Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 10, 549A最愛の娘アブラへ。ヒラリウスが、主にあって挨拶を送る。
Caput I
第I章PL 10, 549AAbra patris absentiam dolet. --Accepi litteras tuas, in quibus intelligo desiderantem te mei esse: et certum ( Mss. certe) ita habeo. Sentio enim quantum praesentia horum qui amantur optabilis sit.
PL 10, 549Aアブラは父の不在を嘆く。――あなたの手紙を受け取った。それによって、あなたが私を恋しく思っていることがわかる。私もそれを確かなこと(写本では「確かに」)と受け止めている。愛する者たちがそばにいることが、どれほど望ましいかを、私は感じているからである。
Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter deesse.
PL 10, 549Aそして、私の不在があなたにとって辛いものだと知っていたので、あなたから長く離れている私を、あなたに対して情の薄い者だとあなたが思いはしないかと案じ、私の出発と遅れとをあなたに弁明したいと思った。私があなたに対して情が薄くて欠けているのではなく、あなたの益になるように欠けているのだと、わかってもらうためである。
Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere.
PL 10, 549A娘よ、私はあなたをひとり娘として、また私にできるかぎり心を一つにする者として持っているので、あなたがすべての人の中で最も美しく、最も健やかに生きることを望んでいたのである。
Caput II
第II章PL 10, 549AHilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiae conquirat. --Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem, habentem margaritam et vestem inaestimabilis pretii: quam si quis ab eo posset mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret.
PL 10, 549Aヒラリウスは、娘のために高価な衣と真珠を求めて留守にしている。――そこで私に知らされたのは、ある若者がいて、値のつけようのない価の真珠と衣を持っているということだった。もしだれかがその者からそれを受けるにふさわしいとされるなら、人間の富や健康をはるかに超えて、富める者となり、救われた者となるという。
Ad hunc his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et longas et difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest enim tam pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat consistere.
PL 10, 549Bこれを聞いて私は彼のもとへ出発した。多くの長く険しい道を通って着き、彼を見るとすぐにひれ伏した。その若者は、だれもその顔の前に立つことを敢えてしないほど、美しくそこにいるのである。
Qui ubi me procidisse vidit, interrogari me jussit quid vellem, et quid rogarem: et ego respondi, audisse me de veste sua et margarita, et ob id venisse; et si eam mihi dignaretur praestare, esse mihi filiam quam vehementer diligerem, cui hanc vestem atque margaritam quaererem.
PL 10, 549B彼は、私がひれ伏したのを見ると、私が何を望み、何を願うのかを尋ねるよう命じた。私は、彼の衣と真珠のことを聞いたので、そのために来たと答えた。もし私にそれを与えることを良しとするなら、私には深く愛している娘がいて、その娘のためにこの衣と真珠を求めているのだ、と。
Et inter haec prostratus in faciem fleo plurimum, et noctibus ac diebus ingemiscens, rogo uti audire dignaretur precem meam.
PL 10, 549Bそのあいだ、私は顔を伏せて地にひれ伏し、大いに泣き、夜も昼もうめきながら、私の祈りを聞き入れてくれるよう願っている。
Caput III
第III章PL 10, 549CVestis haec et margarita quanti facienda. --Post quae, quia bonus est juvenis et melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hanc vestem atque hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiae tuae concedam?
PL 10, 549Cこの衣と真珠はどれほどの価値があると見なされるべきか。――そのあと、若者は善い者であり、彼にまさるものは何もないので、私に言った。「あなたはこの衣とこの真珠を知っているか。あなたが涙を流して、あなたの娘に与えるよう私に願っているものである。」
Et ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et fide credidi: et scio quia optimae sunt, et salus vera est hac veste uti, et hac margarita ornari. Et statim ministris suis praecepit, ut mihi et vestem hanc et margaritam ostenderent: et confestim ita fit.
PL 10, 549C私は彼に答えた。「主よ、私はそれらについて聞いて知り、信仰によって信じた。それらが最上のものであり、この衣を着て、この真珠で飾られることが真の救いであると、私は知っている。」すると彼はただちに従者たちに、この衣とこの真珠を私に見せるよう命じ、ただちにそのとおりになった。
Ac vestem primo vidi: vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid non sericum secundum subtilitatem ejus spartum erat? Numquid candori ejus nives comparatae non nigrescebant? Numquid aurum juxta fulgorem ejus non lividatur?
PL 10, 549Cまず衣を見た。娘よ、私は見た。口では言い表せないものを見た。その繊細さに比べれば、絹さえエスパルトの縄ではなかったか。その白さに比べられた雪は、黒ずんで見えなかったか。その輝きのそばでは、金も鉛色にくすまないか。
Ipsa enim multicolor, et nihil prorsus comparatum ei poterat aequari. Post quam vidi margaritam: qua visa statim concidi. Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum ejus colorem.
PL 10, 550Aそれは多彩であり、これに比べられるものは何一つ、まったく等しくなりえなかった。そのあと私は真珠を見た。それを見るやいなや、私は崩れ落ちた。私の目が、その色のあまりの強さに耐えられなかったからである。
Nam nec coeli, nec lucis, nec maris, nec terrae species pulcritudini ejus poterat comparari.
PL 10, 550A天も、光も、海も、地も、その姿は、この真珠の美しさに比べられなかった。
Caput IV
第IV章PL 10, 550AUtriusque commoda et dotes. --Et cum prostratus jacerem, ait mihi quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonum patrem esse, et hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare: sed ut magis desideres, ostendo tibi quid adhuc haec vestis atque margarita boni habeat.
PL 10, 550A衣と真珠、双方の利点と長所。――私がひれ伏して横たわっていると、そばに立つ者の一人が私に言った。「あなたが気をもんでいる善い父であり、この衣とこの真珠を娘のために望んでいることはわかる。だが、あなたがいっそう望むように、この衣とこの真珠がさらにどんな善いものを備えているかを、あなたに示そう。」
Vestis haec numquam tineis comeditur, non usu atteritur, non sorde inficitur, non vi scinditur, non damno amittitur: sed semper talis qualis est permanet. Margaritae vero haec virtus est, ut si quis eam induerit, non aegrotet, non senescat, non moriatur.
PL 10, 550B「この衣は、虫に食われることがなく、使っても擦り切れず、汚れに染まらず、力を加えても裂けず、損害を受けて失われることもなく、つねにあるがままにとどまる。この真珠の力は、これを身に着けた者が、病まず、老いず、死なないことである。」
Nihil omnino in se habet, quod sit noxium corpori: sed utenti ea nihil accidit, quod aut mortem afferat, aut aetatem demutet, aut impediat sanitatem.
PL 10, 550B「それ自体のうちには、体に害となるものがまったくなく、これを用いる者には、死をもたらしたり、年齢を変えたり、健康を妨げたりするようなことは何も起こらない。」
Quod ubi audivi, filia, exanimari magis desiderio margaritae et vestis istius coepi: et sicut prostratus jacebam, indeficienti fletu et intenta oratione juvenem precari coepi, dicens: Domine sancte, miserere preci meae, et miserere sollicitudini et vitae meae.
PL 10, 550B娘よ、これを聞いて、私はその真珠とその衣への望みに、いっそう息も絶えそうになった。ひれ伏して横たわったまま、絶え間ない涙と切なる祈りをもって、若者に願い始めた。「聖なる主よ、私の祈りを憐れんでくれ。私の心配と命を憐れんでくれ。」
Si enim hanc vestem mihi et margaritam non concedis, miser futurus sum, filiamque meam viventem perditurus: ego propter hanc vestem et margaritam peregrinari volo. Scis, Domine, quia tibi non mentior.
PL 10, 550B「もし汝が私にこの衣と真珠を与えないなら、私は惨めな者となり、生きている娘を失うことになる。私はこの衣と真珠のために異郷をさまよいたいのだ。主よ、汝は知っている、私が汝に偽りを言っていないことを。」
Caput V
第V章PL 10, 550CHilarii filiae promittuntur, modo vana ornamenta abjiciat. --Post quam vocem meam audivit, jubet me levare; et ait mihi, moverunt me preces et lacrymae tuae, et bene est quod hoc credidisti.
PL 10, 550Cヒラリウスの娘に、空しい飾りを捨てさえすれば、それらが約束される。――私の声を聞くと、彼は私に立ち上がるよう命じ、こう言った。「あなたの祈りと涙は私を動かした。あなたがこれを信じたのは善いことである。」
Et quia dixisti, te pro hac margarita ipsam vitam tuam velle impendere, non possum eam tibi negare: sed scire debes propositum et voluntatem meam.
PL 10, 550C「あなたは、この真珠のためなら自分の命そのものを注ぎたいと言ったので、私はそれをあなたに拒むことができない。だが、あなたは私の意図と意志を知らなければならない。」
Vestis, quam ego dedero, talis est, ut si quis voluerit veste alia colorata et serica et aurata uti, vestem meam capere non possit.
PL 10, 550C「私が与える衣は、もしだれかが、色染めの、あるいは絹の、あるいは金を織り込んだ別の衣を着ようとするなら、私の衣を受けることができないようなものである。」
Sed illi dabo eam, quae contenta sit, non serico habitu, sed nativis coloribus et insumptuoso textu vestiri: ita ut propter consuetudinem, purpuram perangustam vestis habeat: non etiam purpura ipsa diffundatur in vestem.
PL 10, 551A「私はそれを、絹の衣ではなく、生まれつきの色と質素な織りの衣を着ることで満足する者に与える。慣習のために、その衣がごく細い紫の縁を持つことはあっても、紫そのものが衣全体に広がることはない。」
Margarita vero, quam a me petis, naturae ejus est, ut habere eam nemo possit, qui margaritam aliam habuerit: quia aliae margaritae aut de terra aut de mari sunt; mea autem, ut ipse tu vides, speciosa et pretiosa est, incomparabilis et coelestis est, nec dignatur ibi esse ubi aliae sunt.
PL 10, 551A「あなたが私に求めている真珠は、その本性上、別の真珠を持つ者がこれを持つことはできない。ほかの真珠は地から、あるいは海から出るものだからである。だが私のものは、あなた自身が見るとおり、華麗で高価で、比べるものがなく、天のものであり、ほかの真珠があるところにいることを良しとしない。」
Non enim rebus meis convenit cum rebus hominis: quia qui veste mea et margarita utitur, in aeternum sanus est; non febre exardescit, non vulneri patet, non annis demutatur, non morte dissolvitur; aequalis enim semper et aeternus est.
PL 10, 551A「私のものは、人間のものと調和しないからである。私の衣と真珠を用いる者は、永遠に健やかであり、熱に燃えることなく、傷を受けることなく、年月によって変わることなく、死によって解体されることもない。つねに変わらず、永遠だからである。」
Ego tamen hanc vestem et hanc margaritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiae tuae perferas. Sed prius scire debes quid velit filia tua.
PL 10, 551B「しかし私は、私のこの衣とこの真珠を、求めるあなたに与えよう。あなたの娘に持ち帰るようにと。だがその前に、あなたの娘が何を望むのかを、あなたは知らなければならない。」
Si se hujus vestis et margaritae meae dignam faciat, id est, si vestes sericas et auratas et infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit; tunc haec quae me rogas tibi praestabo.
PL 10, 551B「もし娘が、私のこの衣と真珠にふさわしい者となるなら、すなわち、絹の衣も、金を織り込んだ衣も、染めた衣も、持つことを望まず、ほかのあらゆる真珠を憎むなら、そのとき、あなたが私に求めているこれらのものを、あなたに与えよう。」
Caput VI
第VI章PL 10, 551BFiliam hortatur ut modestis utatur vestibus. --Post quam vocem, filia, laetus exsurgo, et secretum hoc habens, hanc ad te epistolam feci: rogans te per multas lacrymas meas, ut te huic vesti et margaritae reserves, neque miserum senem tali damno tuo facias, si hanc vestem et hanc margaritam non habueris.
PL 10, 551B娘に、つましい衣を着るよう勧める。――その言葉のあと、娘よ、私は喜んで立ち上がり、この秘密を胸に、あなたへのこの手紙を書いた。多くの涙にかけて、あなたがこの衣と真珠のために身を保ち、もしこの衣とこの真珠を得られなければあなたが被る損失によって、哀れな老人を惨めにすることのないよう、あなたに願う。
Testor autem tibi, filia, Deum coeli et terrae, quia nihil hac veste atque hac margarita pretiosius est; et tui juris est, ut hanc habeas.
PL 10, 551B娘よ、私は天と地の神にかけて、あなたに証言する。この衣とこの真珠より貴いものは何もなく、これを持つかどうかはあなた次第である。
Tu modo, si quando tibi vestis alia afferatur, vel serica, vel infecta, vel deaurata, dicito ei qui tibi offert: Ego vestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quaerit, quam non possum habere si hanc habuero.
PL 10, 551Cあなたはただ、もしいつか別の衣、すなわち絹の衣や、染めた衣や、金箔をかけた衣があなたに差し出されたなら、差し出す者にこう言いなさい。「私は別の衣を待っている。そのために父は私から離れて、これほど長く異郷にあり、それを私のために求めているのだ。これを手にしてしまえば、私はそれを得ることができない。」
Sufficit mihi lana ovis meae, sufficit mihi color quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus: caeterum vestem illam desidero, quae dicitur non absumi, non atteri, non scindi.
PL 10, 552A「私には、わが羊の毛で足りる。自然がもたらした色で足りる。質素な織りで足りる。その代わり、食い尽くされず、擦り切れず、裂けないと言われるあの衣を、私は望む。」
At vero si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo, aut digito coaptanda, dices ita, Non mihi impedimento sint istae inutiles et sordidae margaritae: sed exspecto illam pretiosissimam, pulcherrimam et utilissimam.
PL 10, 552Aまた、もし首に掛けるための、あるいは指にはめるための真珠があなたに差し出されたなら、こう言いなさい。「これら無用で汚れた真珠が、私の妨げとならないように。私は、最も貴重で、最も美しく、最も有益なあの真珠を待つ。」
Credo patri meo, quia et ille ei, qui hanc spopondit sibi, credidit, propter quam mihi significavit se etiam mori velle: hanc exspecto, hanc desidero, quae mihi praestabit salutem et aeternitatem.
PL 10, 552A「私は父を信じる。父もまた、この真珠を自分に約束した者を信じたのだから。父はそのために、死んでもよいとまで私に知らせた。私はこれを待ち、これを望む。これが私に救いと永遠を与えるだろう。」
Caput VII
第VII章PL 10, 552BFiliae exspectat rescriptum. Hymnus matutinus et serotinus. Abrae mater. --Ergo, filia, subveni sollicitudini meae, et hanc epistolam meam semper lege, et huic vesti et margaritae te reserva.
PL 10, 552B娘の返事を待つ。朝と夕の讃歌。アブラの母。――だから娘よ、私の心配を和らげ、私のこの手紙をいつも読み、この衣と真珠のために身を保ちなさい。
Et ipsa tu mihi, nullum interrogans, quibuslibet potes litteris rescribe, utrum vesti huic et margaritae te reserves, ut sciam quid juveni illi respondeam: et ut si illam desideras, si exspectas, laetus possim ad te reditum cogitare.
PL 10, 552Bあなた自身も、だれにも尋ねることなく、書けるどんな手紙でもよいから、私に返事を書きなさい。この衣と真珠のために身を保つのかどうかを。そうすれば、私はあの若者に何と答えるべきかを知ることができる。あなたがそれを望み、待っているなら、私は喜んであなたのもとへ帰ることを考えられるだろう。
Cum autem mihi rescripseris, tunc tibi et ego quis sit hic juvenis, et qualis sit, et quid velit, et quid promittat, et quid possit, indicabo. Interim tibi hymnum matutinum et serotinum misi, ut memor mei semper sis.
PL 10, 552Bあなたが返事を書いたなら、そのとき私も、この若者が何者で、どのような者で、何を望み、何を約束し、何をなしうるかを、あなたに知らせよう。その間、あなたがいつも私を覚えているように、朝と夕の讃歌をあなたに送った。
Tu vero si minus per aetatem hymnum et epistolam intellexeris, interroga matrem tuam, quae optat ut te moribus suis genuerit Deo. Deus qui te genuit, hic et in aeternum custodiat opto, filia desideratissima.
PL 10, 552Bあなたがもし年齢のためにこの讃歌と手紙を十分に理解できないなら、あなたの母に尋ねなさい。母は、自分の生き方によってあなたを神のために産んだ者でありたいと願っている。あなたを生んだ神が、この世でも永遠にも、あなたを守るよう、私は願う、最も恋しい娘よ。