ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Epistola seu libellus › 全文

Epistola seu libellus 全文

Hilary of Poitiers · PL 10, 733B–750D

Caput I

第I章PL 10, 733B
1

David gloriosus in Psalmo (Ps. XVIII, 5) sic dicit: In universam terram exivit sonus eorum, et ad terminos orbis terrae verba eorum.

PL 10, 733B

栄光あるダビデは、詩篇の中で(詩篇18:5)次のように言っている。「その響きは全地に出て行き、その言葉は地の果てにまで及んだ」

2

Ex hoc igitur intelligi datur, sono ante praeparato, id est Fidei principiis, posse ad intima et perfectiora fidei perveniri, ne rudimentis vacillantibus dicatur nobis Domini voce increpantis (Luc. XVI, 10) : Si in modico fideles non fuistis, quod majus est quis dabit vobis?

PL 10, 733B

それゆえ、このことから、あらかじめ響きが備えられたなら、すなわち信仰の諸原理が備えられたなら、信仰のより内奥にあるもの、より完全なものにまで至ることができる、ということが理解される。基礎が揺らいだまま、叱責する主の声によって我々に「小さなことに忠実でなかったのなら、より大きなことを誰が汝らに与えるだろうか」(ルカ16:10)と告げられることのないようにするためである。

3

Sed quia video certam esse formam, quam egredi non licet, differentiae inter Judaeos, et Graecos, id est Gentiles; prius differentiam edisseramus ( Codex ms. habet: disseramus) : Judaeis enim nihil aliud ad veritatem fidei credendum existimo, nisi Jesum Christum filium Dei: per ipsum salvari et genus Israel, et Gentes etiam baptizari in nomine ejus: reliqua enim sciunt per legem et Prophetas.

PL 10, 733B

ところで、ユダヤ人とギリシア人、すなわち異邦人との間の違いには、越えてはならない一定の型があると見ているので、まずその違いを説き明かそう(写本では「論じよう」)。というのも、ユダヤ人が信仰の真理のために信じるべきことは、イエス・キリスト、神の子のほかにはないと私は考える。すなわち、彼によってイスラエルの民も救われ、異邦人もまた彼の名において洗礼を受けるということである。そのほかのことは、彼らは律法と預言者を通してすでに知っているからである。

4

At vero gentiles, quibus verus, et major est labor, tali admittendi, et docendi sunt ordine.

PL 10, 733C

しかし異邦人には、真に、そしてより大きな労苦があり、彼らは次のような順序で受け入れられ、教えられなければならない。

5

Et primo quidem ut ab Idolis, et ab omnibus voluptatibus hominum totis praecordiis recedant: ut amputatis et evulsis radicitus malis, bona possint et religiosa pectoribus seminari: hoc est, unum Deum credere; ipsum timere.

PL 10, 733C

まず第一に、偶像と人間のあらゆる快楽から、心の底から離れること。悪を切り取り根こそぎ引き抜いて、善きもの、敬虔なものを胸に蒔くことができるようにするためである。すなわち、唯一の神を信じ、この神を畏れることである。

6

Deinde scire, quod cuncta ipse fabricaverit: et universa mundi vel quae facta sunt vel ipso jubente, et volente, et faciente constiterint.

PL 10, 733C

次に、この神がすべてを造ったこと、そして世界のあらゆるものが、造られたものであれ、神が命じ、欲し、行うことによって成り立ったものであれ〔vel … vel の構文は取りにくく、二つを並列と解した〕、存立していることを知ること。

7

Esse corpus Scripturae: quod autem lex vocetur atque Prophetae quid hoc indiget: quod quidem per homines scriptum sit, non ab hominibus?

PL 10, 733C

聖書という一つの集成があること。それが律法および預言者と呼ばれることについては、何を説明する必要があろうか。それは確かに人間を通して書かれたのであって、人間から出たものではない。

8

Spiritus enim Dei, qui omnia scit, inspirabat homines sanctos qui loquerentur, aut qui destruerent pravitatem, aut qui aedificarent fidem, aut spem erigerent, aut judicium comminarentur, aut promissa servarent.

PL 10, 733C

すべてを知る神の霊が、聖なる人々に息を吹き込んで語らせ、あるいは邪悪を打ち壊させ、あるいは信仰を建てさせ、あるいは希望を奮い立たせ、あるいは裁きを告げさせ、あるいは約束を守らせたからである。

9

Deinde credendum illis, Jesum Christum filium Dei, per quem cuncta Deus fecerit, et sine quo nihil est factum, per quem in principio Sermonem, id est rationem universitatis accepimus, apud Deum fuisse.

PL 10, 733D

次に、彼らは、神の子イエス・キリストを信じなければならない。神は彼を通してすべてを造り、彼なしには何も造られず、彼を通して、我々は、初めに言葉、すなわち宇宙の理が神のもとにあったと受け取ったのである。

10

Sic enim gloriosus Evangelista Joannes initiat dicens (Jo. I) : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil.

PL 10, 733D

というのも、栄光ある福音書記者ヨハネは、こう言って書き起こしているからである(ヨハネ1)。「初めに言葉があり、言葉は神のもとにあった。すべてのものは彼を通して造られ、彼なしには何も造られなかった」

11

Deinde esse Spiritum Sanctum, qui cuncta, quae Deus per Sermonem fecerit, animaverit, et confirmaverit. Unum esse baptismum quo homines regenerantur in Deo. Credendum etiam resurrectionem mortuorum in eadem carne.

PL 10, 733D

次に、聖なる霊が存在すること。この霊は、神が言葉を通して造ったすべてのものに命を与え、堅固にした。洗礼は一つであり、それによって人々は神において新たに生まれる。さらに、死者の復活が同じ肉において起こると信じなければならない。

12

Judicium futurum Dei, quo secundum facta hominis vel malis poenae rependantur ( Codex ms. habet repnentur) , vel bonorum operum destinata praemia tribuantur.

PL 10, 734B

神の裁きが将来あること。この裁きによって、人の行いに応じて、悪しき者には刑罰が報いられ(写本では「報いられ」〔綴りの崩れた形〕)、あるいは善き行いの者には定められた報いが与えられる。

13

Tanta est differentia Judaeorum convertentium, et gentilium credentium: Quid sit Deus, aut qualis, et quantus; quis esset, et qualis filius Dei, et quis Spiritus Sanctus: Tres enim unum sunt.

PL 10, 734B

ユダヤ人が転向する場合と異邦人が信じる場合との違いは、これほどのものである。すなわち、神とは何か、どのようなものか、どれほどのものか、神の子とは誰であり、どのようなものか、聖なる霊とは誰か、という点である。三者は実に一つなのだから。

Caput II

第II章PL 10, 734B
1

Sane illud scire convenit prudentiae vestrae nos de Deo haec ( Codex ms. habet hoc) loqui et posse, et scire, quae aut ipse de se apud homines voluit sciri aut ea ad quae homini, permissu ejus, licuit accedere.

PL 10, 734B

あなたの思慮は、次のことをよく知っておくのがよい。我々が神についてこれらのことを(写本では「このことを」)語ることができ、また知っているのは、神自身が人々の間で知られることを望んだこと、あるいは、神の許しによって人間が近づくことを許されたことに限られる。

2

Non illum in terris quaerat homo, aut inter figmenta componat, ne cui similem credat: Deum enim vera fides ita semper exposuit: Non natum, non factum, incomprehensibilem, inextimabilem, invisibilem, et impassibilem: Et ideo solum verum Deum, qui quaedam generaverit, quaedam fecerit, disposuerit, ordinaverit, exornaverit.

PL 10, 734C

人は神を地上に探し求めてはならず、また作り物の像の間に並べてもならない。誰かに似たものと信じることのないようにである。というのは、真の信仰は神をつねにこう説いてきたからである。生まれず、造られず、把握され得ず、測り知れず、目に見えず、受苦し得ない。それゆえ神は唯一の真の神であり、あるものを生み、あるものを造り、配し、秩序づけ、飾った。

3

Optimum, justum mandare Judicem. Et ideo inexcusatus est omnis homo, qui factorem suum non agnoverit in tempore agnitionis, habiturus post exitum Judicem justum: qui non suo tempore converti se putaverit: sed ex praeterito. Haec fas est de Deo credere.

PL 10, 734C

最善にして義なる、命じる審判者であること〔底本は Optimum, justum mandare Judicem。本文が崩れているらしい。mandare は manere の誤りかもしれない〕。それゆえ、自らの造り主を、認識すべき時に認めなかった人は誰であれ弁解の余地がなく、世を去ったのちに義なる審判者を迎えるであろう。そうした者は、然るべき自分の時にではなく、その時が過ぎ去ってから回心すればよいと考えていたのである。神についてはこれらのことを信じるのが正しい。

4

Haec qui crediderit, abstinet se ab omni injustitia. Bona et justa operatus aeternam requiem habebit in vita.

PL 10, 734C

これらを信じる者は、あらゆる不義を避ける。善と義を行う者は、命において永遠の安息を得るであろう。

Caput III

第III章PL 10, 734D
1

Habentem Filium: non statim ut homines procreati sunt, ita dicere me aestimes generatum; sed ut decet de Deo credere, et Deum filium habere ex se quidem natum non divisa ejus substantia, nec majestatis ejus divisa substantia; ac per hoc passibilis videatur.

PL 10, 734D

神が子を持つということを〔Habentem Filium は前の欠落に続く断片で、つなぐ形で訳した〕、人間が生み出されるのと同じように私が「生まれた」と言っているのだと、あなたはすぐに考えてはならない。そうではなく、神について信じるべきであるとおり、神は子を、自らから生まれた者として持つのであって、その実体が分割されたのでも、その威厳の実体が分割されたのでもなく、そのゆえに受苦しうると見えることもない。

2

Nec de ore sermonem nostri similem esse prolatum: ut litteris et Syllabis constet: nec filius Dei compositus, ac per hoc dissolubilis teneatur.

PL 10, 734D

また、子は、我々の言葉が口から発せられるのと似た仕方で発出されたのでもない。そうであれば文字と音節から成ることになるからである。また神の子が合成されたもの、したがって分解されうるものと見なされることもない。

3

Nec ex nihilo, sicut reliqua facta sunt, ne similis et aequalis et caeteris, qui facti sunt, jungeretur: sed sicuti ipse scit qui generans, et ipse qui generatus est: ipso Domino in evangelio dicente: Nemo novit Patrem nisi Filius: neque Filium quis novit nisi Pater (Matth. XI, 27) .

PL 10, 734D

また、造られた他のものと同じく無から生まれたのでもない。そうであれば、造られた他のものと似た、等しいものとして数えられてしまうからである。そうではなく、生む者自身と生まれた者自身が知っているとおりに、である。主自身が福音書で言っているとおりである。「子のほかに父を知る者はなく、父のほかに子を知る者はいない」(マタイ11:27)

4

Item in Scripturis legimus: Mysterium meum mihi: mysterium meum mihi (Isa. XXIV, 16) . Et re vera absconditum esse decet de generatione illa, in qua nullus interfuit: nec momentum quidem temporis.

PL 10, 735A

同様に、我々は聖書で読む。「私の奥義は私のもの、私の奥義は私のもの」(イザヤ24:16)。そして実に、かの誕生、誰一人として、一瞬の時間さえ居合わせなかった誕生については、隠されているのがふさわしい。

5

Ante saecula enim, et antequam suspicari quis auderet, natus est filius Dei sine temporibus: quod graeca lingua Achronos dicunt; semper enim filius, quia semper pater: nefas est enim Deo aliquid assignare postmodum, quod ante non habuerit: cum Deus semper perfectus sit.

PL 10, 735A

というのは、神の子は、諸々の世より前に、また誰かが思い描くことをあえてするより前に、時間なしに生まれたからである。ギリシア語ではこれをアクロノス〔時間をもたない〕と言う。子は常に子であり、それは父が常に父だからである。神に、以前には持っていなかったものを後から帰することは許されない。神は常に完全だからである。

6

Ut etiam quod propter nos postmodum fuerit fabricatum, apud illum jam fuerit et si non in substantia, plena dispositione: Non minus enim erat impotens simul omnia facere, sed ut ordinata et gradatim disposita universa pro suo gradu et honore obsequerentur; et ne passiva et nulla inter se antiquiora inhonorifica permanerent.

PL 10, 735A

そのため、我々のために後に造られたものも、神のもとにはすでに、実体においてではないにせよ、完全な配剤において存在していたことになる。神が一度にすべてを行うことができなかったのではない。そうではなく、万物が秩序づけられ、段階的に配されて、それぞれの位階と名誉に応じて仕えるようにするためであり、また、それらが受動的なまま、互いの間に先後もなく、名誉を欠いたままとどまらないようにするためであった。

7

Nam si quae nostri causa a Filio Dei nativitas suscepta est, incomprehensibilis est, non nudata mortalibus; quanto magis illa, quae nulli nisi Deo Patri et sibi soli est cognita?

PL 10, 735B

というのは、我々のために神の子が受けた誕生が、把握され得ないものであって、死すべき者たちには覆いを取られていないのなら、父なる神とただ彼自身にのみ知られた、あの誕生はなおさらではないか。

8

Nam Gabriel angelus ad Mariam ita loquitur sicuti Evangelista testatur: Spiritus Domini superveniet in te: et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) . Quod obumbratur, absconditur: nec omnibus notum est.

PL 10, 735B

というのは、天使ガブリエルはマリアに、福音書記者が証言するとおり、こう語った。「主の霊があなたに臨み、いと高き者の力があなたを覆う」(ルカ1:35)。覆われるものは隠される。すべての人に知られているわけではない。

9

Ergo si haec nativitas, quae nostri est causa deposita ( Legendum videtur: disposita), nobis incognita est: quanto magis illa quae a nobis longe remota est? Et quid dico a nobis, et non ab omni coelesti creatura?

PL 10, 735B

それゆえ、我々のために置かれた(おそらく「配された」)この誕生が我々に知られていないのなら、我々からはるかに遠い、あの誕生はなおさらではないか。また、なぜ「我々から」とだけ言うのか。天のあらゆる被造物からではないのか。

10

Sufficit ergo hoc, quod vidimus, quod divinitas nosse nos voluit. Nec ultra cognitio porrigenda est, ne sacrilegus unusquisque teneatur, quisquis concessos ( Codex ms. habet concussus) terminos fuerit cognitionis egressus.

PL 10, 735C

それゆえ、我々が見たこと、神性が我々に知らしめようと望んだことで、十分である。認識はそれ以上に伸ばしてはならない。許された限界(写本では「揺るがされた」)を越えて出た者は誰であれ、冒瀆者と見なされないためである。

Caput IV

第IV章PL 10, 735C
1

Christum igitur accepimus Dei Filium initio Sapientiam (I Cor. I, 24, Dei virtutem, et Dei sapientiam) veram; Sermonem, id est rationem, spiritum (Joan. IV, 24, Spiritus est Deus, etc.) , viam (Joan. XIV, 6) , lucem (Joan. I, 9, et rursus III, 19) , brachium (Is.

PL 10, 735C

それゆえ、我々は、神の子キリストを、初めにおいて真の知恵(一コリント1:24、神の力、神の知恵)、言葉すなわち理、霊(ヨハネ4:24、「神は霊である」など)、道(ヨハネ14:6)、光(ヨハネ1:9、また3:19)、腕(イザヤ)

2

LIII, 1, et Joan. XII, 38, Et brachium Domini cui revelatum est?) fortitudinem, virtutem (I Cor. I, 24) , veritatem (Joan. XIV, 6) , panem (Joan. VI, 35, 48), vinum (Matth.

PL 10, 735C

(53:1、またヨハネ12:38、「主の腕は誰に示されたのか」)、強さ、力(一コリント1:24)、真理(ヨハネ14:6)、パン(ヨハネ6:35、48)、ぶどう酒(マタイ)

3

IX, 17, et Joan. XV, 1, etc., Ego sum vitis vera) , Vitam (Joan. I, 4, et XIV, 6, et alibi saepe) , Ostium (Joan. X, 1, 2, 7, 9) , pastorem (Ibid., 11, etc.) , et alia plurima, quae propter homines sunt: et omnes in illo vivunt: quae unusquisque processu temporis Scriptura edocente perdiscet.

PL 10, 735D

(9:17、またヨハネ15:1など、「私は真のぶどうの木である」)、命(ヨハネ1:4、また14:6、ほかにもしばしば)、門(ヨハネ10:1、2、7、9)、牧者(ヨハネ10:11など)として、また、人間のために存在する他の非常に多くのものとして受け取った。すべての人が彼において生きている。それらを各人は、時の経過とともに、聖書の教えによって十分に学ぶであろう。

4

Si igitur Dei Filium cognitum confitemur: per ipsum Deum Patrem scimus et saecula visibilia, et invisibilia condidisse: Non enim fas est ex eo Deum operatum credere, ex quo mundus geniturae suae idem nativitatis initium sumpsit, aut cessasse et desiisse credendum est post mundi fabricam: cum Dominus loquatur et dicat: « Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17) .

PL 10, 735D

それゆえ、神の子を知られた者として告白するなら、我々は彼を通して父なる神が見える世も見えない世も創造したことを知る。世界がその誕生の同じ始まりを得たときから神が働いたと信じるのは許されず、また世界の造営の後に神が休止し、働くのをやめたと信じるべきでもない。主が語って「私の父は今に至るまで働いている」(ヨハネ5:17)と言っているからである。

5

Otium illi vel antea, vel postmodum requiem illi assignat quisquis illum infatigabilem nescit: et ignorat quod nihil illi semper acciderit, sed semper sit: quod graeca lingua ἀναστιτεν vocat: et in omnibus semper sit spiritus perfectus.

PL 10, 736A

神に、以前にも、あるいは後にも、閑暇や休息を割り当てるのは、神が疲れることがないことを知らない者であり、神には何ものも偶然に起こったのではなく、神はつねに存在するのだということを知らない者である。ギリシア語ではこれを「つねに在る」〔底本は ἀναστιτεν。語形が崩れていて読めないので、文脈から意味を補う〕と言う。そして万事において神はつねに完全な霊である。

Caput V

第V章PL 10, 736A
1

Esse igitur plurima quae per Filium fecerit: quorum aut sola nobis nota sunt nomina, aut nec ipsa sunt cognita.

PL 10, 736A

それゆえ、子を通して神が造ったものは非常に多くあり、そのうち我々には名前だけが知られているものもあれば、名前すら知られていないものもある。

2

Quanti enim sunt throni? quantae potestates? quantae dominationes? quanti principatus? quanti spiritus? quanti Angeli? quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit ?

PL 10, 736A

どれほど多くの玉座があることか。どれほど多くの権力、どれほど多くの支配、どれほど多くの統治があることか。どれほど多くの霊、どれほど多くの天使がいることか。それらは、目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に上ったこともないものである。

3

Quantam etiam claritatem putamus esse in invisibilibus, nec extimare possumus, cum in his quae nobiscum sunt, admiranda sint omnia. Inter omnia enim etiam mundus, quem conspicimus, per Filium fabricatus est.

PL 10, 736B

見えないものの中にどれほどの輝きがあるのかを、我々は思いめぐらしても推し量ることができない。我々のもとにあるものにおいてさえ、すべてが驚嘆すべきものなのだから。というのも、それらすべての中に、我々が目にする世界もまた、子を通して造られたからである。

4

Et quidem lucem, qua caetera fierent perspicua, esse jussit, et fecit: cui diem nomen imposuit (Gen. I, 3, 4) . Tenebris noctis addidit nomen (Gen. I, 5) .

PL 10, 736B

まず、他のものが見えるようになるための光があれと命じ、そして造った。その光に「昼」という名を付けた(創世記1:3、4)。闇には「夜」という名を加えた(創世記1:5)。

5

Deinde firmamentum, quod inter aquas depulsaret, ostendit: quod Coelum voluit nuncupari (Gen. I, 6, 7) : neve terrena visu coelestibus miscerentur: sed esset quod inter humana et divina discerneret.

PL 10, 736B

次に、水の間を押し分けるものとして大空を示し、それを「天」と呼ぶことを望んだ(創世記1:6、7)。地上のものが、目には天上のものと混じり合わないように、人間のものと神のものとを分かつものがあるようにするためである。

6

Jam enim ex nihilo materias ipsas, ex quibus omnia fierent elementa, condiderat. Post haec aquas in unum congregari et convenire praecepit: ut Arida monstraretur (Gen. I, 9) . Nec quaeque sunt privata nominibus.

PL 10, 736B

すでに無から、万物がそこから成るまさにその材料、すなわち諸元素を造っていた。その後、水が一つ所に集まり会するよう命じた。乾いた所が現れるようにするためである(創世記1:9)。そして、名を欠くものは何一つなかった。

7

Nam congregatas aquas vocavit mare (Gen. I, 10) , separatam aridam terrae vocabulum voluit possidere (Gen. I, 10) . Sed haec minus instructa videbantur. Benignam itaque foecunditatem his addidit, et decorem (Gen. I, 11 seq.) .

PL 10, 736C

集められた水を海と呼び(創世記1:10)、分けられた乾いた所には地という名を持たせることを望んだ(創世記1:10)。しかし、これらはまだ整え足りないように見えた。そこで、これらに恵み深い豊穣と美しさを加えた(創世記1:11以下)。

8

Et miro modo illam primo generare praecipiens, quae novissime fuerat fabricata, Non ordinem turbans, aut ignarus facturae suae: sed voluit postremum habere primum aliquid, ne in omnibus jaceret extrema, et primis secunda conjunxit, ne prima inferiora contemnerent.

PL 10, 736C

そして驚くべきことに、最後に造られたもの〔地〕にまず生み出すよう命じた。秩序を乱したのでも、自らの造ったものについて知らなかったのでもなく、最後のものにも何か最初のものを持たせたいと望んだのである。そうすれば、最後のものがあらゆる点で最下位に置かれることがない。また、最初のものに第二のものを結び付けたのは、最初のものが劣ったものを軽んじないようにするためであった。

9

Sic Dei filius Deus artifex Patre jubente moderatus est, ut ordinem mutando, dispositionem melius ordinaret.

PL 10, 736C

このように、神の子、神である工匠は、父が命じるままに、順序を変えることでかえって配剤をよりよく秩序づけたのである。

10

Namque terras omnia pabula, lignaque cum suis seminibus redivivis imperavit educere (Gen. I, 11, 12) , coelumque luminaribus, id est Sole, et Luna, et Stellis ornavit (Gen. I, 14) , quibus aut diei, aut noctis fines ostenderet, aut signis rusticos, aut nauticos erudiret (Ib. et vers. 16) .

PL 10, 736C

というのは、地に、あらゆる牧草と、よみがえるそれぞれの種を持つ木々とを生え出させるよう命じ(創世記1:11、12)、天を光体、すなわち太陽と月と星で飾ったからである(創世記1:14)。それらによって昼あるいは夜の境を示し、またしるしによって農夫や船乗りを教えるためである(創世記1:14および16)。

11

Maria quaeque inclusa in terrae limitibus (Job. XXXVIII, 8, etc.) sua animalia procreare mandavit (Gen. I, 20, 21) : anima videlicet ipsas materias animaverat, ut nascentibus postmodum animantibus animas commodarent.

PL 10, 736D

地の境の内に閉じ込められたすべての海(ヨブ記38:8など)に、それぞれの生き物を生み出すよう命じた(創世記1:20、21)。すなわち、魂によって素材そのものに命を与えておいたのは、のちに生まれ出る生き物に、素材が魂を貸し与えるためであった。

12

Sed quo foecundiorem faceret ( Codex ms. habet fecerat) terram (Gen. I, 24, 25) , post pabula, post ligna fructifera, post universa semina, quadrupedum genus, ferarum, et serpentium viva omnia et animata jussit ejicere (Ibid.) .

PL 10, 736D

しかし、地をいっそう実り豊かにするため(写本では「すでに造っていた」)(創世記1:24、25)、牧草の後、実のなる木々の後、あらゆる種の後に、四足獣、野獣、蛇の類など、生きて命あるものすべてを送り出すよう命じた(創世記1:24、25)。

13

Nec mora in his omnibus: quippe quum Deus Pater jusserat, Filius virtus ipsa sine recrastinatione imperium capessebat: nam cum jussione et opus adstabat.

PL 10, 736D

これらすべてにおいて遅れはなかった。父なる神が命じたときには、力そのものである子が、先延ばしなく命令を引き受けたからである。命令とともに、業もすでにそこにあった。

14

Sed quoniam multum intererat subfoecundare terrena, et post divina, humana deerant; hominem fecit, qui non totus esset e coelo, nec tamen de terra totus iterum nasceretur: quippe corpus ex omni limo terrae formavit (Gen. II, 7) , spiritum concessurus e coelo (Ibidem): et cum omnia jussione Patris Sermone obsequente formata sint, in hominis fictione etiam ipse Pater fabricator accessit, ut ad immortalitatem non praescriberet terra, si immortales manus constituerent hominem.

PL 10, 737A

しかし、地上のものを豊かにすることは大いに意味があり、神的なものの後に人間的なものが欠けていたので、神は人を造った。この人は、全体が天から出たものでもなく、さりとて全体が地から再び生まれるのでもない。すなわち、地のあらゆる土から体を形づくり(創世記2:7)、霊を天から与えようとした(創世記2:7)。また、万物は父の命令により、言葉が従うことによって形づくられたが、人の形づくりにおいては、父自身も造り手として加わった。不死の手が人を据えたのであれば、地が不死に対して抗弁を立てることのないようにするためである。

15

Concessit etiam ut homo Dei imaginem portaret in terris, daturus postmodum similitudinem, si imago servaretur illaesa. Ad imaginem non putes esse formam hanc hominis exteriorem factam. Absit.

PL 10, 737A

また、人が地上で神の像を担うことを許し、像が損なわれずに保たれるなら、のちに似姿を与えようとした。この像に従って造られたというのを、人間のこの外的な形のことだとあなたは考えてはならない。断じてそうではない。

16

Quis enim credat Deum, ad cujus imaginem factus est homo, habere aliquam partem, quae non audiat, quae non videat, quae non omnia operetur? Hominis enim exterior forma non undique videt, non undique audit, non undique potens est.

PL 10, 737A

というのは、その像に従って人が造られた神に、聞かない部分、見ない部分、働かない部分があるなどと、誰が信じるだろうか。人の外的な形は、あらゆる方向に見るのでも、あらゆる方向に聞くのでも、あらゆる点で力があるのでもない。

17

Deus autem totus lux, totus oculus, totus auris, totus manus est potentissima. Ergo mentiuntur Scripturae? Absit.

PL 10, 737B

しかし神は、ことごとく光であり、ことごとく目であり、ことごとく耳であり、ことごとく極めて力ある手である。では聖書は偽りを言っているのか。断じてそうではない。

18

Sed esse in homine quiddam interius, quod Homo quidem et ipse vocetur, Apostolus Paulus nos instruit dicens: Et si exterior noster Homo corrumpitur, sed interior quotidie renovatur (II Cor. IV, 16) .

PL 10, 737B

むしろ、人の内には何か内なるものがあり、それ自体もまた「人」と呼ばれる、と使徒パウロは我々に教えている。「我々の外なる人は滅びても、内なる人は日ごとに新たにされる」(二コリント4:16)

19

Hic est ad imaginem Dei factus: quem νοῦν (id est mentem) vocamus: qui Deo possit similis esse tunc, quando impassibilis: dum inconcussus, dum beatus et sanctus, et sine fine (sine fine, usque in finem, aut, si vis, sine infidelitate, vel in fide) fuerit comprobatus.

PL 10, 737B

これが神の像に従って造られたものであり、我々はそれをヌース(すなわち精神)と呼ぶ。それが神に似ることができるのは、受苦しえず、揺らがず、幸いにして聖であり、終わりなきもの(終わりなく、終わりまで、あるいは、望むなら、不信なく、または信仰において)であることが立証されたときである。

20

Liberumque arbitrium, et capacem animum dedit non sine lege vivendi, ne magnus et solutus a lege, animantibus omnibus aequaretur: addita comminatione post legem, ut, si servaret legem, in aeternitatem veniret; si non servasset, mortem sibi pareret, amitteret et salutem (Gen. II, 16) . Est autem hominis facti nomen Adam (Gen. II, 19) .

PL 10, 737C

また、自由意志と、受け入れる力のある心とを与えたが、生きるための律法なしではなかった。大いなる者が律法から解き放たれて、あらゆる生き物と同列になることのないようにするためである。律法のあとに脅しが付け加えられた。律法を守るなら永遠に至り、守らなかったなら、死を自らにもたらし、救いをも失うであろう、と(創世記2:16)。造られた人の名はアダムである(創世記2:19)。

Caput VI

第VI章PL 10, 737C
1

Sed quia in omnibus animalibus ad procreationem sexus uterque processerat (Gen. I, 22 et seq.) : homini quoque provisum est, ut et ipsi propter generationem mulier pararetur (Gen. I, 27; II, 20, 21, et seq.) : et facta est, sicut Scriptura testatur: quaeque Heva (Gen. III, 20) nomen accepit: quam aequae legis praescriptio nec a mercede, nec a supplicio separabat.

PL 10, 737C

しかし、あらゆる動物において生殖のために雌雄の両性が出ていたので(創世記1:22以下)、人にもまた、生殖のために女が備えられるよう配慮された(創世記1:27、2:20、21以下)。そして聖書が証言するとおりに女は造られ、エバという名を受けた(創世記3:20)。同じ律法の定めは、彼女を報いからも刑罰からも切り離さなかった。

2

Sed postquam universa Deus per Sermonem suum (id est Filium) perfecta atque exornata vidisset; omnia quae cum homine erant, ipsius tradidit potestati (Gen. I, 28) .

PL 10, 737D

しかし神は、自らの言葉(すなわち子)を通してすべてが完成され飾られたのを見たのち、人と共にあるすべてのものを、その人の権力に引き渡した(創世記1:28)。

3

Cui cum omnia tradita videret Lucifer, homini miserandus invidit (Gen. III, 1, etc.) . (Nam est et ipsis non peccare liberum, et licitum, si jussa servaverint, in beatitudine permanere).

PL 10, 737D

すべてが人に引き渡されたのを見て、憐れむべきルキフェルは人に嫉妬した(創世記3:1など)。(なぜなら、彼ら〔天使たち〕自身にも罪を犯さないことは自由であり、命じられたことを守るなら至福のうちにとどまることも許されていたからである。)

4

Dei legem et jussa per mulierem transgredi persuasit (Gen. III, 1, et seq.) : ut reus homo mandatorum fieret Dei, et in sententiam caderet (Gen. II, 17) .

PL 10, 737D

女を通して、神の律法と命令を破るよう説き伏せた(創世記3:1以下)。人が神の命令について咎ある者となり、判決の下に落ちるようにするためである(創世記2:17)。

5

Ejectus est igitur in hunc mundum (Genes. III, 17 et seq.) : nam in Paradiso, dum sine peccato fuisset, habitabat (Gen. III, 23) . Sed quia post transgressionem homines generaverat, universum hominum genus secum ad mortem usque perduxit.

PL 10, 737D

それゆえ、この世界へ追放された(創世記3:17以下)。罪のない間は楽園に住んでいたからである(創世記3:23)。しかし、違反の後に人々を生んだので、人類全体を自らと共に死にまで引き連れていった。

6

Non defuturus tamen bonus, vel justus: quoniam quidem liberum erat et postmodum natis non delinquere, et Deus non cessabat quotidie commonere.

PL 10, 738A

しかし、善き者も義なる者も、いなくなるはずではなかった。後に生まれた者たちにとっても罪を犯さないことは自由であり、神も日ごとに諭すことをやめなかったからである。

7

Tunc divina bonitas, et paterna pietas larga multipliciter providebat: et primo quidem per Justos Patriarchas: deinde per Moysen, et Prophetas. Sed omnes hi in Adam moriebantur.

PL 10, 738A

そのとき、神の善と父の敬虔は、豊かに、さまざまに配慮した。まず義なる族長たちを通して、次にモーセと預言者たちを通して。しかし、彼らはみなアダムにおいて死んでいった。

8

In novissimis temporibus, ne in totum Diabolus triumpharet (nam hoc illi nomen est, postquam homini invidit), et ne homo post tempora damnationis impleta contra misericordiam Dei diu teneretur in poena; salutem, quam sola miseratione merebatur, accepit.

PL 10, 738A

終わりの時に、悪魔が全面的に勝ち誇ることのないように(この名は、彼が人に嫉妬して以来の名である)、また、人が、断罪の時が満ちたのちに、神の憐れみに反して長く刑罰のうちにとどまることのないように、ただ憐れみによってのみ受けるにふさわしかった救いを受けた。

9

Deus namque pater omnipotens Filium suum Jesum Christum Deum ac Dominum nostrum misit, per quem cuncta condiderat: ne hoc quidem sine illo fieri passus.

PL 10, 738A

すなわち、全能の父なる神は、自らの子、我々の神にして主であるイエス・キリストを遣わした。神はこの子を通してすべてを造ったのであり、これさえも子なしには行われることを許さなかった。

10

Nec tamen quisquam idoneus erat, qui hominem patienter tolerare ( Fortasse legendum est tollere, de potestate scilicet daemonis ) posset, aut nosset, aut potestates hujus mundi et harum tenebrarum quisquam poterat superare, aut mortem vincere, inferna reserare, virtutem, et potestatem peccati eradicare penitus, et delere, nisi Filius Dei, qui in factura hominis particeps cum Patre fuerat, qui et se posset in homine celare, et hominem cum Deo mixtum virtutes perficere, et exhibere: per hunc deletis nostris chirographis peccatorum (Coloss. II, 14) ad Deum Patrem pacati, et Dei filii facti (I Joan. III, 1) possemus accedere.

PL 10, 738B

とはいえ、人を忍耐強く担う(おそらく「取り除く」、すなわち悪霊の権力から)ことができる者も、知る者もいなかったし、この世界とこの闇の権力者たちを打ち破ることのできる者も、死に勝ち、冥界を開き、罪の力と権力を根絶し完全に滅ぼすことのできる者もいなかった。ただ、人の造成において父と共に関与した神の子のほかには。この子は、人の内に自らを隠すことができ、神と混じり合った人が力ある業を成し遂げ示すことができた。この子によって、我々の罪の証書が消し去られ(コロサイ2:14)、和解して、神の子らとなって(一ヨハネ3:1)、父なる神に近づくことができるようになるのである。

11

Mittitur igitur Dei filius, et hominem latenter intravit (Luc. I) : Non quo metueret quemquam qui erat omnium dominus; sed ne Diabolus ad hominem, qui Deo mixtus erat, timeret accedere: et minus prostratus Diabolus ab homine videretur, si sine accessu, et certamine vinceretur.

PL 10, 738B

こうして神の子は遣わされ、ひそかに人の内に入った(ルカ1)。誰かを恐れたからではない。彼はすべての主であったのだから。そうではなく、悪魔が、神と混じり合った人に近づくことを恐れないようにするため、また、接近も戦いもなく打ち負かされたなら、悪魔が人に打ち倒されたとは見えにくくなるためである。

12

Ex Virgine igitur Spiritu Domini superveniente, et virtute Altissimi obumbrante (Luc. I, 35) , secundum hominem Christi Nativitas celebrata est, et omnes transegit aetates, ut omnes fere discerent Deum: haec omnia esse in lege et Prophetis ante praedicta, ut res mira omnibus, incredula non fieret subitatione: et praeteriti, quibus hoc inspicere oculis non contigit, si sperarent sine dubio in adventu ejus, qui praedicabatur, a contagio possent aeternae mortis evadere.

PL 10, 738C

こうしておとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から、主の霊が臨み、いと高き者の力が覆うことで(ルカ1:35)、人としてのキリストの誕生が営まれ、キリストは人のあらゆる年齢を通過し、ほぼすべての人が神を知るようにした。これらすべては、律法と預言者においてあらかじめ予告されており、驚くべき出来事が、すべての人にとって、突然さゆえに信じがたいものとならないようにするためであった。また、過ぎ去った者たち、すなわち自らの目でこれを見ることのなかった者たちも、予告されていた者の到来を疑いなく望むなら、永遠の死の汚染から逃れることができた。

13

Sic igitur in terris visus est Deus tantus ac talis filius Dei, quantum vel qualem illum humanitas posset aspicere.

PL 10, 738C

こうして、神の子は地上で、人間性が見ることのできる限りの大きさと姿で、神として見られた。

14

Nam qui in monte majestatis, et bonitatis suae speciem tribuens exhibuit Apostolis, cum facies ejus splendificaret (Matth. XVII, 1; Luc. IX, 29; II Petri I, 17) , ut virtus solis processisse videretur, vestem autem ita gestaret, ut nive candidior videretur; et tamen jam eruditi, jam docti, jam sancti claritatem non potuerunt Jesu sustinere discipuli, ejus scilicet qui universorum hominum vitia ac peccata adhuc curanda susceperat (Joan. I, 29) .

PL 10, 738D

山の上で、威厳と善性の姿を使徒たちに与えて示したときのことである〔Nam qui … exhibuit … et tamen … non potuerunt と構文が崩れており、意を汲んで文を分けた〕。その顔は輝き(マタイ17:1、ルカ9:29、二ペトロ1:17)、太陽の力が射し出たかのように見え、衣は雪よりも白く見えるほどであった。それでも、すでに教えを受け、学び、聖なる者となっていた弟子たちでさえ、イエスの輝きに耐えることができなかった。それは、なお癒されるべきすべての人の悪と罪を引き受けた者の輝きであった(ヨハネ1:29)。

15

Quid si Deus tantus venisset, ut claritatem, et potestatem hominibus ostenderet? Forsitan omnis creatura invalida et casura succumberet. Sed salvare venerat filius Dei.

PL 10, 738D

神がそれほど大いなる者として来て、輝きと権力を人々に示していたなら、どうであったろうか。おそらく、すべての被造物は力尽きて倒れ、屈したであろう。しかし神の子は、救うために来たのである。

16

Ita homo parto corpore, Deus in potestate (Joan. I, l, etc.) docebat ut magister (Joan. XIII, 13) , persuadebat ut frater (Matth. XXVIII, 10) , efficiebat ut Deus (Joan. XIII, 13) , eligebat ut praescius (Joan. VI, 71; XIII, 18; XV, 16) , curabat ut medicus (Matth. VIII, 16; IX, 35; XI, 8, etc.) , ut humanus compatiebatur (Hebrae. IV, 15) .

PL 10, 738D

このように、人として体を得て、力においては神であり(ヨハネ1:1など)、師として教え(ヨハネ13:13)、兄弟として説き(マタイ28:10)、神として成し遂げ(ヨハネ13:13)、あらかじめ知る者として選び(ヨハネ6:71、13:18、15:16)、医者として癒し(マタイ8:16、9:35、11:8など)、人として共に苦しんだ(ヘブライ4:15)。

17

Et jam peractis omnibus et completis, quae aut lex, aut Prophetae praedixerant, aut salus hominis exigebat (Joan. XIX, 28, 29 et 30) ; in novissimo per mortem hominis immortalis moriebatur (Ibid., V. 30) ,, ut sublata mortalitate, hominibus immortalitatem donaret.

PL 10, 739A

そして、律法や預言者が予告したこと、あるいは人の救いが要求したことがすべて成し遂げられ、完成されたのち(ヨハネ19:28、29、30)、最後に、不死なる者が人の死を通して死んだ(ヨハネ19:30)。死すべきことを取り去って、人々に不死を与えるためである。

18

Suspensus igitur ligno (Matth. XXVII, 35) , populo Judaico proclamante (Matth. XXVII, 23) , apud quos tanta magnalia perfecerat, ut in eo omnis invidia Diaboli vinceretur ( Regnavit a ligno Deus ), in quo invidus hominem fefellerat, ad mortem voluntate properabat (Joan.

PL 10, 739A

こうして、木に吊され(マタイ27:35)、ユダヤの民が叫ぶなか(マタイ27:23)――その民のもとで彼はこれほどの大いなる業を成し遂げていた――嫉妬深い者が人を欺いたその木において悪魔の嫉妬がことごとく打ち破られるように(「神は木から支配した」)〔括弧内は讃歌 Vexilla regis の句で、本文に挿入されている〕、彼は自らの意志で死へと急いだ(ヨハネ)

19

III, 14, etc.; VIII, 28, etc., XII, 31, 32, 33, 34, etc.) , futurus scilicet mortis mors; namque reseratis inferis, et spretis conculcatisque omnibus his, quae in perniciem hominis et salutem apud inferos tunc valebant, omnes Justos et sperantes in se illuminavit, et ad superos revocavit: ostendens Diabolo et potestatibus hujus mundi et harum tenebrarum, nequitiam eorum non valuisse: ipsos manere in poenis, liberato, cui invidebant, homine ( Codex habet homini).

PL 10, 739B

(3:14など、8:28など、12:31、32、33、34など)、死の死となるべき者として。すなわち、冥界を開き、当時冥界で人の滅びと救いとを左右する力を持っていたすべてのものを退け踏みにじって、すべての義なる者たち、自分に望みを置く者たちを照らし、上の世界へ呼び戻した。悪魔と、この世界とこの闇の権力者たちに、彼らの悪意が力を持たなかったことを示したのである。彼らは刑罰のうちにとどまり、彼らが嫉妬した人は解放された(写本では「人に」)。

20

Triumphans igitur homo cum Deo, jam devicta morte, non mortalis jam ad superos evadebat. Sic igitur Christus Jesus Dominus noster patiebatur, ut surgeret; surgebat, quia jam fuerat passus.

PL 10, 739B

こうして人は神とともに凱旋し、すでに死に打ち勝ち、もはや死すべき者ではなく上方へ出て行った。こうして、我々の主キリスト・イエスは、甦るために受苦し、すでに受苦していたから甦った。

21

Hoc scilicet docens, quia cum Deo quisquis se conjunxerit, mori videri potest, non potest interire. Parum tamen videbatur ad supplicium inimicorum factum, si extincto inimico vitam homini dedisset, et non adderet claritatem.

PL 10, 739B

これは、すなわち、神と結び合わされた者は誰でも、死ぬように見えることはあっても滅びることはできない、ということを教えるためであった。しかし、敵に対する刑罰としては、敵を滅ぼして人に命を与えただけで輝きを加えないのなら、足りないと見えたであろう。

22

Et ut Diabolo, et angelis ejus poena major accederet, cum triumpho hominem, qui carnem habebat jam non morituram, in coelum angelis et potestatibus sanctis monstraturus invexit (Act. I, 9; Ps. XLVI, 6) , Deo Patri liberatum hominem offerens munus.

PL 10, 739C

そして、悪魔とその天使たちにさらに大きな刑罰が加わるように、もはや死ぬことのない肉を持つ人を、凱旋とともに、天使たちと聖なる権力者たちに示そうとして天へ運び入れ(使徒言行録1:9、詩篇46:6)、解放された人を贈り物として父なる神に捧げた。

23

Mox pro se vicarium dimisit Spiritum Sanctum (Act. II, 1, etc.) , quem discipulis proximus passioni promiserat (Joan, XIV, et), ut hominibus credentibus et auxilio esset, et sanctificationi. Hic ordo est credulitatis nostrae de Christo.

PL 10, 739C

やがて自らの代理として聖なる霊を遣わした(使徒言行録2:1など)。受苦の直前に弟子たちに約束していたものである(ヨハネ14など)。信じる人々にとって、助けとなり聖化となるためである。これが、キリストについての我々の信仰の順序である。

Caput VII

第VII章PL 10, 739C
1

Sed quia jam mentionem fecimus Spiritus Sancti, dicemus credendum esse in Spiritum Sanctum, per quem universa, quae postmodum fierent, et inspiraret, et sanctificaret, suae substantiae ( fortasse addendum communicatione) . . . . ..

PL 10, 739C

ところで、すでに聖なる霊に言及したので、聖なる霊を信じるべきであると述べよう。この霊によって、のちに生じるすべてのものに息吹が吹き込まれ、聖化された。その実体の(おそらく「分与によって」を補うべきである)……

2

Tamen . . . . tres unum sunt, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Deinde credendum, unum esse baptismum, quo homines purificati, et Dei filii facti in fide consignentur; quo universa vel nativitatis, vel erroris veteris hominis delicta purgarentur: In quo non corporis deponuntur sordes: sed conscientiae purae interrogatio est bona in Deum de resurrectione Jesu Christi (I Petri III, 21) .

PL 10, 739D

しかし……三者は一つである。父と子と聖なる霊。次に、洗礼が一つであると信じるべきである。それによって人々は清められ、神の子とされて、信仰において証印を押される。それによって、誕生にかかわる、あるいは古き人の誤りにかかわる罪がすべて清められる。そこでは体の汚れが取り除かれるのではない。それは、イエス・キリストの復活による、神に向けた清い良心の善き問い求めである(一ペトロ3:21)

Caput VIII

第VIII章PL 10, 739D
1

Post haec ordo exigit credere resurrectionem mortuorum in eadem carne. Constat enim, nec fas est aliud dicere, quod et sapiens et praescius sit Deus, meliusque elegerit ut sapiens et praescius, factum hominem aeternum esse, quam non esse.

PL 10, 739D

この後、順序として、死者の復活が同じ肉において起こると信じなければならない。すなわち、神は賢く、あらかじめ知る者であり、賢くあらかじめ知る者として、造られた人が永遠に存在することを、存在しないことよりも善しと選んだ、ということは確かであって、ほかのことを言うのは許されない。

2

Quod si melius putes non esse, in compendio habuerat, antequam fecisset. Quod autem aeternus sit homo, qui fit ex corpore et anima, Scripturae plurimis locis docent nos: sed pauca ad exemplum ponam.

PL 10, 740A

もし、存在しないほうが善いとあなたが思うのなら、それは、神が人を造る前であれば手短に済んだことである。体と魂から成る人が永遠であることは、聖書が多くの箇所で我々に教えているが、例として少しだけ挙げよう。

3

Salomon clamat dicens (Sap. II, 2) : Deus condidit hominem ad immortalitatem. Nec immerito in Genesi prohibetur post peccatum homo ad arborem vitae accedere, ne viveret in aeternum (Gen. III, 22) utique ut immortalis perseveraret.

PL 10, 740A

ソロモンは叫んで言っている(知恵の書2:2)。「神は人を不死のために造った」。また、創世記において、罪ののち、人が生命の木に近づくことが禁じられたのも、もっともである。永遠に生きることのないようにと(創世記3:22)、すなわち不死のままにとどまり続けることのないようにである。

4

Quis? nisi homo qui immortalis a Deo factus fuerat, et immortalitatem corpus non capiebat. Sed credo hoc movere lectorem, quod homo a vitae ligno prohibebatur a Deo, ignorans et in hoc homini esse provisum: jam enim erat in transgressione.

PL 10, 740A

誰がか。神によって不死に造られた人でなければ誰であろうか。それなのに体は不死を受け入れなかった。しかし、人が生命の木から神によって遠ざけられたことが読者を戸惑わせるだろうと私は思う。読者は、このことにおいても人のために備えがなされていたことを知らないのである。すでに人は違反のうちにあったからである。

5

Ante ergo hanc mortem, quae a Deo pro remedio hominibus attributa est, et qua per separationem corporis et animae fit finis et evulsio peccati, si ad arborem vitae accessisset; quia necesse fuerat communicatione vitae fieri aeternum, in immortali homine necesse erat perpetuum permanere peccatum.

PL 10, 740B

それゆえ、この死の前に――神が人々への治療として与えた死であり、体と魂の分離によって罪の終わりと根絶が生じる死の前に――もし人が生命の木に近づいていたなら、生命にあずかることによって永遠のものとならざるをえなかったのであるから、不死の人において罪が永続的にとどまらざるをえなかったであろう。

6

Ergo et hoc consulte ( fortasse consulto), et utiliter homini provisum est, ut amputato interventu temporariae dissolutionis vera factura Dei, excluso malo excitetur in vitam. Ergo semper homo. Sed cur morimur in hoc mundo?

PL 10, 740B

それゆえ、このことも熟慮のうえで(おそらく「意図的に」)、また有益に、人のために備えられたのである。一時的な解体の介在が断ち切られて、神の真の被造物が、悪を排除されたうえで命へと呼び起こされるために。それゆえ、人は永遠に存在する。では、なぜ我々はこの世界で死ぬのか。

7

Superius comprehensa est ratio: non interire hominem, sed separari: Nec assumere materias hominem, ex quibus corpus est fabricatum: sed ad resurrectionis diem judicium reservari.

PL 10, 740B

理由は先に説明された。人は滅びるのではなく、分離されるのだということ。また、人が、体がそこから造られた素材を失い尽くす〔底本は assumere。absumere と読むべきか〕のでもなく、復活の日まで裁きが留保されるのだということである。

8

Fas enim non est, ut aliquid desit Deo judicanti, cum certum sit Dei judicium post finem hujus aevi destinatum. Nam hoc quoque insinuandum est: et expingi necesse est totum hominem: quoniam omnes aut in virtute invenientur esse, aut in crimine.

PL 10, 740B

というのは、裁く神に何かが欠けることは許されないからである。神の裁きが、この世の終わりの後に定められていることは確かだからである。また、次のことも示唆されねばならない。人は全体が描き出されなければならない。すべての人は、力において見いだされるか、罪において見いだされるか、そのどちらかだからである。

9

Et hoc competit, ut remunerentur qui bene gesserunt secundum voluntatem ejus, et mali aeternis suppliciis destinentur. Unde nos appetamus praecepta legitima, et vitemus adversa, ut obsequentes praemia consequamur.

PL 10, 740C

そして、神の意志に従って善く行った者たちが報われ、悪しき者たちが永遠の刑罰に定められるのが、ふさわしい。ゆえに我々は、正当な戒めを求め、反するものを避けて、従順な者として報いを得るようにしよう。

Caput IX

第IX章PL 10, 740C
1

Nunc ergo de persona tractemus. In persona duo sunt obtinenda: Pauper et Dives. Et divitibus quidem hujus saeculi praecipiendum est (I Timot. VI, 17) : Non altum sapere: nec sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad fructum boni operis: divites esse, sed in bonis factis communicatores esse: thesaurizare sibi bonum in futurum: ut apprehendant, quam bona est vita.

PL 10, 740C

さて、身分について論じよう。身分においては二つのもの、すなわち貧しい者と富める者を扱わなければならない。この世の富める者たちには、次のように命じなければならない(一テモテ6:17)。「高ぶらず、不確かな富に望みを置かず、あらゆるものを我々に豊かに与えて善い業の実を結ばせる生ける神に望みを置くこと。富んでいても、善い行いにおいて分かち合う者となり、自らのために善きものを将来に蓄え、命がいかに善いものかを把握すること」

2

Deinde scire debent non ideo acceptas esse, et habendas divitias, ut his solis beatitudinem se habere confidant, ut male utantur illis.

PL 10, 740D

次に、彼らは知らなければならない。富は、それだけで自分が幸福を持っていると確信するためにも、それを悪用するためにも、受け取られ、所有されているのではないということを。

3

Et ne despiciant pauperes, neve ministerium malitiae, aut instrumentum divitias libidinis computent, aut propter se sibi traditas, aut se nunquam illas amissuros existiment.

PL 10, 740D

また、貧しい者を見下さず、富を悪意の手段や情欲の道具と見なさず、富が自分のためだけに与えられたとも、決して失うことはないとも考えないように。

4

Postremo sciant, se dispensatores gratiae Dei constitutos a Deo; ut et in distributione voluntas recta eorum, vel prava noscatur: ut sciant magis sibi accessisse per abundantiam, nisi sapientes fuerint, tentamenta potiora. Discant erogare divitias.

PL 10, 740D

最後に、自分たちが神によって、神の恩寵の管理者に立てられたことを知るべきである。そうすれば、分配において彼らの意志が正しいか曲がっているかも知られる。また、知恵がなければ、豊かさによって、かえってより強い誘惑が自分にやって来たことも知るべきである。富を分かち与えることを学ぶべきである。

5

Sed ad comparationem immortalitatis distribuant facultates, ut sint similes Deo: Misericordes: non profusi ac perditores rei dominicae judicentur. Et fidenter quidem haec agant, et cum hilaritate.

PL 10, 740D

むしろ、不死を得るために財産を分配し、神に似た者、慈しみ深い者となるべきである。浪費して主の財を失う者と裁かれないようにするためである。そして確信をもって、喜びをもって、これを行うべきである。

6

Ait enim Paulus Apostolus (II Corint. IX, 7) : Hilarem datorem diligit Deus. Non existiment finiri posse, quod in usus pauperum contemplatione praeceptorum Dei dependitur.

PL 10, 741A

使徒パウロが言っているからである(二コリント9:7)。「神は喜んで与える者を愛する」。神の戒めを顧みて貧しい者たちの用のために費やされたものが、尽きうると考えてはならない。

7

Cum et ab ipso acceptae sint, et necessariae: et eas utiliter ministrare, et augere confuerit. Unde enim temporalia deesse possunt, cum propter ipsa, si bene erogentur aeterna promissa sint, et parata?

PL 10, 741A

それらは神自身から受けたものであり、必要なものでもあり、また神はそれらを有益に供し、増やすのが常である〔底本は confuerit。consuerit と読む〕からである。というのも、善く支出されるなら、そのために永遠のものが約束され備えられているのに、どうして一時的なものが欠けることがありえようか。

8

Veritas loquitur, qui est Christus, dicens (Matth. XIX, 29; Marci X, 29) : Qui dimiserit propter me domum, aut villam, aut parentes, aut reliqua: centuplum accipiet in isto saeculo; in futuro autem vitam aeternam.

PL 10, 741A

真理、すなわちキリストが語っている(マタイ19:29、マルコ10:29)。「私のために家、あるいは畑、あるいは両親、あるいはその他を捨てた者は、この世で百倍を受け、来るべき世では永遠の生命を受ける」

9

Et si hoc quidam tempori persecutionis adscribunt, ego tamen sic audio Dominum nostrum monentem, quod propter se quolibet tempore ad quodcumque opus sanctum fuerit praeceptum ejus impletum, non defuturum praemium destinatum. Non simus solliciti.

PL 10, 741A

ある人々はこれを迫害の時に当てはめるが、私は、我々の主が次のように勧めていると聞く。いかなる時であれ、主のために、何であれ聖なる業に向けて主の戒めが果たされるなら、定められた報いは欠けることがない、と。我々は思い煩ってはならない。

10

Curam gerit pro nobis Deus. Clamat Propheta dicens (Prov. XXII, 2, et expressius Sap. VI, 8) : Et pauperem, et divitem ego feci. Et pro omnibus aequalis cura est mihi. Curam gerit Deus: et quisquam metuit, ne minuatur patrimonium? Unde Deo jubente erogatur.

PL 10, 741B

神は我々のために気遣っている。預言者は叫んで言う(箴言22:2、またより明確には知恵の書6:8)。「私は貧しい者も富める者も造った。すべての人に対して、私の気遣いは等しい」。神が気遣っているのに、財産が減ることを恐れる者がいるのか。それは神が命じて支出されるのである。

11

Timeamus magis, ne, si trepidi, et steriles, et infideles fuerimus in bonis operibus, egeni atque inopes judicemur.

PL 10, 741B

むしろ我々は、善い業において臆病で、実りなく、不信であるなら、乏しい者、貧窮した者と裁かれることを恐れようではないか。

12

Timeamus potius impleri tristitia, quia et de hujusmodi divitibus in Evangelio in unius licet persona, ad complexum tamen retulit dicens (Matth. XIX,): Abiit autem, cum audisset, contristatus: quia fuit habens possessiones multas.

PL 10, 741B

むしろ悲しみに満たされることを恐れようではないか。福音書は、このような富める者たちについて、一人の人物のこととしてではあるが、全体に当てはめて言っているからである(マタイ19)。「これを聞いて、悲しみながら去っていった。多くの財産を持っていたからである」

13

Non timeat, ne difficile ingrediatur regna coelorum (Ibid., V. 23 et 24) . Sit imo humilis: sit largus, ut beatior ex hoc judicetur: si nec in isto saeculo, nec in futuro sentiat egestatem.

PL 10, 741C

天の国に入ることが難しくなるのではないかと恐れなくてよい〔Non timeat は文脈に合わない。non は誤りで「恐れるべきである」の意かもしれない〕(マタイ19:23、24)。むしろ謙虚であれ。気前よくあれ。そうすれば、そのことによっていっそう幸いな者と裁かれ、この世でも来るべき世でも欠乏を味わうことがない。

14

Det pauperi, ut Deum foeneretur: Deum computet debitorem (Proverb. XIX, 17) . Sciat praepositam esse misericordiam sacrificiis.

PL 10, 741C

貧しい者に与え、神に貸すようにするがよい。神を債務者と数えるべきである(箴言19:17)。慈しみが生贄に優先することを知るべきである。

15

Gloriam consecuturus et requiem, si de his divitiis, in quibus alii et corrupti, et perditi judicantur; iste fructus justitiae ac misericordiae accipiat coronam..

PL 10, 741C

栄光と安息を得ることになる。他の者たちが堕落し滅びる者と裁かれるその富から、この者が、義と慈しみの実として冠を受けるのなら〔si 以下の構文は定かでない。富から、義と慈しみの実として冠を受けると取った〕。

Caput X

第X章PL 10, 741C
1

Pauper vero ita consolandus est, ut sciat in paupertate consideranda magis sibi bona. Et primo quidem quod a Deo sit illi utiliter provisum: praescium Deum infirmitatem ejus considerasse, et firmasse, quod divitiarum sarcinam et sollicitudinem ferre non posset.

PL 10, 741C

貧しい者は、貧しさの中に自分にとってむしろ善いものがあると考えることができるよう、慰められなければならない。第一に、神が彼のために有益に備えたこと、神があらかじめ知って彼の弱さを見てとり、富の重荷と思い煩いを彼が担えないことを確かにしたことである。

2

Deinde sentiat, quantas tentationes, et quanta pericula transierit nomine paupertatis. Sed affluentia deest, quae frequenter contraria est: ad animi tamen divitias quantocius sine impedimento in paupertate transitur. Certe qualibus malis caruit, consideret.

PL 10, 741D

次に、貧しさの名のもとに、どれほどの誘惑とどれほどの危険を免れたかを感じるべきである。たしかに豊かさは欠けているが、それはしばしば有害である。それでも、心の富へは、貧しさにおいて、妨げなくより速やかに移り行く。確かに、どのような悪を免れたかを考えるべきである。

3

Caret invidia, aemulatione, insidiis, dolo, superbia, contentione, et his quae homini in saeculo divitiae solent conflare; fluxu enim rerum, et ubertate copiarum animus solvitur, vigor mentis infringitur, virtus corporis enervatur.

PL 10, 741D

彼は、妬み、張り合い、策略、欺き、高慢、争い、またこの世で富が人に生み出しがちなことを免れている。財の流れと物の豊かさによって、心は緩み、精神の活力は砕かれ、体の力は弱められるからである。

4

At in paupertate non lasciva convivia, non turpes potationes: omnia sobria, omnia rigida, omnia humilia: non abjecta, quoniam conscientia pura, et virtute sunt plena. Non est abundans extraneis facultatibus: est justus.

PL 10, 742A

しかし貧しさにおいては、放縦な宴もなく、醜い痛飲もない。すべてが節度あり、厳しく、慎ましい。卑しいのではない。良心は清く、力に満ちているからである。彼は他人の財産で豊かなのではない。義なる者である。

5

Non facile ad divitias animi, id est virtutes hujus mundi, dives accedit. Qui dicit enim (Matth. XIX, 24) , difficilius divitem introire in regnum coelorum, utique intelligit pauperem facilius.

PL 10, 742A

富める者は、心の富、すなわちこの世界における力へは、容易に近づかない。富める者が天の国に入るのはより難しいと言う者は、当然、貧しい者のほうが容易だと解しているのである。

6

Ne se ob paupertatem alienum esse a cura Dei existimet, Propheta testatur dicens (Prov. XXII, 2; et expressius Sap. VI, 8) : Et pauperem, et divitem ego feci: et pro omnibus aequalis cura est mihi. Non est (Actor. X, 34; I Petr. XVII) enim Deus personarum acceptor.

PL 10, 742A

貧しさのゆえに自分が神の配慮から疎外されていると思わないよう、預言者は証言して言う(箴言22:2、またより明確には知恵の書6:8)。「私は貧しい者も富める者も造った。すべての人に対して、私の気遣いは等しい」。神は人を分け隔てする者ではないからである(使徒言行録10:34、一ペトロ1:17〔底本は I Petr. XVII。I Petr. I, 17 と読む〕)。

7

Nec pro illo se curam gerere profitetur tantum, qui saeculi divitiis pollet, sed pro omnibus, et pro pauperibus curam sustinet: remuneraturus quem invenit aut in divitiis humilem, aut in paupertate patientem.

PL 10, 742A

神は、この世の富に恵まれた者のためだけに気遣いをしていると公言しているのではなく、すべての者のため、貧しい者のためにも気遣いを続けている。富においては謙虚な者、あるいは貧しさにおいては忍耐強い者と見いだす者に、報いるのである。

8

Distributio veluti totius corporis humani, et ministerium quaeritur singulorum. Consideret, hominis corpus esse unum quidem corpus, sed plurima membra. Numquid omnia sunt oculus, aut pes, aut reliqua membra (I Cor. XII, 14) ?

PL 10, 742B

人間の体全体の場合のように、分配があり、個々の者の務めが求められる。人の体は一つの体でありながら、多くの肢体を持つことを考えるべきである。すべてが目であろうか。あるいは足であろうか。あるいはその他の肢体であろうか(一コリント12:14)。

9

Sed, sicuti ait Paulus doctor gentium in fide et veritate (I Timot. II, 7) : Quae inferiora sunt membra, majorem his tribuimus honorem (I Cor. XII, 23) .

PL 10, 742B

しかし、信仰と真理における異邦人の教師パウロが言うとおりである(一テモテ2:7)。「体のうち劣った肢体に、我々はより大きな名誉を与える」(一コリント12:23)

10

Et quemadmodum virtus singulorum membrorum in suo ordine atque officio demonstratur, ita in totius generis humani corpore veluti membra Paupertas et Divitiae collocantur; ut Pauperis patientia, et Divitis humanitas Dei examine comprobetur.

PL 10, 742B

個々の肢体の力がそれぞれの位置と務めにおいて現れるように、人類全体という体においても、貧しさと富とが肢体のように置かれている。貧しい者の忍耐と富める者の人間愛が、神の吟味によって試されるためである。

11

Exsultare debet pauper, et Deo gratias agere: quia multis patrimonii nexibus liberatus est. In die probationis non gravatur compedibus facultatum; facilius liber sequitur discipulus Dominum nullis nexibus implicatus.

PL 10, 742B

貧しい者は喜び、神に感謝すべきである。財産という多くの絆から解かれたからである。試練の日に、財産という枷に重くされることがない。何の絆にも絡まれていない自由な弟子は、いっそう容易に主に従う。

12

Non desit etiam ab ipso, in quantum potest, misericordia justa in egenos (Tob. IV, 8) , quia sicut dives liberalitate, ita pauper justus efficitur de frugalitate, si inferioribus, et non habentibus erogarit.

PL 10, 742C

彼自身からも、できる限り、乏しい者への正しい慈しみが欠けてはならない(トビト記4:8)。富める者が気前よさによって義とされるように、貧しい者も、倹約によって、自分より下の者、持たない者に分け与えるなら、義とされるからである。

13

Non vereatur, ne ipse deficiat, cum in usu sanctae administrationis habeat promptissimam voluntatem: nihil deerit: per Prophetam Spiritus corroborat (Prov. X, 3) : Non occidit Deus justi animam fame.

PL 10, 742C

彼は、自分が尽きることを恐れてはならない。聖なる奉仕の実践において、きわめて用意のある意志を持つなら、何も欠けることはない。霊が預言者を通して力づけている(箴言10:3)。「神は義なる者の魂を飢えで死なせない」

14

Et Dominus in Evangelio (Matth. VI, 33) : Quaerite primo regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis.

PL 10, 742C

また主は福音書で言っている(マタイ6:33)。「まず神の国を求めよ。そうすれば、これらのものはすべて汝らに加えられる」

15

Non cupiat dives in hoc saeculo fieri, ne mala plurima sibi acquirat, dicente et monente glorioso Paulo (I Timoth. VI, 8) : Habentes igitur victum, et vestitum: his contenti simus.

PL 10, 742C

彼は、この世で富める者になりたいと願ってはならない。自らにきわめて多くの悪を招かないためである。栄光あるパウロがこう言い、勧めている(一テモテ6:8)。「食べ物と着る物があれば、それで満足しようではないか」

16

Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et muscipulam, et desideria multa: quae mergunt homines in perditionem.

PL 10, 742D

「富む者になろうとする者は、誘惑と罠と多くの欲望に陥り、それらは人を滅びに沈める」

17

Imo si vera fide, et propter salutem credere optavit, coelestes sibi divitias cooptet, et comparet, quas unusquisque justitiae, et misericordiae, et reliquis bonis actibus comparat, et assumit.

PL 10, 742D

それどころか、真の信仰をもって、救いのために信じることを望んだのなら、天の富を自らのために選び取り、獲得するがよい。それは各人が、義と慈しみとその他の善い行いによって獲得し、自分のものとするものである。

18

Temporalibus aeterna sunt praeponenda, caducis stabilia, sollicitis securiora, periculosis libera, inhonorificis clariora. His monitis et Dives temperetur, et Pauper sublevetur.

PL 10, 742D

一時的なものより永遠のものを、朽ちるものより堅固なものを、思い煩いを伴うものより安全なものを、危険なものより自由なものを、名誉を欠くものより輝かしいものを、優先すべきである。これらの勧めによって、富める者は節度を得、貧しい者は支えられるように。

Caput XI

第XI章PL 10, 743A
1

Nunc jam de sexu loquamur. Sexus ille est masculus, et femina; id est vir, et mulier. Et vir quidem post ea, quae supra comprehendimus, ad institutionem vitae melioris etiam illud debet cum omnibus custodire, ut Uxorem suam diligat, sicut Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25) : ut omnia gerere uno animo ( Codex ms. habet: ut omni generi unianimo) concordes rite possint Deum de omnibus deprecari, levantes manus puras sine ira et disceptatione (I Timoth. II, 8) : sed omnia fiant ad aedificationem Deificam.

PL 10, 743A

さて、性について語ろう。性とは男と女、すなわち夫と妻である。そして夫は、先に述べたことの後、より善い生の教えのために、すべての者とともに、次のことも守らなければならない。妻を、キリストが教会を愛したように愛すること(エフェソ5:25)。そして、一つの心ですべてを行い(写本では「あらゆる種類において一つ心で」)、心を合わせて、正しくすべてについて神に祈願できるように、怒りと論争なしに清い手を上げること(一テモテ2:8)。すべてが神にかなう建徳に向かって行われるように。

2

Deinde conjunctionis vinculum pudica, et communi castitate gerere; et tunc convenire, quando vel generationis est contemplatio, aut orationis non revocat tempus (I Cor. VII, 5) .

PL 10, 743A

次に、夫婦の結び合いの絆を、慎み深く共通の貞潔をもって保ち、子をもうける見込みがあるとき、あるいは祈りの時が呼び戻さないときにだけ交わること(一コリント7:5)。

3

Orationem autem illam computo, quae omni sacramentorum ministerio, et communicatione celebratur. Caeterum est deprecatio, et adoratio, exomologesis, et interpellatio (I Timoth. II, 1) , et votum, quae omnia sua habent tempora.

PL 10, 743B

ここで私が祈りと数えるのは、秘義のあらゆる奉仕と、交わりによって行われるものである。そのほか、祈願、礼拝、エクソモロゲーシス〔罪の告白〕、執り成し(一テモテ2:1)、誓願があり、それらすべてにそれぞれの時がある。

4

Virum igitur decet intecto capite orare (I Corinth. XI, 4 et 7) : non comatum (Ibid., V. 14) : Incessum esse simplicem, non jactatum, aut fucatum; ut non solum verbo credidisse, sed et caeteris speciem, vitae suae praestet.

PL 10, 743B

それゆえ、夫は頭を覆わずに祈るのがふさわしい(一コリント11:4、7)。長髪でないこと(一コリント11:14)。歩みは素朴であり、誇示や飾りのないものであるべきで、言葉において信じたというだけでなく、ほかの人々にも自らの生の姿を示すようにするためである。

5

Viro enim omni competit sacerdotare Deo (I Timoth. II, 8) . Et ita debet tam in catechismo ( Id est in instructione ), quam etiam in laica vita conversationem suam mundissimam exhibere, ut et si tempor: ( Ita legitur in ms. codice ) munere atque officio Sacerdotali non fungitur, vitae tamen similitudine sacerdotio coaequetur.

PL 10, 743B

すべての夫には、神に対して司祭として務めることがふさわしい(一テモテ2:8)。そして、教理教育において(すなわち教えにおいて)も、俗人としての生においても、自らの生活を最も清く示さなければならない。そうすれば、たとえ当面は〔底本は tempor:。tempore と読む〕(写本ではこのとおりに読まれる)司祭の務めと職を果たしていなくとも、生き方の似通いによって司祭職と等しくなるであろう。

6

At vero mulier discat obsequi viro suo (Ephes. V, 22) , etiam illum dominum vocans (I Petr. III, 6) : et quidem omnes viros revereatur; suo tamen serviat: Quoniam omnis mulieris caput vir (Ephes. V, 24) .

PL 10, 743C

妻は、夫に従うことを学ぶがよい(エフェソ5:22)。夫を「主」とさえ呼びながら(一ペトロ3:6)、すべての男を敬いつつ、自分の夫に仕えるのである。すべての女の頭は夫であるからである(エフェソ5:24)。

7

Sciat et haec caste vivere cum viro suo (Tit. II, 5) : quod et ille modis omnibus faciat: ita ut nullam aliam, praeter uxorem, noverit (I Corint. VII, 1, 5, etc.) .

PL 10, 743C

妻もまた、自分の夫と貞潔に生きることを知るべきである(テトス2:5)。夫もあらゆる仕方でそうすべきであり、妻のほかに誰をも知らないほどでなければならない(一コリント7:1、5など)。

8

Nosse enim debet tempora conventionis, et abstinere a conjunctione, cum tempus est orationis, vel cum mulier patitur, vel cum post partum intra tempora purgationis se esse cognoverit.

PL 10, 743C

彼〔夫〕は、交わりの時を知り、祈りの時、あるいは女が患っているとき、あるいは出産の後、清めの期間のうちにあると悟ったときには、交わりを控えなければならない。

9

Non enim ad impudicitiam matrimonium copulavit Deus, sed ut generationi praeberet obsequium. Discat filios educare pie (I Timot. V, 10: Si filios educavit) , verecundam esse, non litigiosam, non vinolentam (Tit. I, 7; Coloss. III, 18; Ephes. V, 22; I Petr.

PL 10, 743C

というのは、神は不品行のために婚姻を結び付けたのではなく、生殖に奉仕させるためだからである。妻は子らを敬虔に育てることを学び(一テモテ5:10「子を育てたなら」)、慎み深く、争いを好まず、酒に溺れず(テトス1:7、コロサイ3:18、エフェソ5:22、一ペトロ)

10

III, 1) , non superbam viro (Gen. III, 16; et Tit. II, 3, 4, 5: Subditas viris; et I Timot.

PL 10, 743D

(3:1)、夫に対して高ぶらず(創世記3:16、またテトス2:3、4、5「夫に従う者たち」、また一テモテ)

11

II, 12, neque dominari in virum) , tametsi patrimonio major videatur: sed et incessu pudicam, non fucata forma procedere (I Timot. II, 9 et 10; I Petr. III, 3) : aut circumdatam auro, aut veste preciosa: non studere capillorum incrispationibus.

PL 10, 743D

(2:12「夫を支配しない」)、たとえ財産において勝って見えても、そうである。また、歩みにおいて貞潔であり、飾った姿で進み出ないこと(一テモテ2:9、10、一ペトロ3:3)。金を身にまとったり、高価な衣を着たりせず、髪を縮らせることに心を砕かないこと。

12

Sed ut decet foeminas Christianas promittentes castitatem non tantum verbis, sed per bonam conversationem (I Pet. II, 12; III, 1, 2) Sciat se tacere debere in Ecclesia; loqui enim illis non est congruum (I Timot. II, 11 et 12; et I Corinth. XIV, 34) .

PL 10, 743D

キリスト教徒の女にふさわしいとおり、貞潔を言葉だけでなく善い振る舞いによって約束する者として(一ペトロ2:12、3:1、2)、教会では黙っていなければならないと知るべきである。彼女たちが語ることはふさわしくないからである(一テモテ2:11、12、一コリント14:34)。

13

Debere obsequi non tantum majoribus natu, et sacerdotibus, verum etiam omnibus fratribus (I Petri II, 13) .

PL 10, 743D

年長者や司祭たちにだけでなく、すべての兄弟たちにも従わなければならない(一ペトロ2:13)。

14

Neque se ulli praeponere viro contemplatione sexus (I Petri III, 7) : quoniam et cum omnia legitime perfecerit, in virum consummabitur perfectum (Ephes. IV, 13) .

PL 10, 744A

また、性のゆえに自分をどの男の上にも置かないこと(一ペトロ3:7)。すべてを正しく成し遂げたなら、完全な男へと完成されるからである(エフェソ4:13)。

15

Imo appetat virtutem consecuturam gloriam, sexus infirmitate non retardata, sanctitate et virtute animi, et omni continentia et passione devota viris justissimis coaequetur.

PL 10, 744A

むしろ、栄光に至る力を求めるべきである。性の弱さに妨げられず、聖性と心の力、あらゆる節制と、ささげられた受苦とをもって、最も義なる男たちと同列になるように。

Caput XII

第XII章PL 10, 744A
1

Jam aetatum sermo habeatur in manibus. Et primo quidem arbitror infantiam differendam in doctrina, quia vel qualitate temporis, vel aetatis, verbum doctoris non potest substinere.

PL 10, 744A

さて、年齢についての話に取りかかろう。まず、幼児は教えにおいて延期すべきだと私は思う。時期の性質のゆえに、また年齢のゆえに、教える者の言葉に耐えられないからである。

2

Et quibus omnibus aetatis defectu in malitiam, et innocentiam naturalem dari praecepta non possunt, in horum admonitionem parentes sunt constringendi: quamquam accedente aetate Ecclesia non decrit, nec cessabit admonendo.

PL 10, 744A

また、年齢が足りないために、悪にも生来の無垢にも戒めを与えることができない者たちすべてについては、彼らを諭すために親たちが義務づけられる。もっとも、年齢が進めば、教会は欠けることなく〔底本は decrit。deerit と読む〕、諭し続けるであろう。

3

Pueris autem illud insinuandum primo, ut nullo audiendi desint tempore, quia nec semel possunt omnia perdoceri. Deinde ut innocentiam simplicitati conjungant, ne pueritiam in malitiae perseveratione continuent.

PL 10, 744B

少年たちには、まず、聴くことが途切れるような時を決してつくらないように言い聞かせねばならない。一度にすべてを十分に学ぶことはできないからである。次に、無垢を率直さと結び付け、悪意を持ち続けて少年期を引き延ばさないようにと。

4

Custodiendum, et observandum, ne in caeteris aetatibus corrumpantur. Naturali bonitati fidei quoque bonum, et deificum munus adjungant, ut semper boni, semper sancti, semper innocentes, semper Dei opus, et non naturae, traditione credulitatis perseverent.

PL 10, 744B

ほかの年齢において堕落しないよう、守られ、見守られなければならない。彼らは、生来の善に、信仰の善き、神にかなう賜物をも結び付け、つねに善く、つねに聖く、つねに無垢であり、自然の業ではなく神の業として、信仰の伝承によってとどまり続けるように。

5

Considerandum illis, ut casti vel pudici permaneant, frequentius ad Ecclesiam venire debere, quia frequentius sunt confirmandi, frequentius commonendi, quibus adhuc propter aetatem minus stabilem pugna diaboli futura sit gravior.

PL 10, 744B

彼らには、貞潔で慎み深い者であり続けるために、より頻繁に教会に来なければならない、と考えさせるべきである。より頻繁に堅固にされ、より頻繁に諭される必要があるからである。彼らには、年齢のゆえになおも不安定であるだけに、悪魔との戦いがいっそう激しくなるはずだからである。

6

Observanda illis omnia cum timore, et ante omnia cavendum a fornicatione, quae initium idolatriae habet: et necesse est utrumque noverit, qui secutus fuerit alterum. Ergo quomodo credere intelligitur et desiisse a gentibus, si ea quae gentiles designant, recolit?

PL 10, 744C

彼らはすべてを畏れをもって守らなければならず、何よりも淫行を避けなければならない。淫行は偶像崇拝の始まりを持ち、一方を追う者は他方をも知るに至らざるをえない。それゆえ、異邦人を特徴づけるものを再び顧みるなら、どうして彼が信じた者、異邦人から離れた者と理解されようか。

7

Sane obsequentes sint non solum parentibus (Coloss. III, 20) , sed et omnibus aetate majoribus (I Petri V, 5) , si tamen eorum monita, et oratio nihil legitimi afferet impedimenti.

PL 10, 744C

もちろん、彼らは両親に(コロサイ3:20)だけでなく、年長のすべての者に(一ペトロ5:5)従うべきである。ただし、その勧めや祈りが、正当な妨げを何ももたらさない限りにおいてである。

8

Deum se computent habere Patrem (Matth. VI, 9) : illius sperare debent haereditatem (Ibid. et vers. 10; Actor., XX, 32; Rom. VIII, 17; Coloss. III, 24) , quae non in temporalibus constat, sed in aeternis.

PL 10, 744C

彼らは、神を父として持つと数えるべきである(マタイ6:9)。この父の相続を望むべきであり(マタイ6:9および10、使徒言行録20:32、ローマ8:17、コロサイ3:24)、それは一時的なものにではなく、永遠のものにある。

9

Quin etiam si Deus illis utile esse praeviderit, etiam temporalia praestabit; maxime cum viderit unumquemque aeterna sectari: Filio ejus, Domino nostro, dicente (Matth., VI, 33) : Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis.

PL 10, 744C

それどころか、神が彼らに有益であるとあらかじめ見たなら、一時的なものも与えるであろう。とりわけ、彼らの一人ひとりが永遠のものを追い求めているのを見たときに。神の子、我々の主がこう言っているとおりである(マタイ6:33)。「まず神の国を求めよ。そうすれば、これらのものはすべて汝らに加えられる」

10

Unde nulli dubium fore, his copiam necessariarum rerum in terris non defuturam, quibus coelestia praeparantur (Ibid. et vers. 34) .

PL 10, 744D

それゆえ、天のものが備えられている者たちには、地上で必要なものの豊かさが欠けることはない、ということを誰も疑わないであろう(マタイ6:33および34)。

11

Ergo quia a Deo haec speranda sunt, nulli obsequendum: imo omnibus obsequendum, quia Deus vult: non quia ab ipso temporarie sperari debeat aliquid praemii: sed quia Dei etiam in his legitima complere contendimus (I Petri II, 13) .

PL 10, 744D

それゆえ、これらは神に望むべきものなのだから、〔報いを期待して〕誰かに従うのではない。それどころか、神が望むゆえに、すべての人に従うべきである。その人から一時的に何か報いを期待すべきだからではなく、これらのことにおいても、神の定めにかなうことを果たそうと我々が努めるからである(一ペトロ2:13)。

12

Postremo gratulandum his, in primo exordio liberi arbitrii si ad Deum accesserint, omnem aetatem suam bono fidei comparantes: quod non consummata aetate in errore, ut essent postmodum quod dolerent; sed quod adhuc pueri et innocentes, ad Dei non tantum veniam, quantum gratiam accessissent consequendam.

PL 10, 744D

最後に、自由意志の最初の出発において神に近づく者たちを、祝福しなければならない。彼らは自らの全年齢を信仰の善に捧げている。成熟した年齢になってから誤りのうちにあって、のちに悲しむことになるようなことがなく、なおも少年であり無垢であるうちに、神の赦しというよりは恩寵を得るために近づいたのである。

Caput XIII

第XIII章PL 10, 745A
1

Juvenes vero hoc sunt admonendi modo, ut si uxores habent, doceantur caste vivere cum uxoribus suis. Alienam sciant sceleratum esse contingere (I Corinth. VII, 1) .

PL 10, 745A

青年たちには、次のように勧めなければならない。妻がいるなら、妻と貞潔に生きることを教えられるように。他人の女に触れるのは悪であると知るべきである(一コリント7:1)。

2

In hoc dabit experimentum et documentum, renuntiasse se vere vitae praeteritae, si postquam crediderit, in melius vitae sit reformatio.

PL 10, 745A

このことにおいて、彼は、自分が過去の生を真に捨てたことの証しと証拠を示すことになる。信じた後に、生がより善いものへと改まっているなら。

3

Tunc enim desinit esse gentilis, et esse initiat Christianus, si universa legis caute custodiens, castum se exhibeat et pudicum (I Cor. VII,) .

PL 10, 745A

というのは、そのとき彼は異邦人であることをやめ、キリスト教徒であることを始めるからである。律法のすべてを慎重に守り、貞潔で慎み深い者として自らを示すなら(一コリント7)。

4

Si vero uxores non habent, constringendi sunt, ut aut habeant, aut omnino se contineant, ne putent sibi eadem licere, quae agebant antea (Coloss. III, 5; Eph. V, 3) . Renuntiasse se debent scire Diabolo, non verbis, sed factis.

PL 10, 745A

しかし妻がいないなら、妻を持つか、完全に節制するよう、義務づけなければならない。以前に行っていたことが自分にもなお許されていると考えないためである(コロサイ3:5、エフェソ5:3)。彼らは、悪魔を捨てたことを、言葉ではなく行いによって示すのだと知らなければならない。

5

Admoneantur, et sciant interdicta esse fornicationem et adulterium. Nullam feminam licere contingere, excepta uxore, et ipsam deifice comparatam. Itaque aut illis ducenda est uxor (I Corinth., VII, 9, Qui se non continent, nubant) , aut amplectenda continentia.

PL 10, 745B

彼らは諭され、淫行と姦淫が禁じられていることを知るべきである。妻を除いては、いかなる女にも触れることは許されず、その妻も神にかなう仕方で迎えた者でなければならない。それゆえ、彼らは妻を迎えるか、節制を受け入れるかしなければならない(一コリント7:9「自制できない者は結婚せよ」)。

6

Sane ne territi fidem differant, sciant malum esse propter immunditiam non credere: deterius esse impudicos, postquam crediderint, inveniri.

PL 10, 745B

もちろん、怖気づいて信仰を先延ばしにしないよう、汚れのゆえに信じないのは悪であると知るべきであり、信じた後に不貞な者として見いだされるのはさらに悪いと知るべきである。

7

Considerandum juvenibus, ut in omnibus factis aetatem suam superent, animo et virtute fortes: et apud interiorem hominem (II Cor. IV, 16) juvenes; (I Corinth. XIV, 20) inter senes Deo judice collocentur.

PL 10, 745B

青年たちには、あらゆる行いにおいて自らの年齢を超えるよう、心と力において強い者となるよう、考えさせるべきである。内なる人においては(二コリント4:16)、青年であっても(一コリント14:20)、神を裁き手として年長者の間に置かれるようにするためである〔apud interiorem hominem … juvenes と inter senes の対応、引照の位置は定かでなく、暫定的に訳した〕。

8

Gratulandum etiam quod non omni aetate consummata, sed in ipso aetatum calore, et in ipsa adolescentia flagitiorum auctori Diabolo, et immundis factis renuntiaverint: et renovati exhibeant se Deo puros in malitia (Ibid.) : In tentationibus juvenes; in consiliis, et cogitationibus senes graves.

PL 10, 745B

また、全年齢が過ぎ去ってからではなく、まさに年齢の熱のうちに、青年期そのものにおいて、恥ずべき行いの創始者である悪魔と汚れた行いとを捨てたことも、祝わなければならない。そして新たにされて、悪意においては清い者として、自らを神に示すように(一コリント14:20)。誘惑においては青年、思慮と思索においては重厚な年長者として。

9

Et hos omnes monendos esse existimo, ut omnibus propter Deum obsequantur (I Petr. II, 13) : domum suam bene regere discant (I Tim. V, 4) : si filios habent, pie tractent (Ibid., vers. 10; Tit. II, 4) , et instruant rebus deificis: haec enim signa sunt fidei nostrae, si non solum crediderimus, verum etiam aliis, quae crediderimus, tradiderimus.

PL 10, 745C

私は、これらの者たちすべてに、神のゆえにすべての人に従うよう(一ペトロ2:13)、自分の家をよく治めることを学ぶよう(一テモテ5:4)、子がいれば敬虔に扱い(一テモテ5:10、テトス2:4)、神にかなう事柄を教え込むよう、勧めなければならないと考える。これらは我々の信仰のしるしだからである。我々が信じたというだけでなく、信じたことを他の人々にも伝えたなら、である。

Caput XIV

第XIV章PL 10, 745C
1

Milites Christi sciant se in pace debere esse sollicitos, et in persecutione fortissimos. Ita nomen militiae dedisse, et donativa vel stipendia sic sperare vitae aeternae, ut praeter quotidiana pacis certamina, quae circa Diabolum, cui renuntiavimus, gerimus, persecutionionis pugnam et praelia cogitemus.

PL 10, 745C

キリストの兵士たちは、平和においては慎重で、迫害においては最も強くなければならないと知るべきである。そのようにして彼らは兵役に名を連ね、永遠の生命の賜金や給与を望むのであるから、我々が捨てた悪魔に対して日々行う平和時の戦いのほかに、迫害〔底本は persecutionionis。persecutionis と読む〕の戦闘と合戦をも考えておかねばならない。

2

Non corporis supplicia metuenda; sed consideranda merita, vel promissa. Captivitas potius et sub hoste servitus, et exilium coelestis Patriae, et Dei Judicium, etiam insultatio inimici, et mors aeterna, et aeterna tormenta pertimescenda sunt.

PL 10, 745D

体への刑罰を恐れるべきではなく、むしろ功績と約束を考えるべきである。むしろ、捕囚、敵の下での隷属、天の祖国からの追放、神の裁き、さらには敵の嘲り、永遠の死、永遠の拷問こそ、恐れなければならない。

3

Consideremus, nos omnes esse mortales, et necesse esse nos mori. Quam gloriosum et praedicandum, si quod necesse est pati, expugnatur in gloria.

PL 10, 745D

我々すべてが死すべき者であり、死なねばならないことを考えよう。耐えねばならないことが、栄光のうちに克服されるなら、どれほど栄光ある、称賛すべきことか。

4

Aptandus omnis sermo ad destructionem idolatriae, et martyrii coronam laudandam, ut omnifarie ad expugnandum hostem, et ejus jacula repellenda miles Christi munitus incedat. Is qui evangelizat, interrogetur quid agat.

PL 10, 745D

あらゆる言葉は、偶像崇拝の破壊と、称賛すべき殉教の冠とに向けて調えられなければならない。それは、あらゆる点で敵を打ち倒し、その投げ槍を撃退するために、キリストの兵士が守りを固めて進むためである。福音を告げる者は、自分が何をしているのかを問われるべきである〔Is qui evangelizat は evangelizatur(福音を告げられる者)の誤りかもしれない〕。

5

Si miles est, vel officialis, aut ( Codex ms. habet, an) Judex, ut moderetur. Rusticus, ut non murmuret. Urbanus, ut non subdolus, et circumspector sit, et ne in rebus malis suum exerceat ingenium. Negotiator, ut non pejeret. Agricola, ut annonam non captet. Opifex, ut non illudat, aut fallat.

PL 10, 746A

兵士、官吏、あるいは(写本では「あるいは」)裁判官であれば〔次のように教えるべきである〕、節度を保つこと。田舎の者は、不平を言わないこと。都市の者は、ずる賢く詮索好きにならず、悪事に才知を働かせないこと。商人は、偽りの誓いをしないこと。農夫は、穀物の価格を操ろうとしないこと。職人は、嘲弄したり欺いたりしないこと。

Caput XV

第XV章PL 10, 746A
1

Est autem fides, ut definit apostolus Paulus (Hebr. XI, 1) , Substantia rerum, quas speramus, et index rerum, quas non videmus. Credere et fide quis debet, quod Deus ea quae promisit, potens est et implere, et spem suam in futurum transferre.

PL 10, 746A

信仰とは、使徒パウロが定義するとおり(ヘブライ11:1)、望んでいる事柄の実体であり、見えない事柄の証拠である。人は、神が約束したことを果たす力を持つことを信仰によって信じ、自らの希望を将来へと移さなければならない。

2

Et tunc fide plena poterit ad ea, quae promissa sunt, facillime pervenire (Heb. XI, 1) . Haec nobis invisibilia ante oculos ponit.

PL 10, 746A

そしてそのとき、信仰に満ちた者は、約束されたものへ最も容易に至ることができる(ヘブライ11:1)。この信仰は、見えないものを我々の目の前に置く。

3

Ad hanc ingressi, et Diaboli, et potestatum hujus mundi, et harum tenebrarum universa deserimus (Eph. VI, 11, etc.) : Deo cum fiducia proximamus. Credere enim, et sperare necesse est quae Deus jussit, cum quae Diabolus inseruerat, abnegamus..

PL 10, 746A

この信仰に入った我々は、悪魔と、この世界およびこの闇の権力者たちのすべてを捨てる(エフェソ6:11など)。そして確信をもって神に近づく。というのも、我々が悪魔の植え付けていたものを退けるときには、神が命じたことを信じ、望むことが必要だからである。

Caput XVI

第XVI章PL 10, 746B
1

Fidem spes sequitur. Itaque de ipsa loquamur. Est igitur spes expectatio rerum omnium futurarum, quas in fide habemus: per quam salvamur, Paulo scribente apostolo (Rom., VIII, 24) : Spe enim salvati sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes.

PL 10, 746B

信仰に希望が続く。それゆえ、それについて語ろう。希望とは、我々が信仰において持つ、将来のあらゆるものの待望であり、それによって我々は救われる、と使徒パウロが書いている(ローマ8:24)。「我々は希望によって救われたのである。しかし、見えている希望は希望ではない」

2

Quod autem videt, quis sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam expectamus.

PL 10, 746B

「見ているものを、誰が望むだろうか。我々が見ないものを望むのなら、忍耐して待ち望むのである」

3

Haec in se habet timorem: non illum dico, cujus oblivisci, et quem foras debet mittere quisquis in fide vivit; sed qui unus de spiritibus, quibus repletur Jesus, sicut Isaias testatur (Isa. XI, 1) : Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus, scientiae et pietatis, et replebit illum spiritus timoris Domini: Illum spiritum, quem David canit dicens (Psal. XXXIII, 10) : Timete Dominum, Justi ejus.

PL 10, 746B

これは自らのうちに畏れを持つ。私が言うのは、信仰に生きる者が忘れ去り、外へ追い出すべきあの畏れではなく、イエスが満たされている諸々の霊のうちの一つである畏れである。イザヤが証言するとおりである(イザヤ11:1)。「エッサイの根から若枝が出、その根から花が咲き上り、その上に、知恵と理解の霊、霊、知識と敬虔の霊〔底本のまま。助言と力の霊が脱落しているらしい〕がとどまり、主への畏れの霊が彼を満たす」。その霊を、ダビデは歌って言う(詩篇33:10)。「主を畏れよ、その義なる者たちよ」

4

Unde et beati efficiuntur, eodem protestante, et dicente (Ps. CXI, 1) : Beatus vir qui timet Dominum. Illum timorem dicit, qui castus est et pudicus. Quoniam timor Domini castus, inquit David (Psal. XVIII, 10) , permanet in saeculum saeculi.

PL 10, 746C

このゆえに、彼らは幸いな者ともなる。同じ者が証言して言っているとおりである(詩篇111:1)。「主を畏れる人は幸いである」。ダビデが言っているのは、清く慎み深いあの畏れである。「主への畏れは清く、世々にとどまる」とダビデは言うからである(詩篇18:10)。

5

Ergo duplex est etiam timor, et unus appetendus et alius fugiendus. Est igitur timor appetendus, admonitio, et custodia rerum omnium, quas credimus aut speramus: timeamus enim Judicium, quia speramus; et metuamus Dominum, quia fortem illum Judicem credimus.

PL 10, 746C

それゆえ畏れも二重であり、一つは求めるべきもの、もう一つは避けるべきものである。求めるべき畏れとは、我々が信じ、望むあらゆるものについての訓戒であり、守りである。我々は、希望するがゆえに裁きを畏れ、その審判者が強いと信じるがゆえに主を恐れるのである。

Caput XVII

第XVII章PL 10, 746C
1

Sed quoniam castus est timor Dei, et est castitas species continentiae; de continentia et ejus virtutibus nunc tractandum est. Est autem continentia appetendarum omnium rerum malarum refrenatio.

PL 10, 746C

しかし、神への畏れは清いものであり、貞潔は節制の一種であるから、節制とその力について、今や論じなければならない。節制とは、求められるあらゆる悪しきものの抑制である。

2

Malarum ideo addidi, ne Judices putent, diffinitionem istam communem esse in rebus bonis, et malis. Nam qui se a bonis retinet, non bene est continens; sed a malis, recte. Sed in omnibus sane praeceptis duplex consideratio, et doctrina esse debet.

PL 10, 746D

「悪しき」と私が加えたのは、この定義が善いものにも悪いものにも共通だと、裁判官たちが考えないようにするためである。というのも、善いものから自らを抑える者は善く節制しているのではなく、悪いものから抑える者こそ正しいからである。しかし、あらゆる戒めにおいては実に、二重の考察と教えがなければならない。

3

Et hoc retinendum et observandum in caeteris arbitror, ut, cum unam partem tractaveris, contrariam noveris: et ita rerum ipsarum institutio exigit, ut, cum alteram partem tenueris, alteram necesse est deseras.

PL 10, 746D

そして、これは他のことにおいても守り、遵守すべきだと私は考える。すなわち、一方の面を扱うなら、反対の面を知っておかねばならない。事柄そのものの教え方もそう要求する。一方を保つなら、必ずもう一方を捨てることになるからである。

4

Malorum sane substantiam ab initio nullam esse comperimus; quippe inobedientia . . . . . juxta bonum malum est (Ecclesiastic. XXXIII, 15) . Et quae si nusquam comparentur sibi: boni tutela servatur.

PL 10, 746D

悪の実体は、初めから存在しなかったと我々は確かめている。実に不従順は……〔底本に欠落がある〕善の傍らでは悪である(集会の書33:15)。そして、それらがどこにおいても互いに比べられないなら、善の保護は保たれる〔Et quae si nusquam comparentur sibi の取り方は定かでない〕。

Caput XVIII

第XVIII章PL 10, 747A
1

Continentia igitur docenda est et tenenda in malis rebus. In bonis aviditas exigenda est. David pronuntiat et docet dicens (Psal. CXI, 1) : Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis ejus cupiet nimis.

PL 10, 747A

それゆえ、節制は悪しきものにおいて教えられ、保たれなければならない。善いものにおいては、渇望が求められなければならない。ダビデは宣言し、教えて言っている(詩篇111:1)。「主を畏れる人は幸いである。その戒めを大いに望むであろう」

2

Item continentem debere esse in malis, et appetentem bonorum, in alio praemonet psalmo, sic dicens (Psal. XXXIII, 14) : Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur insidiosa. Evita a malo, et fac bonum; quaere pacem, et consequeris eam.

PL 10, 747A

また、節制する者は悪しきものにおいて節制し、善いものを望む者でなければならないことを、別の詩篇で前もって告げ、こう言っている(詩篇33:14)。「汝の舌を悪から抑えよ。汝の唇が欺きを語らないようにせよ。悪を避けて善を行え。平和を求めよ。そうすればそれを得るであろう」

Caput XIX

第XIX章PL 10, 747A
1

Placet etiam de continentibus conferre: multos enim video juxta conjunctionem conjugalem continentes tantummodo, et in reliquis continentiae partibus omnibus, gentilibus esse deterrimos.

PL 10, 747A

節制する者たちについても論じたい。というのも、夫婦の交わりに関してだけ節制していて、節制のほかのあらゆる部分では、異邦人よりもはるかに悪い者が多いのを、私は見ているからである。

2

Si enim consideres, quam plurimi illorum et iracundi sunt, et ebriosi, et procaces, et superbi, et ex forma veluti continentiae magis inflati, percussores, maledici, cupidi, tumidi, multum sibi placentes, ut magis judices, illam ipsam, quam se proferunt habere continentiam, fomitem et flammam, et materiam magis criminum subministrasse.

PL 10, 747B

というのも、あなたが考えてみるなら、彼らのきわめて多くが、怒りっぽく、酒飲みで、厚かましく、高慢で、節制の外見によってかえって思い上がり、暴力を振るい、悪口を言い、貪欲で、驕り高ぶり、大いに自惚れている。そのためあなたは、彼らが持っていると公言するその節制こそが、罪の火種と炎、いっそうの罪の材料を供給したのだと、むしろ判断するであろう。

3

Cum utique haec praesecanda sint, in quibus quotidie reprehendimur, et tunc magis in aliis omnibus vitiis virtus continentiae retinenda: et ad consummationem non conjunctio respuenda, sed pudicitia praeponenda est.

PL 10, 747B

我々が日ごとに咎められているこれらのものは、当然、まず断ち切られねばならず、そのうえで、他のあらゆる悪徳に対して節制の力を保つべきである。また完成に至るには、結合を退けるのではなく、貞潔を優先しなければならない。

4

Nam cum apostolus Paulus Ecclesias commoneret, non uniformem mandavit continentiam, sed in quibus appetenda et invenienda sit, sic monuit dicens: Ut sit, inquit (I Cor. VII, ), sancta corpore et spiritu: definiens non esse continentem, qui non utraque parte continentissimus comprobatus sit.

PL 10, 747B

というのも、使徒パウロが諸教会に勧告したとき、画一的な節制を命じたのではなく、どこで節制が求められ、見いだされるべきかを、次のように勧告したからである。「体においても霊においても聖であるように」と彼は言う(一コリント7)〔底本の引照は節番号を欠く〕。両面において最も節制していると証明されない者は、節制のある者ではない、と定義したのである。

5

Multos vel plurimos sic flagrare cupiditate . . . . . sicuti exitus docet, ut universa genera poenarum perpeti velint, vel quamlibet Ecclesiae sententiam sustinere, quam a familiari conversatione discedere: nescientes Deum praescium dixisse de talibus (Matth. V, 28) : Quicumque respexerit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.

PL 10, 747C

多くの者、いやきわめて多くの者が、欲望に燃え上がり……〔底本に欠落がある〕、結果が教えるとおり、あらゆる種類の刑罰を耐え忍ぶことも、教会のいかなる判決に耐えることも、親密な交わりから離れるよりはよしとするほどである。彼らは、あらかじめ知る神がこうした者たちについて言ったことを知らないのである(マタイ5:28)。「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中で彼女を姦淫したのである」

6

Non possunt hujusmodi excusare culpam suam, quod non ad concupiscentiam oculos suos porrexerint, quando et simul, et sub uno cubant tecto, aut in uno dormiunt lecto: Unde et reprehensi, spiritualiter hoc agere profitentur, adjicientes extraneis nomina affectuum vel pietatis.

PL 10, 747C

このような者たちは、自分の罪責を弁解することができない。彼らは欲望のために目を向けていないと言うが、共に、同じ屋根の下に寝て、あるいは一つの寝床で眠っているのである。そのため、咎められると、自分たちは霊的にこれを行っていると公言し、外部の者たちに対して、愛情や敬虔という名を付け加える。

7

Sane quoniam et Diaboli substantiam accipimus spiritualem, debet addi: sed nequitiae et malitiae spiritualis (Ephes. VI, 12) a Deo propter scandalum Ecclesiae, et ruinam: cum a se nec persuasione, nec interdictu majorum natu, nec metu praesentis sententiae, vel futuri Judicii inde velli possint: cum frequentius etiam quos legitimae copulavere nuptiae, leve jurgium separet.

PL 10, 747D

実に、我々は悪魔の実体も霊的なものと受け取っているのだから、こう付け加えねばならない。しかし〔それは〕霊的な邪悪と悪意であり(エフェソ6:12)、神から〔離れて〕、教会のつまずきと崩壊をもたらす〔この句は構文が崩れており、「それは」「離れて」の補いは推測による〕。彼らは、説得によっても、年長者たちの禁止によっても、現在の判決への恐れによっても、来るべき裁きへの恐れによっても、互いから引き離されえないのに、合法の婚姻によって結ばれた者たちでさえ、ささいな口論によってしばしば別れるのである。

8

Quid hoc mali est? quid mali individua charitas, ut ab alienae consanguinitatis affectu separari non possint? Turpe est dicere, quod illos non pudet facere. Certe vel ab osculo immunes non sunt, quod est pignus et arra serpentis.

PL 10, 747D

これは何という悪か。他人の血縁の情愛〔alienae consanguinitatis affectu は、血縁でない者への、血縁を装う情愛の意かと思われる〕から離れられないほど分かちがたい愛とは、何という悪か。言うのも恥ずべきことを、彼らは行って恥じない。少なくとも口づけからは免れていない。それは蛇の保証であり手付けである。

9

Sane cum increpaveris, mox haec proferunt verba: posse integritatem sui corporis comprobari; cum ab ipsis prius mentis requiratur integritas, quamquam nec in corpore omnino examinari possint.

PL 10, 747D

実に、あなたが叱責すると、彼らはすぐにこう言う。自分の体の純潔は証明されうる、と。だが、まず彼ら自身に求められるのは心の純潔であり、また体においてすら、完全には検証されえないのである。

10

Non enim conscientiae latebras hominibus scire, aut nudare permissum est, dicente Scriptura (I Reg. XVI, 7) : Homo videt in facie, Deus autem in corde. Deus solus intima et secreta conspicit.

PL 10, 748A

良心の隠れ所を人間が知ったり暴いたりすることは許されていないからである。聖書が言っている(サムエル記上16:7)。「人は顔を見るが、神は心を見る」。神のみが、内奥と秘められたものを見通す。

11

Sed manifesta est vox Domini monentis (Matth. VII, 20) : A fructibus eorum cognoscetis eos.

PL 10, 748A

しかし、勧める主の声は明らかである(マタイ7:20)。「その実によって、汝らは彼らを知る」

12

Si consideretis, qualis eorum aspectus; quam turbata fronte, quam inverecunda respiciunt; quantum audaciae in vultu, quantum constantiae gerunt, impudicus in quibusdam cultus, et affectatus incessus professione jactantiae.

PL 10, 748A

もし諸君が、彼らの外見がどのようなものかを考えてみるなら――いかに乱れた額で、いかに恥知らずに見つめるか、顔にどれほどの大胆さを、どれほどの不動の心を帯びているか、ある者たちの装いは不貞であり、歩みは誇示の公言をともなって気取っていることを〔この文は帰結節を欠いている〕。

13

Et ad hoc hujusmodi professionis veluti devotio procedit, ut propter nomen, quod solum portant, virginitatis, appetibiles fiant. Inde est, quod se indicant, cum se celare debuerant, Deo exhibentes tantummodo obsequium suum, a quo remunerationem pudicitia sperat.

PL 10, 748A

そして、このような公言の献身は、彼女たちが唯一帯びている童貞という名のゆえに、求められる存在となるほどにまで進む。そのため、隠すべきときに自らを明かしてしまう。神にのみ自分の奉仕を示すべきなのに。貞潔が報いを期待する相手は、その神である。

14

Ideo ingressae limina domus Dei ad orationes intecto capite initiantur, interpretantes Apostolum (cohibentibus corruptoribus suis) de mulieribus maritatis, non de virginibus statuisse: nescientes quod ubique masculos cujuslibet aetatis Viros nominat; omnes feminas Mulieris appellatione designat.

PL 10, 748B

それゆえ、神の家の敷居に入ると、祈りのために頭を覆わないまま祈りに入り、使徒が(自分たちを誘惑する者に引き止められながら)語ったのは、既婚の女たちについてであって童貞についてではないと解釈している。使徒が、あらゆる年齢の男を「男」と呼び、すべての女を「女」という名で示していることを知らないのである。

15

Scio me excessum fecisse a proposito tractatu continentiae; sed necessarie: ut deinceps omnes homines cujuslibet sexus plena continentia docti sciant, et quibus se abstineant, et quae debeant custodire: aut si in una specie, quolibet genere continentiae fuerit observator, nec ad alias velit monitus accedere, non se jactet in numero esse continentium: ne et ipsam partem, in qua sibi plaudebat, obstinatione videatur amittere.

PL 10, 748B

私は、取りかかった節制の論述から逸脱したことを知っている。しかしそれは必要であった。今後、あらゆる性のあらゆる人が、完全な節制を教えられて、何を慎み、何を守るべきかを知るためである。あるいは、もしある種類の節制においてだけ守る者であって、勧められても他の種類に進もうとしないなら、自分が節制する者の数にあると誇ってはならない。自分が喝采していたその部分さえ、頑迷さゆえに失うと見えないためである。

16

Ergo qui ad continentiam docetur, et vult accedere, non in corpore, aut in una parte corporis tantummodo debet continentiam quaerere, sed in toto animi motu, continentiae debet observationes agnoscere.

PL 10, 748C

それゆえ、節制へと教えられ、そこへ進もうと望む者は、体において、あるいは体の一部においてだけ節制を求めるのではなく、心のあらゆる動きにおいて、節制の遵守事項を認めなければならない。

17

Nam qui iracundiam retinet, is magis est continens, quam qui linguam a convicio, a maledicto, a detractione, a mendacio, a perjurio et a caeteris linguae malis affectibus subtrahit.

PL 10, 748C

というのは、怒りを抑える者は、舌を、罵り、呪い、中傷、偽り、偽誓、その他の舌の悪しき情念から引き離す者よりも、いっそう節制している者だからである。

18

Qui ipsum denique cogitatum a tota nequitia compescit, et omni denegat iniquitati, is plenus est continens, et illum non cum hominibus comparo, sed cum Angelis sanctis simillimum recognosco.

PL 10, 748C

最後に、思考そのものをあらゆる邪悪から抑え、いかなる不義をも拒む者は、完全に節制する者であり、私はその者を人間たちと比べるのではなく、聖なる天使たちに最もよく似た者と認める。

Caput XX

第XX章PL 10, 748C
1

Nunc jam nobis de patientia et de ejus omnibus bonis loquendum est. Est igitur patientia omnium injuriarum et passionum tolerantia, et expectationum omnium sine praecipitatione sufferentia.

PL 10, 748C

さて今や、我々は忍耐とそのあらゆる善について語らなければならない。忍耐とは、あらゆる不正と受苦を耐えること、あらゆる待望を性急さなく耐え続けることである。

2

Quam si quis intellexerit, et habuerit, contraria vitae gravia bajulat; bona omnia continet. Sororem habet spem. Quamquam superius comprehendi, affines esse sibi res bonas omnes.

PL 10, 748D

これを理解し身につけた者は、生の逆境の重荷を担うが、あらゆる善を保つ。希望を姉妹として持つ。すでに先に私が述べたとおり、善いものはすべて互いに近縁である。

3

Patitur enim libenter, quia sperat, et speranda tolerat: impatienter enim fertur, quod non speratur: et quando nihil speratur. Omni autem virtute patientia perfert, quod spe pereunte dignoscitur.

PL 10, 748D

彼は希望するから、喜んで苦しみを受け、望むべきものに耐える。望まれないものは、耐えがたいものとして担われるのであり、何も望まれないときにはなおさらである。しかし忍耐は、あらゆる力をもって耐え通す。そのことは、希望が消えゆくときに見分けられる。

4

At si spem fructus patientiae subsequatur, haec matre gaudet fide, gubernaculum habet Dei, continentia genus propinquitatem.

PL 10, 748D

しかし、もし忍耐の実が希望に続くなら、忍耐は母なる信仰を喜び、神の舵取りを持ち、節制を血縁の近さとして持つ〔spem … subsequatur の主語、continentia genus propinquitatem の構文は定かでない〕。

5

Inde justi, dum omnia patienter operantur (Rom. V, 3 et 4) , gloriosi Dei testes efficiuntur, dum fide pleni, dum Dei timore solliciti, dum continentiae discipuli, dum filii spei duce sapientia reperiuntur.

PL 10, 748D

こうして義なる者たちは、すべてを忍耐して行うあいだ(ローマ5:3、4)、栄光ある神の証人となる。信仰に満ち、神への畏れにおいて慎重であり、節制の弟子であり、知恵を導き手とする希望の子らであると見いだされるあいだに。

6

Deinde cohaeredes Christi, dum illum usque ad mortem ( Si tamen compatimur, etc., sequamur vestigia ejus ) patientiae virtutibus ( fortasse certaminibus) imitantur.

PL 10, 749A

さらに、キリストの共同相続人となる。彼の死に至るまで(「もし我々が共に苦しむなら」など、「彼の足跡に従おう」)、忍耐の力(おそらく「闘い」)をもって彼に倣うあいだに。

Caput XXI

第XXI章PL 10, 749A
1

Sed jam de justitia disseramus. Est igitur Justitia singularum rerum, et personarum aequissima distributio: quam si quis obtinens, et cui quis adhaerens, vitam suam recte dispositam, et sine conturbatione conservat; custodit in omnibus aequitatem; scit, quid Deo debeat; quid sanctis et coaequalibus reddat; quid non deneget potestatibus hujus saeculi; quid sibi retineat; quid proximo competat; quid alienis concedat aut congruat.

PL 10, 749A

さて、すでに義について論じよう。義とは、個々の事物と人々の、最も公正な配分である。これを得てこれに固く従う者は、自分の生を正しく整え、乱れなく保つ。あらゆることにおいて公正さを守り、神に何を負うか、聖徒たちや同等の者たちに何を返すか、この世の権力者たちに何を拒まないか、自分に何を留めるか、隣人に何がふさわしいか、他人に何を許し、何が適うかを知っている。

2

Justum enim est Deum colere et diligere ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute: sanctos; et coaequales honorare: tributa pendere potestatibus (Rom. XIII, 7) : superbum non esse, sed magis mitem, et humilem (I Petri II, 13 et 14) : proximos tanquam se diligere (II Timoth. III, 2) : alienos et inimicos non persequi odio, sed amare: subjectum esse prioribus vel aetate majoribus (I Petri V, 5) .

PL 10, 749B

心をつくし、魂をつくし、力をつくして神を礼拝し愛すること、聖徒たちと同等の者たちを敬うこと、権力者たちに貢ぎを納めること(ローマ13:7)、高ぶらず、むしろ柔和で謙遜であること(一ペトロ2:13、14)、隣人を自分のように愛すること(二テモテ3:2)、他人や敵を憎しみをもって迫害せず、愛すること、先に立つ者、あるいは年長の者に服すること(一ペトロ5:5)は、義にかなうことだからである。

3

Quia et Dominus cum esset omnium dominus, a Joanne, quia prior ab illo in nativitate hominum erat, baptizatur (Luc. VII, 28) , et sic impleri omnem justitiam protestatur (Matth. III, 15) . Ex hac misericordia nascitur, obsequium deificum generatur.

PL 10, 749B

主もまた、すべての者の主でありながら、ヨハネ〔洗礼者〕によって洗礼を受けた。ヨハネが人々の誕生において彼より先だったからである(ルカ7:28)。こうして、すべての義が満たされると証言した(マタイ3:15)。この義から慈しみが生まれ、神にかなう従順が生み出される。

4

In his omnibus quisquis invenitur, non immerito in Christo dicitur permanere (I Joan. II, 6) : quoniam haec omnia ipse Christus est.

PL 10, 749B

これらすべてのうちに見いだされる者は、当然、キリストのうちにとどまると言われる(一ヨハネ2:6)。これらすべては、キリスト自身だからである。

5

Paulus nos gloriosus informat, et instruit de Christo dicens (I Corinth. I, 30) : Qui est nobis a Deo justitia, et sanctificatio, et redemptio.

PL 10, 749C

栄光あるパウロは、キリストについてこう言って、我々に教え、諭している(一コリント1:30)。「このキリストは、我々にとって、神から来た義であり、聖化であり、贖いである」

6

Alio item loco (Judae II): Qui est misericordia, pax, et dilectio, quam Graeci ἀγάπην vocant; ad quam nunc transitum faciamus, quia in omnibus major est inter caeteras: sic fatetur beatus Apostolus (I Cor. XIII, 13) : Manent autem tria haec, Fides, Spes, Dilectio.

PL 10, 749C

別の箇所でも同様である(ユダ2)。「彼は慈しみであり、平和であり、愛である」。これをギリシア人はアガペーと呼ぶ。そこへ今、我々は移ろう。あらゆるもののうち、これが他のものより大いなるものだからである。幸いなる使徒もこう告白している(一コリント13:13)。「いつまでも残るのは、これら三つ、信仰、希望、愛である」

Caput XXII

第XXII章PL 10, 749C
1

Est ergo Dilectio vinculum animorum, casta, et sincera, et sine aemulatione: Charitas est consummatio omnium mandatorum. Haec vis omnium praeceptorum, quam quis cum habuerit, omnia habet; sine hac, malus remanet et imperfectus.

PL 10, 749C

それゆえ、愛とは、心と心を結ぶ絆であり、清く、誠実で、張り合いのないものである。愛はあらゆる命令の完成である。これはあらゆる戒めの力であり、これを持つ者は、すべてを持っている。これなしには、悪しき者、不完全な者にとどまる。

2

Et ut cognoscat vestra prudentia, quantum charitas valeat, legamus responsum Domini in Evangelio dicentis: cum interrogaretur, sic ait (Mat. XXII, 37) : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua; et diliges proximum tibi tamquam te.

PL 10, 749C

そして、あなたの思慮が、愛がどれほどの力を持つかを知るように、福音書で主が問われて答えた言葉を読もう。主はこう言っている(マタイ22:37)。「汝の神である主を、心をつくし、魂をつくし、力をつくして愛せよ。また汝の隣人を汝自身のように愛せよ」

3

In his duobus praeceptis tota lex pendet, et Prophetae. Vides in hac sola universa legis capita pendere. Vere quisquis hanc habet, jam Deus, et Dei filius dici potest. Ex hac sola Deo te similem esse considera.

PL 10, 749D

「この二つの戒めに、律法全体と預言者が掛かっている」。あなたは、この一つの中に律法の全項目が掛かっているのを見る。実に、これを持つ者は、すでに神、神の子と呼ばれうる。この一つだけによって、あなたが神に似た者であることを考えよ。

4

Qui Deum diligit, numquid sperat? numquid timet? numquid fidit? Non: sed tantum diligit. Deus, inquit Paulus (Rom. VIII, 3) , cum dilexisset mundum, misit unicum filium suum in similitudine carnis peccati: ut de peccato condemnaret peccatum in carne.

PL 10, 749D

神を愛する者は、希望するだろうか。畏れるだろうか。信頼するだろうか。そうではなく、ただ愛するのである。パウロは言っている(ローマ8:3)。「神は世界を愛したので、自らの独り子を、罪の肉の似姿において遣わした。罪のゆえに、肉において罪を断罪するためである」

5

Inde et Paulus praeponit illam omnibus bonis rebus, dicens (I Cor. XIII, 1) . Et si locutus fuero linguis hominum et angelorum, charitatem autem non habeam, nihil sum: ac sicut aeramentum tinniens, aut cymbalum concrepans.

PL 10, 750A

このゆえに、パウロはこれをあらゆる善いものより上に置いて言っている(一コリント13:1)。「たとえ私が人間と天使の諸々の言語で語ろうとも、愛を持たなければ、私は無に等しい。鳴る青銅、あるいは響くシンバルのようなものである」

6

Et si habuero Prophetiam, et cognovero omnia mysteria, et omnem scientiam; et si habuero fidem, ita ut montes transferam; et si distribuero omnia mea in cibos pauperum; et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil sum.

PL 10, 750A

「たとえ私が預言を持ち、あらゆる奥義とあらゆる知識を知り、たとえ山を移すほどの信仰を持ち、たとえ自分の持ち物をすべて貧しい者たちの食物に分け与え、たとえ自分の体を焼かれるために渡しても、愛を持たなければ、私は無に等しい」

7

Charitas magnanima est. Charitas benigna est. Charitas non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non irritatur, non confunditur, non quaerit quae sua sunt, non cogitat malum, non gaudet super injustitiam: gaudet autem veritate.

PL 10, 750A

「愛は寛大であり、愛は慈愛に満ちている。愛は張り合わず、高ぶらず、不当にふるまわず、いらだたず、取り乱さず、自分のものを求めず、悪を考えず、不義を喜ばず、真理を喜ぶ」

8

Omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat. Charitas nunquam excidit. Ergo qui hanc veluti speciem voluerit invenire, totae illi Scripturae sunt reserandae: omnis aperienda lex: omnes Prophetae insinuandi: omnes virtutes Christi, actus, mandata insinuanda, Apostolorumque doctrina aperienda penitus, et docenda.

PL 10, 750B

「すべてを忍び、すべてを信じ、すべてを望む。愛は決して絶えない」。それゆえ、この姿のようなものを見いだそうと望む者は、聖書全体を開かなければならず、律法のすべてを開き、預言者のすべてを示し、キリストのあらゆる力の業、行い、命令を示し、使徒たちの教えを徹底的に開いて教えなければならない。

9

Et quamvis omnes, quas supra tractavimus species, ad plenum tractatum hominibus incomprehensibiles sint; multo magis ea, in qua omnes consummantur, et pendent: maxime cum Joannes Evangelista interdixerit nobis in Epistola sua disputare, cum illam et Dei filium, et Dei Patrem docet esse, sic dicens (I Joan. IV, 8) : Deus dilectio est.

PL 10, 750B

我々が先に扱ったあらゆる種類が、人間にとって十分な論述に至るには把握され得ないものであるなら、そのすべてが完成され、そこに掛かっているものは、なおさらである。とりわけ福音書記者ヨハネが、その書簡の中で、我々が論じることを禁じたときには。ヨハネは、それが神の子でもあり、父なる神〔底本は Dei Patrem。Deum Patrem と読む〕でもあると教えて、こう言っている(一ヨハネ4:8)。「神は愛である」

10

Si potest quis de toto dicere Deo, potest et de dilectione, quae Deus est. Ergo si sacrilegium est de Deo tantum, quantum non licet, disputare, tacere, religiosum; et alienum . . . . de dilectione sentiendum.

PL 10, 750B

もし誰かが神について全体を語ることができるなら、神である愛についても語ることができる。それゆえ、神について許されている以上に論じるのが冒瀆であり、沈黙するのが敬虔であるなら、また、異質なものは……〔底本に欠落があり、この句は意味が取れない〕愛について考えるべきである。

11

Tanta enim de ipsa, quanta de Deo; quoniam Deus dilectio est . . . . . Unusquisque igitur se cognoscat; quia si quis habet in se dilectionem, habitaculum est Dei, quia Deus, qui dilectio est, manet in illo.

PL 10, 750C

愛についても、神についてと同じだけ〔言うべきことがある〕。神は愛だからである……〔底本に欠落がある〕。それゆえ、各人は自らを知るがよい。もし誰かが自らのうちに愛を持っているなら、その者は神の住まいである。愛である神が、その者のうちにとどまるからである。

12

Decet jam finem specierum, in dilectionis plenitudine, et omnium rerum bonarum consummare, maxime cum omnia sint retractata: aut si quid praetermissum est, in mundi plenitudine videatur esse conclusum.

PL 10, 750C

今や、諸々の種類についての論述を、愛の充満と、あらゆる善いものの完成において終えるのがふさわしい。とりわけ、すべてが再び扱われたのであるから。あるいは、もし何かが省かれたとしても、世界の充満のうちに含まれていると見られるであろう。

13

Veniam ante omnes ( fortasse ante omnia) a tuo populo sincerissima sanctitate orans, ut tua Sanctitas, cui peritior via a Deo, et sanctior comprobata est, in omnibus, in quibus mediocritas mea vel praetermisit, vel inventa plenius explanare non potuit, correcta reformare, et supplere dignetur: aut si probaveris, ut est a nobis opusculum coeptum te petente, et Deo adjuvante perfectum, non habere quod desit, in orationibus tam tuis sanctis, quam omnium fratrum memoriam mei habeas: Et sciant aemuli fidei meae, praestitam rationem, et convenire cum Ecclesia recognoscant, et magis mysterium sumant, ut non solum gratulemur nos credidisse, verum etiam aliquantulum inimicis, et credentibus profuisse.

PL 10, 750C

すべての者に先立って(おそらく「何よりもまず」)、私はあなたの民のもとから、最も誠実な聖さをもって祈りつつ、赦しを求める。神からより熟達した、より聖なる道を認められたあなたの聖性に、私の凡庸さが省いたところ、あるいは見いだしたことを十分に説明できなかったところのすべてにおいて、訂正して整え、補ってほしい。あるいは、もしあなたが、我々によってあなたの求めで着手され、神の助けによって完成されたこの小著に、欠けたものがないと認めるなら、あなたの聖なる祈りにおいても、すべての兄弟たちの祈りにおいても、私を記憶してほしい。そして、私の信仰に対抗する者たちは、示された理由を知り、それが教会と一致することを認め、ますます奥義を受け取るがよい。そうして、我々が信じたことを喜ぶだけでなく、いくらか、敵対する者たちや信じる者たちの役に立ったことをも喜ぶことができるように。