく、なんと救いに満ちたことか。少し前まで笑うべき者と見なしていた人を、汝が讃えるとは。その堕落を呪っていた人の徳を、まねたいと願うとは。いつも貪欲だと忌み嫌っていた人が、貧しい者、乏しい者に、至る所で自分の財をことごとく注ぐのを見て、驚嘆するとは。ついには、偶像崇拝の社だと知っていた人を、神の神殿として喜ぶとは。
Itaque beatus est semper, qui meminit, quod renatus sit: beatior, qui non meminerit, quid fuit ante, quam renatus sit: beatissimus, qui infantiam suam provectu temporis non mutaverit.
PL 11, 492Bこうして、再び生まれたことを覚えている者は、つねに幸いである。再び生まれる前に何であったかを覚えていない者は、さらに幸いである。時が進んでも、自らの幼子の状態を変えなかった者は、最も幸いである。
Liber II, Caput XLIII
第II巻 第XLIII章PL 11, 492BAd Neophytos post baptisma IV. De duodecim signis. I. Aethereae gentes, exsultate, novella pignora in Christo, florentissimique hodierni spiritalis ortus vestri candorem ne quo pacto maculetis, perpeti diligentia custodite; quia nescit iterare quod praestat.
PL 11, 492B新受洗者たちへ、洗礼の後に(4)。十二のしるしについて。――I. 天空の諸国民よ、喜び躍れ、キリストにおける新しい愛し子たちよ〔pignora は「担保」「愛の証し」の意。子らを指すと取った〕。今日の、花盛りの、霊的な、諸君の誕生の純白を、決して汚すことのないよう、絶えざる注意をもって守れ。それ〔洗礼〕は、与えたものを繰り返すすべを知らないからである〔nescit の主語は明示されない。洗礼と取った〕。
Ecce pueri, adolescentes, juvenes, senes utriusque sexus, qui eratis rei, eratis et immundi, mundana nativitate, contra omni reatu jam liberi, mundi estis infantes: et, quod est admirabile, et gratum, subito uno momento facti aetatibus diversis aequaevi.
PL 11, 493A見よ、少年、青年、壮年、老人、男も女も、世の誕生によっては被告であり、また汚れてもいた諸君が、これに対し今やあらゆる罪から自由となり、清い幼子である〔mundana nativitate は eratis に係り、contra は「これに対し」と解した〕。そして、驚くべきことであり喜ばしいことに、突然、ただ一瞬のうちに、異なる年齢にありながら同い年となった。
Sed curiositatem vestram bene novi veteris vitae usurpatione; quod quidem vobis ulterius non licebit. Fortassis requiratis et a nobis, qua genitura, quove signo tam diversos, tam plures, tam dispares una uno partu vestra vos peperit mater.
PL 11, 493Aだが私は、諸君の好奇心を、古い生活の習慣から来るものとしてよく知っている。それはこれからはもはや許されない。おそらく諸君は我々にも尋ねるだろう、どのような誕生の星位により、どのようなしるしにより、これほど多様な、これほど多数の、これほど異なる者たちを、諸君の一人の母が、一度の出産で生んだのかと。
Sicut parvulis morem geram, sacrique horoscopi pandam tota brevitate secreta. II. Igitur, fratres, genesis talis est vestra.
PL 11, 494A幼子たちの望みに応じるように、私は聖なる星占いの秘密を、ことごとく簡潔に明かそう。II. さて兄弟たちよ、諸君の出生図はこのようである。
Primus vos, qui in se credentem reprobat nullum, non Aries, sed Agnus excepit: qui vestram nuditatem velleris sui niveo candore vestivit: qui suum lac beatum vagitu hiantibus vestris labris indulgenter infudit.
PL 11, 494Aまず諸君を迎えたのは、自らを信じる者を一人も退けることのない、牡羊座〔以下、十二宮の名は星座名で訳す〕ではなく小羊である。小羊は、諸君の裸を自らの毛の雪のような白さで着せ、自らの幸いな乳を、泣き声とともに開いた諸君の唇に惜しみなく注いだ。
Idem non tumidus cervice, non torvus fronte, non minax cornu Taurus, sed optimus, dulcis, blandus ac mitis vos admonet Vitulus, ut nulla ullo in opere captantes auguria, ejus sine malitia succedentes jugo, terramque vestrae carnis domando fecundantes, laetam divinorum seminum messem coelestibus horreis inferatis.
PL 11, 495Aその同じ者が、首をふくらませず、額を険しくせず、角で脅すこともない牡牛座ではなく、この上なく善く、甘く、優しく、穏やかな子牛として、諸君に勧める。いかなる業においても前兆を求めず、悪意なくその軛に従い、諸君の肉の地を馴らして実り豊かにし、神の種からなる喜ばしい収穫を天の倉に納めよと。
Et admonet prosequentibus Geminis, id est duobus salutare canentibus testamentis, ut principaliter idololatriam, impudicitiam, avaritiamque fugiatis, quae est incurabilis cancer.
PL 11, 495Aまた、双子座が付き従うなか、すなわち救いを歌う二つの契約が付き従うなかで、とりわけ偶像崇拝、不貞、貪欲を避けよと勧める。これは不治の癌〔cancer は「蟹」(蟹座)と「癌」の語呂合わせ〕である。
Leo autem noster, sicut Genesis protestatur (Gen. XLIX, 9) , leonis est catulus, cujus ista pia sacramenta celebramus, qui ad hoc recubans obdormivit, ut vinceret mortem; ad hoc evigilavit, ut beatae resurrectionis suae in nos munus immortalitatis conferret.
PL 11, 495Aだが我々の獅子は、創世記が証しするとおり(創世記49:9)、獅子の子であり、その敬虔な秘跡を我々は祝う。彼は死に勝つために身を横たえて眠り、自らの幸いな復活の、不死という賜物を我々に授けるために目覚めた。
Quem competenter sequitur Virgo praenuntians Libram, ut nosceremus Dei per Filium, qui incarnatus processit ex virgine, aequitatem justitiamque terris illatam: quam qui constanter tenuerit ac fideliter ministraverit, non dicam Scorpionem, sed, sicut Dominus ait in Evangelio, omnes omnino serpentes illaesa planta calcabit.
PL 11, 495A彼にふさわしく続くのは、天秤を告げ知らせる乙女座である。受肉しておとめから出た子によって、神の公平と正義が地にもたらされたことを、我々が知るためである。それを堅く保ち、忠実に務める者は、蠍座は言うまでもなく、主が福音書で言うとおり、あらゆる蛇を、傷つくことのない足裏で踏みつけるだろう。
Sed nec ipsum quoque diabolum, qui vere est acerrimus Sagittarius; formidabit umquam, variis atque igneis sagittis armatus, totius humani generis omni momento corda distringens: propter quod sic Paulus Apostolus ait: Induite vos armaturam Dei, ut possitis vos constare adversus nequitias diaboli, accepto scuto fidei, per quod poteritis omnes sagittas illius mali, quae sunt igne plenae, extinguere (Ephes VI, 11) .
PL 11, 495Bだが、悪魔そのものをも、まことに最も苛烈な射手座である者を、彼は決して恐れないだろう。悪魔は様々な火の矢で武装し、人類全体の心をあらゆる瞬間に苦しめている。それゆえ使徒パウロはこう言う。「神の武具を身に着けよ、汝らが悪魔の悪巧みに対して立ちうるために。信仰の盾を取れ。それによって汝らは、あの悪しき者の、火に満ちた矢をすべて消すことができよう」(エフェソ6:11)。
Is enim infelicibus non numquam immittit Capricornum vultu deformem, et per cornu exilioris labra liventia spumantibus venis ebulliens, palpitante ruina captivi tota miserabiliter per membra desaevit.
PL 11, 496A実にこれは、不幸な者たちにしばしば山羊座を差し向ける。顔かたちが醜く、より細い角を通して〔per cornu exilioris の読みは定かでない。直訳した〕、青黒い唇を、泡立つ血管でたぎらせつつ、捕らわれた者の震える崩れ落ちとともに、全身の肢体を哀れにも荒れ狂わせる。
Alios amentes, alios furiosos, alios homicidas, alios adulteros, alios sacrilegos, alios avaritia efficit caecos. Longum est ire per singula.
PL 11, 496Aある者を正気なき者に、ある者を狂乱者に、ある者を殺人者に、ある者を姦淫者に、ある者を冒瀆者に、ある者を貪欲によって盲目にする。ひとつひとつ巡るのは長くなる。
Varias atque innumerabiles nocendi artes habet: sed has omnes salutari profluens amne non magnopere noster Aquarius delere consuevit; quem necessario uno sequuntur duo Pisces in signo, id est duo ex Judaeis et Gentibus populi, baptismatis aqua viventes, in unum populum Christi uno signo signati.
PL 11, 496Aこれは、害をなす手立てを、多様に、数えきれぬほど持つ。だが、これらすべてを、救いの流れとなって流れ出る我々の水瓶座は、たやすく消し去るのが常である〔non magnopere は「たやすく」と取った〕。その水瓶座に、必然的に、一つのしるしのうちで二匹の魚が続く。すなわち、ユダヤ人と諸国民からなる二つの民であり、洗礼の水によって生き、キリストの一つの民となるべく、一つのしるしで印された者たちである。
Liber II, Caput XLIV
第II巻 第XLIV章PL 11, 496AAd Neophytos post baptisma VII. Die dominico de comparatione tritici. I. Exultemus, fratres, in Christo, tantique proventus redditu ditati, Deo patri omnipotenti laudes et gratias referamus; qui zizania, lolium, lappas, tribulos in laeta frumenta mutavit, quae diligenti cultu purgata, molarisque lapidis pio pondere feliciter fracta; ordinabiliter creta, omni furfure abjecto, mirifico splendore in farinam candidam micuerunt; quae nullo adulterata fermento est, conspersa ac subacta diligenter.
PL 11, 496A新受洗者たちへ、洗礼の後に(7)。主日、小麦の比較について。――I. 兄弟たちよ、キリストにあって喜ぼう。これほどの収穫の実りによって富まされた我々は、全能の父なる神に賛美と感謝をささげよう。神は、毒麦、ドクムギ、ゴボウ、蒺藜を、豊かな麦に変えた。その麦は、念入りな手入れで清められ、臼石の敬虔な重みで幸いに砕かれ、秩序正しくふるい分けられ、すべての麩が捨てられて、驚くべき輝きの白い粉となって光った。その粉は、いかなるパン種にも混ぜ物をされず、念入りに水で捏ね上げられた。
Sal inditum est illi; levigata est oleo cremiali, officiis competentibus temperata, in panes azymos reddita.
PL 11, 496Bそれに塩が加えられた。油〔oleo cremiali の cremiali は意が定かでない。chrismali(香油の)の誤りとも読める〕で滑らかにされ、ふさわしい務め〔competentibus は洗礼志願者(competentes)にかけているらしい〕によって調えられて、種なしパンに仕上げられた。
Hi, quos videtis, egregia coctura suave redolentes, qui excocti sunt non furno, sed fonte; non humano, sed igne divino: non illos aura corrupit: non fumus amarus infecit: non frigus elisit: (quod plus est) sine fermento levati sunt.
PL 11, 497A諸君が見ているこれらのパンは、見事な焼き具合で芳しく香り、かまどではなく泉によって、人間の火ではなく神の火によって焼き上げられた。風がこれを損なわず、苦い煙がこれを汚さず、寒さがこれを潰さなかった。さらに言えば(これはいっそうすぐれたことだが)、パン種なしに膨らまされた。
Certe cacabacii non sunt, non vetusti, non usti, non crudi, non mucidi. Lacteus illis color est: lacteus sapor est. II.
PL 11, 497A確かに、これらは鍋焼きのもの〔cacabacii は cacabus(鍋)から来た語と取った〕ではなく、古くなく、焦げておらず、生焼けでなく、黴びてもいない。色は乳のようであり、味も乳のようである。II.
Sed fortassis, quod nonnulli forma videntur minores, si secus aliquid de pistore sentiatur, mea nihil interest, fratres: quia etsi pauper sum, tamen frontem meam tueor, et fidem meam novi. Certe si quid sciunt, dicant operarii, qui mecum sunt.
PL 11, 498Aさて、いくつかのものが、見たところ形がやや小さいために、パン屋について何か違うことが思われるとしても、兄弟たちよ、私にはまったく関わりがない。私は貧しくとも、顔を上げていられるし、自分の誠実さを知っているからだ。確かに、何か知っているなら、私とともにいる働き人たちが言うがよい。
Lucro gaudeo, sed sine furti conscientia, sane confiteor. Denique et vos retinetis pondus antiquum: habetis aginam: exagium facite, quemadmodum vultis: singulos ponderate: invenietis nullum habere minus. Tripondes sunt omnes, numismatis sacri una libra signati, qui mensae deserviunt.
PL 11, 498A私は利益を喜ぶ。ただし、盗みの自覚はない。これは確かに告白する。さらに、諸君自身も昔からの重さを保っている。秤の針をもっているのだ。好きなように検量せよ。一つ一つ量れ。足りないものは一つも見つからないだろう。すべて三リブラの重さがあり〔tripondes は三リブラ分の重さの意と取った。「三」と続く「一リブラ」は、三位一体と一つの神性をほのめかすらしい〕、聖なる貨幣の一リブラの刻印を押された、食卓に仕えるものである。
Liber II, Caput XLV
第II巻 第XLV章PL 11, 499ADe die Dominico Paschatis I. Saeculorum haeres, et pernici cursu procurrens atque recurrens, solemni motu rotatus in sese, proferens sibi de fine principium, natalitia infinita de occasu, dies sempiternus eluxit: quo discussa convolutae hyemis tristitudine, novo vento Favonio blandiente, diversis floribus, genere, colore pariter et odore una nativitate diffusis, germinantia undique dulce prata respirant.
PL 11, 499A復活祭の主日について(1)。――世々の相続者、速やかな走りで進み出ては戻り、荘厳な運行でおのれのうちに巡り、終わりからおのれの始まりを、日没から尽きることのない誕生日を生み出す永遠の日が、輝き出た。その日、巻き込まれていた冬の陰鬱は払われ、新しい西風ファウォニウス〔西風〕がやさしく吹き、種類も色も香りも異なる花々がただ一つの誕生において咲きひろがり、あたり一面に芽吹く牧場が甘く息づいている。
Exsultat aestas nova, sed dives, in frumenti varias moles spiceam feliciter contundens palmam: quam prosequetur congrue mustulentus autumnus, ut necessario gratiae panis vini quoque jucunditas jungeretur.
PL 11, 501A新しい夏は躍り、しかも豊かで、さまざまな穀物の山へと麦穂の棕櫚を幸いにも打ち砕く。その夏に、搾りたての葡萄酒の秋がふさわしく続くであろう。パンの恵みに、酒の楽しみもまた必然的に結ばれるようにである。
Quis non haec coelestibus mysteriis coaptata cognoscat? hyems namque pigra, sordida et tristis ad eos pertinet, qui idololatriae deservientes, mundanis voluptatibus compediti, libidini vacantes et gutturi, longe moliti, id est aeternae morti sunt a Deo, quod opus tenebrarum dilexerunt, destinati.
PL 11, 501Aこれらが天上の奥義に合わせて整えられていることを、誰が悟らないだろうか。のろく、汚れ、陰鬱な冬は、偶像崇拝に仕え、この世の快楽に足かせをかけられ、情欲と喉の欲に身をゆだね、遠くまで企てを巡らした〔longe moliti は本文が崩れているらしい。「遠くまで企てを巡らし」と解したが、続く id est との釣り合いからは「神から遠く隔てられた」の意の語があったかとも思われる〕者たち、すなわち、闇の業を愛したゆえに、神によって永遠の死へと定められた者たちに当たる。
Ver sacrum fontem debemus accipere, cujus divite ex alveo, Favonio non vento, sed Spiritu sancto generante, odorem divinum beata spirantes fide, diverso charismate, sed una nativitate Ecclesiae flores clarissimi, ac dulces nostri funduntur infantes.
PL 11, 501B春を、我々は聖なる泉として受け取らねばならない〔Ver sacrum fontem の係りは定かでない。「春を聖なる泉と」と取った〕。その豊かな河床から、ファウォニウスという風ではなく聖なる霊が生み出すことによって、神の香りを、幸いな信仰において吐き出しつつ、賜物は異なりながらただ一つの誕生において、教会のいとも輝かしい花々、そして我々の甘美な幼子たちが注ぎ出される。
Aestas autem fidelis est populus, angelicus et mundus, qui sponsionis suae palam fortiter retinens, peccatorum paleis limpidatus, semet pretiosum frumentum divinis horreis inferre desiderans, licet suo uberet fonte, tamen aestuat semper justae operationis ardore.
PL 11, 501B夏とは、信ある民、天使的で清い民である。この民は、自分の誓約を公然と〔底本は palam。retinens の目的語を欠くので、palmam(棕櫚)の誤りで「自分の誓約の棕櫚を」の意かとも思われる〕、雄々しく守り、罪のもみ殻から清められ、尊い穀物として自らを神の倉に納めることを望み、自分の泉に満ちあふれながらも、なお義の働きの熱に絶えず燃える。
Autumnus quoque martyrii locus est, in quo non vitis, sed fossoris sanguis effunditur: ut vita beata pretiosae mortis vindemia comparetur.
PL 11, 502A秋もまた殉教の場である。そこでは葡萄の木ではなく、掘り耕す者の血が流される。尊い死の収穫によって、幸いな命が得られるためである。
Dies vero ad sacramentum pertinet resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, qui in omnibus omnia est: qui vere aeternus est, ac sine nocte dies; cui duodecim horae in Apostolis, duodecim menses serviunt in Prophetis; quem Evangeliorum salutaria quatuor praedicant tempora; cui non anniversarii, sed quotidiani fructus respondent, hymnum canentes Deo credentibus populis, qui omni immortalitatis semine propagantur in saecula.
PL 11, 502A日とは、我々の主イエス・キリストの復活の秘義に当たる。彼はすべてにおいてすべてである。まことに永遠であり、夜のない日である。十二の時が使徒たちにおいて、十二の月が預言者たちにおいて彼に仕える。福音書の救いに満ちた四つの季節が彼を宣べ伝える。年ごとではなく日ごとの実りが彼に応え、信じる諸民のうちで神に讃歌を歌う〔Deo credentibus populis の係りは定かでない。Deo を canentes に、credentibus populis を奪格に取った。「神を信じる諸民によって」とも読める〕。この諸民は、不死のあらゆる種によって、世々に増し広げられる。
In hujus diei luce gradientes exsultemus fide, jucundemur bona conversatione, ut perpetuam vitam adipisci mereamur; per Dominum Jesum Christum.
PL 11, 502Bこの日の光のなかを歩みつつ、信仰において喜び躍ろう。善い生き方において楽しもう。永遠の生命を得るにふさわしくなるために。主イエス・キリストによって。
Liber II, Caput XLVI
第II巻 第XLVI章PL 11, 502BDe Pascha II. In stabili cursu, multiformi gratia redimitus, temporum solemni vestigio dies salutaris advenit. Idem sui successor, idemque decessor, longaeva semper aetate novellus, anni parens, annique progenies, antecedit, sequiturque tempora et saecula infinita.
PL 11, 502B復活祭について(2)。――揺るぎない運行のなかで、多様な恩寵を冠として戴き、時々の荘厳な足跡をたどって、救いの日が来る。この日は、自らの後を継ぐ者であり、同時に自らの前に去る者でもあり、永い齢を重ねながら常に新しく、年の親であり、年の子でもあって、限りない時と世とに先立ち、またそれらに続く。
Parit sibi de fine principium; et tamen a cunis genitalibus non recedit. Profecto sacramenti dominici imaginem portat; nam occasu passionem, resurrectionemque ortu redivivo concelebrat, per quem nobis munus futurae beatitudinis pollicetur: hoc quoque nostris competentibus praestaturus, quos nunc invitat felix occasus, ut sacri oceani lacteo profundo demersi, inde novello novellique cum die resurgentes, nobiscum possint ad immortalitatis gloriam pervenire.
PL 11, 503A日は、自らのために終わりから始まりを生み、それでいて生誕の揺りかごからは離れない。まことに、主の秘義の像を担っている。没することによって受難を、再び昇る日の出によって復活を、ともに祝い、これを通して〔per quem の指すものは定かでない。日とも主とも取れる〕、来たるべき幸いの賜物を我々に約束するからである。この日は同じことを、我々の洗礼志願者たちにも施すであろう。幸いな日没は、いま彼らを招く。聖なる大洋の乳白色の深みに沈められ、そこから、新たな者として新たな日とともに甦り〔ミーニュの脚注 (5) は、次の講話の同じ句 novello novelli cum die を指し示す。novellique は et novelli(新たな者たちとして)の意〕、我々とともに不死の栄光に至りうるようにである。
Liber II, Caput XLVII
第II巻 第XLVII章PL 11, 503ADe Pascha III. Stabilis cursor, multiformi gratia redimitus per temporum ambages pernicibus plantis sua recalcans officio solemni vestigia dies salutaris advenit.
PL 11, 503A復活祭について(3)。――動かぬ走者、多様な恩寵を冠として戴き、時の曲折をめぐって、迅い足で自らの足跡を荘厳な務めのうちに踏み返しつつ、救いの日が来た。
Idem sibi successor, idemque decessor, longaeva semper aetate novellus, anni parens, annique progenies, antecedit, quae sequitur, tempora, et saecula infinita disseminat.
PL 11, 503A自らの後継者であり、自らの前任者でもあり、長寿の年齢にあって常に新しく、年の親、年の子であり、自らが従う時に先立ち、果てしない世代をまき広げる。
Parit sibi de fine principium; hoc nostris quoque hodie competentibus praestaturus, quos jam nunc felix invitat occasus, ut sacri oceani lacteo profundo demersi, surgentes inde novello novelli cum die, sua luce radiantes, nobiscum possint immortalitatis per aerium tramitem cursu servato ad repromissionis tempus, ubi in perpetuum quis oritur, pervenire.
PL 11, 503A終わりから自らのために始まりを産む。今日もこれを、我々の洗礼志願者たちに与えようとしている。彼らを今や幸いな日没が招いている。聖なる大洋の乳白の深みに沈められ、そこから新しい日とともに新しい者として昇り、自らの光に輝きつつ、我々とともに、不死へと至る空の道を、走りを保ったまま、再び約束された時——そこでは人が永遠に昇る——へと至ることができるように。
Liber II, Caput XLVIII
第II巻 第XLVIII章PL 11, 504ADe Pascha IV. Morte sua vivens, sepulcri nido vegetatus, innumerabiles temporum metas perenni curru, una eademque orbita lustrans dies magnus advenit: menses in tempora, tempora in annos, annos in saecula pandens.
PL 11, 504A復活祭について(4)。――自らの死によって生き、墓という巣のうちに芽吹いて、大いなる日が来る。それは数えきれぬ時の境を、尽きることのない車に乗り、一つにして同じ軌道で巡り、月を季節へ、季節を年へ、年を世へと広げながら進む。
Sine pausa crescit in senium; et tamen a cunis genitalibus non recedit. Profecto sacramenti dominici imaginem portat; nam occasu passionem, resurrectionemque ortu redivivo concelebrat, per quem nobis quoque resurrectionem futurae beatitudinis pollicetur.
PL 11, 504A休むことなく老いへと成長する。それでも、生まれ出た揺りかごから離れることはない。まことにそれは、主の秘義の似像を帯びている。没することで受難を、よみがえる昇りで復活を、ともに祝うからである。その昇りによって、我々にも来たるべき至福の復活を約束しているのである〔quem の先行詞は定かでない。直前の ortus(昇り)と取ったが、主(キリスト)とも読める〕。
Liber II, Caput XLIX
第II巻 第XLIX章PL 11, 504BDe Pascha V. Sempiterni currus auriga teretis metae sua replicans complicando gyro solemni vestigia, dies salutaris advenit.
PL 11, 504B復活祭について(5)。――永遠の戦車の御者として、滑らかな折り返し点を巡り、荘厳な周回を畳みながら自らの足跡をたどり直しつつ、救いの日が来た。
Idem sibi successor, idemque decessor: longaeva semper aetate novellus: anni parens, annique progenies: antecedit, quae sequitur, tempora: et ut saecula colligenda disseminet, parit sibi de fine principium.
PL 11, 505A自らの後継者であり、自らの前任者でもある。長寿の年齢にあって常に新しい。年の親、年の子である。自らがその後に続く時に、先立ちもする。そして、やがて刈り集められるべき世々を蒔くために、終わりから自らのために始まりを産む。
Hic est, quo similiter, verumtamen semel, amore hominis sui, ejus artifex Deus, et Dominus noster occidit, et exortus est rursum, numquam sane repetiturus occasum.
PL 11, 505Aこれは、同じように、しかしただ一度、自らの人への愛のゆえに、人の造り主である神、我々の主が没し、再び昇った日である。もはや決して再び没することはない〔occidit・exortus est は日の没と昇りに重ねて、死と復活を言う〕。
Hic, inquam, quo ferales disruptae sunt tenebrae: quo mors subacta est: quo homines, quos susceperant mortuos, refundere inferi coacti sunt vivos.
PL 11, 505Aこの日である、と私は言う、そこで死の闇が裂かれ、そこで死が征服され、そこで冥界が、受け入れていた死者たちを、生きた者として吐き出すことを強いられた日は。
Quem ut semper, et ubique aucti fide, numero, charitate nostris cum fratribus celebremus, praestabit Deus Pater omnipotens.
PL 11, 505Aこの日を、常に、またどこでも、信仰と数と愛を増し加えられて、我々の兄弟たちとともに祝えるよう、全能の父なる神が与えるだろう。
Liber II, Caput L
第II巻 第L章PL 11, 506ADe Pascha VI. Nec otioso cursu, reciprocis ambagibus operis mundani pensa perpetuans, genitalis semper, novellus occasu, a se in semet sua per vestigia revolutus, dies salutaris advenit; officiis sacramenti dominici omnibus omni genere munerum largus.
PL 11, 506A復活祭について(6)。――怠惰ならぬ歩みで、往復する巡りによって世の営みの務め〔pensa は割り当ての糸紡ぎの仕事〕を永続させつつ、つねに生み出す力を持ち、日没によって新しくなり、自らの足跡をたどって自らのうちへ巡り戻り、救いの日は到来する。それは主の秘跡のあらゆる務めに、あらゆる種類の賜物を惜しまない。
Namque piis mercedem sacerdotibus praestat, consequentibus ministris promotionis augmentum, immortalitatis fidelibus fructum, poenitentibus curam, Catechumenis lucis viam, Competentibus remissam omnium peccatorum.
PL 11, 506A実に、この日は、敬虔な司教たちには報いを、続く奉仕者たちには昇進の加増を、信ずる者たちには不死の実りを、悔悛する者たちには癒しを、求道者たちには光の道を、洗礼志願者たちにはすべての罪の赦し〔底本は remissam。ミーニュの脚注 (7) は、remissa を remissio と同じ意の名詞とし、その対格と説明する〕を与える。
Sicque cunctos in unam Christi corporis gratiam congregatos ad coelestia regna perducit, per Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum.
PL 11, 507Aこうして、キリストの体という一つの恵みへと集められたすべての者を、天の国へと導く。我々の主であり救い主であるイエス・キリストを通して。彼は世々にほむべき者である。
Liber II, Caput LI
第II巻 第LI章PL 11, 507ADe Pascha VII. Perpetis anni pernicem cursum in bissenae mutationis augmentum, una eademque, nec ipsa, sed ipsa orbita circumducens, dies magnus advenit, suo sibi semper novellus occasu. Quod praeterit, sequitur: quod futurum est, antecedit.
PL 11, 507A復活祭について(7)。――絶え間ない年の速やかな運行を、十二の変化の増し加わりへと、一つの同じ軌道――同じではなく、しかも同じ軌道――によって巡らせつつ、大いなる日が来る〔circumducens は dies magnus に係り、orbita は奪格と取った〕。その日は、自らの沈むことによって、いつも新しい。過ぎ去ったものは後に続き、来るべきものは先立つ。
In omnibus novus est; et tamen in omnibus vetus est. Punctis omnibus commutatur, non natura, sed numero. Fit filius horarum, qui pater est omnium saeculorum.
PL 11, 507Aあらゆる点で新しく、しかもあらゆる点で古い。あらゆる時点で変わるが、本性によってではなく、数によってである。あらゆる世の父でありながら、時間の子となる。
Hic est dies, fratres, quo a Domino nostro cunctus redemptus est orbis; quo aethereo semine novellus, id est noster vivificatus est populus.
PL 11, 507B兄弟たちよ、これは、我々の主によって全世界が贖われた日である。この日に、天の種によって、新しい民、すなわち我々の民が生かされた。
Hic, inquam, qui nobis resurrectionis monstrat exemplum: cujus sane conditione nos beatiores sumus: quia ille occidit, semper ut vivat; fidelis autem post secundae nativitatis occasum resurgens, horrore numquam intercipitur tenebrarum.
PL 11, 507Bこの日、と言おう、これは復活の範型を我々に示す日である。我々は確かに、その日の定めよりもいっそう幸いである〔cujus conditione は比較の奪格と取った〕。なぜなら、あの日は沈むが、それは常に生きるためである。だが信ずる者は、第二の誕生の沈むことの後に復活し、闇の恐怖に決して妨げられないからである。
Liber II, Caput LII
第II巻 第LII章PL 11, 508ADe Pascha VIII. Specioso circulo sacer iuflexus dies in mundani operis pensa quadriga temporum fertur, duodenis mensium perpeti curru mutationibus dives, nulla statione contentus: quia immortalitas ejus est cursus.
PL 11, 508A復活祭について(8)。――麗しい円環のうちに、聖なる日は〔底本は iuflexus。inflexus と読み、「曲がった」と解した〕、世の営みの割り当てへと、時の四頭立て馬車に乗って運ばれる。十二の月の変化という尽きぬ車に富み、いかなる停止にも満足しない。その不死とは、その歩みだからである。
Verum currat, an recurrat, ambiguum est: cujus praeteritum restat, ut redeat. Mira prorsus ratio!
PL 11, 508A走るのか、走り戻るのかは定かでない。その過ぎ去ったものは、戻るために残されているからである。まことに驚くべき道理である。
Innumerabilium saeculorum diversa mensura conterendo innovat spatia; et tamen ejus semper orbita est una: qui nos admonet, fratres, passionis resurrectionisque dominicae unanimes atque concordes salutaria celebrare mysteria; per Dominum et conservatorem nostrum Jesum Christum.
PL 11, 508Aそれは数えきれぬ世々の異なる尺度を、すり減らすことで空間を新たにする。それでもその軌道は常に一つである。それは我々に、兄弟たちよ、主の受難と復活の、救いをもたらす奥義を、心を一つにし調和して祝うよう促す。我々の主にして保ち主であるイエス・キリストによって。
Liber II, Caput LIII
第II巻 第LIII章PL 11, 508BDe Pascha IX. Magnificus, fratres dilectissimi, saeculorum pater adest dies, omni genere fructuum fetibus pollens, divite sinu, momentis quibus velis, quatuor temporum munera expungens.
PL 11, 508B復活祭について(9)。――いとも愛する兄弟たちよ、世々の父なる壮麗な日が来ている。あらゆる種類の果実の実りに富み、豊かな懐をもち、汝の望むどの折にも、四つの季節の賜物を清算してくれる日である。
Denique Competentibus nostris finitur hyems hodie peccatorum: oleo confecto laetabuntur. Hodie eos etiam ver arridens diversos in flores diverso charismate redditurum est, cum salubri unda perfusi, limpidae aestatis messe gaudentes, panem novum coeperint manducare: quos autumnale quoque non morabitur mustum, quo repleti inebriatique, feliciter Spiritus sancti calore fervebunt: qui ut numquam refrigescant, omnibus nobis praestabit Deus Pater omnipotens.
PL 11, 508Bついに、我々の洗礼志願者たちにとって、罪の冬は今日終わる。油が仕上がって、彼らは喜ぶであろう。今日、微笑む春もまた、彼らをさまざまな賜物によってさまざまな花へと変えるであろう。彼らが救いの水を注がれ、澄んだ夏の刈り入れを喜び、新しいパンを食べ始めるときである。秋の新酒もまた彼らを待たせはしないであろう。それに満たされて酔い、彼らは聖なる霊の熱で幸いに燃えるであろう。彼らが決して冷めることのないよう、全能の父なる神が我々すべてに計らうであろう。
Liber II, Caput LIV
第II巻 第LIV章PL 11, 509ADe Exodo I. In die Paschae. Sicut lectio divina testatur, in Aegypto a Pharaone populoque ejus Israel Dei populus captivitatis ingenti jugo acerrime premebatur (Exod. c. I) .
PL 11, 509A出エジプト記について(1)。復活祭の日に。――神の朗読が証しするとおり、エジプトにあって、ファラオとその民によって、神の民イスラエルは、捕囚の巨大な軛に、はなはだしく圧迫されていた(出エジプト記1章)。
Hunc Deus praecipit proficisci, duce Moyse videlicet et Aaron (cap. XII, 31) , iter demonstrante nubis columna per diem, eadem ignis quoque per noctem (cap. XIII, 21 et 22) .
PL 11, 509A神はこの民に出発を命じる。すなわちモーセとアロンを指導者とし(12:31)、昼は雲の柱が、夜は同じ柱が火〔の柱〕として道を示した(13:21, 22)。
Finditur mare; et dextra laevaque in abruptum digestis aggeribus stupens unda solidatur (XIV, 21 et 22). Dei populus navigat plantis. Mira res! Iter ejus barbaris vehementer urgentibus, nec eques potest sequi, nec navis.
PL 11, 509B海は裂け、右にも左にも堤が険しく積み上げられて、驚く波は固まる(出エジプト記14:21, 22)。神の民は足の裏で舟行する。驚くべきことだ。蛮族が猛然と迫っても、その道を騎兵も追えず、舟も追えない。
Maria cum mulieribus tympanum quatit (XV,); hymnus canitur; Dei populus liberatur; resolutisque undis via cum persecutore deletur (XIV,). Quantum spiritaliter intelligi datur, Aegyptus mundus est iste. Pharao cum populo suo diabolus et spiritus omnis iniquitatis.
PL 11, 509Bミリアム〔ラテン語本文は Maria〕が女たちとともに太鼓を打つ(15:20〔翻刻は節番号を欠くが、ミーニュは XV, 20 と刷る〕)。讃歌が歌われる。神の民は解放される。波が解かれて、道は迫害者とともに消される(14:28〔翻刻は節番号を欠くが、ミーニュは XIV, 28 と刷る〕)。霊的に理解することが許されるかぎり、エジプトとはこの世である。ファラオとその民は、悪魔とあらゆる不義の霊である。
Israel populus Christianus, qui proficisci jubetur, ut ad futura contendat. Moyses et Aaron per id, quod erant, sacerdotium, per suum numerum, demonstrabant duorum testamentorum sacramentum. Columna viam demonstrans Christus est Dominus.
PL 11, 510Aイスラエルはキリスト教徒の民であり、出発を命じられているのは、来たるべきものへと急ぐためである。モーセとアロンは、彼らのあり方、すなわち祭司職によって、またその数によって、二つの契約の秘義を示していた。道を示す柱は、主なるキリストである。
Quod duplicem nubis et ignis imaginem gerit, judicia duo designat, unum aquae, quod gestum est, ignis alterum, quod futurum. Mare fontem sacrum debemus accipere: in quo quibus aquis Dei servi liberantur, iisdem, qui non fugiunt, sed portant peccata, delentur.
PL 11, 510A雲と火の二重の像を帯びるのは、二つの裁きを指す。一つは水の裁きで、すでになされたもの、もう一つは火の裁きで、これから来るものである。海を、我々は聖なる泉として受け取らねばならない。そこでは、神の僕たちが解放されるその同じ水によって、罪から逃れず、かえって罪を担う者たちが滅ぼされる。
Maria, quae cum mulieribus tympanum quatit, typus Ecclesiae fuit: quae cum omnibus Ecclesiis, quas peperit, hymnum canens, et pectoris verum tympanum quatiens, populum Christianum ducit non in eremum, sed ad coelum.
PL 11, 510A女たちとともに太鼓を打つミリアムは、教会の型であった。教会は、自分が産んだすべての教会とともに讃歌を歌い、胸のまことの太鼓を打ちながら、キリスト教徒の民を荒れ野ではなく天へと導く。
Liber II, Caput LV
第II巻 第LV章PL 11, 510BDe Exodo II. Sacram legem qui spiritaliter accipit, fratres, iste est, qui ejus fructu lactatur.
PL 11, 510B出エジプト記について(2)。――兄弟たちよ、聖なる律法を霊的に受け取る者とは、その実りで乳を与えられる者である。
Judaei etenim cum carnaliter sentiunt, in gregibusque pecuinis agnum bifaria natura commissum, qui inveniri non potest, quaerunt, sic agnum verum Christum, quem invenerant, perdiderunt: non enim intellexere, quia ex haedis humana designabatur caro suis onusta peccatis, ex ovibus spiritus majestatis: quae utraque in Christo concreta, agnum legitimum praestiterunt.
PL 11, 510Bユダヤ人は、肉的にものを考え、羊と山羊の群れの中に、二つの本性が結び合わされた小羊を探すが、そのようなものは見つかるはずがない。こうして彼らは、見いだしていた真の小羊キリストを失った。山羊によっては、罪を負った人間の肉が、羊によっては、威厳の霊が示されていることを悟らなかったからである。この二つがキリストにおいて合わさり、規定にかなった小羊を成した。
Hic est agnus, fratres, de quo Lex ait: Pascha est Domini (Exod. XII, 11, 27) . Apostolus quoque Paulus: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .
PL 11, 511A兄弟たちよ、これこそ、律法が「主の過越である」と語る小羊である(出エジプト12:11, 27)。使徒パウロもまた言う。「我々の過越であるキリストは屠られた」(一コリント5:7)。
Cur autem dignatus fuerit immolari, Joannes Baptista ante praedicavit his verbis: Ecce agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29) . Hic itaque dictus est primitivus, quia paternae antiquitatis solus est conscius.
PL 11, 511Aなぜ屠られることを良しとしたのかは、洗礼者ヨハネが前もって次の言葉で告げた。「見よ、神の小羊を。見よ、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。それゆえこの小羊は「初めのもの」と呼ばれた。父なる古さを知る者は、ただ彼のみだからである。
Hic maturus, quia post ipsum non est ullus. Hic sempiternus, quia occisus est, et inventus est vivus. Hic immaculatus a peccato, quia solus est mundus. Hic salutaris, quia per ipsum vincimus mortem. Hic masculus, quia Dei est virtus.
PL 11, 511Aこれは円熟した〔小羊〕である。彼の後には誰もいないからである。これは永遠である。屠られたが、生きて見いだされたからである。これは罪に汚れていない。ただ彼のみが清いからである。これは救いをもたらす。彼によって我々は死に勝つからである。これは雄である。神の力であるからである。
Hic, inquam, agnus perfectus, quia in ipso magnus ille sacerdos pio mysterio sua victima inclusus, hodie Deum reddidit hominem, quem litavit.
PL 11, 511B言うならば、これこそ完全な小羊である。彼においてあの大いなる祭司は、敬虔な奥義によって自らの犠牲獣のうちに閉じ込められ、今日、自らが献げた人間を神として返した〔Deum reddidit hominem は、このように解した。「神を人間として返した」とも取れる〕。
Liber II, Caput LVI
第II巻 第LVI章PL 11, 511BDe Exodo III. Tempus non sinit, fratres, imagini reddere veritatem. Verumtamen Judaee quid monumentis tui criminis gratularis? In Aegypto servisti diu, non sorte peregrini, sed merito. Ereptus es inde: non tua evasisti virtute.
PL 11, 511B出エジプト記について(3)。――兄弟たちよ、時間は、像にその真理を返すことを許さない〔像の指す真理を解き明かす暇が無い、の意と取った〕。それにしても、ユダヤ人よ、汝は自らの罪の記念碑をなぜ喜ぶのか。汝は長くエジプトで奴隷となったが、それは寄留者の定めによってではなく、当然の報いとしてである。汝はそこから救い出された。自分の力で逃れたのではない。
Columna nubis te perduxit per diem, ut ostenderet caecum (Exod. XIII) : ignis columna per noctem, ut admoneret arsurum. Angelus praevius tua castra promovit, ut etiam praesenti Deo probareris ingratus (cap. XIV) .
PL 11, 512A雲の柱は昼に汝を導いたが、それは汝が盲目であることを示すためだった(出エジプト記13)。火の柱は夜に導いたが、汝がやがて焼かれることを警告するためだった。先導する天使が汝の陣営を進ませたが、それは、神が目の前にいるときでさえ汝が恩知らずであると証されるためだった(14章)。
Per mare pedibus ambulasti, ut patereris in terra naufragium (cap. XVII) . Ad hoc sane in eremo aquam de petra bibisti, manna de coelo gustasti (cap. XVI) , ut cum esses ad egestatem postmodum devolutus, praeteritorum bonorum recordatione acrius torquereris.
PL 11, 512A汝は海を足で歩いたが、それは陸で難破を被るためだった〔海を渡った者が、のちに陸で信仰の難破に遭うことの比喩と解した〕(17章)。荒れ野で岩から水を飲み、天からマナを味わったのも、たしかにそのためであった(16章)。のちに窮乏に落ちたとき、過ぎ去った善きものの思い出によっていっそう激しく苦しめられるためである。
Liber II, Caput LVII
第II巻 第LVII章PL 11, 512ADe Exodo IV. Mira, fratres carissimi, historiae sacrae sic est perlecta narratio. Cum Israelis populus enormi captivitatis jugo depressus, a rege Pharaone duris conditionibus in Aegypto necaretur (Exod. cap. I) ; miseratione Dei, duce Moyse, jussus est proficisci (cap. XII) .
PL 11, 512A出エジプト記について(4)。――いとも親愛なる兄弟たちよ、聖なる歴史の語りは、このように驚くべきものとして読み上げられた。イスラエルの民が、捕囚の途方もない軛に押さえつけられ、王ファラオによって苛酷な条件のもとエジプトで滅ぼされつつあったとき(出エジプト記1章)、神のあわれみにより、モーセを導き手として、出立するよう命じられた(12章)。
Huic non circulus solis per diem, sed columna nubis; non candida luna, sed ignis columna per noctem iter pandebat ignotum: qui ut inter duo elementa pervenit, ibidem praesentariae exitum mortis expavit (cap. XIV) .
PL 11, 512Bこの民に、昼は太陽の輪ではなく雲の柱が、夜は白い月ではなく火の柱が、知らぬ道を開いた。民は二つの元素〔何を指すかは定かでない。海と陸と取った〕の間に至るや、まさにその場で、目前に迫る死という結末を恐れた(14章)。
Hinc enim persequentium Aegyptiorum infestis mucronibus premebatur: inde maris magno clausus obice premebatur.
PL 11, 512B一方では追撃するエジプト人たちの敵意ある剣先に迫られ、他方では海という巨大な障壁にふさがれて迫られていたからである。
Etenim illi nullae inerant naves, nulla transfretandi praesidia: cum subito divina providentia scinditur mare: aquae dextra laevaque gelido stupore frenatae, vitreos diriguntur in muros, praestolantes transitum Dei populi, ut persequentibus mare sint.
PL 11, 512B実に彼らには船が一隻もなく、渡るための手立てもなかった。そのとき突然、神の摂理によって海が裂かれる。水は右にも左にも凍える硬直に抑えられ、ガラスのような壁となってそそり立ち、神の民の通過を待ち受ける。追う者たちにとっては海でありつづけるために。
Inducitur in viam Israel ingratus, in qua nec gladios possit timere, nec fluctus. Mira res! medio pulverulentus exsultat in profundo, qui circa se videret feliciter triumphum suum perire naufragio.
PL 11, 513A恩知らずのイスラエルは道へ導き入れられる。その道では、剣も波も恐れるにあたらなかった。驚くべきことだ。埃にまみれた者が、深みの真中で躍り上がる。自分の周りで、自分に向けられた〔敵の〕勝利〔triumphum suum の取り方は定かでない。自分に対する敵の勝利と取った。イスラエル自身の勝利と取ることもできる〕が難破によって滅びるのを、幸いにも見ながら。
Haec Judaeus praedicat, fratres: et tamen Deo demens adhuc usque non credit, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
PL 11, 513Aこれらをユダヤ人は宣べ伝える、兄弟たちよ。だがそれでも彼は、正気を失ったまま、今に至るまで神を信じない。この神は世々に至るまで祝福されている。アーメン。
Liber II, Caput LVIII
第II巻 第LVIII章PL 11, 513ADe Exodo V. Tempus non sinit imagini reddere veritatem. Verumtamen, Judaee, quid designatione tui criminis gratularis? In Aegypto servisti diu non necessitate, sed merito (Exod. cap. I) . Ereptus es inde (cap. XV) : non tua evasisti virtute.
PL 11, 513A出エジプト記について(5)。――時間は、像にその真理を返すことを許さない〔像の指す真理を解き明かす暇が無い、の意と取った〕。だが、ユダヤ人よ、汝の罪が示されたことを〔designatione tui criminis の取り方は定かでない。「罪が名指されたこと」と取った〕、なぜ喜ぶのか。汝はエジプトで長く奴隷だった。必要からではなく、報いとしてである(出エジプト記1章)。そこから救い出された(15章)。汝自身の力で逃れたのではない。
Columna nubis te deduxit per diem, ut ostenderet caecum: ignis columna per noctem, ut significaret arsurum (cap. XIII) . Angelus tua castra praecedit: necubi crimen excuses.
PL 11, 513B雲の柱は昼、汝を導いた。汝が盲目であることを示すためである。火の柱は夜、汝が焼かれることを示すためである(13章)。天使が汝の陣営の先に立った。汝がどこかで罪の言い訳をしないためである。
Per mare ambulas (cap. XIV) : veloces pedes tuos ad effundendum sanguinem dextra laevaque in se refugiens unda testatur (Psalm. XIII) . Denique eremo exciperis (Exod. cap. XVII) , quo te nunc pervenisse cognoscis.
PL 11, 513B汝は海の中を歩く(14章)。汝の足が血を流すのに速いことを、右と左で自らの上に引き返した波が証言する(詩篇13)。ついに汝は荒れ野に迎えられた(出エジプト記17章)。汝がいま行き着いたと知るその所に。
Ubi sane ad hoc aquam de petra bibisti, manna de coelo gustasti (cap. XVI) , ut scires miser, quid fueras perditurus.
PL 11, 514Aそこで確かに、まさにこのために、汝は岩から出る水を飲み、天からのマナを味わった(16章)。惨めな者よ、自分が何を失おうとしていたかを知るためである。
Liber II, Caput LIX
第II巻 第LIX章PL 11, 514ADe Exodo VI. Judaei, unde se beatos putant, infelices inde esse noscuntur: etenim commodius puto misero in statu suo manenti, quam beato in ultimas miserias devoluto.
PL 11, 514A出エジプト記について(6)。――ユダヤ人は、自らを幸いだと思うまさにその点で、不幸であると知られる。というのも私は、不幸な状態にとどまっている者のほうが、幸いから最悪の不幸へ転げ落ちた者よりもましだと思う。
Nam praedicant patres suos Aegyptium populum fugiendo delesse (Exod. cap. XIV) : Deum suis praefuisse majoribus, eorumque iter praecessisse: non intelligentes, quia exinde eos a facie sua remotos, post suum dorsum cum post futuris abjecerat: Erythraeum quoque in geminas ripas medium scissum mare, ductisque dextra laevaque aggeribus in aciem stipatis, undarum salvo liquore, arefactam profundi in semet contra se obnixam, stupidam pependisse naturam: viam inter fluctus micuisse terrenam, quae utique non coelestis populi meritum, sed terreni per orbem totum dispersionis futurae denuntiabat exitium.
PL 11, 514Aというのも彼らは、自分たちの父祖が逃げることによってエジプトの民を滅ぼしたと言い立てる(出エジプト記14章)。神が自分たちの祖先の先頭に立ち、その道に先立ったと言い、しかし悟らないのである、神が彼らを、その顔の前から遠ざけ、後の世の者たちとともに〔底本は cum post futuris。ミーニュの脚注 (4) は、post futuris を posteris(後の世の者たち)の意とし、ウィトルウィウスとゲッリウスに例があるとする〕自らの背の後ろへ投げ捨てていたことを。また紅海も二つの岸に、真ん中で裂かれ、右と左に堤が引かれて戦列のように密集し、波の水はそのまま保たれ、深みの本性は〔底が〕乾かされて、自らに向かって自らを突っ張り、呆然として宙に懸かっていたと言う。波のあいだに地の道が輝いたが、それは天の民の功績ではなく、地の民が全世界に散らされるという将来の滅びを告げるものであった。
Ideo eos in eremum inde perduxit (Exod. cap. XV) , vulneraque detestabilis mentis curanda lacte cum melle providendo commonuit (cap. XVI) : nam infirmis ac languidis mannae teneritudinem irroravit; non enim erant idonei, aut digni, qui coelestis panis perpetua soliditate fruerentur.
PL 11, 514Bだから彼らをそこから荒れ野へ導いた(出エジプト記15章)。そして忌まわしい心の傷を、乳と蜜を備えることで癒やすべきものとして思い起こさせた(16章)。弱く力ない者たちにマナの柔らかさを注いだのである。天のパンの永続する堅さを享受するにふさわしくも値しもしなかったからである。
Petra illis scaturivit in fontem (cap. XVII) : ut biberent detritis lacunis, ut merebantur, coenulentum postmodum laticem, Domino dicente: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam portare (Jer. II, 13) .
PL 11, 515A岩は彼らのために泉となって湧き出た(17章)。傷んだ水溜めから、ふさわしいことに、のちには泥まじりの水を飲むためである。主がこう言うときのように。「彼らは、生ける水の泉である我を捨て、水を運べぬ壊れた水溜めを自分たちのために掘った」(エレミヤ2:13)。
Postremo infelices quid sperant de imagine, cujus nosse non sunt meriti veritatem, Dominum nostrum Jesum Christum?
PL 11, 515A結局、不幸な者たちは、その似姿に何を望むのか。その真理、すなわち我々の主イエス・キリストを、彼らは知るに値しなかったのに。
Liber II, Caput LX
第II巻 第LX章PL 11, 515ADe Exodo VII. Pharisaeus quemadmodum legitimum pascha possit celebrare, non video: cujus eminens famosumque illud templum miserabili vastatione campis aequatum suo pulvere jacet sepultum.
PL 11, 515A出エジプト記について(7)。――ファリサイ人がどのようにして正しい過越を祝えるのか、私には分からない。高くそびえ名高かった、かの神殿は、惨めな荒廃によって野と等しくされ、自らの塵に埋もれて横たわっているのだから。
Sacerdotalis cathedra pestilentiae (Psal. I, 1) , cultorum suorum sacrilegio, jure deleta est. Exinanitum cornu jam non spirat unguenta. Dies festos in luctum (Amos V, ), et cantica ejus in lamentationem conversa prophetae testantur (Id. V, 23, V, 22; Is. I, 14) .
PL 11, 515B祭司の座は、疫病の座として(詩篇1:1)、その奉仕者たちの冒瀆のゆえに、当然のこととして滅ぼされた。空にされた角は、もはや香油を香らせない。祝祭の日々が嘆きに、その歌が悲しみの歌に変えられたと、預言者たちは証言している(アモス書5:21〔翻刻は節番号を欠くが、ミーニュは欄の境をまたいで Amos V, 21 と刷る〕、同書5:23、5:22;イザヤ書1:14)。
Tauros, arietes, hircos et agnos a Domino saepe reprobatos accepimus (Jer. VI, 20) . Quid ultra?
PL 11, 516A雄牛、雄羊、雄山羊、小羊が、主にしばしば退けられてきたことを、我々は聞いている(エレミヤ書6:20)。これ以上、何を言う必要があろうか。
Non potest, fratres, ullum celebrare mysterium, cujus sacrificium divina sententia advertitis esse damnatum per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus cum Patre et Spiritu sancto in omnia saecula saeculorum.
PL 11, 516A兄弟たちよ、彼〔ファリサイ人〕はいかなる奥義をも祝うことはできない。その生贄が神の判決によって断罪されていることに、諸君は気づいているのだから。我々の主イエス・キリストによって。主は父と聖なる霊とともに、代々限りなく祝福される。
Liber II, Caput LXI
第II巻 第LXI章PL 11, 516ADe Exodo VIII. Judaeus legitimum gerere se pascha contendit; cui nihil aliud de veteri sacramento, quam inanibus intexta suspiriis fabula remansit. Denique regium illud templum campis aequatum jacet.
PL 11, 516A出エジプト記について(8)。――ユダヤ人は、自分は正当な過越を行っていると言い張る。だが彼には、古い秘跡について、空しい嘆息で織り上げられた物語のほか何も残っていない。実に、あの王の神殿は野と平らにならされて横たわっている。
Altaria ejus subversa manu cum suis sibi sacrificiis, sparsa in pulverem vanuerunt. Sacerdotalis cathedra pestilentiae suo nomine deleta est (Ps. I, 1) . Agnus salutaris (Exod. XII, 5) , qui designatur ex ovibus et ex haedis, inter pecora non potest inveniri.
PL 11, 516Aその祭壇は手によって覆され、自らの犠牲もろとも、塵と散って消え失せた。祭司の座は、疫病の座という自らの名によって消し去られた(詩篇1:1)。救いの小羊は(出エジプト記12:5)、羊と山羊のうちから選ばれると定められているのに、家畜の中には見いだされえない。
Dies festi ejus, et cantica secundum Dei vocem in planctum et luctum profecerunt (Amos V, 23) . Superba illa civitas servit. Sane ovium greges infinitos interficit, quos in amaritudine assumit.
PL 11, 517Aその祭りの日々も歌も、神の声のとおり、嘆きと悲しみへと変わり果てた(アモス5:23)。あの傲慢な都市は奴隷となっている。確かに彼は無数の羊の群れを屠るが、それを苦みのうちに取るのである。
Quis non intelligat, fratres, illud pascha non esse, sed bromosum latronis cruenti convivium?
PL 11, 517A誰が悟らないだろうか、兄弟たちよ、あれは過越ではなく、血にまみれた強盗の、悪臭ただよう宴であることを。
Liber II, Caput LXII
第II巻 第LXII章PL 11, 517ADe Exodo IX. Pharisaei agere se legitimum pascha contendunt: qui cum templo summo, ut putabatur, summum sacerdotium perdiderunt; regalis unguenti cornu privati sunt.
PL 11, 517A出エジプト記について(9)。――ファリサイ人は、自分たちが定めにかなった過越を行っていると言い張る。だが彼らは、至高と考えられていた神殿とともに、至高の祭司職を失った。王の香油の角を奪われたのである。
Circumcisio testimonium mentis impurae jam jamque illis imminere supplicium denotati vulneris inflictu minatur. Omne genus pecudum cum suo sibi sacrificio reprobatur. Jejunia eorum, dies festi, omnisque solemnitas abominatio est apud Deum (Amos, V, 21; Is.
PL 11, 517A割礼は、不浄な心の証しとして、いまにも彼らに刑罰が迫っていることを、印をつけた傷を負わせることによって脅す。あらゆる種類の家畜も、その犠牲とともに退けられる。彼らの断食も、祝日も、あらゆる祭りも、神のもとでは忌むべきものである(アモス5:21; イザヤ1:14; エレミヤ6:20; イザヤ58:5、ゼカリヤ7:5)。
I, 14; Jer. VI, 20; Is. LVIII, 5, et Zach. VII, 5) . Cum haec ita sint, a quibus, quomodo, unde pascha celebratur?
PL 11, 517B〔節の頭の引照(イザヤ1:14 以下)は前節の引照の続きであり、前節にまとめた〕そうであるなら、過越は誰によって、どのように、どこから祝われるのか。
Adde quod agnum legitimum suo vitio, quem invenerant, perdiderunt: quem Scriptura designabat ex ovibus et haedis (Exod. XII, 5) : ex haedis utique, propter peccatricis indumentum carnis; ex ovibus, propter spiritum majestatis.
PL 11, 517Bさらに加えよ。彼らは、自らの落ち度によって、定めにかなった小羊を、見いだしていたのに失った。聖典はそれを羊と山羊から取ると指し示していた(出エジプト記12:5)。山羊からとは、言うまでもなく、罪を犯す肉という衣のためである。羊からとは、威厳の霊のためである。
Qui primitivus est dictus, quia praeter Patrem ante ipsum nullus est primus. Maturus, quia aeternus est. Perfectus, quia Dei virtus Deique sapientia est. Immaculatus, quia peccatum non habet solus.
PL 11, 518Aその小羊が「初めのもの」と呼ばれたのは、父のほかには、その前に最初の者が誰もいないからである。「円熟した」とは、永遠だからである。「完全な」とは、神の力、神の知恵だからである。「汚れなき」とは、ただ一人、罪を持たないからである。
Salutaris, quia mortem mutavit in vitam: propter nos qui est occisus, et vivit: sepultus, et resurrexit: homo aestimatus est, et inventus est Deus gloriosus in saecula saeculorum.
PL 11, 518A「救いをもたらす」とは、死を命に変えたからである。我々のために殺された者であり、そして生きている。葬られ、そしてよみがえった。人と見なされ、そして世々に栄光ある神であると知られた。
Liber II, Caput LXIII
第II巻 第LXIII章PL 11, 518ADe Exodo X. Si Judaei vacuatae imaginis recordatione gloriantur, quanto magis Christianus, in quo non est figura, sed veritas? Quam ex rebus ipsis agnoscite pariter, et probate.
PL 11, 518A出エジプト記について(10)。――ユダヤ人たちが、空しくされた像の記憶を誇るなら、キリスト教徒はいっそうそうである。キリスト教徒のうちには、予型ではなく真理があるからだ。諸君はこの真理を、事柄そのものからともに知り、確かめよ。
Judaei majores suos Pharaonis exercitusque ejus gravi servitutis jugo depressos de Aegypto praedicant liberatos (Exod. XIV) .
PL 11, 518Aユダヤ人たちは、自分たちの祖先が、ファラオとその軍勢の重い隷属のくびきに押さえつけられていたのに、エジプトから解放されたと言い広める(出エジプト記14)。
A diaboli rabie, idolorumque turba violenta non tantum nostri majores, sed omnis Christiana progenies de vera Aegypto, id est de isto mundo, semper momentis omnibus liberatur. Illis ducatum Moyses praebuit: dux noster Christus est Dominus.
PL 11, 518B悪魔の狂乱と偶像の暴力的な群れから、我々の祖先だけでなく、キリスト教徒の全血統が、真のエジプト、すなわちこの世から、つねに、あらゆる瞬間に解放される。かれらにはモーセが導きを与えた。我々の指導者は主キリストである。
Illis columna nubis atque ignis viam demonstravit: nobis Testamenti Veteris ac Novi clarissima oracula viam et verum Christum Dominum prodiderunt, qui ait: Ego sum via et veritas (Joan. XIV, 6) .
PL 11, 518Bかれらには雲と火の柱が道を示した。我々には、旧い契約と新しい契約のいとも明らかな託宣が、道と真のキリスト、主を示した。主は言う、「我は道であり、真理である」(ヨハネ14:6)。
Illorum profugus populus per mare rubrum dextra laevaque undarum stupentibus rupibus pede sicco transivit (Exod. XIV, 21) : at nostrum mare, quos voluntarios suscipit, feliciter naufragos facit: interimensque universa peccata genitali unda submergit, ut coelestes effecti terram desiderare non norint.
PL 11, 519Aかれらの逃れる民は、紅海を、左右に波が呆然と立つ岩のようにそびえるなか、乾いた足で渡った(出エジプト記14:21)。だが我々の海は、進んで受け入れる者たちを、幸いにも難破者にする。すべての罪を滅ぼしつつ、生み出す水の中に沈め、天のものとなって、地を欲することを知らなくなるようにする。
Denique illi post mare ad eremum pervenerunt: nos post baptismum ad paradisum pervenimus. Illis irrorata est esurientibus manna (Exod. 15) : nos autem esurire non possumus sempiternum, qui coelestis panis nobiscum portamus annonam.
PL 11, 519Aこうして、かれらは海のあと荒れ野に至り、我々は洗礼のあと楽園に至る。かれらが飢えているとき、マナが露のように降らされた(出エジプト記15)〔引照はミーニュの刷るまま。マナの記事は出エジプト記16章にある〕。だが我々は、永遠に飢えることがあり得ない。天のパンの糧を、自分たちとともに携えているからである。
Illis sitientibus petra fluxit in poculum (Ibid. XVII, 6) : ad Christi fontem qui biberit, in aeternum sitire non novit.
PL 11, 519Aかれらが渇いているとき、岩は飲み物となって流れた(同17:6)。キリストの泉から飲んだ者は、永遠に渇くことを知らない。
Illis in deserto suavitas lactis et mellis exhibita est: nobis vero, quod plus est, melle dulcior ac lacte candidior, aeternae vitae beatitudo Dei tribuetur in regno.
PL 11, 519Aかれらには荒れ野で、乳と蜜の甘美が示された。だが我々には、それ以上のもの、蜜より甘く乳より白い、永遠の生命の幸福が、神の国において与えられる。
Liber II, Caput LXIV
第II巻 第LXIV章PL 11, 519BDe Exodo XI. Quid tumet Pharisaeus inanis, quem momenti praeterita delectat umbra? Exsultat, quod in Aegypto creverit: at in originali decrevit solo. Quod captivitatis sit nexibus exsolutus: sed est nunc usque barbarici furoris moribus alligatus.
PL 11, 519B出エジプト記について(11)。――空虚なファリサイ人は何を思い上がるのか。過ぎ去った一瞬の影を喜んでいるだけではないか。彼はエジプトで大きくなったと躍り上がる。だが生まれの地では衰えたのである。囚われの縛めから解かれたと言う。だが今なお蛮族の猛り狂う習いに縛られている。
Deus illi ducatum praebuit: idem a sua cum facie postmodum abjecit. Consecutus est regnum, ut post regiam dignitatem majore dedecore Imperio Romano serviret. Sane vultis scire quantae sit sanctitatis? Quem mare sustinuit adunatum, non potest terra bajulare dispersum.
PL 11, 519B神は彼の先に立って導いた。その同じ神が、のちに彼を自らの顔のもとから〔底本は a sua cum facie。cum の係りが定かでなく、「自らの顔のもとから」と取った。cum を eum(彼を)と読むこともできる〕投げ捨てた。彼は王国を得たが、それは王の威厳ののち、いっそう大きな恥辱をもってローマ帝国に仕えるためであった。では諸君、彼がいかなる聖さの者か知りたいか。一つにまとまっていたときには海が支えた者を、散らされた今、地は担うことができない。
Liber II, Caput LXV
第II巻 第LXV章PL 11, 520ADe Exodo XII. Quamdiu, Judaee, bruti cordis nec dum discutis tenebras, sacraeque legis oracula jam in Christo completa nec probando cognoscis?
PL 11, 520A出エジプト記について(12)。――ユダヤ人よ、汝はいつまで鈍い心の闇を払いのけず、聖なる律法の託宣がすでにキリストにおいて成就していることを、証明されてもなお知らないのか。
Verumtamen pro tuo sensu si vis pascha legitimum celebrare, agnus requirendus est tibi (Exod. XII, 5) , sicut praeceptum est, ex agnis et haedis discordi natura commissus, quem in gregibus pecuinis ipsi tui non invenere majores.
PL 11, 520Aだが、汝の考えに従って、定めにかなった過越を祝おうとするなら、汝は小羊を探さねばならない(出エジプト記12:5)。命じられたとおり、子羊と子山羊の、相反する本性から合わされたものを。そのような羊は、汝の祖先自身が、家畜の群れの中に見いださなかった。
Atque utinam tu invenias: dignus es enim immolatione tali, qui salutem tuam in incerti pecoris sitam visceribus opinaris. Sane quod passim multos occidis, edacitatis est tuae. Quod diversis in locis, vanitatis. Quod cum amaritudine comedis, infelicitatis.
PL 11, 520Aああ、汝が見いだしさえするならば。汝はそのような屠りにふさわしい。自らの救いが、不確かな家畜の内臓に置かれていると思っている者なのだから。確かに、あちこちで多くを殺すのは、汝の食い意地による。別々の場所でするのは、空しさによる。苦い草とともに食べるのは、不幸による。
Taceo, quod commemoratio est ingrati, non remedium, sacrificium, quod ipse reprobat fieri, qui praecepit. Hoc solum dico. Imple vel in caeteris legem, sicut scriptum est: Praecinge lumbos tuos. Indue pedibus calciamenta. Arripe baculum manu (Ibid. XI) . In eremum proficiscere, si tuos vis imitari majores.
PL 11, 520B黙っておくが、それは恩知らずの記念であって、治療ではない。命じた者自身が、行われることを退ける犠牲である。私が言うのはこれだけだ。せめてほかの点では律法を満たせ。書かれているとおりに。「汝の腰に帯をせよ。足に靴をはけ。手に杖を取れ」(同11〔ミーニュは Ibid. XI と刷る。この句は出エジプト記12章にある〕)。荒れ野へ出立せよ、汝の祖先に倣いたいなら。
Liber II, Caput LXVI
第II巻 第LXVI章PL 11, 520BDe Exodo XIII. Judaeos legitimum pascha celebrare non posse paucis accipe, Christiane. Salomonis templum hostili vastatione subversum cum ruina sua jaceat sepultum: ubi sacrificant? Sacerdotes jam non habent, qui eorum pro salute sacrificent.
PL 11, 520B出エジプト記について(13)。――ユダヤ人たちが正しい過越を祝えないことを、手短に聞け、キリスト教徒よ。ソロモンの神殿は、敵の荒廃によって覆され、その廃墟とともに埋もれて横たわっている。どこで生贄を捧げるのか。彼らのために、救いを願って生贄を捧げる祭司たちを、もはや持たない。
Tauros, hircos, arietes, et agnos abhorret Dominus; unde sacrificant? Deum dereliquerunt, altaria ejus everterunt: cui sacrificant?
PL 11, 521A雄牛、雄山羊、雄羊、小羊を、主は忌み嫌う。何をもって生贄を捧げるのか。彼らは神を見捨て、その祭壇を覆した。誰に生贄を捧げるのか。
Sane hoc solum proprium retinent, quod, ut vilem libidinem magis ac magis augeant, vilioribus se lavacris omni momento baptizant, Deo semper ingrati.
PL 11, 521Aただ、次のことだけを、彼らは固有のものとして保っている。卑しい情欲をますます増すために、いっそう卑しい洗いによって、あらゆる時に自らに洗礼を授けている。神に対して、つねに恩知らずなまま。
Liber II, Caput LXVII
第II巻 第LXVII章PL 11, 521ADe Exodo XIV. Judaeos non tantum legitimum pascha celebrare non posse, sed religionis divinae prorsus nihil retinere paucis accipite. Salomonis templum, de quo praesumebant, cecidit. Altaria Dei ipsi everterunt. Lex et prophetae usque ad Joannem.
PL 11, 521A出エジプト記について(14)。――ユダヤ人は、律法にかなった過越を祝うことができないばかりか、神の宗教のものをまったく何一つ保っていないことを、わずかな言葉で聞け。彼らが頼みにしていたソロモンの神殿は倒れた。神の祭壇を覆したのは彼ら自身である。「律法と預言者はヨハネまでである」。
Sacerdotibus eorum luctus indicitur. Immolatio aufertur. Cessat unguentum. Circumcisio vacuatur. Sabbatum denotatur. Neomeniae et dies festi odio habentur. (Is. I, 13.) Potiuntur eorum Romani regno.
PL 11, 521A彼らの祭司たちには喪が言い渡される。犠牲の献げ物は取り去られる。香油は絶える。割礼は空しくされる。安息日は烙印を押される〔「denotatur」は、印をつけて退けられるの意に取った〕。新月祭と祭日は憎まれる(イザヤ1:13)。ローマ人が彼らの王国を手にしている。
Nihil, ut arbitror, restitit illis proprium, nisi quod Agno salutari neglecto, ingrati viles agnos cum amaritudine, homines amari manducant.
PL 11, 521B思うに、彼らに固有のものとして残ったのは、救いの小羊を顧みず、恩知らずにも卑しい子羊を苦味とともに、苦々しい人間どもが食らうことだけである。
Liber II, Caput LXVIII
第II巻 第LXVIII章PL 11, 521BDe Exodo XV. Judaeos legitimum pascha celebrare non posse, periti legis, Deo ipso loquente, cognoscite: a quo appellatur (Matth. XXI, 13; Luc. XIX, 46; Jer. VII, 11) synagoga spelunca latronum: sacerdotalis cathedra (Ps. I, 1) pestilentia: sacrificium (Is. LXVI, 3; vide Deut. XXIII, 18) canina mactatio jejunia (Is. LVIII, 5; Zach. VII, 5) odium: populus (Matth. III, 7; XII, 34) . progenies viperarum.
PL 11, 521B出エジプト記について(15)。――ユダヤ人が正当な過越を祝うことができないことを、律法に通じた者たちよ、神自身が語るところによって知れ。神によって、(マタイ21:13; ルカ19:46; エレミヤ7:11)会堂は「強盗の洞穴」、祭司の座(詩篇1:1)は「疫病」、生贄(イザヤ66:3。申命記23:18を見よ)は「犬の屠殺」、断食(イザヤ58:5; ゼカリヤ7:5)は「憎しみ」、民(マタイ3:7; 12:34)は「蝮の子ら」と呼ばれている。
Posthaec quid praesumant, aestimare non possum, homines, qui salutem suam in pecorum morte constituunt: cum Deus posteaquam de Egypto egressi sunt, ubi imaginarium pascha gesserunt, dicat (Exod. XII; Is. I, 11-12) : Plenus sum holocaustomatis arietum et pinguamine agnorum: quis enim haec exquisivit de manibus vestris?
PL 11, 522Aこの後、自らの救いを家畜の死の上に据えるこの人間たちが何を思い上がるのか、私には推し量ることができない。神は、彼らがエジプトから出て、そこで像としての過越を行った後で、こう言うのである(出エジプト12。イザヤ1:11-12)。「我は雄羊の焼き尽くす献げ物と、子羊の脂肪に満ちている。そもそも誰が、汝らの手からこれらを求めたのか」。
Utique, fratres, incunctanter eis ademit pascha, qui id per quod ab eis pascha geritur, reprobavit. At imaginem colunt. Nec ipsam quidem, qui falso colit imaginem, qui ejus non diligit veritatem.
PL 11, 522Aまことに、兄弟たちよ、神はためらうことなく彼らから過越を取り去った。彼らによって過越が行われるその手段そのものを、退けたのだから。しかし彼らは像を崇めている。いや、像を偽って崇め、その真理を愛さない者は、像そのものさえ〔正しくは〕崇めてはいない。
Sane hoc solum competenter gerunt innocentes: quod agnos passim, quasi lupi rapaces, occidunt.
PL 11, 522Aまことに、無垢な者たちが相応にしていることは、ただこれだけである。子羊を、貪欲な狼のように、あちこちで殺しているのである。
Liber II, Caput LXIX
第II巻 第LXIX章PL 11, 522BDe Daniele in Pascha I. Evigila, Christiane, omnique saecularis somni torpore discusso, apertis auribus cordis a pueris disce virtutem. Sed vide, ne aestimes falsum, quod eis cessit incendium. Veritatem ratio protestatur.
PL 11, 522B復活祭におけるダニエルについて(1)。――目覚めよ、キリスト教徒よ。世の眠りのあらゆる麻痺を振り払い、心の耳を開いて、少年たちから徳を学べ。しかし、彼らに火が道を譲ったことを、偽りだと思わぬよう気をつけよ。理が真理を宣している。
Qui nunc in se credentes baptizat Spiritu sancto et igni, ipse tunc quoque numero suae affuit Trinitatis. Denique rem sacramento gestam esse cognosce.
PL 11, 522B今、自分を信じる者たちを聖なる霊と火によって洗礼する者は、あのときもまた、自らの三位一体の数をもってそこにいた。要するに、この出来事が秘跡として行われたことを知れ。
In caminum missi (Dan. c. III) , ut submersi sunt flammis, statim invisibili rore incendia temperantur: mors refugiens mutat officium: incensores cremantur: incensis hymnum canentibus flamma blanditur: Deus a creatura benedicitur universa.
PL 11, 523A炉に投げ入れられ(ダニエル3章)、炎に呑み込まれるや、たちまち、見えない露によって炎は和らげられる。死は退いて、その務めを変え、火をつけた者たちが焼かれ、焼かれた者たちが賛歌を歌えば、炎は彼らに媚びる。神は、被造物の全体によってたたえられる。
In tribus una mens, una virtus, unus triumphus exsultat. Melioratur vita supplicio. Rex non inviderat pueris, si non eos praecepisset ardere.
PL 11, 523A三人のうちで、一つの心、一つの力、一つの勝利が歓喜する。命は刑罰によって善くされる。王は、彼らを焼けと命じさえしなかったなら、少年たちを妬んだことにはならなかったであろう〔この句の取り方は定かでない。字義どおりに訳した〕。
Liber II, Caput LXX
第II巻 第LXX章PL 11, 523ADe Daniele II. Martyrii quodam modo pars est, fratres dilectissimi, martyres non horruisse supplicium: quantum etenim multiformis crudelitatis lugubris contemplatio retrahit a corona; tantum generosa ac perfecta fides, quique illi fuerit cruciatus, sua complicat vota.
PL 11, 523Aダニエルについて(2)。――いとも愛する兄弟たちよ、殉教者たちが刑罰を恐れなかったことは、ある意味で殉教の一部である。多様な残酷さを悲痛に思い描くことが人を冠から引き戻すのと同じだけ、気高く完全な信仰は、どのような責め苦が待っていようとも、自らの願いを固く包み込むからである〔sua complicat vota の意は定かでない。責め苦をも自らの願いのうちに包み込む、と取った〕。
Denique tres pueri in illo sacro certamine prae oculis Deum sibi proposuere, non flammas (Dan. c. III) ; praemium futurum, non poenam.
PL 11, 523Bそこで三人の若者は、あの聖なる戦いにおいて、神を目の前に据え、炎を据えなかった(ダニエル3章)。据えたのは来るべき報いであって、刑罰ではない。
Sicque inter tetros undantis incendii globos triumphantes barbarum regem, minas omnes, ipsum quoque supplicium, docuerunt ignes sanctis hominibus non esse fortiores, per Dominum Jesum, qui est benedictus in saecula saeculorum.
PL 11, 523Bこうして、うねる火炎の忌まわしい渦のただなかで、彼らは勝ち誇りつつ、野蛮な王に、あらゆる脅しに、刑罰そのものにさえ、火は聖なる人々より強くはないことを教えた〔barbarum regem 以下は docuerunt の目的語と取った。triumphantes の目的語とも読める〕。それは、永遠に祝福される主イエスによってである。
Liber II, Caput LXXI
第II巻 第LXXI章PL 11, 524ADe Daniele III. Trium puerorum martyrium qui credit interritus, potest etiam ipse adipisci martyrium.
PL 11, 524Aダニエルについて(3)。――三人の若者の殉教を恐れずに信じる者は、自らも殉教を得ることができる。
Tanta enim vis certaminis fuit, ut eam ipse quoque ignis horruerit: nam a barbaro rege nimia crudelitate tribus pueris consulente, fornacis ultra quam solet, septenario pabulo ignis armatus est (Dan. c. III) .
PL 11, 524Aその戦いの力はそれほど大きく、火そのものさえそれを恐れたからである。蛮族の王が度を越した残酷さで三人の若者について〔の処置を〕図ったので〔tribus pueris consulente は、王が若者の処遇を決めたことと取った〕、炉の火は、常にもまして七倍の薪で武装させられた(ダニエル3章)。
Credo divina providentia sacramento Trinitatis spiritalem quoque numerum convenire. Denique nec irrorati camini eis baptismatis defuit gratia. O admirabile incendium! O vere spectaculum Deo dignum!
PL 11, 524A思うに神の摂理によって、三位一体の秘義には霊的な数〔三〕もまた合致している。さらに、露で潤された炉によって、洗礼の恩寵さえ彼らに欠けてはいなかった。ああ、驚嘆すべき火よ。ああ、まことに神にふさわしい見世物よ。
Qui audiunt, timent: qui incenderant, ardent: qui incensi sunt, sanctificati et incolumes de camino procedunt, per Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 11, 524A聞く者は恐れ、火をつけた者は燃え、火に投じられた者は聖とされ、無傷で炉から出て来る。我々の主イエス・キリストによって。
Liber II, Caput LXXII
第II巻 第LXXII章PL 11, 524BDe Daniele IV. Ingens supplicium aliquotiens ingentior prosequitur gloria, maxime divinis in rebus: in quibus felices obnixa devotione suam religionem custodiunt potius quam salutem.
PL 11, 524Bダニエルについて(4)。――巨大な刑罰には、ときに、さらに巨大な栄光が伴う。とりわけ神にかかわる事柄においてそうである。そこでは幸いな者たちが、ひたむきな献身によって、身の無事よりも自らの宗教を守る。
Igitur cum audio tres pueros incensos (Dan. c. III) , prius vehementer horresco; mox deinde eorum particeps optaverim fieri, cum cognosco inter flammas rorulentos hymnum Deo cecinisse securos (Ibid., c. IV) : tanta est enim fidei virtus tantaque potestas, ut cultoribus suis etiam ipsa elementa contra suam naturam famulari compellat.
PL 11, 525Aだから、三人の若者が焼かれると聞くとき(ダニエル書3章)、私はまず激しく身震いする。しかしやがて、彼らの仲間になりたいと願うであろう。炎のただ中で、露にぬれ、恐れることなく、彼らが神に賛歌を歌ったと知るからである(同書4章)。信仰の力はこれほど大きく、その権能はこれほどであって、自らに仕える者たちのために、諸元素さえも、自らの本性に逆らって仕えるように強いる。
Unde, fratres, atrocissimae rei non vos terreat contemplatio : non enim ulla est metuenda jam poena, cum incensorum superstes insultet ignibus vita.
PL 11, 525Aだから、兄弟たちよ、この凄惨きわまりない出来事を思い浮かべても、諸君は恐れるな。もはや恐るべき刑罰はどこにもないからである。焼かれた者たちの生き延びた命が、炎をあざ笑っているのだから。
Liber II, Caput LXXIII
第II巻 第LXXIII章PL 11, 525ADe Daniele V. Mirum, fratres dilectissimi, ac delectabile certamen Deo, historia sacra prodidit nobis, ignis ac fidei. (Dan. c. IV.) Etenim duo discordantia devotione Dominica in unam concordiam convenere: namque tribus in pueris fides puniri non timuit: immissis camino, ignis exaestuans detulit, ut eos unius virtutis esse persensit.
PL 11, 525Aダニエルについて(5)。――いとも愛する兄弟たちよ、神にとって驚くべき、また楽しい争いを、聖なる歴史は我々に伝えた、火と信仰の争いを(ダニエル書4章)。というのも、主への献身によって、相いれない二つが一つの和合に至ったのである。三人の若者において信仰は罰せられることを恐れず、炉に投げ込まれた者たちに、煮えたぎる火は、彼らが一つの力の者であると感じ取るや、敬意を表して身を引いた〔detulit は与格の immissis を受けて「敬って譲る」の意に取った〕。
Denique arsit incendium incendentibus, non incensis. O admirabilis ratio! O inaestimabilis gloria Dei! Sacramento Trinitatis tam potentis elementi subacta natura est. Qui putabantur incendio exstingui, emicant beatiores incensi.
PL 11, 525Bついに火は燃えた、燃やす者たちを、燃やされた者たちではなく。おお、驚くべき道理。おお、神の測り知れぬ栄光。三位一体の秘義によって、かくも強力な元素の本性は征服された。炎で滅びると思われていた者たちが、燃やされながら、いっそう幸いな者として輝き出る。
Liber II, Caput LXXIV
第II巻 第LXXIV章PL 11, 525BDe Daniele VI. Credulo percipe corde rem miram, Christiane, omnique virtutum exemplo famigerabilem.
PL 11, 525Bダニエルについて(6)。――信じる心で驚くべきことを受け取れ、キリスト教徒よ。あらゆる徳の模範として名高いことである。
Hebraei vere tres pueri, senum constantia majores, juvenum virtute fortiores, sibi pares, Trinitatis sacramento praemuniti, unitatis una fide solidi, aequalitate pares, passionis victoria gloriosi.
PL 11, 525Bまことにヘブライ人の三人の若者は、老人の堅忍にまさり、若者の力にまさって強く、互いに等しく、三位一体の秘義によってあらかじめ守られ、一つの信仰によって一性に堅く立ち、等しさにおいて等しく、受難の勝利によって栄光を受けた。
Hos barbarus rex, quod ejus statuam adorare contempserint, incendi praecepit. Qui ubi jactati sunt in fornacem ignis ardentis, hos devote cupidus ignis excepit. Lambunt rosidos flammae blandientes.
PL 11, 525B蛮族の王は、彼らが自分の像を拝むことを拒んだとして、焼くよう命じた。彼らが燃える火の炉に投げ込まれるやいなや、火は恭しく切望して彼らを迎え入れた。炎は、へつらいながら、露にぬれた彼らをなめる。
Mira res! opacitas intus, incendium foris est: intus hymnus canitur, foris ululatus auditur. O magna potentia Dei!
PL 11, 526A驚くべきことである。内は木陰、外は火事。内では賛歌が歌われ、外では叫喚が聞こえる。おお、神の大いなる力よ。
Incensores incendio concremati sunt: et qui incensi sunt, incendio suo superstites, triumphantes de camino procedunt, praestante Domino nostro Jesu Christo.
PL 11, 526A火をつけた者たちは火によって焼き尽くされた。火をつけられた者たちは、自らの火に生き残り、勝ち誇って炉から出てくる。我々の主イエス・キリストがそれを与えるのである。
Liber II, Caput LXXV
第II巻 第LXXV章PL 11, 526ADe Daniele VII. Exsulta, Christiane, et Deum fortiter time, diaboli si vis incendia non timere. Ecce pueri sacramento muniti, tres numero, sed una virtute, anhelantibus flammis, camino rugiente non laeduntur.
PL 11, 526Aダニエルについて(7)。――喜び躍れ、キリスト教徒よ。そして神を強く畏れよ、悪魔の炎を恐れずにいたいのなら。見よ、秘義〔sacramentum は、三人で一つの力をもつ三位一体の秘義を言うと取った〕に守られた少年たちは、数は三人でも力は一つであり、喘ぐ炎のなかで、轟く炉にあっても、傷つけられない。
Incensi hymnum canunt: barbarum regem fidei tenacitate confundunt. Vindicantur de incensoribus suis. Deum vident. Mors transit in vitam, metus in gloriam. Sic quis non optet ardere?
PL 11, 526A焼かれつつ彼らは讃歌を歌う。蛮族の王を、信仰の堅さで恥じ入らせる。自分たちを焼いた者たちに対して報復を遂げる。神を見る。死は命へ、恐れは栄光へと移る。このようであるなら、焼かれることを望まない者があろうか。
Liber II, Caput LXXVI
第II巻 第LXXVI章PL 11, 526BDe Daniele VIII. Tres Hebraei venerabiles, numeri sacramento muniti, aetate teneri, sed fidei soliditate robusti, supplicio suffragante gloriosi, amore divinae religionis regis adorare imaginem contempserunt, utpote qui ipsum contempserunt regem: qui ira sufflatus, solito septies amplius caminum jussit incendi: ac ne quid immanitati saevientis deesse videretur, pice et stupa armatum incitatur incendium: aestuantibus globis rubescit quoque ipsum alienis ignibus coelum.
PL 11, 526Bダニエルについて(8)。――尊ぶべき三人のヘブライ人は、数の秘義〔三という数に結びついた奥義と取った〕に守られ、年は若いが信仰の堅固さにおいて強く、刑罰が味方して栄光に輝き、神への信仰への愛のゆえに、王の像を拝むことを軽んじた。王その人を軽んじたからである。王は怒りに膨れ、いつもの七倍熱く炉を燃やすよう命じた。猛り狂う者の残忍さに何一つ欠けるところがないように見せるため、瀝青と麻屑で武装した火が駆り立てられ、煮えたぎる火の塊によって、天そのものまでもが他人の火で赤く染まる。
Illo praecipitantur insontes: ibidemque, propter quem praecipitantur, inveniunt. Denique excipiuntur non flamma, sed rore; Dei dignatione, non poena. O felix supplicium, quod incolumitate superante immortalitas prosequitur, et corona!
PL 11, 526Bそこへ罪なき者たちが投げ込まれ、まさにその場所で、その者のゆえに投げ込まれる当の者〔propter quem は神、すなわち炉の中に現れる者を指すと取った〕を見いだす。ついには、炎ではなく露に迎えられる。それは神の嘉納であって、刑罰ではない。ああ、幸いな刑罰よ。無傷が勝るところに、不死と冠が続くのだ。
Liber II, Caput LXXVII
第II巻 第LXXVII章PL 11, 527ADe Daniele IX. Non hodie mihi ad vos sermo est, fratres carissimi, de humanis gestis, aut meritis: nec Daniel inducitur inter frementium leonum rabidos rictus intrepidus (Dan. c. XIV) , coelesti prandio satur: nec Jonas inter aestuantes procellas sollicitique maris fluctus insanos tutior piscis alvo, quam alveo navis (Jon. I et II) : nec tres pueri, quo ardere putabantur incendio, de suis incensoribus vindicati: sed de Domino nostro, quem (proh nefas!) venerantur externi (si tamen dicendum est) sui carpunt.
PL 11, 527Aダニエルについて(9)。――いとも親愛なる兄弟たちよ、今日、私が諸君に語るのは、人間の行いや功についてではない。うなる獅子たちの猛り狂う口のあいだで恐れずにいて、天からの食事に満たされているダニエルが持ち出されるのでもなく(ダニエル14章)、荒れ狂う嵐と不安な海の狂った波のなかで、船の船腹よりも魚の腹のうちでいっそう安全であったヨナが持ち出されるのでもなく(ヨナ1、2)、自分たちが焼かれると思われたその炎によって、自分たちを焼く者たちに報復を果たしてもらった三人の若者〔炉の炎が、三人を投げ込んだ者たちを焼き殺したことを言う〕が持ち出されるのでもない。そうではなく、我々の主について語るのである。――ああ、あるまじきこと――外の者たちは主を崇めるのに、(とはいえ、そう言うべきならば)主の身内の者たちが非難している。
Sane nullis argumentis armatus, quibus illi libenter utuntur, qui adversis veritatem falsa componunt, sed coelestibus testimoniis multis, manifestis, ac puris, ut docti probent, minus instructi se se confirment, rudes discant, ipsique, qui blasphemare nituntur, salutis suae bono vel sero, si potest fieri, resipiscant.
PL 11, 528A確かに私は、真理に対して偽りを組み立てる者たちが喜んで用いる論法のどれをも武器とせず、天の、数多く、明白で、純粋な証言によって武装している。学ある者が確かめ、教育の足りない者が自らを固め、無学な者が学び、冒瀆しようと努める者自身も、自らの救いという善のゆえに、遅くとも、できることなら、正気に返るようにするためである。