Caput I
第I章PL 10, 879DQuia propitia Deitate, Fratres Charissimi, solemnia dedicationis Ecclesiae celebramus, debemus congruere solemnitati, quam colimus, ut sicut ornatis studiosius ejusdem Ecclesiae parietibus, pluribus accensis luminibus, ampliato numero lectionum, addita Psalmorum melodia, laetis noctem vigiliis ex more transegimus; ita etiam penetralia cordium nostrorum semper necessariis bonorum operum decoremus ornatibus.
PL 10, 879D愛する兄弟たちよ、神性が恵み深くあるおかげで、我々は聖堂の献堂の祝いを祝っている。ゆえに我々は、重んじているこの祝祭にふさわしくなければならない。この聖堂の壁をいっそう念入りに飾り、多くの灯をともし、朗読の数を増やし、詩篇の旋律を加えて、習わしどおり喜びの徹夜の祈りで夜を過ごしたように、我々の心の奥の間をも、善い業という必要な飾りでつねに飾るべきである。
Semper in nobis flamma divinae pietatis et fraternae caritatis augescat; semper in sanctuario pectoris nostri coelestium memoria praeceptorum et angelicae laudationis dulcedo sancta resonet.
PL 10, 879D我々のうちでは、神的な敬虔と兄弟愛の炎がつねに燃え広がるべきであり、我々の胸の聖所では、天の戒めの記憶と、天使の賛美の聖なる甘美さが、つねに鳴り渡るべきである。
Hi sunt enim fructus bonae arboris, hic boni cordis thesaurus, haec fundamenta sapientis Architecti, quae nobis hodierna Sancti Evangelii lectio commendat, nos non formam solummodo, sed virtutem potius habere pietatis: quod etiam mystica veteris instrumenti historia diligenter insinuat, cum vel Moyses tabernaculum, vel templum Domino Salomon in Sanctae Ecclesiae typum condidit; utraque enim domus firmiter fundata esse refertur: Tabernaculum quidem, quod compactos de tabulis habebat parietes super bases argenteas, templum autem super lapides quadros in fundamento suppositos.
PL 10, 879Dこれらこそ善い木の実であり、善い心の宝であり、賢い建築家の土台である。今日の聖なる福音の朗読は、我々が敬虔の形だけでなく、むしろその力を持つべきことを、我々に勧めている。そのことは、旧約の奥義に満ちた歴史も注意深く示している。モーセが幕屋を、ソロモンが主のために神殿を、聖なる教会の型として築いたときである。二つの家はいずれも、しっかりと据えられたと伝えられている。すなわち幕屋は、板で組み合わされた壁を銀の台座の上に持ち、神殿は、土台に据えられた四角い石の上にあった。
Ligna quoque erant imputribilia, e quibus et Tabernaculum omne factum, et Templum intus ornatum, ac desuper tectum fulgebat.
PL 10, 880Dまた、朽ちない木材があり、それで幕屋全体が作られ、神殿の内側が飾られ、上方の屋根も輝いていた。
Aurum etiam de thesauro bono optimum proferebant, de quo parietes intus et foris vestiti, Templi non tantum parietes, verum etiam laquearia, trabes, ostia, postes, et pavimenta erant cooperta.
PL 10, 881Aまた彼らは、善い宝の中から最良の金を運び出した。それで内も外も壁が覆われ、神殿については、壁だけでなく、格天井も、梁も、扉も、柱も、床も覆われていた。
Sed et vasa, vel utensilia domus utriusque cuncta pene aurum, neque haec, nisi de auro purissimo, fieri licebat. Fructus etiam arborum, qui in domo Domini offerebantur, purissimi et exquisiti esse jubebantur.
PL 10, 881Aさらに、どちらの家の器や用具も、ほとんどすべて金であり、しかも純金でなければ作ることが許されなかった。主の家に捧げられる木々の実も、最も純粋で精選されたものであるよう命じられていた。
Hoc est, Vitis, Olivae, Thuris, Myrrhae, vel Stactis, et caeterarum hujusmodi: quae videlicet cuncta spiritaliter intellecta veram nostrae Fidei et operationis sinceritatem denuntiant. Domus namque utraque, ut diximus, Universalis Ecclesiae figuram praemonstrat.
PL 10, 881Aすなわち、ブドウ、オリーブ、乳香、没薬、スタクテ、そのほかこの類のものである。これらはすべて、霊的に理解されるなら、我々の信仰と働きの真の誠実さを告げ知らせる。すでに述べたように、二つの家はいずれも、普遍の教会の像をあらかじめ示しているからである。
Neque incongruum quis arbitretur, quod duae sunt domus Domini in mysterio factae, cum unam Christi domum esse Ecclesiam nullus fidelis ambigat.
PL 10, 881B主の家が奥義において二つ作られたことを、ふさわしくないと考える者がいないように。キリストの家は教会ただ一つであることを、信仰ある者のだれも疑わないのだから。
Duae etenim sunt conditae domus ob significationem utriusque populi in eamdem Fidem venturi, Judaei scilicet atque gentilis. Unde bene Tabernaculum sola plebs Judaea condidit in eremo.
PL 10, 881B二つの家が築かれたのは、同じ信仰に入るべき二つの民、すなわちユダヤ人と異邦人を示すためである。それゆえ、幕屋を荒れ野で築いたのがユダヤの民だけであったのは当然である。
Templi autem structuram Proselyti, et advenae de Gentibus quotquot in populo tunc inveniri poterant, devota fide compleverunt.
PL 10, 881B一方、神殿の造営は、改宗者たち、および当時その民の中に見いだされえた異邦人からの寄留者たちが、敬虔な信仰をもって成し遂げた。
Sed et Rex potentissimus, Tyri conductus a Salomone commodatis artificibus, et lignis gratantissime juvit, quia nimirum ante incarnationem Dominicam notus erat tantum in Judaea Deus.
PL 10, 881Bまた、ティルスの最も有力な王も、ソロモンに依頼され、職人たちを貸し、木材をも供して、このうえなく喜んで助けた。主の受肉の前には、神はユダヤでのみ知られていたからである。
At postquam ille in ea, qua natus, et passus est, carne resuscitatus a mortuis, et exaltatus est super coelos Deus, super omnem continuo terram nominis ejus gloria refulsit, orbisque universus ad aedificationem domus illius accurrit, et accepit ab eo promissionem donorum coelestium.
PL 10, 881Bしかし、神である彼が、生まれ受苦したその肉において死者のうちから復活し、天の上に挙げられたのち、その名の栄光はただちにすべての地の上に輝き渡り、全世界がその家の建築に駆けつけ、彼から天の賜物の約束を受けた。
Narrat ergo Scriptura, quia praecepit Rex Salomon, ut tollerent lapides grandes in fundamentis Templi, et quadrarent eos.
PL 10, 881Cそこで聖書は語る。ソロモン王は、神殿の土台に大きな石を運び、それを四角く削るよう命じた、と。
Lapides autem grandes pretiosi, qui in fundamento locati totum onus Templi sibi superpositum portant, eximios sanctae Ecclesiae Doctores insinuant, grandes nimirum excellentia meritorum, pretiosos claritate signorum, qui ab ipso Domino verbum audientes totam crescentis Ecclesiae fabricam sua praedicatione genuerunt.
PL 10, 881C土台に据えられて神殿全体の重みを自らの上に担う大きく貴い石は、聖なる教会の傑出した教師たちを示している。功績の卓越において大きく、しるしの輝きにおいて貴く、主その人から言葉を聞き、自らの宣教によって、成長する教会の建造全体を生んだ者たちである。
Quos videlicet lapides Rex quadrare praecepit, ut magistros Ecclesiae compositos moribus, et immobiles animo esse debere signaret.
PL 10, 881C王がこれらの石を四角くするよう命じたのは、教会の師たちが、品行において整い、心において揺らがない者でなければならないことを示すためである。
Sicut vero quadratum, quocumque vertitur, stabit, ita nimirum vita perfectorum quae ad veritatis lineam sollicite directa est, nullis tentationum impulsibus a sua novit stabilitate dejici.
PL 10, 881C実際、四角いものはどちらへ向けても立つように、真理の線に向けて念入りに整えられた完全な者たちの生き方も、いかなる誘惑の衝撃によっても、自らの安定から倒されることを知らない。
Erat autem Templum Dei marmore pario, quod est, lapide albo extructum, ut candorem Ecclesiasticae castitatis exprimeret, de quo in amoris Cantico Dominus ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
PL 10, 881D神の神殿は、パロス産の大理石、すなわち白い石で築かれていた。教会の貞潔の白さを表すためである。これについて、愛の歌の中で主は言う。「茨の中の百合のように、娘たちの中の私の愛する者もそうである。」
Habebat idem LX cubitos in longitudinem, XXX cubitos in latitudinem, XXXX cubitos in altitudinem.
PL 10, 881Dこの神殿は、長さ六十キュビト、幅三十キュビト、高さ四十キュビトであった〔幅と高さは本文1.21–1.22 や列王記三6:2 の二十・三十と食い違うが、底本どおり訳す〕。
Longitudo ergo Templi fidem sanctae Ecclesiae designat, per quam longanimiter inter opera sua bona pravorum adversa tollat: latitudo charitatem, qua ipsa intus per viscera pietatis spatiatur: altitudo spem, qua propter bona opera, quae per charitatem operantur, coelestis vitae praemia expectant.
PL 10, 881Dそれゆえ、神殿の長さは聖なる教会の信仰を示す。教会はそれによって、自らの善い業のただなかで、邪悪な者たちの敵対を辛抱強く担う。幅は愛を示す。教会はそれによって、内側で敬虔の情をもって広がる。高さは希望を示す。教会はそれによって、愛を通して働く善い業のゆえに、天の生命の報いを待ち望む。
Et bene longitudo LX cubitorum est. Senario etenim numero bonorum operum solet perfectio designari, quia etiam Deus sex diebus mundi ornamentum fecit; et sex sunt hujus saeculi aetates, in quibus sancta Ecclesia pro aeterna requie piis actibus instat.
PL 10, 882Aそして、長さが六十キュビトであるのは適切である。六という数には、善い業の完全さが示されるのがつねであり、神も六日で世界の飾りを造った。またこの世には六つの時代があり、その中で聖なる教会は、永遠の安息のために敬虔な行いに励んでいる。
Bene XX sunt cubiti latitudinis, quia geminum est praeceptum charitatis, quoniam Ecclesia in tribulatione dilatatur, cum perfectus quisque etiam conditorem ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam se ipsum diligere debet.
PL 10, 882A幅が二十キュビトであるのも適切である。愛の戒めは二重であり、教会は患難のうちで広がるからである。完全な者はみな、造り主を心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして愛し、隣人を自分自身のように愛すべきである。
Bene XXX in altitudine sunt cubiti, quia omnis Electorum spes ad visionem sanctae Trinitatis, quantum valet, se exercendo et purificando properat.
PL 10, 882A高さが三十キュビトであるのも適切である。選ばれた者たちのすべての希望は、自らを鍛え清めつつ、力の及ぶかぎり、聖なる三位一体を見ることへと急ぐからである。
Notandum sane est, quod XXX cubiti altitudinis non usque ad supremum templi fastigium, sed usque ad laquearia templi pertinebant, deinde ad laquearia medii tabernaculi alii XXX cubiti altitudinis assurgebant.
PL 10, 882Aもっとも、三十キュビトの高さは神殿の最上部の頂までではなく、神殿の格天井までであったことに注意すべきである。そのうえで、中間の階の部屋の格天井まで、さらに三十キュビトの高さが立ち上がっていた。
Porro terrenum coenaculum, quod supererat, LX habebat in latitudinem, ac sic omnis altitudo domus in CXX cubitis erat extenta.
PL 10, 882Bさらに、その上に残っていた第三の階〔底本は terrenum。tertium と読むべきか〕の広間は、高さ〔底本は latitudinem。altitudinem と読むべきか〕六十キュビトであり、こうして家全体の高さは百二十キュビトに及んでいた。
Prior igitur domus XXX cubitis in altitudine surgit, quia praesens Ecclesia ad videndam speciem Sanctae Trinitatis tota intentione suspenditur.
PL 10, 882Bそれゆえ、先の家が三十キュビトの高さにそびえるのは、現在の教会が、聖なる三位一体の姿を見ることに、全き志向をもって身を向けているからである。
Superior domus XXX aeque cubitis se in altum attollit, quia solutae corporibus animae perfectorum usque ad diem universalis Judicii ejusdem beatae et individuae Trinitatis praesenti visione fruuntur.
PL 10, 882B上の家も同じく三十キュビトの高さに身をもたげる。体から解かれた完全な者たちの魂が、普遍の裁きの日まで、この幸いなる分かたれない三位一体を、眼前に見て享受するからである。
Suprema domus bis tricenis alta est cubitis, quia resuscitati a mortuis omnes electi contemplatione ejusdem sui conditoris, qui in tribus personis unus est Deus, aeterna spiritus simul, et carnis immortalitate gaudebunt.
PL 10, 882B最上の家は三十の二倍のキュビトの高さである。死者のうちから復活させられた選ばれた者たちはすべて、三つの位格において唯一の神である自らの創造者を観想して、霊と肉の永遠の不死を同時に喜ぶからである。
Factus est medius paries in templo de tabulis cedrinis XX cubitorum altitudinis, qui divideret oraculum in Sanctum Sanctorum; a priore parte templi habebat XX cubitos longitudinis, et XX cubitos latitudinis, et XX cubitos altitudinis.
PL 10, 882C内殿を至聖所に区切るために、神殿の中に、杉の板で、高さ二十キュビトの仕切り壁が作られた。神殿の前方から、それは長さ二十キュビト、幅二十キュビト、高さ二十キュビトであった。
Porro ipsum templum prae foribus oraculi XV cubitorum erat, in quo erant mensae, et candelabrum de auro.
PL 10, 882Cさらに、内殿の扉の前の神殿そのものは四十〔底本は XV。XL と読む〕キュビトであり、そこに机と金の燭台があった。
Sed et altare aureum prope ostium Oraculi, quatenus incenso in eo thymiamate vapor fumi ascendens operiret oraculum, ubi erat arca Testamenti, super qua erant Cherubim gloriae obumbrantia Propitiatorium.
PL 10, 882Cまた、内殿の入口の近くに金の祭壇があり、そこで香がたかれると、立ちのぼる煙の香気が、契約の箱のある内殿を覆った。箱の上には、贖いの座を覆う栄光のケルビムがいた。
Prior ergo domus prioris Ecclesiae statum: interior vitae coelestis ingressum designat. Unde recte priori mensae et candelabra sunt facta, quia nimirum in hac vita lumine sanctarum Scripturarum, et Sacramentorum coelestium refectione opus habemus: In futuro autem talibus non egebimus subsidiis, ubi juxta Psalmistae vocem quicumque apparuerint cum justitia, satiabuntur manifesta gloria Domini.
PL 10, 882Cそれゆえ、先の家は教会の先の状態を示し、奥の家は天の生命への入口を示す。したがって、先の家に机と燭台が作られたのは当然である。この生においては、我々は聖なる聖書の光と、天の秘義による糧を必要とするからである。だが将来には、そのような助けは要らない。そこでは、詩篇作者の声によれば、義をもって現れる者はだれでも、主の現れた栄光によって満たされるからである。
In hac ergo vita corda justorum, quasi altare incensi aureum, splendida fulgent per munditiam sanctitatis.
PL 10, 882Dそれゆえ、この生では、義人たちの心は、香をたく金の祭壇のように、聖性の清らかさによって輝いている。
Aromatibus sunt referta desideriorum spiritualium, incendio flagrant amoris continui, et quasi coelestis introitus posita suavissimum suae orationis vaporem inter sancta sanctorum superna emittunt, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quem apertissime arca Testamenti, quae erat intra velum, designat; in qua Urna erat aurea habens Manna, et Virga Aaron, quae fronduerat, et Tabulae testamenti.
PL 10, 882D彼らは霊的な望みの香料で満たされ、絶え間ない愛の火で燃え、いわば天の入口のように据えられて、自らの祈りのこのうえなく甘美な香気を、天の聖なるもののうちの至聖所へと放つ。そこには、神の右に座すキリストがいる。キリストを、幕の内にあった契約の箱がこの上なく明白に示している。その中には、マナを収めた金の壺と、芽を出したアロンの杖と、契約の板があった。
Ipsa namque Arca naturam humanitatis ejus; Urna mannae plenitudinem divinitatis: Virga Aaron potentiam sacerdotii ejus inviolabilem; Tabulae testamenti designant, quia ipse est qui legem condidit, quique etiam benedictionem his, qui legem faciunt, dabit.
PL 10, 883Aすなわち、この箱自体は彼の人間性の本性を、マナの壺は神性の充満を、アロンの杖は彼の司祭職の侵されえない権能を示している。契約の板は、彼こそが律法を定めた者であり、律法を行う者たちに祝福を与える者でもあることを示している。
Bene autem Templum prae foribus Oraculi XV erat cubitorum longitudinis, quoniam adhuc in hac vita jejuniis et continentia castigari oportet, ut ad internae dulcedinis satietatem pervenire videamur; nam hoc numero castigationem vitae praesentis signari intelligit omnis, qui quadragenarium Moysi, vel Heliae, vel ipsius Domini jejunium recte intelligere vult.
PL 10, 883A内殿の扉の前の神殿が長さ四十〔底本は XV。XL と読む〕キュビトであったのは適切である。まだこの生においては、断食と節制によって鍛えられねばならず、それによって、内なる甘美さの満ち足りに至ると見なされるようになるからである。というのも、モーセの、エリヤの、また主自身の四十日の断食を正しく理解しようとする者はだれでも、この数によって、現在の生の懲らしめが示されていると理解するからである。
Bene ipsum Oraculum, in quo Arca, quae per Cherubin gloriae tegebatur, XX cubitos longitudinis, latitudinis, altitudinis habebat, qui numerus perfectionem, ut diximus, geminae dilectionis insinuat, quia quidquid in hac peregrinatione pro Deo geritur, totum hoc in illa mansione patriae perennis, ubi magnificentia ejus continua bonorum spirituum laudatione sustollitur, in sola dilectionis amplitudine perficitur.
PL 10, 883A内殿そのもの、すなわち栄光のケルビムによって覆われていた箱を収める所が、長さ、幅、高さともに二十キュビトであったのも適切である。この数は、すでに述べたように、二重の愛の完全さを示す。この旅路において神のためになされることはすべて、永続する故郷の住まいにおいて、そこでは神の威容が善い霊たちの絶えざる賛美によって高く掲げられるが、ただ愛の広さにおいてのみ完成されるからである。
Haec nos, charissimi, in praesentis festi nostri gaudium de factura templi pauca ex pluribus fraternitati vestrae exposuisse libuit, quatenus et miranda terrestris domus fabrica delectaret audientes, et haec eadem spiritualiter intellecta mentes nostras ardentius ad amorem supernae habitationis erigeret.
PL 10, 883B愛する者たちよ、我々が現在のこの祝祭の喜びのために、神殿の造営について、多くのうちからわずかを、兄弟である諸君に語ることを良しとしたのは、地上の家の驚くべき造りが聞く者を楽しませ、同じことが霊的に理解されて、我々の心を天の住まいへの愛へいっそう熱く奮い立たせるためである。
Sed etiam hac modo exposita dedicatione, ac festivitate subsecuta, ita Scriptura conclusit (III Reg. VIII, 66) : Et dimisit Salomon populos, qui benedicentes Regi profecti sunt in tabernacula sua, laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David puero suo, et Israel populo suo: Dimittet enim Dominus peracto redemptionis munere electos suos in aeterna tabernacula laetantes; non eos utique ulterius a sua praesentia removebit, sed a discrimine judicii, quod in aere faciendum, docente Apostolo, novimus (I Thess. IV, 16) , in habitationem Patriae coelestis immittens, ut pro suis quisque meritis promissam regni coelestis sedem percipiant.
PL 10, 883Bしかも、この献堂がいま述べられ、祝祭が続いたのち、聖書は次のように結んだ(列王記三8:66)。「そしてソロモンは民を去らせた。民は王を祝福しつつ、喜び、晴れやかな心で、主がその僕ダビデと、その民イスラエルになしたすべての善いことのゆえに、自分たちの天幕へ出発した。」主もまた、贖いの務めを成し遂げたのち、自らの選ばれた者たちを、喜びのうちに永遠の天幕へ去らせる。彼らを自らの前から遠ざけるのではなく、空中で行われると我々が使徒の教えによって知る裁きの危機から遠ざけ(一テサロニケ4:16)、天の故郷の住まいへ入れて、各人が自分の功績に応じて、約束された天の国の座を受けるようにするのである。
Bene autem dicitur, quod benedicentes Regi profecti sunt in tabernacula sua, quia haec est nimirum sola occupatio quietissima ac fidelissima civium supernorum, hymnos gratiarum suo dicere conditori: hinc enim scriptum est (Ps. LXXXIII, 5) : Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te: laetantes in tempore, et alacri corde super omnibus bonis, quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo.
PL 10, 884Aまた、彼らが王を祝福しつつ自分たちの天幕へ出発した、と言われるのは適切である。天上の市民たちの、このうえなく静かでこのうえなく忠実な務めは、ただ一つ、自らの造り主に感謝の賛歌を歌うことだからである。このゆえに書かれている(詩篇83:5)。「幸いなるかな、汝の家に住む者たち。彼らは世々に汝をたたえる。」その時に喜び〔laetantes in tempore 以下は列王記の句の続きと取った〕、晴れやかな心で、主がその僕ダビデと、その民イスラエルになしたすべての善いことのゆえに。
Laetantes quippe justi super bonis, quae a Domino accipiunt, tabernacula introeunt coelestium mansionum, quia quamvis graves hujus saeculi, quamvis longi fuerint labores, breve nimirum et leve quidquid aeterna beatitudine finitur.
PL 10, 884A実際、義人たちは、主から受ける善きもののゆえに喜びつつ、天の住まいの天幕に入る。この世の労苦がいかに重く、いかに長くあっても、永遠の幸いによって終わるものはすべて、まことに短く軽いからである。
Unde oportet, Carissimi, ut in aedificatione Domus Dei unusquisque nostrum exhortando, obsecrando, increpando, ipse piis actibus desudando, quantum valet, insistat, ne si quempiam Rex coelestis nunc desidere in opere sui templi conspexerit, hunc in tempore futurae dedicationis, magnae suae solemnitatis reddat exortem.
PL 10, 884Bそれゆえ、愛する者たちよ、神の家の建築において、我々一人ひとりが、励まし、懇願し、叱り、自らも敬虔な行いに汗を流して、力の及ぶかぎり励むべきである。天の王が、自らの神殿の仕事において怠けている者をいま見いだせば、来たるべき献堂の時に、その者を自らの大いなる祝祭にあずからせないことになりかねないからである。
Satagamus mutuo charitatis auxilio, ut omnes vos alacri corde, et indefessos in operibus, quae ipse praecepit, inveniens, omnes ad praemia, quae promisit, perpetuae suae visionis introducat Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre Deus in unitate Spiritus Sancti per cuncta saecula saeculorum. Amen.
PL 10, 884B愛の助け合いによって努めよう。諸君すべてを、晴れやかな心で、彼自身が命じた業に疲れることなく励んでいる者として見いだし、彼が約束した自らを永遠に見るという報いへと、すべての者を導き入れるように。イエス・キリストは我々の主であり、父とともに神として、聖なる霊の一体性において、あらゆる世の世にわたって生き、支配している。アーメン。