ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Fragmenta ex aliis operibus › 全文

Fragmenta ex aliis operibus 全文

Hilary of Poitiers · PL 10, 723B–728A

Caput I

第I章PL 10, 723B
1

Tanta enim et tam admirabilis in nos misericordiae Dei bonitas est, ut per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus obtinere mereamur.

PL 10, 723B

神の憐れみの慈しみは、我々に対してこれほど大きく、これほど驚くべきものであるから、アダムの背きにおいて、あの最初の幸いなる創造の高貴さを、その者を通して我々は失ったが〔per quem … per eum の先行詞は定かでない。次文から悪魔と取ったが、アダムとも取れる〕、まさにその者を通して、失ったものをふたたび得るにふさわしいとされるほどである。

2

Tunc enim diabolus invidens nocuit: nunc autem, cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat.

PL 10, 723B

そのときは悪魔がねたんで害を与えた。しかし今は、害を与えようと努めるとき、打ち負かされる。すなわち悪魔は、我々の肉の弱さを通して、自らの力のあらゆる矢を動かす。放縦へと燃え立たせ、酩酊へと誘い、憎しみへとそそのかし、貪欲へと駆り立て、殺戮へと備えさせ、悪口へといきり立たせるときに。

3

Sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per hujus victoriae gloriam; dictum enim ita est: Aut quomodo se emundabit natus ex muliere Job XXV, 4)?

PL 10, 723B

しかし、これらすべてのこっそり忍び込む刺激が、心の堅固さによって抑えられるとき、我々は、この勝利の栄光によって罪から清められる。というのも、このように言われているからである。「あるいは、女から生まれた者は、どのようにして自らを清めえようか」(ヨブ記25:4)。

4

Quia non exstante hoste, non erit bellum: cessante deinde bello victoria deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulla vitiorum: quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur.

PL 10, 723B

敵が存在しなければ、戦いはないからである。戦いが止めば、勝利も欠けるであろう。我々に対して衝突してくる悪徳への勝利が得られなければ、悪徳からの清めは少しもないであろう。というのも、これらの待ち伏せにおいて我々の体を襲う海賊が打ち負かされるとき、我々は、我々に対して格闘する情念との争いによって浄められるからである。

5

Memores igitur et conscii illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi, nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus; gaudeamus nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostrae bello dimicemus. Item.

PL 10, 723C

それゆえ、まさにそれら我々の体があらゆる悪徳の材料であり、それによって我々は汚れ、けがれ、我々のうちに清いものも無垢なものも何一つ持たないことを覚え、自覚して、我々に敵がいることを喜ぼう。その敵との争いにおいて、我々は、我々の争いの一種の戦いを戦うのである。同じく。

Caput II

第II章PL 10, 723C
1

Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna, quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur? Deum autem colere, justitiae proprium officium est. Ex Prooemio expositionis Evangelii in Matthaeum.

PL 10, 723C

ヨブは、あらゆる悪しきことから身を遠ざけるために、どのような文書を読んでいたというのか。〔読んではいない。〕彼は、悪徳の混じらない心のみによって神を崇めていたからである。神を崇めることは、義に固有の務めである。マタイ福音書の講解の序から。

Caput III

第III章PL 10, 724B
1

Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus Deus nostri causa homo, id quod tum non erat, gigneretur. Item ex eodem.

PL 10, 724B

というのも、我々にとって第一に必要だったのは、独り子なる神が、我々のゆえに、そのときはまだそうでなかったもの、すなわち人として、生まれることであった。同じく、同じ書から。

Caput IV

第IV章PL 10, 724B
1

Tertium deinceps illud congruum fuit, ut quia Deus homo genitus in mundo, etc. De expositione epistolae ad Timotheum.

PL 10, 724B

次いで第三に、神が人として世に生まれたのだから、ふさわしかったのは、云々。テモテへの手紙の講解から。

Caput V

第V章PL 10, 724B
1

Nam et cum dicit Scriptura, homo Christus, (I Tim. II, 5) , et cum dicit, Christus mortuus est (Rom. VIII, 34) , et cum dicit, Verbum caro factum est (Joan. I, 14) ; non est spoliandus per fraudulentiam legentis expositionibus suis sermo.

PL 10, 724B

というのも、聖書が「人であるキリスト」と言うときにも(一テモテ2:5)、「キリストは死んだ」と言うときにも(ローマ8:34)、「言葉は肉となった」と言うときにも(ヨハネ1:14)、読む者の欺きによって、その文言が、それ自身の説明から奪い取られてはならない。

2

Nam ubi homo Christus est, praecedit, Mediator Dei atque hominum: ut ex utroque, Deo et homine, unus subsistat; sitque inter hominem et Deum medius, confessione in se utriusque naturae.

PL 10, 724C

というのも、「人であるキリスト」がある箇所では、先に「神と人間の仲介者」が置かれている。それは、神と人の両方から一つの者が存立し、自らのうちに両方の本性を告白することによって、人と神の間に立つ者となるためである。

3

Ubi vero Christus mortuus est, subjicitur, Qui resurrexit, qui est in dextera Dei. In morte ejus carnis nostrae infirmitas est, in resurrectione virtus ejus, in consessu Dei dignitas. Ex libro ad Constantium imperatorem.

PL 10, 724C

しかし、「キリストは死んだ」がある箇所には、「よみがえった者、神の右にいる者」が続けられている。彼の死には我々の肉の弱さがあり、復活には彼の力があり、神とともに座することには尊厳がある。コンスタンティウス帝への書から。

Caput VI

第VI章PL 10, 724C
1

Filius Dei factus homo Deus est . . . . . . Deus filius hominis factus est (homo enim factus est Deus, non Deus factus est homo), et ( f. sed) filius hominis factus est filius Dei.

PL 10, 724C

人となった神の子は、神である……。神は人の子となった(人が神となったのであって、神が人となったのではないのだから)、そして(おそらく「しかし」)人の子は神の子となった。

2

Superavit enim magnitudo Domini parvitatem servilis formae; ita ut ipsa servilis forma, quam assumpsit, cessaret esse servilis per eum Dominum, qui eam assumpsit.

PL 10, 725A

というのも、主の偉大さが、僕の姿の卑小さに勝ったからである。それは、彼が取ったその僕の姿そのものが、それを取った主によって、僕の姿であることをやめるほどであった。

3

Si enim qui natura non filii Dei, per ipsum efficiuntur filii Dei; quanto magis ipse, qui natura filius Dei est, hunc cum quo voluntate sua alvo virginali conceptus et natus est, ita sublimavit in Deum, ut in ejus nomine omne genu flectatur, coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris. Ex incerto Opere.

PL 10, 725A

というのも、本性によっては神の子でない者たちが、彼によって神の子とされるのなら、本性によって神の子である彼自身は、自らの意志によっておとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎に、それとともに宿り生まれたこの者〔人〕を、なおいっそう神へと高めたのであり、その結果、彼の名において、天にあるもの、地にあるもの、地下にあるもののあらゆる膝がかがめられ、あらゆる舌が、主イエス・キリストは父なる神の栄光のうちにあると告白するのである。出典不明の著作から。

Caput VII

第VII章PL 10, 725A
1

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Lucae XI, 3). Quid enim tam vult Deus, quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae, et panis e coelo: et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque ut detur, oratur. Item aliud.

PL 10, 725A

「我々の日ごとの糧を、今日、我々に与えよ」(ルカ11:3)。実に、神が、日ごとにキリストが我々のうちに宿ること以上に何を望むだろうか。彼は命のパンであり、天からのパンである。そして祈りは日ごとのものであるから、日ごとに与えられるようにも祈られるのである。同じく、別の箇所。

Caput VIII

第VIII章PL 10, 725B
1

Ergo cum missus est ( Christus ) in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum.

PL 10, 725B

それゆえ、(キリストが)罪の肉の類似において遣わされたとき、肉を持ったからといって、罪をも持ったわけではない。

2

Sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta; in similitudine peccati carnis est missus, exsistente in eo, non peccato, sed peccati carnis similitudine. Fragmentum dubium. In quo omnes peccaverunt.

PL 10, 726A

しかし、すべての肉は罪から出たものであり、すなわち、親であるアダムの罪から導かれたものであるから、彼は罪の肉の類似において遣わされた。彼のうちにあったのは、罪ではなく、罪の肉の類似であった。疑わしい断片。「その中で、すべての者が罪を犯した」。

3

In quo, id est, in Adam omnes peccaverunt . . . . . Manifestum est in Adam peccasse, quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit, nati sunt sub peccato. Testimonium de Hilarii doctrina circa Spiritus sancti processionem.

PL 10, 726A

「その中で」、すなわちアダムのうちで、すべての者が罪を犯した……〔すべての者が〕アダムにおいて、いわば塊のうちにあるように、罪を犯したことは明らかである。というのも、彼自身が罪によって堕落し、彼が生んだすべての者は、罪のもとに生まれたからである。聖なる霊の発出をめぐるヒラリウスの教えについての証言。

4

Ἅγιος Ἱλάριος ἐν τοῖς εἰς τὸν Ἀπόστολον ἐξηγηματικοῖς, περὶ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ θεολογῶν, φησὶ, μηδεμίαν ἐν τῷ ἁγίῳ Πνεῦματι διπλόην νοεῖσθαι διὰ τὸ τὸν Πατέρα καὶ τὸν Υἱὸν τὸ εἶναι παρέχειν αὐτῷ; ὅθεν ἄμφω μία ἀρχὴ τοῦ ἁγίου Πνεύματος χρηματίζουσιν ·: Hilarius in explanationibus ad Apostolum, de Patre Filioque theologice loquens, ait nullam in Spiritu sancto duplicitatem intelligi, propterea quod Pater et Filius exsistentiam illi suppeditent; unde ambo unum principium Spiritus sancti sunt.

PL 10, 726A

聖ヒラリウスは、使徒についての講解において、父と子について神学的に語りつつ、父と子が聖なる霊に存在を与えるのだから、聖なる霊において二重性は何も考えられない、と言う。それゆえ、両者は聖なる霊のただ一つの始源と呼ばれる。:ヒラリウスは、使徒についての講解の中で、父と子について神学的に語りつつ、父と子が聖なる霊に存在を供するがゆえに、聖なる霊において二重性は何も考えられない、と述べている。それゆえ、両者は聖なる霊のただ一つの始源である。

5

En miram atque perspicuam tanti Patris contra schismaticos Graecos doctrinam de Spiritus sancti processione ac Patre Filioque tanquam unico principio! Jam vero sanctum Hilarium commentarios scripsisse in Pauli Epistolas affirmabat Hispalense concilium II. can.

PL 10, 726B

見よ、これほどの教父の、ギリシアの分離派に対する、聖なる霊の発出について、また父と子が唯一の始源であることについての、驚くべき明白な教えを。さらに、第二セビーリャ会議は、聖ヒラリウスがパウロの手紙の注解書を書いたことを確言していた。教会法規〔の次の条〕

6

13, apud Aquirrium, tom. III, p. 353: nunc ecce ex eo deperdito opere frustum splendidum a Graecis servatum. (Ex Spicileg. Rom. tom. VI, p. 73.)

PL 10, 728A

第13条(アギレの書、第3巻353頁)。今や見よ、その失われた著作から、ギリシア人たちによって保存された見事な断片がある。(『ローマ・スピキレギウム』第6巻73頁より。)