Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 10, 25CIn otio et opulentia non est nisi beluina felicitas. --Circumspicienti mihi proprium humanae vitae ac religiosum officium, quod vel a natura manans, vel a prudentum studiis profectum, dignum aliquid hoc concesso sibi ad intelligentiam divino munere obtineret, multa quidem aderant, quae opinione communi efficere utilem atque optandam vitam videbantur, maximeque ea quae et nunc et semper antea potissima inter mortales habentur, otium simul atque opulentia, quod aliud sine altero mali potius materies, quam boni esset occasio; quia et quies inops prope quoddam vitae ipsius intelligatur esse exsilium, et opulens inquietudo tanto plus calamitatis afferat, quanto majore indignitate his caretur, quae maxime et optata et quaesita sunt ad utendum.
PL 10, 25C安逸と富のうちには、獣のような幸福しかない。――人の生に固有の、敬虔な務めとは何か。それが本性から流れ出るものであれ、賢者たちの探究から生じたものであれ、理解のために授けられたこの神の賜物にふさわしい何かを得させるもの、それを私が見回していたとき、たしかに多くのものがそこにあった。それらは世間一般の意見では人生を有益で望ましいものにすると思われた。とりわけ、今も昔も人々のあいだで最上とされているもの、すなわち安逸と富であり、この一方は他方を欠けば、善の機会というよりむしろ悪の材料であった。というのも、乏しい安逸はほとんど人生そのものの一種の追放と解されるであろうし、富める不安は、使うために最も望まれ求められたものを欠くという不当さが大きいほど、それだけ多くの災いをもたらすからである。
Atque haec quidem quamquam in se summa atque optima vitae blandimenta contineant, tamen non multum videntur a consuetudine esse beluinae oblectationis aliena: quibus in saltuosa loca ac maxime pabulis laeta evagantibus, adsit et securitas a labore, et satietas ex pascuis.
PL 10, 26Cこれらは、それ自体では人生の最高最善の慰みを含んでいるにせよ、獣の楽しみの習いとさほど無縁とは思われない。獣たちが森の多い所、とりわけ牧草に恵まれた所をさまよい歩くとき、その身には労苦からの安全も、牧場での満腹もそなわっているのである。
Nam si hic optimus et absolutissimus vitae humanae usus existimabitur, quiescere et abundare; necesse est hunc eumdem, secundum sui cujusque generis sensum, nobis atque universis rationis expertibus beluis esse communem: quibus omnibus, natura ipsa in summa rerum copia et securitate famulante, sine cura habendi copia redundat utendi.
PL 10, 26Cというのも、安らぎ、あり余ること、これが人の生の最善にして最も完全なありようだと考えられるなら、それぞれの類の感覚に応じて、これと同じものが我々と理性を欠くすべての獣とに共通であることは必然だからである。本性そのものが最高の物の豊かさと安全のなかで仕えるとき、それらすべてには、持つための配慮なしに、使うための豊かさがあふれるのである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 10, 26DAd alia natos se senserunt plerique homines. --Ac mihi plerique mortalium non ob aliam quidem causam hanc ineptae ac beluinae vitae consuetudinem et respuisse a se, et coarguisse in aliis videntur, quam quod, natura ipsa auctore impulsi, indignum homine esse existimaverunt, in officium se ventris tantum et inertiae natos arbitrari; et in hanc vitam non ob aliqua praeclari facinoris aut bonae artis studia esse deductos, aut hanc ipsam vitam non ad aliquem profectum esse aeternitatis indultam quam profecto non ambigeretur munus Dei non esse reputandum, cum tantis afflictata angoribus, et tot molestiis impedita, sese ipsa atque intra se a pueritiae ignoratione usque ad senectutis deliramenta consumeret): et idcirco ad aliquas se patientiae et continentiae et placabilitatis virtutes et doctrina et opere transtulisse, quod bene agere atque intelligere, id demum bene vivere esse opinabantur: vitam autem non ad mortem tantum ab immortali Deo tribui existimandam; cum boni largitoris non esse intelligeretur, vivendi jucundissimum sensum ad tristissimum metum tribuisse moriendi.
PL 10, 26D他のことのために生まれたと、多くの人は感じた。――さて、死すべき者たちの多くが、この愚かで獣のような生の習いを、自分から退け、他人にあっては咎めたと見えるのは、ほかでもない、本性そのものに促されて、次のように考えることは人間にふさわしくないと判断したからである。すなわち、腹と怠惰の務めのためだけに自分が生まれたと考えること、この生へ導かれたのは何か輝かしい行いや善き技芸への熱意のためではないと考えること、あるいはこの生そのものが永遠に向けた何らかの前進のために与えられたのではないと考えることである(そうだとすれば、この生は、あまたの苦悩に苛まれ、数々の煩いに妨げられ、それ自身のうちで、幼年の無知から老年のうわごとに至るまで、みずからをすり減らすのだから、疑いなく神の賜物とは見なされえないであろう)。そしてそれゆえに、彼らは教えと行いによって、忍耐、節制、寛容といったいくつかの徳へ移っていった。よく行い、よく理解すること、それこそがよく生きることであると考えたからである。また、生は死のためだけに不死の神から授けられたと考えるべきではない、とも考えた。生きることの最も快い感覚を、死ぬことの最も悲しい恐れのために与えたのは、善き施し主のすることではないと理解されたからである。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 10, 27BIn Dei cognitionem ardet Hilarius. --Et quamquam non ineptam hanc eorum esse sententiam atque inutilem existimarem, conscientiam ab omni culpa liberam conservare, et omnes humanae vitae molestias vel providere prudenter, vel vitare consulte, vel ferre patienter: tamen hi ipsi non satis mihi idonei ad bene beateque vivendum auctores videbantur, communia tantum et convenientia humano sensui doctrinarum praecepta statuentes: quae cum non intelligere beluinum esset, intellecta tamen non agere, ultra beluinae immanitatis esse rabiem videretur.
PL 10, 27Bヒラリウスは神の認識へ燃え立つ。――そして私は、良心をあらゆる咎から自由に保つこと、人の生のあらゆる煩いを賢く予見し、あるいは思慮深く避け、あるいは忍耐して耐えること、この彼らの考えが愚かでも無益でもないと思ってはいたが、それでもこの人々自身は、よく幸いに生きるための十分に適した導き手とは私には思われなかった。彼らが定めたのは、教えの戒めのうち、人間の理解にかなった共通のものだけだったからである。それらを理解しないのは獣にふさわしいであろうが、理解しながら行わないのは、獣の粗暴の狂暴さをも超えると思われた。
Festinabat autem animus, non haec tantummodo agere, quae non egisse, et criminum esset plenum, et dolorum: sed hunc tanti muneris Deum parentemque cognoscere, cui se totum ipse deberet, cui famulans nobilitandum se existimabat, ad quem omnem spei suae opinionem referret, in cujus bonitate inter tantas praesentium negotiorum calamitates, tamquam tutissimo sibi portu familiarique requiesceret.
PL 10, 27Cだが心は急いでいた。行わなければ罪と苦しみに満ちるようなこれらのことをただ行うだけでなく、これほどの賜物を与える神にして父を知ろうとして。自分は全身をこの神に負うべきであり、この神に仕えてこそ自分は高貴にされると考え、この神へ自分の希望のあらゆる思いを帰し、この神の善性のうちに、目前の務めのこれほどの災いのただなかで、最も安全で親しい港にいるように憩うことができる、と。
Ad hunc igitur vel intelligendum, vel cognoscendum, studio flagrantissimo animus accendebatur.
PL 10, 27Cそれゆえ、この神を理解し、また認識しようとして、心は最も激しい熱意で燃え上がった。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 10, 27CVariae antiquorum de Deo opiniones. Hilario non probantur, pro certo habenti Deum non esse nisi unum. --Namque plures eorum numerosas incertorum deorum familias introducebant: et virilem ac muliebrem sexum in divinis naturis agere existimantes, ortus ac successiones ex diis deorum asserebant.
PL 10, 27C神についての古人のさまざまな意見。ヒラリウスはそれらを認めない。神は唯一でしかないと確信しているからである。――というのも、彼らのうちの多くは、定かならぬ神々の数多い一族を導入し、神的な本性のうちに男性と女性の性が働いていると考えて、神々から生まれる神々の誕生と継承を主張したからである。
Alii majores ac minores et differentes pro potestate deos praedicabant. Nonnulli nullum omnino Deum esse affirmantes, eam tantum, quae fortuitis motibus atque concursibus in aliquid exsisteret, naturam venerabantur.
PL 10, 27Dある者たちは、権力に応じて、大小さまざまに異なる神々を説いた。ある者たちは、およそ神は存在しないと断言し、偶然の動きと衝突から何ものかとして生じた本性だけを崇めた。
Plerique vero Deum quidem esse opinione publica loquebantur, sed hunc eumdem incuriosum rerum humanarum ac negligentem pronuntiabant. Aliqui autem ipsas illas creaturarum corporeas conspicabilesque formas in elementis terrenis et coelestibus adorabant.
PL 10, 28A多くの者は、たしかに神は存在すると世間の意見に従って語ったが、その同じ神は人間の事柄に無関心で怠慢だと宣言した。またある者たちは、地上と天の元素のなかにある、被造物の物体的で目に見える形そのものを拝んだ。
Postremo quidam in simulacris hominum, pecudum, ferarum, volucrum, serpentum, deos suos collocabant, et universitatis Dominum atque infinitatis parentem intra angustias metallorum et lapidum et stipitum coartabant.
PL 10, 28A最後に、ある者たちは、人間、家畜、野獣、鳥、蛇の像のうちに自分たちの神々を据え、宇宙の主、無限の父を、金属や石や木の杭の狭さのうちに押し込めた。
Dignumque jam non erat, auctores eos veritatis exsistere, qui ridicula et foeda et irreligiosa sectantes, ipsis illis inanissimarum sententiarum suarum opinionibus dissiderent.
PL 10, 28A滑稽で醜悪で不敬な事柄を追い求め、自分たち自身の最も空虚な意見によって互いに食い違う者たちが、真理の導き手として立つことは、もはやふさわしくなかった。
Sed inter haec animus sollicitus, utili ac necessaria ad cognitionem Domini sui via nitens, cum neque incuriam Deo rerum a se conditarum dignam esse arbitraretur, neque naturae potenti atque incorruptae competere sexus deorum, et successiones satorum atque ortorum intelligeret: porro autem divinum et aeternum nihil nisi unum esse et indifferens pro certo habebat, quia id quod sibi ad id quod esset auctor esset, nihil necesse est extra se quod sui esset praestantius reliquisset: atque ita omnipotentiam aeternitatemque non nisi penes unum esse; quia neque in omnipotentia validius infirmiusque, neque in aeternitate posterius anteriusve congrueret; in Deo autem nihil nisi aeternum potensque esse venerandum.
PL 10, 28Aだがそのあいだも、心は憂えつつ、主の認識へ至る有益で必要な道を進もうと努めていた。神が自分で造ったものに無関心であることは神にふさわしいと考えず、また権能ある朽ちざる本性に神々の性が属するとも、生み出した者と生まれた者との継承があるとも理解せず、さらに、神的で永遠なものは唯一で異ならないもの以外にないと確信していた。なぜなら、自分にとって、それがあるところのものの源であるものは、自分の外に自分より優れたものを何ひとつ残していないことは必然だからである〔id quod sibi ad id quod esset auctor esset は構文が崩れており、自らがそれであるところのものの源である者と解した〕。こうして、全能と永遠は唯一者のもとにしかない。全能において強弱、永遠において後先は、ふさわしくないからであり、神においては永遠で権能あるもの以外は崇められるべきでないからである。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 10, 28BE Scripturis discit quid sit Deus; quod aeternus. --Haec igitur, multaque alia ejusmodi cum animo reputans, incidi in eos libros, quos a Moyse atque a prophetis scriptos esse Hebraeorum religio tradebat: in quibus ipso creatore Deo testante de se, haec ita continebantur: Ego sum, qui sum (Exod. III, 14) ; et rursum: Haec dices filiis Israel.
PL 10, 28B聖書から、神とは何か、すなわち永遠であることを学ぶ。――こうして私は、これらのことや、ほかにも同様の多くを心のうちで思いめぐらしつつ、ヘブライ人の宗教がモーセと預言者たちによって書かれたと伝えていた書物に出会った。そこには、創造者なる神自身が自分について証しして、次のことが記されていた。「私は在る者である」(出エジプト記3:14)。さらにまた、「イスラエルの子らにこう言え。」
Misit me ad vos is qui est (Ibidem). Admiratus sum plane tam absolutam de Deo significationem, quae naturae divinae incomprehensibilem cognitionem aptissimo ad intelligentiam humanam sermone loqueretur.
PL 10, 28C「在る者が私を汝らのもとへ遣わした」(出エジプト記3:14)。私は、神についてのこれほど完全な表示に、まことに驚嘆した。それは、神の本性の把握しえない認識を、人間の理解にきわめてふさわしい言葉で語っていたからである。
Non enim aliud proprium magis Deo, quam esse, intelligitur; quia id ipsum quod est, neque desinentis est aliquando, neque coepti: sed id, quod cum incorruptae beatitudinis potestate perpetuum est, non potuit aut poterit aliquando non esse; quia divinum omne neque abolitioni, neque exordio obnoxium est.
PL 10, 28C神にとって、在ること以上に固有なものは理解されないからである。まさに在るというそのことは、終わりつつある者のことでも、始まった者のことでもない。朽ちざる幸いの権力とともに永続するものは、在らなかったことも、在らなくなることも、ありえなかったのである。神的なものはすべて、消滅にも起源にも服さないからである。
Et cum in nullo a se Dei desit aeternitas; digne hoc solum, quod esset, ad protestationem incorruptae suae aeternitatis ostendit.
PL 10, 28Cそして神の永遠は何ものにおいても自分から欠けていないので、神は、自分の朽ちざる永遠の証しのために、ふさわしくも、ただ「在る」ということだけを示した。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 10, 28DDeus infinitus; mente capi nequit. --Et ad hanc quidem infinitatis significationem satisfecisse sermo dicentis: Ego sum qui sum, videbatur: sed magnificentiae et virtutis suae erat a nobis opus intelligendum.
PL 10, 28D神は無限であり、心によって捉えられない。――そして、「私は在る者である」と語る者の言葉は、この無限の表示にとって十分であったように見えた。しかし、その壮大さと力の業は、我々によって理解されるべきものであった。
Namque cum esse ei proprium esset, qui manens semper non etiam aliquando coepisset; aeterni et incorrupti Dei dignus de se hic rursum auditus est sermo: Qui tenet coelum palma, et terram pugillo (Esa. XL, 12) ; et rursum: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum.
PL 10, 29Aというのも、在ることが神に固有であり、神は常にとどまって、いつか始まったということもないのだから、永遠で朽ちざる神について、ここでふたたびふさわしい言葉が聞かれた。「天を掌で、地を拳で握る者」(イザヤ40:12)。さらにまた、「天は私の玉座、地は私の足台である。」
Quam domum mihi aedificabitis, aut quis locus erit requietionis meae? Nonne manus mea fecit haec (Esa. LXVI, 1 et 2) ? Universitas coeli palma Dei tenetur, et universitas terrae pugillo concluditur.
PL 10, 29A「汝らは私のためにどんな家を建てるのか。私の休息の場はどこにあるのか。これらは私の手が作ったのではないか」(イザヤ66:1、2)。天の全体は神の掌に握られ、地の全体は拳のうちに閉じこめられる。
Sermo autem Dei, etiamsi ad opinionem religiosae intelligentiae proficit, plus tamen significationis introspectus sensu continet, quam exceptus auditu (Vide Augustin. epist. CXXXVII ad Volusian., n. 3) .
PL 10, 29Aしかし神の言葉は、たとえ敬虔な理解の意見にまで進むとしても、聞いて受け取られるよりも、理解によって内から見られるときに、より多くの意味を含んでいる(アウグスティヌス『書簡』137、ウォルシアヌス宛、3を見よ)。
Nam conclusum palma coelum rursum Deo thronus est; et terra, quae pugillo continetur, eadem et scabellum pedum ejus est: ne in throno et scabello, secundum habitum considentis, protensio speciei corporeae posset intelligi, cum id, quod sibi thronus et scabellum est, rursum ipsa illa infinitas potens palma ac pugillo apprehendente concluderet; sed ut in his cunctis originibus creaturarum Deus intra extraque, et supereminens et internus, id est, circumfusus et infusus in omnia nosceretur, cum et palma pugillusque continens potestatem naturae exterioris ostenderet; ac thronus et scabellum substrata esse ut interno exteriora monstraret, cum exteriora sua interior insidens, ipse rursum exterior interna concluderet: atque ita totus ipse intra extraque se continens ( supple, cuncta), neque infinitus abesset a cunctis, neque cuncta ei qui infinitus est non inessent.
PL 10, 29Aなぜなら、掌に閉じこめられた天は、ふたたび神にとって玉座であり、拳に収められた地は、同じく神の足台でもあるからである。それは、玉座と足台という、座る者の姿に従って、物体的な姿の広がりが理解されてしまわないためである。玉座と足台が神にとってそうであるものを、ふたたび、力ある無限そのものが、掴む掌と拳で閉じこめるのだから。そうではなく、被造物のこれらすべての起源において、神が内と外に、超越しつつ内在する者として、すなわちすべてのものの周りに注がれ、そのうちに注ぎ込まれた者として知られるためである。すなわち、掴む掌と拳は外なる本性の権力を示し、玉座と足台は、外なるものが、内なる者に対するように下に敷かれていることを示す。内なる神は自分の外なるものの上に座し、外なる神はふたたび内なるものを閉じこめるからである。こうして神自身は、全体としてみずからの内と外にあって(「すべてのもの」を補え)包み、無限であるのにすべてのものから離れてはおらず、すべてのものも無限なる神のうちにないことはない。
His igitur religiosissimis de Deo opinionibus veri studio detentus animus delectabatur. Neque enim aliud quid dignum esse Deo arbitrabatur, quam ita eum ultra intelligentias rerum esse, ut in quantum se ad aliquem praesumptae licet opinionis modum mens infinita protenderet, in tantum omnem persequentis se naturae infinitatem infinitas immoderatae aeternitatis excederet.
PL 10, 29C真理への熱意にとらえられた心は、神についてのこれら最も敬虔な意見に喜んでいた。神は事物のあらゆる理解を超えているとする以外に、神にふさわしいものはないと考えていたからである。すなわち、際限なき精神が、たとえ前もって思い描いた意見の何らかの限度にまで自分を伸ばしても、その分だけ、自分を追う本性のあらゆる無限を、際限なき永遠の無限が超えるほどに、である。
Quod cum a nobis pie intelligeretur, tamen a propheta haec ita dicente manifeste confirmabatur: Quo abibo a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, et ibi ades.
PL 10, 29Cこれは我々によって敬虔に理解されていたが、それでも、まさにそう語る預言者によって明白に確証された。「私はどこへ行って、汝の霊から逃れよう。汝の顔からどこへ逃げよう。天に昇れば、汝はそこにいる。冥界に下れば、そこにも汝はいる。」
Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seqq.) . Nullus sine Deo, neque ullus non in Deo locus est. In coelis est, in inferno est, ultra maria est.
PL 10, 29C「もし私が夜明け前に自分の翼をとり、海の果てに住んだとしても、そこでも汝の手が私を導き、汝の右手が私を捕らえる」(詩篇138:7以下)。神のいない場所はなく、神のうちにない場所もない。神は天にいる。冥界にいる。海の彼方にいる。
Inest interior, excedit exterior. Ita cum habet, atque habetur; neque in aliquo ipse, neque non in omnibus est.
PL 10, 30A神は内なるものとして内にあり、外なるものとして超え出る。こうして神は包むと同時に包まれ、何かのうちにあるのでも、すべてのうちにないのでもない。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 10, 30ADeus pulcherrimus. Quia caeterarum rerum speciem, si non verbo, certe sensu assequimur; Dei autem speciem neutro modo. --Quamquam igitur optimae hujus atque inexplicabilis intelligentiae sensu animus gauderet, quod hanc in parente suo et creatore immensae aeternitatis infinitatem veneraretur; tamen studio adhuc intentiore ipsam illam infiniti et aeterni Domini sui speciem quaerebat, ut incircumscriptam immensitatem in aliquo pulchrae intelligentiae esse opinaretur ornatu.
PL 10, 30A神はこのうえなく美しい。ほかの事物の姿は、言葉によってでなくとも、少なくとも感覚によっては捉えるが、神の姿はどちらの仕方でも捉えない。――それゆえ、心は、自分の父にして創造者における、限りない永遠の無限を敬うことについて、この最善で説き明かしえない理解のうちに喜んでいたが、それでもなお、いっそう熱心に、無限で永遠な自分の主の姿そのものを求めていた。それは、限界づけられぬ広大さが、美しい理解の何らかの飾りのうちにあると思い描くためであった。
In quibus cum religiosa mens intra imbecillitatis suae concluderetur errorem, hunc de Deo pulcherrimae sententiae modum propheticis vocibus apprehendit: De magnitudine enim operum, et pulchritudine creaturarum, consequenter generationum conditor conspicitur (Sap. XIII, 5, sec. LXX) .
PL 10, 30Bそのことにおいて、敬虔な心は自分の弱さの誤りのうちに閉じ込められていたので、神についてのこの最も美しい思いの様式を、預言の声のうちに捉えた。「業の大きさと被造物の美しさから、それに応じて、生成の創造者が見られるからである」(知恵の書13:5、七十人訳による)。
Magnorum creator in maximis est, et pulcherrimorum conditor in pulcherrimis est. Et cum sensum ipsum egrediatur operatio, omnem tamen sensum longe necesse est excedat operator.
PL 10, 30B大いなるものの創造者は最も大いなるもののうちにあり、最も美しいものの創造者は最も美しいもののうちにある。そして働きは感覚そのものを超え出るが、それでも働く者は、あらゆる感覚をはるかに超えざるをえない。
Pulchrum itaque coelum, aether, terra, maria, et universitas omnis est, quae ex ornatu suo, ut etiam Graecis placet, digne κόσμος, id est, mundus nuncupari videtur.
PL 10, 30Bそれゆえ、天も、高空も、地も、海も、宇宙全体も美しい。その全体は、その飾りゆえに、ギリシア人にも好まれるとおり、ふさわしくも「コスモス」、すなわち世界と呼ばれると見える。
Sed si hanc ipsam rerum pulchritudinem ita sensus naturali metitur instinctu, ut etiam in quarumdam volucrum ac pecudum accidit specie, ut dum infra sententiam sermo est, sensus tamen id ipsum intelligens non eloquatur; quod tamen rursum, dum sermo omnis ex sensu est, sensus sibi ipse loquatur intelligens: nonne hujus ipsius pulchritudinis Dominum necesse est totius pulchritudinis esse pulcherrimum intelligi; ut cum aeterni ornatus sui species sensum intelligentiae omnis effugiat, opinionem tamen intelligentiae sensus non relinquat ornatus?
PL 10, 30Bしかし、もし感覚が、この事物の美そのものを本性的な本能によって測るのであり、ある種の鳥や家畜の姿にも起こるように、言葉は思考の下にとどまるのに、感覚は理解しながらそのこと自体を語らず、しかも他方、言葉はすべて感覚から出るのだから、感覚は理解しつつ自分自身に語りかけるのであれば、この美そのものの主は、全き美のうちで最も美しい者と理解されざるをえないのではないか。それは、その永遠の飾りの姿があらゆる理解の感覚を逃れるが、それでも〔世界の〕飾りは、感覚から理解の思いを見捨てはしない、というほどにである。
Atque ita pulcherrimus Deus est confitendus: ut neque intra sententiam sit intelligendi, neque extra intelligentiam sentiendi.
PL 10, 30Cこうして、神は、理解することの思考の内にとどまらず、感じることの理解の外にも出ない者として、最も美しい者と告白されねばならない。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 10, 31ADeus intelligentiam excedens fide attingendus. --His itaque piae opinionis atque doctrinae studiis animus imbutus, in secessu quodam ac specula pulcherrimae hujus sententiae requiescebat, non sibi relictum quidquam aliud a natura sua intelligens, in quo majus officium praestare Conditori suo minusve posset, quam ut tantum eum esse intelligeret, quantus et intelligi non potest, et potest credi: dum intelligentiam et fides sibi necessariae religionis assumit, et infinitas aeternae potestatis excedit.
PL 10, 31A理解を超える神は、信仰によって到達されねばならない。――こうして、この敬虔な意見と教えへの熱意に染まった心は、この最も美しい思いの隠れ場、見晴らし台のようなところに憩っていた。自分の本性にとって、創造者に対して、これ以上に大きく、あるいは小さく務めを果たしうるようなほかの何かが自分に残されているとは理解しなかった。すなわち、創造者が、理解されえず、しかも信じられうるほどに大いなる者であると理解すること以外には。信仰が、自分に必要な宗教の理解をも引き受け〔intelligentiam et fides の et は不審で、「理解をも」と読んだ〕、永遠の権力の無限が理解を超え出るあいだに。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 10, 31AIn immortalitatis spem assurgit Hilarius. Hanc ratio ipsa ei suadet. --Suberat autem omnibus his naturalis adhuc sensus, ut pietatis professionem spes aliqua incorruptae beatitudinis aleret, quam sancta de Deo opinio et boni mores quodam victricis militiae stipendio mererentur.
PL 10, 31Aヒラリウスは不死の希望へ立ち上がる。理そのものが彼にこれを促す。――さて、これらすべての下には、なお本性的な理解があった。すなわち、敬虔の告白は、朽ちざる幸いへの何らかの希望によって養われる。神についての聖なる意見と善き行いは、勝利の従軍の俸給のようなものとして、その幸いを得るに値する、というものである。
Neque enim fructus aliquis esset, bene de Deo opinari: cum omnem sensum mors perimeret, et occasus quidam naturae deficientis aboleret.
PL 10, 31B神についてよく思うことには何の実りもないであろうからである。死があらゆる理解を滅ぼし、衰えゆく本性の一種の没落が消し去るのだとすれば。
Porro autem non esse hoc dignum Deo ratio ipsa suadebat, deduxisse eum in hanc participem consilii prudentiaeque vitam hominem sub defectione vivendi et aeternitate moriendi: ut in id tantum non exsistens substitueretur, ne substitutus exsisteret; cum constitutionis nostrae ea sola esse ratio intelligeretur, ut quod non esset esse coepisset, non ut quod coepisset esse non esset.
PL 10, 31Bさらに、理そのものは、神が人間を、この、思慮と分別にあずかる生へ、生きることの欠落と死ぬことの永遠のもとに導いたのだとすれば、それは神にふさわしくないと説いていた。存在しないものが存立させられたのは、ただ、存立させられたがゆえにやがて存在しなくなるためだけだ、ということになるからである。我々の成り立ちの理は、存在しなかったものが存在し始めたということにのみあると理解されるのであり、存在し始めたものが存在しなくなるということにあるのではない。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 10, 31BSpem ac Dei notitiam auget Joannis Evangelium. --Fatigabatur autem animus, partim suo, partim corporis metu.
PL 10, 31Bヨハネによる福音書は、希望と神の認識を増し加える。――しかし心は疲れていた。一つは自分についての、一つは体についての恐れによって。
Qui cum et constantem sententiam suam pia de Deo professione retineret, et sollicitam de se atque hoc occasuro secum, ut putabat, habitaculo suo curam recepisset, post cognitionem legis ac prophetarum istius modi quoque doctrinae evangelicae atque apostolicae instituta cognoscit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
PL 10, 31B心は、神についての敬虔な告白によって自分の確固たる意見を保ち、自分についての、また、心が考えていたところではやがて滅びるであろうこの自分の住まいについての憂いを引き受けたのち、律法と預言者たちを知ったあとで、福音の、また使徒の教えの、このような定めをも知る。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。」
Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in eo, vita est, et vita erat lux hominum, et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
PL 10, 31C「この言葉は初めに神とともにあった。万物は彼によって作られ、彼なしには何も作られなかった。彼のうちに作られたものは命であり、命は人々の光であった。光は闇の中に輝き、闇はこれを捉えなかった。神から遣わされた一人の人がいた。その名はヨハネであった。」
Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit.
PL 10, 32A「この人は証しのために来た。光について証しするために。彼は光ではなく、光について証しするために来た。世に来るすべての人を照らす真の光があった。彼は世にあり、世は彼によって作られたが、世は彼を知らなかった。」
In sua venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguine, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt.
PL 10, 32A「彼は自分のもとに来たが、自分の者たちは彼を受け入れなかった。しかし、彼を受け入れた者すべてには、彼の名を信じる者たちには、神の子らとなる権力を与えた。彼らは血によらず、男の意志によらず、肉の意志によらず、神から生まれたのである。」
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam tamquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 1-14) . Proficit mens ultra naturalis sensus intelligentiam, et plus de Deo quam opinabatur edocetur.
PL 10, 32A「そして言葉は肉となり、我々のうちに住んだ。我々は彼の栄光を見た。父から出た独り子としての栄光、恩寵と真理に満ちた栄光を」(ヨハネ1:1-14)。心は、本性的な感覚による理解を超えて進み、神について、思っていた以上のことを教えられる。
Creatorem enim suum Deum ex Deo discit: Verbum Deum, et apud Deum in principio esse audit. Mundi lumen in mundo manens, et a mundo non recognitum intelligit.
PL 10, 32Aすなわち、自分の創造者が神から出た神であることを学ぶ。言葉が神であり、初めに神とともにあると聞く。世の光が世にとどまりながら、世に認められなかったと理解する。
Venientem quoque in sua, a suis non receptum: recipientes autem sub fidei suae merito in Dei filios profecisse cognoscit; non ex complexu carnis, neque ex conceptu sanguinis, neque ex corporum voluntate, sed ex Deo natos.
PL 10, 32Bまた、自分のもとに来ながら、自分の者たちに受け入れられなかったことも。だが受け入れた者たちは、その信仰の功によって、神の子らへと進んだと知る。肉の抱擁からでなく、血の懐胎からでなく、体の意志からでなく、神から生まれた者たちである、と。
Deinde ( supple, cognoscit) Verbum carnem factum, et habitasse in nobis, et gloriam conspectam ejus, quae tamquam unici a patre, sit perfecta cum gratia et veritate.
PL 10, 32B次いで(「知る」を補え)、言葉が肉となり、我々のうちに住んだこと、そして彼の栄光が見られたこと、その栄光は、父から出た独り子としてのものであり、恩寵と真理とともに完全であることを。
Liber I, Caput XI
第I巻 第XI章PL 10, 32BFilius Dei Deus. Filios Dei fieri potestas est, non necessitas. Filius Dei factus homo, ut homo fieret filius Dei. Christus verus Deus et verus homo. --Hic jam mens trepida et anxia plus spei invenit, quam exspectabat. Ac primum ad cognitionem Dei patris imbuitur.
PL 10, 32B神の子は神である。神の子らとなることは権力であり、必然ではない。神の子は人となった、人が神の子となるために。キリストは真の神であり真の人である。――ここに至って、おののき不安であった心は、期待していた以上の希望を見いだす。そしてまず、父なる神の認識へと染められる。
Et quod antea de Creatoris sui aeternitate, et infinitate, et specie, naturali sensu opinabatur, hic nunc proprium esse etiam unigenito Deo accipit: non in deos fidem laxans, quia ex Deo Deum audit; non ad naturae diversitatem in Deum ex Deo decedens, quia plenum gratia et veritate Deum ex Deo discit; neque praeposterum ex Deo Deum sentiens, quia in principio apud Deum esse Deum comperit.
PL 10, 32Cそして、以前は自分の創造者の永遠、無限、姿について本性的な理解によって思い描いていたことが、ここでは独り子なる神にも固有であると受け取る。神々への信仰にゆるむのではない。神から出た神と聞くからである。神から出た神について、本性の相違へと逸れるのでもない。恩寵と真理に満ちた神が神から出たと学ぶからである。また神から出た神を、後から生じた者と思うのでもない。初めに神とともにある神だと知るからである。
Rarissimam deinde hujus salutaris cognitionis fidem esse, sed maximum praemium noscit: quia et sui non receperunt, et recipientes in filios Dei aucti sunt, non ortu carnis, sed fidei.
PL 10, 32Cさらに、この救いの認識への信仰はきわめてまれであるが、その報いは最大であると知る。自分の者たちは受け入れなかったが、受け入れた者たちは、肉の生まれによらず、信仰の生まれによって、神の子らへと高められたからである。
Esse autem filios Dei, non necessitatem esse, sed potestatem: quia proposito universis Dei munere, non natura gignentium afferatur, sed voluntas praemium consequatur.
PL 10, 33Aまた、神の子らであることは必然ではなく権力であると知る。神の賜物がすべての者に差し出されているとき、生む者たちの本性が携えるのではなく、意志が報いを得るからである。
Ac ne id ipsum, quod unicuique esse Dei filio fit potestas, in aliquo infirmitatem fidei trepidae impediret; quia per sui difficultatem aegerrime speretur, quod et magis optatur, et minus creditur: Verbum Deus caro factum est, ut per Deum Verbum carnem factum caro proficeret in Deum Verbum.
PL 10, 33Aそして、各人に神の子となる権力が与えられているというそのこと自体が、おののく信仰の弱さにとって何らかの妨げとならないように、言葉なる神は肉となった。より望まれるがより信じられないものは、それ自体の難しさのゆえに、きわめて希望しがたいからである。そして肉となったのは、肉が、肉となった神なる言葉によって、神なる言葉へと進むためである。
Ac ne Verbum caro factum aut aliquid aliud esset quam Deus Verbum, aut non nostri corporis caro esset, habitavit in nobis: ut dum habitat, non aliud quam Deus maneret; dum autem habitat in nobis, non aliud quam nostrae carnis Deus caro factus esset; per dignationem assumptae carnis non inops suorum, quia tamquam unigenitus a Patre plenus gratiae et veritatis, et in suis perfectus sit, et verus in nostris.
PL 10, 33Aまた、肉となった言葉が、神なる言葉以外の何かであることも、我々の体の肉でないこともないように、言葉は我々のうちに住んだ。住むあいだは神以外のものにとどまらず、我々のうちに住むあいだは、肉となった神は、我々の肉以外の肉ではなかった。へりくだって肉を身に受けたことによって、自分のものを欠くことなく、父から出た独り子として恩寵と真理に満ち、自分のうちで完全であり、我々のうちで真であるからである。
Liber I, Caput XII
第I巻 第XII章PL 10, 33BDivina non capit nisi fides. --Hanc itaque divini sacramenti doctrinam mens laeta suscepit, in Deum proficiens per carnem, et in novam nativitatem per fidem vocata, et ad coelestem regenerationem obtinendam potestati suae permissa, curam in se parentis sui Creatorisque cognoscens non in nihilum redigendam se per eum existimans, per quem in hoc ipsum quod est, ex nihilo substitisset: et haec omnia ultra intelligentiae humanae metiens sensum, quia ratio communium opinionum consilii coelestis incapax, hoc solum putet in natura rerum esse, quod aut intra se intelligat, aut praestare possit ex sese.
PL 10, 33B神的なものは、信仰でなければ受け入れない。――こうして、この神的な秘義の教えを、心は喜んで受け入れた。肉を通して神へと進み、信仰によって新たな誕生へ召され、天上の再生を得るために自分の権力にゆだねられ、自分の父にして創造者の自分への配慮を知り、自分は、無から今あるところのものへと存立させた者によって、無へ帰されるべきではないと考える。そしてこれらすべてを、人間の理解の及ぶ範囲を超えるものとして測る。共通の意見の理は、天の計画を受け入れえないので、事物の本性のうちにあるのは、自分のうちで理解できるか、自分から提供できるものだけだと考えるからである。
Dei autem virtutes secundum magnificentiam aeternae potestatis, non sensu, sed fidei infinitate pendebat: ut Deum in principio apud Deum esse, et Verbum carnem factum habitasse in nobis, non idcirco non crederet, quia non intelligeret; sed idcirco se meminisset intelligere posse, si crederet.
PL 10, 33Cそして神の力を、永遠の権力の壮大さに応じて、理解によってではなく、信仰の無限によって量っていた。神が初めに神とともにあること、言葉が肉となって我々のうちに住んだことを、理解しないから信じないのではなく、信じるなら理解しうると思い起こしたから信じたのである。
Liber I, Caput XIII
第I巻 第XIII章PL 10, 34AChristi gesta non succumbunt naturalibus mentium sensibus. --Ac ne in aliquo saecularis prudentiae tardaretur errore, ad piae confessionis hujus absolutissimam fidem ita insuper per Apostolum divinis dictis edocetur: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: in quo et circumcisi estis, circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed circumcisione Christi, consepulti ei in baptismate, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui excitavit eum a mortuis.
PL 10, 34Aキリストの業は、心の本性的な理解に屈しない。――そして、世俗の知恵の何らかの誤りに妨げられないよう、この敬虔な告白の完全な信仰へ向けて、さらに使徒を通して神の言葉によってこう教えられる。「気をつけよ。だれかが哲学と空しい欺きによって、人の伝承によって、世界の諸元素によって、キリストによらずに、汝らを奪い去ることのないように。キリストのうちに、神性のすべての充満が体をもって宿っているからである。汝らは彼において満たされている。彼はすべての支配と権力の頭である。彼において汝らは割礼を受けた。手によらない割礼、肉の体を脱ぎ去る割礼、すなわちキリストの割礼によって。洗礼において彼とともに葬られ、そこにおいて、彼を死者のうちから起こした神の働きへの信仰によって、汝らはともによみがえった。」
Et vos, cum essetis mortui in delictis et praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum illo, donatis vobis omnibus delictis, delens quod adversum nos erat chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit e medio, affigens illud cruci: exutus carnem, et potestates ostentui fecit, triumphatis iis cum fiducia in semetipso (Coloss. II, 8 et seqq.) .
PL 10, 34B「また、汝らは罪と肉の無割礼のうちに死んでいたのに、彼はすべての罪を汝らに赦して、彼とともに生かした。我々に不利であった、判決による証書、我々に反していたものを消し去り、それを中から取り去って、十字架に釘づけた。肉を脱ぎ捨て、諸権力を見せ物にし、それらに彼自身において確信をもって凱旋した」(コロサイ2:8以下)。
Respuit captiosas et inutiles philosophiae quaestiones fides constans, neque humanarum ineptiarum fallaciis succumbens, spolium se praebet veritas falsitati; non secundum sensum communis intelligentiae Deum retinens, neque de Christo secundum mundi elementa decernens, in quo divinitatis plenitudo corporaliter inhabitet: ut dum infinitas aeternae in eo est potestatis, omnem terrenae mentis amplexum potestas aeternae infinitatis excedat: qui nos ad divinitatis suae naturam trahens, non etiamnum corporali praeceptorum observatione distrinxerit, neque per legis umbram ad solemnia desecandae carnis ( id est, circumcisionis) imbuerit; sed ut omnem naturalem corporis necessitatem circumcisus a vitiis spiritus criminum emundatione purgaret: cujus morti consepeliremur in baptismo, ut in aeternitatis vitam rediremus; dum regeneratio ad vitam mors esset ex vita, et morientes vitiis immortalitati renasceremur; ipso pro nobis ex immortalitate moriente, ut ad immortalitatem una cum eo excitaremur ex morte.
PL 10, 34B確固たる信仰は、哲学の人を惑わす無益な問いを退け、人間の愚かさの欺きに屈して、真理が自分を虚偽の戦利品として差し出すこともない。共通の理解の感覚に従って神を保持することもなく、また世界の諸元素に従ってキリストについて判断することもない。そのキリストのうちに神性の充満は体をもって宿る。それは、彼のうちに永遠の権力の無限がある以上、永遠の無限の権力が、地上の精神のあらゆる抱擁を超え出るためである。彼は我々を自分の神性の本性へ引き寄せて、もはや戒めの体の遵守によって縛らず、律法の影を通して肉を切り取る儀式(すなわち「割礼」)に染めることもなく、悪徳から割礼を受けた霊が、罪科の浄化によって体のあらゆる本性的な必然を清めるようにした。我々は洗礼において彼の死とともに葬られ、永遠の生命へ立ち帰るためである。命への再生は命からの死であり、悪徳に死にゆく者として不死へと生まれ変わるあいだ、彼自身は我々のために不死から死んでゆき、我々が死から、彼とともに不死へと起こされるためである。
Carnem enim peccati recepit, ut assumptione nostrae carnis delicta donaret, dum ejus fit particeps assumptione, non crimine; delens per mortem sententiam mortis, ut nova in se generis nostri creatione constitutionem decreti anterioris aboleret; cruci se figi permittens, ut maledicto crucis oblitterata terrenae damnationis maledicta figeret omnia: ad ultimum in homine passus, ut potestates dehonestaret; dum Deus secundum Scripturas moriturus, et in his vincentis in se fiducia triumpharet; dum immortalis ipse, neque morte vincendus, pro morientium aeternitate moreretur.
PL 10, 35A彼は罪の肉を受けた。それは、我々の肉を身に受けることによって罪を赦すためであり、彼がその肉にあずかる者となるのは、身に受けることによってであって、罪科によってではないからである。死を通して死の判決を消し去り、我々の類の新しい創造を自分のうちで行って、以前の決定による成り立ちを廃するために。十字架に付けられることを許し、十字架の呪いによって、地上の断罪の消し去られたあらゆる呪いを釘づけるために。最後に人として苦しみ、諸権力の名誉を失わせるために。神として聖書に従って死のうとしており、勝つ者としての自分のうちなる確信によってそれらのなかで凱旋するあいだ、不死で死によって征服されえない彼自身が、死にゆく者たちの永遠のために死んだ。
Haec itaque ultra naturae humanae intelligentiam a Deo gesta non succumbunt rursum naturalibus mentium sensibus; quia infinitae aeternitatis operatio infinitam metiendi exigat opinionem: ut cum Deus homo, cum immortalis mortuus, cum aeternus sepultus est, non sit intelligentiae ratio, sed potestatis exceptio; ita rursum e contrario non sensus, sed virtutis modus sit, ut Deus ex homine, ut immortalis ex mortuo, ut aeternus sit ex sepulto.
PL 10, 35Bこうして、神によって成し遂げられた、人間の本性の理解を超えるこれらのことは、また心の本性的な理解に屈することもない。無限の永遠の働きは、無限の意見による測りを求めるからである。神が人となり、不死の者が死に、永遠の者が葬られたのは、理解の理ではなく、権力の例外であり、それゆえ逆に、神が人から、不死の者が死者から、永遠の者が葬られた者からであることも、理解ではなく、力の在り方によるのである。
Coexcitamur ergo a Deo in Christo per mortem ejus. Sed dum in Christo plenitudo est divinitatis, habemus et significationem Dei patris nos coexcitantis in mortuo, et Christum Jesum non aliud quam Deum in divinitatis plenitudine confitendum.
PL 10, 35Bそれゆえ我々は、キリストにおいて、彼の死を通して、神によってともに起こされる。しかしキリストのうちに神性の充満がある以上、我々は、死者のうちで我々をともに起こす父なる神のしるしをも持ち、またキリスト・イエスは神性の充満において神にほかならないと告白されねばならない。
Liber I, Caput XIV
第I巻 第XIV章PL 10, 35CChristi fides et mortis metum et vitae tollit taedium. --In hoc ergo conscio securitatis suae otio mens spebus suis laeta requieverat: intercessionem mortis hujus usque eo non metuens, ut etiam reputaret in vitam aeternitatis.
PL 10, 35Cキリストへの信仰は、死の恐れも生の倦怠も取り除く。――こうして、自分の安全を自覚するこの安らぎのうちに、心は自分の希望を喜んで憩っていた。この死の介入を、それが永遠の生命へ至ると考えるほどに、恐れなかった。
Vitam autem hujus corporis sui non modo non molestam sibi aut aegram arbitrabatur, ut eam quod pueritiae litteras, quod aegris medicinam, quod naufragis natatum, quod adolescentibus disciplinam, quod militiam esse crederet imperaturis: rerum scilicet praesentium tolerantiam, ad praemium beatae immortalitatis proficientem.
PL 10, 36Aまた自分の体の生を、自分にとって煩わしくも病んだものとも思わないばかりか、それを、子供にとっての文字、病人にとっての薬、難破した者にとっての泳ぎ、若者にとっての教え、指揮を執るはずの者にとっての軍務のようなものと信じていた。すなわち、現在の事柄への忍耐であり、それが幸いなる不死の報いへ向かって進むのである。
Quin etiam id, quod sibi credebat, tamen per ministerium impositi sacerdotii etiam caeteris praedicabat, munus suum ad officium publicae salutis extendens.
PL 10, 36Aそれどころか、自分が信じていたことを、課せられた司教職の務めを通して他の人々にも宣べ伝え、自分の務めを公共の救いの職務にまで広げていた。
Liber I, Caput XV
第I巻 第XV章PL 10, 36AHaereticorum ingenium. --Sed inter haec emerserunt desperata in sese, et saeva in omnes impiae temeritatis ingenia ( supple, hominum), potentem Dei naturam naturae suae infirmitate moderantium: neque ut ipsi usque ad infinitatem opinandi de infinitis rebus emergerent, sed intra finem sensus sui indefinita concluderent; essentque sibi arbitri religionis, cum religionis opus obedientiae esset officium; sui immemores, divinorum negligentes, praeceptorum emendatores.
PL 10, 36A異端者たちの気質。――しかしそのあいだに、自分自身について絶望的で、すべての人に対して残酷な、不敬虔な無謀の気質が現れた(「人々の」を補え)。神の力ある本性を自分の本性の弱さで制限する気質である。彼らは、自分たち自身が、無限の事柄について意見する無限にまで抜け出ようとはせず、限定されないものを自分の理解の限界の内に閉じ込めようとする。宗教の業が従順の務めであるのに、自分たちが宗教の裁定者であろうとし、自分を忘れ、神的なものを軽んじ、戒めの訂正者となる。
Liber I, Caput XVI
第I巻 第XVI章PL 10, 36BHaereses duae praecipuae de Christo. Sabellii et Arii. --Nam ut de caeteris haereticorum stultissimis studiis sileam, de quibus tamen, sic ubi occasionem sermonis ratio praebebit, non tacebimus; quidam ita evangelicae fidei corrumpunt sacramentum, ut sub unius Dei pia tantum professione nativitatem unigeniti Dei abnegent; ut protensio sit potius in hominem, quam descensio: neque ut qui filius hominis secundum tempora assumptae carnis fuit, idem antea semper fuerit atque sit filius Dei: ne in eo nativitas Dei sit, sed ex eodem idem sit; ut unius Dei, ut putant, inviolabilem fidem series ex solido in carnem deducta conservet, dum usque ad virginem Pater protensus, ipse sibi natus sit in filium.
PL 10, 36Bキリストについての二つの主要な異端。サベリオスとアレイオスの。――異端者たちのほかの最も愚かな熱意については、黙しておく。もっとも、それについても、論の理が機会を与えるときには、黙ってはいまい。ある者たちは、福音の信仰の秘義をこのように損なう。唯一の神という敬虔な告白のみのもとで、独り子なる神の誕生を否定し、それは降下というより人への拡張であるとし、また、身に受けた肉の時期において人の子であった者が、それ以前から常に神の子であり今も神の子であるとはせず、その者のうちに神の誕生があるのではなく、その同じ者から同じ者があるとするのである。彼らの考えでは、唯一の神という不可侵の信仰を、堅固な者から肉へ導かれた系列が守る〔ex solido の意味は定かでない。字義どおり訳した〕。父がおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕に至るまで延びて、みずから自分にとって子として生まれたというのである。
Alii vero (quia salus nulla sine Christo sit, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum), nativitatem negantes, creationem solam professi sunt: ne nativitas veritatem Dei admitteret, sed creatio falsitatem doceret, quae dum ementiretur in genere Dei unius fidem, non excluderet in sacramento: sed nativitatem veram nomini ac fidei creationis subjicientes, a veritate unius Dei separabilem eum facerent, ut creatio substitutionis, perfectionem sibi divinitatis non usurparet, quam veritatis nativitas non dedisset.
PL 10, 37A別の者たちは(キリストなしに救いはなく、そのキリストは初めに神とともにあった神なる言葉であるから)誕生を否定し、ただ創造だけを告白した。誕生が神の真実を受け入れることのないように、創造が偽りを教えるように、というのである。創造は、〔子を〕神の類にあると偽って言いながら、秘義において唯一〔の神〕への信仰を排除しない〔ミーニュの句読点は fidem の後で切るが、unius fidem を excluderet の目的語と取った〕、というわけである。だが彼らは真の誕生を創造という名と信仰の下に置き、彼を唯一の真の神から切り離しうる者とした。それは、存立の創造が、真実の誕生が与えなかった神性の完全性を自分のものとして奪わないためである。
Liber I, Caput XVII
第I巻 第XVII章PL 10, 37BFides vera contra utramque toto hoc opere stabilienda. --Horum igitur furori respondere animus exarsit: recolens hoc vel praecipue sibi salutare esse, non solum in Deum credidisse, sed etiam in Deum patrem; neque in Christo tantum sperasse, sed in Christo Dei filio; neque in creatura, sed in Deo creatore ex Deo nato.
PL 10, 37B真の信仰は、この作品全体を通して、両者に対して確立されねばならない。――こうして心は、彼らの狂乱に答えようと燃え立った。神を信じただけでなく父なる神を信じたこと、キリストに希望を置いただけでなく神の子キリストに希望を置いたこと、被造物にではなく、神から生まれた創造者なる神に希望を置いたことが、とりわけ自分の救いとなることを思い起こしつつ。
Maxime ergo properamus ex propheticis atque evangelicis praeconiis vesaniam eorum ignorantiamque confundere, qui sub unius Dei, sola sane utili ac religiosa praedicatione, aut Deum natum Christum negant, aut verum Deum non esse contendunt; ut creatio potentis creaturae intra unum Deum fidei sacramentum relinquat; quia nativitas Dei extra unius Dei fidem religionem protrahat confitentum.
PL 10, 37Bそれゆえ我々は、預言と福音の宣べ伝えによって、彼らの狂気と無知を打ち砕くことに最も急ぐ。彼らは、唯一の神という、それだけがたしかに有益で敬虔な宣言のもとで、キリストが神から生まれたことを否定するか、真の神ではないと主張する。それは、権能ある被造物の創造が、唯一の神という信仰の秘義の内にとどまるようにするためである。神の誕生が、告白する者たちの宗教を、唯一の神の信仰の外へ引き出してしまうからだというのである。
Sed nos edocti divinitus neque duos deos praedicare neque solum, hanc evangelici ac prophetici praeconii rationem in confessione Dei patris et Dei filii afferemus, ut unum in fide nostra sint uterque, non unus: neque eumdem utrumque, neque inter verum ac falsum aliud confitentes; quia Deo ex Deo nato, neque eumdem nativitas permittit esse, neque aliud.
PL 10, 37Bしかし我々は、二つの神を宣べ伝えず、また孤独な唯一の神をも宣べ伝えないよう神によって教えられているので、福音と預言の宣べ伝えのこの筋道を、父なる神と子なる神の告白において示す。我々の信仰において両者は一つであるが、同一の一者ではない。両者が同じであると告白するのでもなく、真と偽の間の別のものと告白するのでもない。神から生まれた神には、誕生が、同一であることも、別であることも許さないからである。
Liber I, Caput XVIII
第I巻 第XVIII章PL 10, 37CLectori fides necessaria. --Et vos quidem, quos fidei calor et ignoratae mundo ac sapientibus mundi veritatis studium ad legendum vocavit, meminisse oportet terrenarum mentium infirmas atque imbecillas opiniones esse abjiciendas, et omnes imperfectae sententiae angustias religiosa discendi exspectatione laxandas.
PL 10, 37C読者には信仰が必要である。――そして諸君、信仰の熱と、世界にも世界の賢者たちにも知られていない真理への熱意が、読むように呼び寄せた諸君は、地上の精神の弱く力なき意見は捨てられねばならないこと、また未熟な思いのあらゆる狭さは、学ぶことへの敬虔な期待によって広げられねばならないことを、思い出さねばならない。
Novis enim regenerati ingenii sensibus opus est, ut unumquemque conscientia sua secundum coelestis originis munus illuminet.
PL 10, 38A新たにされて再生した才の理解が必要だからである。それは、各人を、天上の起源の賜物にしたがって、その良心によって照らすためである。
Standum itaque per fidem ante est, ut sanctus Jeremias admonet (XXIII, 22), in substantia Dei: ut de substantia Dei auditurus, sensum suum ad ea quae Dei substantiae sint digna moderetur; moderetur autem non aliquo modo intelligendi, sed infinitate.
PL 10, 38Aしたがって、聖なるエレミヤが戒めるとおり(エレミヤ23:22)、信仰によって神の実体のうちにまず立たねばならない。神の実体について聞こうとする者は、自分の理解を、神の実体にふさわしいものに合わせて調整せねばならず、しかもそれは、理解の何らかの様式によってではなく、無限によって調整せねばならない。
Quin etiam conscius sibi divinae se naturae participem, ut beatus apostolus Petrus in epistola sua altera ait (cap. II, 14) , effectum fuisse, Dei naturam non naturae suae legibus metiatur, sed divinas professiones secundum magnificentiam divinae de se protestationis expendat.
PL 10, 38Aそれどころか、幸いなる使徒ペトロが第二の手紙で言うとおり(二ペトロ2:14)、自分が神の本性にあずかる者とされたと自覚して、神の本性を自分の本性の法則によって測ることなく、神の言明を、神が自分について宣言した壮大さにしたがって吟味するがよい。
Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam exspectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum.
PL 10, 38B最善の読者とは、語られたことの理解を、語られたことから待ち望み、押しつけず、持ち帰り、持ち込まず、読む前に理解すべきだと決めつけていたことが語られたことに含まれていると見せかけることを強いない者だからである。
Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque ejus pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cognitus non est.
PL 10, 38Bそれゆえ神のことがらについて語るときには、神自身についての認識は神に譲り、その言葉には敬虔な尊崇をもって仕えよう。自分自身によらなければ知られない者は、自分にとって適切な証人だからである。
Liber I, Caput XIX
第I巻 第XIX章PL 10, 38BComparatio ad divina nulla est perfecta. --Si qua vero nos de natura Dei et nativitate tractantes, comparationum exempla afferemus, nemo ea existimet absolutae in se rationis perfectionem continere.
PL 10, 38B神的なものに対する比較は、どれも完全ではない。――もし我々が、神の本性と誕生を論じるなかで、比較の例を持ち出すことがあっても、だれもそれが、それ自体に絶対的な理の完全さを含んでいると考えてはならない。
Comparatio enim terrenorum ad Deum nulla est: sed infirmitas nostrae intelligentiae cogit species quasdam ex inferioribus, tamquam superiorum indices quaerere; ut rerum familiarium consuetudine admonente, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur (Haec memorantur lib. IV, n. 2) .
PL 10, 38B地上のものと神との比較は存在しない。ただ、我々の理解の弱さが、より上のものの指標として、より低いものから何らかの姿を求めさせるのである。それは、なじみの事柄の習慣に教えられ、我々の理解の自覚から、慣れぬ理解の思いへと導かれるためである(これは第4巻第2節で言及される)。
Omnis igitur comparatio homini potius utilis habeatur, quam Deo apta, quia intelligentiam magis significet, quam expleat: neque naturis carnis et spiritus, et invisibilium ac tractabilium coaequandis praesumpta reputetur, protestans et infirmitati se humanae intelligentiae necessariam, et ab invidia esse liberam non satisfacientis exempli.
PL 10, 38Cそれゆえ、あらゆる比較は、神にふさわしいというより、人にとって有益なものと見なされるべきである。それは理解を完成させるより示すのだから。そして、肉と霊、見えないものと触れうるものの本性を等しくするために先取りされたものと考えられてはならない。比較は、人間の理解の弱さにとって必要であること、また十分な例でないという非難から自由であることを、みずから宣言している。
Pergimus itaque de Deo locuturi Dei verbis, sensum tamen nostrum rerum nostrarum specie imbuentes.
PL 10, 38Cこうして我々は、神について語ろうとして、神の言葉によって進むが、我々の理解を、我々の事物の姿によって染めながら進む。
Liber I, Caput XX
第I巻 第XX章PL 10, 39AOrdo totius operis. --Ac primum ita totius operis modum temperavimus, ut aptissimus legentium profectibus connexorum sibi libellorum ordo succederet.
PL 10, 39A作品全体の順序。――そしてまず、作品全体の構成を、互いにつながった諸巻の順序が読者の進歩に最もふさわしく続くように整えた。
Nihil enim incompositum indigestumque placuit afferre: ne operis inordinata congeries rusticum quemdam tumultum perturbata vociferatione praeberet.
PL 10, 39A秩序なく整理されていないものを持ち出すことは、望ましくないと考えたからである。作品の無秩序な寄せ集めが、乱れた叫びによって、粗野な騒ぎを見せることのないように。
Sed quia nullus per praerupta conscensus est, nisi substratis paulatim gradibus feratur gressus ad summa; nos quoque quaedam gradiendi initia ordinantes, arduum hoc intelligentiae iter clivo quasi molliore lenivimus non jam gradibus incisum, sed planitie subrepente devexum, ut prope sine scandentium sensu, euntium proficeret conscensus.
PL 10, 39A険しい所を登るとき、段が少しずつ下に置かれていなければ、歩みは頂へ運ばれない。我々もまた、歩き出すためのいくつかの入口を整えて、この理解の険しい道を、いわば穏やかな坂で和らげた。もはや段に刻まれず、忍び寄るような平地の下り坂として、登る者の感覚がほとんどないままに、進む者たちの登りが進むようにである。
Liber I, Caput XXI
第I巻 第XXI章PL 10, 39BQuid contineat liber secundus. --Post hunc enim primi hujus sermonis libellum, sequens ita sacramentum edocet divinae generationis, ut baptizandi in Patre et Filio et Spiritu sancto non ignorent nominum veritatem, neque vocabulis intelligentiam confundant, sed unumquodque ita sensu concipiant, ut est ac nuncupatur; agnituri absolutissime in iis quae dicta sunt, quod neque non ipsa veritas sit nominis, neque non nomen sit veritatis.
PL 10, 39B第二巻に含まれるもの。――この第一の論の巻のあと、続く巻は、神的な生成の秘義を教える。それは、父と子と聖なる霊において洗礼を受ける者たちが、名の真実を知らずにいることなく、言葉によって理解を混乱させることなく、それぞれを、あるがまま、呼ばれるがままに理解によって受け取るためである。語られたことにおいて、真実そのものが名の真実でないことはなく、名が真実の名でないこともないことを、最も完全に知るであろう。
Liber I, Caput XXII
第I巻 第XXII章PL 10, 39BLiber tertius. --Post hunc itaque lenem ac brevem demonstratae Trinitatis sermonem, tertius liber, etsi sensim, tamen jam proficienter incedit.
PL 10, 39B第三巻。――こうして、この穏やかで短い、示された三位一体の論のあと、第三巻は、少しずつではあるが、すでに実りをもって進む。
Nam id, quod ultra humani sensus intelligentiam Dominus de se professus est, quantis potest potentiae exemplis ad intelligentiae fidem coaptat, dicens: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 38) : ut quod ab homine per naturam hebetem non capitur, id fides jam rationabilis scientiae consequatur: quia neque non credendum de se Deo est, neque opinandum est, extra rationem fidei esse intelligentiam potestatis.
PL 10, 39Bなぜなら、主が自分について、人間の理解の及ぶところを超えて告白したことを、可能なかぎりの権能の例によって、理解の信仰へ適合させるからである。主は言う。「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」(ヨハネ10:38)。人が鈍い本性によっては捉えられないことを、信仰がすでに理にかなった知識として追うためである。神が自分について語ることを信じないわけにはいかず、権力の理解が信仰の理の外にあると思ってもならないからである。
Liber I, Caput XXIII
第I巻 第XXIII章PL 10, 39CLiber quartus. --Quartus deinde liber initium sui ex haereticorum doctrinis auspicatur, se ipsum vitiis, quibus fides Ecclesiae infamatur, expurgans: ipsam illam perfidiae expositionem a multis non olim editam proferens, et subdole eos, ac per id impiissime, unum Deum ex lege defendisse convincens, omnibus legis ac prophetarum testimoniis ita demonstratis, ut sine Deo Christo unum Deum confiteri irreligiositas sit; et confesso unigenito Deo Christo, non unum Deum praedicare perfidia sit.
PL 10, 39C第四巻。――次いで第四巻は、その始まりを異端者たちの教説から取り、教会の信仰が汚名を着せられる悪しきものから自分自身を清める。多くの者によって少し前に出された不誠実の説明そのものを提示し、彼らが律法から唯一の神を弁護したのは狡猾であり、したがって最も不敬虔であったことを立証し、律法と預言者たちのすべての証言を示して、神なるキリストを抜きに唯一の神を告白することは不敬であり、独り子なる神キリストが告白されるなら、唯一の神を宣べ伝えないのは不誠実であると示す。
Liber I, Caput XXIV
第I巻 第XXIV章PL 10, 40ALiber quintus. --Quintus vero tenuit eum responsionis ordinem, quem haeretici instituerant professionis.
PL 10, 40A第五巻。――第五巻は、異端者たちが告白において立てた順序どおりの、応答の順序を守った。
Namque cum unum Deum praedicare se secundum legem ementiti essent; unum quoque Deum verum ex eadem proferre se fefellerunt: ut per exceptionem Dei et unius et veri, nativitatem Domino Christo adimerent; quia ubi nativitas est, ibi et intelligentia sit veritatis.
PL 10, 40Aすなわち、律法に従って唯一の神を宣べ伝えると偽っていたのに、同じ律法から唯一の真の神を持ち出していると偽りもした。唯一かつ真の神を例外扱いすることによって、主キリストから誕生を奪うためである。誕生のあるところには、真実の理解もあるからである。
Nos autem iisdem gradibus, quibus idipsum negabatur, docentes, nec duos deos, nec solitarium verum Deum, sed Patrem verum Deum ita ex lege ac prophetis praedicavimus, ne aut unius Dei fidem corrumperemus, aut nativitatem denegaremus.
PL 10, 40Aだが我々は、それを否定するのに用いられたのと同じ段階を用いて教え、二つの神でも、孤独な真の神でもなく、父が真の神であることを、律法と預言者たちによって宣べ伝えた。唯一の神への信仰を損なわず、誕生を否認しないためである。
Sed quia, secundum illos, creato potiusquam nato nomen Dei Domino Jesu Christo deputaretur potius quam inesset; divinitatis veritas ita ex auctoritatibus propheticis demonstrata est, ut nos, Domino Jesu Christo Deo vero praedicato, intra intelligentiam unius Dei veri nativae in eo divinitatis veritas contineret.
PL 10, 40Bしかし、彼らによれば、主イエス・キリストには、生まれた者としてより造られた者として、神という名が内在するというより帰されるとされたので、神性の真実は、預言の権威によって、我々が主イエス・キリストを真の神として宣べ伝えつつ、唯一の真の神の理解の内にとどまるよう、示された。彼における生来の神性の真実が、我々をそこに保つのである。
Liber I, Caput XXV
第I巻 第XXV章PL 10, 40BLiber sextus. --Sextus vero jam liber omnem haereticae assertionis fraudulentiam pandit. Namque ut dictis suis fidem facerent, damnantes dicta et vitia haereticorum, Valentini scilicet et Sabellii et Manichaei et Hieracae, pias Ecclesiae praedicationes velamento professionis impiae furati sunt: ut correptis in melius verbis irreligiosorum, et ambigua significatione moderatis, sub impietatis damnatione doctrinam pietatis exstinguerent.
PL 10, 40B第六巻。――第六巻はすでに異端の主張のあらゆる欺瞞を暴く。彼らは、自分たちの言葉を信用させるため、異端者たち、すなわちウァレンティノス、サベリオス、マニ、ヒエラカスの言葉と悪を断罪して、教会の敬虔な宣べ伝えを、不敬虔な告白のおおいのもとに盗んだ。それは、不敬虔な者たちの言葉を改善のほうへ取り直し、あいまいな意味で和らげて、不敬虔への断罪のもとに、敬虔の教えを消し去るためである。
Sed nos singulorum dictis et professionibus demonstratis, sanctas Ecclesiae praedicationes absolvimus, neque quidquam cum damnatis haereticis commune eis esse permisimus, ut damnanda damnantes, sola venerabiliter sectanda sequeremur, filium Dei ( supple, esse) Dominum Jesum Christum, quod maxime ab iis negabatur, per haec docentes, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum Apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones clamant, dum Judaei negantes fatentur, dum ignorantes intelligunt gentes; ne jam ( id est, ut non) ambigendum permitteretur, quod ignorandum non relinquebatur.
PL 10, 40Cしかし我々は、それぞれの言葉と告白を示したうえで、教会の聖なる宣べ伝えを弁明し、断罪された異端者たちと共通するものを何ひとつそれに持たせなかった。それは、断罪されるべきものを断罪しつつ、ただ敬いをもって従うべきものにのみ従うためであり、主イエス・キリストが神の子であること(「である」を補え)、これは彼らに最も否定されたことだが、これらを通して教えるためである。すなわち、彼について父が証しし、彼が自分について公言し、使徒たちが宣べ伝え、敬虔な者たちが信じ、悪霊たちが叫び、ユダヤ人が否認しつつ認め、知らない諸民族が理解する、そのあいだに。知らずにおかれなかったことが、もはや(すなわち「〜ないように」)疑うことを許されないためである。
Liber I, Caput XXVI
第I巻 第XXVI章PL 10, 41ALiber septimus. Sabellius, Hebion et Arius sese vincendo Ecclesiae vincunt. --Septimus deinceps liber, secundum perfectae fidei gradum, susceptae disputationis sermonem temperavit.
PL 10, 41A第七巻。サベリオス、エビオン、アレイオスは、互いに打ち負かし合うことで教会のために勝つ。――第七巻は続いて、完全な信仰の段階に従って、引き受けた論争の論をととのえた。
Namque primum, per inviolabilis fidei sanam et incorruptam demonstrationem, inter Sabellium et Hebionem et hos non veri Dei praedicatores lite certavit, cur Sabellius subsistere ante saecula negaret, quem creatum alii confiterentur.
PL 10, 41Aすなわち、まず、不可侵の信仰の健全で朽ちざる証明によって、サベリオスとエビオン、および真の神を宣べ伝えないこれらの者たちのあいだの争いにおいて、なぜサベリオスは、他の者たちが被造物と告白する者が、世々に先立って存立していたことを否定するのか、を争わせた〔lite certavit の取り方は定かでない〕。
Ignorabat enim Sabellius subsistentem Filium dum Deum verum operatum in corpore esse non ambigit. Hi autem negabant nativitatem, et affirmabant creaturam, dum opera ejus Dei veri esse opera non intelligunt. Lis eorum, fides nostra est.
PL 10, 41Aサベリオスは、真の神が体において働いたことは疑わないが、存立する子を知らなかったからである。他方、この者たちは、誕生を否定して被造物を主張し、その業が真の神の業であることを理解しない。彼らの争いが、我々の信仰である。
Nam dum filium negat (ideoque errat), in eo vincit Sabellius, quod Deus verus (ut recte probat) operatus est: et Ecclesia eos, qui verum in Christo Deum negaverint, vincit.
PL 10, 41Bというのも、サベリオスは子を否定する(それゆえ誤る)が、真の神が働いた(正しく証明するとおり)という点で勝つ。そして教会は、キリストにおいて真の神を否認した者たちに勝つ。
At vero cum subsistentem Christum ante saecula hi adversus eum demonstrant semper operatum, de condemnato secum Sabellio nobis triumphant, Deum quidem verum sciente, sed Dei filium nesciente.
PL 10, 41Bしかしこの者たちが、キリストが世々に先立って存立し、常に働いたと彼に反対して示すとき、彼らとともに断罪されたサベリオスについて、我々のために勝ち誇る。サベリオスは真の神を知りながら、神の子を知らなかったからである。
Hebion autem ab utroque ita vincitur, ut hic (Arius) ante saecula subsistentem, hic (Sabellius) verum Deum convincat operatum.
PL 10, 41Bエビオンは両者に打ち負かされる。この者(アレイオス)は、世々に先立って存立していたことを、この者(サベリオス)は、真の神が働いたことを立証するからである。
Omnesque se invicem vincendo vincuntur: quia Ecclesia et contra Sabellium, et contra creaturae praedicatores, et contra Hebionem, Deum verum ex Deo vero Dominum Jesum Christum, et ante saecula natum, et postea hominem genitum esse testatur.
PL 10, 41Bそしてすべての者は、互いを打ち負かすことによって打ち負かされる。教会は、サベリオスに対しても、被造物を宣べ伝える者たちに対しても、エビオンに対しても、主イエス・キリストが、真の神から出た真の神であり、世々に先立って生まれ、のちに人として生まれたと証言するからである。
Liber I, Caput XXVII
第I巻 第XXVII章PL 10, 41CArgumentum septimi libri. --Nemini autem dubium est, congruum id maxime pietati doctrinae fuisse, ut quia ex lege et prophetis primum Dei filium, post etiam Deum verum cum sacramento unitatis praedicassemus; rursum legem ac prophetas per Evangelia firmantes, primum ex his Dei filium, post etiam Deum verum doceremus.
PL 10, 41C第七巻の論旨。――だれにも疑いはないが、次のことは教えの敬虔に最もかなっていた。すなわち、我々が律法と預言者たちから、まず神の子を、のちに真の神をも一体性の秘義とともに宣べ伝えたので、こんどは律法と預言者たちを福音書によって確証しつつ、それらからまず神の子を、のちに真の神をも教えることである。
Competentissimum itaque fuit, post nomen filii, veritatem ejus ostendere: quamquam, secundum communem sensum, veritatis absolutionem nuncupatio filii obtineret.
PL 10, 41Cそれゆえ、子という名のあとに、その真実を示すのが最もふさわしかった。もっとも、共通の理解に従えば、子という名称は真実の完全さを得ているのだが。
Sed ne quid, adversantibus unigeniti Dei veritati, occasionis ad fallendum et illudendum relinqueretur; ipsam illam ( seu, qua proprius Dei filius creditur) proprietatis fidem per divinitatis veritatem adstruximus: Deum esse eum, qui Dei filius non negaretur, his modis docentes, nomine, nativitate, natura, potestate, professione; ne (ut non) aliud esset quam nuncuparetur, neque nuncupatio non nativitatis esset, neque nativitas naturam amisisset, neque natura non retinuisset potestatem, neque potestas non etiam conscia sibi veritatis professione notesceret.
PL 10, 41Cしかし、独り子なる神の真実に反対する者たちに、欺き、嘲る機会が何も残されないように、我々は、あの固有性の信仰(あるいは「それによって神の固有の子と信じられるところの」)を、神性の真実によって築いた。神の子であることが否定されない者は神であると、次の様式で教えたのである。名、誕生、本性、権力、告白によって。それは、彼が呼ばれるものと別のものでないように(すなわち「〜ないように」)、その呼称が誕生の呼称でないことのないように、誕生が本性を失っていないように、本性が権力を保持しないのでないように、権力が、自分を自覚して、真実の告白によっても知られないことのないためである。
Causas ergo omnes singulorum generum ita ex Evangeliis excerptas subjecimus, ut nec professio tacuerit potestatem, nec potestas non exseruerit naturam, nec natura non suae nativitatis sit, nec nativitas non sui nominis: ut per id non relinqueretur impietatis calumnia, cum Dei veri ex Deo vero divinitatem, secundum et nomen et nativitatem et naturam et potestatem, ipsa quoque Dominus Jesus Christus nativae veritatis suae protestatione docuisset.
PL 10, 42Aこうして我々は、福音書から取り出した、それぞれの類のあらゆる論拠を、告白が権力を黙っていることも、権力が本性を示さないことも、本性が自分の誕生のものでないことも、誕生が自分の名のものでないこともないように、下に置いた。それによって、不敬虔の中傷が残されないためであり、真の神から出た真の神の神性を、名と誕生と本性と権力のいずれにおいても、主イエス・キリスト自身が、生まれによる自分の真実の宣言によって教えたからである。
Liber I, Caput XXVIII
第I巻 第XXVIII章PL 10, 42BOctavus liber. --Octavus jam vero liber, duobus superioribus libris de Dei filio et Deo vero multum ad credentium fidem proficientibus, totus in unius Dei demonstratione detentus est; non auferens filio Dei nativitatem, sed neque per eam duum deorum divinitatem introducens.
PL 10, 42B第八巻。――第八巻はすでに、神の子と真の神について、信じる者たちの信仰に大いに資する二つの前の巻に続いて、全体が唯一の神の論証に専心した。神の子から誕生を取り去るのでなく、それによって二つの神の神性を導入するのでもない。
Ac primum quibus modis haeretici veritatem Dei patris et Dei filii, quia negare non possent, tamen eludere niterentur, edocuit; dissolvens ineptas eorum et ridiculas occasiones, quibus per id quod dictum est: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32) ; et rursum: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8) ; et iterum: Non pro his autem tantum rogo, sed et pro iis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21) : voluntatis potius et unanimitatis quam divinitatis asserunt veritatem.
PL 10, 42Bそしてまず、異端者たちが、父なる神と子なる神の真実を否定しえないので、それでもかわそうと努める様式を教えた。彼らの愚かで滑稽な口実を解きほぐしたのである。彼らはそれらによって、「信じる者たちの群れは、魂も心も一つであった」(使徒言行録4:32)、またさらに、「植える者と水を注ぐ者とは一つである」(一コリント3:8)、さらにまた、「私が願うのは、この者たちのためだけではなく、彼らの言葉によって私を信じる者たちのためでもある。すべての者が一つとなるように。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにあるように、彼らも我々のうちにあるように」(ヨハネ17:20、21)という言葉から、神性の真実ではなく、むしろ意志と一致を主張する。
Sed nos haec ipsa suis virtutibus pertractantes ( hoc est, secundum vim verborum), fidem in se divinae nativitatis continere ostendimus: et omnes dictorum dominicorum professiones revolventes, totum atque perfectum, ex apostolicis praeconiis ac sancti Spiritus (Vocis sancti Spiritus, quae hic vis sit, videsis lib. VIII, n. 23) proprietatibus, et paternae et unigenitae majestatis sacramentum docuimus: cum et in Patre Filius intellectus, et Pater in Filio cognitus, unigeniti Dei nativitatem, et perfecti in eo Dei ostenderent veritatem.
PL 10, 42Cしかし我々は、これらそのものを、それぞれの力によって(すなわち「言葉の力に従って」)論じ尽くし、それが神的誕生の信仰を自分のうちに含むことを示した。そして主の言葉のあらゆる告白を繰り返し検討して、使徒たちの宣べ伝えと聖なる霊の固有のもの(ここで「聖なる霊」という語がどういう意味かは、第8巻第23節を見よ)から、全体にして完全な、父の威光と独り子の威光の秘義を教えた。子が父のうちに理解され、父が子のうちに認識されるとき、それらは独り子なる神の誕生と、その者における完全な神の真実を示したからである。
Liber I, Caput XXIX
第I巻 第XXIX章PL 10, 42DLiber nonus. Argumenta contra Christi divinitatem. --Parum est autem, in rebus ad salutem maxime necessariis, sola ea ad satisfactionem fidei afferre, quae propria sunt: quia plerumque blandientes sensum fallant dictorum nostrorum inexploratae assertiones, nisi etiam propositionum adversarum demonstratae inanitates, fidem nostram in eo ipso, quod ipsae ridiculae esse arguantur, affirment.
PL 10, 42D第九巻。キリストの神性に反対する論拠。――救いに最も必要な事柄において、固有のことがらだけを持ち出して信仰を満足させるのでは足りない。我々の言葉の吟味されない主張は、しばしば、耳あたりよく理解を欺くからである。反対の命題の空しさが示され、その空しさそのものが滑稽であると論証されることによって、我々の信仰がまさにその点で確かめられるのでなければならない。
Nonus itaque liber totus in repellendis iis, quae ad infirmandam unigeniti Dei nativitatem ab impiis usurpantur, intentus est: qui dispensationis occulti a saeculis mysterii immemores, evangelica fide Deum atque hominem praedicari non recordentur.
PL 10, 43Aそれゆえ第九巻は、全体が、不敬な者たちが独り子なる神の誕生を弱めるために用いる論を退けることに向けられている。彼らは、世々から隠されていた奥義の経綸を忘れ、福音の信仰によって神であり人であることが宣べ伝えられているのを思い出さない。
Namque cum Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et similem Deo esse et aequalem ut Deum filium Deo patri, natum ex Deo, et secundum nativitatis proprietatem in veritate Spiritus ( hoc est, divinitatis) subsistere negant; his niti dictorum dominicorum professionibus solent: Quid me dicis bonum?
PL 10, 43Aすなわち、我々の主イエス・キリストが神であること、神の子として父なる神に似ており等しいこと、神から生まれたこと、誕生の固有性に従って霊の(すなわち「神性の」)真実において存立していることを彼らが否定するとき、彼らは主の言葉の次の告白に拠ろうとするのが常である。「なぜ私を善いと言うのか。」
Nemo est bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) ; ut cum dici se bonum coarguat, et non nisi bonum Deum unum esse testetur; et extra bonitatem Dei sit, qui bonus est, et in Dei non sit veritate, qui unus est.
PL 10, 43A「神ただ一人のほか、だれも善い者はいない」(ルカ18:19)。彼が自分が善いと呼ばれることを咎め、善い神は唯一だけだと証言するなら、彼は、善い者である神の善の外にあり、唯一である神の真実のうちにない、ということになる〔と彼らは言う〕。
Quibus dictis etiam haec ad impietatis suae argumenta connectunt: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) : ut solum verum Deum confessus Patrem, nec verus ipse, nec Deus sit; quia solius Dei veri exceptio, significatae proprietatis non excedat auctorem.
PL 10, 43Bこれらの言葉に、彼らは次のことも、自分たちの不敬虔の論拠として結びつける。「永遠の命とは、汝を唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。父を唯一の真の神と告白した者自身は、真でも神でもないことになる。「唯一の真の神」という限定は、示された固有性の持ち主〔父〕を超えて及ばないからである〔と彼らは言う〕。
Non ambigue autem hoc ab eo dictum esse intelligendum, quia idem dixerit: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) : ut cum nihil nisi de exemplo operis possit operari, naturae in eo intelligatur infirmitas; quia nequaquam sit omnipotentiae comparandum, quod alienae operationis subjectum est necessitati; et ratio intelligentiae hoc suadeat, in omnibus a se posse et non posse, differre.
PL 10, 43B〔彼らは主張する。〕これが彼によって曖昧でなく言われたと理解すべきである、同じ者が次のようにも言ったのだから、と。「子は、父が行うのを見たことのほか、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。手本に基づく働きでなければ何も働けないなら、その者のうちに本性の弱さが理解される。他者の働きの必然に従属するものは、全能とは比較されえないからであり、理解の理も、すべてにおいて自分から可能であることと不可能であることは異なると説くからである。
Differre autem eo usque, ut de patre Deo haec ita professus sit: Pater major me est (Joan. XIV, 28) et cesset in professione absoluta adversandi calumnia; quia impiae vesaniae sit honorem ac naturam Dei tribuere abnuenti.
PL 10, 43Cさらに、その違いは、父なる神について次のように告白したほどにまで及ぶ。「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)。無条件の告白によって、反対する中傷は止む。神の名誉と本性を、それを拒む者に与えるのは、不敬虔な狂気だからである。
Omni autem modo in tantum eum a proprietate veri Dei abesse, ut etiam testatus haec fuerit: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marci XIII, 32): ut cum Filius nesciat quod Pater solus sciat, longe alienus sit nesciens a sciente; quia natura ignorationi obnoxia, non sit ejus virtutis et potestatis, quae a dominatu ignorationis excepta sit.
PL 10, 43Cあらゆる仕方において、彼は真の神の固有性から遠く隔たっており、次のように証言したほどである。「その日、その時刻については、だれも知らない。天の天使たちも、子も知らず、ただ父だけが知る」(マルコ13:32)。子は、父だけが知ることを知らないのなら、知らない者は知る者からはるかに他のものである。無知に服する本性は、無知の支配から除かれたような力と権力のものではないからである。
Liber I, Caput XXX
第I巻 第XXX章PL 10, 44AArgumentis respondetur. --Haec itaque, corrupto depravatoque sensu, impiissime ita intellecta esse monstrantes, omnes dictorum causas ex his ipsis vel interrogationum vel temporum vel dispensationum generibus attulimus, causis potius verba subdentes, non causas verbis deputantes: ut cum a se dissideat, Pater major me est (Joan. XIV, 28) ; et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; neque idem sit, Nemo bonus est, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19); et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; vel certe tanta a se diversitate contraria sint: Pater, omnia tua mea sunt, et mea tua (Joan. XVII, 10) ; et, Ut cognoscant te solum verum Deum (Ibidem, 3); vel illud, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) ; et, De die autem et hora nemo scit, neque angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 31) .
PL 10, 44A論拠への答え。――こうして我々は、これらが、損なわれ歪められた理解によって最も不敬虔に解されたのだと示しつつ、語られたことのあらゆる根拠を、それらそのものの、問い、時、経綸の種類から持ち出し、言葉を根拠の下に置き、根拠を言葉に帰するのではなかった。それは、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)とが互いに食い違い、「神ただ一人のほか、だれも善くない」(ルカ18:19)と「私を見た者は父をも見た」(ヨハネ14:9)とが同じでなく、あるいは、「父よ、私のものはすべて汝のもの、汝のものは私のもの」(ヨハネ17:10)と「汝を唯一の真の神と知るために」(ヨハネ17:3)が、あるいはまた「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)と、「その日と時刻についてはだれも知らない。天の天使たちも、子も知らず、ただ父だけが知る」(マルコ13:31)とが、互いにこれほど異なって相反するとしても、
Intelligantur in singulis et dispensationum praedicationes, et consciae potestatis naturalis professiones: et cum idem sit dicti auctor utriusque, demonstratis tamen virtutibus generum singulorum (naturarum singularum quae sunt in Christo), non pertineat ad contumeliam verae divinitatis, quod ad sacramentum fidei evangelicae sub dispensatione et causae et temporis et nativitatis et nominis praedicatur.
PL 10, 44Bそれぞれのうちに、経綸の宣言と、自覚された本性的権力の告白とが理解されるようにするためである。その両方を語った者は同一であるが、それぞれの類(キリストにおける個々の本性)の力が示された以上、福音の信仰の秘義のために、経綸、根拠、時、誕生、名のもとで宣べ伝えられることが、真の神性への侮辱に及ばないように。
Liber I, Caput XXXI
第I巻 第XXXI章PL 10, 44CLiber decimus. Quaedam Scripturae verba haereticis specie tenus faventia. --Decimi vero libri eadem est ratio, quae fidei.
PL 10, 44C第十巻。聖書のある言葉は、見かけだけ異端者たちに味方する。――第十巻の理は、信仰のそれと同じである。
Nam quia ex passionis genere et professione quaedam per stultae intelligentiae sensum ad contumeliam divinae in Domino Jesu Christo naturae virtutisque rapuerunt; ea ipsa demonstranda fuerunt, et ab his impiissime intellecta esse, et a Domino ad protestationem verae et perfectae in se majestatis esse memorata.
PL 10, 44Cすなわち、受難という類と告白に属するある種のことがらを、彼らは愚かな理解によって、主イエス・キリストにおける神的な本性と力への侮辱へと引きずったので、それらそのものが、彼らによって最も不敬虔に解されたこと、また主によって、自分のうちの真にして完全な威光の宣言のために語られたことを示さねばならなかった。
Namque his sibi dictis, ut religiose impii sint, blandiuntur: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) ; ut longe a beatitudine atque incorruptione Dei sit, in cujus animam dominans metus tristitiae imminentis inciderit: qui etiam usque ad hanc precem consternatus fuerit passionis necessitate: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibidem, 39): et sine dubio timere videretur perpeti, quod ne pateretur oraverit; quia patiendi trepidatio causam attulerit deprecandi: in tantum vero infirmitatem ejus obtinuerit vis doloris, ut in ipso crucis tempore diceret: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ? qui etiam usque ad querelam desolationis suae, passionis acerbitate commotus, auxilii inops paterni, spiritum in hac voce emiserit cum dixit: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46) ; et exhalandi spiritus trepidatione turbatus tuendum hunc Deo patri commendaverit; quia commendationis necessitatem desperatio securitatis exegerit.
PL 10, 44Cなぜなら、彼らは、次の言葉によって、敬虔を装って不敬虔であることに満足しているからである。「私の魂は死ぬばかりに悲しい」(マタイ26:38)。悲しみが迫るなか、支配的な恐れが魂に降りかかった者は、神の幸いと不滅性から遠い。その者は、受難の必然によって、次の祈りに至るまでうろたえた。「父よ、できることなら、この杯を私から過ぎ去らせよ」(マタイ26:39)。疑いなく彼は、耐えないようにと祈ったことを耐えることを恐れているように見え、耐えることへのおののきが、退けを求める理由をもたらした。苦痛の力は彼の弱さをそれほどまでに占め、十字架の時にまさにこう言うほどであった。「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。見捨てられたことの嘆きに至るまで、受難の苦さに動揺し、父の助けを欠いて、彼はこの声で息を引き取った。「父よ、私の霊を汝の手にゆだねる」(ルカ23:46)。息を吐き出すことのおののきに乱され、この霊を守ってもらうために父なる神にゆだねたのであり、ゆだねる必要は、安全への絶望が求めたのである〔と彼らは考える〕。
Liber I, Caput XXXII
第I巻 第XXXII章PL 10, 45BAlia iis opponuntur. --Sed stultissimi atque impiissimi homines, non intelligentes nihil contrarium in rebus iisdem ab eodem dictum fuisse, verbis tantum inhaerentes, causas ipsas dictorum reliquerunt.
PL 10, 45Bこれらに対する別の反論。――しかし、最も愚かで最も不敬虔な人々は、同じ事柄について同じ者が何ら反対のことを語ったのではないことを理解せず、ただ言葉にのみこだわって、語られたことの根拠そのものを見捨てた。
Nam cum longe multumque diversum sit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) ; et, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis (Ibidem, 64); neque idipsum sit, Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibidem, 39); et illud, Calicem quem dedit mihi Pater meus, non bibam eum (Joan. XVIII, 11) ? longeque diversum sit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matt. XXVII, 46) ? ab eo: Amen dico tibi, hodie meum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) : multum quoque dissentiat: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Ibid. 46) ; et illud, Pater, remitte illis, quia quod faciunt nesciunt (Ibidem, 34): ad impietatem reciderunt divinorum dictorum incapaces.
PL 10, 45Bというのも、「私の魂は死ぬばかりに悲しい」(マタイ26:38)と、「今から後、人の子が力の右に座っているのを、汝らは見る」(マタイ26:64)とは、遠く大いに異なり、「父よ、できることなら、この杯を私から過ぎ去らせよ」(マタイ26:39)と、「父が私に与えた杯を、私は飲まないのか」(ヨハネ18:11)とは同じではなく、「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)と、「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに〔底本は meum。mecum と読む〕楽園にいる」(ルカ23:43)とは遠く異なり、「父よ、私の霊を汝の手にゆだねる」(ルカ23:46)と、「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているか知らないからである」(ルカ23:34)とは大いに食い違うのに、神的な言葉を理解しえない者たちは、不敬虔に逆戻りしたからである。
Et cum non conveniat trepidationi et libertati, festinationi et excusationi, querelae et adhortationi, diffidentiae et intercessioni, divinae professionis naturaeque immemores, ad argumentum impietatis suae, dispensationis gesta et dicta tenuerunt.
PL 10, 45Cまた、おののきと自由、急ぎと弁明、嘆きと勧め、不信と執り成しは調和しないのに、彼らは神的な告白と本性を忘れて、自分たちの不敬虔の論拠のために、経綸における行いと言葉をつかんだ。
Itaque nos demonstratis omnibus, quae in sacramento et animae et corporis Domini Jesu Christi sunt,nihil inexploratum, nihil tacitum dereliquimus: sed dictorum omnium pacificam intelligentiam singulis quibusque causarum generibus coaptantes, nec trepidare fiduciam, nec evitare voluntatem, nec conqueri securitatem, nec commendationem sui orantem, aliis veniam desiderasse monstravimus: fidem dictorum universorum absoluta evangelici mysterii praedicatione firmantes.
PL 10, 45Cそれゆえ我々は、主イエス・キリストの魂と体の秘義に属するすべてのことを示したうえで、吟味されないままのもの、黙されたままのものを何ひとつ残さなかった。語られたすべてのことの平和的な理解を、それぞれの根拠の類に適合させつつ、確信はおののかず、意志は避けず、安全は嘆かず、他の者たちのために赦しを願った者が、自分をゆだねることを祈るときに〔不信に陥っていたの〕でもないことを示した〔この句は省略的で、本文の乱れの可能性がある。32.3 の対に合わせて補って読んだ〕。語られたすべてのことへの信仰を、福音の奥義の完全な宣べ伝えによって固めながら。
Liber I, Caput XXXIII
第I巻 第XXXIII章PL 10, 46ALiber XI alia haereticorum argumenta refellit. --Igitur quia desperatissimos homines ne ipsa quidem resurrectionis gloria intra religionis intelligentiam edoctos cohibuit, sed aut per dignationis professionem, impietatis suae arma sumpserunt, aut sacramenti revelationem ad Dei contumeliam transtulerunt: ut per id quod dictum est, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) , dum communis nobis atque ipsi et Pater pater est, et Deus Deus est, extra exceptionem veri Dei sit in professione communi, eumque sicuti nos et creationis necessitas creatori Deo subdat, et adoptio assumat in filium; jam vero nulla in eo divinae naturae proprietas existimanda sit, secundum Apostoli dictum, Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, praeter eum qui subjecit ei omnia; cum enim fuerint subjecta ei omnia, tunc et ipse subjicietur ei qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 27, 28) .
PL 10, 46A第11巻は、異端者たちのほかの論拠を論駁する。――そして、最も絶望的な人々を、復活の栄光そのものさえ、宗教の理解の内に教え込んで押しとどめなかったので、彼らは、へりくだりの告白によって自分たちの不敬虔の武器を取るか、秘義の啓示を神への侮辱へと転用した。すなわち、「私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)と語られたことによって、我々と彼自身に共通に、父が父であり、神が神であるなら、彼は共通の告白において、真の神の例外の外にあり、我々と同じく被造の必然が創造者なる神に服させ、養子縁組が子として受け入れる、というのである。それならばもはや、彼のうちに神的本性の固有性は何も考えられない。使徒の言葉に従って。「『すべては服従させられた』と言われるとき、すべてを彼に服従させた者は除かれている。すべてが彼に服従させられたときには、子自身も、すべてを彼に服従させた者に服従する。それは、神がすべてのものにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:27、28)。
Quia subjectio et infirmitatem subjecti protestetur, et dominantis significet potestatem: in his quoque cum summa religionis demonstratione tractandis liber undecimus occupatur, etiam ex his ipsis dictis apostolicis demonstrans, non modo non ad divinitatis infirmitatem subjectionem proficere, sed per eam ipsam ( supple, subjectionem) veritatem Dei, quia ex Deo sit natus, ostendi: et per id, quod sibi ac nobis et Pater pater est et Deus Deus est, nobis multum acquiri, et ei nihil detrahi; cum scilicet homo natus, et universis carnis nostrae passionibus functus, ad Deum et Patrem nostrum, ut homo noster in Deum glorificandus adscenderet.
PL 10, 46B服従は、服従する者の弱さを表明し、支配する者の権力を示すからである。第11巻は、これらをも最高の宗教的論証をもって扱うことに専念し、まさにこの使徒の言葉からも、服従が神性の弱さには少しも及ばず、むしろまさにそれ(「服従」を補え)によって、神の真実、すなわち神から生まれたことが示されると論証する。また、父が自分と我々に共通の父であり、神が神であるということによって、我々に多くが得られ、彼からは何も奪われないと論証する。すなわち、人として生まれ、我々の肉のあらゆる受苦を経た者が、我々の人である彼が神へと栄光を受けるべく、我々の神また父のもとへ上ったからである。
Liber I, Caput XXXIV
第I巻 第XXXIV章PL 10, 47ALiber XII Arianam haeresim apertius expugnat. Filium Dei ita natum esse ut semper fuerit. --Quod autem in omni genere doctrinarum observari semper meminimus, ut si qui diu tenui primum exercitatione longoque usu humilioris studii fuerint eruditi, tum jam ad rerum ipsarum, quibus imbuti sunt, experimenta mittantur; ut cum jam bene luserint bella militaturi, in militiam protrahantur; aut cum forenses lites scholaris materiae tentaverint, tunc mittantur ad tribunalium pugnas; aut cum in stagnis domesticis navim nauta intrepidus instruxerit, tunc magni et peregrini maris committatur procellis: id ipsum nos in hac maxima et gravissima totius fidei intelligentia facere curavimus.
PL 10, 47A第12巻はアレイオス派の異端をより公然と攻略する。神の子は、常に存在していたように生まれたのである。――あらゆる種類の教えにおいて、常に守られていると我々が記憶することがある。すなわち、長く、まず細やかな鍛錬と、より低い学びの長い実習によって教えられた者は、その後で、自分が教え込まれた事柄そのものの経験へと送り出される、ということである。たとえば、軍務に就こうとする者が、十分に模擬戦を戦ったのち、軍務へ引き出される。あるいは、法廷の訴訟を学校の題材で試みたのち、法廷の戦いへ送り出される。あるいは、家の池で水夫が恐れることなく船を整えたのち、大きく異郷の海の嵐にゆだねられる。これと同じことを、我々は、この最大で最も重大な信仰全体の理解において行うよう努めた。
Namque cum antea a levibus initiis de nativitate, de nomine, de divinitate, de veritate fidem teneram imbuissemus, ac leni profectu etiam usque ad evellendas omnes haereticorum occasiones, legentium studia extulissemus; tum eos jam ad ipsam palaestram gloriosi certaminis magnique produximus: ut in quantum ad aeternae nativitatis complectendam intelligentiam humana mens communis sensus opinione deficitur, in tantum studiis divinis ad sentienda ea, quae ultra naturae nostrae opinionem sunt, niterentur; quaestionem hanc maxime dissolventes, quae saecularis sapientiae hebetudine invalescens, de Domino Jesu ratione se putet dicere: Erat quando non erat, et, Non fuit ante quam nasceretur, et, De non exstantibus factus est: ut quia nativitas eam videatur afferre causam, ut esset qui non erat, et cum non exsisteret nasceretur; per id quoque unigenitum Deum sensui temporum subdant: (quasi vero non fuisse eum aliquando, fides ipsa et ratio nativitatis ostendat) atque ideo ex eo quod non fuit, natum esse dicant, quia nativitas praestet esse quod non fuit.
PL 10, 47Aすなわち、これより前に、穏やかな入口から、誕生について、名について、神性について、真実について、柔らかな信仰を教え込み、穏やかな進歩によって異端者たちのあらゆる口実を根こそぎにするところまで、読む者たちの熱意を引き上げたうえで、そこで彼らを、栄光ある大いなる闘いの闘技場そのものへ導き出した。人間の心が、共通の理解の意見によって、永遠の誕生を包み込む理解に欠けるほどに、その分だけ、我々の本性の意見を超えることを感じ取るために、神的な熱意に努めるようにと、である。我々はとりわけ、次の問いを解きほぐす。この問いは、世俗の知恵の鈍さによって強まり、主イエスについて、理によって次のように言うと思い込む。「彼がいなかった時があった」、「生まれる前にはいなかった」、「存在しないものから作られた」と。誕生は、存在しなかったものが存在し、存在しないときに生まれる、という理由をもたらすと見えるのだから、そのことによっても、独り子なる神を時間の理解に服させるのである(あたかも、彼がかつていなかったことを、信仰そのものと誕生の理が示すかのように)。したがって彼らは、存在しなかったものから生まれたのだと言う。誕生が、存在しなかったものが存在することを与えるからである。
Sed nos apostolicis atque evangelicis testimoniis semper Patrem, semper Filium praedicantes, non post aliqua Deum omnium, sed ante omnia esse docebimus: neque incidere in eum irreligiosae hujus intelligentiae temeritatem, ut de non exstantibus nasceretur, et non fuerit ante quam natus sit; sed ita semper fuisse, ut et natum praedicemus; ita vero natum esse, ut semper fuisse manifestemus: sitque in eo non innascibilitatis exceptio, sed nativitatis aeternitas; quia et nativitas auctorem habeat, neque careat aeternitate divinitas.
PL 10, 47Cしかし我々は、使徒と福音書の証言によって、父は常に、子は常に存在すると宣べ伝え、神が何かのあとですべてのものの神となったのではなく、すべてのものに先立って存在するのだと教えるであろう。存在しないものから生まれ、生まれる前には存在しなかったという、この不敬な理解の無謀が彼に及ぶことはなく、むしろ、常に存在していたということと生まれたということとを我々は宣べ伝え、生まれたということと常に存在していたということとを明らかにする。彼のうちには、生まれざることという例外ではなく、誕生の永遠がある。誕生には源があり、神性は永遠を欠かないからである。
Liber I, Caput XXXV
第I巻 第XXXV章PL 10, 47DExponuntur verba: Dominus creavit me, etc. -- Et quia dicti prophetici inscii, et coelestis doctrinae imperiti sunt; corrupto sensu ac proprietate sententiae creatum esse per id Deum potius quam natum affirmare nituntur, quia dictum est, Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22) ; ut sit ex communi creationum natura, licet sit praestantior in genere creationis; neque in eo sit gloria divinae nativitatis, sed virtus potentis creaturae.
PL 10, 47D「主は私を造った」等の言葉の解説。――そして、彼らは預言の言葉を知らず、天の教えに未熟であるから、理解と文の固有性を損なって、そのことによって神は生まれたというより造られたと主張しようと努める。「主は、自分の道の初めに、自分の業のために私を造った」(箴言8:22)と言われているからである。それゆえ、彼は諸被造物に共通の本性のものであり、たとえ創造の類において優れていても、彼のうちには神的誕生の栄光ではなく、権能ある被造物の力があることになる、というのである。
Verum nos nihil novum, nihil extrinsecus praesumptum afferentes, ipso illo Sapientiae testimonio veritatem dicti rationemque praestabimus, neque ad nativitatis divinae et aeternae intelligentiam trahi posse, quod in initium viarum Dei et in opera sit creatus, quia non idem sit in haec creatum esse, et ante omnia natum esse: cum ubi nativitatis significatio est, sola nativitatis professio est; ubi vero creationis est nomen, ibi causa ejusdem creationis anterior est: et cum ante omnia sit nata Sapientia, tamen quia etiam in res aliquas sit creata, non idipsum sit id quod ante omnia est, et quod coepit esse post aliqua.
PL 10, 48Aしかし我々は、何も新しいものも、外から思い込んだものも持ち出さず、知恵のまさにその証言によって、語られたことの真実と理を示すであろう。すなわち、神の道の初めとして、また業のために造られたということは、神的で永遠の誕生の理解へ引き寄せられえない。これらのために造られたことと、すべてに先立って生まれたこととは同じではない。誕生の意味があるところには、ただ誕生の告白があり、創造の名があるところには、同じ創造の原因が先にある。知恵はすべてに先立って生まれたが、それでも、あるものごとのためにも造られたのだから、すべてに先立つものであることと、あるもののあとに存在し始めたこととは、同じではない。
Liber I, Caput XXXVI
第I巻 第XXXVI章PL 10, 48BLiber XII quae de Spiritu sancto confitenda sunt aperit. --Dehinc consequens visum est, creationis nomine a fide, quae nobis de unigenito Deo est, repudiato, ea quoque quae confessioni sancti Spiritus congrua ac religiosa essent, docere: ut jam confirmatis longo anteriorum libellorum diligentique tractatu, nihil de totius fidei absolutione deesset, cum amotis vitiosarum praedicationum etiam de opinione Sancti Spiritus irreligiositatibus, illaesum atque incontaminatum regenerantis Trinitatis sacramentum intra definitionem salutarem apostolica atque evangelica auctoritas contineret: neque jam per sensus humani sententiam Spiritum Dei inter creaturas quisquam auderet referre, quem ad immortalitatis pignus, et ad divinae incorruptaeque naturae consortium sumeremus.
PL 10, 48B第12巻は、聖なる霊について告白されるべきことを明らかにする。――次いで、独り子なる神についての我々の信仰から造るという名を退けたうえで、聖なる霊の告白にふさわしく敬虔なことがらをも教えることが、続く務めと思われた。それは、先立つ諸巻の長く入念な論述によってすでに確立された以上、全体の信仰の完成に欠けるものがないためであり、聖なる霊についての意見の不敬虔も、悪しき宣べ伝えのそれも取り除かれたのち、再生させる三位一体の秘義を、傷つかず汚されない形で、救いにかなう定義のうちに、使徒と福音の権威が保つためである。また、人間の理解の意見によって、我々が不死の担保として、神的で朽ちざる本性の交わりとして受けた神の霊を、被造物のうちに数え入れようとする者がもはやいないためである。
Liber I, Caput XXXVII
第I巻 第XXXVII章PL 10, 48CGratia ad recte scribendum necessaria imploratur. --Ego quidem hoc vel praecipuum vitae meae officium debere me tibi, Pater omnipotens Deus, conscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquatur.
PL 10, 48C正しく書くために必要な恩寵が、祈り求められる。――全能の神、父よ、私は、私の生の務めのなかで、少なくともとりわけこれを、汝に負うべきだと自覚している。すなわち、私のあらゆる言葉と理解が汝を語ることである。
Neque enim ullum aliud majus praemium hic ipse usus mihi a te concessus loquendi potest referre, quam ut praedicando te tibi serviat, teque quod es, patrem, patrem scilicet unigeniti Dei, aut ignoranti saeculo, aut neganti haeretico demonstret.
PL 10, 48C汝から私に許された語るというこの働きそのものは、汝を宣べ伝えることによって汝に仕え、汝がそうであるところの父、すなわち独り子なる神の父であることを、無知な世に、あるいは否定する異端者に示す以上に大きな報いを、私にもたらしえないからである。
Et in hoc quidem tantum voluntatis meae professio est: caeterum auxilii et misericordiae tuae munus orandum est, ut extensa tibi fidei nostrae confessionisque vela flatu Spiritus tui impleas, nosque in cursum praedicationis initae propellas.
PL 10, 48Dそしてこの点では、私の意志の告白があるのみである。だが汝の助けと憐れみの賜物は、祈り求められねばならない。汝に向けて張られた我々の信仰と告白の帆を、汝の霊の息で満たせ。我々を、始められた宣べ伝えの航路へ押し進めよ。
Non enim nobis infidelis sponsionis istius auctor est, dicens: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9) .
PL 10, 49Aこの約束を与えた者は、我々に対して不誠実ではないからである。彼はこう言う。「求めよ、そうすれば汝らに与えられる。探せ、そうすれば見いだす。叩け、そうすれば汝らに開かれる」(ルカ11:9)。
Nos quidem inopes ea quibus egemus precabimur, et in scrutandis prophetarum tuorum apostolorumque dictis studium pervicax afferemus, et omnes obseratae intelligentiae aditus pulsabimus: sed tuum est, et oratum tribuere, et quaesitum adesse, et patere pulsatum.
PL 10, 49A我々は、乏しい者として、必要なものを祈り求め、汝の預言者たちと使徒たちの言葉を探究することに粘り強い熱意を注ぎ、閉ざされた理解のあらゆる入口を叩く。だが、祈り求められて与え、探し求められてそこにおり、叩かれて開くのは、汝のことである。
Torpemus enim quodam naturae nostrae pigro stupore, et ad res tuas intelligendas intra ignorantiae necessitatem ingenii nostri imbecillitate cohibemur: sed doctrinae tuae studia ad sensum nos divinae cognitionis instituunt, et ultra naturalem opinionem fidei obedientia provehit.
PL 10, 49A我々は、我々の本性のある種の怠惰な麻痺のうちに鈍っており、汝のことがらを理解するには、我々の才の弱さによって、無知の必然のうちに閉じ込められている。しかし汝の教えへの熱意は、我々を神的な認識の理解へと導き、信仰の従順は、本性的な意見を超えて我々を進ませる。
Liber I, Caput XXXVIII
第I巻 第XXXVIII章PL 10, 49BExspectamus ergo ut trepidi hujus coepti exordia incites, et profectu accrescente confirmes, et ad consortium vel prophetalis vel apostolici spiritus voces: ut dicta eorum non alio quam ipsi locuti sunt sensu apprehendamus, verborumque proprietates iisdem rerum significationibus exsequamur.
PL 10, 49Bそれゆえ我々は、汝がおののく者のこの試みの初めを奮い立たせ、進歩が増すにつれて確固とさせ、預言者の、あるいは使徒の霊との交わりへと召すことを待ち望む。彼らが語ったのと同じ理解で彼らの言葉を我々が把握し、言葉の固有性を、事柄のまさに同じ意味に従って追えるように。
Locuturi enim sumus, quae ab iis in sacramento praedicata sunt, te aeternum Deum, aeterni unigeniti Dei patrem: et unum te sine nativitate, et unum Dominum Jesum Christum ex te nativitatis aeternae, non in deorum numerum veritatis diversitate referendum: neque non ex te genitum, qui Deus unus es, praedicandum; neque aliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero patre natus est, confitendum.
PL 10, 49B我々は、彼らが秘義において宣べ伝えたことを語ろうとしているからである。すなわち、汝が永遠の神、永遠の独り子なる神の父であること、汝が誕生なしに存在する唯一の者であること、また、汝から出た永遠の誕生による唯一の主イエス・キリストが、真実の隔たりによって神々の数に数え入れられるべきではないこと、唯一の神である汝から生まれたと宣べ伝えないわけにはいかないこと、真の神である父なる汝から生まれた者は、真の神にほかならないと告白されるべきであることを。
Tribue ergo nobis verborum significationem, intelligentiae lumen, dictorum honorem, veritatis fidem: et praesta, ut quod credimus, et loquamur; scilicet, ut contingat nobis, unum te Deum patrem et unum Dominum Jesum Christum de Prophetis atque Apostolis cognoscentibus, nunc adversum negantes haereticos, ita Deum et te celebrare, ne solum; et eum praedicare, ne falsum.
PL 10, 49Cそれゆえ我々に、言葉の意味、理解の光、語られたことの尊厳、真理への信仰を与えよ。そして、我々が信じることを語らせよ。すなわち、預言者たちと使徒たちから、唯一の神なる汝を父として、唯一の主イエス・キリストを認識する我々に、いま、異端者たちが否定するのに対し、汝を神として、しかも孤独な者としてではなく称え、彼を、偽りの者としてではなく宣べ伝えることが与えられるように。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 10, 49CQuod sufficiat Trinitatis notitia in baptismo tradita. --Sufficiebat credentibus Dei sermo, qui in aures nostras Evangelistae testimonio cum ipsa veritatis suae virtute transfusus est, cum dicit Dominus: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 19, 20) .
PL 10, 49C洗礼において伝えられた三位一体の知識で十分であること。――信じる者たちには、神の言葉で足りていた。それは福音書記者の証言により、その真理の力そのものとともに我々の耳に注ぎ込まれた言葉であり、主はこう言っている。「今、行って、あらゆる諸国民に教え、彼らに父と子と聖なる霊の名において洗礼を授け、私が汝らに命じたことをすべて守るよう教えよ。見よ、私は世の終わりに至るまで、すべての日々、汝らとともにいる」(マタイ28:19、20)。
Quid enim in eo de sacramento salutis humanae non continetur? aut quid est, quod sit reliquum aut obscurum? Plena sunt omnia ut a pleno, et a perfecto perfecta.
PL 10, 50C実際、人間の救いの秘義について、そこに含まれていないことがあるだろうか。何が残っている、あるいは何が不明瞭だというのか。すべては、満ち満ちたものから出たものとして満ち、完全なものから出たものとして完全である。
Nam et verborum significationem, et efficientiam rerum, et negotiorum ordinem, et naturae intelligentiam comprehendunt. Baptizare jussit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, id est, in confessione et auctoris, et unigeniti, et doni. Auctor unus est omnium.
PL 10, 50C実際それらの言葉は、語の意味も、事物の働きも、営みの秩序も、本性の理解も含んでいる。彼は「父と子と聖なる霊の名において」洗礼を授けるよう命じたが、それはすなわち、源と、独り子と、賜物とを告白することにおいてである。すべてのものの源は一つである。
Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus, donum in omnibus.
PL 10, 50D実際、父なる神は一つであり、この父から万物が出る。独り子、我々の主イエス・キリストも一つであり、この子によって万物がある。霊も一つであり、万物における賜物である。
Omnia ergo sunt suis virtutibus ac meritis ordinata: una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum.
PL 10, 51Aそれゆえ万物は、それぞれの力と品位によって秩序づけられている。万物がそこから出る権力は一つ、万物がそれによってある子は一人、完全な希望の賜物は一つである。
Nec deesse quidquam consummationi tantae reperietur, intra quam sit, in Patre et Filio et Spiritu sancto, infinitas in aeterno, species in imagine, usus in munere.
PL 10, 51Aこれほどの完成に何かが欠けているとは、見いだされないであろう。その完成のうちには、父と子と聖なる霊において、永遠なるものにおける無限、像における姿、賜物における用が収まっている。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 10, 51APlura de ea disserere cogit haereticorum vitium. --Sed compellimur haereticorum et blasphemantium vitiis, illicita agere, ardua scandere, ineffabilia eloqui, inconcessa praesumere.
PL 10, 51A異端者たちの悪ゆえに、これについてさらに多く論じざるをえないこと。――しかし我々は、異端者たち、冒瀆する者たちの悪に迫られて、許されざることを行い、険しい所へよじ登り、言い表しえないことを語り、許されていないことを敢えて試みることを強いられている。
Et cum sola fide expleri quae praecepta sunt oporteret, adorare videlicet Patrem, et venerari cum eo Filium, sancto Spiritu abundare; cogimur sermonis nostri humilitatem ad ea quae inenarrabilia sunt extendere, et in vitium vitio coartamur alieno: ut quae contineri religione mentium oportuissent, nunc in periculum humani eloquii proferantur.
PL 10, 51A命じられたことは、ただ信仰によってのみ果たされるべきであった。すなわち、父を礼拝し、父とともに子を敬い、聖なる霊に満ちあふれることである。にもかかわらず我々は、自分の言葉の卑小さを、語りえないことにまで及ぼさざるをえず、他人の悪のために悪のうちに追い込まれている。心の信仰のうちに保たれるべきであったことが、今や人間の語りの危険にさらされて、外に持ち出されているのである。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 10, 51BHaeresis e Scriptura perperam intellecta nascitur. --Exstiterunt enim plures, qui coelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet.
PL 10, 51B異端は聖書の誤解から生まれること。――実際、天の言葉の素朴さを、真理そのものの完全な意味に従ってではなく、自分の意志の理解に従って受け取り、語られたことの力が求めるのとは違うふうに解釈する者たちが、数多く現れた。
De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est: et sensus, non sermo fit crimen. Numquid corrumpi veritas potest? Cum patris nomen auditur, numquid natura filii non continetur in nomine? Numquid Spiritus Sanctus non erit, qui nuncupatur?
PL 10, 51B異端は理解に属するのであって、聖書に属するのではない。罪となるのは理解であって、言葉ではない。真理が損なわれうるだろうか。「父」という名が聞かれるとき、子の本性はその名のうちに含まれていないだろうか。呼ばれている聖なる霊は、存在しないことになるだろうか。
Neque enim in Patre potest non esse quod pater est, neque in Filio deesse quod filius est, neque in Spiritu sancto non exstare quod sumitur.
PL 10, 52A実際、父のうちに、父であるところのものがないことはありえず、子のうちに、子であるところのものが欠けることも、聖なる霊のうちに、受けられるところのものが存しないこともありえない。
Sed homines mente perversi omnia confundunt et implicant, et usque ad naturae demutationem sensus sui perversitate contendunt; ut quod Pater est Patri adimant, dum volunt Filio auferre quod filius est. Adimunt autem, quando cum his non de natura sit filius.
PL 10, 52Aしかし心のねじれた人々は、すべてを混乱させ、絡み合わせ、自分の理解のねじれによって、本性の変質にまで争いを進める。子から、子であるところのものを奪おうとして、父から、父であるところのものを奪ってしまうのである。彼らが奪うのは、彼らにとって子が本性に由来する者でないときである〔cum his の取り方は定かでなく、本文の乱れの可能性もある〕。
Non ex natura autem est, quando non eadem in se habet ortus, et generans. Neque enim filius est, cui alia ac dissimilis erit a patre substantia. Pater autem quomodo erit, si non quod in se substantiae atque naturae est, genuerit in filio?
PL 10, 52Aしかし、生まれた者と生む者とが同じものを自らのうちに持たないとき、それは本性に由来しない。父と異なる、別の実体を持つ者は、子ではないからである。また、自らのうちにある実体と本性を子において生んだのでないなら、父がどうして父でありえようか。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 10, 52BHaereticorum doctrinae novae, Sabellii, Hebionis, Arianorum, Pneumatomachorum. --Haec igitur licet mutare de eo quod sint nullo modo possint, afferunt tamen doctrinas novas et humana commenta: ut Sabellius Patrem extendat in Filium, idque nominibus potius confitendum putet esse quam rebus, cum ipsum sibi Filium, ipsum proponat et Patrem: ut Hebion omne initium filio Dei ex Maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat; neque subsistens antea quod in principio apud Deum erat Deus Verbum virgo susceperit, sed carnem genuerit per verbum; quia in Verbo antea, non existentis unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum vocis elatum: ut aliqui hujus nunc temporis praedicatores, qui ex nihilo atque a tempore formam et sapientiam et virtutem Dei provehunt; ne si ex Patre sit Filius, Deus sit imminutus in Filium; solliciti nimium, ne Patrem Filius ab eo natus evacuet: atque idcirco Deo in filii creatione subveniant, eum ex non exstantibus comparando, ut intra naturae suae perfectionem Pater, quia nihil ex eo sit genitum, perseveret.
PL 10, 52B異端者たちの新しい教え、サベリオス、エビオン、アレイオス派、聖なる霊に敵対する者たちの教え。――それゆえ、これら〔父・子・霊〕は、それが何であるかについて、いかにしても変えられえないにもかかわらず、彼らは新しい教えと人間の作り事を持ち出す。すなわち、サベリオスは、父を子にまで引き延ばし、そしてそれは事実においてよりもむしろ名において告白されるべきことだと考え、同じ者が自らにとって子であり、同じ者が父でもあると立てる。エビオンは、神の子にすべての始まりをマリアから認め、神から人ではなく、人から神を生み出す。初めに神のもとにあった神なる言葉が、以前から実在していた者としておとめに受けられたのではなく、おとめは言葉によって肉を生んだのだと言う。それは、言葉のうちに以前あったのは、存在していなかった独り子なる神の本性ではなく、発せられた声の響きだと言うからである。さらに、今の時代の説教者たちの一部も同様であって、彼らは無から、また時から、神の形と知恵と力をもたらす。もし子が父から出るなら、神が子へと減らされるのではないかと恐れ、彼から生まれた子が父を空しくしてしまうことを過度に案じるのである。それゆえ彼らは、子の創造において神を助け、子を存在しないものから調達して、父が、自分から何も生まれていないのだから、自らの本性の完全さの内にとどまるようにする。
Jam vero quid mirum, ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in largitore ejus creando, et demutando, et abolendo tam temerarii sint auctores? atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur: Patrem negando, dum Filio quod est filius adimunt; Spiritum sanctum negando, dum et usum et auctorem ejus ignorant.
PL 10, 53Aまして、聖なる霊について異なる考えを抱くのに、何の不思議があろうか。霊を授ける者を造り、変え、廃することについて、これほど無謀な提唱者となる者たちなのだから。こうして彼らは、この完全な秘義の真理を解体する。これほど共通のものごとにおいて、実体の相違を企てるのである〔substantias diversitatum は字義どおりには「相違の実体」。実体の相違と解した〕。子から、子であるところのものを奪って、父を否定し、聖なる霊の用も源も知らずに、聖なる霊を否定する。
Ita et imperitos perdunt, dum rationem praedicationis hujus affirmant; et audientes fallunt, dum naturam nominibus adimunt, quia nomina non possunt auferre naturae.
PL 10, 53Bこうして彼らは、この宣教の理を主張しつつ、無知な者たちを滅ぼす。また、本性から名を取り去ることはできないので、名から本性を奪って、聞く者たちを欺く。
Praetermitto reliqua humani periculi nomina, Valentinos, Marcionitas, Manichaeos pestesque caeteras, quae interdum imperitorum mentes occupant, et ipso contagio conversationis inficiunt: fitque omnium lues una, dum in audientium sensum praedicantium morbus infunditur.
PL 10, 53B人間にとって危険なほかの名、ウァレンティノス派、マルキオン派、マニ教徒、その他の疫病は、言わずにおく。それらは時に無知な者たちの心を占め、交わりの感染そのものによって染める。説く者たちの病が聞く者たちの理解に注ぎ込まれるうちに、すべての者に共通の、一つの疫病となる。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 10, 53CDe divinis sermonem quam aegre ac tremens instituat Hilarius. --Horum igitur infidelitas in anceps nos ac periculum protrahit, ut necesse sit de tantis ac tam reconditis rebus aliquid ultra praescriptum coeleste proferre.
PL 10, 53C神的な事柄について語りを始めることを、ヒラリウスがいかに苦しみ、震えつつ行うか。――それゆえ、この者たちの不信仰は、我々を不確かさと危険のうちへ引きずり込み、これほど大きく、これほど奥深い事柄について、天の定めを越えて何かを述べることを、必要にしてしまう。
Dixerat Dominus baptizandas gentes, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Forma fidei certa est: sed quantum ad haereticos omnis sensus incertus est.
PL 10, 53C主は、「父と子と聖なる霊の名において」諸国民に洗礼を授けるべきことを、すでに述べていた。信仰の形は確かである。しかし異端者たちにとっては、あらゆる理解が不確かである。
Ergo non praeceptis aliquid addendum est, sed modus est constituendus audaciae: ut quia malignitas instinctu diabolicae fraudulentiae excitata veritatem rerum per naturae nomina eludit, nos naturam nominum proferamus; et editis, prout in verbis habebimus, dignitate atque officio Patris, Filii, Spiritus sancti, non frustrentur naturae proprietatibus nomina, sed intra naturae significationem nominibus coartentur.
PL 10, 54Aしたがって、命令に何かを付け加えるべきではなく、大胆さに限度を定めるべきである。悪意が悪魔的な欺瞞に駆り立てられて、本性の名を通して事柄の真理をはぐらかす以上、我々は名の本性を述べ出さねばならない。父、子、聖なる霊の尊厳と務めが、我々の言葉において持ちうる限り示されたなら、名が本性の固有性を奪われることなく、むしろ名によって、本性の意味の範囲内にとどめられるように〔coartentur の主語は定かでない。名と取ったが、異端者とも取れる〕。
Et nescio quid de his rebus aliter sentientibus animi sit, veritatem corrumpentibus, tenebras luci inferentibus, insecabilia desecantibus, incorrupta scindentibus, indivisa partientibus.
PL 10, 54Aそして、これらの事柄について異なる考えを抱き、真理を損ない、光に闇をもたらし、分かたれえないものを切り分け、朽ちないものを引き裂き、分けられないものを分割する者たちの心が何であるのか、私は知らない。
Quibus si tantum factu facile est perfecta concerpere, jus ponere potestati, modum circumscribere infinito: mihi certe his respondenti in curis aestus est, in sensu labes ( f. tabes) est, in intelligentia stupor est; in sermone autem non jam infirmitatem, sed silentium confitebor.
PL 10, 54A彼らにとって、完全なものを引き裂き、権力に法を課し、無限に限度を定めることがそれほど易しいのなら、これらの者に答える私にとっては、思い煩いのうちに動揺があり、考えには崩れ(おそらく「衰弱」)があり、理解には茫然がある。語りにおいては、もはや弱さではなく、沈黙を告白しよう。
Et certe mihi extorquetur hoc velle, dum et audaciae resistitur, et errori consulitur, et ignorantiae providetur. Immensum est autem quod exigitur, incomprehensibile est quod audetur; ut ultra praefinitionem Dei, sermo de Deo sit.
PL 10, 54Bそして確かに私は、これを望むよう強いられている。大胆さに抵抗し、誤りに配慮し、無知を補わねばならないからである。しかし求められていることは量り尽くしえず、敢えてなされることは把握しえない。神についての語りが、神があらかじめ定めた限度を越えてしまうほどに。
Posuit naturae nomina, Patrem, Filium, Spiritum sanctum. Extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae conceptionem, quidquid ultra quaeritur, non enuntiatur, non attingitur, non tenetur.
PL 10, 54B神は本性の名を、父、子、聖なる霊と定めた。それを越えてさらに求められるものは、語りの意味の外、理解の向かう先の外、知性の把握の外にあり、言い表されず、触れられず、保たれない。
Verborum significantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat, intelligentiae capacitatem quidquid fine nullo continetur excedit.
PL 10, 54B言葉の意味は事柄そのものの本性が尽くし、理解の観想は見通しえない光が眩ませ、限りなくして収められるものはすべて、理解の容量を超える。
Sed nos necessitatis hujus ab eo, qui haec omnia est, veniam deprecantes, audebimus, quaeremus, loquemur: et, quod solum in tanta rerum quaestione promittimus, ea quae erunt significata credemus.
PL 10, 54Cしかし我々は、これらすべてであるその者から、この必然についての赦しを乞い求めつつ、敢えて試み、探求し、語ろう。そして、これほどの事柄の探求において我々が約束するのは、ただ一つ、示されるであろうことを信じるということである。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 10, 54CPatris notio. --Pater est, ex quo omne quod est constitit. Ipse in Christo et per Christum origo omnium. Caeterum ejus esse in sese est, non aliunde quod est sumens, sed id quod est, ex se atque in se obtinens.
PL 10, 54C父の概念。――父とは、存在するすべてのものがそこから成り立った者である。父自身が、キリストにおいて、キリストを通して、万物の起源である。しかし父の存在は自らのうちにあり、存在するところのものを他から受けるのではなく、存在するところのものを、自らから、自らのうちに保っている。
Infinitus, quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia; semper extra locum, quia non continetur; semper ante aevum, quia tempus ab eo est. Curre sensu si quid ei putas ultimum esse, eum semper invenies: quia cum semper intendas, semper est quod intendas.
PL 10, 55A父は無限である。父自身が何かのうちにあるのではなく、万物が父のうちにあるからである。父はつねに場の外にある。包まれないからである。つねに時の全体に先立つ。時は父から出るからである。もしあなたが、父に何か究極のものがあると思うなら、思いをもって駆けてみるがよい。あなたはつねに父を見いだすであろう。あなたがつねに向かって行くなら、つねに向かって行く先があるからである。
Semper autem locum ejus intendere ita tibi est, ut ei esse sine fine est. Sermo in eo deficiet, non natura claudetur. Iterum revolve tempora, esse semper invenies: et cum calculi numerus in sermone defecerit, Deo tamen semper esse non deficit.
PL 10, 55Aしかし、父の場所をつねに目指すことは、あなたにとって、父が終わりなくあることと同様である〔この文の対応関係は定かでない。ita … ut を同等の比較と取った〕。語りが父において尽きるのであって、本性が閉ざされるのではない。再び時をたどり返してみよ。あなたはつねにあることを見いだすであろう。数え上げの数が語りにおいて尽きたとしても、神にとって、つねにあることは尽きない。
Intelligentiam commove, et totum mente complectere; nihil tenes. Totum hoc habet reliquum, reliquum autem hoc semper in toto est. Ergo neque totum, cui reliquum est; neque reliquum est omne, quod totum est. Reliquum enim, portio est; omne vero, quod totum est.
PL 10, 55A理解を働かせ、心で全体を抱えてみよ。あなたは何も保持していない。この全体には残りがあり、その残りはつねに全体のうちにある。それゆえ、残りのあるものは全体ではなく、残りは、全体であるところの『すべて』ではない。残りとは部分であり、全きものとは、全体であるものだからである〔reliquum・totum・omne の論理は難解で、残りのある全体は真の全体でない、の意と解した〕。
Deus autem et ubique est, et totus ubicumque est. Ita regionem intelligentiae excedit, extra quem nihil est, et cui est semper ut semper sit. Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabilis naturae nomen in Patre.
PL 10, 55Bしかし神は、どこにでもあり、どこにあっても全体である。こうして神は理解の領域を越えている。神の外には何もなく、神には、つねにあるということが、つねにある〔cui est semper ut semper sit は難解で、字義どおり訳した〕。これが神の秘義の真理であり、父における、見通しえない本性の名である。
Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus: ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebetetur, et complectendum intelligentia coartetur. Habet tamen, ut diximus, naturae suae nomen in patre: sed pater tantum est.
PL 10, 55B神は見えず、言い表しえず、無限であり、この神を語ろうとして言葉は沈黙し、探究しようとして理解は鈍り、把握しようとして知性は窮する。しかし、すでに述べたように、神は父において、自らの本性の名を持つ。ただし父は、ただ父であるのみである。
Non enim humano modo habet aliunde quod pater est. Ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit.
PL 10, 55B実際、父は、人間のやり方で、父であるところのものを他から得ているのではない。父自身は生まれざる者、永遠であり、つねにあるために、自らのうちに、つねにあるということを持っている。
Soli Filio notus: quia Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare; neque Filium nisi Pater: illis scientia mutua est, illis vicissim cognitio perfecta.
PL 10, 56A父はただ子にのみ知られている。子のほかに父を知る者はなく、子が啓示しようとする者のほかにはない。また、父のほかに子を知る者はない。彼らのあいだには相互の知があり、彼らにはたがいに完全な認識がある。
Et quia Patrem nemo novit nisi Filius, de Patre una cum revelante Filio, qui solus testis fidelis est, sentiamus.
PL 10, 56Aそして、子のほかに父を知る者はないのだから、父については、唯一の忠実な証人である、啓示する子とともに考えよう。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 10, 56APater ineffabilis est. Dei scientia perfecta. --Atque haec senserim potius de Patre, quam dixerim: nam me non fugit, quod ad ea quae ejus sunt eloquenda, sermo omnis infirmus sit. Sentiendus est invisibilis, incomprehensibilis, aeternus.
PL 10, 56A父は言い表しえない。神についての完全な知。――そして私は、これらのことを父について、語ったというよりむしろ思い描いたのである。父に属することを語るには、あらゆる語りが弱いことを、私は知らぬではないからである。父は、見えず、把握しえず、永遠であると考えられねばならない。
Caeterum ipsum quod in semetipso et a semetipso sit, et ipse per se sit; quod invisibilis, et incomprehensibilis, et immortalis: in his quidem honoris confessio est, et sensus significatio, et quaedam circumscriptio opinandi, sed naturae sermo succumbit, et rem ut est verba non explicant.
PL 10, 56Aしかし、父が自らのうちに、自らから、自ら自身によってあること、また見えず、把握しえず、不死であること、これらにおいて確かにあるのは、敬意の告白、理解の表示、そして思いなす際の一種の限定である。だが本性についての語りは屈し、言葉は事柄をありのままには説き明かさない。
Namque quod in semetipso sit cum audias, rationi humanae absolutio non occurrit; habere enim haberique discernitur, et erit alterum quod est, alterum in quo est. Si rursum quod a semetipso sit accipias; nemo sibi ipse et munerator et munus est.
PL 10, 56Bというのは、自らのうちにあると聞くとき、人間の理には完全な解明が与えられない。持つことと持たれることは区別され、あるところのものと、それがそのうちにあるところのものとが別のものとなるからである。また、自らからあると解するなら、自らにとって授与者であり同時に賜物であるような者はいない。
Si quod immortalis est; ergo est aliquid non ab eo, cui alter non fiat obnoxius: nec solum id est, quod per enuntiationem verbi hujus vindicatur ab altero. Si quod incomprehensibilis est: nusquam ergo erit, quod negatur attingi.
PL 10, 56B不死であるという意味なら、他の者がそれに服さない、父に由来しない何かがあることになる。また、この語を言い表すことによって他のものから引き離されるもの、それだけがあるのでもない〔この二文は意味が取りにくく、字義どおり訳した〕。把握しえないという意味なら、触れられないと言われるものは、どこにもないことになる。
Si quod invisibilis est, caret se ipso quidquid non exstat ad visum. Deficit ergo in nuncupatione confessio, et quidquid illud sermonum aptabitur, Deum ut est, quantusque est, non eloquetur.
PL 10, 56B見えないという意味なら、視覚に現れないものはすべて、自らを欠くことになる。それゆえ、呼び名において告白は尽き、そしてこれらの語のどれが当てはめられようとも、神をありのままには、またどれほどの者であるかを語ることはない。
Perfecta scientia est, sic Deum scire, ut licet non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias. Credendus est, intelligendus est, adorandus est; et his officiis eloquendus.
PL 10, 57A完全な知とは、神を、知りえないわけではないが語りえない者として知ることである。神は信じられねばならず、理解されねばならず、礼拝されねばならず、これらの務めをもって語られねばならない。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 10, 57AFilius quid sit, quid non sit. --Evecti de importuosis locis in altum turbato mari sumus, et nec regredi, nec progredi sine periculo licet: plus tamen difficultatis in emetiendis est, quam emensis. Est Pater ut est, et ut est esse credendus est.
PL 10, 57A子とは何であり、何でないか。――我々は港のない場所から、荒れた海の沖へと運び出されており、危険なしには引き返すことも進むこともできない。とはいえ、すでに渡りきったところよりも、これから渡るべきところのほうに、困難は大きい。父は、あるがままにある。そして、あるがままにあるものとして信じられねばならない。
Filium mens consternatur attingere, et trepidat omnis sermo se prodere. Est enim progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloria gloriae, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti.
PL 10, 57A子に触れようとして、心は打ちのめされ、あらゆる語りは、自らを明かすことにおののく。子は、生まれざる者から出た子であり、一つから出た一つ、真なるものから出た真なるもの、生けるものから出た生けるもの、完全なものから出た完全なもの、力の力、知恵の知恵、栄光の栄光、見えない神の像、生まれざる父の形だからである。
Quam autem progeniem opinabimur unigeniti ab ingenito? Clamat enim saepe numero Pater de coelis: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17) .
PL 10, 57Bでは我々は、生まれざる者からの独り子の出生を、どのようなものと考えようか。実際、父はしばしば天から叫ぶ。「これは私の愛する子、私が喜んでいる者である」(マタイ3:17)。
Non est abscissio, aut divisio: impassibilis est enim ille qui genuit, et imago invisibilis Dei est ille qui natus est; et testatur: Quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) .
PL 10, 57Bそれは切断でも分割でもない。生んだ者は、受苦しえないからであり、生まれた者は、見えない神の像だからである。そして子は証言する、「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)。
Non est assumptio: verus enim filius Dei est, et clamat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) .
PL 10, 57Bそれは身に受けたものではない。子は神の真の子だからであり、こう叫ぶからである。「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)。
Sed neque esse ut caetera jussus est: namque Unigenitus ex uno est, et in se habet vitam, ut habet in se vitam ille qui genuit; ait enim: Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26) .
PL 10, 57Bしかしまた、ほかのものたちのように、存在せよと命じられたのでもない。独り子は一つから出たのであり、自らのうちに命を持つ。それは、生んだ者が自らのうちに命を持つのと同じである。子は言うからである。「父が自らのうちに命を持つように、そのように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。
Sed neque pars Patris in Filio est; testatur enim Filius: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15) : et rursum: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) ; et: Quaecumque habet Pater, dedit Filio; testatur et Apostolus: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .
PL 10, 57Bしかしまた、父の一部が子のうちにあるのでもない。子は証言しているからである。「父のものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。また再び、「私のものはすべて汝のものであり、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)。さらに、「父が持つものは何であれ、子に与えた」。使徒も証言する。「彼のうちに、神性の充満がすべて、体をもって宿っている」(コロサイ2:9)。
Neque natura habet omnia esse, quod portio est. Perfectus autem a perfecto est: quia qui habet omnia, dedit omnia. Neque existimandus est non dedisse, quia habeat; vel non habere, quia dederit.
PL 10, 57Cまた、本性として、部分であるものがすべてであることはない。ところが子は、完全なものから出た完全なものである。すべてを持つ者は、すべてを与えたからである。持っているからといって、与えなかったと考えられてはならず、与えたからといって、持っていないと考えられてもならない。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 10, 57CFilii Dei generatio captum humanum superat. --Habent igitur nativitatis hujus uterque secretum.
PL 10, 57C神の子の生成は人間の把握を超えること。――それゆえ、この誕生の秘密は、両者が抱いている。
Et si quis forte intelligentiae suae imputabit, generationis hujus sacramentum non posse se consequi, cum tamen et Pater sit absolute intellectus et Filius; majore istud dolore a me audiet ignorari. Ego nescio, non requiro; et consolabor me tamen.
PL 10, 58Aそして、父も子も〔その名としては〕完全に理解されているというのに、もし誰かが、この生成の秘義に自分は達しえないことを、自らの理解のせいにするなら、その者は、私がそれをいっそう大きな痛みをもって知らずにいると、聞くであろう。私は知らない。探求もしない。それでも自らを慰めるであろう。
Archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non tenent, propheta non sensit, apostolus non interrogavit, filius ipse non edidit. Cesset dolor querelarum.
PL 10, 58A大天使たちは知らず、天使たちは聞いておらず、世々は把握せず、預言者は感じ取らず、使徒は尋ねず、子自身も語り出さなかった。嘆きの痛みはやむがよい。
Non te, quisquis es qui haec requires, revoco in excelsum, non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum: nonne aequanimiter ignorabis Creatoris nativitatem, ignorans originem creaturae?
PL 10, 58A汝が誰であれ、これを探ろうとする者よ、私は汝を、高みへ呼び戻さず、広がりへ引き伸ばさず、深みへ導き下ろさない。汝は、被造物の起源を知らずにいるのだから、創造者の誕生を知らずにいることを、平然と受け入れないだろうか。
Hoc saltem requiro, sentisne te genitum, et quae ex te generentur intelligis? Non quaero sensum unde hauseris, vitam unde sortitus sis, intelligentiam unde adeptus sis, quale est quod in te sit odor, sensus visus, auditus; certe nemo quod facit nescit: quaero unde ista iis quos generes indulgeas, qualiter sensum inseras, oculos accendas, cor affigas.
PL 10, 58Aせめてこれを私は尋ねる。汝は、自分が生まれたと感じているか。そして、汝から生まれるものを理解しているか。私は、汝がどこから感覚を汲み取ったか、命をどこから割り当てられたか、知性をどこから得たか、汝のうちにある嗅覚、視覚、聴覚がどのようなものか、を尋ねているのではない。確かに、自分が作るものを知らない者はいない。私が尋ねるのは、これらのものを、汝が生む者たちに、どこから授けるのか、どのようにして感覚を植え、目に火を灯し、心を据えつけるのか、である。
Haec, si potes, enarra. Habes ergo quae nescis, et tribuis quae non intelligis: aequanimiter imperitus in tuis, insolenter in Dei rebus ignarus.
PL 10, 58Bこれらを、できるなら、語ってみよ。汝は、自分が知らないものを持ち、理解しないものを分け与えている。自分のことについては平然と無知であり、神のことについては傲慢に無知である。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 10, 58BGeneratio Dei qui pie et quo fructu investigetur. --Audi igitur Patrem ingenitum, audi unigenitum Filium; audi: Pater major me est (Joan. XIV, 28) ; audi: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; audi: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; audi: Pater in me est, et ego in Patre (Joan. X, 38) ; audi: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28) ; et, Qui est in sinu Patris; et, Omnia quae habet Pater, tradidit Filio; et, Vitam Filius in semetipso habet, sicut et Pater habet in semetipso (Joan. V, 26) ; audi Filium imaginem, sapientiam, virtutem, gloriam Dei: et intellige proclamantem Spiritum sanctum: Generationem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8) ? et objurga Dominum testantem: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth.
PL 10, 58B神の生成を、いかに敬虔に、いかなる実りをもって探究すべきか。――それゆえ、聞くがよい、生まれざる父を。聞くがよい、独り子なる子を。聞くがよい、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)。聞くがよい、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。聞くがよい、「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)。聞くがよい、「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)。聞くがよい、「私は父から出て来た」(ヨハネ16:28)。また、「父のふところにある者」。また、「父が持つものはすべて、子に引き渡した」。また、「子は自らのうちに命を持つ、父もまた自らのうちに持つように」(ヨハネ5:26)。聞くがよい、子が神の像、知恵、力、栄光であることを。そして、聖なる霊が叫んでいることを理解せよ、「その生成を、誰が語るであろうか」(イザヤ53:8)。また、こう証言している主を責めよ〔objurga の意味は定かでない。字義どおり訳した〕、「父のほかに子を知る者はなく、子のほかに父を知る者もなく、子が啓示しようとする者のほかにはない」(マタイ11:27)
XI, 27: et insere te in hoc secretum, et inter unum ingenitum Deum, et unum unigenitum Deum, arcano te inopinabilis nativitatis immerge. Incipe, procurre, persiste: etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum.
PL 10, 58Cそして、この秘密のうちにあなた自身を差し入れ、唯一の生まれざる神と唯一の独り子なる神とのあいだで、思いも及ばぬ誕生の秘められた奥に、あなた自身を沈めよ。始めよ、進み出よ、持ちこたえよ。たとえ到達しないと私が知っていても、進歩するであろうことを、私は喜ぼう。
Qui enim pie infinita persequitur, etsi non contingat aliquando, tamen proficiet prodeundo. Stat in hoc intelligentia fine verborum.
PL 10, 59A実際、敬虔に無限なものを追う者は、たとえいつか到達しなくとも、進み出ることによって進歩するであろう。理解は、言葉が終わるこの点にとどまる。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 10, 59AFilii natura. Fidei officium. --Est Filius ab eo patre qui est, unigenitus ab ingenito, progenies a parente, vivus a vivo. Ut Patri vita in semetipso, ita et Filio data est vita in semetipso.
PL 10, 59A子の本性。信仰の務め。――子は、存在するその父から出ている。生まれざる者から出た独り子、親から出た子、生ける者から出た生ける者である。父に自らのうちの命があるように、子にも自らのうちの命が与えられた。
Perfectus a perfecto, quia totus a toto; non divisio aut discissio, quia alter in altero, et plenitudo divinitatis in Filio est. Incomprehensibilis ab incomprehensibili; novit enim nemo, nisi invicem.
PL 10, 59A完全なものから出た完全なものである。全体から出た全体だからである。分割でも切断でもない。一方が他方のうちにあり、神性の充満は子のうちにあるからである。把握しえない者から出た把握しえない者である。互いのほかには、誰も知らないからである。
Invisibilis ab invisibili: quia imago Dei invisibilis est; et quia qui vidit Filium, vidit et Patrem. Alius ab alio; quia pater et filius: non natura divinitatis alia et alia; quia ambo unum.
PL 10, 59A見えない者から出た見えない者である。子は見えない神の像だからであり、子を見た者は、父をも見たからである。一方は他方から出た別の者である。父と子だからである。神性の本性が別々なのではない。二者は一つだからである。
Deus a Deo, ab uno ingenito Deo unus unigenitus Deus; non dii duo, sed unus ab uno; non ingeniti duo, quia natus est ab innato; alter ab altero nihil differens, quia vita viventis in vivo est.
PL 10, 59B神から出た神、唯一の生まれざる神から出た、唯一の独り子なる神である。二人の神ではなく、一つから出た一つである。二つの生まれざる者ではない。生まれた者は、生まれざる者から生まれたからである。一方は他方と少しも異ならない。生ける者の命が、生ける者のうちにあるからである。
Haec de natura divinitatis attigimus, non summam intelligentiae comprehendentes, sed intelligentes esse incomprehensibilia quae loquamur. Nullum ergo, dicis, officium est fidei, si nihil poterit comprehendi.
PL 10, 59B我々は神性の本性についてこれらに触れたが、理解の総体を把握したのではなく、我々が語ることが把握しえないものだと理解したのである。汝は言う、「それなら、何も把握しえないなら、信仰の務めはまったくない」と。
Immo hoc officium fides profiteatur, id unde quaeritur incomprehensibile sibi esse se scire.
PL 10, 59Bそれどころか、信仰はこの務めを公言すべきである。すなわち、探究されるものが、自分にとって把握しえないものであることを、自分が知っている、と。
Liber II, Caput XII
第II巻 第XII章PL 10, 59BGeneratio Filii Dei, ignota sapientibus mundi, scribis legis, miraculis non satis probata. --Superest de inenarrabili generatione Filii adhuc aliquid, immo aliquid illud adhuc totum est. Aestuo differor, hebesco, et unde incipiam nescio.
PL 10, 59B神の子の生成は、世界の賢者にも、律法学者にも知られず、奇跡によっても十分には証明されないこと。――子の言い表しえない生成について、なお語るべきことがある。いや、その「何か」が、なお全体なのである。私は動揺し、散り散りになり、鈍り、どこから始めるべきか知らない。
Nescio enim quando natus sit Filius; et nefas est mihi nescire quod natus sit. Quem imprecer? quem implorem? ex quibus libris ad tantarum difficultatum enarrationem verba praesumam? Evolvam omnem Graeciae scholam?
PL 10, 59C私は、子がいつ生まれたかを知らない。しかし、子が生まれたことを知らずにいるのは、許されない。誰に祈願しようか。誰に嘆願しようか。これほどの難題を語るための言葉を、どの書物から取ろうか。ギリシアの学派をすべて繰り広げようか。
Sed legi: Ubi sapiens? ubi conquisitor saeculi (I Cor. I, 20) ? In hoc ergo sophistae mundi et sapientes saeculi muti sunt; sapientiam enim Dei reprobaverunt. Scribam ergo legis consulam? Sed ignorat; quia ei crux Christi scandalum est.
PL 10, 59Cしかし私は読んだ。「賢者はどこにいるか。この世の探求者はどこにいるか」(一コリント1:20)。この点で、世界の詭弁家たちも、世の賢者たちも、黙した。神の知恵を退けたからである。では、律法学者に尋ねようか。しかし彼は知らない。彼にとって、キリストの十字架は躓きだからである。
Hortabor forte vos connivere et tacere, quia ad venerationem satis sit ejus qui praedicatur, leprosos emundatos fuisse, surdos audisse, claudos cucurrisse, paralyticos constitisse, caecos lumen recepisse, caecum ab utero oculos consecutum, daemonas fugatos, aegrotos revaluisse, mortuos vixisse? Sed haec haeretici confitentur, et pereunt.
PL 10, 60A私は諸君に、おそらく、目をつぶって黙するよう勧めるべきだろうか。すなわち、宣べ伝えられているその者への畏敬には、重い皮膚病の者たちが清められ、耳の聞こえない者たちが聞き、足の不自由な者たちが走り、麻痺した者たちが立ち、盲人たちが光を受け、母の胎から盲目の者が目を得、悪霊たちが追い払われ、病人たちが力を取り戻し、死者たちが生きたことで、十分だと。しかし異端者たちはこれを告白しながら、滅びている。
Liber II, Caput XIII
第II巻 第XIII章PL 10, 60AEadem piscatori revelata. Verbum est a tempore liberum. --Exspectate itaque nihil minus claudorum cursu, caecorum visu, fuga daemonum, vita mortuorum.
PL 10, 60A同じことが漁師に啓示されたこと。言葉は時から自由であること。――それゆえ諸君は、足の不自由な者たちの走ること、盲人たちの視力、悪霊たちの逃走、死者たちの生命に、少しも劣らぬものを期待するがよい。
Consistit enim mecum, in patrocinium editarum superius difficultatum, piscator egens, ignarus, indoctus, manibus lino occupatus, veste uvida, pedibus limo oblitus, totus e navi.
PL 10, 60A実際、先に述べた難題の弁護のために、私とともに立つのは、貧しく、無知で、学のない漁師、手は網の亜麻糸でふさがり、衣は濡れ、足は泥にまみれ、全身が舟から上がったばかりの者である。
Quaerite et intelligite, utrum mirabilius fuerit mortuos excitasse, an imperito scientiam doctrinae istius intimasse. Ait enim: In principio erat Verbum (Joan. I, 1) . Quid est istud, in principio erat?
PL 10, 60B諸君は探求し、理解せよ。死者を起こしたことと、無学な者にこの教えの知を授けたことと、どちらがより驚くべきであったかを。彼は言う。「初めに言葉があった」(ヨハネ1:1)。この「初めにあった」とは何か。
Transeuntur tempora, transmittuntur saecula, tolluntur aetates. Pone aliquod quod voles tua opinione principium: non tenes tempore, erat enim unde tractatur.
PL 10, 60B時は通り過ぎられ、世々は越えられ、時代は取り去られる。あなたの考えで、望むままの何かを始まりとして置いてみよ。あなたはそれを、時においてとらえてはいない。それについて論じられているものは、すでにあったのだから。
Respice ad mundum, intellige quid de eo scriptum sit: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) . Fit ergo in principio quod creatur, et aetate continens quod in principio continetur ut fieret.
PL 10, 60B世界を見よ。それについて何と書かれているかを理解せよ。「初めに神は天と地を作った」(創世記1:1)。それゆえ、造られるものは始まりにおいて成り、始まりにおいて成るために包まれているものは、時代のうちに包み込まれている〔aetate continens quod … ut fieret の取り方は定かでない〕。
Meus autem piscator illitteratus, indoctus, liber a tempore, solutus a saeculis est, vicit omne principium: erat enim quod est, neque in tempore aliquo concluditur ut coeperit, quod erat potius in principio, quam fiebat.
PL 10, 60Bしかし私の漁師は、文字も学もなく、時から自由で、世々から解き放たれており、あらゆる始まりに勝った。言葉は、今あるところのものであったからである。それは、始まったと言えるように、何らかの時のうちに閉じ込められることもない。それは、成るというより、むしろ初めにあったのである。
Liber II, Caput XIV
第II巻 第XIV章PL 10, 60CNon est tamen solitarium. --Sed excidisse forte ab ordine propositae distributionis piscatorem nostrum deprehendemus: Verbum enim tempore liberavit, et suum est sibique, quod liberum est, et solitarium et obtemperans nemini. Aures erigamus in caetera.
PL 10, 60Cそれでも、独りではないこと。――しかし我々は、我々の漁師が、提示された区分の順序から外れてしまったのを見いだすかもしれない。実際、彼は言葉を時から自由にしたが、自由であるものは、自分自身のものであり、自分にとってあり、独りであり、誰にも従わないからである。耳を、残りの部分に向けて立てよう。
Ait: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) . Jam sine principio est apud Deum, quod erat ante principium. Est ergo qui erat, apud Deum: et qui abest a cognitionis tempore, non abest ab auctore. Piscator noster evasit: sed forte haerebit in caeteris.
PL 10, 61A彼は言う、「そして言葉は神とともにあった」(ヨハネ1:1)。始まりの前にあったものは、すでに始まりなくして神とともにある。それゆえ、あったところの者が、神とともにいる。認識の時から隔たっている者は、源から隔たってはいない。我々の漁師は切り抜けた。だが、おそらく残りの点でつまずくであろう。
Liber II, Caput XV
第II巻 第XV章PL 10, 61AAn sit sonus vocis juxta Hebionem. Vocis sono non congruit erat. Verbum Deus est. -- Dices enim: Verbum sonus vocis est, et enuntiatio negotiorum, et elocutio cogitationum.
PL 10, 61A言葉はエビオンの言うように声の響きなのか。「あった」は声の響きに合わない。言葉は神である。――実際、汝は言うだろう。言葉とは、声の響きであり、事柄の表明であり、思考の発話である、と。
Hoc apud Deum erat, et in principio erat: quia sermo cogitationis aeternus est, cum qui cogitat sit aeternus. Respondeo tibi interim pro piscatore meo paucis, dum videbimus quomodo rusticitatem suam ipse defendat.
PL 10, 61Aそれは神のもとにあり、初めにあった。思考する者が永遠であるなら、思考の言葉は永遠だからである、と。さしあたり私は、私の漁師のために、汝に手短に答えよう。彼が自らの粗野さを、自分でどう弁護するかを、我々が見るまでのあいだ。
Sermo in natura habet ut esse possit, sequens autem ei est ut fuerit; est vero tantum cum auditur. Et quomodo in principio erat, quod neque ante tempus, neque post tempus est?
PL 10, 61A言葉は、本性において、あることができるということを持ち、それに続いて、あったということを持つ。しかし、実際にあるのは、聞かれているときだけである。では、時の前にも時の後にもないものが、どうして初めにあったと言えるのか。
Et nescio an vel ipso esse possit in tempore: loquentium enim sermo neque est ante quam loquantur, et cum locuti erunt non erit; in eo autem ipso quod loquuntur, dum finiunt, jam non erit id unde coeperunt. Haec a me, ut ab uno ex caeteris.
PL 10, 61Bそして私は、それが時のうちにさえありうるのか、知らない。語る者たちの言葉は、語る前にはなく、語り終えたときにはなくなる。語っているそのさなかにも、語り終えつつあるとき、始めたところのものは、もはやない。これらは私が、ほかの者たちの一人として述べたことである。
Sed piscator aliter pro se: et objurgabit te prius, cur negligenter audieris. Nam etsi sententiam primam rudis auditor amiseras: In principio erat Verbum, de sequenti quid quereris, Et Verbum erat apud Deum?
PL 10, 61Bしかし漁師は、自分のために別の仕方で語る。そして彼は、まず汝を、なぜ不注意に聞いたのかと責めるだろう。実際、汝は素朴な聞き手として、最初の文「初めに言葉があった」を取り逃していたとしても、それに続く「そして言葉は神とともにあった」について、何を嘆くのか。
Numquid audieras, in Deo (et non apud Deum ), ut sermonem reconditae cogitationis acciperes? aut fefellerat rusticum, quid esset inter inesse et adesse momenti? Id enim, quod in principio erat, non in altero esse, sed cum altero praedicatur.
PL 10, 61B汝は、「神のうちに」と聞いたのか(「神とともに」ではなく)、隠された思考の言葉として受け取るために。それとも、内にあることと傍らにあることとの間にどれほどの違いがあるかを、この田舎者は見誤ったというのか。初めにあったものは、他のもののうちにあるのではなく、他のものとともにあると、述べられているのである。
Sed de superioribus nihil sumo, consequentia sibi adsint; statum Verbi et nomen exspecta. Dicit namque: Et Deus erat Verbum. Cessat sonus vocis, et cogitationis eloquium. Verbum hoc res est, non sonus; natura, non sermo; Deus, non inanitas est.
PL 10, 61Cしかし私は、先行する箇所からは何も取らない。続くものは、自ら立ち会うがよい〔consequentia sibi adsint の取り方は定かでない〕。汝は、言葉の状態と名とを待て。実際、彼は言う。「そして言葉は神であった」。声の響きも、思考の表現も、これで止む。この言葉は事柄であり、響きではない。本性であり、語りではない。神であり、空虚ではない。
Liber II, Caput XVI
第II巻 第XVI章PL 10, 62ANec laedit unitatem Dei. --Sed trepido in dicto, et me insolens sermo commovet. Audio: Et Deus erat Verbum, cui unum Deum prophetae nuntiaverunt.
PL 10, 62A神の一体性を損なわないこと。――しかし私は、この言葉に恐れおののき、耳慣れない語りが私を揺さぶる。私は聞く、「そして言葉は神であった」と。私には、預言者たちが唯一の神を告げていたのである。
Sed ne quo ultra trepidatio mea progredi possit, redde sacramenti tanti piscator meus dispensationem, et refer ad unum omnia sine contumelia, sine abolitione, sine tempore. Ait: Hoc erat in principio apud Deum.
PL 10, 62Aだが、私の恐れがそれ以上どこへも進みえないよう、私の漁師よ、これほどの秘義の経綸を示してくれ。そして、侮辱なく、廃棄なく、時なしに、すべてを一つに帰してくれ。彼は言う。「これは初めに神とともにあった」。
Cum hoc erat in principio, non tenetur in tempore; cum Deus est, non refertur ad vocem; cum est apud Deum nihil nec offenditur, nec aufertur: nam nec aboletur in alterum et apud unum ingenitum Deum, ex quo ipse unus unigenitus Deus est, praedicatur.
PL 10, 62A「これは初めにあった」と言うとき、それは時のうちに保持されない。「神である」と言うとき、それは声には帰されない。「神とともにある」と言うとき、何ものも損なわれず、何ものも奪われない。それは他のものへと廃されることもなく、唯一の生まれざる神、すなわちそこから彼自身が唯一の独り子なる神としてある神のもとにあると述べられているからである。
Liber II, Caput XVII
第II巻 第XVII章PL 10, 62ATempus ab eo est, tempus quid. --Expectamus adhuc a te, piscator, plenitudinem Verbi. Erat quidem in principio, sed potuit non esse ante principium.
PL 10, 62A時はこの者から出る。時とは何か。――漁師よ、我々はなお、あなたから言葉の充満を待っている。確かに言葉は始まりにあった。しかし、始まりの前にはなかった、ということがありえたのではないか。
Etiam hic tibi aliquid pro piscatore meo profero: Quod erat, non potuit non fuisse; erat enim non habet in tempore non fuisse. Sed quid pro se ille? Omnia per eum facta sunt (Ibid., 3) .
PL 10, 62Bこの点でも、私は汝に、私の漁師のために、何かを提示する。あったものは、あったのでなかったということはありえない。「あった」は、時のうちに、なかったということを含まないからである。しかし、彼自身は自分のために何と言うか。「万物は彼によって作られた」(ヨハネ1:3)。
Ergo si nihil sine illo est; per quem universa coeperunt; et in infinitum est, per quem quod est omne sit factum. Tempus enim est spatii, non in loco, sed in aetate manentis significata moderatio. Et cum ab eo omnia, res nulla non ab eo: et idcirco tempus ab eo est.
PL 10, 62Bそれゆえ、彼なしには何もないのなら、彼を通して万物が始まったのであり、またそれによって、あるものすべてが作られた者は、無限のうちにある〔この文の構文は定かでない。条件と帰結をこのように取った〕。時とは、場所においてではなく、年代のうちにとどまるものについて、間隔に示された尺度だからである。そして万物が彼から出るのだから、何ものも彼から出ないものはない。それゆえ、時は彼から出る。
Liber II, Caput XVIII
第II巻 第XVIII章PL 10, 62BVerbum non est solitarium. --Sed dicitur tibi ab aliquo, piscator meus: Nimium facilis et promiscuus hic fuisti; omnia per eum facta sunt non habet modum. Est ingenitus, qui factus a nemine est: est et ipse genitus ab innato.
PL 10, 62B言葉は独りではない。――しかし、私の漁師よ、ある者があなたにこう言う。あなたはここで、あまりに安易で、見境がなかった。「万物は彼によって作られた」には、限度がない。生まれざる者は、誰にも作られなかった者であり、そして彼自身も、生まれざる者から生まれた者である〔ipse は言葉を指すと取った〕、と。
Sine exceptione sunt omnia, et nihil quod extra sit derelinquunt. Sed dum nihil ultra dicere audemus, aut forte dum dicere molimur, occurre: Et sine eo factum est nihil. Reddidisti auctorem, cum socium professus es.
PL 10, 62B例外なくすべてがあり、外にあるものを何も残さない。しかし我々が、それ以上何も言うまいとしているとき、あるいは言おうと努めているとき、割って入れ、「そして彼なしには何も作られなかった」と。あなたは、仲間を公言したことによって、源を返したのである。
Cum enim nihil sine eo, intelligo non solum; quia alius est per quem, alius est sine quo: utroque discernitur significatio et intervenientis et agentis.
PL 10, 62C実際、「彼なしには何も」と言うとき、私は、彼「のみ」ではないと理解する〔intelligo non solum の取り方は定かでない〕。「それを通して」という者は別であり、「それなしには」という者も別であって、この二つの言い方によって、仲介する者と行う者との意味が区別されるからである。
Liber II, Caput XIX
第II巻 第XIX章PL 10, 63ANon tantum adfuit facienti omnia, sed et fecit. --Sed sollicito de auctore, qui unus ingenitus est, ne in eo quod omnia diceres, nihil esset exceptum, solvisti metum dicendo: Et sine eo factum est nihil.
PL 10, 63A万物を作る者に居合わせただけでなく、彼は作りもしたこと。――しかし、ただ一人の生まれざる者である源のことを案じる私に、あなたは、「万物」と言うことで何も除外されなくなるのではないかというその恐れを、「そして彼なしには何も作られなかった」と言って解いた。
Verum confundor et turbor in eo, quod sine eo factum est nihil. Est ergo aliquid per alterum factum, quod tamen non sit sine eo factum: et si aliquid per alterum, licet non sine eo; jam non per eum omnia; quia aliud est fecisse, aliud est intervenisse facienti.
PL 10, 63Aしかし私は、「彼なしには何も作られなかった」ということに、混乱し、動揺している。それでは、他のものを通して作られたが、それでも彼なしに作られたのではない何かがある、ということになる。そして、もし何かが他のものを通して、たとえ彼なしにではなくとも作られたのなら、もはや万物が彼を通してではない。作ったことと、作る者に介在したこととは、別だからである。
Non habeo hic, piscator meus, ut in caeteris, quod ex meo proferam; a tuo statim respondendum est, Omnia per eum facta sunt. Sentio.
PL 10, 63A私の漁師よ、ここには、他の箇所のように、自分のものから持ち出せるものはない。あなたのものから、すぐに答えねばならない。「万物は彼によって作られた」。私は理解する。
Apostolus enim docuit: Visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16) .
PL 10, 63A使徒が教えたからである。「見えるものも見えないものも、王座も、主権も、支配も、権力も、万物は彼によって、彼のうちに〔造られた〕」(コロサイ1:16)。
Liber II, Caput XX
第II巻 第XX章PL 10, 63BQui omnia in Verbo creata. Verbum non successive, sed nascendo perfectum existit. --Cum ergo omnia per ipsum, subveni et enarra, quid non sine eo factum sit. Quod factum est in eo, vita est (Joan. I, 4) .
PL 10, 63B万物が言葉において造られたこと〔底本は Qui。Quod の意に解した〕。言葉は、順を追ってではなく、生まれることによって完全なものとして存在するに至る。――それゆえ、万物が彼を通してあるのなら、何が彼なしには作られなかったのかを、助けて語ってくれ。「作られたものは、彼のうちにあって命である」(ヨハネ1:4)。
Hoc igitur non sine eo, quod in eo factum est: nam id quod in eo factum est, etiam per eum factum est. Omnia enim per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 16) . In ipso autem creata, quia nascebatur creator Deus.
PL 10, 63Bそれゆえ、彼のうちに作られたものは、彼なしにではない。彼のうちに作られたものは、彼を通しても作られたからである。「万物は彼によって、彼のうちに造られた」(コロサイ1:16)。彼のうちに造られたというのは、創造者なる神が生まれつつあったからである。
Sed etiam ex hoc sine eo nihil factum est, quod in eo factum est, quia nascens Deus vita erat: et qui vita erat, non postea quam est natus, effectus est vita; non enim in eo aliud est quod natum est, et aliud est quod natus accepit.
PL 10, 63Bしかしまた、「彼なしには何も作られなかった」のは、彼のうちに作られたからでもある。生まれつつある神は、命であったからである。そして命であった者は、生まれた後に命になったのではない。彼のうちには、生まれたものと、生まれた者が受けたものとが、別々にあるのではない。
Non habent inter se tempus et nativitas et profectus. Sed nihil sine se fiebat ex iis quae in eo fiebant, quia vita est ( supple is) in quo fiebant, et Deus qui a Deo natus est, non postea quam natus est, sed nascendo Deus exstitit.
PL 10, 63B誕生と成長とは、そのあいだに時を持たない。しかし、彼のうちで成りつつあったものの何ものも、彼なしには成らなかった。それらがそのうちで成りつつあった者(「彼」を補え)は、命だからである。そして神から生まれた神は、生まれた後にではなく、生まれることにおいて神として存在するに至った。
Nascens enim a vivente vivus, a vero verus, a perfecto perfectus, non sine potestate nativitatis suae natus est, nativitatem videlicet suam non postea sentiens, sed se Deum in eo ipso quod Deus ex Deo nascebatur intelligens.
PL 10, 63C実際、生ける者から生きた者として、真なる者から真なる者として、完全な者から完全な者として生まれつつあった彼は、自らの誕生の権力なしに生まれたのではない。すなわち彼は、自らの誕生を後になって知るのではなく、神が神から生まれつつあるまさにそのことにおいて、自らが神であることを理解していたのである。
Hoc unigenitus ab ingenito: hoc, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : hoc in confessione Patris et Filii Deus unus: hoc Pater in Filio, et Filius in Patre. Hinc, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) .
PL 10, 63Cこれが、生まれざる者から出た独り子である。これが、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)である。これが、父と子の告白における、一つの神である。これが、子における父、父における子である。ここから、「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)。
Hinc, Omnia quae habet Pater, dedit Filio (Joan. XVI, 15) . Hinc, Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) . Hinc, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius (Matth. XI, 27) . Hinc, In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .
PL 10, 63Cここから、「父が持つものはすべて、子に与えた」(ヨハネ16:15)。ここから、「父が自らのうちに命を持つように、そのように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。ここから、「父のほかに子を知る者はなく、子のほかに父を知る者はない」(マタイ11:27)。ここから、「彼のうちに、神性の充満がすべて、体をもって宿っている」(コロサイ2:9)。
Liber II, Caput XXI
第II巻 第XXI章PL 10, 64AVerbi generatio humana ratione non capitur; tenenda igitur fide. --Haec vita lux hominum est, haec lux tenebras illuminans.
PL 10, 64A言葉の生成は人間の理では把握されない。それゆえ信仰によって保たれねばならない。――この命は人々の光であり、この光は闇を照らしている。
Et ut impossibilitatem generationis ejus enarrandae secundum prophetam piscator consolaretur (Esa. LIII, 8) ; adjecit, Et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 4) .
PL 10, 64Aそして漁師は、預言者に従い(イザヤ53:8)、その生成が語りえないという不可能を和らげるために、こう付け加えた。「そして闇はそれを把握しなかった」(ヨハネ1:4)。
Cessit sermo naturae, et non habet quo excurrat; et tamen hoc piscator iste recubans in Domini pectus accepit. Non est iste saeculi sermo; quia de qua agitur, non saeculi res est.
PL 10, 64A語りは本性に屈し、走り出す先を持たない。それでも、この漁師は、主の胸に寄りかかって、これを受けた。これは世の言葉ではない。ここで問題とされているものは、世の事柄ではないからである。
Edatur aliquid, si in significatione verborum reperiri potest ultra quam dictum sit: et si qua sunt alia expositae a nobis naturae nomina, proferantur.
PL 10, 64Aもし、語られたことを越えて、語の意味のうちに見いだしうるものがあるなら、何か示されるがよい。また、我々が説き明かした本性の名のほかに、何か別の名があるなら、それを持ち出すがよい。
Quae si non sunt, immo quia non sunt; miremur hanc in piscatore doctrinam, et in eo eloquia Dei sentiamus: confessionemque Patris et Filii, ingeniti et unigeniti inenarrabilem, et excedentem complexum omnem et sermonis et sensus, teneamus atque adoremus: et in Domino Jesu, exemplo Joannis, ut haec possimus sentire et colloqui, accubemus (Joan. XIII, 25) .
PL 10, 64Bもしそれらがないなら、それどころか、ないのだから、この漁師における教えに驚き、彼のうちに神の言葉を感じ取ろう。そして、父と子、生まれざる者と独り子との、語りえない告白、語りと理解のあらゆる包括を超えた告白を、保ち、礼拝しよう。そして、主イエスにおいて、ヨハネにならって、我々がこれらを理解し、語り合うことができるよう、寄りかかろう(ヨハネ13:25)。
Liber II, Caput XXII
第II巻 第XXII章PL 10, 64BHaereticorum artes contra fidem vanae. Fides una vincit omnes haereses. --Commendat autem fidei hujus integritatem, et evangelica auctoritas, et apostolica doctrina, et circumstrepentium undique haereticorum otiosa fraudulentia.
PL 10, 64B異端者たちの、信仰に対する術策は空しいこと。ただ一つの信仰がすべての異端に勝つ。――この信仰の完全さを推奨するのは、福音書の権威と、使徒の教えと、四方から騒ぎ立てる異端者たちの、むなしい欺瞞である。
Stat enim hoc fundamentum validum et immotum adversus omnes ventos, pluvias, torrentes, non flatibus pellendum, non stillicidiis penetrandum, non inundationibus subluendum (Math. VII, 25) : et optimum est, quidquid a plurimis incursatum, a nullo tamen poterit impelli.
PL 10, 64B実際、この土台は、あらゆる風と雨と奔流に対して、堅固で揺るがずに立つ。息吹に押しやられず、雨だれに貫かれず、洪水に洗い流されない(マタイ7:25)。そして、多くの者に襲われながら、誰にも突き動かされえないもの、それが最善である。
Ut autem quaedam medicamentorum genera sunt ita comparata, ut non singulis tantum aegritudinibus utilia sint, sed omnibus in commune medeantur, habeantque in se virtutem generalis auxilii: ita et fides catholica non adversum singulas pestes, sed contra omnes morbos opem medelae communis impertit, non infirmanda genere, non vincenda numero, non diversitate fallenda; sed una atque eadem adversum singula omniaque consistit.
PL 10, 64Cたとえば、ある種の薬は、個々の病にだけ有用なのではなく、あらゆる病に共通して効き、一般的な助けの力を自らのうちに持つようにできている。同じように、公同の信仰も、個々の疫病に対してではなく、あらゆる病に対して共通の治療の助けを与える。種類によって弱められず、数によって打ち負かされず、多様さによって欺かれえず、個々のものに対しても、すべてに対しても、一つの同じものとして立つのである。
Magnum est enim; tot in ea una remedia esse, quot morbi sunt; et totidem veritatis esse doctrinas, quotidem erunt studia falsitatis.
PL 10, 64C実際、そこに、病の数だけの治療が一つのうちにあり、偽りへの熱意の数〔ミーニュの注:quotidem はヒラリウスの語法で quot の意〕だけ、真理の教えがあるとは、大いなることである。
Contrahantur in unum nomina haereticorum, et omnes scholae prodeant: audiant unum ingenitum Deum patrem, et unum unigenitum Dei filium perfecti patris progeniem perfectam; non per diminutionem genitum, non ex solido parte aliqua decisum, sed omnia habentem, genuisse omnia consecutum; non ex derivatione fluxuve deductum, sed ex omnibus atque in omnibus natum ab eo, qui in omnibus in quibus est esse non desinat; liberum a tempore, solutum a saeculis, per quem omnia facta sunt: neque enim esse in his (saeculis) potuit, quae ab ipso sunt instituta. Haec de Evangeliis catholica et apostolica confessio est.
PL 10, 65A異端者たちの名はすべて一つに集められ、あらゆる学派が進み出るがよい。彼らは聞くがよい、唯一の生まれざる神なる父を、また、神の唯一の独り子なる子を、完全な父から出た完全な子を。減少によって生まれたのではなく、堅固なものから何らかの部分を切り取られたのでもなく、すべてを持ち、生んだ者のすべてを得ている者として〔genuisse omnia consecutum の係りは定かでない。「生んだ者のすべてを得た」と取った〕。分岐や流れから導かれたのでもなく、すべてから、すべてのうちに、生まれた者である。すなわち、自らがそれであるすべてにおいて、あることをやめない者から生まれた。時から自由であり、世々から解き放たれ、その者を通して万物が作られた。というのも、自らが設けたもの(世々)のうちに、彼がいることはできなかったからである。これが福音書に基づく、公同にして使徒的な告白である。
Liber II, Caput XXIII
第II巻 第XXIII章PL 10, 65BTestimonia contra Sabellium, contra Hebionem, contra Arianos. Petra Petri confessio. --Patrem et Filium, si audet, Sabellius eumdem praedicet, et ipsum illum esse qui utrumque sit nuncupatus; ut cum eo unus sit ambo, non unum.
PL 10, 65Bサベリオス、エビオン、アレイオス派に対する証言。岩、すなわちペトロの告白。――サベリオスは、あえてそうするなら、父と子を同一の者と宣べ、この同じ者が両方の名で呼ばれたのだと言うがよい。彼にとって〔cum eo は取りにくい。「彼(サベリオス)にとって」と取った〕、両者が一人の者であり、一つのものではないように。
Audiet statim de Evangeliis non semel neque iterum, sed frequenter, Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Mat. XVII, 5) . Audiet, Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 10, 65B彼はすぐさま福音書から、一度や二度ではなく、しばしば聞くであろう。「これは私の愛する子、私が喜んでいる者である」(マタイ17:5)。彼は聞くであろう、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)。
Audiet, Ego vado ad Patrem (Ibidem, 12); et, Pater gratias tibi ago (Joan. XI, 41) ; et, Clarifica me, Pater (Joan. XVII, 5) ; et, Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17) . Subrepat Hebion, initium filio Dei ex Maria concedens, et Verbum a diebus carnis intelligens.
PL 10, 65B彼は聞くであろう、「私は父のもとへ行く」(ヨハネ14:12)。また、「父よ、汝に感謝する」(ヨハネ11:41)。また、「父よ、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。また、「汝は生ける神の子である」(マタイ16:17)。エビオンは忍び込むがよい。神の子に始まりをマリアから認め、言葉を肉の日々からのものと解しながら。
Relegat, Pater, clarifica me apud temetipsum ea claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset (Joan. XVII, 5) ; et, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; et, Omnia per eum facta sunt (Ibid. 3) ; et, In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Ibid., 10) .
PL 10, 65B彼は読み返すがよい、「父よ、世界が存在する前に私が汝のもとで持っていた栄光をもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。また、「初めに言葉があり、言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)。また、「万物は彼によって作られた」(ヨハネ1:3)。また、「彼は世界にあり、世界は彼によって作られたが、世界は彼を知らなかった」(ヨハネ1:10)。
Existant novelli apostolatus, sed ab antichristo, praedicatores, omni contumelia Dei filium illudentes: et audiant, Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28) ; et, Filius in Patris sinu (Joan. I, 18) ; et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) .
PL 10, 65C新参の使徒職をかたる者たちが、ただし反キリストのもとからの宣教者たちが、あらゆる侮辱をもって神の子をあざけりながら、現れるがよい。そして彼らは聞くがよい、「私は父から出て来た」(ヨハネ16:28)。また、「父のふところにある子」(ヨハネ1:18)。また、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。また、「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ14:11)。
Et postremo una cum Judaeis irascantur, quod Christus proprium sibi patrem Deum confitens, aequalem se Deo fecerit: et una cum iis audiant, Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. XIV, 28) .
PL 10, 65Cそして最後に、ユダヤ人たちとともに憤るがよい。キリストが、神を自分自身の父と告白して、自らを神と等しいものとしたと。そして彼らとともに聞くがよい、「せめて私の業を信じよ。父は私のうちにあり、私は父のうちにあるからである」(ヨハネ14:28)。
Unum igitur hoc est immobile fundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa, Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17) , tanta in se sustinens argumenta veritatis, quantae perversitatum quaestiones et infidelitatis calumniae movebuntur.
PL 10, 66Aそれゆえ、これが動かない唯一の土台であり、ペトロの口によって告白された、信仰の幸いなる唯一の岩、「汝は生ける神の子である」(マタイ16:17)である。この岩は、ねじれた問いと不信仰の中傷が起こされるであろう、その数と同じだけの真理の論拠を、自らのうちに支えている。
Liber II, Caput XXIV
第II巻 第XXIV章PL 10, 66AQuae nostrae salutis causa Christus susceperit. --Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae est. Virgo, et partus, et corpus; postque crux, mors, inferi, salus nostra est.
PL 10, 66A我々の救いのためにキリストが引き受けたこと。――すでにそれ以外のことにおいては、父の意志の経綸がある。おとめ、出産、体、そしてのち、十字架、死、冥界が、我々の救いである。
Humani (Haec citat cod. can. Eccl. Rom. c. 41) enim generis causa Dei filius natus ex virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante; et sua, Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit; ut homo factus ex virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus admixtionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus exsisteret: ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur.
PL 10, 66A実際、人類のために(これをローマ教会の教会法典第41章が引用する)、神の子はおとめから、また聖なる霊から生まれた。この働きにおいて、彼自身が自らに仕えたのである。そして、自らの、すなわち神の力が覆うことによって、自らのために体の始まりを蒔き、肉の端緒を据えた。それは、おとめから人となって、肉の本性を自らのうちに受け、この混合の結びつきを通して、彼のうちに、全人類の体が聖化されて存在するようになるためであった。すなわち、彼が体を持つ者であろうと望んだそのことによって、万人が彼のうちに造られたように、今度は逆に、彼自身が、彼に属する見えない面によって、万人のうちへと帰されるためである。
Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum, cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcucurrit.
PL 10, 66Bそれゆえ、神の見えない像は、人間の始まりの恥を退けず、受胎、出産、産声、揺りかごを通して、我々の本性のあらゆる屈辱を通り抜けた。
Liber II, Caput XXV
第II巻 第XXV章PL 10, 66BQuod nihil dignum rependere valeamus. --Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus, in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit.
PL 10, 66B我々は何一つふさわしいものを返しえないこと。――結局、これほどのへりくだりの情に対して、我々から何がふさわしく返されるだろうか。神から言い表しえない起源をもつ、唯一の独り子なる神が、人間の小さな体の形をとって、聖なるおとめの胎に植えられ、成長するのである。
Qui omnia continet, et intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, et ad cujus vocem Archangeli atque Angeli tremunt, coelum et terra et omnia mundi hujus resolvuntur elementa, vagitu infantiae auditur.
PL 10, 66C万物を包み、その内に、またその者を通して万物がある者が、人間の出産の法に従って産み出され、その声に大天使も天使も震え、天と地とこの世界のあらゆる元素が解体する者が、幼子の産声で聞かれる。
Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolet, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati.
PL 10, 66C見えず、把握しえず、視覚によっても、感覚によっても、触覚によっても量られえない者が、揺りかごに包まれた。もしこれらを神にふさわしくないと思い返す者がいるなら、それらが神の威厳にそぐわないほど、いっそう大きな恩恵に自分が負っていることを、告白するであろう。
Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est: sed nos eguimus ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret.
PL 10, 67A人となる必要があったのは、それによって人が作られた者ではない。必要があったのは我々のほうである。神が肉となり、我々のうちに宿ること、すなわち、一つの肉を身に受けることによって、すべての肉の内奥に住まうことが。
Humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus honor noster est: quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati.
PL 10, 67A彼のへりくだりは我々の高貴であり、彼への屈辱は我々の栄誉である。彼が肉のうちにとどまる神であるように、我々は逆に、肉から神へと新たにされた者である。
Liber II, Caput XXVI
第II巻 第XXVI章PL 10, 67AHumilitatem conceptionis et partus dignitas commendat. --Sed ne forte detineant scrupulosas mentium cogitationes cunae, vagitus, partus atque conceptio; reddenda est singulis Dei dignitas: ut voluntatis humilitatem potestatis ambitio praecedat, nec dignationem dignitas derelinquat.
PL 10, 67A受胎と出産の卑しさを、尊厳が推奨すること。――しかし、揺りかご、産声、出産、受胎が、心の不安な思いを引き止めることのないよう、個々のものに神の尊厳を返さねばならない。すなわち、意志のへりくだりに、権力の威光が先立ち、へりくだりを尊厳が見捨てないように。
Videamus igitur quae sunt ministeria conceptus. Angelus Zachariae loquitur, sterili partus affertur, de incensi loco sacerdos mutus egreditur, Joannes in vocem adhuc utero matris detentus erumpit, Mariam angelus benedicit, matrem filii Dei virginem pollicetur.
PL 10, 67Aでは、受胎の務めがどのようなものか見よう。天使はザカリアに語りかけ、不妊の女に出産が告げられ、祭司は香をたく場所から口がきけなくなって出て来て、ヨハネは母の胎になお留められたまま、声を発して躍り出、天使はマリアを祝福し、おとめに、神の子の母となることを約束する。
Illa virginitatis suae conscia difficultate facti commovetur, angelus efficientiam divinae operationis exponit; ait enim, Spiritus sanctus de super veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .
PL 10, 67B彼女は自らの童貞を自覚し、その事の難しさに動揺する。天使は神の働きの成就を説き明かす。すなわち言う、「聖なる霊が上から汝に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。
Spiritus sanctus de super veniens virginis interiora sanctificavit, et in his spirans [quia ubi vult, Spiritus spirat (Joan. III, 8) ] naturae se humanae carnis immiscuit; et id, quod alienum a se erat, vi sua ac potestate praesumpsit: atque ut ne quid per imbecillitatem humani corporis dissideret, virtus Altissimi virginem obumbravit, infirmitatem ejus veluti per umbram circumfusa confirmans, ut ad sementivam ineuntis Spiritus efficaciam substantiam corporalem divinae virtutis inumbratio temperaret. Haec conceptionis est dignitas.
PL 10, 67B聖なる霊は上から臨み、おとめの内奥を聖化し、その中で息吹きつつ[霊は望むところに吹くからである(ヨハネ3:8)]、人間の肉の本性と自らを混じり合わせた。そして、自分とは異質であったものを、自らの力と権力によってあらかじめ取った。人間の体の弱さによって何ものも分離しないよう、いと高き者の力はおとめを覆い、その弱さを、影のように取り巻いて強め、入り来る霊の種蒔く働きに向けて、神の力の覆いが、体の実体を整えた。これが受胎の尊厳である。
Liber II, Caput XXVII
第II巻 第XXVII章PL 10, 68APartus dignitas. --Videamus partum, vagitum et cunas dignitas quae sequatur. Loquitur ad Joseph angelus parituram Virginem, et eum qui natus fuerit vocandum Emmanuel, id est, nobiscum Deum.
PL 10, 68A出産の尊厳。――出産、産声、揺りかごに続く尊厳を見よう。天使はヨセフに、おとめが産むこと、生まれる者はエマヌエル、すなわち「我々とともなる神」と呼ばれるべきことを語る。
Proclamat Spiritus per prophetam (Es. VII, 14) , angelus testis est, Deus nobiscum est ille qui nascitur. Novum Magis de coelo stellae lumen effertur, et coeli Dominum signum coeleste prosequitur.
PL 10, 68A霊は預言者を通して宣言し(イザヤ7:14)、天使は証人であり、生まれる者は我々とともにいる神である。博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕のもとへ、天から新しい星の光が現れ、天の主を、天のしるしが伴う。
Angelus pastoribus nuntiat natum Christum Dominum, salutem universorum. Multitudo exercitus coelestis in laudem puerperii concurrit, et tanti operis praeconia divini coetus gaudia eloquuntur.
PL 10, 68A天使は羊飼いたちに、キリスト、主、万人の救いが生まれたと告げる。天の軍勢の群れが、出産を讃えるために集い、神的な集いの喜びが、これほどの業の布告を語り出す。
Gloria deinde in coelis Deo, et pax in terra bonae voluntatis hominibus nuntiatur. Adsunt deinde Magi, involutum pannis adorant: et post illam inanis scientiae suae operationem arcanam, posito in cunis genu flectunt.
PL 10, 68Aそれから、天においては神に栄光が、地においては善き意志の人々に平和が告げられる。次いで博士たちが来て、産着に包まれた者を礼拝する。そして、自らの空しい知の秘めた営みのあとで、揺りかごに置かれた者にひざまずく。
Sic per Magos cunarum sordes adorantur, sic vagitus per angelorum divina gaudia honoratur, sic partui proclamans per prophetam Spiritus, et angelus nuntians, et novae lucis stella famulatur.
PL 10, 68Bこうして博士たちを通して、揺りかごの汚れが礼拝され、こうして天使たちの神的な喜びによって、産声が栄誉づけられ、こうして出産に、預言者を通して宣言する霊と、告げ知らせる天使と、新しい光の星が仕える。
Sic initia nascendi Spiritus sanctus superveniens et inumbrans virtus Altissimi moliuntur. Aliud intelligitur, aliud videtur; aliud oculis, aliud animo conspicitur. Parit virgo: partus a Deo est. Infans vagit: laudantes angeli audiuntur.
PL 10, 68Bこうして、生まれることの始まりを、臨む聖なる霊と、覆ういと高き者の力が成し遂げる。理解されるものと、見えるものとは別であり、目で見られるものと、心で見られるものとは別である。おとめが産む。出産は神から出ている。幼子が泣く。賛美する天使たちが聞こえる。
Panni sordent: Deus adoratur. Ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoptatur.
PL 10, 68B産着は汚れている。神は礼拝される。こうして、権力の尊厳は失われない。肉のへりくだりが取り上げられるあいだにも。
Liber II, Caput XXVIII
第II巻 第XXVIII章PL 10, 68CChristus gestis Deum egit. --Par etiam reliquae est cursus aetatis. Nam omne tempus, quod in homine egit, in Dei operibus explevit.
PL 10, 68Cキリストは、その行いによって神として行動したこと。――残りの生涯の歩みも、同じである。人間として行ったすべての時を、神の業において満たしたからである。
De singulis non est tempus dicere: tantum illud in universis virtutum et curationum generibus contuendum est, in carnis assumptione hominem, Deum vero in gestis rebus exsistere.
PL 10, 69A個々のことについて語る時はない。ただ、あらゆる種類の力ある業と癒しにおいて、肉を身に受けたことにおいては人間、なされた事柄においては神として、存在していることを、見据えるべきである。
Liber II, Caput XXIX
第II巻 第XXIX章PL 10, 69ASpiritum sanctum esse. --De Spiritu autem sancto nec tacere oportet, nec loqui necesse est: sed sileri a nobis, eorum causa qui nesciunt, non potest. Loqui autem de eo non necesse est, qui Patre et Filio auctoribus, confitendus est.
PL 10, 69A聖なる霊は存在すること。――しかし聖なる霊については、黙っているべきでもなく、語る必要もない。ただ、知らない者たちのために、我々が沈黙することはできない。一方、父と子を源として告白されるべきその霊について、語る必要はない。
Et quidem puto, an sit, non esse tractandum. Est enim; quando quidem donatur, accipitur, obtinetur; et qui confessioni Patris et Filii connexus est, non potest a confessione Patris et Filii separari. Imperfectum enim est nobis totum, si aliquid desit a toto.
PL 10, 69Aそして実際、私は思う、霊が存在するかどうかは論じるべきでない。実際に存在するからである。それは与えられ、受け取られ、獲得されるのだから。父と子の告白に結ばれている者は、父と子の告白から切り離されえない。全体から何かが欠けるなら、我々にとって全体は不完全だからである。
De quo si quis intelligentiae nostrae sensum requiret, in Apostolo legimus ambo, Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum filii sui in corda nostra clamantem, Abba pater (Galat. IV, 6) .
PL 10, 69Bこれについて、もし誰かが、我々の理解の思いを求めるなら、我々は使徒のうちに、その両方を読む〔ambo が何を指すかは定かでない。霊が存在することと与えられることの両方と取った〕。「汝らは神の子であるから、神は自らの子の霊を、我々の心に送った。その霊は叫ぶ、アッバ、父よ」(ガラテヤ4:6)。
Et rursum: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis (Ephes. IV, 30) . Et iterum: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12) .
PL 10, 69Bまた再び、「神の聖なる霊を悲しませてはならない。汝らは、その霊において証印を押されたのである」(エフェソ4:30)。また重ねて、「我々はこの世界の霊ではなく、神から出る霊を受けた。それは、神から我々に与えられたものを知るためである」(一コリント2:12)。
Et rursum: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) .
PL 10, 70Aまた再び、「しかし汝らは肉のうちにではなく、霊のうちにある。ただし、神の霊が汝らのうちにあるならばである。もしキリストの霊を持たない者がいるなら、その者はキリストのものではない」(ローマ8:9)。
Et rursum: Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum suum qui habitat in vobis (Ibid. 11) .
PL 10, 70Aまた再び、「イエスを死者たちの中から起こした者の霊が汝らのうちに宿るなら、キリストを死者たちの中から起こした者は、汝らのうちに宿る自らの霊によって、汝らの死ぬべき体をも生かすであろう」(ローマ8:11)。
Unde quia est, et donatur, et habetur, et Dei est; cesset hinc sermo calumniantium. Cum dicunt per quem sit, et ob quid sit, vel qualis sit: si responsio nostra displicebit dicentium, Per quem omnia, et ex quo omnia sunt, et quia Spiritus est Dei, donum fidelium; displiceant et Apostoli et Prophetae, hoc tantum de eo quod esset loquentes; et post haec Pater et Filius displicebit.
PL 10, 70Aしたがって、霊は存在し、与えられ、持たれ、神に属するのだから、中傷する者たちの言葉は、ここでやむがよい。彼らが、それは誰を通してあるのか、何のためにあるのか、あるいはどのようなものかと言うとき、もし、霊は、万物がその者を通してある者と、万物がその者から出る者とによってあり、神の霊であって、信じる者たちへの賜物である、と語る我々の答えが彼らの気に入らないなら、使徒たちも預言者たちも、気に入られないがよい。彼らは、それが何であるかについて、ただこれだけを語っていたのだから。そして、その後には、父と子も気に入られなくなるであろう。
Liber II, Caput XXX
第II巻 第XXX章PL 10, 70BEt Pater et Filius est sanctus Spiritus. --Manere autem hinc quosdam in ignorantia atque ambiguitate existimo, quod hoc tertium, id est, quod nominatur Spiritus sanctus, videant pro Patre et lio frequenter intelligi. In quo nihil scrupuli est: sive enim Pater, sive Filius, et Spiritus et sanctus est.
PL 10, 70B父も子も聖なる霊であること。――しかし私は、ある者たちが、ここから無知と曖昧さのうちにとどまっていると考える。すなわち、この第三のもの、聖なる霊と呼ばれるものが、しばしば父や子〔底本は lio。Filio と読む〕の代わりに理解されるのを、彼らが見るからである。この点には何の疑いもない。父であれ子であれ、霊であり、聖なるものだからである。
Liber II, Caput XXXI
第II巻 第XXXI章PL 10, 71AQua ratione dictum sit, Deus Spiritus est. Error Samaritanae Deum templo vel monte claudentis. --Sed id quod in Evangeliis legitur, Quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24) , diligenter est contuendum quomodo et qua ratione sit dictum.
PL 10, 71A「神は霊である」はいかなる理によって語られたか。神を神殿あるいは山に閉じ込めるサマリアの女の誤り。――しかし福音書に読まれる「神は霊である」(ヨハネ4:24)という言葉は、どのように、いかなる理によって語られたかを、注意深く見なければならない。
Omne enim dictum ut dicatur ex causa est, et dicti ratio ex sensu erit intelligenda dicendi; ne quia responsum a Domino est, Spiritus Deus est, idcirco cum sancti Spiritus nomine et usus negetur et donum.
PL 10, 71A実際、すべての言葉は、語られるための原因があって語られ、語られた言葉の理は、語るときの意図から理解されるべきである。主から「神は霊である」と答えられたからといって、そのゆえに、聖なる霊という名において、その用と賜物が否定されることのないように。
Cum Samaritana Domino erat sermo: venerat enim redemptio universorum. Cui post multum sermonem aquae vivae, et quinque virorum, et nunc ejus qui esset alienus (Ibid., 20) , mulier respondit: Domine, animadverto quod propheta es.
PL 10, 71Aサマリアの女は、主と言葉を交わした。すべての者の贖いが来ていたからである。彼女に、生ける水と、五人の夫と、今の、他人である者について(ヨハネ4:20)多くの言葉が交わされたのち、女は答えた。「主よ、私は汝が預言者であると気づく」。
Patres nostri in monte hoc adoraverunt; et vos dicitis quoniam in Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Dominus respondit: Crede mihi, mulier, quoniam venit hora, quando neque in isto monte, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
PL 10, 71B「我々の父祖たちはこの山で礼拝した。しかし汝らは、礼拝すべき場所はエルサレムにあると言う」。主は答えた。「女よ、私を信じよ。この山でもエルサレムでもなく、汝らが父を礼拝する時が来る」。
Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Judaeis est. Sed venit hora, et nunc est, cum veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate: etenim Pater tales quaerit qui adorent eum.
PL 10, 71B「汝らは知らないものを礼拝し、我々は知っているものを礼拝する。救いはユダヤ人から出るからである。しかし、時が来る。今がそれである。真の礼拝者たちが、霊と真理において父を礼拝する時が。実際、父は、そのように自らを礼拝する者たちを求めている」。
Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate oportet adorare, quia Deus spiritus est (Ibid., 21 et seqq.) .
PL 10, 71B「神は霊であり、神を礼拝する者は、霊と真理において礼拝しなければならない。神は霊だからである」(ヨハネ4:21以下)。
Mulier igitur traditionum memor paternarum, vel tamquam Samaria in monte, vel tamquam Jerusalem in templo adorandum Deum existimabat: quod Samaria ad adorandum Deum per transgressionem legis locum montis elegerat, Judaei vero templum a Salomone conditum religionis sedem existimabant: quorum utrorumque praesumptio, aut collis edito, aut exstructae domus concavo, Deum intra quem omnia et extra quem nihil ejus capax est, continebat.
PL 10, 71Bそれゆえ女は、父祖の伝承を思い、サマリアがそうするように山で、あるいはエルサレムがそうするように神殿で、神は礼拝されるべきだと考えていた。サマリアは、律法に背いて、神を礼拝するために山という場所を選んでおり、ユダヤ人たちは、ソロモンが建てた神殿を、信仰の座と考えていた。どちらの思い込みも、丘の高みや、築かれた家の空洞のうちに、その内にすべてがあり、その外に何もなく、何ものも彼を収めえない神を、閉じ込めていた。
Ergo quia Deus invisibilis, incomprehensibilis, immensus est; ait Dominus venisse tempus, ut non in monte vel templo Deus sit adorandus: quia spiritus Deus est, et spiritus nec circumscribitur, nec tenetur, qui per naturae suae virtutem ubique est, neque usquam abest, in omnibus omnis exuberans: hos igitur veros esse adoratores, qui in Spiritu et veritate sint adoraturi.
PL 10, 72Aそれゆえ、神は見えず、把握しえず、量り尽くしえないゆえに、主は、山でも神殿でも神を礼拝すべきでない時が来たと言った。神は霊であり、霊は限定されず、保持されず、自らの本性の力によってどこにでもあり、どこにも欠けず、すべてのものにおいて全体としてあふれているからである。そして、霊と真理において礼拝しようとする者たちこそが、真の礼拝者であると。
Adoraturis autem in Spiritu Deum Spiritum, alter in officio, alter in honore est; quia discretum est in quo quisque sit adorandus. Non enim tollit sancti Spiritus et nomen et donum, quia dictum est, Deus Spiritus est.
PL 10, 72A霊において霊なる神を礼拝しようとする者にとって、一方〔霊〕は務めにあり、他方〔神〕は栄誉にある。それぞれが何において礼拝されるべきかが、区別されているからである。「神は霊である」と語られたからといって、聖なる霊の名も賜物も、取り除かれはしない。
Responsum autem est mulieri Deum templo et monte claudenti, esse omnia in Deo, Deum in semetipso, et invisibilem atque incomprehensibilem in iis quae invisibilia et incomprehensibilia sunt adorandum.
PL 10, 72Bしかし女に対しては、神を神殿と山に閉じ込めている者に、こう答えられたのである。すべては神のうちにあり、神は自らのうちにあり、見えず把握しえない神は、見えず把握しえないもののうちにおいて礼拝されるべきである、と。
Atque ita natura et muneris et honoris significata est, cum in Spiritu Deum Spiritum docuit adorandum, et libertatem ac scientiam adorantium, et adorandi infinitatem, dum in Spiritu Deus Spiritus adoratur, ostendens.
PL 10, 72Bこうして、霊において霊なる神が礼拝されるべきだと教えたとき、賜物と栄誉との両方の本性が示された。彼は、礼拝する者たちの自由と知、そして礼拝の無限を、霊において霊なる神が礼拝されるということにおいて、示したのである。
Liber II, Caput XXXII
第II巻 第XXXII章PL 10, 72BSimile huic etiam illud Apostoli est: Quia Dominus Spiritus est, ubi autem Spiritus Domini est, ibi libertas est (II Cor. III, 17) . Discrevit ad intelligentiae significationem eum qui est, ab eo cujus est.
PL 10, 72Bこれと似たものが、使徒のあの言葉にもある。「主は霊であり、主の霊のあるところには、自由がある」(二コリント3:17)。使徒は、理解を示すために、それである者と、それが属する者とを区別した。
Non enim habere haberique unum est, neque eadem significatio continet eum atque ejus. Ita cum dicit, Dominus Spiritus est, naturam infinitatis ejus ostendit; cum vero adjecit, Ubi Spiritus Domini ibi libertas est, eum qui ejus est significat; quia et Spiritus Dominus est, et ubi Spiritus est Domini, ibi libertas est.
PL 10, 73A持つことと持たれることは同じではなく、同じ意味が、その者とその者に属する者とを含むのでもない。それゆえ「主は霊である」と言うとき、彼の無限の本性を示し、「主の霊のあるところには自由がある」と付け加えるとき、彼に属する者を意味する。霊は主であり、そして、主の霊のあるところに、自由があるからである。
Haec non quod causa postulet dicta sunt, sed ne quid in his obscuritatis haereret. Est enim Spiritus sanctus unus ubique, omnes patriarchas, prophetas, et omnem chorum legis illuminans, Joannem etiam in utero matris inspirans: datus deinde apostolis caeterisque credentibus, ad agnitionem ejus quae indulta est veritatis.
PL 10, 73Aこれらは、事の必要が求めたから語ったのではなく、これらの点に何の曖昧さもとどまらないようにするためである。実際、聖なる霊は、いたるところで一つであり、すべての族長たち、預言者たち、律法のあらゆる列を照らし、母の胎にいたヨハネにも息吹を吹き込み、次いで使徒たちとその他の信じる者たちに、与えられた真理を認めるようにと、与えられた。
Liber II, Caput XXXIII
第II巻 第XXXIII章PL 10, 73ASpiritus sancti quod officium in nobis. --Quod autem sit officium ejus in nobis, verbis ipsius Domini audiamus. Ait enim: Adhuc multa habeo quae dicam vobis, sed non potestis illa modo portare (Joan. XVI, 12) .
PL 10, 73A聖なる霊の、我々における務め。――しかし、その務めが我々においてどのようなものであるかは、主自身の言葉によって聞こう。主は言う。「私は汝らに言うべきことをなお多く持っている。しかし汝らは今、それを担うことができない」(ヨハネ16:12)。
Expedit enim vobis ut ego eam; si iero, mittam vobis Advocatum (Ibid. 7) . Et rursum: Ego rogabo Patrem, et alium Advocatum mittet vobis ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16 et 17) .
PL 10, 73B「私が行くことは、汝らにとって益である。もし私が去るなら、私は汝らに弁護者を送る」(ヨハネ16:7)。また再び、「私は父に願い、父は汝らに、別の弁護者、真理の霊を送る。それは永遠に汝らとともにいるためである」(ヨハネ14:16、17)。
Ille vos diriget in omnem veritatem: non enim loquetur a se, sed quaecumque audierit, loquetur, et ventura annuntiabit vobis. Ille me honorificabit, quia de meo sumet (Joan. XVI, 13 et 14) .
PL 10, 73B「彼は汝らをあらゆる真理へと導く。自分から語るのではなく、聞いたことを語り、来るべきことを汝らに告げるからである。彼は私に栄誉を与える。私のものから受けるからである」(ヨハネ16:13、14)。
Haec de pluribus ad intelligentiae viam dicta sunt, quibus et voluntas munerantis, et ratio et conditio muneris continetur: ut quia infirmitas nostra neque Patris neque Filii capax esset, fidem nostram de Dei incarnatione difficilem, sancti Spiritus donum quodam intercessionis suae foedere luminaret.
PL 10, 73Bこれらは、多くの箇所のうちから、理解への道として語られたものであり、そこには、与える者の意志と、賜物の理と条件が含まれている。すなわち、我々の弱さが、父も子も受け入れえなかったので、神の受肉に対して困難であった我々の信仰を、聖なる霊の賜物が、その執り成しの一種の契約によって照らすようにしたのである。
Liber II, Caput XXXIV
第II巻 第XXXIV章PL 10, 73CEst autem nunc consequens, ut et apostolum explicantem doni hujus virtutem atque officium audiamus; ait enim: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
PL 10, 73C次に続くこととして、この賜物の力と務めを説き明かす使徒の言葉を、聞くべきである。使徒は言う。「神の霊に導かれる者は、みな神の子である」。
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 14) .
PL 10, 74A「汝らは、再び恐れに陥る奴隷の霊を受けたのではなく、養子の霊を受けたのである。この霊において、我々は叫ぶ、アッバ、父よ」(ローマ8:14)。
Et rursum: Quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .
PL 10, 74Aまた再び、「神の霊において、イエスをアナテマと言う者はなく、聖なる霊においてでなければ、イエスを主と言える者もない」(一コリント12:3)。
Et rursum: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, sed idem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem donatur illuminatio Spiritus ad utilitatem.
PL 10, 74Aまた再び、「賜物には種々の区分があるが、霊は同じである。務めにも種々の区分があるが、主は同じである。働きにも種々の区分があるが、すべてのうちですべてを働く神は同じである。しかし各人には、益のために霊の照らしが与えられる」。
Alii autem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii dona sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii separatio spirituum: alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum.
PL 10, 74A「ある者には霊を通して知恵の言葉が、ある者には同じ霊に従って知識の言葉が、ある者には同じ霊において信仰が、ある者には一つの霊において癒しの賜物が、ある者には力ある業の働きが、ある者には預言が、ある者には諸霊の区別が、ある者には種々の異言が、ある者には異言の解釈が、与えられる」。
Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (Ibid. 4 et seqq.) . Habemus igitur doni istius causam, habemus effectus, et nescio quid de eo ambiguitatis sit, cujus in absoluto sit et causa, et ratio, et potestas.
PL 10, 74B「これらすべてを、唯一の同じ霊が働く」(一コリント12:4以下)。それゆえ我々は、この賜物の原因を持ち、その結果を持つ。その原因と理と権力が、疑いなく明らかである者について、何の曖昧さがあるのか、私は知らない。
Liber II, Caput XXXV
第II巻 第XXXV章PL 10, 74BSpiritus sancti donum maxime necessarium. Absque eo habetur natura Deum intelligendi, non usus. --Utamur ergo tam liberalibus donis et usum maxime necessarii muneris expetamus.
PL 10, 74B聖なる霊の賜物は、最も必要であること。それを欠くとき、神を理解する本性は持たれるが、用は持たれない。――それゆえ、これほど寛大な賜物を用い、最も必要な賜物の用を求めよう。
Ait enim, ut jam superius ostendimus, Apostolus: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12) . Accipitur ergo ob scientiam.
PL 10, 74B実際、使徒は、すでに先に示したように、言う。「我々はこの世界の霊ではなく、神から出る霊を受けた。それは、神から我々に与えられたものを知るためである」(一コリント2:12)。それゆえ、それは知のために受けられる。
Ut enim natura humani corporis cessantibus officii sui causis erit otiosa; nam oculis, nisi lumen aut dies sit, nullus ministerii erit usus; ut aures, nisi vox sonusve reddatur, munus suum non recognoscent; ut nares, nisi odor fragraverit, in quo officio erunt nescient; non quod his deficiet natura per causam, sed usus habetur ex causa: ita et animus humanus nisi per fidem donum Spiritus hauserit, habebit quidem naturam Deum intelligendi, sed lumen scientiae non habebit.
PL 10, 74Bたとえば、人間の体の本性は、その務めの原因がなくなれば、働かないままである。目は、光か昼がなければ、その務めの用をなさず、耳は、声や音が返らなければ、自らの務めを認識せず、鼻は、匂いが香らなければ、どこにその務めがあるかを知らない。これらには、原因によって本性が欠けるのではなく、用が原因から得られる。それと同じように、人間の心も、信仰を通して霊の賜物を汲み取らなければ、神を理解する本性は確かに持つが、知の光は持たないであろう。
Munus autem quod in Christo est, omne omnibus patet unum: et quod ubique non deest, in tantum datur in quantum quis volet sumere; in tantum residet, in quantum quis volet promereri.
PL 10, 75Aしかし、キリストのうちにある賜物は、すべてが、すべての者に、一つのものとして開かれている。そして、どこにも欠けていないものは、受けようと望む者の分だけ与えられ、受けるに値しようと望む者の分だけとどまる。
Hoc usque in consummationem saeculi nobiscum, hoc exspectationis nostrae solatium, hoc, in donorum operationibus futurae spei pignus est hoc mentium lumen, hic splendor animorum est.
PL 10, 75Aこれは世の終わりまで我々とともにあり、これは我々の待望の慰めであり、賜物の働きにおいて、来るべき希望の保証であり、これは心の光、これは魂の輝きである。
Hic ergo Spiritus sanctus expetendus est, promerendus est, et deinceps praeceptorum fide atque observatione retinendus.
PL 10, 75Aそれゆえ、この聖なる霊は、求められ、受けるに値するよう努められ、その後、戒めの信仰と遵守によって保たれるべきである。
Liber III, Caput I
第III巻 第I章PL 10, 75AFilium in Patre, et vicissim, sensus humanus non capit. --Affert plerisque obscuritatem sermo Domini, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) , et non immerito; natura enim intelligentiae humanae rationem dicti istius non capit.
PL 10, 75A子が父のうちにあり、また逆に父が子のうちにあることを、人間の理解は把握しない。――主の言葉は、多くの人にとって不明瞭である。主は「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ14:11)と言うのであり、それも故なきことではない。人間の理解の本性は、この言葉の理(ことわり)を把握しないからである。
Videtur namque non posse effici, ut quod in altero sit, aeque id ipsum extra alterum sit; et cum necesse sit ea, de quibus agitur, non solitaria sibi esse, numerum ac statum tamen suum, in quo sint, conservantia, non posse se invicem continere, ut qui aliquid aliud intra se habeat, atque ita maneat manensque semper exterior, ei vicissim, quem intra se habeat, maneat aeque semper interior.
PL 10, 75Aというのも、ある者のうちにあるものが、同じそのものが同時に他方の外にもある、ということは成り立ちえないように思われるからである。また、問題となっているものどもは、互いに孤立したものではなく、しかも自らの数と、そこにおいてある状態とを保っているのであるから、互いを包みえない、と思われる。すなわち、自らのうちに何か別のものを持つ者が、そのようにしてとどまりつつ、とどまりながら常にその外にあり、しかも自らのうちに持つ相手に対しては、今度は同じく常にその内にとどまる、ということはできない、というのである。
Haec quidem sensus hominum non consequetur, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana praestabit: sed quod inintelligibile est homini, Deo esse possibile est.
PL 10, 75Aこれは人間の理解の及ぶところではなく、人間の比較が神のことがらに何らかの範例を与えることもない。しかし、人間にとって理解しえないことも、神にとっては可能である。
Hoc non a me ita dictum sit, ut ad rationem dicti ea tantum sufficiat auctoritas, quod a Deo dictum sit.
PL 10, 76B私がこう言うのは、神が言ったということだけで、この言葉の理のための権威として足りる、という意味ではない。
Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid sit illud: Ego in Patre, et Pater in me; si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus: ut quod natura rerum pati non posse existimatur, id divinae veritatis ratio consequatur.
PL 10, 76Bしたがって、「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」というこの言葉が何であるかを、知り、理解しなければならない。もっとも、それをあるがままに把握しうるならばの話である。事物の本性が受けえないと考えられていることを、神の真理の理が成し遂げるようにするためである。
Liber III, Caput II
第III巻 第II章PL 10, 76BCognito Patre et Filio juxta Scripturas, facilius illud percipitur. Quid Pater. --Atque ut facilius intelligentiam difficillimae istius quaestionis consequi possimus, prius Patrem et Filium secundum divinarum Scripturarum doctrinam cognosci a nobis oportet, ut de cognitis ac familiaribus absolutior sermo sit.
PL 10, 76B父と子を聖書に従って知れば、そのことはより容易に把握される。父とは何か。――この極めて困難な問題の理解に、我々がより容易に至りうるために、まず父と子を、神の聖書の教えに従って我々が知る必要がある。知られ親しまれたものから出発して、論がいっそう明快になるためである。
Aeternitas Patris, ut libro anteriore tractavimus, locos, tempora, speciem, et quidquid illud humano sensu concipi poterit, excedit.
PL 10, 76C父の永遠は、前の巻で論じたとおり、場所、時間、姿、そして人間の理解が思い描きうるあらゆるものを超える。
Ipse extra omnia et in omnibus, capiens universa et capiendus a nemine, non accessu decessuve mutabilis; sed invisibilis est, incomprehensibilis, plenus, perfectus, aeternus, non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita manet sibi ipse sufficiens.
PL 10, 76C父自身は、すべてのものの外にあり、かつすべてのもののうちにあり、万物を包みながら何者にも包まれえず、近づくことによっても去ることによっても変わることがない。見えず、把握しえず、満ちており、完全であり、永遠であって、ほかから何かを取ることなく、そのようにあり続けることについて自ら足りている。
3, Filius quid nascendo a Patre accepit. Quid nascendo in carne pro nobis assumpserit. --Hic ergo ingenitus ante omne tempus ex se filium genuit, non ex aliqua subjacente materia, quia per Filium omnia; non ex nihilo, quia ex se filium: non ut partum, quia nihil in Deo demutabile aut vacuum est; non partem sui vel divisam vel discissam vel extensam; quia impassibilis et incorporeus Deus est, haec autem passionis et carnis sunt, et, secundum Apostolum, in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .
PL 10, 76C子は父から生まれることによって何を受けたか。我々のために肉において生まれることによって何を身に受けたか。――それゆえ、この生まれざる神は、あらゆる時に先立って、自らから子を生んだ。何か下にある質料からではない。万物は子を通してあるからである。無からでもない。子を自らから生んだからである。分娩のようにでもない。神のうちには変わりうるものも空しいものもないからである。自らの一部を、分けられたものとしても、裂かれたものとしても、引き伸ばされたものとしても、生んだのではない。神は受苦しえず、体を持たないのであり、これらは受苦と肉に属するからである。また使徒によれば、キリストのうちに神性の充満のすべてが体をもって宿っている(コロサイ2:9)。
Sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter, ante omne tempus et saecula, Unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem nativitati ejus impertiens: ac sic ab ingenito, perfecto, aeternoque Patre, unigenitus et perfectus et aeternus est Filius.
PL 10, 77Aしかし父は、把握しえず語りえない仕方で、あらゆる時と世に先立って、自らのうちにある生まれざるものから、独り子を生み出し、神であるすべてのものを、愛と力によってその誕生に分かち与えた。こうして、生まれざる、完全な、永遠の父から、独り子であり、完全であり、永遠である子がある。
Ea autem, quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitatis ejus ad salutem nostram voluntas est.
PL 10, 77Bしかし、彼が身に受けた体に属することどもは、彼の善性が我々の救いのために向けた意志にほかならない。
Invisibilis enim et incorporeus et incomprehensibilis, utpote a Deo genitus, tantum in se et materiae et humilitatis recepit, quantum in nobis erat virtutis ad intelligendum se et sentiendum et contuendum; imbecillitati nostrae potius obtemperans, quam de his in quibus erat ipse deficiens.
PL 10, 77B見えず、体を持たず、把握しえない者、すなわち神から生まれた者として、彼は、自らを理解し、感じ、見つめるための力が我々のうちにあった、その分だけの質料と卑しさを自らのうちに受け入れた。自らがあったところのものから欠け落ちることによってではなく、むしろ我々の弱さに従うことによってであった。
Liber III, Caput IV
第III巻 第IV章PL 10, 77BQua ratione sit in Patre. --Igitur perfecti patris perfectus filius, et ingeniti Dei unigenita progenies, qui ab eo qui habet omnia accepit omnia, Deus a Deo, spiritus a spiritu, lumen a lumine, confidenter ait: Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) : quia ut spiritus Pater, ita et Filius Spiritus; ut Deus Pater, ita et Filius Deus; ut lumen Pater, ita et Filius lumen.
PL 10, 77Bいかなる理によって父のうちにあるか。――それゆえ、完全な父の完全な子、生まれざる神の独り子なる子孫は、すべてを持つ者からすべてを受けた者として、神からの神、霊からの霊、光からの光であり、確信をもって言う。「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)。父が霊であるように子もまた霊であり、父が神であるように子もまた神であり、父が光であるように子もまた光だからである。
Ex iis ergo, quae in Patre, sunt ea in quibus est Filius, id est, ex toto Patre totus Filius natus est; non aliunde, quia nihil ante quam Filius; non ex nihilo, quia ex Deo Filius; non in parte, quia plenitudo deitatis in filio; neque in aliquibus, quia in omnibus: sed ut voluit qui potuit, ut scit qui genuit.
PL 10, 77Cそれゆえ、父のうちにあるものから、子がそのうちにあるところのものがある。すなわち、全き父から全き子が生まれたのである。ほかからではない。子より前には何もなかったからである。無からではない。子は神から出たからである。部分においてではない。神性の充満は子のうちにあるからである。いくつかのものにおいてでもない。すべてのものにおいてだからである。むしろ、能う者が望んだとおりに、生んだ者が知るとおりに、である。
Quod in Patre est, hoc et in Filio est; quod in ingenito, hoc et in unigenito; alter ab altero, et uterque unum; non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroque; Pater in Filio, quia ex eo Filius; Filius in Patre, quia non aliunde quod Filius; unigenitus in ingenito, quia ab ingenito unigenitus.
PL 10, 78A父のうちにあるものは、子のうちにもある。生まれざる者のうちにあるものは、独り子のうちにもある。一方は他方から出て、双方は一つである。二者が一者なのではなく、一方が他方のうちにある。双方のうちに異なるものはないからである。父は子のうちにある。子は父から出ているからである。子は父のうちにある。子であるということが、ほかから来たのではないからである。独り子は生まれざる者のうちにある。独り子は生まれざる者から出ているからである。
Ita in se invicem; quia ut omnia in ingenito patre perfecta sunt, ita omnia in filio unigenito perfecta sunt.
PL 10, 78Aこうして互いのうちにある。生まれざる父のうちにすべてが完全であるように、独り子なる子のうちにもすべてが完全だからである。
Haec in Filio et Patre unitas, haec virtus, haec charitas, haec spes, haec fides, haec veritas, via, vita, non calumniari de virtutibus suis Deo, nec per secretum ac potestatem nativitatis obtrectare Filio; Patri ingenito nihil comparare, Unigenitum ab eo nec tempore nec virtute discernere, Deum filium quia ex Deo est confiteri.
PL 10, 78A子と父のうちにあるこの一体性、この力、この愛、この希望、この信仰、この真理、道、命は、次のことにある。すなわち、神に対してその力について言いがかりをつけず、誕生の秘密と権力を口実に子を貶めず、生まれざる父に何ものをも比べず、独り子を父から時においても力においても分け隔てず、神から出たがゆえに子を神と告白することである。
Liber III, Caput V
第III巻 第V章PL 10, 78ADei potentia se gestis ostendit: quorum ratio lateat. Homo non capit qui aqua in vinum sit conversa. --Sunt istiusmodi in Deo potestates, quarum cum ratio intelligentiae nostrae incomprehensibilis est, fides tamen per veritatem efficientiae in absoluto est.
PL 10, 78A神の権能は、なされた業によって自らを示すが、その理は隠れている。水がぶどう酒に変えられたことを、人は把握しない。――神のうちには、このような権力がある。その理は我々の理解には把握しえないが、それでも、信仰は、その作用の真実によって揺るぎないものとなっている。
Nec hoc in spiritalibus tantum, sed etiam in corporalibus deprehendemus; non ad nativitatis exemplum, sed ad admirationem facti intelligibilis ostensum.
PL 10, 78Bこのことは霊的なものにおいてだけでなく、物体的なものにおいても見いだされる。それは誕生の範例としてではなく、知覚しうる出来事〔intelligibilis は感覚によって知られうるの意と取った。inintelligibilis の誤りの可能性もある〕への驚嘆のために示されたのである。
Nuptiarum die vinum in Galilaea ex aqua factum est (Joan. II, 9) : numquid consequetur aut sermo noster aut sensus, quibus modis natura demutata sit, ut aquae simplicitas defecerit, vini sapor natus sit?
PL 10, 78B婚礼の日に、ガリラヤで水からぶどう酒が作られた(ヨハネ2:9)。どのようにして本性が変えられ、水の単純さが失せ、ぶどう酒の味が生まれたのかを、我々の言葉も理解も、はたして追いえようか。
Non permixtio fuit, sed creatio; et creatio non a se coepta, sed ex alio in aliud existens: non per transfusionem potioris obtinetur quod infirmius est, sed aboletur quod erat, et quod non erat coepit.
PL 10, 78Bそれは混合ではなく創造であった。しかも創造は、自らから始まるものではなく、ある物から別の物へと生じるものであった。より優れたものが注ぎ込まれることによって、より劣ったものが圧倒されるのではなく、あったものが消え去り、なかったものが始まったのである。
Sponsus tristis est, familia turbatur, solemnitas nuptialis convivii periclitatur. Jesus rogatur: non exsurgit, aut instat, sed quiescentis ejus hoc opus est. Aqua hydriis infunditur, vinum calicibus hauritur; infundentis scientiae sensus non convenit haurientis.
PL 10, 78C花婿は悲しみ、家の者は動揺し、婚礼の宴の祝いは危うくなる。イエスは頼まれる。彼は立ち上がるでも急き立てるでもなく、この業は、静かにしている彼のものである。水は水がめに注がれ、ぶどう酒は杯で汲まれる。注ぐ者の知の理解は、汲む者の理解と合わない。
Qui infuderunt, hauriri aquam existimant; qui hauriunt, vinum infusum arbitrantur; tempus, quod in medio est, non proficit ut liquoris natura et nascatur et pereat. Ratio facti et visum frustratur et sensum: virtus tamen Dei in his quae sunt gesta sentitur.
PL 10, 78C注いだ者は水が汲まれると思い、汲む者はぶどう酒が注がれたのだと考える。その間の時間は、液体の本性が生まれ、また滅びるほどには進まない。この出来事の理は、視覚をも理解をも欺く。しかし、なされたことにおいて、神の力は感じ取られる。
Liber III, Caput VI
第III巻 第VI章PL 10, 79AAut quomodo quinque panes excreverint. --Sed et de quinque panibus non dissimilis facti admiratio est (Matth. XIV, 17) .
PL 10, 79A五つのパンがいかにして増えたか。――しかし五つのパンについても、それと似た出来事への驚嘆がある(マタイ14:17)。
Incrementis eorum, quinque millium virorum et innumerabilium mulierum ac puerorum fames vincitur: fugit oculos sensus nostri, operis intelligentia. Quinque panes offeruntur et franguntur, subrepunt praefringentium manibus quaedam fragmentorum procreationes.
PL 10, 79Aそのパンが増えることによって、五千人の男と数えきれない女と子どもたちの飢えは克服される。この業の理解は、我々の理解の目を逃れる。五つのパンが差し出され、裂かれ、裂く者たちの手のうちに、断片の生み出しのようなものがひそかに忍び寄る。
Non imminuitur unde praefringitur; et tamen semper praefringentis manum fragmenta occupant. Fallunt momenta visum; dum plenam fragmentis manum sequeris, alteram sine damno portionis suae contueris; inter haec fragmentorum cumulus augetur.
PL 10, 79A裂かれるもとのものは減らない。それでも断片は常に裂く者の手を満たす。瞬間は視覚を欺く。断片で満ちた手を追っているあいだに、もう一方の手が自分の分を損なうことなくあるのを見る。そのあいだにも、断片の山は増えていく。
Praefringentes in ministerio sunt, edentes in negotio sunt, esurientes saturi sunt, duodecim cophinos replent reliquiae. Non sensus, non visus profectum tam conspicabilis operationis assequitur.
PL 10, 79B裂く者たちは奉仕のうちにあり、食べる者たちは食べる務めのうちにあり、飢えていた者たちは満ち足り、十二の籠は残りで満たされる。これほど目に見える業の進みゆきを、理解も視覚も追いえない。
Est quod non erat, videtur quod non intelligitur: solum superest ut Deus omnia posse credatur.
PL 10, 79Bなかったものがあり、理解されないものが見える。ただ残るのは、神がすべてをなしうると信じることだけである。
Liber III, Caput VII
第III巻 第VII章PL 10, 79BHaec non sui causa egit Christus, sed ut humanum de Dei rebus judicandi pruritum retunderet. --Non habent itaque divina adulationem, nec subest Deo ad placendum fallendumque simulatio.
PL 10, 79Bキリストはこれらのことを自分のために行ったのではなく、神のことがらについて判断したがる人間のむず痒さをくじくために行った。――それゆえ、神のことがらには追従がなく、神には、気に入られ欺くための偽りは存しない。
Haec filii Dei opera non de jactantiae studio sunt profecta: neque enim ille, cui innumerabilia millia millium angelorum serviunt, adulatus est homini. Quid enim eorum quae nostra sunt indigebat, per quem sunt universa quae nostra sunt?
PL 10, 79B神の子のこれらの業は、誇示の熱意から出たものではない。数えきれない千の千倍の天使が仕える者が、人間に媚びたのではないからである。我々のものであるすべてがその者によってある者が、我々のもののうち何を必要としたであろうか。
An honorem a nobis expostulabat, nunc a somno stupidis, nunc de luxu noctium fessis, nunc post rixas et caedes dierum male consciis, nunc post convivia ebriis, quem Archangeli, et Dominatus, et Principatus, et Potestates sine somno, sine occupatione, sine crimine aeternis et indefessis in coelo vocibus laudant: et laudant, quia ipse invisibilis Dei imago omnes in se creaverit, saecula fecerit, coelum firmaverit, astra distinxerit, terram fundaverit, abyssos demerserit; ipse deinceps homo natus sit, mortem vicerit, portas inferi fregerit, cohaeredem sibi plebem acquisiverit, carnem in aeternitatis gloriam ex corruptione transtulerit.
PL 10, 79Cあるいは彼は、我々から栄誉を求めたであろうか。ときに眠りで鈍り、ときに夜々の放縦で疲れ、ときに日々の争いと殺戮のあとで良心にやましさを覚え、ときに宴のあとで酔っている我々から。天では、大天使たち、主権、統治、権力が、眠らず、仕事に追われず、罪なくして、永遠で疲れを知らぬ声で彼を賛美しているというのに。彼らが賛美するのは、彼自身が見えざる神の像として、万物を自らにおいて造り、世々を作り、天を固め、星々を分かち、地を据え、深淵を沈め、ついで人として生まれ、死に打ち勝ち、冥界の門を砕き、民を共同の相続人として自らのために獲得し、肉を朽ちから永遠の栄光へと移したからである。
Nihil ergo iste eguit a nobis, ut haec eum apud nos inenarrabilia et inintelligibilia opera tamquam egentem laudis ornarent.
PL 10, 79Cそれゆえ彼は、我々から何も必要としなかった。語りえず理解しえないこれらの業が、賛美を欠いた者のように彼を飾って、我々のあいだで引き立てる必要などなかったのである。
Sed providens Deus nequitiae et stultitiae humanae errorem, et sciens eo usque infidelitatem prorupturam esse, ut sibi de Dei rebus judicium praesumeret, audaciam nostram earum, de quibus ambigeretur, rerum vicit exemplis.
PL 10, 79Dしかし神は、人間の邪悪と愚かさの迷いを予見し、不信仰がやがて、神のことがらについて自らに判断を許すほどにまで噴き出すであろうことを知って、疑いが持たれるであろうことがらの範例によって、我々の大胆さを打ち負かした。
Liber III, Caput VIII
第III巻 第VIII章PL 10, 80AHumana ratio contra generationem Dei reprobatur. --Sunt enim plures saeculi prudentes, quorum prudentia Deo stultitia est, qui cum audiunt Deum ex Deo, verum a vero, perfectum a perfecto, unum ab uno natum esse, tamquam impossibilia nobis praedicantibus contradicant, quibusdam sententiarum collectionibus inhaerentes, cum dicunt: « Nasci nihil potuit ab uno, quia omnis ex duobus nativitas est.
PL 10, 80A人間の理は、神の生成に反対して退けられる。――というのも、この世の賢者は多くおり、その賢さは神にとっては愚かさである。彼らは、神が神から、真なる者が真なる者から、完全な者が完全な者から、一者が一者から生まれたと聞くと、我々が不可能なことを説いているかのように反論し、いくつかの命題の寄せ集めにしがみついて言う。「一者からは何も生まれえない。すべての誕生は二者からだからである。」
Jam si ab uno natus hic filius est, partem ejus qui genuit accepit: et si pars, neuter ergo perfectus est; deest enim ei unde decessit: nec plenitudo in eo erit, qui ex portione constiterit: neuter ergo perfectus est, cum plenitudinem suam et qui genuerit amittat, nec qui natus est consequatur. » Hanc mundi sapientiam etiam per prophetam providens Deus, ita damnat, dicens: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo (Esa. XXIX, 14) .
PL 10, 80A「では、この子が一者から生まれたのなら、生んだ者の一部を受けたことになる。もし一部であるなら、どちらも完全ではない。〔生んだ者〕には、そこから離れ出たものが欠けているからである。部分から成り立つ者のうちには、充満もありえないであろう。ゆえにどちらも完全ではない。生んだ者は自らの充満を失い、生まれた者はそれを得ないからである。」神はこの世界の知恵を、預言者を通しても予見して、こう断罪する。「私は知恵ある者たちの知恵を滅ぼし、賢い者たちの理解を退ける」(イザヤ29:14)。
Item in Apostolo: Ubi est sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus prudentiam hujus mundi?
PL 10, 80B同じく使徒において、「知者はどこにいるのか。書記はどこにいるのか。この世の探求者はどこにいるのか。神はこの世界の賢さを愚かなものとしたではないか。」
Nam quia in sapientia Dei non cognovit mundus per prudentiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes: quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, iis autem qui sunt vocati, Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 20 et seqq.) .
PL 10, 80B「実に、この世界は神の知恵のうちにあって賢さによって神を知らなかったので、神は、宣教の愚かさによって信じる者たちを救うことをよしとした。ユダヤ人はしるしを求め、ギリシア人は知恵を求めるが、我々は十字架につけられたキリストを宣べ伝える。ユダヤ人にはつまずき、異邦人には愚かさであるが、召された者たち、ユダヤ人にもギリシア人にも、キリストは神の力、神の知恵である。神の愚かさは人間よりも賢く、神の弱さは人間よりも強いからである」(一コリント1:20以下)。
Liber III, Caput IX
第III巻 第IX章PL 10, 80CChristi officium apud nos. --Curam ergo humani generis habens Dei filius, primum, ut sibi crederetur, homo factus est: ut testis divinarum rerum nobis esset ex nostris, perque infirmitatem carnis Deum patrem nobis infirmibus et carnalibus praedicaret, voluntatem in eo Dei patris efficiens, ut dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) , non quod nolit et ille quod faciat; sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem Patris explere.
PL 10, 80C我々のもとでのキリストの務め。――それゆえ神の子は、人類への配慮をもって、まず、自らが信じられるために、人となった。それは、我々の一人として神のことがらの証人となり、肉の弱さを通して、弱く肉なる我々に父なる神を宣べ伝え、自らのうちに父なる神の意志を成し遂げるためである。彼はこう言う。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)。これは、彼自身が、行うべきことを望まないからではない。父の意志の成就のもとに自らの従順を示し、自ら父の意志を満たそうと望んだのである。
Erat autem haec efficiendae voluntatis voluntas, cujus ipse testis est dicens: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam.
PL 10, 80Cしかしこれは、意志を成し遂げることを望む意志であった。彼自身がその証人として言う。「父よ、刻が来た。汝の子に栄光を与えよ。子が汝に栄光を与えるためである。汝が彼にすべての肉に対する権力を与えたように、汝が彼に与えたすべての者に、彼が永遠の命を与えるためである。」
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Ego te clarificavi super terram, opere consummato quod dedisti mihi ut faciam.
PL 10, 81A「永遠の命とは、彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである。私は地上で汝に栄光を与えた。汝が私に行うために与えた業を成し遂げて。」
Et nunc clarifica me Pater apud temetipsum claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joan. XVII, 1 et seqq.) .
PL 10, 81A「そして今、父よ、世界が存在する前に私が汝のもとで持っていた栄光をもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ。私は汝の名を、汝が私に与えた人々に現した」(ヨハネ17:1以下)。
Verbis brevibus et paucis omne opus officii sui et dispensationis exposuit, nihilo minus fidei veritatem adversum omnem inspirationem diabolicae fraudulentiae communiens. Curramus ergo per singulas sermonis sui virtutes.
PL 10, 81A短く少ない言葉で、彼は自らの務めと経綸の業のすべてを述べた。それとともに、悪魔的な欺きのあらゆる吹き込みに対して、信仰の真理を固めたのである。それゆえ、彼の言葉の一つ一つの力を、順に走り抜けよう。
Liber III, Caput X
第III巻 第X章PL 10, 81AQuid postulet dicens, CLARIFICA FILIUM.--Ait: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Non diem, non tempus, sed horam venisse dicit. In hora dici portio est. Et quae haec erit hora?
PL 10, 81A「子に栄光を与えよ」と言うことで、彼は何を求めているか。――彼は言う。「父よ、刻が来た。汝の子に栄光を与えよ。汝の子が汝に栄光を与えるためである。」彼は、日が来たとも、時期が来たとも言わず、刻が来たと言う。刻とは一日の一部である。では、この刻とは何であろうか。
Nempe illa, de qua in tempore passionis discipulos confirmans locutus est: Ecce venit hora, ut filius hominis clarificetur (Joan. XII, 23) : Haec ergo hora est, in qua se a Patre clarificari orat, ut Patrem ipse clarificet. Sed quid est istud?
PL 10, 81Bそれはまさに、受難のときに弟子たちを力づけつつ語った、あの刻である。「見よ、人の子が栄光を受ける刻が来た」(ヨハネ12:23)。したがって、これこそ、彼が、自らが父に栄光を与えるために、父から栄光を与えられるようにと祈る刻である。しかし、これはどういうことか。
Clarificari se clarificaturus exspectat, et honorem redditurus expostulat, et eget hoc quod rursum impertiet? Et hic occurrant sophistae mundi et sapientes Graeciae, et syllogismis suis veritatem irretiant.
PL 10, 81B栄光を与えようとする者が、栄光を与えられることを待ち、栄誉を返そうとする者が、それを要求し、再び分かち与えるはずのものを欠いているというのか。ここに、この世の詭弁家たちとギリシアの賢者たちが現れ、自らの三段論法で真理を絡め取るがよい。
Quomodo et unde et quid causae sit quaerant: et cum haeserint, audiant, Quia stulta mundi elegit Deus (I Cor. I, 27) . Ergo per stultitiam nostram intelligamus inintelligibilia sapientibus mundi.
PL 10, 81Bどのように、どこから、いかなる理由によるのかを、彼らに尋ねさせよ。そして行き詰まったときには、聞くがよい。「神はこの世の愚かなものを選んだ」(一コリント1:27)。それゆえ、我々の愚かさによって、この世の賢者たちには理解しえないことを理解しよう。
Dixerat Dominus, Pater, venit hora: horam passionis ostenderat; nam haec sub momento eo loquebatur: deinde adjecit, Clarifica filium tuum. Sed quomodo clarificandus erat Filius?
PL 10, 81B主は、「父よ、刻が来た」と言っていた。受難の刻を示していたのである。実際、これはその瞬間に臨んで語られていた。ついで「汝の子に栄光を与えよ」と付け加えた。しかし、子はどのようにして栄光を与えられるはずだったのか。
Namque natus ex virgine, a cunis et infantia usque ad consummatum virum venerat: per somnum, famem, sitim, lassitudinem, lacrymas hominem egerat, etiam nunc conspuendus, flagellandus, crucifigendus. Quid ergo? Nobis solum hominem in Christo haec erant contestatura.
PL 10, 81C彼はおとめから生まれ、揺りかごと幼年期から成人に至るまで来ていた。眠り、飢え、渇き、疲れ、涙を通して、人として過ごしていた。今もなお、唾を吐きかけられ、鞭打たれ、十字架につけられようとしている。それでは、どうなのか。これらのことは、キリストのうちにただ人がいることを、我々に証しするだけのはずだったのか。
Sed non confundimur cruce, non flagellis praedamnamur, non sputis sordidamur. Clarificat Pater Filium. Quo modo? Tandem suffigitur cruci. Deinde quid sequitur? Sol non occidit, sed refugit. Quid refugisse dico?
PL 10, 81Cしかし、我々は十字架によって恥じ入ることなく、鞭によって前もって断罪されることなく、唾によって汚されることもない。父は子に栄光を与える。どのようにか。ついに彼は十字架に釘づけられる。それから何が続くか。太陽は沈まず、退く。退いたと私は何を言っているのか。
Non receptus in nubem est, sed de cursu operis defecit: et interitum suum cum eo reliqua mundi elementa senserunt: et ne huic facinori ullae coelestes operationes interessent, intercessionis hujus necessitate quadam sui abolitione caruerunt. Sed terra quid fecit?
PL 10, 81C太陽は雲に迎え入れられたのではなく、その業の歩みから外れたのである。世界の残りの諸元素も、彼とともに自らの滅びを感じ取った。天の働きのどれ一つとしてこの所業に関与しないよう、それらはある種の自己の消滅によって、この場に介在する必要を免れた。しかし、大地は何をしたか。
Ad onus Domini in ligno pendentis intremuit, eum qui moriturus erat intra se contestata non capere. Numquid et portionem suam rupes et saxa concedunt? Sed rupta dissiliunt, et naturam suam perdunt, caesamque ex se arcam incontinentem condendi corporis confitentur.
PL 10, 81D大地は、木にかかる主の重荷に対して震え、死のうとしている者を自らのうちに収めえないと証した。岩や石なら、自らの分を譲ったであろうか。いや、それらは裂けて砕け散り、自らの本性を失い、体を納めるために自らから切り出された墓が、それを収めえないものであると認めたのである。
Liber III, Caput XI
第III巻 第XI章PL 10, 82AChristus proprius est Dei filius. --Quid ad haec? Proclamat quoque centurio cohortis, et crucis custos, vere Dei Filius erat iste (Matth. XXVII, 54) . Creatura intercessione hujus piaculi liberatur; firmitatem et virtutem saxa non retinent.
PL 10, 82Aキリストは神の固有の子である。――これに対して何があるか。隊の百人隊長、十字架の見張り役も叫ぶ。「この者はまことに神の子であった」(マタイ27:54)。被造物は、この凶行が介在したことによって〔自らの務めから〕解き放たれ、岩は堅固さと力を保たない。
Qui cruci affixerant, vere Dei Filium confitentur: praedicationi consentit effectus. Dominus dixerat: Clarifica Filium tuum. Non solum nomine contestatus est esse se filium, sed et proprietate, qua dicitur tuum. Multi enim nos filii Dei, sed non talis hic filius.
PL 10, 82A十字架につけた者たちが、まことに神の子だと告白する。宣べ伝えに結果が一致する。主は言っていた。「汝の子に栄光を与えよ」。彼は自らが子であることを、名によってだけでなく、「汝の」と言われる固有性によっても証した。実に我々も多くの者が神の子であるが、この子はそのような子ではない。
Hic enim et verus et proprius est filius, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Ergo post clarificationem ejus, veritatem confessio consecuta est.
PL 10, 82Aこの子は真の、固有の子である。養子縁組によってではなく由来によって、呼び名によってではなく真実によって、創造によってではなく誕生によってである。それゆえ、彼に栄光が与えられたのち、告白が真理に続いた。
Nam verum Dei filium centurio confitetur; ne quis credentium ambigeret, quod homo persequentium non negasset.
PL 10, 82B百人隊長は神の真の子を告白するからである。信じる者のうち誰も、迫害する者の一人が否定しなかったことを疑うことのないようにである。
Liber III, Caput XII
第III巻 第XII章PL 10, 82BClaritas Filio danda et Patri ab eo reddenda virtutis in utroque unitatem significat. --Sed forte ea clarificatione creditur eguisse Filius quam orabat: et infirmus reperietur, dum clarificationem potioris exspectat.
PL 10, 82B子に与えられるべき栄光と、彼によって父に返されるべき栄光は、双方における力の一体性を示す。――しかし、子は、自ら祈ったその栄光を必要としていた、と思われるかもしれない。そして、より優れた者の栄光を待つのであるから、弱い者と見いだされるであろう。
Et quis non Patrem potiorem confitebitur, ut ingenitum a genito, ut patrem a filio, ut eum qui miserit ab eo qui missus sit, ut volentem ab eo qui obediat? Et ipse nobis erit testis: Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 10, 82Bでは、生まれざる者を生まれた者より、父を子より、遣わす者を遣わされた者より、望む者を従う者より、優れた者だと、誰が告白しないだろうか。彼自身が我々に証人となる。「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)。
Haec ita ut sunt, intelligenda sunt: sed cavendum est, ne apud imperitos gloriam Filii honor Patris infirmet.
PL 10, 82Bこれらは、あるがままに理解されなければならない。しかし、無知な者たちのあいだで、父の栄誉が子の栄光を損なうことのないよう、注意しなければならない。
Nec infirmari patitur haec ipsa clarificatio postulata: ad id enim quod dictum est, Pater, clarifica Filium tuum; sequitur et illud, ut Filius clarificet te. Non ergo infirmus est Filius, vicem clarificationis ipse, cum clarificandus sit, redditurus.
PL 10, 82Cまた、求められたこの栄光そのものも、〔子が〕弱められることを許さない。実際、「父よ、汝の子に栄光を与えよ」と言われたことに、「子が汝に栄光を与えるために」というあの句が続くからである。それゆえ子は弱くない。彼自身が、栄光を与えられるはずのときに、栄光の返礼を果たすはずだからである。
Sed si non infirmus, quid postulabat? nemo enim nisi hoc quod ( al. quo) eget postulat. Aut numquid infirmus est et Pater? Aut eorum quae habet ita profusus est, ut ei clarificatio sit reddenda per Filium?
PL 10, 82Cしかし、弱くないのなら、なぜ求めたのか。実際、自らが欠いているもの(別本では「自らが必要とするもの」)以外を、誰も求めはしない。それとも父もまた弱いのか。あるいは、持っているものをそれほどまでに費やしてしまい、子を通して栄光を返されねばならないのか。
Sed neque hic eguit, neque ille desiderat: et tamen alteri alter impertiet. Ergo expostulatio clarificationis dandae, vicissimque reddendae, nec Patri quidquam adimit, nec infirmat Filium; sed eamdem divinitatis ostendit in utroque virtutem cum et clarificari se Filius a Patre oret, et clarificationem Pater non dedignetur a Filio: sed haec in Patre et Filio virtutis unitatem, per vicissitudinem dandae et rependendae clarificationis ostendunt.
PL 10, 82Cしかし、一方は欠いておらず、他方は望んでもいない。それでも、一方が他方に分かち与える。ゆえに、与えられるべき、また互いに返されるべき栄光の要求は、父から何も奪わず、子を弱めもしない。むしろ、子が父から栄光を与えられるよう祈り、父が子からの栄光を拒まないのであるから、双方における神性の同じ力を示す。これらは、栄光を与え、また返すという交互のやりとりによって、父と子における力の一体性を示すのである。
Liber III, Caput XIII
第III巻 第XIII章PL 10, 83AClaritas quam sibi Pater et Filius exhibent, quae sit. --Sed clarificatio haec quae sit, et ex quibus sit, noscendum est ( Tres mss. docendum) .
PL 10, 83A父と子が互いに示す栄光とは何か。――しかし、この栄光が何であり、何から成るのかを、知らなければならない(別本では「教えなければならない」)。
Non, opinor, demutabilis Deus est, neque in aeternitatem cadit aut vitium aut emendatio, aut profectus aut damnum; sed quod est, semper est, hoc enim Deo est peculiare.
PL 10, 83A私の思うに、神は変わりうるものではない。永遠のうちには、欠陥も改善も、進歩も損失も入り込まない。あるものは常にあるのであり、これこそが神に固有のことだからである。
Quod semper est, habere aliquando in natura non poterit ut non sit: quo modo ergo clarificabitur, quod suo non eget, neque a se deficit; ( supple, ita ut) neque quidquam sit quod in se recipiat, neque amiserit ut resumat? Haeremus, moramur.
PL 10, 83A常にあるものが、その本性において、あるときあらぬことを持つことはありえない。それでは、どのようにして栄光を与えられるのか。自分のものを欠かず、自らから欠け落ちることもなく(「その結果」を補え)、自らのうちに受け入れるべきものも何一つなく、取り戻すために失ったものもないものが。我々は行き詰まり、ためらう。
Sed intelligentiae nostrae infirmitatem Evangelista non deserit, qui quam clarificationem Patri Filius esset redditurus ostendit, dicens: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam.
PL 10, 83Aしかし福音記者は、我々の理解の弱さを見捨てない。子が父にどのような栄光を返そうとしているかを、こう言って示すのである。「汝が彼にすべての肉に対する権力を与えたように、汝が彼に与えたすべての者に、彼が永遠の命を与えるためである。」
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 2 et 3) . Clarificatur ergo per Filium Pater, in eo quod sit a nobis intelligendus.
PL 10, 83B「永遠の命とは、彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:2、3)。それゆえ、父は子を通して栄光を与えられる。すなわち、我々によって理解されるという点においてである。
Claritas autem haec erat, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperat caro factus ipse, quod vitae aeternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus.
PL 10, 83Bこの栄光とは、彼自身が肉となった子として、父からすべての肉に対する権力を受けていたこと、そして、儚く、体を持ち、死すべき者たちに、命の永遠を返そうとしていたことであった。
Vitae autem nostrae aeternitas non operationis erat, sed virtutis effectus: cum aeternitatis gloriam non jam molitio nova, sed sola Dei esset cognitio sumptura.
PL 10, 83B我々の命の永遠は、働きの結果ではなく、力の結果であった。永遠の栄光を受けるのは、もはや新たな企てではなく、ただ神を知ることのみだったからである。
Ergo non claritas Deo additur; neque enim decesserat ut adderetur: sed per Filium clarificatur apud nos imperitos, refugas, sordidos, sine spe mortuos, sine lege tenebrosos; et clarificatur per id, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperit, vitam ei aeternam daturus.
PL 10, 83Bしたがって、神に栄光が付け加えられるのではない。付け加えられるべく離れていたのでもない。むしろ、子を通して、我々のもとで栄光を与えられる。無知で、逃げ去り、汚れ、望みなく死に、律法なく闇のうちにある我々のもとでである。また、子が父から、すべての肉に対する権力を受け、彼らに永遠の命を与えようとしているという、そのことによって栄光を与えられる。
Per haec igitur Filii opera clarificatur Pater. Itaque cum omnia Filius accepit, clarificatus a Patre est; et contra clarificatur Pater, cum fiunt universa per Filium.
PL 10, 83Cそれゆえ、子のこれらの業によって、父は栄光を与えられる。したがって、子がすべてを受けたとき、彼は父から栄光を与えられたのであり、逆に、万物が子を通してなるとき、父は栄光を与えられる。
Et claritas accepta sic redditur, ut quod claritatis in Filio est, id totum claritas Patris sit: quia a Patre accepit omnia; quia honor famulantis in honorem mittentis est, ut honor gignentis in honorem nascentis est.
PL 10, 83C受けた栄光は、子のうちにある栄光がそのまま全部、父の栄光となるよう、そのように返される。子は父からすべてを受けたからであり、仕える者の栄誉は遣わす者の栄誉となるのであって、それは、生む者の栄誉が生まれた者の栄誉となるのと同じだからである。
Liber III, Caput XIV
第III巻 第XIV章PL 10, 83CSpes vitae non in solo Patre, sed et in Filio. Missio non naturam, sed personas discriminat. --Sed in quo tandem aeternitas vitae est? Ait ipse: Ut cognoscant te solum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum.
PL 10, 83C命の希望は父のみにあるのではなく、子にもある。派遣は本性ではなく位格を区別する。――では、命の永遠とは結局何においてあるのか。彼自身が言う。「彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである。」
Quae hic difficultatum quaestiones sunt, et quae pugna verborum est? Vita est verum Deum nosse: sed nudum hoc non facit vitam. Quid ergo connectitur? Et quem misisti Jesum Christum. Debitus Patri a Filio honor redditur, cum dicit te solum verum Deum.
PL 10, 83Dここにどのような難問があり、どのような言葉の争いがあるのか。真の神を知ることは命である。しかし、これだけでは命をなさない。では何がつなげられているか。「汝が遣わしたイエス・キリスト」である。「汝、唯一の真の神」と言うとき、子から父に、負うべき栄誉が返されている。
Non tamen se Filius a Dei veritate secernit, cum adjungit: et quem misisti Jesum Christum. Non habet intervallum confessio credentium, qui in utroque spes vitae est: nec Deus verus ab eo deficit, qui in conjunctione succedit.
PL 10, 84Aそれでも子は、「汝が遣わしたイエス・キリスト」と付け加えるとき、自らを神の真実から切り離しているのではない。信じる者たちの告白には隔たりがない。双方のうちにこそ命の希望があるからである。そして、結合において後に続く者から、真の神が欠けることもない。
Cum ergo dicitur: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; sub hac significatione, id est, mittentis et missi, non Patris et Filii veritas et divinitas sub aliqua aut significationis aut dilationis diversitate discernitur, sed ad gignentis et geniti confessionem fides religionis instruitur.
PL 10, 84Aそれゆえ、「彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」と言われるとき、この意味、すなわち遣わす者と遣わされた者という意味のもとでは、父と子の真実と神性が、意味の違いや遅延の違いによって分けられるのではなく、むしろ、生む者と生まれた者の告白へと、宗教の信仰が形づくられるのである。
Liber III, Caput XV
第III巻 第XV章PL 10, 84BLaus Filii laus est Patris. --Ergo absolute Patrem Filius clarificat in eo quod sequitur: Ego te clarificavi super terram opere consummato, quod dedisti mihi ut faciam. Laus Patris omnis a Filio est: quia in quibus laudabitur Filius, laus erit Patris.
PL 10, 84B子の賛美は父の賛美である。――それゆえ子は、続く言葉においても、父に端的に栄光を与えている。「私は地上で汝に栄光を与えた。汝が私に行うために与えた業を成し遂げて。」父への賛美はすべて子によるものである。子が賛美される当のことにおいて、賛美は父のものとなるからである。
Consummat enim omnia, quae Pater voluit. Dei Filius homo nascitur; sed Dei in partu virginis virtus est. Dei Filius homo cernitur; sed Deus in operibus hominis existit. Dei Filius cruci figitur; sed in cruce hominis mortem Deus vincit.
PL 10, 84B子は、父の望んだすべてを成し遂げる。神の子は人として生まれる。しかし、おとめの出産において、あるのは神の力である。神の子は人として見られる。しかし、人の業のうちに神が存在する。神の子は十字架に釘づけられる。しかし、人の十字架において、神が死に打ち勝つ。
Christus Dei Filius moritur; sed omnis caro vivificatur in Christo. Dei Filius in inferis est; sed homo refertur ad coelum. In quantum haec laudabuntur in Christo, tanto plus laudis a quo Christus Deus est consequetur.
PL 10, 84B神の子キリストは死ぬ。しかし、すべての肉はキリストにおいて生かされる。神の子は冥界にいる。しかし、人は天へと連れ戻される。これらのことがキリストにおいて賛美される程度に応じて、キリストがその者によって神である当の者は、それだけ多くの賛美を受けることになる。
His igitur modis Pater Filium clarificat super terram: rursumque Filius ignorationi gentium et stultitiae saeculi, per virtutum suarum opera, eum ex quo est ipse clarificat.
PL 10, 84Bこのようにして、父は地上で子に栄光を与える。そして今度は子が、諸国民の無知と世の愚かさに対し、自らの力ある業によって、自らがそこから出た者に栄光を与える。
Et haec quidem clarificationis vicissitudo non pertinet ad divinitatis profectum, sed ad honorem eum qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur. Quo enim Pater non abundabat, ex quo sunt omnia?
PL 10, 84Cまたこの栄光の交互のやりとりは、神性の進歩にかかわるのではなく、無知な者たちの認識から受けられるはずの栄誉にかかわる。実際、万物がそこから出る父は、何において満ちあふれていなかったというのか。
Vel quid Filio deerat, in quo complacuerat omnem plenitudinem divinitatis habitare? Ergo clarificatur Pater in terra, quia opus ejus quod mandavit efficitur.
PL 10, 84Cあるいは、その中に神性のすべての充満が宿ることが〔父の〕よしとするところとなった子に、何が欠けていたのか。それゆえ父は地上で栄光を与えられる。父が命じた業が成し遂げられるからである。
Liber III, Caput XVI
第III巻 第XVI章PL 10, 84CQuam claritatem a Patre exspectet Filius. --Videamus quid Filius a Patre clarificationis exspectet: et absolutum est.
PL 10, 84C子は父からどのような栄光を待ち望むか。――子が父から栄光としていかなるものを待ち望むかを見よう。そうすれば、事は片づく。
Nam in continentibus est: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem: et nunc clarifica me, Pater, apud temetipsum ea claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus (Job. XVII, 4) .
PL 10, 84Cそれは前後の言葉のうちに含まれているからである。「私は地上で汝に栄光を与えた。汝が私に行うために与えた業を、私は成し遂げた。そして今、父よ、世界が存在する前に私が汝のもとで持っていた栄光をもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ。私は汝の名を人々に現した」(ヨハネ〔底本は Job。Joan. と読む〕17:4)。
Operibus ergo Filii clarificatus est Pater: dum Deus esse intelligitur, dum Dei unigeniti pater manifestatur, dum ad salutem nostram filium suum etiam ex virgine natum esse hominem voluit, in quo explentur ea omnia in passione, quae de partu virginis coepta sunt.
PL 10, 85Aそれゆえ、父は子の業によって栄光を与えられた。神であると理解され、独り子なる神の父であることが明らかにされ、我々の救いのために、自らの子がおとめから人として生まれることさえ望んだからである。その子において、おとめの出産に始まったすべてのことが、受難において満たされる。
Itaque quia Dei filius ex omni qua est parte perfectus, et ante omne tempus in divinitatis plenitudine natus, nunc a carnis suae origine homo, consummabatur ad mortem; clarificari se apud Deum postulat, sicut Patrem ipse clarificabat in terris: quia tum Dei virtutes ignoranti saeculo clarificabantur in carne.
PL 10, 85Aそれゆえ、神の子は、あらゆる点において完全であり、あらゆる時に先立って神性の充満のうちに生まれ、今や、自らの肉の起源から人であって、死に至るまで成し遂げられつつあったので、かつて自ら地上で父に栄光を与えていたように、自らも神のもとで栄光を与えられることを求める。そのとき、神の力は、肉において、無知な世に対して栄光を与えられていたからである。
Nunc autem quid est quod apud Patrem clarificationis exspectet? Nempe hoc quod habuit apud eum, prius quam mundus esset. Habuit plenitudinem divinitatis; atque habet, namque Dei filius.
PL 10, 85Aでは今、彼が父のもとで待ち望む栄光とは何か。まさに、世界が存在する前に父のもとで持っていたものである。彼は神性の充満を持っていた。今も持っている。神の子だからである。
Sed qui erat Dei filius, et ( ceu etiam) hominis coeperat esse filius; erat enim Verbum caro factum.
PL 10, 85Bしかし、神の子であった者は、また(すなわち「もまた」)人の子でもあり始めたのである。実際、言葉は肉となったのだから。
Non amiserat quod erat, sed coeperat esse quod non erat; non de suo destiterat, sed quod nostrum est acceperat: profectum ( puta, humanae naturae) ei quod accepit, ejus claritatis expostulat unde non destitit.
PL 10, 85B彼は自らのあったものを失ったのではなく、自らがそうでなかったものであり始めたのである。自らのものから離れたのではなく、我々のものを受けたのである。彼は、受けたもののために、自らが離れることのなかったその栄光への進展(すなわち「人の本性の」)を求めている。
Ergo quia Filius Verbum, et Verbum caro factum, et Deus Verbum, et hoc in principio apud Deum, et Verbum ante constitutionem mundi Filius: Filius nunc caro factus orabat, ut hoc Patri caro inciperet esse quod Verbum; ut id, quod de tempore erat, gloriam ejus quae sine tempore est claritatis acciperet; ut in Dei virtutem et spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur.
PL 10, 85Bそれゆえ、子は言葉であり、言葉は肉となり、言葉は神であり、これは初めに神のもとにあり、言葉は世界の基が据えられる前から子であった。ゆえに、今や肉となった子は、肉が父のもとで、言葉であるところのものになり始めるように、時に属するところのものが、時なき栄光を受けるように、朽ちる肉が、神の力と霊の不朽性へと変えられて呑み込まれるように、と祈っていた。
Haec itaque oratio ad Deum est, ad Patrem haec confessio Filii est, haec carnis deprecatio est: in qua eum judicii die compunctum et de cruce recognitum universi videbunt, in qua praefiguratus in monte est, in qua elevatus ad coelos est, in qua Deo assedit a dextris, in qua visus a Paulo est, in qua honorificatus ab Stephano est.
PL 10, 85Cそれゆえ、この祈りは神への祈りであり、これは父への子の告白であり、これは肉の懇願である。その肉において、審判の日に、彼は刺し貫かれた者として、十字架から見分けられ、万人に見られるであろう。その肉において、山で予示され、その肉において、天へ上げられ、その肉において、神の右に座し、その肉において、パウロに見られ、その肉において、ステファノに尊ばれた。
Liber III, Caput XVII
第III巻 第XVII章PL 10, 85CDei nomen ante Christum hominibus ignotum. --Manifestato itaque hominibus nomine Patris, haec postulat: sed quo nomine? Numquid nomen Dei ignorabatur?
PL 10, 85C神の名は、キリスト以前には人々に知られていなかった。――父の名が人々に現されたので、彼はこれらのことを求めている。しかし、いかなる名によってか。神の名は知られていなかったのか。
Hoc Moyses de rubo audivit, hoc Genesis in exordio creati orbis nuntiavit, hoc lex exposuit, prophetae praetulerunt, homines in his mundi operibus senserunt, gentes etiam mentiendo veneratae sunt; non ergo ignorabatur Dei nomen. Sed plane ignorabatur.
PL 10, 86Aこの名は、モーセが柴から聞き、創世記が世界の造られた初めに告げ、律法が説き明かし、預言者たちが掲げ、人々がこの世の業においてそれを感じ取り、諸国民さえも偽りながら崇めた。ゆえに、神の名は知られていなかったのではない。しかし実際には知られていなかった。
Nam Deum nemo noscit, nisi confiteatur et Patrem patrem unigeniti filii, et Filium non de portione, aut dilatatione, aut emissione; sed ex eo natum inenarrabiliter, incomprehensibiliter, ut filium a patre, plenitudinem divinitatis ex qua et in qua natus est obtinentem, verum et infinitum et perfectum Deum; haec enim Dei est plenitudo.
PL 10, 86Aというのも、父が独り子なる子の父であることを告白し、また子が、部分や拡張や放出からではなく、父から、語りえず把握しえない仕方で、子が父から生まれるように生まれた者であって、自らがそこから、またそのうちに生まれた神性の充満を保ち、真の、無限の、完全な神であることを告白するのでなければ、誰も神を知らないからである。これが神の充満だからである。
Nam si horum aliquid deerit, jam non erit plenitudo, quam in eo habitare complacuit (Coloss. I, 19) . Hoc a Filio praedicatur, hoc ignorantibus manifestatur; sic clarificatur per Filium Pater, cum pater filii talis agnoscitur.
PL 10, 86Aもしこれらのうち何か一つが欠けるなら、神が彼のうちに宿ることをよしとした充満は、もはやありえないからである(コロサイ1:19)。これが子によって宣べ伝えられ、これが知らない者たちに明らかにされる。このように、父は子を通して栄光を与えられる。そのような子の父であることが知られるときである。
Liber III, Caput XVIII
第III巻 第XVIII章PL 10, 86BNativitatis suae fidem Christus fecit gestis. Divina quia non capiunt negantes objurgantur. --Volens itaque Filius hujus nativitatis suae fidem facere, factorum suorum nobis posuit exemplum ut per inenarrabilium gestorum suorum inenarrabilem efficientiam de virtute nativitatis inenarrabilis doceremur: cum aqua fit vinum, cum quinque panes saturatis quinque millibus virorum, excepto sexu et aetate reliqua, replent fragmentis cophinos duodecim.
PL 10, 86Bキリストは自らの誕生への信仰を、業によって生じさせた。神のことがらを把握できないからといって否定する者たちは、とがめられる。――それゆえ子は、自らのこの誕生への信仰を生じさせようとして、自らの業の範例を我々に置いた。語りえない自らの業の語りえない作用を通して、語りえない誕生の力を我々に教えるためである。水がぶどう酒となり、五つのパンが、女と子どもを除いて五千人の男を満腹させ、残りが十二の籠を断片で満たしたときである。
Res cernitur, et nescitur; fit et non intelligitur; ratio non apprehenditur, et effectus ingeritur. Stultum est autem, calumniam in eo inquisitionis intendere, quod comprehendi id unde quaeritur, per naturam suam non potest.
PL 10, 86B事は見られるが、知られない。なされるが、理解されない。理は把握されないが、結果は突きつけられる。しかるに、その本性ゆえに把握されえないことについて、探求という言いがかりを向けるのは愚かである。
Ut enim inenarrabilis est Pater in eo quod ingenitus est; ita enarrari Filius in eo quod unigenitus est non potest; quia ingeniti est imago qui genitus est. Cum enim sensu atque verbis imaginem apprehendimus, necesse est etiam eum cujus imago est consequamur.
PL 10, 86Bというのも、父が生まれざる者である点で語りえないように、子もまた独り子である点で語りえない。生まれた者は生まれざる者の像だからである。実際、我々が像を理解と言葉で捉えるなら、その像であるところの者をも、必然的に我々は追い及ぶことになる。
Sed invisibilia persequimur, et incomprehensibilia tentamus, quibus intelligentia ad conspicabiles res et corporeas coarctatur. Non erubescimus stultitiae, non nosmetipsos irreligiositatis arguimus, Dei arcanis, Dei virtutibus calumniantes.
PL 10, 86Cしかし我々は、見えないものを追い、把握しえないものを試みる。しかも我々の理解は、目に見え物体的なものに縛られているのである。我々は愚かさを恥じず、自らを不敬虔だと責めもしない。神の秘められたこと、神の力に言いがかりをつけているというのに。
Quomodo Filius, et unde Filius, et quo damno Patris, vel ex qua portione sit natus, inquirimus. Habueras in exemplo operationum, ut crederes Deum efficere posse, quorum intelligere efficientiam non possis.
PL 10, 86Cどのようにして子であるのか、どこから子であるのか、父のどのような損失によるのか、どの部分から生まれたのかを、我々は問う。汝は、業の範例において、理解することのできない作用をも、神がなしうると信じるに足るものを持っていた。
Liber III, Caput XIX
第III巻 第XIX章PL 10, 87AProvocantur ut explicent Christi januis clausis ingressum. --Quaeris quomodo secundum Spiritum natus sit Filius: ego te de corporeis rebus interrogo. Non quaero quomodo natus ex virgine sit; an detrimentum sui caro perfectam ex se carnem generans perpessa sit.
PL 10, 87A彼らは、キリストの、戸の閉ざされた中への入来を説明するよう、挑まれる。――汝は、子が霊に従ってどのように生まれたかを問う。私は汝に、物体的なものについて問おう。私は、彼がおとめからどのように生まれたかを問うのではない。また、完全な肉を自らから生む肉が、自らの損失をこうむったかどうかを問うのでもない。
Et certe non suscepit quod edidit, sed caro carnem sine elementorum nostrorum pudore provexit, et perfectum ipsa de suis non imminuta generavit. Et quidem fas esset, non impossibile in Deo opinari, quod per virtutem ejus possibile fuisse in homine cognoscimus.
PL 10, 87Aそして確かに、肉は産み出したものを〔男から〕受けて宿したのではない〔non suscepit quod edidit は文意が取りにくく、産み出したものを外から受けたのではない、と解した〕。肉が、我々の〔生成の〕元素にともなう恥なしに〔sine elementorum nostrorum pudore の意は確定しがたい〕肉を産み出し、自らは減じられることなく、自らのものから完全な者を生んだのである。しかも、人においては神の力によって可能であったと我々が知っていることを、神においては不可能でないと考えることは、当然許されるであろう。
Liber III, Caput XX
第III巻 第XX章PL 10, 87BSed te, quisquis es, investigabilia sectantem, et divinorum secretorum atque virtutum gravem arbitrum consulo, ut mihi imperito, et tantum de omnibus Deo ut sunt ab eo dicta credenti, rationem saltem facti istius afferas.
PL 10, 87Bしかし、探りえないものを追い求め、神の秘密と力の重々しい判定者たる汝、汝が誰であれ、私は汝に求める。無知であり、すべてについて神が語ったとおりにただ神を信じるだけの私に、せめてこの出来事の理を示すようにと。
Dominum audio, et quia his credo quae scripta sunt, scio jam post resurrectionem frequenter videndum se in corpore praebuisse multis non credentibus; certe Thomae, non nisi contrectatis ejus vulneribus credituro, sicut ait: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et misero digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan., XX, 25) .
PL 10, 87B私は主に耳を傾ける。書かれたことを信じるがゆえに、私はすでに知っている。復活ののち、彼は、信じない多くの者に、しばしば体をもって自らを見せた。確かにトマスには、傷に触れてでなければ信じないであろう者であったのに、そうした。トマスはこう言っていた。「私が彼の手に釘の跡を見、私の指を釘の跡の場所に入れ、私の手を彼の脇腹に入れなければ、私は信じない」(ヨハネ20:25)。
Dominus ad omnem se intelligentiae nostrae imbecillitatem accommodat, et dubitationi infidelium satisfacturus, arcanum invisibilis virtutis operatur: facti rationem, quisquis eris coelestium rerum scrutator, expone.
PL 10, 87B主は、我々の理解の弱さのすべてに自らを合わせ、信じない者たちの疑いを満たそうとして、見えざる力の秘められたわざを行う。天のことがらを探る者よ、汝が誰であれ、この出来事の理を述べてみよ。
Erant discipuli in clauso, et secreto post passionem Domini congregati consederant. Dominus Thomae fidem propositis conditionibus confirmaturus assistit, palpandi corporis et contrectandi vulneris obtulit facultatem: et utique qui compunctus recognoscendus sit, necesse est corpus in quo est compunctus attulerit.
PL 10, 88A弟子たちは、主の受難ののち、戸を閉ざした秘密の場所に集まって座っていた。主は、トマスの信仰を、提示した条件によって確かなものにしようとして、傍らに立ち、体に触れ、傷に手を触れる機会を差し出した。そして、刺し貫かれた者として見分けられるべき者は、自らが刺し貫かれたその体を必ず携えていたはずである。
Quaero ergo per quas clausae domus partes sese corporeus intulerit. Diligenter enim Evangelista expressit dicens: Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio (Ib., 26) .
PL 10, 88Aそれゆえ私は問う。閉ざされた家のどの部分を通って、体を持つ者が入り込んだのか。福音記者は、注意深くこう表現している。「イエスは戸が閉ざされたまま来て、真ん中に立った」(ヨハネ20:26)。
An constructa parietum penetrans et solida lignorum, naturam eorum impenetrabilem transcucurrit? Stetit namque corporeus, non simulatus aut fallax. Sequantur ergo oculi mentis tuae penetrantis ingressum, et cum eo clausam domum intelligentiae tuae visus introeat.
PL 10, 88A壁の構造や木材の堅固なものを貫いて、その通り抜けえない本性を走り抜けたのか。彼は体を持つ者として立ったのであり、見せかけでも偽りでもなかったからである。それゆえ、貫き入るその入来に、汝の心の目は従うがよい。そして彼とともに、閉ざされた家に、汝の理解の視線を入らせるがよい。
Integra sunt omnia et obserata: sed esse assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia. Invisibilibus calumniaris: ego a te visibilium exposco rationem.
PL 10, 88Bすべてのものは損なわれず、閂がかけられている。しかし、その力によってすべてが通り抜けられる者が、真ん中に立っている。汝は見えないものに言いがかりをつける。私は汝に、見えるものの理を求める。
Nihil cedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tamquam lapsu insensibili ligna et lapides admittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo: et unde qui assistit in medio est?
PL 10, 88B堅固なものからは何も譲られず、木も石も、その本性によって、感じられない滑り込みのように、何かを受け入れることもない。主の体は自らから欠け落ちて、自らを無から取り戻すのでもない。それなのに、どこから、真ん中に立つ者があるのか。
Cedit ad haec et sensus et sermo, et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo ut de nativitate fallimus, ita et de ingressus Domini mentiamur.
PL 10, 88Bこれらのことには、理解も言葉も譲る。出来事の真実は人間の理の外にある。それなら、我々は誕生について偽るように、主の入来〔底本は ingressus。ingressu と読む〕についても偽ろうではないか。
Dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus: et cessante sensu nostro, facti ipsius cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti fides vincit. Adstitit Dominus clausa domo in medio discipulorum: et Filius est natus ex Patre.
PL 10, 89A知性が出来事を把握しないゆえに、出来事はなかったと言おうではないか。そして我々の理解が止むなら、出来事そのものの結果も止むとしよう。しかし、我々の偽りに、出来事への信仰が打ち勝つ。主は、家の閉ざされたまま、弟子たちの真ん中に立った。そして子は、父から生まれた。
Noli negare quod steterit, quia per intelligentiae infirmitatem, consistentis non consequaris introitum: noli nescire quod ab ingenito et perfecto Deo patre unigenitus et perfectus filius Deus natus sit, quia sensum et sermonem humanae naturae virtus generationis excedat.
PL 10, 89A立ったことを否定してはならない。汝の理解の弱さのために、立つ者の入り来たり方を追えないからといって。また、生まれざる完全な神なる父から、独り子であり完全な子なる神が生まれたことを、知らずにいてはならない。生成の力が、人間の本性の理解と言葉を超えるからといって。
Liber III, Caput XXI
第III巻 第XXI章PL 10, 89ASi possent, Dei opera omnia turbarent. --Et omnia quidem insuper mundi opera adesse nobis in testimonium possent, ne ambigere de Dei rebus atque virtutibus fas crederemus.
PL 10, 89Aもしできるなら、人は神のあらゆる業を乱すであろう。――そのうえ、世界のあらゆる業が、我々のもとに証しとして立ちうるのであり、それは、神のことがらと力について疑うことが許されると、我々が思うことのないためである。
Sed in ipsam veritatem infidelitas nostra procurrit, et violenti in excidium Dei potestatis irrumpimus.
PL 10, 89Aしかし我々の不信仰は、真理そのものへと突進し、我々は暴力をもって、神の権力の破壊へと突入する。
Si liceret, corpora et manus ad coelum elevaremus, solem astraque caetera annuis cursus sui limitibus proturbaremus, permisceremus decessus Oceani et accessus, fluenta etiam fontium inhiberemus, et naturas fluminum referremus, concuteremus fundamenta terrae, et toto in haec opera Dei parricidio desaeviremus.
PL 10, 89Bもし許されるなら、我々は体と手を天へと上げ、太陽とほかの星々を、年ごとの運行の境から追い散らして乱し、大洋の退潮と満潮を混ぜ合わせ、泉の流れさえせき止め、川の本性を逆戻りさせ、大地の基を揺さぶり、親殺しの狂気のかぎりを尽くして、神のこれらの業に対して荒れ狂うであろう。
Sed bene, quod nos intra hanc modestiae necessitatem natura corporum detinet. Certe non fallimus, quid, si liceret, essemus facturi. Namque quia possumus, profanae voluntatis audacia naturam veritatis convellimus, et bellum dictis Dei comparamus.
PL 10, 90Aしかし幸いなことに、体の本性が我々をこの慎みの必然のうちに留めている。確かに我々は、もし許されるなら何をしようとしているかを、偽ってはいない。というのも、我々はできるがゆえに、涜れた意志の大胆さによって真理の本性を引き裂き、神の言葉に対して戦いを構えているからである。
Liber III, Caput XXII
第III巻 第XXII章PL 10, 90AChristus Patrem nobis manifestavit ut patrem, non ut creatorem. --Filius dixit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) . Quid ad haec calumniamur? quid aestuamus? Patrem tu negas? Atquin hoc maximum opus Filii fuit, ut Patrem cognosceremus.
PL 10, 90Aキリストは我々に父を、創造者としてではなく、父として現した。――子は言った。「父よ、私は汝の名を人々に現した」(ヨハネ17:6)。これに対して、なぜ我々は言いがかりをつけるのか。なぜ沸き立つのか。汝は父を否定するのか。だが、子の最大の業とは、我々が父を知ることであった。
Negas plane, quando secundum te Filius non ex eo natus est. Et cur filius dicetur, factus pro voluntate quasi caetera?
PL 10, 90A汝は明らかに否定している。汝によれば、子は父から生まれたのではないのだから。ならば、ほかのものと同じく意志によって作られたものが、なぜ子と呼ばれるのか。
Admirari Deum possum conditorem mundi Christum creantem: et digna Deo virtus est, ut effectorem archangelorum et angelorum, visibilium et invisibilium, coeli atque terrae, et universae hujus creationis effecerit.
PL 10, 90B私は、神が世界の創造者であるキリストを創造することに、驚嘆することはできよう。そして、大天使たちと天使たち、見えるものと見えないもの、天と地、この被造の全体の作り手を作り出した、というのは、神にふさわしい力である。
Sed non hic labor Domini est, ut omnia in creandis rebus Deum posse tu sentias; sed ut scias Deum patrem ejus esse filii qui loquitur.
PL 10, 90Bしかし、主のこの労苦は、創造された事物において神がすべてをなしうると、汝が感じ取るためのものではない。むしろ、神が、語る子の父であることを、汝が知るためのものである。
Virtutes in coelo plures sunt, et efficientes, et aeternae: sed unus unigenitus est filius, non a caeteris sola differens potestate, quia per eum cuncta sunt. Sed quia verus unus est filius, non fiat degener, ut natus ex nihilo sit.
PL 10, 91A天には力ある者たちが多くおり、作用し、永遠である。しかし独り子なる子は一人である。彼はほかの者たちと、ただ権力によってのみ異なるのではない。万物は彼によってあるからである。しかし、子は真に一人であるのだから、無から生まれたとして品位を落とすことがあってはならない。
Audis Filium: crede quia filius est. Audis Patrem: memento quia pater est. Quid istis nominibus suspicionem, malitiam, audaciam interseris? Secundum naturae intelligentiam nomina divinis rebus aptata sunt. Quid affers vim verborum veritati?
PL 10, 91A汝は子と聞く。子であると信じよ。汝は父と聞く。父であると心せよ。なぜ、これらの名に、疑い、悪意、大胆さを差し挟むのか。名は、本性の理解に従って、神のことがらに当てられている。なぜ汝は、言葉の力ずくを真理に加えるのか。
Audis patrem et filium: ne ambigas esse quod nuncupantur. Summa dispensationis est Filio, ut noveris Patrem: quid irritum facis opus prophetarum, Verbi incarnationem, virginis partum, virtutem operationum, crucem Christi?
PL 10, 91A汝は父と子と聞く。その呼ばれるところのものであることを疑うな。子にとって経綸の要は、汝が父を知ることにある。それなのになぜ汝は、預言者たちの業、言葉の受肉、おとめの出産、働きの力、キリストの十字架を無に帰するのか。
Tibi haec omnia impensa, tibi praestita sunt: ut per haec manifestus tibi et Pater esset et Filius. Supponis nunc voluntatem, creationem, adoptionem: inspice et militiam et stipendium Christi.
PL 10, 91Bこれらすべては汝のために費やされ、汝のために与えられた。これらによって、父も子も汝に明らかになるためである。今や汝は、意志、創造、養子縁組をすり替えて持ち込む。キリストの軍務と俸給をよく見よ。
Nempe proclamat: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus; non audis, creatorem coelestium creasti; non audis, effectorem terrestrium effecisti; sed audis: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus.
PL 10, 91Bまさに彼は叫ぶ。「父よ、私は汝の名を人々に現した」。汝が聞くのは、「汝は天にあるものの創造者を創造した」とではない。「汝は地にあるものの作り手を作った」とでもない。汝が聞くのは、「父よ、私は汝の名を人々に現した」である。
Utere Salvatoris tui munere: scito patrem esse qui genuit, filium esse qui natus est; natum ex eo patre, qui est, veritate naturae. Memento non tibi patrem manifestatum esse quod Deus est, sed Deum manifestatum esse quod pater est.
PL 10, 91B汝の救い主の贈り物を用いよ。生んだ者が父であり、生まれた者が子であることを知れ。その子は、存在する父から、本性の真実によって生まれた。覚えておけ。汝に明らかにされたのは、父が神であるということではなく、神が父であるということである。
Liber III, Caput XXIII
第III巻 第XXIII章PL 10, 91BFilius a Patre subsistentia non natura discernitur. Ut imago, omnia habet quae Pater. --Audis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Quid discindis et distrahis Filium a Patre? Unum sunt: scilicet is qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est.
PL 10, 91B子は父から、存立によって区別され、本性によっては区別されない。像として、父のもつすべてを持つ。――汝は聞く。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。なぜ汝は、子を父から切り裂き、引き離すのか。彼らは一つである。すなわち、存在する者が、そこから存在する者のうちにもないようなものを、何一つ持たないということである。
Cum audis Filium dicentem: Ego et Pater unum sumus; personis rem accommoda, gignenti et genito professionis suae permitte sententiam. Sint unum, ut sunt qui genuit et qui genitus est. Cur naturam excludis? cur veritatem interimis?
PL 10, 91B子が「私と父とは一つである」と言うのを聞くとき、事柄を位格に適合させよ。生む者と生まれた者に、自らの告白の言い分を許せ。彼らは、生んだ者と生まれた者であるように、一つであるとせよ。なぜ汝は本性を除外するのか。なぜ真理を殺すのか。
Audis: Pater in me, et ego in Patre (Ibid., 38) : et hoc de Patre et Filio Filii opera testantur.
PL 10, 92A汝は聞く。「父は私のうちに、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)。子の業もまた、このことを父と子について証ししている。
Non corpus ( al. ut corpus) per intelligentiam nostram corpori immittimus, neque ut aquam vino infundimus: sed eamdem in utroque et virtutis similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur.
PL 10, 92A我々は、我々の理解によって、体を(別本では「体のように」)体に押し込むのでも、水をぶどう酒に注ぎ込むのでもない。むしろ、双方における力の同じ類似と、神性の同じ充満とを、告白する。
Omnia enim Filius accepit a Patre, et est Dei forma, et imago substantiae ejus. Eum enim ab eo qui est: imago substantiae tantum ad subsistendi fidem, non etiam ad aliquam naturae dissimilitudinem intelligendam discernit.
PL 10, 92A実際、子は父からすべてを受けた。そして神の形であり、その実体の像である。彼を、存在する者から区別するのは、実体の像であって、それはただ存立を信じさせるためであり、本性の何らかの相違を理解させるためではない。
Patrem autem in Filio, et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est. Non enim diminutio Patris est Filius, nec Filius imperfectus a Patre est. Imago sola ( hoc est solitaria) non est, et similitudo non sibi est.
PL 10, 92A父が子のうちに、子が父のうちにあることは、双方における神性の充満が完全であることである。子は父の減少ではなく、子は父から出た不完全な者でもないからである。像は単独のもの(すなわち「孤立したもの」)ではなく、類似は自らだけにあるのではない。
Deo autem simile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Non enim aliunde est, quod in omnibus simile est: neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit.
PL 10, 92B神に似たものは、自らから出たもののほかにはありえない。すべてにおいて似ているものは、ほかから来るのではないからである。また、一方の他方への類似は、二者に相違が混じることを許さない。
Ne similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disjungas: quia qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) , invicem esse sui similes, in eo quod similitudinem nostram dicat, ostendit.
PL 10, 92B似た者たちを取り替えてはならない。真理によって区別されぬものを、互いに引き離してはならない。「我々の像に、我々に似せて、人を作ろう」(創世記1:26)と言った者は、「我々に似せて」と言うことで、彼らが互いに似た者であることを示している。
Ne contigeris, ne contrectaveris, ne corruperis. Tene naturae nomina, tene Filii professionem. Nolo aduleris, ut Filium de tuo laudes: bene habet, ut iis quae sunt scripta contentus sis.
PL 10, 92B触れてはならない、弄んではならない、損なってはならない。本性の名を守れ。子の告白を守れ。私は、汝が追従して、汝自身のものによって子を賛美することを望まない。書かれたことに満足するのが善い。
Liber III, Caput XXIV
第III巻 第XXIV章PL 10, 92BPrudentia humana in Dei rebus deficit. Desipit dum se putat perfectum sapere. --Non est autem in tantum confidendum prudentia humana, ut perfectum se quis putet sapere quod sapiat: et in eo arbitretur absolutae rationis summam contineri, quod ipsa mente pertractans, aequabili undique apud se existimet veritatis opinione constare.
PL 10, 92B人間の賢さは、神のことがらにおいて不足する。自らが完全に知ると思うとき、愚かである。――しかし、人間の賢さを、誰かが自らの知るところを完全に知っていると思うほどに信頼してはならない。また、精神そのものによって思索して、あらゆる面で自らのもとで均等な真理の見解のうちに成り立つと見なすところに、絶対的な理の頂点が含まれていると考えてはならない。
Non enim concipiunt imperfecta perfectum, neque quod ex alio subsistit, absolute vel auctoris sui potest intelligentiam obtinere, vel propriam: se quidem in eo tantum quod est sentiens, caeterum ulterius sensum suum quam sibi constituta sit natura non tendens.
PL 10, 92Cなぜなら、不完全なものは完全なものを思い描けず、ほかのものから存立するものは、端的に、自らの源の理解をも自らの理解をも得ることができないからである。それは、あるところのものにおいてのみ自らを感じ、それを越えては、自らの本性が自らに定められている以上に、自らの理解を伸ばさないのである。
Motum enim suum non sibi debet, sed auctori: et idcirco id, quod in aliud ex auctore subsistit, imperfectum sibi est, dum constat aliunde; et necesse est, ut in quo se perfectum putet sapere, desipiat: quia naturae suae non moderans necessitatem, et omnia infirmitatum suarum existimans terminis contineri, falso jam sapientiae nomine gloriatur: quia sapere, sibi ultra sensus sui non liceat potestatem, et quam infirmum subsistendi est virtute, tam sensus sit.
PL 10, 93Aというのは、それは自らの運動を自らに負うのではなく、源に負うからである。それゆえ、源から別のものへと存立するものは、ほかから成り立つあいだ、自らにとって不完全であり、自らが完全に知ると思うそのことにおいて、愚かになることは必然である。自らの本性の必然を制御せず、あらゆることが自らの弱さの限界のうちに収まると考えて、偽りの知恵という名を今や誇っているからである。自らの理解の権力を越えて知ることは自らに許されず〔底本は sapere の後に読点を置くが、sapere を liceat の主語と取った〕、存立する力において弱いのと同じだけ、理解においても弱いからである。
Atque ob id imperfectae naturae substitutio, perfecti sensus sapientiam obtinere se glorians, stultae sapientiae irridetur opprobrio, Apostolo dicente: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sermone sapientiae, ne inanis fiat crux Christi: verbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, iis autem qui salvantur, virtus Dei est.
PL 10, 93Aそしてそれゆえ、不完全な本性の存立は、完全な理解の知恵を得たと誇るとき、愚かな知恵の恥辱によって嘲られる。使徒はこう言う。「キリストは私を、洗礼を授けるためではなく、福音を宣べ伝えるために遣わした。知恵の言葉によってではない。キリストの十字架が空しくならないためである。十字架の言葉は、滅びる者には愚かさであるが、救われる者には神の力である。」
Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum intelligentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
PL 10, 93B「書かれているからである。『私は知恵ある者たちの知恵を滅ぼし、理解ある者たちの理解を退ける』。知者はどこにいるのか。書記はどこにいるのか。この世の探求者はどこにいるのか。神はこの世界の知恵を愚かなものとしたではないか。」
Quoniam quidem in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, decrevit Deus per stultitiam praedicationis salvare credentes: quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 17 et seqq.) .
PL 10, 93B「実に、この世界は神の知恵のうちにあって知恵によって神を知らなかったので、神は、宣教の愚かさによって信じる者たちを救うことを定めた。ユダヤ人はしるしを求め、ギリシア人は知恵を求めるが、我々はキリスト・イエスを、十字架につけられた者として宣べ伝える。ユダヤ人にはつまずき、異邦人には愚かさであるが、召された当の者たち、ユダヤ人にもギリシア人にも、キリストは神の力、神の知恵である。神の弱さは人間よりも強く、神の愚かさは人間よりも賢いからである」(一コリント1:17以下)。
Omnis itaque infidelitas stultitia est: quia imperfecti sensus sui usa sapientia, dum omnia infirmitatis suae opinione moderatur, putat effici non posse quod non sapit.
PL 10, 93Cしたがって、あらゆる不信仰は愚かさである。それは、自らの不完全な理解の知恵を用い、あらゆることを自らの弱さの見解によって規制して、自らが知らないことは成り立ちえないと考えるからである。
Causa enim infidelitatis de sententia est infirmitatis, dum gestum esse quis non putat, quod geri non posse definiat.
PL 10, 93C不信仰の原因は、弱さの判断にあるからである。人は、なされえないと自ら決めつけたことについて、それがなされたとは考えないのである。
Liber III, Caput XXV
第III巻 第XXV章PL 10, 93CStultitia sapiens fidelium. --Et idcirco Apostolus sciens naturae humanae imperfectam cogitationem hoc solum putare in veri ratione esse quod saperet, ait non in sermone se sapientiae praedicare, ne praedicationis suae inanis esset assertio.
PL 10, 93C信じる者たちの知恵ある愚かさ。――それゆえ使徒は、人間の本性の不完全な思考が、自らが知ることだけを真理の理のうちにあると考えるのを知って、自らは知恵の言葉によって宣べ伝えるのではないと言った。自らの宣教の主張が空しくならないためである。
Ac ne stultitiae esse praedicator existimaretur, adjecit, verbum crucis stultitiam esse pereuntibus: quia eam solam infideles prudentiam crederent esse, quam saperent; et cum nihil nisi intra infirmitatis suae saperent naturam, eam, quae sola Dei perfecta sapientia est, putarent esse stultitiam; per quod in ea ipsa infirmis sapientiae suae opinione desiperent.
PL 10, 93Cまた、愚かさの宣教者と見なされないように、十字架の言葉は滅びる者には愚かさであると付け加えた。不信仰な者たちは、自らが知る知恵だけを賢さと信じるであろうし、自らの弱さの本性の内側のことしか知らないので、神の唯一の完全な知恵であるものを愚かさと考えるであろうから。そのことによって、まさにその知恵において、自らの知恵という見解のゆえに、弱った者として愚かになるのである。
Ergo quidquid pereuntibus stultitia est, hoc iis qui salvantur Dei virtus est: quia nihil naturalis sensus sui infirmitate moderantur, sed divinae potestatis efficientiam secundum infinitatem coelestis virtutis expendunt.
PL 10, 94Aそれゆえ、滅びる者にとって愚かさであるものは、救われる者にとっては神の力である。彼らは自らの本性的な理解の弱さによっては何も律せず、神の権力の作用を、天の力の無限に従って量るからである。
Et idcirco sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium Deus improbat, quia per opinionem stultitiae humanae credentibus salus tribuitur: dum et infideles, quae extra sensum suum sunt, stulta esse decernunt, et fideles potestati ac virtuti Dei omnia largiendae sibi salutis suae sacramenta permittunt.
PL 10, 94Aそしてそれゆえ、神は知恵ある者たちの知恵と理解ある者たちの理解を退ける。人間の愚かさという見解を通して、信じる者たちに救いが与えられるからである。不信仰な者たちは、自らの理解の外にあることを愚かだと定め、信じる者たちは、自らに与えられるべき救いの秘義のすべてを、神の権力と力に委ねる。
Non ergo sunt stulta quae Dei sunt; sed humanae naturae insipiens prudentia est, quae a Deo suo aut signa aut sapientiam ad fidem postulet.
PL 10, 94Aしたがって、神のものは愚かではない。むしろ愚かなのは、自らの神に、しるしか知恵を、信仰のために求める人間本性の賢さである。
Et Judaeorum quidem est postulare signa; quia in Dei nomine per legis familiaritatem non admodum rudes, crucis scandalo commoventur. Graecorum autem est sapientiam poscere, quia gentili ineptia humanaque prudentia rationem sublati in crucem Dei quaerant.
PL 10, 94Bそして、しるしを求めるのはユダヤ人のすることである。律法に親しんでいるので、神の名についてはさほど無知でもなく、十字架のつまずきに動揺するからである。ギリシア人が知恵を求めるのは、異教の愚かさと人間の賢さによって、十字架に上げられた神の理を尋ねるからである。
Quae quia secundum sensum naturae infirmis occulta in sacramento sit; fit stultitia infidelis: cum quod naturaliter mens imperfecta non concipit, id extra prudentiae causam esse decernat.
PL 10, 94Bこれは、本性の理解によれば弱き者たちには秘義のうちに隠されているので、不信仰な愚かさとなる。不完全な精神が本性的に思い描けないことを、賢さの問題の外にあると決めつけるからである。
Sed ob hanc imprudentem mundi sapientiam, quae per Dei sapientiam Deum ante nescivit, id est, per hanc magnificentiam mundi ac tam sapienter instituti opificii ornatum, creatoris sui non est venerata sapientiam; placuit Deo praedicatione stultitiae salvos facere credentes, id est, crucis fide aeternitatem mortalibus provenire: ut confusa humanae sententiae opinione, ibi salus reperiretur, ubi creditur esse stultitia.
PL 10, 94Bしかし、この世界の無分別な知恵は、神の知恵を通して神を先に知らなかった。すなわち、この世界の壮麗さと、これほど賢く整えられた造営物の装飾を通して、自らの創造者の知恵を崇めなかった。それゆえ神は、愚かさの宣教によって信じる者たちを救うことをよしとした。すなわち、十字架への信仰によって、永遠が死すべき者たちにもたらされることである。人間の見解の意見が混乱させられて、愚かさと信じられているところに救いが見いだされるためである。
Christus enim qui stultitia gentibus et Judaeis scandalum est, Dei virtus Deique sapientia est: quia quae sensu humano infirma in Dei rebus et stulta existimantur, haec prudentiae virtutique terrenae, et sapientiae et potestatis veritate praecellant.
PL 10, 94C実際、異邦人には愚かさ、ユダヤ人にはつまずきであるキリストは、神の力であり神の知恵である。人間の理解によれば神のことがらにおいて弱く愚かと見なされるものが、地上の賢さと力に対して、知恵と権力の真実において勝るからである。
Liber III, Caput XXVI
第III巻 第XXVI章PL 10, 94CDe Dei rebus non suo sensu, sed fide decernendum. --Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est, neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat.
PL 10, 94C神のことがらは、自らの理解によってではなく、信仰によって判断しなければならない。――したがって、神の作用において、人間の精神の見解によって扱うべきものは何もない。また、造られたものそのものの質料が、自らの創造者について決定することがあってはならない。
Assumenda autem nobis est stultitia, ut sapientiam sumamus, non imprudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia: ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet.
PL 10, 94Cむしろ我々は、知恵を得るために、愚かさを引き受けなければならない。それは無分別の理解によるのではなく、我々の本性の自覚によるのである。地上の思考の理が思い描かぬことを、今度は神の力の理が我々に染み込ませるためである。
Cum enim recognita stultitiae nostrae intelligentia, imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus, tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuemur: cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et auctor exsistat.
PL 10, 95A実際、我々の愚かさの理解を認めて、我々のうちにある本性的な無分別の無知を感じ取ったとき、そのとき我々は、神の知恵の賢さを通して、神の知恵へと教え込まれる。すなわち、神の力と権力を際限なく測るとき、本性の主を本性的な法則のうちに閉じ込めないとき、神について善く信じられることは、ただ、神自らがそれを信じるべきこととして、我々とともに自らの証人でもあり保証者でもあるようなことのみだと、理解するときである。
Liber IV, Caput I
第IV巻 第I章PL 10, 97CTria in haereticos praemittenda veritatis assertioni. --Quamquam anterioribus libellis, quos jam pridem conscripsimus, absolute cognitum existimemus, fidem nos et confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti ex evangelicis atque apostolicis institutis obtinere, neque quidquam nobis cum haereticis posse esse commune, quippe illis divinitatem Domini nostri Jesu Christi sine modo et ratione et metu abnegantibus: tamen etiam his libellis quaedam necessario fuerunt comprehendenda, ut omnibus fallaciis eorum et impietatibus editis, absolutior fieret cognitio veritatis.
PL 10, 97C真理の主張に先立って、異端者に対して三つの点を述べておかねばならない。――我々はすでに先に書いた諸巻において、我々が父と子と聖なる霊への信仰と告白を福音書と使徒の教えから得ていること、また、主イエス・キリストの神性を節度も理も恐れもなく否認する彼らと、我々とのあいだには何一つ共通のものがありえないことは、十分に知られていると考えている。それでもなお、これらの巻でも、彼らのあらゆる欺瞞と不敬虔が明るみに出され、真理の認識がいっそう完全になるように、いくつかの事柄を含めておかねばならなかった。
Et primum cognoscendum est, quae doctrinae eorum temeritas sit, quodve irreligiositas periculum: dehinc quid adversum fidem apostolicam, cui nos congruimus, habeant sententiae, quidve dicere soleant e contrario, quave verborum ambiguitate simplicitati audientium illudant: postremo qua interpretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant.
PL 10, 97Cまず知らねばならないのは、彼らの教えの無謀さがどのようなものか、その不敬虔にいかなる危険があるかである。次に、我々が一致している使徒的信仰に対して彼らの見解が何を突きつけているか、また反対に何を言うのを常とするか、どのような言葉の曖昧さによって聞く者の素朴さを弄ぶかである。最後に、彼らがどのような解釈の技巧によって、神の言葉の真理と力を損なうかである。
Liber IV, Caput II
第IV巻 第II章PL 10, 97CVerbis humanis res divinas non bene explicari. --Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas, neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere.
PL 10, 97C神的な事柄は人間の言葉ではうまく説き明かされない。――しかし我々は、神的な事柄を説き明かすのに、人間の語りも人間の本性との比較も十分たりえないことを知らないわけではない。
Quod enim inenarrabile est, significantiae alicujus finem et modum non habet: et quod spiritale est, id a specie corporalium exemploque diversum est.
PL 10, 97C言い表しえないものは、いかなる表示にも終わりと限りを持たず、霊的なものは、物体的なものの姿や例とは異なるからである。
Tamen cum de naturis coelestibus sermo est, illa ipsa, quae sensu mentium continentur, usu communis et naturae et sermonis sunt eloquenda, non utique dignitati Dei congrua, sed ingenii nostri imbecillitati necessaria; rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi.
PL 10, 97Cそれでも天的な本性について語るときには、精神の理解のうちに捉えられているまさにそのものを、共通の本性と共通の言葉の用いるところに従って語らねばならない。それは決して神の尊厳にふさわしいからではなく、我々の才の弱さがそれを必要とするからである。すなわち、我々は自分が感じ理解していることを、我々自身の事物と言葉で語ろうとしているのである。
Atque haec sicut primo libello (num. 19) testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritalia comparare, sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse.
PL 10, 97C我々が第1巻(第19節)で証言したとおり、これらのことを今もまた我々が思い起こしたのは、人間的な比較から何かを持ち出すとき、我々が神について物体的な本性に従って考えていると思われないため、また霊的なものを我々の受苦になぞらえていると思われないため、むしろ見えないものの理解へ向けて見えるものの姿を持ち出したのだと思われるためである。
Liber IV, Caput III
第IV巻 第III章PL 10, 98AHaereticorum opiniones de Dei filio. --Aiunt namque haeretici, non ex Deo esse Christum, id est, Filium non ex Patre natum, neque Deum ex natura, sed ex constitutione esse; adoptionem scilicet ejus in nomine, quia sicut plures Deo filii, ita et hic filius sit; dehinc liberalitatem in dignitate, quia sicut dii plures sunt, ita et hic Deus sit: indulgentiore tamen in eo et adoptionis et nuncupationis affectu, ut et prae caeteris sit adoptatus, et adoptivis aliis major ipse sit filiis, et excellentius cunctis naturis creatus, creaturis ipse caeteris praestet.
PL 10, 98A異端者たちの、神の子についての見解。――すなわち異端者たちは、キリストは神から出た者ではない、つまり子は父から生まれたのではなく、神であるのも本性によるのではなく制定によるのだ、と言う。彼の場合は名における養子縁組であって、神には多くの子がいるのと同じようにこの者もまた子である、というのである。さらに、尊厳における気前のよさによって、神々が多くあるようにこの者もまた神である、と言う。ただし彼においては、養子縁組と称号を与える情愛がいっそう寛大であり、そのために他の者たちよりも先んじて養子とされ、他の養子たる子らよりも自身が大きく、すべての本性にまさって卓越して造られ、他の被造物にまさるのだ、と言う。
Aiunt etiam quidam eorum Dei omnipotentiam confitentes, in similitudinem eum Dei creatum, et ex nihilo ut caetera in aeterni illius Creatoris sui imaginem constitisse: verbo videlicet de non exstantibus jussum esse subsistere, Deo potente similitudinem sui ex nihilo coaptare.
PL 10, 98Bまた彼らのうちのある者たちは、神の全能を認めつつ、彼は神の類似として造られ、他のものと同様に無から、永遠なる自らの創造者の像に従って成り立ったのだ、と言う。すなわち、言葉によって、存在しないものから存立せよと命じられたのであり、神は力があるので、自らの類似を無から組み合わせることができたのだ、と。
Liber IV, Caput IV
第IV巻 第IV章PL 10, 98BHomousion ob sensus pravos respuere se confingunt. Qui illi sensus. --Quin etiam id adjiciunt, cum unius substantiae Patrem et Filium esse audiunt ab anterioribus episcopis praedicatum, ut id subtiliter per speciem haereticae opinionis infirment: dicentes eos verbi hujus significationem, id est, unius substantiae, quod graece ὁμοούσιον dicitur, hoc sensu usurpare atque eloqui, tamquam ipse sit pater qui et filius, ex infinitate videlicet sua protensus in Virginem, ex qua corpus assumens, sibi in eo corpore, quod assumpsit, filii nomen addiderit.
PL 10, 98B彼らは、悪しき理解のゆえにホモウシオス(同一実体)を退けるふりをする。その理解とはいかなるものか。――それどころか彼らは、以前の司教たちによって父と子が同一実体であると説かれたと聞くと、これを巧妙に、異端的な見解という体裁で骨抜きにしようとして、こう付け加える。彼らは、かの司教たちがこの語、すなわちギリシア語でホモウシオスと言われる「同一実体の」という語の意味を、次のような理解で用い口にしているのだ、と言う。すなわち、父自身が子でもあり、自らの無限からおとめへと延び広がり、そのおとめから体を身に受け、その身に受けた体において、自らに子という名を加えたのだ、というのである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Et haec quidem de homousio eorum falsitas prima est. Sequens illa est, quod affirment id enuntiationem homousii significare, quod rei anterioris atque alterius communio sit duobus, et tamquam prior substantia vel usia materiae alicujus exstiterit, quae participata duobus, et in utroque consumpta, utrumque illum et naturae anterioris, et rei esse testetur unius.
PL 10, 98Cこれが、ホモウシオスに対する彼らの偽りの第一である。第二は次のとおりである。彼らは、ホモウシオスという言い表しは、先立つ別のものに対する共有が二者にあるという意味だと主張する。すなわち、何らかの質料の実体、あるいはウーシアがまず先に存在し、それが二者に分有され、両者のうちで消費されて、両者がともに先立つ本性のものであり、一つの事物のものであることを証しするのだ、というのである。
Atque idcirco improbare se homousii aiunt confessionem, quod enuntiatio ejus neque Filium a Patre distinguat, et posteriorem Patrem materia, quae sibi cum filio sit communis, ostendat.
PL 10, 98Cそして彼らは、まさにこのゆえにホモウシオスの告白を非難すると言う。その言い表しは子を父から区別せず、しかも父を、自分と子に共通する質料よりもあとのものとして示すからだ、と。
Tertio quoque hanc improbandi homousii causam comminiscuntur, quod secundum verbi hujus significationem, ex divisione paternae substantiae esse Filius existimetur; tamquam desectus ex eo fuerit, ita ut in duos sit res una divisa; et ideo substantiae dicantur unius, quia portio desecta de toto, in natura ea sit unde desecta est: nec posse in Deum cadere divisionis passionem, quia et demutabilis erit, si imminutioni per divisionem fiat obnoxius: et imperfectus efficietur, perfectionis suae in portionem alteram decedente substantia.
PL 10, 99A彼らは、ホモウシオスを非難する第三の理由まで捏造する。この語の意味に従えば、子は父の実体の分割から出たものと見なされることになる、というのである。あたかも彼が父から切り取られたかのように、一つの事物が二つに分けられ、それゆえに、全体から切り取られた部分が、それを切り取られた元の本性にあるがゆえに、「同一実体の」と言われるのだ、と。そして、分割という受苦が神に及ぶことはありえない、なぜなら、分割によって減少を被るなら変化しうる者となるであろうし、自らの完全性の実体が他方の部分へと去って、不完全な者となるからだ、と言う。
Liber IV, Caput V
第IV巻 第V章PL 10, 99AFilium semper esse cur negent. --Nec non in eo se eleganter doctrinae propheticae, sed et evangelicae atque apostolicae posse existimant contraire, ut Filii nativitatem intra tempora praedicent.
PL 10, 99Aなぜ彼らは、子が常にいることを否定するのか。――また彼らは、預言の教えだけでなく福音書と使徒の教えにも、巧みに反対できると考えている。すなわち、子の誕生を時のうちにあるものと説くことによってである。
Cum enim vitiose a nobis asserant dici, Filium semper fuisse; necesse est, excludendo quod semper fuerit, nativitatem ejus confiteantur ex tempore. Si enim non semper fuit, erit tempus quo non fuit.
PL 10, 99A彼らは、子が常にいたと我々が言うのは誤りだと主張するので、常にいたということを排除することによって、その誕生を時からのものと告白せざるをえない。というのも、もし常にいたのでなければ、いなかった時があることになるからである。
Et si est tempus quo non fuit, erit ante eum tempus: quia qui non semper est, esse coepit ex tempore. Qui autem caret tempore, non potest eo carere quod semper est.
PL 10, 99Bそしてもしいなかった時があるなら、彼より前に時があることになる。常にあるのでない者は、時から存在し始めたからである。ところが、時を欠く者が、常にあるということを欠くことはありえない。
Respuere se autem id, quod semper filius fuerit, ob eam causam affirmant, ne per id quod semper fuit, sine nativitate esse credatur: tamquam per id, quod semper fuisse dicitur, innascibilis praedicetur.
PL 10, 99Bしかも彼らは、子が常にいたということを退けると言い、その理由は、常にいたということによって誕生なき者と信じられることのないようにするためだと主張する。あたかも常にいたと言われることによって、生まれざる者と説かれることになるかのように。
Liber IV, Caput VI
第IV巻 第VI章PL 10, 99BNec homousion nec semper esse Filium sensibus relatis admittit Ecclesia. --O stultos atque impios metus, et irreligiosam de Deo sollicitudinem!
PL 10, 99B教会は、ホモウシオスも、子が常にあることも、述べられた理解においては認めない。――ああ、愚かで不敬虔な恐れよ、神についての不信心な気遣いよ。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Haec, quae in homousii significatione et in eo quod semper Filius esse dicitur arguuntur, Ecclesia abominatur, respuit, damnat.
PL 10, 99Bホモウシオスの意味において、また子が常にあると言われることにおいて非難されているこれらのことを、教会は忌み嫌い、退け、断罪する。
Novit enim unum Deum ex quo omnia: novit et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, unum ex quo, et unum per quem; ab uno universorum originem, per unum cunctorum creationem.
PL 10, 99C教会は、万物がそこから出る唯一の神を知り、また万物がそれによる唯一の我々の主イエス・キリストを知っている。「そこから」の唯一者と、「それによる」唯一者、すなわち、万物の起源は唯一者から、万物の創造は唯一者による。
In uno ex quo, auctoritatem innascibilitatis intelligit; in uno per quem, potestatem nihil differentem ab auctore veneratur: cum ex quo et per quem, ad id quod creatur, in his quae creata sunt communis auctoritas sit.
PL 10, 99C教会は、「そこから」の唯一者において生まれざることの権威を理解し、「それによる」唯一者において、源である者と何ら異ならない権力を崇める。「そこから」と「それによる」は、造られるものに関して、造られたもののうちにある共通の権威だからである。
Novit in Spiritu Deum Spiritum impassibilem et indesecabilem; didicit enim a Domino, spiritui carnem et ossa non esse (Luc. XXIV, 39) : ne forte cadere in eum corporalium passionum detrimenta credantur.
PL 10, 99C教会は、霊において神を、受苦しえず分割されえない霊として知っている〔in Spiritu Deum Spiritum は「霊において、神を霊として」と取った〕。主から、霊には肉も骨もない(ルカ24:39)と学んだからである。物体的な受苦による損傷が神に及ぶと信じられることのないように。
Novit unum innascibilem Deum: novit et unum unigenitum Dei filium. Confitetur Patrem aeternum et ab origine liberum: confitetur et Filii originem ab aeterno: non ipsum ab initio, sed ab ininitiabili: non per se ipsum, sed ab eo, qui a nemine semper est, natum ab aeterno, nativitatem videlicet ex paterna aeternitate sumentem.
PL 10, 99C教会は唯一の生まれざる神を知り、また神の唯一の独り子である子を知っている。父を永遠にして起源から自由な者と告白し、また子の起源を永遠からのものと告白する。子は初めからの者ではなく、初めなき者から、自ら自身によるのではなく、何者からも出ずに常にある者から、永遠から生まれた者であり、すなわち誕生を父の永遠から受けているのである。
Caret ergo fides nostra haereticae pravitatis opinione. Edita namque est sensus nostri professio, licet nondum sit ratio professionis exposita.
PL 10, 100Aそれゆえ我々の信仰は、異端の邪悪な見解を欠いている。我々の理解の表明はすでに示されたが、表明の理はまだ説き明かされていないからである。
Tamen ne quid, in homousii a Patribus nuncupati enuntiatione, et in ea quod semper fuerit confessione, suspicionis relinqueretur: ista memorata sunt, quibus et subsistere Filium in substantia qua genitus ex Patre est cognosceretur, et Patri de substantia qua manebat per Filii nativitatem nihil esse decerptum, et homousion Patri Filium non de commemoratis superius vitiis causisque a sanctis et doctrina Dei calentibus viris esse memoratum; ne quis forte existimaret adimi per usiam nativitatem unigeniti Filii, quod Patri homousios diceretur.
PL 10, 100Aそれでも、父祖たちが述べたホモウシオスの言い表しと、常にいたという告白に、いささかの疑いも残らないように、次のことが記された。すなわち、子は父から生まれた実体において存立していると知られること、父は、子の誕生によって、自らが留まっていた実体から何も削り取られてはいないこと、そして、子が父とホモウシオスであると聖なる、神の教えに燃える人々によって言われたのは、上に述べた欠陥や理由によるのではないこと、である。これは、子が父とホモウシオスであると言われることを理由に、ウーシアによって独り子なる子の誕生が奪われる、と誰かが考えることのないようにするためである。
Liber IV, Caput VII
第IV巻 第VII章PL 10, 100BVox HOMOUSION qua necessitate suscepta. --Sed ut suscepti hujus utriusque verbi necessitatem, et contra debacchantes tum haereticos ad maximam fidei securitatem usurpati, rationem intelligamus: respondendum esse existimo haereticorum perversitati, et omnes eorum stultas ac mortiferas institutiones evangelicis atque apostolicis testimoniis coarguendas.
PL 10, 100Bホモウシオスの語はいかなる必要から採用されたか。――だが、採用されたこの二つの語の必要と、当時荒れ狂っていた異端者たちに対して信仰の最大の安全のために用いられた理とを我々が理解するために、私は、異端者たちの偏屈に答えねばならず、彼らの愚かで死をもたらすあらゆる教えを、福音書と使徒の証言によって論駁せねばならないと考える。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Videntur enim sibi de singulis, quae asserunt, praestare rationem: quia singulis assertionibus suis quaedam ex divinis voluminibus testimonia subdiderunt, quae corrupto intelligentiae sensu solis tantum ignorantibus blandiantur, speciem veritatis secundum pravitatem interpretantium praestatura.
PL 10, 100B彼らは、自分たちの主張する一つ一つについて根拠を示していると思っている。主張の一つ一つに、神の書物からいくつかの証言を添えたからである。だがそれらの証言は、理解の意味が歪められているため、無知な者たちだけを惑わすものであり、解釈する者たちの邪悪さに応じて、真理の外見を与えるものにすぎない。
Liber IV, Caput VIII
第IV巻 第VIII章PL 10, 100CScripturae quibus simplices decipiunt Ariani. --Conantur enim, sola Dei Patris divinitate celebrata, Filio auferre quod Deus est; quia scriptum sit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) .
PL 10, 100Cアレイオス派が素朴な者たちを惑わす聖書の箇所。――すなわち彼らは、父なる神の神性だけを称揚して、子から、神であるということを奪おうと努める。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4)と書かれているからだというのである。
Et id ipsum ad legis doctorem, interrogantem quod praeceptum maximum esset in lege, Domino dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Marci XII, 29). Et rursum Paulo ita praedicante: Unus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5) .
PL 10, 100Cそしてこれと同じことが、律法の中で最大の戒めは何かと尋ねた律法学者に対して、主が「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」と言うことで示された(マルコ12:29)。さらにまた、パウロがこう説いている。「神は唯一であり、神と人との仲介者も唯一である」(一テモテ2:5)。
Tum quod solus sapiens sit, ne quid sapientiae Filio relinquatur, secundum Apostoli dictum: Ei autem, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem sacramenti temporibus saecularibus taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas secundum praeceptum aeterni Dei, in obedientiam fidei in omnes gentes cogniti, soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum (Rom. XVI, 25 et seqq.) .
PL 10, 100Cまた、彼だけが知恵ある者であり、それゆえ子には知恵の何ものも残されない、というのである。使徒の言葉に従ってである。「私の福音とイエス・キリストの宣教に従って、汝らを堅くすることのできる者、すなわち、世々の時には黙されていたが、今や預言の書を通して、永遠なる神の命令に従い、信仰の従順へと万民に知らされた、秘義の啓示に従って堅くすることのできる者、知恵ある唯一の神に、イエス・キリストを通して、栄光が世々限りなくあるように」(ローマ16:25以下)。
Tum quod solus innascibilis, et quod solus verus sit, quia Esaias dixerit (LXV, 16): Benedicent te Deum verum.
PL 10, 101Aまた、彼だけが生まれざる者であり、彼だけが真の者であるとする。イザヤが言った(65:16)ように、「彼らは真の神である汝を祝福するであろう」からである。
Quodque id ipsum contestatus sit Dominus in Evangeliis dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 10, 101Aまた、主が福音書において同じことを証しして、「永遠の生命とは、彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)と言ったとする。
Tum quia solus bonus, ne quid sit bonitatis in Filio, quia per eum dictum sit: Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18).
PL 10, 101Aまた、彼だけが善き者であり、子には善性が何もないというのである。子自身がこう語ったからである。「唯一の神のほかに、善き者はいない」(マルコ10:18)。
Tum quod solus potens sit; quia Paulus dixerit: Quem temporibus suis ostendet nobis beatus et solus potens: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15) .
PL 10, 101Bまた、彼だけが権能ある者だというのである。パウロがこう言ったからである。「幸いなる唯一の権能ある者、王たちの王、主たちの主は、自らの時にそれを我々に示すであろう」(一テモテ6:15)。
Tum quod hunc noverint inconvertibilem et indemutabilem; quia per prophetam dixerit: Ego sum Dominus Deus vester, et non demutor (Malach. III, 6) ; et Jacobus apostolus dixerit (I, 17): Apud quem non est demutatio.
PL 10, 101Bまた、彼らはこの者を、変わることなく移ろうことのない者として知っている、というのである。彼が預言者を通して「私は汝らの主なる神であり、私は変わらない」(マラキ3:6)と言い、使徒ヤコブが(1:17)「彼のもとには変化がない」と言ったからである。
Hunc justum judicem ( supple hic et infra, noverint), quia scriptum est: Deus judex justus, fortis et patiens (Psal. VII, 12) .
PL 10, 101Bこの者を義なる裁き主として(ここと以下に「彼らは知っている」を補え)、「神は義なる裁き主、強く忍耐する者」(詩篇7:12)と書かれているからである。
Hunc cunctis procurantem, quia Dominus dixerit, cum ei de avibus sermo esset: Et Pater vester coelestis pascit illas (Matth. VI, 26) ; et rursum: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri?
PL 10, 101Bこの者はすべてを配慮している、と。主が鳥について語ったとき、「汝らの天の父は、それらを養う」(マタイ6:26)と言い、さらにまた、「二羽の雀は一アスで売られているではないか。そのうちの一羽も、汝らの父の意志なしには地に落ちないではないか」と言ったからである。
Sed et capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 29) . Hunc omnia providentem, sicut beata Susanna dicit: Deus aeternus, absconditorum cognitor, sciens omnia ante generationem eorum (Dan. XIII, 42) .
PL 10, 101C「だが汝らの頭の髪の毛さえ、すべて数えられている」(マタイ10:29)。この者はすべてを予見している、と。幸いなるスザンナがこう言うとおりである。「永遠なる神よ、隠されたことを知る者よ、万物をその生成の前から知る者よ」(ダニエル13:42)。
Hunc etiam inconceptibilem, secundum quod dictum est: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Haec enim fecit manus mea, et sunt omnia haec mea (Esa. LXVI, 1) .
PL 10, 101Cまたこの者は包みえない者である、と。「天は私の玉座、地は私の足台である。汝らは私にどのような家を建てるのか。私の憩いの場所はどこか。これらはみな私の手が造ったのであり、これらはすべて私のものである」(イザヤ66:1)と言われているとおりである。
Hunc quoque capientem omnia, Paulo testante: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28) ; et Psalmographo dicente: Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam?
PL 10, 101Cまたこの者は万物を収めている、と。パウロが「我々は彼のうちに生き、動き、存在している」(使徒言行録17:28)と証言し、詩篇の作者がこう言っているからである。「私はどこへ行けば、汝の霊から逃れられよう。汝の顔から、どこへ逃げよう。」
Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seqq) .
PL 10, 101C「もし私が天に昇っても、汝はそこにいる。冥界に下っても、汝はそこにいる。もし私が夜明けの前に翼を取り、海の果てに住んだとしても、そこでもまた、汝の手が私を導き、汝の右手が私を捉えるであろう」(詩篇138:7以下)。
Hunc quoque incorporeum, quia dictum sit: Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24) .
PL 10, 102Aまたこの者は体を持たない、と。「神は霊であり、彼を礼拝する者は、霊と真理において礼拝せねばならない」と言われているからである(ヨハネ4:24)。
Hunc immortalitatem habentem et invisibilem, Paulo dicente: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16) ; et secundum Evangelium: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) .
PL 10, 102Aまたこの者は不死を持ち、見えない者である、と。パウロが「ただ一人不死を持ち、近づきえない光に住み、人の誰も見たことがなく、また見ることもできない者」(一テモテ6:16)と言い、福音書によれば「神を見た者は、いまだかつていない。父の懐にいる独り子なる子のほかには」(ヨハネ1:18)とあるからである。
Hunc quoque solum manentem innascibilem, quia dictum sit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14) ; et rursum: Sic dices filiis Israel: Misit me ad vos is qui est (Ibid.) ; et per Jeremiam: Qui es Dominus, Domine (Jerem. I, 6) .
PL 10, 102Aまたこの者だけが、生まれざる者として留まる、と。「私は、ある者である」(出エジプト記3:14)と言われ、さらにまた、「イスラエルの子らにこう言え。ある者が私を汝らのもとへ遣わした」(出エジプト記3:14)と言われ、エレミヤを通して「汝は主である、主よ」(エレミヤ1:6)と言われているからである。
Liber IV, Caput IX
第IV巻 第IX章PL 10, 102BFraus in praedictis latens retegitur. --Atque haec quis non intelligat plena fraudis esse et plena fallaciae? quae quamquam sint subtiliter confusa atque permixta, tamen absolute artificiosam malitiae et stultitiae calliditatem et ineptiam testantur.
PL 10, 102B前述のうちに潜む欺瞞が暴かれる。――これらが欺瞞に満ち、偽りに満ちていることを、誰が理解しないだろうか。それらは巧妙に混ぜ合わされ入り混じってはいるが、それでもなお、悪意と愚かさの技巧的な狡知と愚劣さを、はっきりと証している。
Inter caetera enim addiderunt, solum se Patrem innascibilem cognovisse: tamquam hinc quisquam possit ambigere, eum, ex quo ille genitus sit per quem omnia sunt, id quod ipse est a nemine consecutum.
PL 10, 102B彼らは他のことに加えて、父だけが生まれざる者であることを自分たちは知っていた、と付け加えたからである。あたかも、万物がそれによって存在する者が、そこから生まれた者であるところの者は、自らのあるところのものを何者からも得ていないことを、この点から誰かが疑いうるかのように。
In ipso enim, quod pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur; id habens nomen quod neque profectum ex alio intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur.
PL 10, 102Bというのも、父と言われるまさにその点において、彼が生んだ者の源であることが示されるからである。この名を持つ者は、他の者から出たとは理解されず、生まれた者がそこから存立するに至ったと教えられる。
Igitur id, quod Deo patri proprium est, proprium ei ac secretum relinquamus, confitentes in eo aeternae virtutis innascibilem potestatem.
PL 10, 102Bそれゆえ、父なる神に固有のものは、彼に固有のもの、彼だけのものとして残しておこう。そして彼において、永遠の力の、生まれざる権力を告白しよう。
Nemini autem dubium esse existimo, ob eam causam in confessione Dei patris quaedam ejus tamquam peculiaria et privata memorari, ne praeter ipsum eorum quisquam particeps relinquatur.
PL 10, 102C私は、誰にも疑いがないと思う。父なる神の告白において、その若干のことが、いわば彼に固有のもの、彼だけのものとして言及されるのは、彼のほかに誰もそれにあずかる者として残されないためである。
Cum enim dicunt, solum verum, solum justum, solum sapientem, solum invisibilem, solum bonum, solum potentem, solum immortalitatem habentem; in eo quod solus haec sit, a communione eorum secundum hos Filius separatur.
PL 10, 102C彼らが、唯一の真の者、唯一の義なる者、唯一の知恵ある者、唯一の見えない者、唯一の善き者、唯一の権能ある者、唯一不死を持つ者と言うとき、彼だけがこれらであるということにおいて、子は彼らによって、それらの共有から切り離される。
Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero. Quae si in Patre solo, non etiam in Filio esse existimabuntur; necesse est ut Filius Deus et falsus, et insipiens, et secundum conspicabiles materias corporeus, et malevolus, et infirmus, et extra immortalitatem esse credatur, qui ab his omnibus, cum in his Pater sit solus, excipitur.
PL 10, 102C彼らの言うように、唯一者に固有のものは、他者によって分有されないからである。もしこれらが父だけにあり、子にはないと見なされるなら、子なる神は、偽りの者、愚かな者、目に見える質料に従って物体的な者、悪意ある者、弱い者であり、不死の外にある者であると信じられざるをえない。父だけがこれらのうちにあるので、子はこれらすべてから除外されるからである。
Liber IV, Caput X
第IV巻 第X章PL 10, 102DFilii honor nil detrahit Patri. --Dicturi autem de absolutissima majestate et de plenissima divinitate unigeniti Dei filii, non existimamus quemquam arbitraturum, omnem hunc sermonem, quo usuri erimus, ad Dei patris contumeliam pertinere, quasi ex ejus dignitate decedat, si quid eorum referatur ad filium: cum potius honor filii dignitas sit paterna; et gloriosus auctor sit, ex quo is, qui tali gloria sit dignus, exstiterit.
PL 10, 102D子の栄誉は父から何も奪わない。――我々は、神の独り子なる子の、完全きわまる威厳と満ちあふれる神性について語ろうとしている。しかし、これから用いる言葉の全体が父なる神への侮辱に及ぶ、つまり、そのうちの何かが子に帰されれば父の尊厳から何かが減じる、などと考える者はいないと思う。むしろ子の栄誉は父の尊厳であり、そのような栄光にふさわしい者がそこから存在するに至った源は、栄光ある者だからである。
Nihil enim nisi natum habet filius, et geniti honoris admiratio in honore generantis est. Cessat ergo opinio contumeliae: cum quidquid inesse Filio majestatis docebitur, id ad amplificandam potestatem ejus, qui istiusmodi genuerit, redundabit.
PL 10, 103A子は、生まれたもののほかに何も持たず、生まれた者の栄誉への驚嘆は、生んだ者の栄誉のうちにあるからである。それゆえ侮辱という見方は消える。子に備わる威厳として教えられることは何であれ、そのような者を生んだ者の権力を大きくすることへと溢れ出るからである。
Liber IV, Caput XI
第IV巻 第XI章PL 10, 103AArianorum de Filio doctrina. --Consequens autem est, ut cognitis jam iis, quae ad deformationem Filii de Patre confessi sunt, ipsum illud quod de Filio professi sunt audiatur.
PL 10, 103Aアレイオス派の子についての教え。――さて、父について彼らが子の貶めのために告白したことがすでに知られた以上、次には、彼らが子について宣言したことそのものを聞くべきである。
Responsuri enim singulis eorum propositionibus, et divinorum dictorum testimoniis irreligiosam eorum doctrinam prodituri, debemus ad illa, quae de Patre dicta sunt, ea quae deinceps de Filio sint commemorata subjungere: ut confessione ea, quae de Patre et Filio est, inter se comparata, unus atque idem a nobis in absolvendis singulis propositionibus ordo teneatur.
PL 10, 103B彼らの主張の一つ一つに答え、神の言葉の証言によって彼らの不信心な教えを暴こうとしているので、我々は、父について語られたことに続けて、子について記されたことを付け加えねばならない。父と子についての告白を互いに比べ合わせることで、個々の主張を片づけるにあたって、我々によって一つの同じ順序が保たれるようにするためである。
Memorant namque filium Dei neque ex aliqua subjacente materia genitum esse, quia per eum creata omnia sint; neque ex Deo esse, quia decedere ex Deo nihil possit: sed esse ex iis, quae non erant: id est, creaturam Dei perfectam, verumtamen non similem caeteris creaturis.
PL 10, 103B彼らは、神の子は、下に置かれた何らかの質料から生まれたのではない、万物が彼によって造られたからだ、と述べる。また、神から出たのでもない、神から何ものも離れ出ることはありえないからだ、と。そうではなく、存在しなかったものから出たのであり、すなわち神の完全な被造物であるが、他の被造物とは似ていない、と。
Esse autem creaturam; quia scriptum sit, Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22) .
PL 10, 104Aそして被造物であるのは、「主は私を、その道の初めとして造った」(箴言8:22)と書かれているからである、と。
Esse etiam facturam perfectam, sed non similem caeteris facturis: facturam autem per id quod Paulus ad Hebraeos dixit: Tanto melior factus angelis, quanto excellentius ab his possidet nomen (Hebr. I, 4) .
PL 10, 104Aさらに、完全な作品ではあるが、他の作品とは似ていない、と。作品であるというのは、パウロがヘブライ人たちに宛てて言ったこと、「天使たちよりも、彼らより卓越した名を受け継いでいる限りにおいて、それだけすぐれた者に作られた」(ヘブライ1:4)によるという。
Et rursum: Unde fratres sancti, vocationis coelestis participes, cognoscite apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum Christum, qui fidelis est ei qui fecit eum (Hebr. III, 1) .
PL 10, 104A「それゆえ、聖なる兄弟たちよ、天の召しにあずかる者たちよ、我々の告白の使徒であり祭司たちの長であるイエス・キリストを認識せよ。彼は、自分を作った者に対して忠実である」(ヘブライ3:1)とも言う。
Ad infirmandum vero Filii et virtutem et potestatem et divinitatem, eo maxime utuntur, quod dixerit: Pater major me est (Joan. XIV, 28) . Idcirco autem non esse eum unum ex omnibus creaturis concedunt, quia scriptum sit: Omnia per eum facta sunt (Joan. I, 3) .
PL 10, 104Aまた彼らは、子の力と権力と神性を弱めるために、とりわけ、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と彼が言ったことを用いる。他方、彼が万物の被造物のうちの一つではないことを認めるのは、「万物は彼によって作られた」(ヨハネ1:3)と書かれているからである。
Concludunt ergo omnem irreligiositatis suae doctrinam istiusmodi verbis suis, dicentes: Exemplum blasphemiae eorum, qui creaturam esse Dei filium dicunt.
PL 10, 104Bこうして彼らは、自らの不信心な教えの全体を、次のような自らの言葉で締めくくる。「神の子を被造物と言う者たちの冒瀆の写し」。
Liber IV, Caput XII
第IV巻 第XII章PL 10, 104B« Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti: hunc Deum genuisse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit: natum autem non putative, sed vere, obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum creaturarum; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu fratrum, frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed, sicut diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre.
PL 10, 104B「我々は唯一の神を知っている。ただ一人、造られざる者、ただ一人、とこしえの者、ただ一人、初めなき者、ただ一人、真の者、ただ一人、不死を持つ者、ただ一人、最善の者、ただ一人、権能ある者、万物の創造者、秩序づける者、配剤する者であり、変わることなく、移ろうことなく、義にして最善である、律法と預言者と新約の神である。この神は、あらゆる世に先立って独り子なる子を生み、その子を通して世も万物も作った。子は仮象としてではなく、まことに生まれ、自らの意志に従い〔suae が子と神のどちらの意志を指すかは定かでない〕、移ろうことなく変わることなく、神の完全な被造物であるが、被造物の一つのようではなく、作品であるが、他の作品のようではない。また、ウァレンティノスが、父から生まれた者を発出と考えたようなものではなく、マニが、生まれた者を父と同一実体の一部として説いたようなものではなく、合一を分けるサベリオスが、その者を、父でもある子であると言ったようなものでもなく、ヒエラカスが言うように、灯火から灯火、あるいは二つに分けられた松明でもなく、以前にあった者があとから生まれ、あるいは子として重ねて造られたのでもない。あなた自身、いと幸いなる父よ、教会の真ん中で、兄弟たちの集いの中で、このようなことを持ち込む者たちをしばしば退けたとおりである。そうではなく、我々が言ったとおり、神の意志によって時と世に先立って造られ、生きることも存在することも父から受け、栄光をも、父が彼とともに存立するなかで受けたのである〔glorias ei consubsistente Patre は構文が取りにくく、このように解した〕。」
Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta habentur ab ipso; fons est autem omnium.
PL 10, 106A「父は彼に万物の相続を与えたが、それによって、自らが作られざるものとして持っているものを、自らから奪い去ったのではない。父はむしろ万物の源泉である。」
Liber IV, Caput XIII
第IV巻 第XIII章PL 10, 106A« Quapropter tres substantiae (ὑποστάσεις) sunt Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius: Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat antequam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit.
PL 10, 106A「それゆえ、父と子と聖なる霊は三つの実体(ヒュポスタシス)である。そして神は万物の原因であり、まったく初めなく、ただ独りである。子は、時なくして父から生み出され、世々に先立って造られ、基礎を据えられ、生まれる前には存在しなかったが、時なくして万物に先立って生まれ、ただ独りで、ただ独りの父から存立するに至った。」
Nec enim est aeternus, aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est.
PL 10, 106A「彼は永遠でも、ともに永遠でも、父とともに同時に造られざる者でもなく、父とともに同時に存在するのでもない。ある者たちが言うように、あるいは、生まれていない二つの始原を持ち込む者たちが言うようにではなく、合一であり万物の始原であるのと同じく、神は万物に先立って存在する。」
Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus.
PL 10, 106B「それゆえ神は子より先にある。あなたが教会の真ん中で説くのを聞いて、我々もそう学んだとおりである。したがって、彼が神から存在と栄光と生を持ち、万物が彼に委ねられているという点に従えば、その点において、彼の始原は神である。」
Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus.
PL 10, 106B「神は、彼の神として、彼に先立つ者であるから、彼を統べる。というのも、『彼から』ということ、『胎から』ということ、『私は父から出て来た』ということが、彼の同一実体の一部のように、また発出を延ばしたもののように〔extendens の構文は崩れているらしく、文脈から解した〕理解されるなら、父は合成された者、分割されうる者、変化しうる者となり、彼らに従えば体となり、彼らの側で言えば、体なくして体の帰結を負う神となるからである。」
Liber IV, Caput XIV
第IV巻 第XIV章PL 10, 107AQuia divina non percipit homo nisi ex Dei de se dictis, ex his refellendae sunt haereticae assertiones.
PL 10, 107A人間は神的なものを、神が自らについて語ったこと以外からは把握しない。それゆえ異端者たちの主張は、それらによって論駁されねばならない。
Dei dicta non nude, sed ex suis causis expendenda. --Hic eorum error est, haec mortifera institutio: ad cujus confirmationem corrupto intelligentiae sensu, divinorum dictorum testimonia usurpant, et de his sub occasione humanae ignorantiae mentiuntur.
PL 10, 107A神の言葉は、それだけを取り出してではなく、その語られた事情に即して吟味されねばならない。――これが彼らの誤りであり、これが死をもたらす教えである。彼らはそれを確かめるために、理解の意味を歪めて神の言葉の証言を用い、人間の無知を口実にして、それらについて偽りを言う。
Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam coelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet.
PL 10, 107A神的なものの認識のためには神的な教えを用いねばならないことは、誰にも疑いがあってはならない。人間の弱さは、天的なものの知を自らによって得ることはなく、物体的な感覚が、見えないものの理解を自ら身につけることもないからである。
Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est, vel id quod in usum vitae nostrae ex Deo datum est, suomet judicio naturam Creatoris sui opusque discernit.
PL 10, 107B我々のうちの被造的で肉的なもの、あるいは我々の生の用のために神から与えられたものは、自らの判断によっては、自らの創造者の本性と業を見分けないからである。
Non subeunt ingenia nostra in coelestem scientiam, neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est: et iis, quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum.
PL 10, 107B我々の才知は天的な知に立ち入らず、我々の弱さは、把握しえない力を、いかなる理解によっても思い描くことはない。神自身について神自身を信じねばならず、神が自らについて我々の認識に授けたものに従わねばならない。
Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia ejus improbabuntur: aut si ut est Deus creditur, non potest aliter de eo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi.
PL 10, 107Bすなわち、神の証言が是認されないなら、異邦人のやり方で神を否認せねばならず、あるいは、神が神であるとして信じられるなら、神について、神自身が自らについて証したとおりにしか理解することはできない。
Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana consilia extendant.
PL 10, 107Bそれゆえ人間に固有の見解はやみ、人間の企てが、神の制定を越えてなおも広がることがないように。
Sequimur ergo, adversus irreligiosas et impias de Deo institutiones, ipsas illas divinorum dictorum auctoritates: et unumquodque eo ipso, de quo quaeritur, auctore tractabimus, non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam quasdam verborum enuntiationes subtractis eorum causis coaptantes.
PL 10, 107Cしたがって我々は、神についての不信心で不敬虔な教えに対して、まさに神の言葉の権威に従う。そして一つ一つを、問われている当の者〔神〕自身を典拠として扱うのであり、語られた事情を取り去ったうえで、聞く者の未熟さを欺き悪しく染めるために、いくつかの言葉の言い表しを組み合わせることはしない。
Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi (Vide supra l. II, n. 30) : quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus prosequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur.
PL 10, 107C語られたことの理解は、語る事情から得られねばならない(第2巻第30節を見よ)。事柄が言葉に従属するのではなく、言葉が事柄に従属するからである。だが我々は、語られた事情と語られたことの力とをともに示しつつ、すべてを追っていく。それゆえ、一つ一つを、命題の順に従って再び取り上げよう。
Liber IV, Caput XV
第IV巻 第XV章PL 10, 107CMoyses dicens, Deus unus est, non negavit Filii deitatem. --Nam hoc eorum principale est: Novimus inquiunt, unum solum Deum, Moyse dicente, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) .
PL 10, 107Cモーセは「神は唯一である」と言ったが、子の神性を否定してはいない。――というのも、これが彼らの主要な論点だからである。彼らは言う。「我々は唯一の神だけを知っている。モーセが『聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である』(申命記6:4)と言っているからである」と。
Sed numquid hinc quisquam fuit ausus ambigere? aut umquam aliter a quoquam eorum praedicatum esse, qui Deum crederent, cognitum est, nisi unum Deum esse ex quo omnia, unam virtutem innascibilem, et unam hanc esse sine initio potestatem?
PL 10, 108Aだが、これについて誰かが疑おうとしたことがあっただろうか。神を信じた者たちのうち誰かによって、万物がそこから出る唯一の神がおり、唯一の生まれざる力があり、この初めなき権力が唯一である、という以外のことが説かれたことが、かつてあっただろうか。
Sed non per id, quod Deus unus est, Dei filio accidit negari posse quod Deus est. Moyses namque, vel potius Deus per Moysen, populo et in Aegypto et in deserto idolis et deorum, ut putabant, religionibus occupato, hoc constituit principale mandatum, ut unum Deum crederet: et vere ac merito constituit.
PL 10, 108Aだが神が唯一であることによって、神の子から、神であることが否定されうることにはならない。モーセ、というよりむしろモーセを通して神が、エジプトでも荒れ野でも、偶像と、彼らが神々と思うものへの崇拝にかかずらっていた民に、唯一の神を信じよという第一の戒めを定めた。それは真実に、かつ当然にそう定めたのである。
Unus est enim Deus ex quo omnia. Sed videamus, an idem Moyses eum quoque, per quem omnia sunt, Deum esse confessus sit. Non enim Patri adimitur quod Deus unus est, quia et Filius Deus sit. Est enim Deus ex Deo, unus ex uno: ob id unus Deus, quia ex se Deus.
PL 10, 108A万物がそこから出る神は唯一だからである。だが、万物がそれによる者をも、同じモーセが神と告白したかどうかを見よう。神が唯一であることは、子もまた神であることによって、父から奪われるのではない。子は神から出た神、唯一者から出た唯一者だからである。神が唯一であるのは、〔子が〕彼自身から出た神だからである。
Contra vero non minus per id Filius Deus, quia Pater Deus unus sit; est enim unigenitus filius Dei: non innascibilis, ut Patri adimat quod Deus unus sit; neque aliud ipse quam Deus, quia ex Deo natus est.
PL 10, 108B逆にまた、父なる神が唯一であるからといって、子がそれだけ神でなくなるのでもない。彼は神の独り子であって、父から神が唯一であることを奪うような、生まれざる者ではなく、また、神から生まれたのであるから、神以外のものでもないからである。
De quo quamvis ambigi non oporteat, quin nascendo ex Deo Deus sit, per quod fidei nostrae Deus unus est; tamen videamus an Moyses, qui ad Israel dixerit, Dominus Deus tuus unus est, Dei filium Deum praedicaverit.
PL 10, 108B彼が神から生まれることによって神であることには疑いを差しはさむべきでなく、その点によって我々の信仰にとって神は唯一である。それでもなお、イスラエルに「汝の主なる神は唯一である」と言ったモーセが、神の子を神と宣べたかどうかを見よう。
Uti enim nos ad confitendam Domini nostri Jesu Christi divinitatem testimonio illius oportebit, cujus auctoritate haeretici unum tantum Deum confitentes Filio putent negandum esse quod Deus sit.
PL 10, 108Bというのも我々は、我々の主イエス・キリストの神性を告白するために、その者の証言を用いなければならないからである。その権威によって、異端者たちは、唯一の神のみを告白して、子から神であることを否定すべきだと考えているのである。
Liber IV, Caput XVI
第IV巻 第XVI章PL 10, 108CIn historia creationis Deum non solitarium docet. Alius dicens, alius faciens; uterque Deus.
PL 10, 108C創造の物語において、〔モーセは〕神が独りではないことを教える。語る者と作る者は別であり、両者とも神である。
Filius est Deus faciens. --Igitur cum absoluta haec de Deo et perfecta confessio sit, secundum Apostolum ita loqui, Unus Deus pater ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) , videamus originem mundi, quid de ea Moyses loquatur.
PL 10, 108C子は作る神である。――それゆえ、神についてのこの告白が、使徒に従って「唯一の神である父、万物はそこから出、また唯一の我々の主イエス・キリスト、万物は彼を通して」(一コリント8:6)と語ることで、絶対かつ完全であるのなら、世界の起源を見て、それについてモーセが何を語るかを見よう。
Ait namque: Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam: et factum est sic, et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus per medium aquae (Gen. I, 6, 7) . Habes ergo Deum ex quo, habes Deum per quem.
PL 10, 108C彼はこう言う。「神は言った、水の間に大空があれ、それは水と水とを分けるものであれ。そのようになった。神は大空を作り、神は水の真ん中を分けた」(創世記1:6、7)。それゆえ汝は、「そこから出る」神を持ち、「それによる」神を持つ。
Aut si id negabis, necesse est id quod factum est per quem factum sit doceas: aut certe naturam ipsam creandorum Deo obedientem esse demonstres, quae ad id quod dictum est: Fiat firmamentum, se ipsam Dei verbo jussa firmaverit.
PL 10, 108Cあるいは、汝がこれを否定するなら、作られたものが誰によって作られたかを、汝は教えねばならない。さもなければ、創造されるべき本性そのものが神に従順であり、「大空あれ」と言われたことに対して、神の言葉に命じられて自らを堅く成り立たせた、ということを示さねばならない。
Sed haec divinae Scripturae ratio non recipit. Omnia enim, secundum prophetam, facta ex nihilo sunt (II Mach. VII, 28) : nec natura aliqua manens demutata in aliud est, sed id quod non erat creatum est, et absolutum est. Per quem?
PL 10, 109Aだが神の聖書の理はこれを受け入れない。預言者によれば、万物は無から作られた(マカバイ二7:28)のであり、いかなる本性も、留まりつつ他のものへと変えられたのではなく、存在しなかったものが造られ、完成されたからである。誰によってか。
Audi evangelistam: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) . Si quaeris per quem, audies eumdem Evangelistam dicentem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Ibid. 1-3) .
PL 10, 109A福音書記者に聞け。「万物は彼によって作られた」(ヨハネ1:3)。誰によってかと汝が問うなら、同じ福音書記者がこう言うのを聞くであろう。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった。これは初めに神とともにあった。万物は彼によって作られた」(ヨハネ1:1-3)。
Quod si negare voles a Patre dictum videri, Fiat firmamentum (Gen. I, 6) , audies rursum prophetam dicentem, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. (Psal. CXLVIII, 5.) Quod ergo dictum est, Fiat firmamentum; in eo quod Pater sit locutus ostenditur.
PL 10, 109Aだが、もし汝が、「大空あれ」(創世記1:6)は父によって語られたと見なされることを否定したいなら、汝は再び預言者がこう言うのを聞くであろう。「彼が言うと、それらは作られた。彼が命じると、それらは造られた」(詩篇148:5)。それゆえ「大空あれ」と言われたことにおいては、父が語ったのであることが示されている。
Quod autem adjicitur: Et factum est sic, et quod fecisse Deus dicitur; in eo persona efficientis est intelligenda qui faciat.
PL 10, 109Bだが、「そのようになった」と付け加えられ、また神が作ったと言われていることにおいては、作る働きをなす者の位格が理解されねばならない。
Dixit enim, et facta sunt, non utique solum voluit, et fecit: mandavit, et creata sunt, non utique quia complacitum ei est, exstiterunt; ut (ita) Mediatoris officium inter se et ea quae essent creanda cessaret.
PL 10, 109B彼は言い、そしてそれらは作られた。決してただ欲して作ったのではなく、命じ、そしてそれらは造られた。決して彼の好むところとなったからそれらが存在に至ったのでもない。〔そうであれば〕、自らと造られるべきものとの間の仲介者の務めは、(「このように」を補え)なくなってしまうであろう。
Dicit ergo fieri Deus ex quo omnia sunt, et facit Deus per quem omnia, eodem parique nomine et in dicentis significatione et in efficientis operatione confesso.
PL 10, 109Bそれゆえ、「なれ」と言うのは、万物がそこから出る神であり、作るのは、万物がそれによる神である。語る者の表示においても、作る者の働きにおいても、同一で等しい名が告白されている。
Si autem loqui audebis, non de Filio dici, Et fecit Deus; et ubi erit quod dictum est, Omnia per ipsum facta sunt et illud apostolicum: Et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; et illud, Ipse dixit, et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5) ?
PL 10, 109Bだが、もし汝があえて、「神は作った」は子について言われているのではない、と言うなら、「万物は彼によって作られた」と言われたことも、「唯一の我々の主イエス・キリスト、万物は彼を通して」という使徒の言葉(一コリント8:6)も、「彼が言うと、それらは作られた」(詩篇148:5)というのも、どこにあることになるのか。
Quod si impudentiam tuam haec divinitus dicta convincent; non adimitur Dei filio quod Deus sit, per id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: cum ab eo ipso, qui haec est locutus, in ipsa constitutione mundi Deus fuerit praedicatus et Filius.
PL 10, 109Cもしこれらの神的に語られたことが汝の恥知らずを打ち負かすなら、「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」と言われたことによって、神の子から神であることが奪われるのではない。これらを語ったまさにその者によって、世界の創設そのものにおいて、子もまた神と宣べられていたからである。
Sed videamus, in quem profectum haec distinctio jubentis Dei, et facientis Dei augeatur. Nam tametsi sensus communis intelligentiae non recipiat, ut in eo quod dictum est: Jussit, et facta sunt, solitarius atque idem significatus esse credatur; tamen ne quid ambigi possit, oportet ea, quae mundi creationem consecuta sunt, explicari. (V. Tract. Ps. XCI, n. 6.)
PL 10, 110Aだが、命じる神と作る神とのこの区別が、どこまで進んで増し加わるのかを見よう。実際、共通の理解の感覚は、「命じ、そしてそれらは作られた」と言われたことにおいて、独りで同一の者が意味されていると信じることを受け入れないとしても、それでも何も疑いえないよう、世界の創造に続くことが説き明かされねばならない(『詩篇講解』第91篇第6節を見よ)。
Liber IV, Caput XVII
第IV巻 第XVII章PL 10, 110ANeque in condendo homine solitarius Deus. --Cum igitur perfecto mundo ejus incola formandus esset, talis de eo sermo est: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . [Et rursum, Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Ibid. 27) ].
PL 10, 110A人間を造るにあたっても、神は独りではない。――さて、世界が完成し、その住人が形作られるべきとき、それについての言葉はこうである。「神は言った、我々の像に、我々の類似に従って人を作ろう」(創世記1:26)。[また再び、「神は人を作った。神の像に彼を作った」(創世記1:27)。]
Quaero nunc, solumne sibi Deum locutum existimes, an vero sermonem hunc ejus intelligas non sibi, sed ad alterum exstitisse? Si solum fuisse dicis; ejus ipsius voce argueris dicentis, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 10, 110B私は今、汝が、神が自分自身に語ったと考えるのか、それとも、この語りが自分にではなく他者に向けられて生じたと理解するのかを問う。もし独りに向けて語ったと言うなら、汝は、「我々の像に、我々の類似に従って人を作ろう」と言う彼自身の声によって論駁されるであろう。
Deus enim per legislatorem (Moysen) secundum intelligentiam nostram locutus est, verbis videlicet, quibus uti ipse nos voluit, cognitionem eorum nobis quae gessit impertiens.
PL 10, 110B神は、立法者(モーセ)を通して、我々の理解に応じて語ったのである。すなわち、彼自身が我々に用いさせようとした言葉によって、自らが行ったことの認識を我々に分け与えながら、である。
Significatio namque Dei filio per quem facta sunt omnia, in eo quod dictum esset, Et dixit Deus, Fiat firmamentum; et (in eo quod) rursum ita dictum est, Et fecit Deus firmamentum: ne tamen hic idem inanis ac superfluus sermo existimaretur, si sibi ipse dixisset ut fieret, et rursum ipse fecisset (quid enim tam alienum ab eo qui solus esset, ut sibi faciendum diceret, cum voluntate tantum opus esset ut fieret?); absolutius voluit intelligi significationem hanc non ad se tantum esse referendam.
PL 10, 110Bすなわち、「神は言った、大空あれ」と言われたことにおいて、また再び「神は大空を作った」と言われたことにおいて、万物がそれによって作られた神の子への示しがあった。それでもなお、もし彼が、それが生じるようにと自分自身に言い、そして再び自分で作ったのであれば、この同じ言葉は空虚で余計なものと見なされるであろうから(実際、ただ意志さえあればその業が生じるのに、独りでいる者にとって、自分に向かって、作らねばならぬと言うことほど、ふさわしからぬことがあろうか)、この示しが自分自身だけに帰されるべきではないことを、彼はいっそうはっきりと理解させようとした。
Dicendo, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sustulit singularis intelligentiam professione consortii. Consortium autem esse aliquod solitario ipse sibi non potest.
PL 10, 110C「我々の像に、我々の類似に従って人を作ろう」と言うことで、彼は、共同の表明によって、独りだけという理解を取り除いた。だが共同ということは、独りの者が自分自身に対して持つことはできない。
Neque rursum recipit solitarii solitudo faciamus; neque quisquam alieno a se nostram loquitur. Uterque sermo, et faciamus et nostram, ut solitarium eumdemque non patitur; ita neque diversum a se alienumque significat.
PL 10, 111Aまた逆に、独りの者の孤独は「我々は作ろう」を受け入れず、自分とは別の者に向けて、誰も「我々の」とは語らない。「我々は作ろう」も「我々の」も、どちらの語も、孤独で同一の者を許さないように、自分とは異なり無縁の者をも意味しない。
Aut quaero, si cum audias solitarium, utrum non ipsum eumdemque esse existimes? aut cum audias non ipsum neque eumdem, anne quod solitarius tantum sit intelligas? In solitario ergo solitarius, in non eodem vero neque ipso, non solitarius reperietur. Solitario ergo convenit, faciam, et meam: non solitario vero, faciamus, et nostram.
PL 10, 111Aあるいは私は問う。汝が「独り」と聞くとき、それは「その者自身で同一の者」であると考えないだろうか。また「その者自身でも同一でもない」と聞くとき、ただ独りだけという意味で理解するだろうか。したがって、独りの者には孤独が見いだされ、同一でも当の者でもない者には、孤独でないことが見いだされる。それゆえ、独りの者には「私は作ろう」と「私の」がふさわしく、独りでない者には「我々は作ろう」と「我々の」がふさわしい。
Liber IV, Caput XVIII
第IV巻 第XVIII章PL 10, 111ANec solitudo est nec divinitatis diversitas. --Cum itaque legimus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia sermo uterque, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse significat; nobis quoque nec solitarius tantum, nec diversus est confitendus: cognita per id, quod nostram imaginem dicit, non etiam imagines nostras, unius in utroque proprietate naturae.
PL 10, 111A孤独でもなく、神性の相違でもない。――したがって、「我々の像と類似に従って人を作ろう」と我々が読むとき、この二つの語は、ただ独りではないことを示すのと同じく、異なるものでもないことを示している。それゆえ我々もまた、ただ独りの者でも、異なる者でもないものとして告白しなければならない。「我々の像」と言い、「我々の複数の像」とは言わないことによって、両者において本性の固有性が一つであることが知られるからである。
Non sufficit autem solam verborum attulisse rationem, nisi dictorum intelligentiam etiam rerum operatio consequatur: scriptum enim ita est: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27) .
PL 10, 111Bだが、言葉の理を示すだけでは十分でなく、語られたことの理解に、事柄の働きもまた従わなければならない。こう書かれているからである。「神は人を作った。神の像に彼を作った」(創世記1:27)。
Quaero, si solitario atque ipsi ad se eumdem fuit sermo, quid hic sentiendum existimes? Video enim nunc tripertitam significationem, et facientis, et facti, et exempli. Qui factus est, homo est; Deus autem fecit; et quem fecit, ad imaginem Dei fecit.
PL 10, 111B私は問う。もし言葉が、独りで自分自身に向けての同一の者のものであったなら、汝はここで何を考えるべきだと思うか。私は今、三重の示しを見ている。作る者、作られた者、そして範型である。作られたのは人であり、作ったのは神であり、彼が作った者を、神の像に従って作ったのである。
Si de solitario Genesis esset locuta, dixisset utique, Et fecit ad imaginem suam. Sed sacramentum evangelicum annuntians, non duos deos, sed Deum et Deum elocuta est, cum hominem per Deum effectum ad imaginem Dei dicit.
PL 10, 111Bもし創世記が独りの者について語っていたのなら、「彼は自らの像に従って作った」と言ったにちがいない。しかし福音の秘義を告げ知らせつつ、それは二つの神ではなく、神と神を語り出したのである。人が神を通して作り上げられ、神の像に従うと言うことによってである。
Atque ita Deus ad communem sibi cum Deo imaginem atque eamdem similitudinem hominem reperitur operari: ut nec solitudinis intelligentiam significatio efficientis admittat, nec divinitatis diversitatem ad eamdem imaginem ac similitudinem constituta patiatur operatio.
PL 10, 111Cこうして神は、神と共通の像、まさに同じ類似に従って、人を作ると見いだされる。それゆえ、作る者の示しは孤独という理解を許さず、同じ像と類似に向けて据えられた働きは、神性の相違をも許さない。
Liber IV, Caput XIX
第IV巻 第XIX章PL 10, 111CAlio loco idipsum confirmatur. --Et quamquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet.
PL 10, 111C別の箇所でもこの同じことが確証される。――これらのあとでさらに何かを持ち出すのは余計と思われるかもしれない。神的な事柄においては、より頻繁に語られたことではなく、ただ語られたことで十分だからである。それでもなお、この同じことについて何が語られているかを知らねばならない。
Non enim divinorum dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est. Deus ad Noe inter multa mandata ita loquitur: Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine ejus effundetur anima ejus; quia ad imaginem Dei feci hominem (Gen. IX, 6) .
PL 10, 111C我々が理由を示すべきは、神の言葉についてではなく、我々自身の理解についてだからである。神はノアに、多くの命令のうちにこう語る。「人の血を流す者は、その血のために、その者の魂が流される。私が人を神の像に従って作ったからである」(創世記9:6)。
Etiam hic distinguitur exemplum, opus, operans. Deus testatur se ad imaginem Dei hominem fecisse. Cum faciendus homo est, quia de se, neque ad se loquebatur, dixit ad imaginem nostram: cum autem factus homo est, Fecit Deum hominem ad imaginem Dei.
PL 10, 112Aここでもまた、範型と、業と、働く者が区別される。神は、自らが人を神の像に従って作ったと証しする。人が作られようとするとき、彼は自分自身について、自分に向かってではなく語っていたので、「我々の像に従って」と言い、人が作られたときには、「神〔底本は Deum。Deus と読む〕は人を神の像に従って作った」と言った。
Non ignoravit utique verbi proprietatem, si sibi ipse loqueretur, ut diceret, Feci ad imaginem meam. Dixerat enim ad demonstrandam naturae unitatem, Faciamus ad nostram.
PL 10, 112Aもし彼が自分自身に語っていたのなら、「私は私の像に従って作った」と言うべき言葉の固有性を、彼が知らなかったはずはない。だが彼は、本性の一体性を示すために、「我々の像に従って作ろう」と言っていたのである。
Neque rursum confudit de solitario ac non solitario intelligentiam: cum hominem Deus faciens, ad imaginem Dei fecerit.
PL 10, 112Aまた彼は、独りの者と独りでない者についての理解を混同することもなかった。神は人を作りながら、神の像に従って作ったのである。
Liber IV, Caput XX
第IV巻 第XX章PL 10, 112APatrem non sibi ut solitario FACIAMUS locutum esse. --Quod si Deum patrem solitarium sibi haec locutum fuisse affirmare voles, tamquam concedi tibi possit, ut unus secum velut cum altero sit locutus, credaturque in eo, quod ad imaginem Dei feci hominem, ita voluisse intelligi, tamquam, Ad imaginem meam feci hominem; primum ipse testimonio tuo redargueris.
PL 10, 112A父は、独りの者として自分に向かって「作ろう」と語ったのではない。――だが、もし汝が、父なる神が独りで自分に向かってこれらを語ったと主張しようとするなら、つまり、一人の者が自分自身と、あたかも他者とであるかのように語ったと汝に認めうるとし、また「私は人を神の像に従って作った」ということにおいて、「私は人を私の像に従って作った」というつもりで彼が理解させようとしたのだと信じられうるとしても、まず汝自身が、汝の証言によって論駁される。
Dixisti enim, Ex Patre omnia, sed per Filium omnia. Namque per id quod dictum est. Faciamus hominem, ex eo origo est ex quo coepit et sermo: in eo vero quod Deus ad imaginem Dei fecit, significatur etiam is per quem consummatur operatio.
PL 10, 112B汝は、「万物は父から出、しかし万物は子を通して」と言ったからである。「人を作ろう」と言われたことによって、起源は、言葉もそこから始まった者にあり、他方、「神は神の像に従って作った」と言うことにおいては、働きを成し遂げる者もまた示されているのである。
Liber IV, Caput XXI
第IV巻 第XXI章PL 10, 112BSed Sapientiam, quae haereticis annuentibus Christus est, ei adfuisse. --Tum deinde, ne quid tibi hinc liceat mentiri, Sapientia, quam tu ipse Christum confessus es, contraibit dicens, Cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, eram apud illum componens.
PL 10, 112Bだが、異端者たちが認めるところではキリストである知恵が、彼のもとにいた。――さらに、汝がここから何も偽ることのないように、汝自身がキリストと告白した知恵が、反対に進み出て言う。「彼が天の下に確かな源泉を据えたとき、地の基を力強く造ったとき、私は彼のもとにあって整えていた。」
Ego eram, ad quam gaudebat. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore cum laetaretur orbe perfecto et laetaretur in filiis hominum (Prov. VIII, 28 et seqq.) . Conclusa est omnis occasio, et coartatur ad veri confessionem universus error.
PL 10, 112B「私は、彼がそれに向かって喜ぶ者であった。私は日ごとに、あらゆる時に彼の前で楽しんでいた、彼が完成された世界を喜び、人の子らを喜んだときに」(箴言8:28以下)。あらゆる口実は閉ざされ、すべての誤りは、真理の告白へと追い詰められる。
Adest Deo genita ante saecula Sapientia. Neque solum adest, sed etiam componit. Est ergo componens apud ipsum. Intellige compositionis vel dispositionis officium. Pater enim in eo quod loquitur, efficit; Filius in eo quod operatur quae fieri sunt dicta, componit.
PL 10, 112C神のもとに、世々に先立って神から生まれた知恵がいる。ただいるだけでなく、整えてもいる。それゆえ知恵は、彼のもとで整える者である。整えること、すなわち配剤することの務めを理解せよ。父は語ることによって働きを成し、子は、なされると言われたことを実行することによって整えるのである。
Personarum autem ita facta distinctio est, ut opus referatur ad utrumque. Nam in eo quod dicitur, Faciamus, et jussio exaequatur, et factum: in eo vero quod scribitur, Eram apud illum componens (Ibid. 30) , non solitarium se sibi esse in operatione significat.
PL 10, 112C位格の区別は、こうして、働きが両者に帰されるようになされた。「我々は作ろう」と言われることにおいては、命令と成就とが等しく数えられ、他方、「私は彼のもとにあって整えていた」(箴言8:30)と書かれることにおいては、知恵が働きにおいて自分自身に対して独りではないことが示されている。
Laetatur autem ante eum, quem sibi significabat adgaudere laetanti. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore, quando laetabatur orbe perfecto, et laetabatur in filiis hominum (Ibid. 30, 31). Causam laetitiae suae Sapientia docuit.
PL 10, 112C知恵は、自らとともに喜ぶ者として自分が示していたその者の前で、喜ぶ。「私は日ごとに、あらゆる時に彼の前で楽しんでいた、彼が完成された世界を喜び、人の子らを喜んでいたときに」(箴言8:30、31)。知恵は、自らの喜びの理由を教えた。
Laetatur ob laetitiam Patris, in perfectione mundi et in filiis hominum laetantis. Scriptum est enim: Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I) . Placere Patri opera sua gaudet, per se ex praecepto ejus effecta.
PL 10, 113A知恵は、世界の完成において、また人の子らにおいて喜ぶ父の喜びのゆえに喜ぶ。こう書かれているからである。「神は、それらが善いと見た」(創世記1章)。知恵は、自らを通して父の命令によって成されたその業が、父の意にかなうことを喜ぶのである。
Gaudium enim suum hinc esse profitetur, quod in consummato orbe et in filiis hominum Pater laetus existeret: in filiis hominum ob id, quia jam in uno Adam omne humani generis exordium constitisset.
PL 10, 113A知恵は、自らの喜びが、完成された世界において、また人の子らにおいて、父が喜ぶ者としてあることから来ると告白している。人の子らにおいてというのは、すでに一人のアダムのうちに、人類のすべての始まりが成り立っていたからである。
Non ergo in fabricatione mundi solitarius Pater sibi loquitur, Sapientia sua secum et cooperante, et consummata cooperatione gaudente.
PL 10, 113Aそれゆえ、父は世界の造営において、独りで自分に語っているのではない。彼の知恵が彼とともにいて、ともに働き、協働が成し遂げられて喜んでいるからである。
Liber IV, Caput XXII
第IV巻 第XXII章PL 10, 113AConclusio eorum quae a num. 16 probata sunt. --Non ignoramus autem multa et maxima ad absolutionem horum dictorum esse reliqua: sed dilata a nobis potiusquam dissimulata habentur; plenior namque eorum tractatus propositionibus caeteris reservatur.
PL 10, 113A第16節から証明されたことの結論。――だが我々は、これらの言葉の完結のために、多くの、しかも重要な事柄が残されていることを知らないわけではない。しかしそれらは、隠されたのではなく先送りされたものと見なされる。それらのより詳しい扱いは、ほかの論題のために取っておかれるからである。
Nunc enim tantum ad id respondetur, quod in expositione fidei suae, vel potius perfidiae, ab impiis dictum est, unum tantum Deum a Moyse praedicatum.
PL 10, 113B今は、不敬な者たちがその信仰の表明、というよりむしろ不信の表明において、モーセによって唯一の神だけが説かれたと言ったこと、それにのみ答えているからである。
Et vere ita praedicatum meminimus, quia unus Deus est ex quo omnia: sed non propterea ignorandum esse, quia Filius Deus est; cum idem Moyses Deum et Deum toto Operis sui corpore sit professus.
PL 10, 113Bそして、そのように説かれたことは、まことにそのとおりだと我々は思い起こす。万物がそこから出る神は唯一だからである。だがそれゆえに、子が神であることを知らずにいてよいことにはならない。同じモーセが、その著作の全体にわたって、神と神を告白したからである。
Igitur videndum est, quomodo et electio et legislatio Deum et Deum pari confessionis ordine praedicet.
PL 10, 113Bそれゆえ、選びと立法とが、どのようにして神と神を、等しい告白の順序で宣べているかを見なければならない。
Liber IV, Caput XXIII
第IV巻 第XXIII章PL 10, 113BAngelus Dei Agar allocutus, Deus est. Filius et angelus Dei et Deus. --Post multas namque Dei ad Abraham allocutiones, cum adversum Agar Sara commoveretur, conceptui ancillae domina sterilis invidens, cumque discessisset a conspectu ejus, ita de ea Scriptura loquitur: Et dixit Angelus Domini ad Agar, Redi ad dominam tuam, et humilia te sub manibus ejus.
PL 10, 113B神の天使はハガルに語りかけたが、その者は神である。子は、神の天使であり、また神である。――実際、神がアブラハムに多く語りかけたのち、サラがハガルに対して激しく怒り、不妊の女主人が女奴隷の懐胎を妬み、ハガルがサラの前から去ったとき、聖書は彼女についてこう語る。「主の天使はハガルに言った、汝の女主人のもとに戻り、その手の下で身を低くせよ。」
Et dixit ei Angelus Domini, Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine (Gen. XVI, 9, 10) . Et rursum: Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me (Ibid., 13) .
PL 10, 113C「主の天使は彼女に言った、『私は汝の子孫を増やしに増やし、その数は多くて数えきれなくなる』」(創世記16:9、10)。さらにまた、「彼女は、自分に語った主の名を呼んだ、『汝は、私を見た神である』」(創世記16:13)。
Angelus Dei loquitur (duplex autem in angelo Dei significatio est: ipse qui est, et ille cujus est): et loquitur non res secundum nomen officii sui; ait enim: Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine.
PL 10, 113C神の天使が語る(ただし「神の天使」という語には二重の意味がある。その者自身が誰であるかということと、その者が誰のものであるかということである)。そして彼は、その務めの名にふさわしくないことを語る。彼はこう言うからである。「私は汝の子孫を増やしに増やし、その数は多くて数えきれなくなる。」
Ministerium angeli potestas multiplicandarum gentium excedit. Sed quid tandem de eo, qui Dei Angelus quae soli Deo propria sunt loquebatur, Scriptura testata est? Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me.
PL 10, 114A諸民族を増やす権力は、天使の務めを超えている。だが、神の天使でありながら、ただ神にのみ固有のことを語っていた者について、聖書は結局何を証したか。「彼女は、自分に語った主の名を呼んだ、汝は、私を見た神である」。
Primum angelus Dei, secundo Dominus; vocavit enim nomen Domini qui loquebatur secum; dehinc tertio Deus, Tu enim es Deus qui adspexisti me. Qui angelus Dei dictus est; idem Dominus et Deus est.
PL 10, 114A第一に神の天使、第二に主である。「自分に語った主の名を呼んだ」からである。次に第三に神である。「汝は、私を見た神である」からである。神の天使と呼ばれた者が、同じ者として主であり神である。
Est autem secundum prophetam filius Dei magni consilii angelus (Esai. IX, 6, sec. LXX) . Ut personarum distinctio absoluta esset, angelus Dei est nuncupatus; qui enim est Deus ex Deo, ipse est et angelus Dei. Ut vero honor debitus redderetur, et Dominus et Deus est praedicatus.
PL 10, 114Aまた預言者に従えば、神の子は偉大な計らいの天使である(イザヤ9:6、七十人訳による)。位格の区別が明らかになるように、神の天使と呼ばれた。神から出た神である者が、まさに神の天使でもあるからである。だが、しかるべき栄誉が返されるように、主とも神とも宣べられた。
Liber IV, Caput XXIV
第IV巻 第XXIV章PL 10, 114BCur idem loquens ad Agar angelus, ad Abraham Deus dicatur. --Et hic quidem primum angelus, deinde idem postea et Dominus et Deus: ad Abraham vero tantum Deus.
PL 10, 114Bなぜ、ハガルに語る同じ天使が、アブラハムには神と呼ばれるのか。――ここでは、まず天使、その後に同じ者が主であり神であるが、アブラハムに対してはただ神である。
Tuto enim, jam personarum discretione praemissa, ne solitarii error subesset, absolutum et verum ejus nomen edicitur.
PL 10, 114B位格の区別がすでに先立って示されており、独りの者という誤りが入り込む余地がないので、安心して、彼の完全で真の名が宣べられるからである。
Scriptum namque est: Et dixit Deus ad Abraham, Ecce Sara uxor tua pariet filium tibi, et vocabis nomen ejus Isaac: et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, et semini ejus post illum.
PL 10, 114Bこう書かれているからである。「神はアブラハムに言った、見よ、汝の妻サラは汝に男の子を産む。汝はその名をイサクと呼ぶ。私は彼と私の契約を立て、永遠の契約とし、彼のあとの彼の子孫とも立てる。」
De Ismael autem, ecce exaudivi te, et benedixi ei, et amplificabo eum valde: duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam (Gen. XVII, 19, 20) . Numquid ambigitur, quin qui angelus Dei dictus est, idem rursum dicatur et Deus?
PL 10, 114B「イシュマエルについては、見よ、私は汝を聞き入れた。私は彼を祝福し、彼を大いに増やす。十二の民を彼は生み、私は彼を大いなる民とする」(創世記17:19、20)。天使と呼ばれた者が、再び神とも呼ばれることに、何の疑いがあろうか。
Pariterque de Ismael sermo est, et nunc et dudum multiplicandus ab eodem est. Et ne forte non idem, qui esset locutus ad Agar, non loqui crederetur: ejusdem personae significationem divinus sermo testatur, dicens, Et benedixi ei et multiplicabo eum.
PL 10, 114Cそしてイシュマエルについての言葉は、今も先にも、同じ者によって増やされるものとされている。そして、ハガルに語った者と同じ者が語っているのではない、と信じられることのないように、神の言葉は同じ位格の示しを証している。「私は彼を祝福し、彼を増やす」と言うことによってである。
Benedictio ex praeterito est; jam enim ad Agar sermo fuerat: amplificatio vero in futurum; nunc enim primum ad Abraham de Ismael Deus loquitur. Et ad Abraham Deus loquitur; ad Agar vero angelus Dei locutus est.
PL 10, 114C祝福は過去のものである。すでにハガルに言葉があったからである。他方、増やすことは将来に向けられている。今、初めて神はアブラハムに、イシュマエルについて語るからである。アブラハムには神が語り、ハガルには神の天使が語った。
Deus igitur est, qui et angelus est: quia qui et angelus Dei est, Deus est ex Deo natus. Dei autem angelus ob id dictus, quia magni consilii est angelus: Deus vero idem postea demonstratus est, ne qui Deus est, esse angelus crederetur. Sequatur sermo ordinem rerum.
PL 10, 114Cしたがって天使でもある者は神である。神の天使でもある者は、神から生まれた神だからである。神の天使と言われたのは、彼が偉大な計らいの天使だからである。だがその同じ者があとで神と示されたのは、神である者が天使であると信じられることのないようにするためである。論述は事柄の順序に従って進もう。
Angelus Domini ad Agar locutus est; idem ad Abraham Deus loquitur, ex eodem ad utrumque fit sermo. Benedicitur Ismael, et in gentem magnam amplificandus esse promittitur.
PL 10, 115A主の天使がハガルに語った。同じ者がアブラハムには神として語る。同一の者から、両者に語りが生じる。イシュマエルは祝福され、大いなる民へと増やされるべきだと約束される。
Liber IV, Caput XXV
第IV巻 第XXV章PL 10, 115AReferuntur et alia visa, dicta, gesta. --Scriptura et per Abraham, Deum esse qui loqueretur, ostendit. Abrahae quoque Isaac filius promittitur. Dehinc postea assistunt viri tres. Abraham conspectis tribus unum adorat, et Dominum confitetur.
PL 10, 115A他の幻、言葉、行いも語られる。――聖書は、アブラハムを通しても、語る者が神であることを示す。アブラハムにも、子イサクが約束される。その後、三人の男が立ち現れる。アブラハムは三人を見て、一人を礼拝し、主と告白する。
Scriptura adstitisse viros tres edidit: sed patriarcha non ignorat qui et adorandus sit et confitendus. Indiscreta assistentium species est; sed ille Dominum suum fidei oculis et visu mentis agnovit.
PL 10, 115A聖書は三人の男が立っていたと告げたが、族長は、誰を礼拝し告白すべきかを知らないわけではなかった。立っている者たちの姿は区別がつかないが、彼は自らの主を、信仰の目と精神の視覚によって見分けたのである。
Dehinc sequitur: Et dixit ei, Revertens veniam ad te ad hoc tempus in futurum, et habebit filium Sara uxor tua (Gen. XVIII, 10) . Et post haec dixit ei Dominus, Non celabo ego Abraham puerum meum quae facturus sum (Ibid., 17) .
PL 10, 115B続いてこう書かれている。「彼は彼に言った、私は、来たるこの時期に戻って汝のもとに来る、汝の妻サラには子が生まれる」(創世記18:10)。そしてこの後、主は彼に言った、「私は、私がなそうとしていることを、私の僕アブラハムに隠すだろうか」(創世記18:17)。
Et rursum: Dixit autem Dominus, Clamor Sodomorum et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde (Ibid., 20) .
PL 10, 115Bさらにまた、「主は言った、ソドムとゴモラの叫びは満ち、その罪はきわめて大きい」(創世記18:20)。
Et rursum post multum alium sermonem, quem brevitatis studio praetermittimus, cum de justis una cum injustis perdendis Abraham esset sollicitus, ait: Nequaquam, qui judicas terram, facies hoc judicium.
PL 10, 115Bさらにまた、簡潔さを求めて我々が省略する長い別の語りののち、アブラハムは、義人を不義の者とともに滅ぼすことを案じて言った。「決して、地を裁く者よ、汝はこの裁きをしないであろう。」
Et dixit Dominus, Si invenero in Sodomis quinquaginta justos in civitate, remittam omni loco propter illos (Ib., 25, 26) .
PL 10, 115B「主は言った、もしソドムの町の中に五十人の義人を見いだすなら、私は彼らのゆえに、その地のすべてを赦す」(創世記18:25、26)。
Et rursum consummato sermone ad Lot fratrem Abrahae, Scriptura dicit, Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 24) .
PL 10, 115Bさらにまた、アブラハムの兄弟ロトへの語りが終わったのち、聖書は言う。「主は、ソドムとゴモラの上に、天から、主のもとより、硫黄と火を降らせた」(創世記19:24)。
Et rursum: Et Dominus visitavit Saram, sicut dixit, et fecit Deus Sarae sicut locutus est, et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Gen. XXI, 1, 2) .
PL 10, 115Cさらにまた、「主はサラを顧みた、彼が言ったとおりに。神はサラに、語ったとおりにした。サラは身ごもり、老年になってアブラハムに男の子を産んだ、主が彼に語ったとおりの時に」(創世記21:1、2)。
Dehinc expulsa de Abrahae domo cum filio suo ancilla, et in deserto ob aquae inopiam interitum pueri timente, eadem Scriptura ait, Et exaudivit Dominus Deus vocem pueri ubi erat, et vocavit angelus Dei Agar de coelo, et dixit ei, Quid est Agar? noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
PL 10, 116Aその後、女奴隷が息子とともにアブラハムの家から追い出され、荒れ野で水の欠乏のゆえに子の死を恐れていたとき、同じ聖書はこう言う。「主なる神は、子の声を、彼がいるところで聞き入れた。神の天使は天からハガルを呼んで、彼女に言った、ハガルよ、どうしたのか。恐れるな。神は、子の声を、彼のいるその場所から聞き入れたからである。」
Surge, et accipe puerum, et tene manum ejus; in gentem enim magnam faciam eum (Ibid., 17, 18) .
PL 10, 116A「立ち上がって、その子を取り、その手を握れ。私は彼を大いなる民とするからである」(創世記21:17、18)。
Liber IV, Caput XXVI
第IV巻 第XXVI章PL 10, 116AExpenduntur singula. Filius et magni consilii angelus est, et Dominus, et Deus. --Quae perfidiae caecitas est, quae increduli cordis obtusio est, quae irreligiositatis temeritas, aut ignorare haec, aut non ignorata negligere?
PL 10, 116A一つ一つが吟味される。子は、偉大な計らいの天使であり、また主であり、また神である。――これらを知らないでいるか、知っていながら顧みないでいるとは、何と不信仰の盲目であることか、不信の心の何と鈍いことか、不敬虔の何と無謀なことか。
Certe ita commemorata et dicta sunt, ne intelligentiam veritatis error aliquis aut obscuritas impediret. Quae si non posse ignorari doceamus; impietatis esse crimen necesse est quod negatur.
PL 10, 116Bこれらはたしかに、真理の理解が何らかの誤りや不明瞭さによって妨げられることのないように、そのように記され、語られたのである。もし我々が、これらが知らずにはいられないものであることを示すなら、それを否定することは不敬虔の罪であるほかない。
Angelus Dei loqui ad Agar coepit, Ismaelem in gentem magnam adaucturus, eique innumerabilem gentis progeniem praestaturus. Confessio audientis et Dominum eum esse et Deum edocet. Sermonis enim exordium ab angelo Dei coepit, sed in confessione Dei constitit.
PL 10, 116B神の天使は、イシュマエルを大いなる民へと増やし、彼に数えきれない子孫を与えようとして、ハガルに語り始めた。聞く者の告白が、彼が主であり神であることを教えている。語りの始まりは神の天使から始まったが、神の告白において確定したからである。
Ita qui sub ministerio magni consilii nuntiandi, Dei angelus est, ipse et natura et nomine Deus est. Nomen enim naturae, non nomini natura componitur.
PL 10, 116Bこうして、偉大な計らいを告げ知らせる務めのもとで神の天使である者は、本性においても名においても神である。名が本性に合わせて整えられるのであり、本性が名に合わせて整えられるのではないからである。
Iisdem etiam de rebus ad Abraham Deus loquitur: benedictum jam Ismaeli docetur, et multiplicandum eumdem esse in gentem: Benedixi, inquit, ei (Gen. XVII, 20) . Non itaque demutavit personae suae significationem: se enim jam benedixisse demonstrat.
PL 10, 116B同じ事柄について、神はアブラハムにも語る。すでにイシュマエルは祝福されており、彼が大いなる民へと増やされるべきだと教えられる。「私は彼を祝福した」と彼は言う(創世記17:20)。したがって彼は、自らの位格の示しを変えなかった。すでに祝福したと示しているからである。
Scriptura certe sacramenti ordinem et verae praedicationis modum, ab angelo Dei incipiens, et postea iisdem de rebus eumdem loquentem Deum confessa, servavit.
PL 10, 116C聖書は確かに、秘義の順序と、真の宣べ伝えの方式を、神の天使から始め、のちに同じ事柄について同じ者が神として語ると告白することによって、守っている。
Liber IV, Caput XXVII
第IV巻 第XXVII章PL 10, 117AVir quem ex tribus adorat Abraham, Dominus, Deus, et judex est. --Procedit autem pleniore doctrinae profectu sermo divinus, Deus isthic ad Abraham loquitur, parituram Saram pollicetur. Post haec viri tres sedenti assistunt, unum adorat, et Dominum confitetur.
PL 10, 117Aアブラハムが三人のうちから礼拝する男は、主であり、神であり、裁き主である。――神的な言葉は、より満ちた教えの進展をもって進む。神はそこでアブラハムに語り、サラが産むと約束する。この後、三人の男が、座っている彼のもとに立つ。彼は一人を礼拝し、主と告白する。
Idemque et adoratus et confessus ab illo, tempore eodem in futurum rediturum se promittit, et Sarae filium futurum Deus ad Abraham locutus est. Idem postea de rebus ipsis eumdem vir ab eo visus alloquitur.
PL 10, 117Aそして、彼に礼拝され告白されたその同じ者が、同じ時期に将来戻ると約束し、サラに子が生まれることを、神はアブラハムに語った。その後、同じ者が、彼に男として見られつつ、同じ事柄について同じ彼に語りかける。
Demutatio tantum fit nominum, nihil tamen de confessione decessit. Virum enim licet conspectum, Abraham tamen Dominum adoravit (Gen. XVII, 2, 3) : sacramentum scilicet futurae corporationis agnoscens.
PL 10, 117A変わるのは名だけであり、それでも告白からは何も失われていない。アブラハムは、男として見えたにもかかわらず、主を礼拝したからである(創世記17:2、3)。すなわち、将来体をとることの秘義を認めたのである。
Nec tamen tantae fidei testimonio caruit; Domino in Evangeliis dicente, Abraham pater vester laetabatur, ut videret diem meum: et vidit, et laetatus est (Joan. VIII, 56) . Vir ergo conspectus rediturum se tempore eodem pollicetur.
PL 10, 117Bしかも彼は、これほどの信仰の証言を欠いていない。主が福音書でこう言っているからである。「汝らの父アブラハムは、私の日を見ることを喜んだ。彼は見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。それゆえ、見られた男は、同じ時期に戻ると約束する。
Contuere sponsionis effectum: memento tamen virum esse qui spondeat. Quid ergo Scriptura dicit, Et Dominus visitavit Saram (Gen. XXI, 1) ? Vir ergo iste Dominus est, efficiens quod spopondit. Quid autem sequitur? Et fecit Deus Sarae sicut locutus est (Ibid.) .
PL 10, 117B約束の成就を見よ。だが、約束するのは男であることを忘れるな。では聖書は何と言うか。「主はサラを顧みた」(創世記21:1)。したがってこの男は主であり、約束したことを成し遂げる者である。そして次に何が続くか。「神はサラに、語ったとおりにした」(創世記21:1)。
Vir in loquendo nuncupatus, Dominus in visitatione significatus, Deus praedicatur in facto. Locutum certe virum non ignoras, qui Abrahae et visus est et locutus. Deum quomodo ignorabis, Scriptura eadem, quae virum dixerat, Deum confitente?
PL 10, 117B男は語ることにおいて呼ばれ、主は顧みることにおいて示され、神は成し遂げられたことにおいて宣べられる。アブラハムに見られ、語った男が語ったことを、汝は知らないわけではない。男と言ったその同じ聖書が神と告白しているのに、汝はどうして神を知らずにいられようか。
Ipsa enim dixit, Et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Ibidem, 2). Sed vir venturum se locutus est. Virum crede tantum, nisi qui venit, et Deus et Dominus est. Causam compara.
PL 10, 117C聖書自身がこう言ったからである。「サラは身ごもり、老年になってアブラハムに男の子を産んだ、主が彼に語ったとおりの時に」(創世記21:2)。だが男は、自分が来ると語った。来た者が神であり主であるのでないなら、汝は男だけを信じるがよい。原因を比べよ。
Vir certe ob id veniet, ut Sara et concipiat et pariat, Fidem disce. Dominus et Deus ob hoc venit, ut Sara et conciperet et pareret. In potestate Dei vir locutus est: in effectu Dei Deus praestitit. Ita se Deum et loquendo et faciendo significat.
PL 10, 117C男が来るのは、サラが身ごもり産むためである。信仰を学べ。主であり神である者が来たのは、サラが身ごもり産むためであった。男は神の権力のうちに語り、神の成し遂げにおいて、神が与えた。こうして彼は、語ることにおいても、行うことにおいても、自らを神と示している。
Viri deinde de conspectis tribus duo abeunt: sed qui residet, et Dominus et Deus est. Neque solum Dominus et Deus est, sed et judex est. Stans enim ante Dominum Abraham dixit, Nullo modo tu facies hoc verbum, occidere justum cum impio, et erit justus sicut impius.
PL 10, 118A次に、見られた三人のうち二人の男は去る。だが、とどまる者は、主であり神である。そして主であり神であるだけでなく、裁き主でもある。アブラハムは主の前に立ってこう言ったからである。「汝は決してこのようなことをしないであろう、義人を不敬な者とともに殺し、義人が不敬な者と同じになるようなことを。」
Nequaquam, qui judicas omnem terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25) . Toto igitur sermone suo Abraham fidem, ob quam justificatus est, docet, Dominum suum ex tribus agnitum, et solum adoratum, et Dominum confessus et judicem.
PL 10, 118A「決して、全地を裁く者よ、汝はこの裁きをしないであろう」(創世記18:25)。したがってアブラハムは、その語りの全体によって、自らがそれゆえに義とされた信仰を教える。三人のうちから見分け、ただ一人を礼拝した自らの主を、主として、また裁き主として告白したのである。
Liber IV, Caput XXVIII
第IV巻 第XXVIII章PL 10, 118AUnum ex tribus, non tres in uno Abraham adorat. Discrimen inter visum Lot, et visum Abrahae. --Ac ne forte existimes in unius confessione, trium omnium virorum, qui simul videbantur, honorem contineri; contuere quid conspectis duobus qui discesserant Lot dixerit: Et ut vidit Lot, exsurrexit obviam illis, et adoravit in faciem in terram: et dixit, Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri (Gen. XIX, 1, 2) .
PL 10, 118Aアブラハムは三人のうち一人を礼拝するのであって、一つの内の三人を礼拝するのではない。ロトの見たものとアブラハムの見たものの相違。――そして、同時に見られた三人の男すべての栄誉が、一人への告白に含まれると汝が考えることのないよう、去った二人を見たロトが何を言ったかを見よ。「ロトは彼らを見ると、立ち上がって彼らを迎え、顔を地につけて礼拝し、言った、見よ、主たちよ、汝らの僕の家に立ち寄れ」(創世記19:1、2)。
Hic pluralem retinuit significationem simplex visio angelorum, illic singularem honorem patriarchae fides confitetur. Hic divinae Scripturae historia duos de tribus tantum angelos fuisse significat, illic Dominum et Deum praedicat.
PL 10, 118Bここでは、天使たちのただ見るだけの視覚が複数の示しを保ち、あちらでは、族長の信仰が単数の栄誉を告白する。ここでは、神の聖書の記述が、三人のうちただ二人だけが天使であったと示し、あちらでは主であり神であると宣べている。
Ait enim: Et dixit Dominus Abraham, Quare risit Sara, dicens, Ergo vere paritura sum? ego autem senui. Numquid impossibile est a Deo verbum? In tempore hoc revertar ad te in futurum, et erit Sarae filius (Gen. XVIII, 13 et seqq.) .
PL 10, 118Bこう言われているからである。「主はアブラハムに言った、サラはなぜ笑い、『では私は本当に産むのか。私は老いているのに』と言ったのか。神にとって不可能な言葉があるだろうか。この時に、私は汝のもとに戻る、サラには子が生まれる」(創世記18:13以下)。
Tenet ergo Scriptura ordinem veritatis, nec pluralem significationem in eo qui et Deus et Dominus agnoscebatur admiscens, neque angelis duobus honorem, qui Deo tantum fuerat delatus, impertiens. Lot quidem dominos dicit, sed Scriptura angelos nuncupat. Illic hominis officium est, isthic confessio veritatis.
PL 10, 118Bそれゆえ聖書は真理の順序を守っている。神であり主であると認められている者に、複数の示しを混ぜることもなく、神にのみ捧げられた栄誉を二人の天使に分け与えることもない。ロトは確かに彼らを「主たち」と呼ぶが、聖書は彼らを「天使」と呼ぶ。そこには人の務めがあり、こちらには真理の告白がある。
Liber IV, Caput XXIX
第IV巻 第XXIX章PL 10, 118CDominus a Domino, Filius. --Dehinc adest in Sodomam et Gomorrham justi poena judicii. Et quid tandem momenti in eo est? Dominus sulphur et ignem pluit a Domino (Gen. XIX, 24) .
PL 10, 118C主から主、すなわち子。――その後、ソドムとゴモラに、義なる裁きの罰が臨む。そしてこれに、結局どれほどの重みがあるのか。「主は、主のもとから、硫黄と火を降らせた」(創世記19:24)。
Ut Dominus a Domino; ita non discrevit naturae nomine, quos significatione (non unius personae) distinxerat. Legimus namque in Evangelio, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) . Dedit ergo Dominus, quod Dominus accepit a Domino.
PL 10, 119A「主は主から」と言われているように、彼は、示しによって(一つの位格ではなく)区別した者たちを、本性の名によって区別しなかった。福音書にこう読むからである。「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた」(ヨハネ5:22)。それゆえ主は、主が主から受けたものを与えたのである。
Liber IV, Caput XXX
第IV巻 第XXX章PL 10, 119AEum ut Deum vidit Jacob nec solitarium. --Sed qui accepisti in Domino et Domino judicis cognitionem, cognominis ejusdem in Deo et Deo cognosce consortium.
PL 10, 119Aヤコブは彼を神として見たが、独りではなかった。――だが、汝は「主と主」において裁き主の認識を受けたのだから、「神と神」において、同じ名を持つことの共同を認識せよ。
Jacob discedens ob metum fratris sui, somnians viderat scalam fundatam in terra et contingentem coelum, et per eam adscendentes et descendentes angelos Dei, et Dominum incumbentem super eam, sibique omnes benedictiones, quas Abrahae et Isaac dederat, impertientem (Gen. XXVIII) .
PL 10, 119Aヤコブは兄への恐れから去って行き、夢のうちに、地に据えられて天に達する梯子と、それを昇り降りする神の天使たち、その上に身をかがめる主、そして、アブラハムとイサクに与えたすべての祝福を自分に分け与える主を見ていた(創世記28章)。
Ad hunc postea talis Dei sermo est: Dixit autem Deus ad Jacob, surgens adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi altarium Deo, qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris tui (Gen. XXXV, 1) .
PL 10, 119Aその後、この者への神の語りはこうである。「神はヤコブに言った、立って、ベテルの地に上れ。そこに住め。そこで、汝が兄の顔から逃げたとき汝に現れた神のために、祭壇を築け」(創世記35:1)。
Deus honorem Deo postulat, et postulat cum alterius significatione personae: Qui, inquit, apparuit tibi cum fugeres; ne qua personae ejusdem confusio nasceretur.
PL 10, 119B神が神に栄誉を求める。しかも、別の位格の示しとともに求めるのである。「汝が逃げたとき汝に現れた者」と言うのは、同じ位格の混同が生じることのないようにするためである。
Deus ergo est qui loquitur, Deus et de quo loquitur: honoris confessio a naturae nomine non discernit, quos significatio subsistentes esse distinguit.
PL 10, 119Bそれゆえ語る者は神であり、語られる者もまた神である。栄誉の告白は、示しが存立するものとして区別する者たちを、本性の名によって区別しない。
Liber IV, Caput XXXI
第IV巻 第XXXI章PL 10, 119BSynopsis et scopus praedictorum a numero 23.--Et huic quidem loco quaedam memini ad pleniorem absolutionem necessaria: sed secundum propositionis ordinem, responsionis quoque ordo retinendus est. Itaque quae ei reliqua sunt, in libro altero suo loco exsequemur.
PL 10, 119B第23節以降の前述の事柄の概要と目的。――この箇所についても、より完全な完結のために必要なことがいくつかあると私は覚えている。だが、命題の順序に従って、答えの順序も守らねばならない。それゆえ、これに残された事柄は、もう一つの巻の、それにふさわしい場所で遂行しよう。
Tantum hoc nunc in Deo, qui honorem Deo postulat, demonstrandum fuit, angelum Dei, qui cum Agar locutus esset, et Deum esse et Dominum, cum iisdem de rebus ad Abraham locutus ipse sit: et virum, qui Abrahae visus sit, et Deum esse et Dominum; angelos autem duos, et cum Domino visos, et ab eo ad Lot missos, nihil aliud a propheta nisi angelos praedicatos.
PL 10, 119C今はただ、神に栄誉を求める神において、次のことを示す必要があった。ハガルと語った神の天使は、神であり主である。同じ事柄についてアブラハムに彼自身が語ったからである。またアブラハムに見られた男は、神であり主である。他方、主とともに見られ、主からロトのもとへ遣わされた二人の天使は、預言者によって、天使としか宣べられていない。
Non solum autem ad Abraham in viro Deus adfuit, sed etiam ad Jacob in homine Deus venit. Neque solum venit, sed luctatus ostenditur (Gen. XXXII, 24) : neque tantummodo luctatus, sed etiam adversus eum, cum quo luctabatur, infirmus.
PL 10, 119Cアブラハムのもとには、男の姿をとって神が現れたばかりでなく、ヤコブのもとにも、人の姿をとって神が来た。ただ来ただけでなく、格闘したと示されている(創世記32:24)。ただ格闘しただけでなく、格闘した当の相手に対して弱くもあった。
Nunc de luctae sacramento non est, neque in tempore, neque in materia, aliquid tractare. Deus certe est; quia Jacob adversus Deum invaluit, et Israel Deum vidit.
PL 10, 119C今は、格闘の秘義について、時の面でも題材の面でも、何かを論じるべきでない。それは確かに神である。ヤコブが神に対して勝ち、イスラエルが神を見たからである。
Liber IV, Caput XXXII
第IV巻 第XXXII章PL 10, 119DMoysi in rubo visus, Dominus et Deus est. --Videamus autem, an etiam alibi, praeter quam ad Agar, hic angelus Dei Deus esse sit cognitus. Cognitus plane est. Neque solum Deus, sed etiam Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob repertus.
PL 10, 119Dモーセに柴のなかに見られた者は、主であり神である。――だが、ハガルのもとだけでなく、ほかの所でも、この神の天使が神であると認められたかどうかを見よう。それは明らかに認められた。しかも神であるだけでなく、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神であることが見いだされた。
Angelus enim Domini Moysi de rubo apparuit, Dominus de rubo loquitur: vocem cujus intelligendam existimas, utrum ejus qui visus est, an alicujus alterius? Hic mendacii locus nullus est.
PL 10, 120A主の天使がモーセに柴のなかから現れ、主が柴のなかから語るからである。汝は、その声が、見られた者のものだと理解すべきだと考えるのか、それとも他の誰かのものだと考えるのか。ここには偽りの入り込む余地はない。
Ait enim Scriptura, Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo (Exod. III, 2) . Et rursum, Vocavit eum Dominus de rubo, Moyses, Moyses. Et respondit: Quid est?
PL 10, 120A聖書はこう言うからである。「主の天使は、柴の中から火の炎のうちに彼に現れた」(出エジプト記3:2)。さらにまた、「主は柴の中から彼を呼んだ、モーセ、モーセよ。彼は答えた、何か」。
Et dixit Dominus: Ne accesseris huc, solve calciamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Ibid., 4 et seqq.) .
PL 10, 120A「主は言った、ここに近づくな。足から履物を脱げ。汝が立っている場所は聖なる地だからである。そして彼に言った、私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」(出エジプト記3:4以下)。
Qui apparuit in rubo, de rubo loquitur: et visionis locus unus et vocis est; neque alius, quam qui est visus, auditur.
PL 10, 120A柴のなかに現れた者が、柴のなかから語る。見る場所と声の場所は一つであり、見られた者以外の者が聞かれることはない。
Qui angelus Dei est cum videtur, idem rursum cum auditur est Dominus; ipse vero Dominus qui auditur, Deus deinde Abrahae, Isaac et Jacob esse cognoscitur.
PL 10, 120A見られるとき神の天使である者が、聞かれるとき同じく主である。そして聞かれる当の主は、次に、アブラハム、イサク、ヤコブの神であると認められる。
Cum angelus Dei dicitur, non proprius sibi ac solitarius esse monstratur; est enim angelus Dei: cum Dominus et Deus nuncupatur, in honore naturae suae et nomine praedicatur. Habes ergo angelum, qui de rubo apparuit, et Dominum et Deum.
PL 10, 120B神の天使と言われるとき、彼は自分自身に固有で独りの者であると示されるのではない。彼は神の天使だからである。他方、主であり神と呼ばれるとき、彼は自らの本性の栄誉において、名によって宣べられる。それゆえ汝は、柴から現れた天使を、また主を、また神を持つ。
Liber IV, Caput XXXIII
第IV巻 第XXXIII章PL 10, 120BMoyses non semel Deum et Dominum praedicat. Uterque tamen unus est Deus. Filio uti natura Deo honor postulatur. Filius et Angelus Dei et Deus. --Percurre adhuc Moysi testimonia; et intellige an occasionem aliquam praedicandi Deum et Dominum negligat.
PL 10, 120Bモーセは一度ならず神と主を宣べている。それでも両者は唯一の神である。本性において神である子に栄誉が求められる。子は神の天使であり、神である。――なおもモーセの証言を通して読め。そして、神と主を宣べる機会を彼が何かなおざりにしているかどうかを理解せよ。
Tenes nempe ex dictis ejus, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) . Tene nunc divinae illius cantionis suae dicta: ait namque, Videte, videte quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) .
PL 10, 120B汝は確かに、彼の言葉から「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4)を握っている。今度は、彼の神的な歌の言葉を握れ。彼はこう言うからである。「見よ、見よ、私は主であり、私のほかに神はいない」(申命記32:39)。
Et cum omnis sermo ei ex persona Dei usque ad finem cantionis fuisset, ait, Laetamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes filii Dei. Laetamini gentes cum populo ejus, et honorificent eum omnes angeli Dei (Ib., 43) .
PL 10, 120Cそして、歌の終わりに至るまで、彼の語りの全体が神の位格から発せられたのち、彼は言う。「天よ、彼とともに喜べ、神の子らはみな彼を礼拝せよ。諸国民よ、その民とともに喜べ、神の天使たちはみな彼に栄誉を捧げよ」(申命記32:43)。
Honorificandus est a Dei angelis Deus, dicens: Quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me.
PL 10, 120C「私は主であり、私のほかに神はいない」と言う神が、神の天使たちによって栄誉を捧げられるべき者なのである。
Est enim Unigenitus Deus: neque consortem unigeniti nomen admittit (sicuti non recipit innascibilis, in eo tantum quod est innascibilis, participem); est enim unus ab uno.
PL 10, 120C独り子なる神だからである。独り子という名は、共同者を許さない(生まれざる者が、生まれざる者であるというその点においては、あずかる者を認めないのと同様に)。彼は唯一者から出た唯一者だからである。
Neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius est, neque praeter unigenitum Deum unigenitus Deus quisquam est. Uterque itaque unus et solus est, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis.
PL 10, 120C生まれざる神のほかに、生まれざる神は他にいないし、独り子なる神のほかに、独り子なる神はどの者もいない。それゆえ両者はそれぞれ唯一であり、ただ一人である。それぞれにおいて、生まれざることと起源との固有性があるからである。
Ac sic uterque Deus unus est; cum inter unum et unum, id est, ex uno unum, divinitatis aeternae non sit secunda natura. Adorandus ergo est a filiis Dei, et honorificandus ab Angelis Dei. Ita et honor et veneratio Deo a Dei filiis et Angelis postulatur.
PL 10, 120Dそして、こうして両者は唯一の神である。唯一者と唯一者の間、すなわち唯一者から出た唯一者の間には、永遠の神性の第二の本性はないからである。それゆえ彼は、神の子らによって礼拝されるべき者であり、神の天使たちによって栄誉を捧げられるべき者である。こうして、栄誉も崇敬も、神の子らと天使たちによって、神に求められている。
Significationem honorandi, et corum per quos est honorandus intellige, scilicet per angelos et filios Dei, Deus.
PL 10, 121A栄誉を受けるべき者と、彼に栄誉を捧げるべき者たち〔底本は corum。eorum と読む〕との示しを理解せよ。すなわち、神の天使たちと神の子らによって〔栄誉を受けるべきは〕神である。
Ac ne forte honorem Dei non naturalis existimes postulari, et arbitreris hoc in loco Moysen de honorando Deo patre sensisse, cum tamen Pater sit honorandus in Filio; tamen benedictionem, quam sub eodem sermone ad Joseph disponit, adverte.
PL 10, 121Aそして汝が、本性によるのではない神への栄誉が求められていると考え、この箇所でモーセが、父なる神が栄誉を受けるべきことを念頭に置いていたと判断することのないように。もっとも、父は子において栄誉を受けるべきなのだが。それでもなお、同じ語りのなかで彼がヨセフに向けて定める祝福に注意せよ。
Ait enim: Et quae accepta sunt ei qui apparuit in rubo, veniant super caput Joseph et verticem (Deut. XXXIII, 16) . Adorandus ergo a Dei filiis Deus est, sed Deus qui et Dei filius est.
PL 10, 121A彼はこう言うからである。「柴のなかに現れた者に受け入れられたものが、ヨセフの頭と頂に来るように」(申命記33:16)。それゆえ神の子らによって礼拝されるべきは神であるが、神の子でもある神である。
Honorandus autem a Dei angelis Deus est, sed Deus qui Dei angelus Deus est: quia de rubo apparuit Dei angelus Deus, et quae ei complacita sunt, Joseph cum benediceretur optantur.
PL 10, 121Aそして神の天使たちによって栄誉を捧げられるべきは神であるが、神の天使である神である。柴から神の天使である神が現れ、その者の意にかなうものが、ヨセフが祝福されるときに願われているからである。
Non ideo non Deus, quia angelus Dei est; neque rursum angelus Dei non idcirco, quia Deus est: sed significata personarum intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, ac manifestata sacramentorum coelestium dispensatione, non solitarium Deum docuit opinandum, cum angelum et filium Dei Deum, Dei et angeli et filii adorabunt.
PL 10, 121B神の天使であるからといって神ではないのではなく、神であるからといって神の天使ではないのでもない。むしろ、位格の理解が示され、生まれざることと誕生との意味が区別され、天上の秘義の経綸が明らかにされたのち、彼〔モーセ〕は、天使であり神の子である神を、神の子らも天使たちも礼拝するであろうことによって、神が独りであると思ってはならないと教えたのである。
Liber IV, Caput XXXIV
第IV巻 第XXXIV章PL 10, 121BEt haec quidem de Moysi libris responsa a nobis sint, vel potius Moyses ipse responderit: quia eo haeretici auctore usi, per unius Dei confessionem putent persuaderi posse, ne Deus esse Dei filius praedicetur; contra auctoris sui testimonium impii, cum quando ille unum Deum confitens, non destiterit de Dei filio docere quod Deus est. Sed consequens est multiplices de eodem prophetarum sententias proferre.
PL 10, 121Bモーセの書に関するこれらの答えは、我々によって与えられたものとしよう。あるいはむしろ、モーセ自身が答えたのだとしよう。異端者たちは、彼を典拠として用い、唯一の神の告白によって、神の子が神と宣べられるべきでないと説得できると考えているが、不敬な者たちは、自らの典拠の証言に反している。彼が唯一の神を告白しつつも、神の子が神であることを教えることをやめたことが、いつあったであろうか。だが次に、同じことについての預言者たちの多くの見解を持ち出すのが順当である。
Liber IV, Caput XXXV
第IV巻 第XXXV章PL 10, 121CQui propheta Filium et Deum doceat, et a Patre secernat. Filii cur pater Deus sit. --Tenes dictum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: atque utinam recte teneres. Sed secundum sensum tuum dicti prophetici quaero rationem.
PL 10, 121Cどの預言者が、子を教え、神と教え、父から区別するか。子にとって父はなぜ神であるか。――汝は「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」という言葉を握っている。汝が正しく握っていればよいのだが。だが、汝の理解に従って、預言の言葉について、私はその理を問う。
Ait enim in psalmis: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8) . Discerne ad legentis intelligentiam unctum et ungentem: distingue te et tuus: ad quem et de quo sit sermo, demonstra. Superioribus enim dictis hic confessionis ordo subjectus est.
PL 10, 121C彼は詩篇でこう言うからである。「神よ、汝の神は汝に油を注いだ」(詩篇44:8)。読む者の理解のために、油を注がれた者と注ぐ者を区別せよ。「汝」と「汝の」を区別し、語りが誰に向けられ誰についてなのかを示せ。この告白の順序は、先に語られたことに続いているからである。
Dixerat namque: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis tuae, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Ibid., 7) . Nunc quoque his adjecit: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus.
PL 10, 122A彼はこう言っていた。「神よ、汝の座は世々限りなく、汝の統治の正しさの杖は、汝の国の杖である。汝は義を愛し、不義を憎んだ」(詩篇44:7)。今もまたこれらに付け加えた。「それゆえ、神よ、汝の神は汝に油を注いだ」。
Deus ergo regni aeterni, ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis, a Deo suo unctus est. Numquid intelligentiam nostram aliqua saltem nominum intervalla confundunt?
PL 10, 122Aそれゆえ、永遠の国の神は、愛された義と憎まれた不義のゆえに、自らの神によって油を注がれた。我々の理解を、名の何らかの隔たりでも混乱させるだろうか。
Nam discretio tantum personae in te et tuus posita est, in nullo tamen naturae distincta confessione. Tuus enim relatum est ad auctorem, te vero ad ejus qui ex auctore est significationem.
PL 10, 122A「汝」と「汝の」に置かれているのは位格の区別だけであり、本性の告白の区別はどこにもない。「汝の」は源に関係づけられ、「汝」は源から出た者の示しに関係づけられるからである。
Est enim Deus ex Deo, propheta eodem ordine confitente: Unxit te, Deus, Deus tuus. Non est autem ante innascibilem Deum Deus ullus, ipso dicente: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis quoniam ego sum, et ante me non est alius Deus, et post me non erit (Esa. XLIII, 10) .
PL 10, 122A神は神から出た神である。預言者が同じ順序で告白している。「神よ、汝の神は汝に油を注いだ」。そして、生まれざる神の前に、いかなる神もいない。彼自身が言うとおりである。「汝らは私の証人であれ、私も証人である、と主なる神は言う、また私が選んだ私の僕も。汝らが知り、信じ、理解するために。私はある者であり、私の前に他の神はなく、私のあとにもない」(イザヤ43:10)。
Ejus igitur, qui sine initio est, demonstrata est dignitas; et ejus qui ex innascibili est, honor conservatus est: Unxit te, enim Deus, Deus tuus. Id enim, quod ait tuus, ad nativitatem refertur, caeterum non perimit naturam (Vide lib. XI, n. 18, etc.) .
PL 10, 122Bそれゆえ、初めなき者の尊厳は示され、生まれざる者から出た者の栄誉は保たれた。「神よ、汝の神は汝に油を注いだ」とあるからである。「汝の」と言うのは誕生に関係づけられるのであって、しかし本性を消し去るものではない(第11巻第18節以下を見よ)。
Et idcirco Deus ejus est, quia ex eo natus in Deum est. Non tamen per id, quod Pater Deus est, non et Filius Deus est: Unxit enim te, Deus Deus tuus: designata videlicet et auctoris, et ex eo geniti significatione, uno eodemque dicto utrumque illum in naturae ejusdem et dignitatis nuncupatione constituit.
PL 10, 122Bそしてそれゆえに、彼は彼の神である。神から神として生まれたからである。だが、父が神であることによって、子が神でないことにはならない。「神よ、汝の神は汝に油を注いだ」と言われているからである。すなわち、源と、彼から生まれた者との示しが明らかにされたうえで、一つの同じ言葉によって、両者を、同一の本性と尊厳の名のもとに立てているのである。
Liber IV, Caput XXXVI
第IV巻 第XXXVI章PL 10, 122CFilium Patris qualem Esaias praedicat. --Verum ne forte ex eo arripi impiae assertionis possit occasio, quod dictum est, Quoniam ego sum, et ante me non est Deus alius, et post me non erit (Esai, XLIII, 10); tamquam per id non et Filius Deus sit, quia post Deum, ante quem Deus nullus sit, nullus quoque postea Deus futurus sit: totius ob id dicti ratio tractanda est.
PL 10, 122Cイザヤが宣べる父の子はいかなる者か。――だが、次のことから不敬な主張の機会が捉えられることのないように、すなわち、「私はある者であり、私の前に他の神はなく、私のあとにもない」(イザヤ43:10)と言われたことから、あたかも、神の前にいかなる神もいないのなら、その後にもいかなる神も将来ないのだから、それによって子は神ではない、というかのように解されることのないように、この言葉全体の理が扱われねばならない。
Deus ipse sermonis sui testis est, sed et puer ejus electus una cum eo testis est, Deum ante se non esse, neque post se futurum. Sufficiens quidem sibi ipse testis est: sed testimonio de se suo, testimonium pueri quem elegit admiscuit.
PL 10, 123A神自身が自らの言葉の証人であるが、その選ばれた僕も、彼とともに、神が自らの前になく、自らのあとにも将来ない、ということの証人である。彼は自らにとって十分な証人であるが、自らについての証言に、自らが選んだ僕の証言を加えたのである。
Unum ergo duum testimonium est, nullum ante se Deum esse; ex eo enim omnia sunt: neque post se Deum futurum; non utique ex se non fuisse. Erat enim jam puer in testimonio Patris haec loquens, puer in tribu ex qua gigni habebat electus.
PL 10, 123Aそれゆえ、二者の証言は一つである。自らの前にいかなる神もいないこと、万物は彼から出るからである。また、自らのあとに神が将来ないこと、それは決して、彼から出た神がいなかったという意味ではない。というのも、これらを語る僕は、すでに父の証言のうちにいたからであり、生まれるはずの部族から選ばれた僕だからである。
Idipsum ita in Evangeliis demonstrat: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo complacuit anima mea (Matth. XII, 18) .
PL 10, 123Aこれを同じく福音書は、こう示している。「見よ、私が選んだ私の僕、私の愛する者、その者を私の魂は喜んだ」(マタイ12:18)。
Non est ergo ante me alius Deus, et post me non erit: aeternae videlicet et indemutabilis virtutis infinitatem in eo, quod ante et postea Deus praeter se sit nullus, ostendens: puero tamen suo, ut in testimonio suo, ita et in nomine, collocato.
PL 10, 123Aそれゆえ、「私の前に他の神はなく、私のあとにもない」。すなわち、永遠で不変の力の無限を、前にもあとにも自らのほかに神はないということにおいて示しているのであり、しかも、自らの証言においてと同じく名においても、自らの僕を並べ置いているのである。
Liber IV, Caput XXXVII
第IV巻 第XXXVII章PL 10, 123BOseae locus pro Filii deitate. Patri nullus, Filio Pater, nobis Pater et Filius est Deus. --Et hoc ipsum promptum est ex persona ipsius discere.
PL 10, 123Bホセアの箇所は、子の神性のためにある。父には神はいないが、子には父が神であり、我々には父と子が神である。――そして、このこと自体は、彼自身の位格から学ぶのが容易である。
Ait enim ad Osee prophetam, Non apponam adhuc ut miserear domui Israel, sed enim adversans adversabor illis: filiorum autem Juda miserebor, et salvos eos faciam in Domino Deo ipsorum (Oseae I, 6, 7).
PL 10, 123B彼は預言者ホセアにこう言うからである。「私はもはやイスラエルの家を憐れむことはない。むしろ、彼らに敵対して敵対する。だがユダの子らは憐れみ、彼ら自身の主なる神において彼らを救う」(ホセア1:6、7)。
Ergo absolute Pater Deum Filium nuncupat, in quo et elegit nos ante tempora saecularia (Ephes. I, 4) . Ipsorum idcirco ait, quia Deus innascibilis a nullo est, nosque Filio in haereditatem a Deo patre donamur.
PL 10, 123Bそれゆえ父は、子を明確に神と呼ぶ。この子において、父は時の世に先立って我々を選んだ(エフェソ1:4)。「彼ら自身の」と父が言うのは、生まれざる神は何者からも出ておらず、我々が父なる神から子に嗣業として与えられるからである。
Legimus namque, Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8) . Deo enim ex quo omnia sunt Deus nullus est, qui sine initio aeternus est. Filio autem Deus Pater est; ex eo enim Deus natus est.
PL 10, 123B我々は読むからである。「私に求めよ。私は汝に諸国民を汝の嗣業として与える」(詩篇2:8)。万物がそこから出る神には、神はいない。彼は初めなく永遠だからである。だが子には、父が神である。子は彼から神として生まれたからである。
Nobis autem et Pater Deus est, et Filius Deus est: Patre de Filio confitente quod Deus noster sit, Filio de Patre docente quod Deus nobis sit: Deo tamen Filio a Patre, id est, ipso innascibilis virtutis suae nomine, nuncupato. Et haec quidem ad Osee.
PL 10, 123Cだが我々には、父も神であり、子も神である。父が子について、彼は我々の神であると告白し、子が父について、彼は我々にとって神であると教える。しかも子なる神は、父によって、すなわち彼の生まれざる力の名そのものによって、そう呼ばれている〔Deo tamen Filio a Patre … nuncupato の構文は取りにくく、父が子を神と呼ぶ、と解した〕。以上はホセアに向けられたことである。
Liber IV, Caput XXXVIII
第IV巻 第XXXVIII章PL 10, 123CTestimonium luculentum ex Esaia. Magorum adoratio praedicta. Qui fuerunt magi. --Per Esaiam autem quam absoluta Dei patris de Domino nostro professio est.
PL 10, 123Cイザヤからの明白な証言。博士たちの礼拝が予告されている。博士たちとは誰であったか。――そしてイザヤを通しては、我々の主についての父なる神の表明は何と完全であることか。
Ait namque: Quoniam sic dicit Dominus Deus sanctus Israel, qui fecit quae ventura sunt: Interrogate me de filiis vestris et de filiabus, et de operibus manuum mearum mandate mihi.
PL 10, 124A彼はこう言うからである。「主なる神、イスラエルの聖なる者は、来るべきことを作った者として、こう言う。汝らは、汝らの子らと娘らについて私に尋ねよ、私の手の業について私に命じよ。」
Ego feci terram, et hominem super eam, ego omnibus sideribus praecepi, ego suscitavi regem cum justitia, et omnes viae ejus rectae. Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem plebis meae convertet, non cum praemio, neque cum muneribus, dicit Dominus Sabaoth.
PL 10, 124A「私が地を作り、その上に人を作った。私はすべての星に命じた。私は義をもって王を立てた。その道はすべて正しい。この者は私の町を建て、私の民の捕囚を連れ戻す、報酬によらず、贈り物によらずに、と万軍の主は言う。」
Laborabit Aegyptus, et mercatus Aethiopum, et Sabain. Viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te.
PL 10, 124A「エジプトは労し、エチオピア人の商いとサバも労する。背の高い男たちが汝のもとへ渡り、汝の僕となり、鎖に縛られて汝のあとに従い、汝を礼拝し、汝において祈る。汝において神がおり、汝のほかに神はいないからである。」
Tu enim es Deus, et nesciebamus. Deus Israel salvator. Erubescent et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Esai, XLV, 11 et seq.) .
PL 10, 124A「汝こそは神であるが、我々は知らなかった。イスラエルの神、救い主。彼に敵対する者はみな恥じ入り、赤面し、混乱のうちに去る」(イザヤ45:11以下)。
Estne adhuc aliquis temeritatis locus? aut ulla relicta est ignorationis occasio: nisi id tantum reliquum sit, ut impietas professa se prodat?
PL 10, 124Bなお何か無謀の入り込む余地があるだろうか。無知の口実が何か残されているだろうか。ただ、不敬虔が公言して自らを暴くことだけが残されている、というのでなければ。
Deus ex quo omnia sunt, qui omnia mandando fecit, facti opera sibi assumens, non utique efficienda, nisi dixisset ut fierent, testatur regem per se excitatum justum, et aedificantem sibi Deo civitatem, et plebis captivitatem avertentem, non cum praemio neque cum muneribus; gratia enim omnes salvamur.
PL 10, 124B万物がそこから出る神は、命じることによって万物を作った。作られた業を自らのものとして引き受け、もし作られよと言わなかったならおよそ成就されなかったであろうものについて、自らによって起こされた義なる王が、自分に、すなわち神に町を建て、民の捕囚を、報酬にも贈り物にもよらずに連れ戻すと証しする。我々はみな恩寵によって救われるからである。
Deinde ita loquitur, cum post laborem Aegypti, id est, saeculi calamitatem, et mercatus Aethiopum et Sabain viri excelsi ad cum transibunt. Et qui tandem existimandus labor Aegypti, et mercatus Aethiopum et Sabain?
PL 10, 124B次に彼はこう語る。エジプトの労苦、すなわち世の災いののち、エチオピア人とサバの商いと背の高い男たちが、彼〔底本は cum。eum と読む〕のもとへ渡る、と。ここで、エジプトの労苦と、エチオピア人とサバの商いとは、結局何と考えられるべきか。
Recordemur Orientis Magos adorantes Dominum et munerantes, et laborem veniendi usque in Bethlehem Judae tanti itineris metiamur. In principum enim labore totius Aegypti labor demonstratus est.
PL 10, 124B東方の博士たちが主を礼拝し、贈り物を捧げたことを思い起こそう。そして、ユダのベツレヘムに至るまで来ることの、これほど長い旅の労苦を測ろう。君主たちの労苦において、エジプト全体の労苦が示されているからである。
Magis namque divinae virtutis operationes falsa rerum specie mentientibus, potissimus impiae religionis honor a saeculo omni deferebatur.
PL 10, 124C博士たちは〔Magis … mentientibus を与格と取り「博士たち」と解した。a saeculo omni の意も推定を含む〕、神の力の働きを、事物の偽りの外見によって偽る者たちだったので、不敬な宗教の最高の栄誉が、あらゆる世から彼らに捧げられていた。
Iisdem Magis et mercatu Aethiopum et Sabain, auri, et thuris, et myrrhae munera deferentibus: quod quidem idipsum et alius propheta praemonuit, dicens: In conspectu ejus procident Aethiopes, et inimici ejus limum lingent.
PL 10, 124C同じ博士たちと、エチオピア人とサバの商いが、金と乳香と没薬の贈り物を捧げたのであり、まさにそのことを、別の預言者も前もって告げて、こう言った。「彼の前にエチオピア人はひれ伏し、彼の敵は塵をなめる。」
Reges Tharsis munera offerent, reges Arabum et Sabain munera adducent, et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI, 9, 10).
PL 10, 124C「タルシシュの王たちは贈り物を捧げ、アラビアとサバの王たちは贈り物を携えてくる。彼にはアラビアの金が与えられる」(詩篇71:9、10)。
In Magis itaque et muneribus, labor Aegypti et mercatus Aethiopum et Sabain ostenditur, scilicet mundi error Magis adorantibus, et electa gentium munera adorato ab his Domino oblata.
PL 10, 125Aこうして、博士たちと贈り物において、エジプトの労苦とエチオピア人とサバの商いが示される。すなわち、博士たちが礼拝することにおける世の誤りと、彼らによって礼拝された主に捧げられた諸国民の選りすぐりの贈り物である。
Liber IV, Caput XXXIX
第IV巻 第XXXIX章PL 10, 125AApostoli viri excelsi. --Excelsi autem viri, qui ad eum transituri sunt, atque eum vincti sequentur, qui tandem isti sunt, non in obscuro est. Respice ad Evangelia; Petrus Dominum suum secuturus praecingitur (Joan. XXI, 7) .
PL 10, 125A使徒たちは高き男たちである。――彼のもとへ渡り、鎖に縛られて彼に従う高き男たちが、結局誰であるのかは、不明ではない。福音書を見よ。ペトロは、自らの主に従おうとして帯を締める(ヨハネ21:7)。
Intuere Apostolos: servus Christi Paulus in vinculis gloriatur (Philem. I) . Et videamus an vinctus Christi Jesu ea, quae Deus de filio suo Deo fuerat locutus, impleverit. Precabuntur, inquit, quoniam in te est Deus (Esai. XLV, 14) .
PL 10, 125A使徒たちを見よ。キリストの僕パウロは、鎖のうちにあることを誇る(フィレモン1章)。そして、キリスト・イエスの囚人が、神が自らの子なる神について語ったことを成就したかどうかを見よう。「彼らは祈るであろう、汝において神がいるからである」(イザヤ45:14)と言われている。
Dictum itaque ab Apostolo recognosce, et recognitum intellige: Deus in Christo erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) . Dehinc sequitur, Et non est Deus praeter te.
PL 10, 125Aそれゆえ使徒の言ったことを思い起こし、思い起こしたことを理解せよ。「神はキリストにおいて、世界を自らと和解させていた」(二コリント5:19)。そして続く、「汝のほかに神はいない」。
Quibus continuo idem Apostolus ait, unus est enim Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; et nullus praeter eum videtur alius esse, quia unus est. Tertio quoque ait, Tu es Deus, et nesciebamus.
PL 10, 125Bこれらにすぐ続けて、同じ使徒は言う。「我々の主イエス・キリストは唯一であり、万物は彼を通して」(一コリント8:6)。そして彼のほかに、他の者は誰もいないと見える。唯一だからである。第三にも彼は言う。「汝は神である、我々は知らなかった」。
Sed ex persecutore Ecclesiae dixit: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5) .
PL 10, 125Bだが、かつて教会の迫害者であった者は、こう言った。「その者たちには父祖たちがおり、キリストも彼らから出た。キリストは万物の上にある神である」(ローマ9:5)。
Hi igitur vincti haec praedicabunt: excelsi videlicet, et in duodecim thronis judicaturi tribus Israel, et Dominum suum doctrinae et passionis suae martyrio secuturi.
PL 10, 125Bそれゆえ、これらの者たちは鎖に縛られてこれらを宣べる。すなわち、高き者であり、十二の座に着いてイスラエルの部族を裁くべき者であり、自らの教えと受苦の殉教において、自らの主に従うべき者である。
Liber IV, Caput XL
第IV巻 第XL章PL 10, 125BPater de se dicit, Non est Deus praeter me, et de Filio, Non est Deus praeter te. Filius persona non genere a patre discretus. --Deus ergo in Deo est: et in quo est Deus, Deus est. Et quomodo non est Deus praeter te; cum in eodem Deus sit?
PL 10, 125B父は自らについて「私のほかに神はいない」と言い、子について「汝のほかに神はいない」と言う。子は、類によってではなく位格によって父から区別される。――それゆえ神は神のうちにあり、神がそのうちにある者は神である。そして、同じ者のうちに神がいるのに、どうして「汝のほかに神はいない」ことがあろうか。
Usurpas, o haeretice, ad confessionem solitarii Dei patris, Non est Deus praeter me: quomodo ex praedicatione Dei patris dicentis, Non est Deus praeter te, dictum interpretaberis, si per id quod dictum est, Non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) , affirmare contendis, ne Dei filius Deus sit?
PL 10, 125C異端者よ、汝は、独りである父なる神の告白のために、「私のほかに神はいない」を用いる。だが汝は、父なる神が「汝のほかに神はいない」と語る宣言から言われたことを、どう解釈するのか。もし汝が、「私のほかに神はいない」(申命記32:39)と言われたことによって、神の子が神であることを否定するよう主張しようとするなら。
Et cui ergo Deus (Pater) dixerit, Non est Deus praeter te? subjicere enim hic tibi personam solitarii non licebit. Dominus enim dixit regi quem excitavit, ex persona virorum excelsorum adorantium et deprecantinm, Quoniam in te est Deus.
PL 10, 125Cでは、(父なる)神は誰に「汝のほかに神はいない」と言ったのか。ここに、独りである者の位格を汝が当てはめることは許されないからである。主は、自らが起こした王に、礼拝し祈願する〔底本は deprecantinm。deprecantium と読む〕高き男たちの位格から、「汝において神がいる」と言ったのである。
Solitarium res ista non recipit. In te enim praesentem, veluti ad quem sit sermo, significat.
PL 10, 125Cこの事柄は、独りの者を許さない。「汝において」は、語りが向けられる相手として、居合わせる者を示しているからである。
Quod autem sequitur, In te est Deus, non solum eum qui praesens est, sed etiam eum qui maneat in praesente demonstrat: habitantem ab eo in quo habitet discernens, personae tamen tantum distinctione, non generis: Deus enim in eo est: et in quo est Deus, Deus est.
PL 10, 125C続く「汝において神がいる」は、居合わせる者だけでなく、居合わせる者のうちにとどまる者をも示している。住む者を、住まわれる者から区別しているが、ただ位格の区別によるのであって、類の区別によるのではない。神は彼のうちにおり、神がそのうちにある者は神だからである。
Non enim Deus in diversae atque alienae a se naturae habitaculo est, sed in suo atque ex se genito manet. Deus in Deo, quia ex Deo Deus est. Tu es enim Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator (Is. XLV, 15) .
PL 10, 126A神は、自らとは異なり無縁な本性の住まいにいるのではなく、自らの、自らから生まれた者のうちにとどまるからである。神は神のうちにいる。神から出た神だからである。「汝は神である、しかし我々は知らなかった、イスラエルの神、救い主」(イザヤ45:15)。
Liber IV, Caput XLI
第IV巻 第XLI章PL 10, 126AFilio adversantes erubescent. Filium qui negat, Patrem inhonorat. --Negantem te Deum in Deo, sequens sermo confutat: ait enim, Erubescent, et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Ibid., 16) : Decretum hoc in impietatem tuam Dei est.
PL 10, 126A子に敵対する者は恥じ入る。子を否認する者は、父を辱める。――神において神を否認する汝を、続く言葉が論駁する。こう言われているからである。「彼に敵対する者はみな恥じ入り、赤面し、混乱のうちに去る」(イザヤ45:16)。これは、汝の不敬虔に対する神の決定である。
Adversaris enim Christo, de quo te professio paternae vocis objurgat. Deus est enim, quem esse tu Deum denegas. Denegas vero sub specie honoris Dei (Patris), dicentis, Non est alius Deus praeter me (Ibid., 18) .
PL 10, 126A汝はキリストに敵対している。父の声の表明が、そのキリストについて汝を責めるのである。汝が神であることを否定するその者は神だからである。汝は、(父なる)神の栄誉という体裁のもとで否定する。その神は言う、「私のほかに他の神はいない」(イザヤ45:18)。
Sed confundere et erubesce: non eget delato a te honore innascibilis Deus, gloriam hanc a te solitudinis suae non postulat, non desiderat hanc opinionis tuae intelligentiam; ut ob hoc quod dixerit, Non est Deus praeter me, cum quem ex se genuit Deum abneges.
PL 10, 126Bだが恥じ、赤面せよ。生まれざる神は、汝が捧げる栄誉を必要とせず、汝から自らの孤独のこの栄光を求めず、汝の見解のこの理解を望みもしない。「私のほかに神はいない」と彼が言ったからといって、自らから生んだ神を否定させるようなことは。
Ac ne sibi hoc, ad divinitatem Filii destruendam, peculiare deferres; Unigeniti sui gloriam honore perfectae divinitatis implevit, dicens, Et non est Deus praeter te. Quid exaequata discriminas? quid comparata discernis?
PL 10, 126Bそして汝が、子の神性を打ち壊すために、これを自分だけのものとして帰することのないように、彼は自らの独り子の栄光を、完全な神性の栄誉で満たして言った、「汝のほかに神はいない」。等しくされたものをなぜ汝は区別するのか。比べられたものをなぜ汝は切り離すのか。
Proprium Dei filio est, ne praeter eum Deus sit; proprium Deo patri est, ne absque eo Deus quisquam sit: verbis Dei de Deo utere. Confitere ita, et precare regem: Quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te.
PL 10, 126B神の子に固有なのは、彼のほかに神がいないことであり、父なる神に固有なのは、彼なしにはいかなる神もいないことである。神について、神の言葉を用いよ。こう告白し、王に祈れ。「汝において神がおり、汝のほかに神はいない」。
Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Caret contumelia honoris officium, neque offensionem habet confessionis exemplum; maxime cum adversatio ejus plena confusionis sit et pudoris.
PL 10, 126C「汝は神である、しかし我々は知らなかった、イスラエルの神、救い主」。栄誉の務めには侮辱がなく、告白の例には咎がない。とりわけ、彼に敵対することは、混乱と恥に満ちているのだから。
Immorare Dei verbis, confitere Dei vocibus; et fuge confusionis denuntiationem. Deum enim Dei filium abnegando, non tam Deum tamquam solitarium gloriae honore veneraberis, quam Patrem Filii inhonoratione contemnes.
PL 10, 126C神の言葉にとどまれ、神の声で告白せよ。そして混乱の告知から逃れよ。神の子である神を否認することによって、汝は、独りの者としての神を、栄光の栄誉によって崇めるというよりも、子を辱めることによって父を侮ることになるからである。
Honoris fidem innascibili Deo confitere, quod praeter eum Deus nullus sit: unigenito Deo praedica, quod absque eo Deus non sit.
PL 10, 126C生まれざる神には、彼のほかに神はいない、という栄誉の信仰を告白せよ。独り子なる神には、彼なしには神はいない、と宣べよ。
Liber IV, Caput XLII
第IV巻 第XLII章PL 10, 127AFilii divinitati adstipulatur Jeremias. Qui Deus super terram visus. Filius et in legis latione et in carnis assumptione unus Mediator.
PL 10, 127Aエレミヤは子の神性に賛同する。地上で見られた神。子は、律法の授与においても、肉を身に受けることにおいても、唯一の仲介者である。
Pater et Filius unum. --Audi enim praeter Moysen et Esaiam, tum tertio id ipsum quoque et Jeremiam docentem, cum dicit: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo.
PL 10, 127A父と子は一つである。――モーセとイザヤのほかに、第三に、エレミヤも同じことを教えていることを聞け。彼は言う。「これが我々の神である。彼に並べられる他の者はない。彼は知識のあらゆる道を見いだし、それをその僕ヤコブと、その愛する者イスラエルに与えた。」
Post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 36 et seqq.) . Dixerat enim jam superius, Et homo est, et quis cognoscet eum?
PL 10, 127A「そののち、彼は地上に見られ、人々のあいだで暮らした」(バルク3:36以下)。彼はすでに先に言っていたのである、「そして彼は人であるが、誰が彼を知るだろうか」と。
Habes ergo Deum in terris visum, et inter homines conversatum: et requiro quomodo intelligendum existimes, Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) ; cum Jeremias Deum praedicet, qui et visus in terris est, et inter homines conversatus est?
PL 10, 127Aしたがって汝は、地上で見られ、人々のあいだで暮らした神を持つ。そこで私は、汝が、「神を見た者は、いまだかつていない。父の懐にいる独り子なる子のほかには」(ヨハネ1:18)を、どう理解すべきと考えるのかを問う。エレミヤは、地上で見られ、人々のあいだで暮らした者を、神と宣べているのに。
Pater certe non nisi soli Filio visibilis est. Quis ergo iste est qui est visus et conversatus inter homines? Deus certe noster est, et visibilis in homine et contrectabilis Deus. Et prophetam loquentem intellige: Non deputabitur alter ad eum.
PL 10, 127B父は確かに、ただ子にしか見えない。では、見られ、人々のあいだで暮らしたこの者は誰か。確かに我々の神であり、人において見られ触れられうる神である。そして、預言者が語るのを理解せよ。「彼に並べられる他の者はない」。
Si quaeris, quomodo? audi quae sequuntur: ne per id non et Patri proprium esse existimes quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) .
PL 10, 127Bもし汝が、どのようにしてかと問うなら、続くことを聞け。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4)と言われたことが、そのことによって父にも固有なのではない、と考えることのないように。
Haec enim sibi cohaerent: Non deputabitur alter ad eum: qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est.
PL 10, 127Bこれらは互いに結びついているからである。「彼に並べられる他の者はない」。「彼は知識のあらゆる道を見いだし、それをその僕ヤコブと、その愛する者イスラエルに与えた」。「そののち、彼は地上に見られ、人々のあいだで暮らした」。
Unus est enim Mediator Dei et hominum, Deus et homo: et in legis latione, et in corporis assumptione mediator. Alius igitur ad eum non deputatur.
PL 10, 128A神と人との仲介者は唯一であり、神であり人である。律法の授与においても、体を身に受けることにおいても、仲介者である。それゆえ、他の者は彼に並べられない。
Unus est enim hic in Deum ex Deo natus, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra, per quem tempora et saecula facta sunt. Totum enim quidquid est, ex ejus operatione subsistit.
PL 10, 128A彼は、神から神として生まれた唯一の者であり、彼によって天と地の万物が造られ、彼によって時と世が作られた。存在するものはすべて、彼の働きによって存立するからである。
Hic ergo unus est disponens ad Abraham, loquens ad Moysen, testans ad Israel, manens in prophetis, per virginem natus ex Spiritu sancto, adversantes nobis inimicasque virtutes ligno passionis affigens, mortem in inferno perimens, spei nostrae fidem resurrectione confirmans, corruptionem carnis humanae gloria corporis sui perimens.
PL 10, 128Aそれゆえ、この唯一者は、アブラハムに対して配剤し、モーセに語り、イスラエルに証しし、預言者たちのうちにとどまり、聖なる霊によっておとめから生まれ、我々に敵対する敵対的な諸力を受難の木に釘づけ、冥界において死を滅ぼし、復活によって我々の希望の信仰を堅くし、自らの体の栄光によって人の肉の朽ちることを滅ぼした。
Ad hunc ergo non deputabitur alius. Soli enim haec unigenito Deo propria sunt, et unus hic in hac peculiari virtutum suarum beatitudine natus ex Deo est. Non alter ad eum Deus deputatur: non enim ex alia substantia, sed ex Deo Deus est.
PL 10, 128Aそれゆえ、彼に他の者は並べられない。これらは、独り子なる神にのみ固有であり、この唯一者は、その力のこの独自の至福において、神から生まれたからである。他の神は彼に並べられない。他の実体からではなく、神から出た神だからである。
Nihil in eo itaque novum, nihil extraneum, nihil recens est. Cum enim audit Israel, quod sibi Deus unus sit, et Filio Dei Deo non alter Deus deputetur, ut Deus sit; absolute pater Deus et filius Deus unum sunt, non unione personae, sed substantiae unitate: quia filio Dei Deo deputari ad alterum Deum non sinit propheta, quod Deus est.
PL 10, 128Bそれゆえ彼には、新しいものも、異質なものも、最近のものもない。イスラエルは、神が自分にとって唯一であると聞き、神の子なる神には、神であるために他の神が並べられない。こうして、父なる神と子なる神は、位格の合一によるのではなく、実体の一体性によって、一つである。預言者は、神の子なる神を、別の神に並べることを、神であるという点で許さないからである。
Liber V, Caput I
第V巻 第I章PL 10, 131AHaereticis Deum unum praedicantibus aut assentiri, aut adversari periculosum. --Respondentes impiis et vesanis haereticorum institutionibus superioribus libris, non ignoravimus in eam nos contradicendi necessitatem deductos fuisse, ut non minus periculi audientibus responsio nostra, quam silentium commoveret.
PL 10, 131A異端者たちが神は一つと宣べるとき、これに同意することも反対することも危険である。――前の諸巻で異端者たちの不敬虔で狂った教えに答えたとき、我々は、反駁せざるをえない立場へ導かれていたことを承知していた。我々の答えが聞く者たちにもたらす危険は、沈黙がもたらす危険に劣らないのである。
Cum enim unum Deum profane assertio infidelis ingereret, et rursum unum Deum religiose negare fides sana non posset; tractari de eo non sine ancipitis periculi conscientia potuit, quod non minus impie confirmaretur, quam negaretur.
PL 10, 131A不信仰な主張が神は一つであることを不敬虔にも押しつけ、他方で健全な信仰が神は一つであることを敬虔な心で否むこともできない以上、この主題を扱うには、二重の危険の自覚なしにはすまなかった。これは、肯定することも否定することに劣らず不敬虔でありうるからである。
Et quidem humani sensus opinione ineptum et rationis alienum esse hoc forte existimabitur, ut quod irreligiosum est negare, idipsum irreligiosum sit confiteri: cum pietas confitendi, impietatem condemnet negandi; nec rationi conveniat, ut utiliter affirmetur, quod utiliter destruatur.
PL 10, 131Aなるほど、否定するのが不信心であるものを、まさにそれを告白するのもまた不信心である、というのは、人間の理解の考えでは不合理で理に反すると、おそらく思われるだろう。告白する敬虔が否定する不敬虔を断罪しているのに、である。また、有益に打ち壊されるものが有益に肯定される、ということも理にかなわない。
Sed ad divinae sapientiae intelligentiam humanus sensus imprudens, et secundum coelestem prudentiam stultus, juxta infirmitates suas sentit, et juxta imbecillitatem naturae suae sapit; stultus sibi futurus, ut Deo sapiat, scilicet ut sensus sui inopiam intelligens, et Dei sapientiam consectans, non secundum humanam sapientiam prudens sit, sed secundum quod ad Deum proficit sapiat, in Dei sapientiam ex recognita mundi stultitia transiturus.
PL 10, 131Aしかし人間の理解は、神の知恵の理解に対しては思慮を欠き、天の思慮に照らせば愚かであって、自らの弱さのままに感じ、自らの本性の脆弱さのままに思慮する。神に対して知恵ある者となるためには、自らにとって愚かな者とならなければならない。すなわち、自らの理解の貧しさを悟り、神の知恵を追い求めて、人間の知恵に従って思慮深いのではなく、神へと進むところに従って知恵ある者となり、世の愚かさを認めたうえで神の知恵へと移っていくためである。
Cujus stultae sapientiae sensum haeretica subtilitas ad fallendi occasionem coaptans, unum Deum professa est, auctoritate Legis Evangeliorumque usa, qua dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4; Marc. XII, 29) : non ignorans quantum in eo esset vel responsionis periculum, vel silentii; et ex utroque opportunitatem impietatis exspectans: ut si sanctitatem dicti infideliter usurpati, conniventis taciturnitas confirmaret, per id quod Deus unus est, filius tamen Dei Deus non esset, Deo tantum sicut est uno manente; at vero si contradictio praesumptae impiae hujus professionis exsisteret, veritatem fidei evangelicae non conservaret Deum unum non confessa responsio, cum fidei nostrae professio secundum Deum unum sit; recideretque in alterius haereseos impietatem, Deum unum Patrem et Filium professa confessio.
PL 10, 131Aこの愚かな知恵の理解を、異端の詭弁は欺く機会にあてがって、神は一つと告白した。律法と福音書の権威、すなわち「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4、マルコ12:29)と語られた箇所を用いたのである。そこには答えることの危険も沈黙の危険もどれほどあるかを知りながら、そして双方から不敬虔の好機を待ち構えていた。すなわち、不信仰に用いられた言葉の神聖さを、黙認する沈黙が追認するなら、神は一つであるという理由で、しかし神の子は神ではないことになり、神はただ、実際にそうであるように、一つのままにとどまる。他方、先取りされたこの不敬虔な告白に反論が起これば、神は一つであると告白しない答えは、福音の信仰の真理を保つことにならない。我々の信仰の告白は唯一の神に即したものだからである。そして父と子を一つの神と宣する告白は、別の異端の不敬虔に陥ることになる。
Atque ita sapientia mundi, quae stultitia apud Deum est, specie blandae et pestiferae simplicitatis illuderet, cum hoc fidei suae constitueret exordium, in quo sibi impie aut assentiremur, aut adversaremur: et per hoc utriusque rei periculum, Dei filium Deum non esse obtineret, quia Deus unus est; aut extorqueret haereseos necessitatem, si et Patrem Deum et Filium Deum confitentes, unum Deum praedicare secundum Sabellii opinionem impiam existimaremur: et ita hoc praedicationis suae modo unus Deus aut alium excluderet, aut per alium non esset ( supple, unus), aut tantum in nominibus unus esset: quia et unitas alium nesciret, et alius non permitteret unionem, et duo unus esse non posset.
PL 10, 131Aこうして、神のもとでは愚かさである世の知恵は、甘言めいた有害な単純さの見かけをもって欺くことになる。というのも、それは自らの信仰の出発点を、我々が不敬虔にも賛成するか反対するかのどちらかになる点に据えたからである。そしてそれによって、二つの事柄の危険を通じて、神は一つであるから神の子は神ではない、と押し通すか、あるいは、父を神とも子を神とも告白する我々が、サベリオスの不敬虔な見解に従って神は一つと宣べていると見なされるなら、異端に陥る必然を強いて引き出すことになる。こうしてその宣べ方によって、唯一の神は、他方を排除するか、他方のゆえに〔唯一では〕ない(「一つ」を補え)か、名においてのみ一つとなるかであろう。一体性は他方を知らず、他方は合一を許さず、二つが一つであることはありえないからである。
Liber V, Caput II
第V巻 第II章PL 10, 131AQuo temperamento periculum omne caverit Hilarius. Scopus libri superioris. --Sed nos sapientiam Dei, qui mundo stultitia est, consecuti, et per fidei dominicae salutarem et sinceram confessionem, vipereae doctrinae fraudulentiam prodituri, hunc responsionis nostrae ordinem inchoavimus, qui et aditum sibi demonstrandae veritatis acquireret, nec se periculo impiae professionis insereret: temperato inter utrumque moderamine; non negantes Deum unum, sed eo ipso auctore Deum et Deum, per quem Deus unus praedicatus est, praedicantes; et Deum unum non per unionem docentes, neque rursum ad diversitatis numerum desecantes, neque contra tantum in nominibus confitentes; sed Deum et Deum, reposita et dilata adhuc plenius unitatis quaestione, monstrantes.
PL 10, 131Aヒラリウスがいかなる調停によってあらゆる危険を避けたか。前巻の目的。――しかし我々は、世にとっては愚かさである神の知恵を追い求め、主の信仰の救いをもたらす純粋な告白によって、蝮のような教えの欺瞞を暴こうとして、答えのこの順序を始めた。この順序は、真理を示すための入口を自ら得るとともに、不敬虔な告白の危険に身を置かぬようにするものである。すなわち両者の間の均衡を保ち、神は一つであると否定せず、唯一の神を宣べたまさにその同じ著者を典拠として、神と神を宣べる。また、神は一つであると合一によって教えるのでもなく、さりとて相違の数へと切り分けるのでもなく、名においてだけ告白するのでもなく、一体性の問いは後にいっそう十分に論じるために保留して先送りしたまま、神と神を示すのである。
Recte enim unum Deum a Moyse praedicatum Evangelia testantur: et rursum fideliter in Evangeliis Deum et Deum doceri, Moyses Deum unum praedicans auctor est.
PL 10, 131B福音書は、唯一の神がモーセによって宣べられたと正しく証しており、またモーセは、唯一の神を宣べつつ、福音書において神と神が教えられているのは信仰にかなうことであると保証する。
Atque ita non auctoritati contraitum est, sed ex auctoritate responsum est, ne per id Dei filium liceret Deum negari, quia ad Israel Deus unus est: cum confitendi Dei filium Deum idem auctor esset, qui auctor est Dei unius praedicandi.
PL 10, 131Bこうして権威に逆らったのではなく、権威に基づいて答えたのである。イスラエルに対して神は一つであるからといって、それによって神の子が神であることを否むことがあってはならない。神の子が神であると告白することの保証者は、唯一の神を宣べることの保証者と同じ著者だからである。
Liber V, Caput III
第V巻 第III章PL 10, 131BScopus hujus alterius libri. Veritas rei unde constet. --Sequitur itaque ordinem quaestionis etiam ordo connexi sibi libelli.
PL 10, 131Bこの第二の書の目的。事柄の真理は何に基づくか。――こうして、互いにつながった小著の順序もまた、問いの順序に従う。
Nam quia haec sequens impii blandimenti posita sententia est: Novimus unum Deum verum: hinc quoque secundi hujus libri omnis sermo consistit, an filius Dei Deus verus sit.
PL 10, 131B次に置かれたのは、この不敬虔な甘言の命題「我々は唯一の真の神を知っている」であるから、この第二の書の議論全体もまた、神の子は真の神であるか否かという点に基づいている。
Nam sine dubio in hunc se ordinem haeretici ingenii subtilitas coaptavit, primum unum Deum dicens, deinde unum verum Deum confitens: ut per id filium Dei a natura Dei et veritate averteret, cum veritas in natura unius manens, naturalem unius non excederet veritatem.
PL 10, 131C異端者の才知の詭弁は、疑いなくこの順序に自らを合わせた。まず神は一つと言い、次に唯一の真の神と告白したのである。それによって神の子を神の本性と真理から遠ざけようとした。真理は一者の本性にとどまるので、一者に本性的に属する真理を超え出ることはない、というわけである。
Igitur quia ambiguitatis locus nullus est, quin Moyses unum Deum praedicans, intelligatur de Dei filio significasse quod Deus sit, per ipsas illas significationis suae auctoritates recurramus: et requiramus, an quem Deum significaverit, Deum quoque verum intelligendum docuerit.
PL 10, 131Cそこで、モーセが唯一の神を宣べるとき、神の子について、彼が神であることを指し示したと理解される点には、曖昧の余地がまったくないのだから、まさにその指し示しの典拠に立ち返って、彼が神と指し示した者を、真の神とも理解すべきものとして教えたかどうかを尋ねよう。
Nulli autem dubium est, veritatem ex natura et ex virtute esse: ut exempli causa dictum sit, verum triticum est, quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis decussum, et in farinam comminutum, et in panem coactum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus.
PL 10, 131C真理が本性と力に基づくことは、誰にも疑いがない。たとえば、真の小麦とは、穂に組まれ、芒に囲まれ、殻から打ち出され、粉に砕かれ、パンにまとめられ、食物として摂られたとき、自らからパンの本性と役目をもたらす小麦のことだ、と言えばよい。
Itaque quia naturae virtus praestat veritatem; videamus an verus Deus sit, quem Moyses Deum esse significat: de uno Deo, et eodem vero Deo postea locuturi; ne non interposita sponsione de unius et veri Dei in Patre et Filio subsistentibus confirmatione, periculosa suspicio pendulae exspectationis sollicitudinem defatiget.
PL 10, 132A本性の力が真理をもたらす以上、モーセが神であると指し示している者が真の神であるかどうかを見てみよう。後に唯一の神、しかも同じ真の神について語ることになるからである。父と子において存立する唯一の真の神についての確証を、あらかじめ約束しておかなければ、危うい疑いが、宙づりの期待の不安を疲れさせるであろう。
Liber V, Caput IV
第V巻 第IV章PL 10, 132AFilius ex creandi virtute probatur verus Deus. --Creatio igitur mundi, postquam et Dei cognitio suscepta est, filium Dei Deum esse significans, rogo in quo tandem verum esse Deum deneget. Non enim ambigitur, quin per Filium omnia sint.
PL 10, 132A子は創造する力によって真の神であることが証明される。――世界の創造は、神の認識が受け入れられた以上、神の子が神であることを示している。それならば、いったい何において彼が真の神であることを否むのか、私は問う。万物が子によって存在することは疑われないのだから。
Omnia namque, secundum Apostolum, per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16). Si omnia per eum, et omnia ex nihilo, et nihil non per eum; quaero in quo ei veritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura, nec virtus.
PL 10, 132A使徒によれば、万物は彼によって、彼のうちにある(コロサイ1:16)。万物が彼によって存在し、万物が無から存在し、彼によらないものは何一つないなら、神の本性も力も欠けていない彼に、神の真理が欠けているのはどの点においてか、私は問う。
Naturae enim suae virtute usus est, ut et essent quae non erant, et fierent quae placerent. Vidit enim Deus quia bona sunt.
PL 10, 132B彼は自らの本性の力を用いて、存在していなかったものが存在するようにし、好ましいものが生じるようにしたのである。神は、それらが善いものであると見たからである。
Liber V, Caput V
第V巻 第V章PL 10, 132BLex in dicente Deo et in faciente Deo solas personas distinguit. Dicentis et facientis una natura est.
PL 10, 132B律法は、語る神と作る神において、位格だけを区別する。語る者と作る者の本性は一つである。
Filius Dei non est Deus falsus aut adoptivus. --Neque enim aliam, quam personae, intulit lex significationem, cum ait: Et dixit Deus, fiat firmamentum (Gen. I, 6) ; et subjecit rursum: Et fecit Deus firmamentum (Ibid., 7) .
PL 10, 132B神の子は偽りの神でも養子の神でもない。――というのは、律法は「そして神は言った、大空あれ」(創世記1:6)と述べ、さらに続けて「そして神は大空を作った」(創世記1:7)と述べたとき、位格の指示のほかの意味は持ち込まなかったからである。
Caeterum nec virtutem distinxit, nec naturam separavit, nec nomen demutavit in eo, in quo tantum dicentis intelligentiam praestitit, ut significationem efficientis afferret.
PL 10, 132Bそのほかには、力を分けたのでも、本性を切り離したのでも、名を変えたのでもない。語る者という理解を示したその箇所においても、それはただ、作り出す者の指示をもたらすためであった。
Veritatem autem naturae atque virtutis, significatio sermocinantis non adimit; quin potius veritatem ipsam quanta proprietate commendat. Afferre enim dicto efficientiam, naturae ejus est, quae efficiens id possit praestare, quod dicens.
PL 10, 132C語る者の指示は、本性と力の真理を奪わない。むしろ、その真理そのものを、どれほどの固有性をもって示していることか。語られたことに実行する働きを添えるのは、作り出す者として、語ることを成し遂げうる、その本性に属するからである。
In quo ergo tandem non erit verus ille qui efficit, cum verus sit ille qui dicit; quando quidem dicti veritatem, facti veritas consequatur? Deus est qui dixit, Deus est qui fecit.
PL 10, 132C語る者が真であるのに、作り出す者がいったいどの点で真でないことになるのか。語られたことの真理には、なされたことの真理が続くのだから。語ったのは神であり、作ったのは神である。
Si in dicto (in eo qui dixit) veritas est; quaero cur negetur in facto (in eo qui fecit). Nisi forte hic dicendo verus sit, et non sit verus iste faciendo. Habemus itaque in filio Dei Deo naturae veritatem. Deus est, creator est, Dei filius est, potest omnia.
PL 10, 132C語られたこと(語った者において)に真理があるなら、なされたこと(作った者において)にそれが否まれるのはなぜか、私は問う。もっとも、こちらは語ることで真であり、あちらは作ることで真でない、というのなら別だが。こうして我々は、神である神の子に、本性の真理を見いだす。彼は神であり、創造者であり、神の子であり、万物をなしうる。
Parum est ut quod vult possit, quia semper voluntas virtutis est; quin etiam id quod sibi dicitur potest. Perfectae enim potestatis est, hoc naturam posse facientis, quod possit significare sermo dicentis.
PL 10, 132C望むことをなしうるというだけでは足りない。意志はつねに力に属するからである。むしろ、自らに向けて言われることをもなしうる。作る者の本性が、語る者の言葉が意味しうることをなしうるのは、完全な権力に属することだからである。
Atque ita cum quidquid dici potest, id ipsum et effici possit; tenet veritatis naturam ea quae dictis exaequatur operatio. Non est itaque Dei filius Deus falsus, nec Deus adoptivus, nec Deus connuncupatus, sed Deus verus.
PL 10, 133Aこうして、言われうることは何であれ成し遂げられうるのだから、語られたことと等しくなる業は、真理の本性を保っている。ゆえに神の子は、偽りの神でも、養子の神でも、名ばかりの神でもなく、真の神である。
Et non necesse est aliquid e diverso demonstrare, per quod non sit Deus verus: mihi enim sufficit in eo Dei nomen atque natura. Deus enim est, per quem facta sunt omnia. Hoc mihi de eo creatio mundi locuta est.
PL 10, 133Aそして、彼が真の神でないことを示す反対の何かを示す必要はない。私には、彼における神という名と本性で十分だからである。万物がそれによって作られた者は神である。世界の創造が彼について私に語ったのは、このことである。
Exaequatur Deus Deo nomine, exaequatur veritati veritas opere. Ut significatio est Dei potentis in dicto, ita intelligentia est Dei potentis in facto.
PL 10, 133A神は名において神と等しくされ、真理は業において真理と等しくされる。語られたことにおいて権能ある神が指し示されているように、なされたことにおいて権能ある神が理解される。
Et post haec quaero, in Patris et Filii confessione qua auctoritate naturae veritas denegetur, quam et virtus nominis, et nomen virtutis implevit.
PL 10, 133Bそのうえで私は問う。父と子の告白において、名の力と力の名とが満たしている本性の真理が否まれるのは、いかなる権威によるのか。
Liber V, Caput VI
第V巻 第VI章PL 10, 133BObjecta ex Evangeliis adducta alibi diluentur. Cur. Veritas non intelligitur, nisi objecta falsa esse evincantur. --Meminisse autem legentem oportet, non me immemorem aut diffidentem earum quae objici soleant quaestionum, de his nunc tacere.
PL 10, 133B福音書から持ち出される反論は別の箇所で解かれる。なぜか。反論が偽りであると論証されなければ、真理は理解されない。――だが読者は、私が、しばしば持ち出される問題を忘れているからでも、それを恐れているからでもなく、今はそれについて黙しているのだということを、心に留めておかなければならない。
Neque enim hoc quod dici solet: Pater major me est (Joan. XIV, 28) , et caetera hujusmodi similia, aut ignorantur, aut non intelliguntur, ut non per haec ipsa veri Dei in Filio natura doceatur: sed ordinem responsionis nostrae eum esse convenit, qui erat propositionis adversae; ut vestigia impiae institutionis gressus hic piae praedicationis inculcans, ipsa illa prima evadentis in hoc profanum irreligiosumque iter fallacis doctrinae signa deleret.
PL 10, 133B「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)とふつう言われるもの、そのほか同様のものは、これらによって子における真の神の本性が教えられないほどに、知られていないのでも理解されていないのでもない。ただ、我々の答えの順序は、相手の命題の順序と同じであるのがふさわしい。不敬虔な教えの足跡を、敬虔な宣教のこの歩みが踏みしめることで、この俗なる不信心な道へと逸れ出ていく、偽りの教えの最初のしるしそのものを消し去るためである。
Dilatis igitur atque in postremum reservatis evangelicis atque apostolicis praeconiis, omnis interim nobis de lege et prophetis adversus impios pugna sit, ementitam eorum ac fallacem perversitatem his ipsis interim, quibus fallere tentant, dictis coarguentibus.
PL 10, 133Cそこで、福音書と使徒たちの宣教は後に回して最後に取っておき、さしあたって、不敬虔な者たちに対する我々の戦いは、すべて律法と預言者に基づくものとしよう。彼らの偽造された欺瞞的な曲解を、彼らが欺こうとして用いているまさにその言葉によって、さしあたり論破するのである。
Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse, quae veritati objecta sunt, detegantur; et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritati.
PL 10, 133C真理は、真理に向けて持ち出されたものが偽りであることが暴かれることによらなければ、理解されえない。しかも、偽りそのものが真理に益をもたらすなら、偽る者たちの恥はいっそう完全になる。
Et quidem sensu humanae opinionis commune judicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec rerum genera mutuo sibi assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura numquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sint.
PL 10, 133Cなるほど人間の考えの理解においては、偽りは決して真なるものと結びつかず、これらの種類の事物が互いの同意によって一つにまとまることもない、というのが共通の判断である。類の違いによって、本性が対立するために、相反するものは決して合一せず、異なるものは一致せず、互いに異質なものが共通のものとなることはないからである。
Liber V, Caput VII
第V巻 第VII章PL 10, 134APater dicens Faciamus aequalem sibi significat cui id dicit. --Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .
PL 10, 134A父は「我々は作ろう」と言うとき、それを向けて言う相手が自らと等しいことを示している。――こうであるから、真の神と偽りの神のあいだで、次の言葉がどう理解されるのか、私は問う。「我々は人を、我々の像に、我々に似せて作ろう」(創世記1:26)。
Verba sensum enuntiant, sensus rationis est motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem apprehendamus.
PL 10, 134A言葉は理解を告げ、理解は理の動きであり、理の動きを真理が促す。それゆえ言葉から理解をたどり、理解から理を悟り、理から真理をつかもう。
Cui enim dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quaero in quo non secundum eum verus sit, qui sibi dicat: nam sine dubio dictum hoc ex affectu sensuque dicentis est.
PL 10, 134A「我々は人を、我々の像に、我々に似せて作ろう」と語られた相手が、彼にそう語る者に比して、どの点で真でないのか、私は問う。この言葉は疑いなく、語る者の心情と理解から出たものだからである。
Ergo qui dicit Faciamus, significat secum ad faciendum non dissentientem, non alienum, non infirmum, sed qui potens sit ad id, unde est sermo, faciendum. Hoc ergo sine dubio sensisse qui loquitur, quia id locutus est, intelligendus est.
PL 10, 134Aそれゆえ「我々は作ろう」と言う者は、作ることにおいて、自らと意見を異にせず、異質でなく、弱くなく、この言葉の内容を作りうる力をもつ者を、自らとともにある者として示している。したがって語る者は、そう語った以上、疑いなくこのように考えていたと解さなければならない。
Liber V, Caput VIII
第V巻 第VIII章PL 10, 134BDicens ad imaginem nostram unam sibi cum Filio naturam indicat. --Ut plenior autem naturae atque operationis veritas doceretur; qui sensum suum per verba eloquebatur, sensus quoque rationem ex natura cum veritate subjecit, dicens ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 10, 134B「我々の像に」と言うことによって、自らと子とのあいだに一つの本性があることを示している。――本性と働きの真理がいっそう十分に教えられるために、自らの理解を言葉で語った者は、この理解の理を本性と真理から付け加えた。「我々の像に、我々に似せて」と言うことによってである。
Ubi est hic falsus Deus, cui verus Deus dicit ad imaginem et similitudinem nostram? Nostram non habet unionem, non habet diversitatem, non habet discretionem. Homo enim ad communem fit, secundum veritatem sermonis, imaginem.
PL 10, 134B真の神が「我々の像に、我々に似せて」と語りかける相手であるこの偽りの神は、どこにいるのか。この「我々の」は、合一を含まず、相違を含まず、区別を含まない。人は、言葉の真理に従って、共通の像に基づいて作られるからである。
Communio autem falso veroque non competit. Deus, qui loquitur, ad Deum loquitur: ad Patris et Filii imaginem homo conditur. Nomen non discrepat, natura non differt. Una enim est imaginis, ad quam homo creatus est, species.
PL 10, 134Bしかし共通性は、偽りのものと真なるものとには成り立たない。語る神は神に語りかけている。人は父と子の像に基づいて造られる。名は食い違わず、本性は異ならない。人がそれに基づいて造られた像の姿は一つだからである。
Et inter haec veritas ubi deperit, manente inter utrumque et facti communione, et communis imaginis veritate? Nondum absolvendae hujus quaestionis mihi tempus est: posterius enim demonstrabimus, in quam imaginem Dei patris et Dei filii homo conditus sit.
PL 10, 134Cそれなのに、製作の共通性と共通の像の真理が両者のあいだにとどまっているのに、真理はどこで失われるのか。この問いを解き終えるのは、まだ私にとってその時ではない。人が父なる神と子なる神のいかなる像に基づいて造られたかは、後に示すからである。
Nunc interim hoc tenemus, an verus Deus non sit, cui verus Deus dixerit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Discerne, si quid potes, in hac imaginis communione verum atque falsum: et haeretico furore haec indissecabilia decide. Unum enim sunt, quorum imaginis et similitudinis unum est homo factus exemplum.
PL 10, 134C今のところ我々が保持しているのは次の点である。真の神が「我々は人を、我々の像に、我々に似せて作ろう」と語りかけた相手が、真の神でないということがあるか。像のこの共通性のうちに、真なるものと偽りのものを区別してみよ、できるなら。そして異端の狂気で、この分けえないものを切り離してみよ。作られた人が、その像と類似の一つの写しとなっている者たちは、一つなのである。
Liber V, Caput IX
第V巻 第IX章PL 10, 134CHomo faciendus ad imaginem Patris et filii fit ad imaginem Dei. --Sed sequamur ordinem lectionis, ut veritas semper sibi cohaerens non demutetur offendiculo falsitatis. Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27) .
PL 10, 134C作られるべき人は、父と子の像に基づいて、すなわち神の像に基づいて作られる。――しかし読解の順序に従おう。真理が常に自らと整合しつつ、偽りのつまずきによって変えられないようにするためである。「そして神は人を作った。神の像に基づいて彼を作った」(創世記1:27)。
Imago communis est: Deus ad imaginem Dei hominem fecit. Qui verum Deum filium Dei denegat, quaero ad cujus Dei imaginem a Deo factum hominem intelligat. Meminerit tamen semper per Filium omnia; ne forte haeretica intelligentia operationem sibi Dei patris coaptet.
PL 10, 135A像は共通である。神は神の像に基づいて人を作った。子なる神を真の神と否む者は、神によって作られた人が、どの神の像に基づくと解するのか、私は問う。ただ、万物は子を通してあることを常に覚えているがよい。異端の理解が、父なる神の働きだけを自らに引き寄せることのないようにである。
Si igitur ad imaginem Dei patris per filium Deum homo conditur, conditur quoque ad imaginem Filii: quia nemo Filio dictum denegat ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 10, 135Aそれゆえ、人が子なる神を通して父なる神の像に基づいて造られるなら、子の像にもまた基づいて造られている。「我々の像に、我々に似せて」が子に向けて語られたことを、誰も否まないからである。
Tenuit ergo sermo divinus rationem veritatis in dictis, quam opus explebat in factis: ut hominem ad imaginem Dei Deus figuraret, ut Deum significaret, nec veritatem Deo adimeret: cum et in communione imaginis esset Deus verus, qui in opere efficiendo intelligebatur Deus filius.
PL 10, 135Aそれゆえ神の言葉は、業が行いにおいて成し遂げた真理の理を、語られた言葉のうちに保っていた。神が人を神の像に基づいて形づくり、それによって神を示しつつ、神から真理を奪わないためである。業を成し遂げるうえで子なる神と理解された者は、像の共通性においても真の神だったからである。
Liber V, Caput X
第V巻 第X章PL 10, 135BHaeretici perstringuntur ex dictis. --O desperatae mentis furor perdite! o stulta caecae impietatis temeritas!
PL 10, 135B異端者たちは、語られた言葉に基づいて糾弾される。――ああ、絶望した精神の破滅的な狂気よ。ああ、盲目の不敬虔の愚かな無謀よ。
Audis Deum et Deum, audis imaginem nostram: quid tu subjicis verum et non verum? quid inseris naturalem atque falsum? quid sub religionis nomine religionem evertis? quid per unum Deum, et unum Deum verum, tentas ne Deus verus unus sit?
PL 10, 135B汝は神と神を聞き、「我々の像」を聞く。それなのに、なぜ「真」と「真でない」を持ち込むのか。なぜ「本性的」と「偽り」を差し挟むのか。なぜ信心の名のもとに、信心を覆すのか。なぜ唯一の神、唯一の真の神という言葉によって、真の神が一つであることを妨げようとするのか。
Nondum vesanos spiritus tuos dictis evangelicis atque apostolicis suffoco, in quibus Pater et Filius non persona, sed natura unus et verus Deus uterque est: interim te lex sola enecat. Numquid ait Deum verum et non Deum verum?
PL 10, 135B私はまだ、福音書と使徒たちの言葉で汝の狂った霊を窒息させてはいない。そこでは父と子は、位格によってではなく本性によって、二者ともに一つの真の神である。さしあたり、汝を律法だけが殺す。律法は「真の神と、真の神でないもの」と言っただろうか。
Numquid aliter in utroque praeter quam naturae nomine usa est? Deum et Deum dixit, quae dixit Deum unum. Sed quid tantum dixisse dico? Deum verum et Deum verum per veritatem imaginis praedicavit.
PL 10, 135B律法は両者について、本性の名のほかを用いただろうか。律法は神と神と言った。それは、神は一つと言ったその同じ律法である。しかし、なぜ私は、ただそう言っただけだと言うのか。像の真理を通して、真の神と真の神を宣べたのである。
Usa est in nuncupatione primum naturae nomine: utitur deinceps in genere veritate naturae. Cum enim qui fit, secundum imaginem creatur utriusque, non potest non ex vero consistere, quod uterque Deus verus sit.
PL 10, 135C律法はまず、呼称において本性の名を用い、続いて類において本性の真理を用いる。作られる者は両者の像に基づいて造られる以上、両者が真の神であることは、真なるものに基づいて成り立たざるをえない。
Liber V, Caput XI
第V巻 第XI章PL 10, 135CFilius ut persona alius a Patre, angelus Dei dictus est; Deus vero ut idem natura. Cur dictus sit angelus Dei. --Sed pergamus etiam nunc eo praedicationis nostrae itinere, quo lex sancta de Deo docuit. Angelus Dei ad Agar loquitur, et idem Angelus Deus est.
PL 10, 135C子は位格として父とは別の者として、神の天使と呼ばれた。しかし本性においては同一であるから神である。なぜ神の天使と呼ばれたのか。――しかし、聖なる律法が神について教えた道に沿って、なお今も我々の宣べ伝えの歩みを進めよう。神の天使はハガルに語りかけ、その同じ天使が神である。
Sed forte idcirco non Deus verus est, quia angelus Dei est. Inferioris enim naturae videtur hoc nomen: et ubi nuncupatio est generis alieni, ibi existimatur veritas ejusdem generis non inesse. Et quidem jam superior liber inanitatem hujus quaestionis ostendit.
PL 10, 135Cしかし、おそらく神の天使であるがゆえに、真の神ではない、というのだろうか。この名は、より低い本性のものと見えるからである。別の類に属する呼称があるところには、同じ類の真理は備わらないと考えられる。とはいえ前の書がすでに、この問いの空しさを示している。
In angelo enim officii potius quam naturae intelligentia est. Et propheta mihi testis est, dicens: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4) . Urens igitur ignis ille ministri ejus sunt: et veniens spiritus, angeli ejus sunt.
PL 10, 136A天使という語には、本性よりむしろ職務の理解があるからである。預言者も私の証人であり、こう言う。「その天使たちを霊とし、その仕える者たちを燃える火とする者」(詩篇103:4)。それゆえ燃える火は彼に仕える者たちであり、吹き来る霊は彼の天使たちである。
Per haec enim nuntiorum, qui angeli nuncupantur, ac ministrorum ostenditur vel natura, vel virtus. Fit ergo hic spiritus angelus, vel hic ignis urens minister Dei: et haec natura eorum accipit nuntii et ministri officium.
PL 10, 136Aこれらによって、天使と呼ばれる使者たちや、仕える者たちの本性、あるいは力が示されるからである。こうしてこの霊は天使となり、あるいはこの燃える火は神に仕える者となる。そしてこれらの本性は、使者、仕える者の職務を受け取るのである。
Volens igitur lex, immo per legem Deus, personam paterni nominis intimare, Deum filium angelum Dei locuta est, id est, nuntium Dei. Significationem enim officii testatur in nuntio: naturae autem veritatem confirmavit in nomine, cum Deum dixit.
PL 10, 136Aそれゆえ律法は、というより律法を通して神は、父という名の位格を示そうとして、子なる神を神の天使、すなわち神の使者と語った。使者という語で職務の指示を証し、他方「神」と言うことで、名において本性の真理を確証したのである。
Hic autem nunc dispensationis est ordo, non generis. Non enim aliud quam Patrem et Filium praedicamus: et ita naturam nominum coaequamus, ut veritatem Dei teneat ex innascibili Deo Dei unigeniti nativitas.
PL 10, 136Bしかしここでは、経綸の順序が問題なのであって、類の順序ではない。我々は父と子のほかを宣べ伝えているのではなく、名の本性を等しくしているのであり、それによって、生まれざる神に由来する、神の独り子の誕生が、神の真理を保つのである。
Missi autem et mittentis significatio hic non aliud quam Patrem et Filium docet, caeterum veritatem non adimit naturae, neque in Filio perimit nativae divinitatis proprietatem: quia nemo ambigat naturam auctoris in filii nativitate connasci, ut ex uno consistat in unum, quod per unum non discernatur ex uno: atque ita unum sint per quod unus ex uno est.
PL 10, 136B遣わされる者と遣わす者という指示は、ここでは父と子のほかを教えているのではなく、本性の真理を奪わず、子において生まれながらの神性の固有性を滅ぼしもしない。子の誕生において、源である者の本性が共に生まれることを、誰も疑わないだろう。こうして、一つの本性によって一者から区別されないものが〔per unum は「一つの本性によって」と取った〕、一者から出て一者へと存立する。そして両者は、一者が一者から出ているというまさにそのことによって、一つなのである。
Liber V, Caput XII
第V巻 第XII章PL 10, 136CHilarius fidei ardore scopum excedit. --O impatiens fidei calor, et desiderati sermonis incontinens silentium!
PL 10, 136Cヒラリウスは信仰の熱意ゆえに目的を越える。――ああ、信仰の耐えきれぬ熱よ。望まれた言葉を前にして、沈黙をこらえきれぬものよ。
Jam enim et in superiori libro modum constitutae praedicationis excessimus, cum quando impie dictum unum Deum ab haereticis arguentes, et Deum atque Deum a Moyse praedicatum docentes, ad unius Dei veram et religiosam confessionem pia, quamvis inconsiderata, festinatione descendimus: et nunc quoque alterius quaestionis negotio immorantes, non tenuimus ordinem constitutum; et dum de Deo vero Dei filio loquimur, usque ad confessionem Dei veri in Patre et Filio ferventis spiritus ardore prorupimus.
PL 10, 136Cすでに前の書においても、我々は定められた宣べ方の限度を越えた。異端者たちが不敬虔に唱える「神は一つ」を論駁し、モーセによって神と神が宣べられていることを教えるうちに、敬虔な、しかし思慮を欠いた急ぎ方で、唯一の神の真実で敬虔な告白へと降りていってしまったのである。今もまた、別の問題の扱いにとどまりながら、定めた順序を守らなかった。神の子である真の神について語りつつ、父と子における真の神の告白にまで、燃え立つ霊の熱意で突き進んでしまった。
Sed tractatui suo fidei nostrae veritas reservetur: quae cum inchoata sit ad securitatem legentis, tractanda tamen atque absolvenda plenius est ad desperationem contradicentis.
PL 10, 136Cしかし、我々の信仰の真理は、それ自身の論述のために取っておこう。それは、読む者の安心のために始められたものであるが、それでも、反対する者の絶望のために、より十分に論じ尽くされなければならない。
Liber V, Caput XIII
第V巻 第XIII章PL 10, 137AAngelus Agar Deum se ostendit dictis et gestis. --Non affert itaque demutationem naturae nomen officii: qui enim angelus Dei est, Deus est. Non sit plane Deus verus, si non res Dei et locutus fuerit, et gesserit.
PL 10, 137Aハガルの天使は、言葉と行いによって自らが神であることを示した。――したがって、職務の名は本性の変化をもたらさない。神の天使である者は神だからである。神の事柄を語りも行いもしなかったのなら、たしかに真の神ではないことになろう。
In gentem enim magnam Ismael adauget, et nomini ejus multiplicationes gentium pollicetur: et quaero, si hoc Angeli opus est. Sin vero Dei potestas est; quid naturae aufers veritatem, cui veritatis non adimis potestatem?
PL 10, 137A彼はイシュマエルを大いなる民へと増し加え、その名のために諸民族の増加を約束するからである。私は問う、これが天使の業だろうか。そうではなく神の権力であるなら、真理の権力を奪わないでおきながら、本性から真理を奪うのはなぜか。
Tenet itaque naturae virtus veritatis fidem: et inter dispensationis suae salutaria mundo sacramenta qui Deus verus est, nescit Deus verus aliquando non esse.
PL 10, 137Aこうして、本性の力は真理への信頼を保つ。そして、世に対する自らの経綸の救いをもたらす秘義のさなかにあって、真の神である者は、真の神であることをいつか止めるということを知らない。
Liber V, Caput XIV
第V巻 第XIV章PL 10, 137AQui Deus est, Deus verus est. --Et primum quaero, quid significationis habeat Deus verus et non Deus verus? non enim verbi hujus apprehendo rationem, si dicatur mihi, Ignis est, sed non est verus ignis; aut aqua est, sed non est vera aqua: et quaero, in quo ejusdem generis veritas a generis ejusdem veritate dissentiat?
PL 10, 137A神である者は真の神である。――まず私は問う。「真の神」と「真の神でないもの」にはどんな意味があるのか。「火ではあるが真の火ではない」とか、「水ではあるが真の水ではない」と言われても、私はこの語の理を把握できない。そして私は問う、同じ類の真理は、同じ類の真理と、どの点で食い違うのか。
Quod enim ignis est, non potest esse ne verus sit: nec natura manens eo potest carere quod vera est. Perime aquae, quod aqua est: et per id poteris abolere ne vera sit. Caeterum si aqua maneat, etiam in eo necesse est persistat ut vera sit.
PL 10, 137B火であるものが、真でないということはありえない。本性がとどまる限り、真であることを欠くことはありえない。水から、水であることを取り去ってみよ。そうすれば、それによって真であることを消し去ることもできるだろう。しかし水がとどまるなら、真であることにもとどまらざるをえない。
Potest ita demum natura perire, si non sit: verum non potest non vera esse, si maneat. Aut Deus verus est filius Dei, ut Deus sit; aut si non est verus Deus, non potest etiam id esse quod Deus est: quia si natura non sit, naturae non competit nomen; si autem naturae in eo nomen est, non potest ab eo veritas abesse naturae.
PL 10, 137B本性が滅びるのは、存在しなくなる場合に限られる。真なるものは、とどまる限り、真でないということはありえない。神の子は、神である以上、真の神であるか、あるいは真の神でないなら、神であるものでもありえないかである。本性がなければ、本性の名は当てはまらず、しかし彼に本性の名があるなら、彼から本性の真理が欠けることはありえないからである。
Liber V, Caput XV
第V巻 第XV章PL 10, 137CQuem in specie angeli Agar Deum dixit, Abraham in forma hominis adoravit. Adorando justificatus est. Deum verum adoravit. --Sed forte in eo, cum angelus Dei Deus dicitur, adoptionis nomen indulgeatur, et sit in eo nuncupatio Dei potius quam veritas.
PL 10, 137Cハガルが天使の姿において神と呼んだ者を、アブラハムは人の形において礼拝した。礼拝することによって義とされた。彼は真の神を礼拝したのである。――しかしおそらく、神の天使が神と呼ばれる場合、養子という名が許されていて、その者には真理よりも神という呼称があるのだ、というのだろう。
Si parum naturam in se Dei tum, cum angelus Dei dictus est, docuit; in inferioris adhuc ab angelo naturae nomine intellige, an ex se Dei praestiterit veritatem. Namque ad Abraham homo locutus est; sed Abraham Deum adoravit.
PL 10, 137C神の天使と呼ばれたとき、彼が自らのうちにある神の本性を十分に教えなかったのだとしても、天使よりもなお低い本性の名、すなわち人において、彼が自らから神の真理を示したかどうかを理解せよ。アブラハムに語ったのは人である。しかしアブラハムは神を礼拝した。
Sed o pestifer haeretice, Deum Abraham confessus est, quem tu Deum denegas. Quas promissas Abrahae benedictiones impie exspectas? Non est tibi ille, ut est, gentium pater: neque in familiam seminis sui per benedictiones fidei suae renatus evadis.
PL 10, 137Cだが、ああ、有害な異端者よ、アブラハムは、汝が神であることを否む者を神と告白した。汝は不敬虔にも、アブラハムに約束されたどの祝福を待ち望むのか。汝にとって彼は、本来あるとおりの諸民族の父ではない。汝は、その信仰の祝福を通して、彼の種の家族へと生まれ変わることもない。
Non de lapidibus Abrahae filius excitaris; sed natio viperarum confessionis suae hostis exsistis. Non es Israel Dei, non es Abrahae successio, non justificatus ex fide es: non enim Deo credidisti.
PL 10, 138A汝は石からアブラハムの子として起こされることもない。むしろ、自らの告白の敵として、蝮の族として現れる。汝は神のイスラエルではなく、アブラハムの継承者ではなく、信仰によって義とされた者でもない。神を信じなかったからである。
Per eam namque fidem justificatus est, et constitutus est Abraham pater gentium, per quam Deum cui crediderat adoravit.
PL 10, 138Aアブラハムは、信じた神を礼拝したその信仰によって義とされ、諸民族の父と定められたからである。
Adoravit etenim beatus ille et fidelis patriarcha Deum (Gen. XVIII, 14) ; et accipe quam Deum verum, cui, ut ipse de se ait, non impossibile est omne verbum. Aut numquid non soli Deo possibile est omne verbum? Aut cui possibile est omne verbum, quaero quid desit de Deo vero.
PL 10, 138Aかの幸いなる忠実な族長は神を礼拝した(創世記18:14)。そして、どのような神を礼拝したかを聞け。それは真の神であり、彼自身が自らについて語るとおり、いかなる言葉も不可能でない神である。それとも、いかなる言葉も可能なのは神のみではないのか。いかなる言葉も可能な者に、真の神として何が欠けているのか、私は問う。
Liber V, Caput XVI
第V巻 第XVI章PL 10, 138BJudicem justum agnovit. Deus solus est justus judex ex ipsis haereticis. --Et rogo, quis est Deus hic Sodomae et Gomorrhae eversor?
PL 10, 138B正しい裁き主を認めた。異端者たち自身によれば、神だけが正しい裁き主である。――そして私は問う、ソドムとゴモラを滅ぼしたこの神は誰か。
Pluit enim Dominus a Domino: numquid non verus Dominus a vero Domino? aut quid aliud quam Dominus a Domino? vel quid praeter significationem personae in Domino ac Domino coaptabis?
PL 10, 138B主は主から降らせたからである。真の主は真の主からではないのか。あるいは、主が主からであること以外の何か、あるいは、主と主において位格の指示のほかの何を、汝は当てはめるのか。
Et memento quod quem solum verum Deum nosti, hunc eumdem solum justum judicem sis professus. Et intellige, quod Dominus, qui pluit a Domino, non occidens justum cum impio, omnem judicans terram, et Dominus et justus judex est, et pluit a Domino.
PL 10, 138B思い出せ。汝が唯一の真の神と知っている者を、まさにその同じ者を汝は唯一の正しい裁き主とも告白したのである。そして理解せよ。主から降らせた主は、正しい者を不敬虔な者とともに殺さず、全地を裁く者であり、主であり、正しい裁き主であって、しかも主から降らせたのである。
Et inter haec, quem solum justum judicem dixeris, quaero. A Domino enim Dominus pluit: et hunc justum judicem non negabis, qui pluit a Domino.
PL 10, 138Bそうであるなら、汝が唯一の正しい裁き主と呼ぶのは誰か、私は問う。主から主が降らせたのである。汝は、主から降らせたこの者を、正しい裁き主でないとは言わないだろう。
Abraham enim dixit, pater gentium, non utique infidelium: Nullo modo facies hoc verbum, ut occidas justum cum impio, et erit justus tamquam impius. Nullo modo, qui judicas terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25) .
PL 10, 138C諸民族の父であり、決して不信仰な者たちの父ではないアブラハムが言ったからである。「汝は決してこのことをするまい。正しい者を不敬虔な者とともに殺し、正しい者が不敬虔な者と同じになるようなことを。決して、地を裁く者よ、汝はこの裁きをするまい」(創世記18:25)。
Hunc ergo Deum justum judicem, necesse est et verum Deum esse. Tuo te, impie, teneo mendacio. Nondum ex Evangeliis Deum judicem profero: lex mihi judicem Deum locuta est. Adime Filio quod judex est, ut auferas quod Deus verus est.
PL 10, 138Cそれゆえ、この正しい裁き主である神は、真の神でもあらざるをえない。不敬虔な者よ、私は汝を、汝自身の偽りによって捕らえる。私はまだ福音書から裁き主である神を示してはいない。律法が私に、裁き主である神を語ったのである。子から、裁き主であることを取り去れ。そうすれば、真の神であることを取り去ることになる。
Eum enim solum verum Deum, quem solum judicem justum, professus es: et quem justum judicem doces, hunc non potes secundum te verum Deum negare.
PL 10, 138C汝は、唯一の正しい裁き主と告白した者を、唯一の真の神とも告白したからである。そして汝が正しい裁き主だと教える者を、汝自身に従えば、真の神でないとは言えない。
Qui judex est, Dominus est, potens ad omne verbum est, benedictionum aeternarum sponsor est, piorum impiorumque judex est, Abrahae Deus est, ab eo adoratus est: ementire saltem aliquid per hanc impiam et stultam verbi tui impudentiam, unde non verus est.
PL 10, 139A裁き主である者は、主であり、あらゆる言葉に対して力ある者であり、永遠の祝福の保証者であり、敬虔な者と不敬虔な者の裁き主であり、アブラハムの神であり、彼に礼拝された。汝の言葉のこの不敬虔で愚かな無恥によって、せめて、彼が真の神でない理由を何か偽ってみよ。
Liber V, Caput XVII
第V巻 第XVII章PL 10, 139AFilius hoc Patribus est visus quod natus est sine damno naturae suae. --Non perimunt naturae veritatem coelestis misericordiae sacramenta: sed nec sanctorum fidem species, quae ad fidei visionem coaptantur, eludunt.
PL 10, 139A子は、自らの本性を損なうことなく生まれたその者として、父祖たちに見られた。――天の慈しみの秘義は本性の真理を滅ぼさず、また、信仰の見ることに合わせて用いられる姿も、聖徒たちの信仰を欺くことはない。
Sacramenta enim legis mysterium dispensationis evangelicae praefigurant: ut patriarcha videat et credat, quod Apostolus contemplatur et praedicat. Namque cum lex umbra sit futurorum, veritatem corporis umbrae species expressit.
PL 10, 139A律法の秘義は福音の経綸の奥義をあらかじめ形づくっている。族長が見て信じるのは、使徒が観想して宣べ伝えるものである。律法は来るべきものの影であるから、影の姿は体の真理を表した。
Et Deus in homine et videtur et creditur et adoratur, qui secundum plenitudinem temporis esset in homine gignendus. Namque ad visum species praefiguratae veritatis assumitur.
PL 10, 139B神は人において見られ、信じられ、礼拝される。時の満ちるにしたがって、人において生まれることになる神である。見るために、あらかじめ形づくられた真理の姿が身に受けられるからである。
Visus est autem tum (sub lege) tantum Deus in homine, non natus est: mox etiam hoc, quod est visus, et natus est. Ad veritatem vero nascendi familiaritas proficit assumptae ad contemplandum formam speciei.
PL 10, 139Bそのとき(律法のもとで)神は人において見られただけで、生まれてはいなかった。のちには、見られたそのものが、生まれもした。生まれることの真理へと、観想のために身に受けられた姿の形との親しさが進み行く。
Illic homo per Deum secundum naturae nostrae infirmitatem videndus assumitur: hic pro naturae nostrae infirmitate nascitur quod erat visum. Accipit umbra corpus (evangelicis temporibus), et species veritatem, et visio naturam.
PL 10, 139Bそこでは、我々の本性の弱さに応じて、人が神によって見られるべきものとして身に受けられる。ここでは、我々の本性の弱さのために、見られたものが生まれる。(福音の時代に)影は体を受け、姿は真理を受け、見ることは本性を受ける。
Non tamen Deus a se demutatur, cum in homine nobis aut videtur, aut nascitur, familiari inter se proprietate et nativitatis et visus: ut quod natum est, visum sit; et quod visum est, nasceretur.
PL 10, 139Bそれでも神は、人において我々に見られるときも、生まれるときも、自ら変化することはない。誕生と見られることとが、互いに固有の親しさをもっているからである。すなわち、生まれたものが見られたものであり、見られたものが生まれたのである。
Et quia nondum nobis collationis evangelicae ac propheticae locus est, institutum interim ex lege ordinem persequamur.
PL 10, 139C我々にはまだ福音書と預言書を突き合わせる場がないので、さしあたり、律法から始めた順序を追っていこう。
Probaturi enim postea ex Evangeliis verum Dei filium natum in homine fuisse, nunc visum interim patriarchis in specie hominis Dei filium Deum verum docemus ex lege.
PL 10, 140A後に福音書から、神の真の子が人において生まれたことを証明しようとするのであるが、今さしあたり、族長たちに人の姿で見られた神の子が真の神であることを、律法から教える。
Namque cum Abrahae homo visus, est et Deus adoratus, et judex praedicatus: et cum pluit Dominus a Domino, non ambigitur quin quod pluit Dominus a Domino, ad significationem Patris et Filii lex loquatur: neque rursum existimandum est, quod patriarcha nescierit quin Deum verum adoraret, quem Deum intelligens adorabat.
PL 10, 140Aアブラハムには人が見られ、神として礼拝され、裁き主として宣べられた。また主が主から降らせたとき、主が主から降らせたことについて、律法が父と子の指示に向けて語っていることは疑われない。また、族長が、神と理解して礼拝した者が真の神であることを知らなかった、と考えるべきでもない。
Liber V, Caput XVIII
第V巻 第XVIII章PL 10, 140AVerbi incarnati fidem haeretici non capiunt. Cur. Evangelia ex Lege sunt. --Habet autem non exiguam perfidiae impietas ad intelligentiam verae fidei difficultatem. Augustum enim irreligiositate sensum religiosae doctrinae institutio non adit.
PL 10, 140A異端者たちは、受肉した言葉への信仰を理解しない。なぜか。福音書は律法に由来する。――だが不信仰の不敬虔には、真の信仰の理解へ至るうえで少なからぬ困難がある。不信心によって狭められた理解には、敬虔な教えの導きは入り込まないのである。
Ex quo fit, ut quae ad sacramentum salutis humanae Deus in homine nascendo gessit, mens irreligiosa non capiat: dum opus salutis suae non intelligit Dei esse virtutem.
PL 10, 140Bそこから、人間の救いの秘義のために神が人として生まれて行ったことを、不信心な精神は理解できない、ということになる。自らの救いの業が神の力であることを理解しないのだから。
Et contemplando partum nativitatis, infantiae infirmitatem, pueritiae profectum, juventutis aetatem, corporis passiones, et passionum crucem, et crucis mortem, per haec non sentiunt Deum verum; cum haec in se ad naturam genuerit, quae sibi non erant antea in veritate naturae; ita ut naturae non amitteret veritatem, neque homo factus Deus esse desineret, cum qui Deus est, homo esse coepisset: non intelligentes non nisi ex veri Dei virtute esse, ut quod non esset, esset; nec tamen quod esset, esse desineret: cum naturae infirmis assumptio non esset, nisi ex potentis virtute naturae, quae cum in eo quod esset maneret, posset tamen esse quod non erat.
PL 10, 140Bそして、誕生の出産、幼年の弱さ、少年の成長、青年の時期、体の受苦、受苦の十字架、十字架の死を観想しながら、これらによっては真の神を感じ取れない。神は、自らにおいて、以前は本性の真理において自らのものではなかったこれらを本性へと生み出したのだが、それでも本性の真理を失うことなく、人となっても神であることをやめなかった。神である者が人であり始めたのである。彼らは、存在しなかったものが存在し、しかも存在したものが存在をやめない、ということが、真の神の力によらなければありえないことを理解していない。本性の弱いものを身に受けること〔底本は naturae infirmis。infirmae の誤りとも見うるが、底本のまま中性複数と取った〕は、権能ある本性の力によらなければありえなかったからである。その本性は、自らが今あるものにとどまりながらも、かつてなかったものでありうるのである。
O haeretica imprudentia, et stulta mundi sapientia, opprobrium Christi non intelligens Dei esse virtutem, et stultitiam fidei non sentiens Dei esse sapientiam!
PL 10, 140Cああ、異端の無思慮よ、愚かな世の知恵よ。キリストの辱めが神の力であることを理解せず、信仰の愚かさが神の知恵であることを感じ取らないのか。
Deus ergo idcirco tibi Christus non est, quia qui erat nascitur, quia qui indemutabilis est crescit aetate, quia impassibilis patitur, quia vivens moritur, quia mortuus vivit, quia omnia in eo contra naturam sunt?
PL 10, 141Aでは、キリストは汝にとって神ではない、というのか。存在していた者が生まれ、変わらぬ者が年齢とともに成長し、苦しみを受けない者が苦しみ、生きている者が死に、死んだ者が生きているからか。彼においてすべてが本性に反しているからか。
Rogo hoc quid aliud est, quam omnipotentem esse, quod Deus est? Nondum vos sacra et veneranda Evangelia contingo, ut ex vobis Christus Jesus in his passionibus Deus sit.
PL 10, 141A私は問う、これは、神であるものが全能であることのほかに何であるか。私はまだ、聖なる尊ぶべき福音書を諸君に突きつけてはいない。これらの受苦においてキリスト・イエスが神であることが、諸君自身の立場から明らかになるようにするためである。
Ex lege enim estis: et oportet eam docere, quod per assumptam infirmitatem non amittat Deus esse, qui Deus est. Sacramentum enim fidei vestrae, mysteriorum suorum virtute testata est.
PL 10, 141A諸君は律法に立つ者である。そして律法は、身に受けた弱さによっても、神である者が神であることを失わない、と教えるはずである。律法は、諸君の信仰の秘義を、自らの奥義の力によって証ししているからである。
Liber V, Caput XIX
第V巻 第XIX章PL 10, 141AJacob in lucta Deum vidit, non oculis corporis sed fidei. --Adesto, adesto nunc mecum fidei tuae spiritu adversus venenata infidelitatis sibila, sancte et beate patriarcha Jacob, et in lucta hominis invalescens, benedici te ab eo fortior deprecare (Gen. XXXII, 26) .
PL 10, 141Aヤコブは格闘において、体の目ではなく信仰の目で神を見た。――私とともに来てくれ、今こそ来てくれ。あなたの信仰の霊によって、不信仰の毒を含んだ嘯きに立ち向かうために、聖なる幸いなる族長ヤコブよ。そして人との格闘に力を増しながら、より強い者として、彼から祝福されることを願え(創世記32:26)。
Quid istud est, quod imbecillum oras, quod ab infirmo exspectas? Hunc cujus benedictiones rogas, complexu tuo validior elidis. A gestis corporis tui, mentis tuae opus dissidet: aliud enim quam agis sentis.
PL 10, 141Bこれは何なのか。あなたは弱い者に乞い、脆い者に期待している。その祝福を求めている相手を、あなたはより強く、その抱擁で締めつけている。あなたの体の行いと、あなたの心の働きは食い違っている。あなたは、行っていることとは別のことを感じているのだ。
Tenes in gestu luctae tuae hominem infirmum: sed hic tibi homo Deus verus est, non ex nuncupatione, sed ex natura. Non enim adoptivis benedictionibus benedici te postulas, patriarcha, sed veris. Cum homine luctaris: sed Deum facie ad faciem vides (Ibid., 30) .
PL 10, 141Bあなたは格闘の身ぶりのうちに弱い人間を捕らえている。しかしこの人間は、あなたにとって、呼称によってではなく本性によって真の神である。族長よ、あなたが祝福されるよう求めているのは、養子としての祝福ではなく、真の祝福だからである。あなたは人と格闘している。しかし神を顔と顔を合わせて見ている(創世記32:30)。
Non hoc oculis tui corporis cernis, quod visu fidei tuae sentis. Infirmus secundum te homo est: sed anima tua secundum visum Deum salvata est. Jacob in lucta es: post fidem postulatae benedictionis Israel es (Ibid., 28; vid. Tr. Psal. LII, n. 21) .
PL 10, 141Bあなたは、信仰の見ることで感じ取っているものを、体の目では見ていない。あなたにとって人は弱い。しかしあなたの魂は、神を見ることによって救われた。あなたは格闘においてはヤコブである。求めた祝福への信仰の後には、イスラエルである(創世記32:28、『詩篇講解』第52篇第21節を見よ)。
Subditur tibi secundum carnem homo, ad mysterium passionis in carne: Deum in carnis infirmitate non nescis, ad sacramentum benedictionis in Spiritu. Nec adspectus impedit quin fides maneat; nec infirmitas avocat quin benedictio postuletur.
PL 10, 142A肉においては、人があなたに服している。肉における受難の奥義のために。肉の弱さのうちにあっても、あなたは神を知らずにいるのではない。祝福の秘義のために、霊において。姿が信仰の妨げになることも、弱さが祝福を求めることから引き離すこともない。
Nec homo efficit, quin qui homo est, Deus sit: nec qui Deus est, non Deus verus est; quia non potest non Deus verus esse, qui Deus est, et benedicendo et transferendo et nuncupando.
PL 10, 142A人であることが、人である者を神でなくすることはなく、神である者が真の神でないこともない。神である者は、祝福することにおいても、名を改めることにおいても、名づけることにおいても、真の神でないことはありえないからである。
Liber V, Caput XX
第V巻 第XX章PL 10, 142AFilius ex alio viso Jacob Deus verus ostenditur. Deus non intelligitur nisi per Deum. --Tenet adhuc sacramenti evangelici ordinem legis umbra, et apostolicae doctrinae veritatem mysteriis suis veri aemula praefigurat.
PL 10, 142A子は、ヤコブの別の幻から真の神であると示される。神は、神によらなければ理解されない。――律法の影は今なお福音の秘義の順序を保ち、使徒の教えの真理を、自らの奥義によって、真理に並び立つものとしてあらかじめ形づくる。
In visu somnii beatus Jacob Deum viderat (Gen. XXVIII, 13) : in somnio sacramenti revelatio est, non corporalis contemplatio.
PL 10, 142B幸いなるヤコブは、夢の幻において神を見ていた(創世記28:13)。夢のうちには、秘義の啓示があるのであって、体による観想があるのではない。
Nam et per scalam descensus et adscensus angelorum ad coelum demonstratur, et super scalam incumbens Deus ostenditur, et interpretatio visionis, revelationem somnii prophetavit.
PL 10, 142B梯子を通して、天使たちが天へ上り下りするのが示され、梯子の上に身を傾ける神が示され、幻の解き明かしが夢の啓示を預言したからである。
Nam patriarchae dictis, et domus Dei et porta coeli locus esse hic visionis ostenditur (Ibid., 17) .
PL 10, 142B族長の言葉によって、この幻の場所が神の家であり天の門であることが示される(創世記28:17)。
Et post multam gestorum ejus enarrationem sequitur: Dixit autem Deus ad Jacob, surge et adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi sacrificium Deo, qui visus est tibi cum recederes a facie Esau (Gen. XXXV, 1) .
PL 10, 142Bそして、彼の行いについての長い記述の後、こう続く。「神はヤコブに言った、立ってベテルの地に上り、そこに住め。そして、汝がエサウの顔から退いたとき汝に現れた神に、そこで供犠を献げよ」(創世記35:1)。
Si evangelica fides per Deum filium ad Deum patrem habet aditum, et non potest Deus nisi per Deum intelligi; nunc Deus, qui honorem Deo incumbenti in scalam coeli postulat, doce unde non verus sit.
PL 10, 142B福音の信仰が、神の子を通して父なる神への道をもち、神は神を通してでなければ理解されえないなら、では今、天の梯子に身を傾ける神への栄誉を求める神が、どの点で真でないのか、教えてみよ。
Aut quae in utroque naturae diversitas est, ubi ejusdem naturae unum atque idem nomen est? Deus visus est, Deus de viso Deo loquitur. Non potest Deus nisi per Deum intelligi, sicuti nec honorem a nobis Deus nisi per Deum accipit.
PL 10, 142Cあるいは、同じ本性の一つの同じ名があるところに、両者の本性のどんな相違があるのか。神が見られ、神が、見られた神について語る。神は神を通してでなければ理解されえない。神が我々から栄誉を受けるのも、神を通してでなければならないのと同じである。
Namque honorandus esse non intelligetur, nisi iste docuerit honorandum: nec Deus scietur, nisi hic Deus scitus sit. Habet dispensatio sacramentorum suum ordinem. Ad Dei honorem per Deum docemur. Tenet natura suum nomen: non aliud uterque quam Deus est.
PL 10, 143A神は、この者が尊ばれるべきだと教えなければ、尊ばれるべき者と理解されず、この者が神として知られなければ、神として知られもしない。秘義の経綸にはそれ自身の順序がある。神への栄誉へと、我々は神を通して教えられる。本性は自らの名を保つ。両者は神にほかならない。
Et inter Patris et Filii naturae unius nomen unum, quaero quomodo Deus filius a se possit degenerare, ne verus sit.
PL 10, 143A父と子の一つの本性の一つの名のうちにあって、神の子が自らから堕して真でなくなることが、いかにして可能なのか、私は問う。
Liber V, Caput XXI
第V巻 第XXI章PL 10, 143AAd hoc non sufficit saecularis doctrina aut vitae innocentia. --Non est de Deo humanis judiciis sentiendum. Neque enim nobis ea natura est, ut se in coelestem cognitionem suis viribus efferat.
PL 10, 143Aこの点については、世俗の教えも生き方の無垢も十分でない。――神について人間の判断で考えてはならない。我々の本性は、自らの力で天の認識へ自らを高めるようにはできていないからである。
A Deo discendum est, quid de Deo intelligendum sit: quia non nisi se auctore cognoscitur. Adsit licet saecularis doctrinae elaborata institutio, adsit vitae innocentia: haec quidem proficient ad conscientiae gratulationem, non tamen cognitionem Dei consequentur.
PL 10, 143A神について何を理解すべきかは、神から学ばなければならない。神は、自らを保証者としてでなければ知られないからである。たとえ世俗の教えの練り上げられた教育があり、生き方の無垢があっても、これらは良心の満足には資するが、神の認識には至らない。
Moyses in reginae filium adoptatus, et omnibus Aegyptiorum doctrinis eruditus (Act. VII, 22) , cum utique ex naturae affectu Hebraei injuriam morte Aegyptii ultus esset (Exodi II, 12), Deum tamen paternarum benedictionum nesciebat.
PL 10, 143Bモーセは王女の子として養子になり、エジプト人のあらゆる教えを学んだが(使徒言行録7:22)、本性の情によってヘブライ人への不正をエジプト人の死によって報いた(出エジプト記2:12)にもかかわらず、父祖たちの祝福の神を知らなかった。
Namque ob metum caedis proditae Aegyptum derelinquens, cum in terra Madian pastor ovium esset, ignem in rubo sine concrematione rubi contuens, Deum audivit, et nomen interrogavit, et naturam cognovit (Exodi III, 1 et seqq.) .
PL 10, 143B殺人が露見することを恐れてエジプトを去り、ミディアンの地で羊飼いをしていたとき、柴の中の火が柴を焼き尽くさないのを見つめて、神の声を聞き、名を尋ね、本性を知った(出エジプト記3:1以下)。
Neque enim haec de Deo, nisi per Deum, cognita esse potuissent. Loquendum ergo non aliter de Deo est, quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est.
PL 10, 143Bこれらのことは、神によらなければ、神について知られえなかったからである。したがって、神について語るには、神自身が我々の理解に向けて自らについて語ったとおりにするほかない。
Liber V, Caput XXII
第V巻 第XXII章PL 10, 143CFilium de rubo locutum, eumque verum esse Deum. --Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur. Habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura: habes in naturae nomine Deum, quia Angelus Dei Deus est.
PL 10, 143C子は柴の中から語った者であり、彼は真の神である。――柴の中の火に現れたのは神の天使であり、柴の中の火から神が語る。天使には経綸が見いだされる。天使には職務があって、本性があるのではないからである。本性の名には神が見いだされる。神の天使は神だからである。
Sed forte non verus est. Numquid non verus est Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Horum enim angelus de rubo loquens Deus in aeternum est. Et ne adoptivi nominis fureris occasionem, loquitur ad Moysen Deus ille, qui est.
PL 10, 143Cしかしおそらく、彼は真の神ではない、というのか。アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神は、真の神ではないのか。柴から語る彼らの天使は、永遠に神だからである。汝が養子の名という口実を盗み取らないように、モーセに語るのは、「在る者」であるその神である。
Ita enim scriptum est: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ego sum qui sum. Et dixit: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exodi III, 14).
PL 10, 144Aこう書かれているからである。「主はモーセに言った、私は、在る者である。そして言った、汝はイスラエルの子らにこう言え。在る者が私を汝らのもとに遣わした」(出エジプト記3:14)。
Coeptus ab angelo Dei sermo est; ut sacramentum intelligatur humanae salutis in Filio: idem Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob est; ut ei naturae suae nomen sit: mittit deinde ad Israel Deus, qui est; ut vere intelligeretur esse quod Deus est.
PL 10, 144A言葉は神の天使から始められた。人間の救いの秘義が子において理解されるためである。同じ神がアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である。彼に自らの本性の名があるためである。そのうえで、在る者である神がイスラエルに遣わす。神であるものが実際に在ることが、真に理解されるためである。
Liber V, Caput XXIII
第V巻 第XXIII章PL 10, 144ANec falsum esse qui legem dedit. --Quid ad haec inefficax haereticae impietatis stultitia vesano spiritu mentiris, et contra tantorum patriarcharum scientiam generosi seminis tritico urendam zizaniam sator nocturnus interseris?
PL 10, 144A律法を与えた者も偽りではない。――これらに対して、異端の不敬虔の無力な愚かさよ、汝は何を言うのか。狂った霊で偽り、これほどの族長たちの知識に逆らって、高貴な種の小麦の中に、焼かれるべき毒麦を、夜の種まき人として混ぜ込むのか。
Sed si Moysi crederes, crederes et Deo Dei filio: nisi forte negabis quod de eo Moyses locutus sit. Quod cum negare voles, audies verbis Dei: Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) .
PL 10, 144Bだが、もし汝がモーセを信じていたなら、神の子なる神をも信じていたはずである。もっとも、モーセが彼について語ったことを、汝が否むのなら別だが。それを否もうとするなら、神の言葉によって聞くことになる。「もし汝らがモーセを信じていたなら、おそらく私をも信じていたであろう。彼は私について書いたからである」(ヨハネ5:46)。
Arguet te plane, arguet ille toto legis volumine, quam manu Mediatoris per angelos dispositam suscepit. Et quaere an qui legem dederit, Deus verus est, cum utique Mediator sit ille qui dederit.
PL 10, 144B彼は明らかに汝を論駁する。彼は律法の全巻によって汝を論駁する。その律法を彼は、天使たちを通して定められたものとして、仲介者の手から受けたのである。律法を与えた者が真の神であるかどうかを問うてみよ。与えた者はほかならぬ仲介者なのだが。
Aut numquid non obviam Deo Moyses populum eduxit ad montem (Exodi XIX, 17)? Aut numquid non Deus descendit in montem (Ibid. 20) ? Aut forte falsum hoc et adoptivum potius quam naturae suae nomen est?
PL 10, 144Bモーセは、民を神を迎えるために山へ導き出したのではなかったか(出エジプト記19:17)。神は山に降ったのではなかったか(出エジプト記19:20)。それともこれは偽りで、彼の本性の名ではなく、むしろ養子の名だというのか。
Intellige personantes tubas, et lampadum flammas, et e monte aestuantem fornacium fumum, et ad adventum Dei consciam humanae infirmitatis trepidationem, et a populo, orato ad loquendum Moyse, confessam sub voce Dei mortem (Exodi XX, 19).
PL 10, 144B鳴り響くラッパ、ともしびの炎、山から沸き立つ炉の煙、神の到来に際して人間の弱さを自覚した震え、モーセに語るよう懇願した民が神の声のもとで死を告白したことを、理解せよ(出エジプト記20:19)。
Tibi, haeretice, non est Deus verus, quo Israel tantum loquente mori timuit, et vocem ejus humana infirmitas non tulit? Tibi idcirco Deus non est, quia ut audires et videres, per infirmitatem hominis est locutus?
PL 10, 144C異端者よ、汝にとって、イスラエルがただ語るだけで死を恐れ、人間の弱さがその声に耐えなかった者は、真の神ではないのか。汝にとって彼が神でないのは、汝が聞き、見ることができるように、人間の弱さを通して語ったからなのか。
Moyses montem adiit (Ibid. 24) ; divinorum et coelestium sacramentorum cognitionem quadraginta dierum ac noctium tempore adeptus est, omnia secundum speciem ostensae sibi in monte veritatis instituit, per familiaritatem loquentis ad se Dei, gloriam claritatis inconspicabilis sumpsit, et corruptivam vultus sui speciem lux intolerabilis vicinae majestatis implevit, Deum testatur, de Deo loquitur, ad hunc adorandum cum laetitia gentium angelos Dei advocat, hujus placitas benedictiones Joseph vertici imprecatur (Deut. XXXIII, 16) : et post haec solo concesso ei nomine, audet quisquam negare quod verus est?
PL 10, 144Cモーセは山に登った(出エジプト記20:24)。四十日四十夜のあいだに、神的で天的な秘義の認識を得、山で示された真理の姿に従って万事を定め、自らに語る神との親しさによって、見ることのできない輝きの栄光を受け、その顔の朽ちゆく姿を、近づく威厳の耐えがたい光が満たした。彼は神を証しし、神について語り、諸国民の喜びとともにこの神を礼拝するよう神の天使たちを呼び寄せ、この神に喜ばれる祝福をヨセフの頭上に祈り求める(申命記33:16)。これほどのことの後で、この神に名だけを認めて、彼が真の神であることを、誰があえて否むのか。
Liber V, Caput XXIV
第V巻 第XXIV章PL 10, 145ASumma eorum quae hocce libro hactenus probata sunt. --Nunc quia omni hoc sermone nostro demonstratum existimamus, nullam interpositam intelligentiae rationem fuisse, ut Deus verus et Deus falsus in sensum humanae mentis incideret, cum Deum et Deum, et Dominum et Dominum lex locuta sit; neque in nominibus naturisque significatam diversitatem fuisse, ne non secundum nomen naturae et natura nominis posset intelligi; cum virtus Dei, potestas Dei, res Dei, nomen Dei in eo esset, quem Deum lex praedicabat: quae secundum sacramenti evangelici distributionem, ad personae significationem, demonstraret et in creando mundo obedientem dictis Dei Deum, et in figurando homine communis secum et Dei imaginis Deum creatorem, et in judicandis Sodomitis judicem Dominum a Domino, et in largiendis benedictionibus et in decernendis mysteriis legis angelum Dei Deum: ut ad salutarem confessionem in patre Deo et in filio Deo Deus semper ostensus, naturae veritatem ipso naturae nomine edoceret, cum lex Deum utrumque significans, ambiguitatem non relinqueret veritatis.
PL 10, 145Aこの書でここまでに証明されたことの要約。――さて、我々は、この我々の議論全体によって、次のことが示されたと考える。律法が神と神、主と主と語った以上、真の神と偽りの神が人間の精神の理解にありうるような、理解の道理は差し挟まれていなかったこと。名と本性において示された相違もなかったこと。すなわち、名が本性に従い、本性が名に従うものと理解されえないほどの相違はなかった。律法が神と宣べた者のうちに、神の力、神の権力、神の事柄、神の名があったからである。律法は、福音の秘義の配分に従って、位格の指示のために、世界の創造において神の言葉に従う神を示し、人を形づくるにあたって、自らと共通の神の像をもつ創造者なる神を示し、ソドムの人々を裁くにあたって、主から主という裁き主を示し、祝福を与え律法の奥義を定めるにあたって、神の天使なる神を示した。こうして、父なる神と子なる神における救いの告白へ向けて、神は常に示され、本性の名そのものによって本性の真理を教え、律法は両者を神として示すことで、真理の曖昧さを残さなかったのである。
Liber V, Caput XXV
第V巻 第XXV章PL 10, 145COccurritur haereticis Filium Deum verum negantibus. Filius hoc est vere quod natus est. --Tempus jam nunc est, ut quod pie et religiose lex docuit, non impie furto haereticae stultitiae praedicari sinamus, quae Dei filium negatura sic coepit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) .
PL 10, 145C神の子が真の神であることを否む異端者たちに立ち向かう。子は、生まれたそのものとして真に存在する。――今や、律法が敬虔に、信心深く教えたことを、異端の愚かさが不敬虔にも盗んで宣べ伝えるままにしておくべきではない時である。その愚かさは、神の子を否もうとして、こう始めた。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4)。
Et quia impietas ejus periclitaretur in nomine, cum Deum et Deum lex esset locuta; ut naturam nominis per auctoritatem dicti prophetici negaret, adjecit, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16) : ut per id unum Deum locuta lex esset, essetque in filio Dei Deo nomen potius quam veritas, uno tantum vero Deo intelligendo.
PL 10, 145C神と神を律法が語った以上、その名において不敬虔が危うくなるので、預言の言葉の権威によって名の本性を否むために、こう付け加えた。「彼らは真の神である汝を祝福する」(イザヤ65:16)。それにより、律法は唯一の神を語ったのであり、神の子なる神には真理よりも名があるにすぎず、唯一の真の神だけが理解されるべきだ、というわけである。
Et forte contradicere nos dictis tuis, o stulte, arbitraris, ut negemus unum Deum verum. Non plane negamus secundum te ( id est, sicuti tu) confitendo. Haec enim fides nostra, haec conscientia, hic sermo est. Sed intelligimus Deum unum, et eumdem Deum verum.
PL 10, 146Aそして汝はおそらく、愚かな者よ、我々が汝の言葉に反対して、唯一の真の神を否むのだと考えている。だが我々は決して否まない。汝に従って(すなわち「汝がするように」)告白するのである。これが我々の信仰であり、我々の自覚であり、我々の言葉だからである。しかし我々は、唯一の神を、同じく真の神と理解する。
Nec confessio nostra periclitatur in nomine, quae in natura Filii unum et verum Deum praedicat. Disce confessionis tuae intelligentiam, et unum ac verum Deum cognosce, ut unum ac verum Deum pie praedices.
PL 10, 146A我々の告白は、名において危うくなるものでもない。それは子の本性において、唯一の真の神を宣べるからである。汝の告白の意味を学び、唯一の真の神を知れ。唯一の真の神を敬虔に宣べるために。
Rapis enim ad impietatem tuam religionis nostrae professionem: et quod est negas, dum quod est non negas. Sic stultam sapientiam fallis, ut veritatem perimas specie veritatis. Unum verum Deum confiteris, ut unum verum Deum deneges.
PL 10, 146A汝は、我々の信仰の告白を、自らの不敬虔へとさらっていく。在るものを否みながら、在るものを否まずにいる。こうして愚かな知恵を欺き、真理の見かけによって真理を滅ぼす。唯一の真の神を告白するのは、唯一の真の神を否むためである。
Professio enim tua sic putatur pia, quod magis impia est; sic vera quod falsa est. Sic a te unus et verus Deus praedicatur, ut non sit. Negas enim Dei filium Deum verum, cum tamen Deum non neges; Deum tamen non natura confitendo, sed nomine.
PL 10, 146B汝の告白は敬虔と思われているが、それだけいっそう不敬虔であり、真と思われているが、そのじつ偽りである。汝の宣べ方では、唯一の真の神は、宣べられながら存在しないことになる。汝は神の子を真の神と否むのに、神を否まない。ただし、神を本性によってではなく、名によって告白することによってである。
Si nativitas ejus, nominis potius est quam veritatis, potes auferre nomini veritatem: si autem vere Deus natus est, quaero quomodo possit non vere esse quod natus est?
PL 10, 146B彼の誕生が、真理よりも名に属するなら、汝は名から真理を取り去ることができる。しかし神が真に生まれたなら、生まれたものが真に存在しないということが、どうしてありえようか、私は問う。
Aut nega esse, ne sit; aut si est, quomodo quod est non erit, cum quod est non possit esse, ut non sit? Ac de nativitate quidem mox erit sermo.
PL 10, 146B存在しないようにするために、存在を否んでみよ。あるいは存在するなら、存在するものが、存在しないものでありえないのに、どうして存在しなくなるだろうか。だが誕生についての議論は、まもなく行われる。
Interim tamen de veritate naturae Dei impietatem mendacii tui prophetica confessione convincam; ita tamen, ut unum et verum Deum praedicari a nobis, neque Sabellii haeresis ipsum Patrem sibi et Filium professa praesumat, neque tu veritatem de filio Dei unum tantum Deum verum praedicans mentiaris.
PL 10, 146Cさしあたり、神の本性の真理については、汝の偽りの不敬虔を、預言の告白によって論駁しよう。ただしそれは、父自身を自らにとっての子でもあると告白したサベリオスの異端が、唯一の真の神が我々によって宣べられていることを自分の説であるかのように取り込むこともなく、また汝が、ただ唯一の真の神だけを宣べて、神の子についての真理を偽ることもないように、である。
Liber V, Caput XXVI
第V巻 第XXVI章PL 10, 146CHaeretici subdole Scripturam interpolatam citantes revincuntur. --Nihil plane in se habet sapientiae impietas: et Dei timor, qui sapientiae initium est, ubi deest, aufert secum omne exordium prudentiae.
PL 10, 146C異端者たちは、書き加えられた聖書を狡猾に引き合いに出しており、論駁される。――不敬虔には、自らのうちにまったく知恵がない。知恵の初めである神への畏れが欠けるところでは、思慮のあらゆる始まりが、それとともに奪い去られる。
Ad infirmandam enim Dei veri in Filio fidem propheticus sermo profertur, quo dictum est, Et Benedicent te Deum verum.
PL 10, 146C子における真の神への信仰を弱めるために、預言の言葉が持ち出される。「そして彼らは真の神である汝を祝福する」と語られた箇所である。
Primum haec impietatis stultitia fuit, ut quae ( supple, ab eodem propheta) superius dicta sunt, aut non intelligerentur; aut intellecta cum essent, tacerentur.
PL 10, 147Aまずこの不敬虔の愚かさは、先に(「同じ預言者によって」を補え)語られたことを、理解しないか、理解したとしても沈黙するか、というものであった。
Tum deinde ad quam se fraudem syllabae adjectione, quae in libris non exstat, instruxit: stultitiae suae in eo usa mendacio, tamquam dictis suis eo usque adhibenda fides esset, ut requirendam esse ipsam dictorum propheticorum auctoritatem non putaret.
PL 10, 147A次いで、書物にない音節の付加によって、どんな欺瞞に自らを備えたか。その偽りを用いて、自らの言葉にはそれほどの信頼が置かれるべきで、預言の言葉の権威そのものを調べる必要はない、とでもいうかのように考えたのである。
Non enim ita scriptum est, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16) : sed Benedicent Deum verum. Nam non exiguum ambiguitatis momentum est inter te Deum verum, et Deum verum.
PL 10, 147A実際、「彼らは真の神である汝を祝福する」(イザヤ65:16)とは書かれておらず、「彼らは真の神を祝福する」と書かれている。「汝、真の神」と「真の神」との間には、曖昧さにおいて小さくない違いがあるからである。
Personae enim alterius videtur esse pronomen, ubi te est: caeterum ubi pronominis syllaba non erit, ibi ad auctorem dicti refertur et nomen.
PL 10, 147A「汝」がある箇所では、代名詞は別の位格に属すると見える。他方、代名詞の音節がないところでは、名もまた、語られた言葉の主体に関係づけられる。
Liber V, Caput XXVII
第V巻 第XXVII章PL 10, 147BInde Filius ostenditur Deus verus, unde innuebant falsum. Filium Scriptura hic praedicans Deum contra morem addit verum, quia futuri erant quibus id lateret. --Et ut absoluta intelligendae veritatis ratio sit, ipsa illa ex solido prophetae dicta subdentur.
PL 10, 147Bそこから子が真の神であることが示される。彼らが偽りをほのめかしたその点からである。ここで聖書は、子を神と宣べつつ、常のならいに反して「真の」を付け加える。それが知られなくなる者たちが出てくるからである。――真理を理解するための道理が余すところなく示されるよう、預言者の言葉そのものを完全な形で以下に添える。
Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos autem sitietis: ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri et a contribulatione spiritus ululabitis.
PL 10, 147Bそれゆえ、主はこう言う。「見よ、私に仕える者たちは食べるが、汝らは飢える。見よ、私に仕える者たちは飲むが、汝らは渇く。見よ、私に仕える者たちは喜びのうちに歓呼するが、汝らは心の痛みのゆえに叫び、霊の悩みのために泣き叫ぶ。」
Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus.
PL 10, 147B「汝らは、汝らの名を、私の選んだ者たちのために喜びのうちに残す。しかし汝らを主が殺す。」
Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum quod benedicetur super terram: et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esai. LXVII, 13 et seqq.) .
PL 10, 147B「しかし私に仕える者には、地の上で祝福される新しい名が付けられる。そして彼らは真の神を祝福し、地の上で誓う者は、真の神にかけて誓う」(イザヤ67:13以下)〔底本の引照は LXVII。65章の誤りらしい〕。
Numquam non ex causa est, cum consuetudo praedicationis exceditur: et rationem novitatis ratio falsitatis inducit.
PL 10, 147C預言の慣例を越えるとき、それには必ず理由がある。そして偽りの理が、新奇さの理を呼び込む。
Cum enim antea tantae de Deo prophetiae exstitissent, et ad Dei dignitatem ac naturam demonstrandam simplex et solum Dei nomen commemoratum fuisset; quaerendum est, qua ratione nunc per Esaiam benedicendum Deum verum, et jurandum super terram in Deum verum prophetiae Spiritus praeloquatur.
PL 10, 147C以前には神についてこれほどの預言が数多くあり、神の威厳と本性を示すためには、ただ神の名だけが簡潔に記されていたのだから、なぜ今、イザヤを通して、真の神が祝福されるべきこと、地の上で真の神にかけて誓うべきことを、預言の霊があらかじめ語るのか、問わなければならない。
Et primum noscendum est, sermonem hunc res futuri temporis nuntiare. Et quaero an Deus verus non sit, qui tum secundum opinionem Judaeorum et benedicebatur et jurabatur.
PL 10, 147Cまず知るべきは、この言葉が未来の時の事柄を告げていることである。そして私は問う。そのとき、ユダヤ人の見解に従って祝福され、誓われていたのは、真の神ではなかったのか。
Judaei namque sacramentum mysterii Dei nescientes, et per hoc Dei filium ignorantes, Deum tantum, non et Patrem venerabantur (V. l. III, n. 17) . Nam utique venerantes Patrem, venerarentur et Filium. Hi ergo Deum benedicebant, et jurabant per eum.
PL 10, 147Cユダヤ人は神の奥義の秘義を知らず、それゆえ神の子を知らないまま、ただ神だけを敬い、父としては敬わなかった(第3巻第17節を見よ)。父を敬うなら子をも敬うはずだからである。ゆえに彼らは神を祝福し、彼にかけて誓っていた。
Sed propheta benedicendum Deum verum testatur: verum Deum idcirco pronuntians, quia per mysterium assumpti corporis non ab omnibus esset in eo Dei veritas intelligenda. Et opus fuit veri confirmatione, ubi falsi proruptura esset assertio. Et singulas dictorum eorumdem sententias recenseamus.
PL 10, 148Aしかし預言者は、真の神が祝福されるべきことを証している。彼が「真の」神と告げるのは、身に受けた体の奥義のために、その者において神の真理がすべての者に理解されるわけではないからである。偽りの主張が噴き出そうとするところでは、真の確証が必要であった。同じ言葉の一つひとつの文を、あらためて検討しよう。
Liber V, Caput XXVIII
第V巻 第XXVIII章PL 10, 148AProphetia haec aliquid praesens, et aliud futurum significat. Quod praesens, ad Israel carnalem; quod futurum, ad spiritalem attinet.--Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos vero sitietis (Esai. LXV, 13) .
PL 10, 148Aこの預言は、あるものは現在を、別のものは未来を示す。現在に関わるものは肉なるイスラエルに、未来に関わるものは霊的なイスラエルに関わる。――それゆえ主はこう言う。「見よ、私に仕える者たちは食べるが、汝らは飢える。見よ、私に仕える者たちは飲むが、汝らは渇く」(イザヤ65:13)。
Cognosce sub eodem dicto utriusque temporis significationem, ut sacramentum assequaris aetatis. Qui enim serviunt mihi, manducabunt. Religionem scilicet praesentem futuris praemiis muneratur: ita ut praesentium impietatem futurae sitis ac famis poena conficiat.
PL 10, 148A同じ言葉のもとに、二つの時の指示があることを知れ。時代の秘義を捉えるためである。「私に仕える者たちは食べる」とは、現在の信仰が、来るべき報いによって報われることを言う。そして現在の不敬虔な者たちを、来るべき渇きと飢えの刑罰が滅ぼすのである。
Deinde adjecit, Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri, et a contritione spiritus ululabitis (Ibid., 14) .
PL 10, 148B次いでこう付け加えた。「見よ、私に仕える者たちは喜びのうちに歓呼するが、汝らは心の痛みのゆえに叫び、霊の砕けのゆえに泣き叫ぶ」(イザヤ65:14)。
Secundum superiorem sensum etiam nunc futuri et praesentis temporis demonstratio est: ut qui serviunt, exultaturi sint in laetitia; qui vero non serviunt, in clamore atque in ululatu per dolorem cordis et contritionem spiritus mansuri sint.
PL 10, 148B先の理解に従って、ここでもなお未来と現在の時の提示がある。すなわち、仕える者は喜びのうちに歓呼することになり、仕えない者は、心の痛みと霊の砕けのゆえに、叫びと泣き叫びのうちにとどまることになる。
Dehinc subjecit, Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus (Ibid., 15) . Sermo ad carnalem Israel est cum futuri temporis significatione, cui exprobratur quod nomen suum electis Dei relicturus sit.
PL 10, 148Bさらに続けた。「汝らは、汝らの名を、私の選んだ者たちのために喜びのうちに残す。しかし汝らを主が殺す」(イザヤ65:15)。この言葉は、未来の時の指示を伴って肉なるイスラエルに向けられており、彼らは、自らの名を神の選ばれた者たちに残すことになる、と責められている。
Quaero, quod hoc nomen sit? Nempe Israel, ad quem tum erat sermo. Dehinc interrogo, qui sit hodie Israel? Et quidem testatur Apostolus, Qui spiritu, non littera, qui in regula Christi procedentes, Israel Dei sunt (Rom. II, 29) .
PL 10, 148Cこの名とは何か、私は問う。もちろん、そのとき言葉が向けられていたイスラエルである。次いで私は問う、今日、イスラエルとは誰か。使徒は証している。「霊によって、文字によらず、キリストの規範に従って歩む者たちが、神のイスラエルである」(ローマ2:29)。
Liber V, Caput XXIX
第V巻 第XXIX章PL 10, 148CFilius triplici titulo Deus verus ab Esaia ostenditur. Christianum nomen novum. --Tum praeterea, cum superius dictum sit, Propterea sic dicit Dominus; intelligendum est cur ita hoc consequatur, Vos autem interficiet Dominus: deinde post haec quid sibi velit hic sermo, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram (Ibid. 16) .
PL 10, 148C子は、イザヤによって三つの称号で真の神であると示される。キリスト教徒という名は新しい名である。――さらに、先に「それゆえ主はこう言う」と語られているのだから、なぜ「汝らを主が殺す」がそれに続くのかを理解しなければならない。次いでその後、「しかし私に仕える者には、地の上で祝福される新しい名が付けられる」(イザヤ65:16)というこの言葉が何を意味するのかを。
Numquid ambigitur in eo quod dictum est, Propterea sic dicit Dominus, et in eo quod sequitur, Vos autem interficiet Dominus, id demonstratum fuisse, ut qui loqueretur, et qui interfecturus esset, non aliud intelligeretur esse quam Dominus; qui et postea sibi servientes novo esset nomine muneraturus, et non ignoraretur et in prophetis locutus esse, et piorum atque impiorum judex futurus?
PL 10, 148C「それゆえ主はこう言う」と語られた点と、続く「汝らを主が殺す」という点において、語る者と殺す者が、主にほかならないと理解されるよう示されていたことは、疑われるだろうか。この主は、後に自らに仕える者たちを新しい名で報いることになり、預言者たちにおいて語ったこと、また敬虔な者たちと不敬虔な者たちの裁き主となることも、知られないままではなかったのである。
Mysterium itaque sermo reliquus evangelici sacramenti, ne quid in Domino dicente et in Domino interficiente ambigi possit, explicuit: Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram. Omnis hic futuri temporis sermo est.
PL 10, 149Aそこで、福音の秘義の奥義を、残りの言葉が明らかにした。語る主においても、殺す主においても、疑いの余地がないようにである。「しかし私に仕える者には、地の上で祝福される新しい名が付けられる」。この言葉はすべて未来の時のものである。
Et quod est hoc novum nomen religionis, quod benedicetur super terram? Si a saeculis Christiani vocabuli antea beatitudo umquam fuit, nunc novum non est.
PL 10, 149Aでは、地の上で祝福されるこの新しい信仰の名とは何か。キリスト教徒という呼び名の幸いが、もしかつて世々の昔からあったのなら、今それは新しくはない。
Sin vero hoc sanctificatum pietatis nostrae in Deum novum nomen est, haec profecto professionis novitas coelestium benedictionum merces super terram est.
PL 10, 149Aだがもしこれが、神に対する我々の敬虔の、聖別された新しい名であるなら、この告白の新しさは、疑いなく、地の上での天の祝福の報いである。
Liber V, Caput XXX
第V巻 第XXX章PL 10, 149BQuod de Christo intelligendum, et benedicent Deum verum.--Jam vero totius fidei nostrae conscientiam sequens sermo confirmat, dicens, Et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum.
PL 10, 149B「そして彼らは真の神を祝福する」がキリストについて理解されるべきこと。――いまや、続く言葉が、我々の信仰全体の自覚を確証している。こう言うのである。「彼らは真の神を祝福し、地の上で誓う者は、真の神にかけて誓う」。
Hi certe benedicent Deum verum, quorum in Dei servitute novum nomen est: tum deinde qui jurandus erit Deus, Deus verus est. Anne ambigitur quis juretur, quis benedicatur, per quem novum ipsi servientibus benedictumque nomen sit?
PL 10, 149B神への奉仕において新しい名をもつ者たちは、確かに真の神を祝福する。そして次に、誓うべき神は、真の神である。誰にかけて誓われ、誰が祝福され、誰を通して仕える者たち自身に新しい祝福された名があるのかは、疑われるだろうか。
Consistit mecum adversus impiam tuam, haeretice, praedicationem absoluta sermonis ecclesiastici fides, novi per te Christe nominis, et per servitutis professionem benedictae ex te super terram nuncupationis, te verum Deum jurans.
PL 10, 149B異端者よ、汝の不敬虔な宣べ伝えに対して、教会の言葉の完全な信仰が私とともに立つ。キリストよ、汝を通して与えられた新しい名の信仰、奉仕の告白によって汝から地の上で祝福された呼称の信仰が、真の神である汝にかけて誓いつつ立つのである。
Omne enim os credentium te, Christe, Deum loquitur. Omnis credentium fides te Deum jurat, Deum verum esse te confitens, Deum verum esse te praedicans, Deum verum esse te conscia.
PL 10, 149Cキリストよ、汝を信じる者すべての口は、汝を神と語る。信じる者すべての信仰は、汝にかけて、神として誓い、汝が真の神であると告白し、汝が真の神であると宣べ、汝が真の神であると自覚している。
Liber V, Caput XXXI
第V巻 第XXXI章PL 10, 149CIdem ex superioribus prophetae dictis, illustratur. --Quamquam igitur omnis hic propheticus sermo nullam reliquerit difficultatem, quin Deum significasse intelligatur, et cui per novum nomen serviatur, et per quem ejusdem nominis in terris benedicta sit novitas, et qui benedicatur Deus verus, et qui juretur Deus verus; quae omnia secundum temporum plenitudinem Ecclesiae fides pia in Dominum Christum religione profitetur (et ita se in eo propheticus sermo coaptavit, ut significationem personae alterius adjectione pronominis non novaret.
PL 10, 149C同じことが、預言者の先の言葉によってなお明らかにされる。――それゆえ、この預言の言葉全体は、神を指していると理解されることについて、何の困難も残さない。すなわち、新しい名によって誰に仕えられるのか、誰を通して同じ名の新しさが地上で祝福されたのか、祝福される真の神が誰か、誓われる真の神が誰か、である。これらすべてを、時の満ちるに従って、教会の敬虔な信仰が、主キリストにおいて信仰をもって告白する(そして預言の言葉は、代名詞の付加によって別の位格の指示を新たに持ち込むことのないよう、彼において自らを合わせたのである)。
Si enim addidisset, te Deum verum, referri ad alterum dicentis sermo potuisset: sed cum ait, Deum verum, significationis intelligentiam penes loquentem reliquit) : et quamquam quem praesens sermo significet, non ambigatur; tamen connexa superius dicta, cujus professio ista sit intelligenda, demonstrant.
PL 10, 150A(もし「真の神である汝を」と付け加えていたなら、語る者の言葉は別の者に関係づけられえただろう。しかし「真の神を」と言うことで、指示の理解を語る者のもとに残した)。そして現在の言葉が誰を指すかは疑われないとはいえ、それでも先に語られたことの連関が、この告白が誰のものと理解すべきかを示している。
Ait enim: Palam apparui non interrogantibus me, et inventus sum non quaerentibus me. Dixi, Ecce sum genti, qui non invocaverunt nomen meum. Extendi manus meas tota die ad populum diffidentem et contradicentem (Esai. LXV, 1, 2) .
PL 10, 150Aこう言うからである。「私は、私に尋ねない者たちの前に公然と現れ、私を求めない者たちに見いだされた。私は、私の名を呼ばなかった民に言った、見よ、私はここにいる。私は、不信仰で逆らう民に、一日中、私の手を伸ばした」(イザヤ65:1、2)。
Anne impia furtivae praedicationis falsitas in obscuro est, et Deus verus ignorabitur qui haec loquitur? Rogo, quis apparuit non interrogantibus, et quis inventus non quaerentibus? Et quis gentium est quae non invocaverunt antea nomen ejus?
PL 10, 150B不敬虔な、盗まれた宣べ伝えの偽りは、闇の中にあるのか。これらを語る真の神は、知られないままなのか。私は問う、尋ねない者たちの前に現れたのは誰か、求めない者たちに見いだされたのは誰か。以前には彼の名を呼ばなかった諸民族のものとなったのは誰か。
Et quis die tota manus ad diffidentem et contradicentem populum extendit? Confer cum his sacrum illud et divinum Deuteronomii Canticum (Deut. XXXII, 21) , in quo super non deos Deus exacerbatus, super non gentem et gentem stultam in zelum incitat infideles: et intellige quis manifestus fit ignorantibus, et quis proprius usurpatur alienis, et quis manus suas ante diffidentem contradicentemque populum, configens cruci chirographum edicti anterioris expandit.
PL 10, 150Bまた、一日中、不信仰で逆らう民に手を伸ばしたのは誰か。これに、申命記の聖なる神的な歌(申命記32:21)を突き合わせよ。そこでは、神は神でないものに対して怒りを募らせ、民でないもの、愚かな民によって、不信仰な者たちを妬みへと駆り立てる。そして理解せよ、知らない者たちに明らかにされるのは誰か、異邦の者たちにとって、自分のものとして引き受けられるのは誰か、不信仰で逆らう民の前に、先の布告の証書を十字架に釘づけにしつつ、自らの手を広げたのは誰かを。
Hic namque prophetae Spiritus dixit per continentem sibi in ordine connexumque sermonem, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esa. LXV, 16) .
PL 10, 150C預言者の霊は、自らに順序において続き連なる言葉を通して、こう述べたからである。「しかし私に仕える者には、地の上で祝福される新しい名が付けられる。そして彼らは真の神を祝福する。地の上で誓う者は、真の神にかけて誓う」(イザヤ65:16)。
Liber V, Caput XXXII
第V巻 第XXXII章PL 10, 150CEsaiae verba de Filio dicta Paulus interpretatur. --Haec si stultitia atque impietas haeretica, ad fallendum ignorantes simplicioresque, dicta esse ex persona Dei patris mentietur, ne in Deum fillium dicti hujus intelligentia suscipi possit: audiat mendacii sui ab apostolo et doctore gentium reatum; omnia haec ad sacramentum passionis dominicae et evangelicae fidei tempora praedicante, tum cum infidelitatem Israel adventum Domini in carnem non intelligentis exprobrat.
PL 10, 150Cイザヤの言葉が子について語られたものであることを、パウロが解釈する。――これらの言葉が父なる神の位格から語られたのだと、異端の愚かさと不敬虔が、知らない者やより素朴な者たちを欺くために偽るなら、それは、この言葉の理解が神の子に向けて受け入れられないようにするためである。そのような者は、使徒であり諸国民の教師である者から、自らの偽りの咎めを聞くがよい。使徒は、これらすべてを主の受難の秘義と福音の信仰の時に向けて宣べ伝えており、主が肉において到来したことを理解しないイスラエルの不信仰を、そこで責めているのである。
Ait enim ita: Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvabitur. Quomodo invocabunt eum in quem non crediderunt? Quomodo autem credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
PL 10, 151A彼はこう言う。「主の名を呼ぶ者は誰でも救われる。では、信じたことのない者を、どうして呼ぶだろうか。聞いたことのない者を、どうして信じるだろうか。宣べ伝える者なしに、どうして聞くだろうか。」
Quomodo autem praedicabunt nisi missi fuerint? sicuti scriptum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, eorum qui annuntiant bona (Esai. LII, 7) : Sed non omnes obediunt Evangelio.
PL 10, 151A「遣わされなければ、どうして宣べ伝えるだろうか。『平和を告げる者たち、良きことを告げる者たちの足は、なんと美しいことか』と書かれているとおりである(イザヤ52:7)。しかし、すべての者が福音に従ったのではない。」
Esaias enim dicit, Domine, quis credidit auditui nostro (Esai. LIII, 1) ? Itaque fides ex auditu, auditus autem per verbum. Sed dico, numquid non audierunt? Imo in omnem terram exivit sonus eorum, et ad terminos orbis verba eorum.
PL 10, 151B「イザヤは言う、『主よ、我々の聞いたことを、誰が信じたか』(イザヤ53:1)。それゆえ信仰は聞くことから、聞くことは言葉を通して来る。だが私は言う、彼らは聞かなかったのか。いや、その響きは全地に出て行き、その言葉は世界の果てにまで及んだ。」
Sed dico: Numquid Israel non scivit? Primus Moyses dicit, Ego incitabo vos in non gentem, in gentem insensatam exacerbabo vos. Esaias autem audet et dicit, Apparui autem his qui me non quaerunt, inventus sum iis qui me non interrogabant (Esaia. LXV, 1) .
PL 10, 151B「だが私は言う、イスラエルは知らなかったのか。まずモーセが言う、『私は、民でないものによって汝らを妬ませ、愚かな民によって汝らを怒らせる』。またイザヤは大胆に言う、『私は、私を求めない者たちに現れ、私に尋ねなかった者たちに見いだされた』(イザヤ65:1)。」
Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad populum non audientem (Rom. X, 13 et seq.) . Quis coeli circulos, incertum incorporeus an corporeus, egressus, fidelior Paulo dictorum propheticorum interpres exstitisti (II Cor. XII, 2) ?
PL 10, 151B「イスラエルに対しては何と言うか。『一日中、私は、聞こうとしない民に手を伸ばした』(ローマ10:13以下)。」汝は何者なのか。天の諸圏へ出て行き(身体なくしてか身体をもってかは不確かだが)、パウロよりも忠実な預言の言葉の解釈者として現れたとは(二コリント12:2)。
Quis inenarranda coelestium mysteriorum audiens sacramenta et tacens, majore haec fiducia revelatae tibi a Deo scientiae praedicasti?
PL 10, 151B汝は何者なのか。天上の奥義の語りえない秘義を聞いて黙し、神から汝に啓示された知識へのより大きな確信をもって、これらを宣べ伝えたとは。
Quis ad plenitudinem dominicae passionis cruci reservandus, antea in paradisum raptus evadens, melius de divinis Scripturis electionis vase docuisti, haec nesciens dicta gestaque esse a Deo vero, et ad intelligentiam Dei veri a vero ejus et electo apostolo praedicata?
PL 10, 151C汝は何者なのか。主の受難を満たすために十字架に取っておかれるべき身でありながら、その前に楽園へ引き上げられて、選びの器よりもよく神的な聖書について教えたとは。これらの言葉と行いが真の神によってなされ、真の神の理解へ向けて、その真の選ばれた使徒によって宣べ伝えられたことを知らずにいながら。
Liber V, Caput XXXIII
第V巻 第XXXIII章PL 10, 152AEsaiam ex Esaiae dictis interpretatur Apostolus. Esaias vidit Deum, neque alium vidit praeter Filium. --Nisi forte Apostolus dictis propheticis non ex prophetiae spiritu usurpatis, temerarius alieni sermonis interpres est.
PL 10, 152A使徒は、イザヤの言葉によってイザヤを解釈する。イザヤは神を見た。しかも子のほかの者を見たのではない。――まさか、使徒が預言の霊によらずに預言の言葉を用いて、他人の言葉の軽率な解釈者となっているというのでもあるまい。
Omnia quidem per revelationem Christi Apostolus dicit: sed Esaiae dicta ex dictis Esaiae ipsius novit.
PL 10, 152A使徒はすべてをキリストの啓示によって語る。しかしイザヤの言葉は、イザヤ自身の言葉から知っていた。
In exordio enim sermonis ejus, in quo Deus verus a servientibus sibi benedicendus atque jurandus est, haec prophetae oratio legitur: A saeculo non audivimus, nec oculi nostri viderunt Deum praeter te, et opera tua quae facies exspectantibus misericordiam tuam (Esa. LXIV, 4) .
PL 10, 152A真の神が、自らに仕える者たちから祝福され、誓われるべきだとされる、その言葉の冒頭には、預言者のこの言葉が読まれる。「世の初めから、我々は聞いたことがなく、我々の目は、汝のほかに神を見たことがない。汝の憐れみを待ち望む者たちのために、汝が行う業も」(イザヤ64:4)。
Loquitur Esaias, praeter hunc se neminem Deum vidisse. Vidit enim gloriam Dei, cujus praenuntiaverat mysterium corporationis ex virgine.
PL 10, 152Aイザヤは、この者のほかに誰も神を見なかったと語っている。彼は神の栄光を見たのであり、その神の、おとめからの受肉の奥義を、あらかじめ告げていたのである。
Ac si tu haeretice ignoras, quod in ea gloria unigenitum Deum viderit; audi Joannem evangelistam dicentem (XII, 41): Haec autem dixit Esaias, quando vidit honorem ejus, et locutus est de eo (Esa. VI, 1) .
PL 10, 152A異端者よ、イザヤがその栄光において独り子なる神を見たことを汝が知らないなら、福音書記者ヨハネが言うのを聞け(ヨハネ12:41)。「イザヤがこれらを言ったのは、彼の栄誉を見たときであり、彼について語ったのである」(イザヤ6:1)。
Hinc apostolicis, hinc evangelicis, hinc propheticis dictis, impie haeretice, concluderis.
PL 10, 152B不敬虔な異端者よ、汝は使徒の言葉からも、福音書の言葉からも、預言の言葉からも、ここに閉じ込められる。
Esaias enim Deum vidit; et cum scriptum sit: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) ; Deum tamen propheta vidit, et gloriam ejus usque ad invidiam propheticae dignitatis adspexit. Nam in judicium mortis ob hanc causam a Judaeis actus est.
PL 10, 152Bイザヤは神を見た。「神を見た者は、いまだかつて誰もいない。ただ父の懐にいる独り子なる子だけが、彼を説き明かした」(ヨハネ1:18)と書かれているにもかかわらず、それでも預言者は神を見、預言者の品位への妬みを招くほどに、その栄光を見つめたのである。この理由で、彼はユダヤ人たちによって死の裁きに引き渡されたのだから。
Liber V, Caput XXXIV
第V巻 第XXXIV章PL 10, 152BPressius ostenditur Filium ab Esaia Deum verum praedicatum esse. Haereticorum id negantium dolus. --Deum itaque nemini visum, unigenitus filius qui in sinu Patris est enarravit.
PL 10, 152Bイザヤによって、子が真の神として宣べられていることが、さらに厳密に示される。これを否む異端者たちの欺瞞。――こうして、神は誰にも見られず、父の懐にいる独り子なる子が、これを説き明かしたのである。
Aut dissolve unigeniti enarrationem, aut crede qui visus est, qui apparuit non intelligentibus se, et factus est gentium non invocantium se, et expandit manus ante populum contradicentem: ita tamen ut et servientibus sibi nomen novum vocetur, et in terris Deus verus benedicatur atque juretur.
PL 10, 152C独り子の説き明かしを打ち消してみよ。さもなければ、見られた者を信じよ。すなわち、自らを理解しない者たちに現れ、自らを呼ばなかった諸民族のものとなり、逆らう民の前に手を広げた者を、である。そのうえで、自らに仕える者たちには新しい名が付けられ、地上で真の神が祝福され誓われるのである。
Prophetia loquitur, Evangelium testatur, Apostolus interpretatur, Ecclesia confitetur, Deum verum esse qui visus sit; cum tamen Deum patrem visum nemo fateatur: et eo haeretici furoris prorupit insania, ut dum confiteri se simulat, denegaret.
PL 10, 152C預言は語り、福音書は証し、使徒は解釈し、教会は告白する。見られたのは真の神であると。しかし父なる神が見られたと言う者は誰もいない。それなのに異端の狂気は、告白するふりをしながら否むところまで突き進んだのである。
Negat enim novo confessionis impioque consilio; et arte subdola fidem dum mentitur, eludit.
PL 10, 153A彼は、告白の新しい不敬虔な策略によって否む。そして狡猾な技巧によって、信仰を装いながら、それをはぐらかすのである。
Cum enim confesso uno Deo eodemque vero et solo justo, solo sapiente, solo indemutabili, solo immortali, solo potente, subjicitur et filius in diversitate substantiae, non ex Deo natus in Deum, sed per creationem susceptus in filium, non naturae habens nomen, sed adoptionis sortitus appellationem; necesse est ut his omnibus careat Filius, quae ad privilegium solitariae in Patre majestatis sunt praedicata.
PL 10, 153Aすなわち、唯一の、同じく真の神、唯一の正しい者、唯一の知恵ある者、唯一の変わらざる者、唯一の不死の者、唯一の力ある者を告白したうえで、実体の相違において子までも下に置くのである。子は神から神へと生まれたのではなく、創造によって子として迎えられ、本性の名をもつのではなく、養子の呼称を割り当てられた者だとする。そこで、子は、父における孤立した威厳の特権として宣べられたこれらすべてを、欠くことになるほかない。
Liber V, Caput XXXV
第V巻 第XXXV章PL 10, 153AAriani unum verum Deum nesciunt. Cur. Quid duobus superioribus libris praestitum, quid jam praestandum. --Nescit haeretica perversitas unum Deum verum nosse et confiteri; et extra impietatis sensum, confessionis hujus est et fides et intelligentia.
PL 10, 153Aアレイオス派は唯一の真の神を知らない。なぜか。先の二つの書で何が果たされ、今や何が果たされるべきか。――異端の曲解は、唯一の真の神を知り、告白することを知らない。不敬虔な理解の外にこそ、この告白の信仰も理解もある。
Prius confitendus est Pater et Filius, ut unus verus Deus possit intelligi: et cognitis sacramentis salutis humanae, quae in nobis per regenerationis virtutem in Patre et Filio consummantur ad vitam, legis et prophetarum sunt mysteria consequenda.
PL 10, 153Bまず父と子が告白されなければ、唯一の真の神は理解されえない。そして、我々のうちで再生の力によって父と子において命へと成し遂げられる、人間の救いの秘義を知ったうえで、律法と預言者の奥義をたどるべきである。
Unum Deum verum non apprehendit ignara evangelicae et apostolicae praedicationis impietas.
PL 10, 153B福音書と使徒たちの宣教を知らない不敬虔は、唯一の真の神を把握しない。
Cujus quamvis intelligentiam, usque ad absolutissimam verae pietatis professionem, ex ipsis eorum doctrinis praestabimus; ut indivisus atque inseparabilis, non ex persona, sed ex natura, subsistens ex Patre unigenitus intelligatur; et per id unus Deus sit, quia ex natura Dei Deus sit: tamen ex propheticis dictis perfectae hujus unitatis fides est exstruenda, et hinc evangelicae domus sunt ponenda fundamina; ut per eamdem naturam divinitatis unius unus Deus per id intelligatur, quod in Deum alterum Deus unigenitus non refertur.
PL 10, 153Bその理解を、真の敬虔の完全な告白に至るまで、福音書と使徒たち自身の教えに基づいて示すことになるにせよ、すなわち、位格によってではなく本性によって、分かたれず切り離されず、父から存立する独り子が理解されるように、また、神の本性から神であるがゆえに、それによって一つの神であるように示すにせよ、それでも、この完全な一体性の信仰は、預言者たちの言葉から築かれなければならず、福音の家の基礎もここから置かれなければならない。それは、唯一の神性の同じ本性によって、独り子なる神が別の神に帰せられないことによって、唯一の神が理解されるためである。
Tenuimus enim omni hoc sermonis nostri libello eum ordinem, ut in quibus superiore libro Deum filium docueramus, in ipsis nunc Deum verum ostenderemus. Et, ut spero, ea dictorum omnium absolutio fuit, ut Deus verus intelligeretur, qui Deus esse non negabatur.
PL 10, 153C我々は、この我々の小著全体を通して、次の順序を保ってきた。前の書で神の子を神と教えたその点について、今や真の神であることを示す、という順序である。そして私が望むところでは、語られたことすべての完結は、神であることを否まれなかった者が真の神であると理解されるようなものであった。
Reliquus autem nunc omnis sermo ad id proficiet, ut qui Deus verus esse intelligitur, non in Deum alterum deputetur; et quod ad alterum non proficit, ad unum intelligatur: unum autem illud non subsistentem naturam perimat in Filio, sed in Deo et Deo naturam Dei conservet unius.
PL 10, 154A今や残りの議論全体は、真の神と理解される者が別の神とは数えられないこと、そして別の者へは進まないものが一つのものへと理解されることへ進む。その一つは、子のうちに存立する本性を滅ぼすことなく、神と神において、一つの神の本性を保つのである。
Liber V, Caput XXXVI
第V巻 第XXXVI章PL 10, 154AQuod ex Moyse Filius cum Patre unus sit Deus. --Veritatis ratio postulat, ab eo initium intelligentiae istius sumi, per quem manifestari saeculo Deus coeptus est, Moyse namque, cujus ore haec de se unigenitus Deus professus est: Videte, videte, quoniam ego sum Deus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) .
PL 10, 154Aモーセによれば、子は父とともに一つの神である。――真理の理は、この理解の始まりを、神がこの世に示され始めたその者から取ることを求める。すなわちモーセからである。その口を通して、独り子なる神は自らについてこう告白した。「見よ、見よ、私は神であり、私のほかに神はいない」(申命記32:39)。
Ac ne forte dicti hujus virtutem haeretica impietas ad patrem innascibilem Deum referat; et ipsa dicti ratio, et Apostolus auctor occurrit, qui ex persona unigeniti Dei, sicut superius (lib. IV, n. 33) docuimus, intelligendi totius hujus sermonis interpres est; et hoc quod dictum est, Laetamini gentes cum plebe ejus (Deut. XXXII, 43; et Rom. XVII, 10) , proprium ejus esse demonstravit, subjiciens ad fidem dicti: Et erit radix Iesse, et qui surget regere gentes, in eum gentes sperabunt (Ibid., 12) .
PL 10, 154Bこの言葉の力を、異端の不敬虔が、生まれざる父なる神に関係づけないように、言葉の理そのものも、使徒という保証者も、これに応じる。使徒は、先に(第4巻第33節)教えたように、独り子なる神の位格に基づいて、この言葉全体を理解するための解釈者であり、「諸国民よ、彼の民とともに喜べ」(申命記32:43、ローマ17:10)〔底本はローマ書を XVII と刷る。15章の誤りらしい〕と語られたことが彼に固有であると示して、この言葉への信頼のために続けた。「そしてエッサイの根が現れ、諸国民を治めるために立つ者がいる。彼に諸国民は希望を置く」(ローマ17:12)。
Demonstrato igitur per Moysen eo qui dixerat: Non est Deus praeter me, in eo quod ait: Laetamini gentes simul cum eo; et Apostolo id ipsum ad Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Deum intelligente, in quo secundum carnem ex radice Jesse surgente rege gentium spes est, ipsa nunc dicti ratio tractanda est, ut quia dictum non ambigitur, quatenus dictum sit possit intelligi.
PL 10, 154Bこうして、「私のほかに神はいない」と言った者が、「諸国民よ、彼とともに喜べ」と言ったことによってモーセを通して示され、使徒も、肉によって、諸国民の王としてエッサイの根から現れる者、その者において希望がある者について、まさにこのことを、我々の主イエス・キリスト、独り子なる神に向けて理解している以上、今や、この言葉の理そのものが取り扱われるべきである。語られたことは疑われないのだから、どの範囲でそれが語られたのかを理解できるようにするためである。
Liber V, Caput XXXVII
第V巻 第XXXVII章PL 10, 154CQui Deus ex Deo et in eadem natura. --Verum et absolutum et perfectum fidei nostrae sacramentum est, Deum ex Deo, et Deum in Deo confiteri; non corporalibus modis, sed divinis virtutibus; nec naturae in naturam transfusione, sed mysterio et potestate naturae.
PL 10, 154C神から出た神であり、同じ本性においてある者。――我々の信仰の秘義は、真であり、完全であり、円満である。神から出た神、神のうちにある神を告白することである。体的な仕方によるのではなく、神的な力によって。本性から本性への流し込みによるのでもなく、本性の奥義と権力によって。
Non enim per desectionem aut protensionem aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit.
PL 10, 154C切り離しや延長や派生によって神から神があるのではなく、本性の力により、同じ本性へと、誕生によって存立するのである。
Res ipsas planius consequens liber evangelicorum atque apostolicorum dictorum interpres loquetur: sed interim ex lege et prophetis hoc, quod et loquimur et credimus, est docendum. Nativitas igitur Dei non potest non eam, ex qua profecta est, tenere naturam.
PL 10, 155Aこれらの事柄そのものは、続く書が、福音書と使徒たちの言葉の解釈者として、より明らかに語るだろう。しかしさしあたり、我々が語り信じているこのことは、律法と預言者から教えられなければならない。神の誕生は、そこから出てきた本性を保たないわけにはいかない。
Neque enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam ex Deo subsistit. Eamdem autem naturam ita, non ut natus sit ipse qui genuit (nam quomodo erit ipse, cum genitus sit?), sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, quae totus est ipse qui genuit: quia non est aliunde quod genitus est.
PL 10, 155A神以外のどこからも存立しないものは、神以外のものとして存立するのではない。しかも同じ本性を〔保つ〕のは、生んだ者自身が生まれたという仕方によってではなく(生まれたのなら、どうして彼自身でありえようか)、生まれた者が、生んだ者自身が全体としてそうであるものそのものにおいて存立する、という仕方によってである。生まれた者は、ほかから出たものではないからである。
Et per hoc non refertur ad aliud, quod in unum subsistit ex uno: neque novum in se est, quod vivit ex vivo: neque abest a se, quod vivus genuit in vivum.
PL 10, 155Aこれによって、一者から一者において存立するものは、別のものに帰せられることがない。生きている者から生きているものは、自らにとって新しいものではない。生きている者が生きている者へと生んだものは、自らから離れていない。
Ac sic in generatione Filii et naturam suam sequitur incorporalis atque indemutabilis Deus, incorporalem atque indemutabilem Deum gignens: nec naturam suam deserit ex incorporali atque indemutabili Deo incorporalis atque indemutabilis Dei perfecta nativitas, per hoc utique subsistentis ex Deo Dei sacramentum.
PL 10, 155Bこうして、子の生成において、体をもたず変わらぬ神は、自らの本性に従い、体をもたず変わらぬ神を生む。体をもたず変わらぬ神から出る、体をもたず変わらぬ神の完全な誕生は、自らの本性を捨てない。これこそ、神から存立する神の秘義である。
Haec ita unigenitus Deus per sanctum Moysen testatur: Videte, videte, quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) . Non est enim natura divinitatis alia, ut praeter se Deus ullus sit.
PL 10, 155Bこれを独り子なる神は、聖なるモーセを通してこう証している。「見よ、見よ、私は主であり、私のほかに神はいない」(申命記32:39)。神性の本性は別のものではなく、それゆえ、自らのほかに神がいる、ということもないのである。
Nam cum ipse Deus sit, tamen etiam per naturae virtutem in eo Deus est. Et per id, quod ipse Deus est et in eo Deus est, non est Deus praeter eum: cum non exstet aliunde quod Deus est, et in eo Deus sit, habens in se et quod ipse est, et ex quo ipse subsistit.
PL 10, 155B彼自身が神であるが、それでも本性の力によって彼のうちに神がある。そして、彼自身が神であり、彼のうちに神があるという点で、彼のほかに神はいない。神であるものは、ほかから出たものではなく、彼のうちに神があり、彼は自らのうちに、自らがそれであるものと、自らがそれによって存立するものの両方をもっているからである。
Liber V, Caput XXXVIII
第V巻 第XXXVIII章PL 10, 155CIndividua Patris et Filii divinitas ex Esaia. --Confirmat autem fidei nostrae veram et salutarem professionem idem atque unus in plurimis Spiritus prophetiae, per successiones et intervalla temporum non demutans religiosae doctrinae praedicationem.
PL 10, 155C父と子の神性は、イザヤによれば分かたれない。――我々の信仰の真実で救いをもたらす告白を、多くの者のうちで同じ一つの預言の霊が確証する。時の連なりと隔たりを通じて、信心深い教えの宣べ方を変えることなく。
Ut enim per Moysen ex persona unigeniti Dei dicta, pleniore ad intelligendum confirmarentur profectu; rursum sermone Dei patris ex persona virorum excelsorum idem prophetiae Spiritus per Esaiam loquitur: Quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus.
PL 10, 155Cモーセを通して独り子なる神の位格から語られたことが、理解へ向けてより十分な進展をもって確証されるために、今度は、同じ預言の霊が、イザヤを通して、父なる神の言葉のうちで、高き人々の位格に基づいてこう語る。「汝のうちに神がおり、汝のほかに神はいない。」
Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus, Israel salvator (Esai. XLV, 14, 15) . Exserat se in hanc et naturae et nominis inseparabilem professionem haereticae impietatis desperatus furor: et haec, si potest, dictis ac rebus unita, rabido vesaniae suae ore concerpat.
PL 10, 155C「汝こそ神であり、我々は知らなかった、神よ、イスラエルの救い主よ」(イザヤ45:14、15)。本性と名のこの分けえない告白に向けて、異端の不敬虔の絶望した狂気は身を乗り出すがよい。そして、もしできるなら、言葉と事柄において一つに結ばれたこれらを、狂気の荒ぶる口でずたずたに裂くがよい。
In Deo Deus est, et praeter eum Deus non est; dissolvat eum qui inest, ab eo in quo inest: et sacramenti hujus intelligentiam dividat generum varietate.
PL 10, 156A神のうちに神があり、彼のほかに神はいない。異端の狂気は、内にある者を、それが内にある者から切り離すがよい。そして、この秘義の理解を、類の多様性によって分けるがよい。
Nam in eo quod ait, In te Deus est, naturae Dei patris in Deo filio docuit veritatem, cum in eo Deus intelligeretur esse qui Deus est. In eo vero quod subjecit: Et praeter te non est Deus: ostendit praeter eum Deum non esse, quia in se Deo Deus inesset.
PL 10, 156A「汝のうちに神がいる」と言うことで、彼は子なる神における父なる神の本性の真理を教えた。神であるものが、彼のうちにあると理解されたからである。続けて「汝のほかに神はいない」と言うことで、彼のほかに神がいないことを示した。神自身のうちに神が内在するからである。
Hoc vero quod tertium est, Tu es Deus, et nesciebamus, humanae intelligentiae piam et fidelem testatur professionem, quae cognitis nativitatis mysteriis, et nomine (Emmanuel) ad Joseph per Angelum nuntiato confiteretur, Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator: subsistentem in eo Dei naturam intelligentes, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum qui est Deus quisquam Deus alius sit: quia ipse Deus, et in eo Deus, alterius nobis cujusquam Dei non relinquat errorem.
PL 10, 156A第三の「汝は神であり、我々は知らなかった」は、人間の理解の敬虔で忠実な告白を証している。その理解は、誕生の奥義を知り、天使を通してヨセフに名(エマヌエル)が告げられたうえで、こう告白することになった。「汝こそ神であり、我々は知らなかった、神よ、イスラエルの救い主よ」。彼のうちに存立する神の本性を理解しているのである。神のうちに神があり、神である者のほかにはいかなる別の神もいない。神自身と、彼のうちにある神とが、我々にほかのいかなる神についての迷いも残さないからである。
Et haec quidem Esaias, individuam atque inseparabilem Patris et Filii divinitatem testatus, ita prophetavit.
PL 10, 156B以上のことを、イザヤは、父と子の分かたれず切り離されない神性を証しつつ、このように預言した。
Liber V, Caput XXXIX
第V巻 第XXXIX章PL 10, 156BEx Jeremia idem evincitur. --Jeremias vero non dispari prophetiae virtute, indiscretae a Deo patre naturae unigenitum esse Deum ita docuit, dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum.
PL 10, 156B同じことが、エレミヤによっても証明される。――エレミヤは、異ならない預言の力によって、父なる神から区別されない本性の独り子が神であることを、こう教えた。「これは我々の神であり、彼に並ぶ別の者は数えられない。」
Qui invenit omnem vitam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec supra terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruc. III, 36) . Quid alium Deum in filio Dei Deo haeretice supponis?
PL 10, 156B「彼は知識のあらゆる道〔底本は vitam。viam と読む〕を見いだし、それを僕ヤコブと、愛する者イスラエルに与えた。その後、地の上に現れ、人々のあいだで暮らした」(バルク3:36)。異端者よ、なぜ汝は、神の子なる神のうちに別の神を持ち込むのか。
Disce unum Deum verum intelligere et confiteri. Non alius Deus ad Christum deputatur ut Deus sit. Deus est ex natura, ex nativitate, ex Deo. Quod enim Deus est, ex Deo est, non etiam Deus alius est.
PL 10, 156C唯一の真の神を理解し、告白することを学べ。キリストに、神であるために別の神が数えられるのではない。彼は本性により、誕生により、神から神である。神であるものは神から出るのであって、そのうえ別の神であるわけではないからである。
Alius enim ad eum non deputatur; quia non est in eo alia praeter quam quae Dei est veritas. Quid verum et non verum, quid degenerem et nobilem, quid diversum et diversum sub unius Dei ementita religione componis? Deus est pater, Deus est et filius.
PL 10, 156C別のものは彼に数えられない。彼のうちには、神のものである真理のほかの真理はないからである。汝は、唯一の神の偽りの信仰のもとで、なぜ真と真でないもの、堕落した者と高貴な者、異なるものと異なるものを、並べ立てるのか。父は神であり、子もまた神である。
In Deo Deus est; praeter eum Deus non est, non alter ad eum deputatur ut Deus sit. In his si unum magis quam solitarium Deum intelliges; Ecclesiae religionem profiteberis, quae Patrem in Filio confitetur.
PL 10, 157A神のうちに神があり、彼のほかに神はなく、神であるために別の者が彼に数えられることもない。これらにおいて、孤立した神より、むしろ一つの神を理解するなら、汝は、子において父を告白する教会の信仰を告白することになる。
Sin vero unum Deum, ad solitarii significationem, sacramenti coelestis ignarus obtendis; extra cognitionem Dei es, Deum in Deo esse non confitens.
PL 10, 157Aしかし、もし汝が天上の秘義を知らないまま、孤立した者の意味で唯一の神を口実に掲げるなら、汝は神の認識の外にいる。神のうちに神があることを告白しないからである。
Liber VI, Caput I
第VI巻 第I章PL 10, 157AHaeresis Ariana late serpens aegre depelli potest. --Non sum nescius, difficillimo me asperrimoque tempore scribere haec adversum vesanam impiorum haeresim, Dei filium creaturam esse affirmantem, aggressum fuisse; multis jam per omnes ferme Romani imperii provincias ecclesiis morbo pestiferae hujus praedicationis infectis, et velut ad piae fidei hujus male usurpatam persuasionem, longo doctrinae usu, et ementito nomine verae religionis imbutis, non ignorans difficilem esse ad emendationis profectum voluntatem, quam in erroris sui studio per plurimorum assensum auctoritas publicae jam sententiae contineret.
PL 10, 157Aアレイオス派の異端は広く這い進み、容易には追い払えない。――私は承知している。神の子を被造物だと主張する、不敬な者どもの狂った異端に対して、これらのことを書くことに私が取りかかったのは、きわめて困難で苛烈な時代においてであった。すでにローマ帝国のほとんどすべての属州にわたって多くの教会が、この疫病のごとき説教の病に冒され、いわばこの敬虔な信仰への誤って奪い取られた思い込みへと、長い教えの習慣により、また偽られた真の宗教の名により染め上げられていた。しかも、誤りへの熱意のうちにある意志を、きわめて多くの者の同意によって、すでに公けの見解となった権威が押さえ込んでいる以上、その意志が改善へと進むのは難しいことを、私は知らぬわけではなかった。
Gravis enim et periculosus est error in plurimis: et multorum lapsus, etiamsi se intelligat, tamen exsurgendi pudore auctoritatem sibi praesumit, ex numero habens hoc impudentiae, ut quod errat, prudentiam velit existimari; et quod cum multis errat, intelligentiam esse asserat veritatis, dum minus erroris esse existimatur in multis.
PL 10, 158B実に、誤りが多くの者のうちにあるとき、それは重く、危険である。多くの者の躓きは、たとえ自ら悟っていても、立ち上がることへの恥のゆえに自らに権威を先取りし、その数の多さから、誤っているそのことを思慮と見なされたいという恥知らずを持つ。そして、多くの者とともに誤っていることを、真理の理解であると言い張る。多くの者のうちにあるほど誤りは少ないと考えられているからである。
Liber VI, Caput II
第VI巻 第II章PL 10, 158CAd eam refellendam quid Hilarium moveat. --Ac mihi quidem praeter studii mei atque officii necessitatem, qua hoc Ecclesiae episcopus praedicationis evangelicae debeo ministerium; tamen eo propensior cura ad scribendum fuit, quo magis plures periculo infidelis intelligentiae detinebantur; uberius gaudium consectans ex salute multorum, si cognitis sacramentis perfectae in Deum fidei, impia humanae stultitiae instituta desererent, et se Deo redderent haereticis repudiatis, atque a cibo mortis, quo in laqueum aves solent illici, in volatum se liberae securitatis erigerent; sequerenturque Christum ducem, prophetas nuntios, Apostolos praevios, fidem consummatam, et salutem in Patris et Filii confessione perfectam; et cum dictum meminissent ore Domini: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23) , ad honorificandum Patrem per honorem Filii se referrent.
PL 10, 158Cヒラリウスをこれの論駁へと動かすもの。――私にとっては、教会の司教として福音の宣教というこの務めを負う以上、私の熱意と職務の必然のほかにも、なお書くことへの心遣いはいっそう強かった。それは、不信仰な理解の危険にとらわれている者がそれだけ多かったからである。私は、多くの者の救いによってより豊かな喜びを得ようと望んでいた。すなわち、神への完全な信仰の秘義を知って、人間の愚かさによる不敬な諸制度を捨て、異端者たちを退けて自らを神に返し、鳥が罠へと誘い込まれるときのような死の餌から離れて、安全という自由の飛翔へと身を起こすように。そして、キリストを導き手、預言者たちを使者、使徒たちを先導者、完全な信仰、父と子の告白において完成された救いに従うように。また、主が口にした「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)という言葉を思い起こし、子への敬いを通して父を敬うことへと立ち帰るように、と。
Liber VI, Caput III
第VI巻 第III章PL 10, 159AHaeresis Arianae lues. --Emersit enim pestifera et letalis populis proxime lues, quae ingenti grassata contagio ruinam miserandae mortis invexit.
PL 10, 159Aアレイオス派の異端という疫病。――疫病のごとき致死の伝染病が、つい最近、諸民族のもとに現れ、巨大な感染をもって荒れ狂い、哀れむべき死の破滅を持ち込んだのである。
Non enim tantum aut considentium ( f. concidentium) in chaos cum populis suis repens urbium vastitas, aut frequentes bellorum et funebres mortes, aut immedicatae aegritudinis populosa contagia desaevierunt, in quantum ad exitium generis humani haeresis haec funesta grassata est.
PL 10, 159Aこの異端が人類の滅亡へ向けて荒れ狂った程度には、民とともに混沌へと沈み込む(おそらく「崩れ落ちる」)者たちの諸都市の突然の荒廃も、頻発する戦争と葬られる死も、癒しがたい病の民衆に及ぶ伝染も、猛威を振るってはいないのである。
Deo enim, cui omnia in mortuis vivunt, hoc solum perit quod sibi deperit. Nam judicaturus ipse de omnibus, et pro majestatis suae misericordia poenae meritum ignoranti moderaturus errori, negantes se non jam judicabit utique, sed negabit (Matth. X, 33; vid. Tr. psal. CXL, n. 8) .
PL 10, 159A神にとっては、死んだ者たちのうちにあってすべてが生きているのであり、神が失うのは、自らにとって滅びゆくもの、ただそれだけなのである。神は自ら万人を裁こうとしており、その威厳の憐れみに従って、誤りが無知のうちにあるならば、刑罰に値する度合いを和らげようとしている。それゆえ、自分を否む者たちを、もはや裁くのではなく、当然のこととして、否むのである(マタイ10:33、『詩篇講解』第140篇第8節を見よ)。
Liber VI, Caput IV
第VI巻 第IV章PL 10, 159BQuam subdole virus suum effundat. --Negat enim, negat furens haeresis sacramentum verae fidei, ad impietatis suae doctrinam religionis usa principiis, cum infidelitatis suae expositionem, ut superioribus libris continetur, ita coepit: « Novimus unum Deum solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem. » Ad id enim usurpatum proficit piae confessionis exordium, quo ait: « Unum Deum, et solum infectum, et solum sine initio: » ut per haec, quae religiose verbis ostentarentur, caetera impie subderentur.
PL 10, 159Bいかに巧妙に己の毒を注ぎ出すか。――狂った異端は、真の信仰の秘義を否み、否むのであり、自らの不敬の教えのために宗教の諸原理を用いて、自らの不信仰の表明を、先の諸巻に収められているとおり、こう始めたのである。「我々は唯一の神を知っている。それはただ一人造られざる者、ただ一人とこしえなる者、ただ一人始まりなき者、ただ一人真なる者、ただ一人不死を有する者、ただ一人最善なる者、ただ一人力ある者である。」実に、敬虔な告白の冒頭は、「唯一の神、ただ一人造られざる者、ただ一人始まりなき者」と言うそのことのために利用されたのである。それは、言葉のうえで敬虔に見せかけられたこれらのものを通して、そのほかのものが不敬に付け加えられるためであった。
Nam post multa alia, quae de Filio pari quoque simulatae religionis professione protulerat, subjecit: « Creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae. » Et post multa alia, quibus, veritatis interjectis confessionibus, haereticae impietatis obumbraretur intentio, ut subsistere eum de non exstantibus argutae interpretationis subtilitate defenderet, ait: « Et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur. » Postremo quasi rebus jam omnibus validissime ad impietatis defensionem communitis, ne vel filius vel Deus intelligeretur, adjecit, « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Et quia nobis ex integro adversum hanc impiissimae doctrinae expositionem evangelicus nunc erit sermo; consequens existimavimus omnem jam in primo licet libro editionem hujus haereseos conscriptam, nunc quoque huic sexto inserere: ut recens lectio, et responsionis ad singula subjecta collatio, per evangelicas atque apostolicas institutiones invitis licet et contradicentibus sensum veritatis eliciat. Dicunt ergo. Exemplum blasphemiae.
PL 10, 159B実際、子について、同じく見せかけの信心の表明をもって述べた多くのほかの事柄のあとで、彼はこう付け加えた。「神の完全な被造物である。だが被造物のうちの一つのようにではない。作られたものである。だがほかの作られたもののようにではない。」また、真理の告白を挟むことで異端の不敬の意図を覆い隠すためのほかの多くの事柄のあとで、彼を、巧みな解釈の精緻さによって存在しないものから存立したものとして弁護しようとして、こう述べる。「世に先立って創造され据えられたのであり、生まれる前には存在しなかった。」最後に、あたかもすべてがすでに不敬の弁護のためにきわめて堅固に固められたかのように、子が子とも神とも理解されないために、こう付け加えた。「もし『彼自身から』、『胎から』、『父から私は出て、来た』という言葉が、彼の同一実体の一部のように、また発出を引き延ばすもののように〔extendens の主語と係りは定かでない〕理解されるなら、父は合成されたものとなり、分割されうるもの、変わりうるものとなり、彼らによれば体となり、彼ら自身に関わる限り、体の帰結を担う、体なき神となるであろう。」そして、我々にとって今、この最も不敬な教えの表明に対して最初から福音の言葉が語られることになるので、我々は、この異端の陳述全体が第1巻にすでに書き記されてはいるが、今この第6巻にも挿入するのが適当だと考えた。それは、新しい朗読と、個々の提示事項への応答の照合が、福音と使徒の教えを通して、彼らの意に反し反対されようとも、真理の理解を引き出すためである。それゆえ彼らは言う。冒瀆の実例〔Exemplum blasphemiae は本文か欄外の見出しか判然としない〕。
Liber VI, Caput V
第VI巻 第V章PL 10, 160AArii et asseclarum ejus ad Alexandrum epistola. -- « Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti.
PL 10, 160Aアレイオスとその追随者たちからアレクサンドロスへの書簡。――「我々は唯一の神を知っている。ただ一人造られざる者、ただ一人とこしえなる者、ただ一人始まりなき者、ただ一人不死を有する者、ただ一人最善なる者、ただ一人権能ある者、万物の創造者、秩序づける者、配剤する者であって、変転せず、不変であり、律法と預言者たちと新約の、義なる者、最善なる者である。」
Hunc Deum generasse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit.
PL 10, 160B「この神が、あらゆる世に先立って独り子を生み、その者を通して世も万物も作ったのである。」
Natum autem non putative, sed vere obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicuti Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; sed nec sicuti Hieracas lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed sicuti diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre.
PL 10, 160B「その者が生まれたのは見せかけではなく、まことにそうであり、自らの意志に従って〔suae が父と子のどちらの意志を指すかは定かでない。父の意志と取った〕、不変にして変転せず、神の完全な被造物であるが、被造物のうちの一つのようにではなく、作られたものであるが、ほかの作られたもののようにではない。またウァレンティノスが、父の生まれた者を発出と考え出したようにでもなく、マニが、父の同一実体の一部として生まれた者を説明したようにでもなく、合一を分割するサベリオスが、子を、父でもある者と呼んだようにでもなく、さらにヒエラカスが言ったように、灯火から灯火、あるいは二つに分けられた松明でもなく、以前に存在していた者が、のちに子へと生まれた、あるいは子へと重ねて造られたのでもない。それは、あなた自身、いとも幸いなる父よ、教会の中央で、また会衆の中で、そのようなことを持ち込む者たちをしばしば退けたとおりである。むしろ、我々が述べたとおり、神の意志によって、時と世に先立って造られ、生きること、存在することを父から受け、栄光をも、父が彼とともに存立している中で受けたのである〔consubsistente Patre の係りは定かでない〕。」
Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta ab ipso habentur: fons est autem omnium.
PL 10, 160C「実際、父は彼に万物の相続を与えたが、自らが作られざるものとして持っているものを、自ら失ったわけではない。父は万物の源なのである。」
Liber VI, Caput VI
第VI巻 第VI章PL 10, 160C« Quapropter tres substantiae sunt, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius.
PL 10, 160C「それゆえ、実体は三つである。父、子、聖なる霊である。そして神は万物の原因であり、まったく始まりなく、ただ一人でいる。」
Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit.
PL 10, 160C「一方、子は時なくして父から出され、世に先立って造られ据えられ、生まれる前には存在しなかった。だが時なくしてあらゆるものに先立って生まれ、ただ独りの父からただ独りで存立した。」
Nec enim est aeternus aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui, duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est.
PL 10, 161A「また彼は、永遠でも、共に永遠でも、父とともに作られざる者でもなく、父とともに同時に存在を有するのでもない。それは、ある者たち、あるいは二つの生まれざる始原を持ち込む幾人かが言うようなものではない。むしろ、合一であり万物の始原であるように、神は万物に先立って存在するのである。」
Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus.
PL 10, 161A「このゆえに神は子より前にも存在する。あなたが教会の中央で説教するのを聞いて、我々があなたから学んだとおりである。それゆえ、彼が神から存在と栄光と生を持ち、すべてが彼に授けられている、その点で、神は彼の始原である。」
Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. »
PL 10, 161A「神は彼に先立って存在しているのだから、彼の神として、彼を支配している。もし『彼自身から』、『胎から』、『父から私は出て、来た』という言葉が、彼の同一実体の一部のように、また発出を引き延ばすもののように理解されるなら、父は合成されたものとなり、分割されうるもの、変わりうるものとなり、彼らによれば体となり、彼ら自身に関わる限り、体の帰結を担う、体なき神となるであろう。」
Liber VI, Caput VII
第VI巻 第VII章PL 10, 161BVenenum in hac epistola latens. --Quis non his sentiat lubricos serpentinae viae flexus, vel tortuosis spiris nodos vipereos non intelligat, quibus venenati oris principalis potestas collecto inflexi corporis orbe concluditur?
PL 10, 161Bこの書簡に潜む毒。――蛇の道の滑りやすい曲がりくねりを、これらのうちに感じ取らず、とぐろを巻く蛇の結び目を理解しない者があろうか。そこでは、毒ある口の主たる権力が、曲げた体の環を集めて閉じ込められているのである。
Sed extensis omnibus atque absolutis, totum occultati capitis virus patebit. Ingeruntur enim nobis primum nomina veritatis, ut virus falsitatis introeat. Bonum in ore est, ut de corde malum subeat.
PL 10, 161Bだが、すべてが広げられ解き明かされたとき、隠された頭の毒はすっかり露わになるであろう。実に、まず真理の名が我々に持ち込まれるのは、偽りの毒が入り込むためである。口には善があり、それは心から悪が忍び入るためである。
Et inter haec nusquam audio ab his Deum Dei filium dici: nusquam Filium invenio ita praedicatum esse, quod filius sit. Nomen filii ingeritur, ut natura taceatur; natura adimitur, ut nomen alienum sit.
PL 10, 161Bそしてこれらのうちに、神である神の子と彼らが呼ぶのを、私はどこにも聞かない。子がまさに子であるという仕方で宣べ伝えられているのを、私はどこにも見出さない。子の名が持ち込まれるのは、本性が黙されるためであり、本性が取り去られるのは、名が〔子にとって〕本来のものでなくなるためである。
Haereses caeterae praetenduntur, ut de se haeresis mentiatur (Idem notat Athanas. Or. I, p. 313) . Unus solus Deus et solus verus ingeritur, ne verum ac proprium Dei filio relinquatur esse quod Deus est.
PL 10, 161Cほかの異端が前に立てられるのは、この異端が自らについて偽るためである(アタナシオスも『講話』第一、313頁で同じことを指摘している)。唯一のただ一人の神、ただ一人の真の神が持ち込まれるのは、神であるということが、真のもの、固有のものとして神の子に残されないためである。
Liber VI, Caput VIII
第VI巻 第VIII章PL 10, 161CQuid jam sibi tractandum proponat Hilarius. -- Quamquam igitur superioribus libellis (scil. IV et V) de Deo et Deo, et Deo vero ac Deo vero, et in Deo vero patre et in Deo vero filio uno vero Deo intelligendo secundum naturae unitatem, non secundum personae unionem, ex legis et prophetarum praedicationibus docuerimus; tamen perfecta fidei hujus absolutio ex evangelicis atque apostolicis est praestanda doctrinis, ut verus Dei filius Deus non alienae a Patre diversaeque naturae, sed ejusdem esse divinitatis, per veritatem nativitatis existens, possit intelligi.
PL 10, 161Cヒラリウスは今、何を扱うべきものとして自らに提示するか。――したがって、先の諸書(すなわち第4巻と第5巻)では、神と神、真の神と真の神、また真の神なる父のうちなる、真の神なる子のうちなる、唯一の真の神が、位格の合一によってではなく本性の一体性によって理解されるべきことを、律法と預言者たちの宣教によって我々は教えてきた。それでもなお、この信仰の完全な完成は、福音と使徒の教えから与えられなければならない。それは、神の真の子である神が、父とは別で異なる本性ではなく、同じ神性のものであり、誕生の真実によって存在していることが理解されうるためである。
Nec sane quemquam tam amentem posse esse existimo, qui Dei de se professiones aut cognitas non intelligat, aut intellectas a se nollet intelligi, aut emendandas putet humanae opinione prudentiae.
PL 10, 162Aまた、これほど正気を失った者がいるとは、私は思わない。すなわち、神が自らについて述べた表明を、知られていても理解しないか、あるいは理解していながら、理解されることを望まないか〔intellectas a se nollet intelligi は意味が取りにくく、文脈から解した〕、あるいは人間の思慮の臆見によって改められるべきだと考えるような者が。
Sed antequam res ipsas salutarium sacramentorum loqui incipiamus; ne in aliquo sibi, editis haereticorum nominibus, haeresis professio blandiatur, demonstrandum est omne hujus argutae malitiae velamen: ut per quod se virus latens contegit, per id ipsum proditum sit et revelatum, et ad blandientis veneni intelligentiam publicae conscientiae sensus introeat.
PL 10, 162Aだが、救いをもたらす秘義そのものを語り始める前に、異端者たちの名を挙げても異端の表明がどこかで自らを愉しませることのないように、この巧妙な悪意のあらゆる覆いを明らかにしなければならない。それは、潜む毒が自らを覆い隠すもの、まさにそれを通して露わにされ暴かれ、甘言を弄する毒の理解へと、公けの良心の感覚が入り込むためである。
Liber VI, Caput IX
第VI巻 第IX章PL 10, 162BValentini commenta. Ecclesia ab his aliena. Prolationis nomine haeretici nativitatem nituntur abolere. --Volentes igitur haeretici Dei filium non ex Deo esse, neque de natura et in natura Dei ex Deo Deum natum, cum jam superius commemorassent unum Deum solum verum, neque adjecissent et patrem; ut unius veritatis esse Patrem et Filium exclusa proprietate nativitatis negarent, dixerunt, « Nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est: » ut sub specie haereseos Valentinae, nomine prolationis improbato, nativitatem Dei ex Deo improbarent.
PL 10, 162Bウァレンティノスの作り事。教会はこれと無縁である。異端者たちは発出という名によって誕生を廃そうと努める。――それゆえ異端者たちは、神の子が神から出たのではなく、神の本性から、神の本性において、神から神が生まれたのでもないことを望んだ。すでに先に唯一のただ一人の真の神に言及し、しかも父を付け加えなかったので、父と子が一つの真理に属することを、誕生の固有性を除外して否むために、こう言った。「ウァレンティノスが、父の生まれた者を発出と考え出したようにでもなく」と。それは、ウァレンティノスの異端の外観のもとに、発出という名を退けて、神から神が誕生することを退けるためであった。
Valentinus enim ridicula quaedam et foeda commentans, cum praeter principem Deum, familiam deorum et numerosas aeternitatum potestates introduxisset, tunc prolatum Dominum nostrum Jesum Christum mysterio occultae voluntatis asseruit.
PL 10, 162C実際ウァレンティノスは、滑稽でおぞましいことを考え出して、首長たる神のほかに、神々の一族と、数多くの永遠者たちの権力を持ち込んだうえで、そののち、我々の主イエス・キリストを、隠された意志の奥義によって発出せしめられたものと主張した。
Hanc ergo inanem prolationem, temerarii ac stulti auctoris furore quaesitam, evangelica atque apostolica Ecclesiae fides nescit.
PL 10, 163Aそれゆえ、向こう見ずで愚かな創始者の狂気によって探し出された、この空虚な発出を、教会の福音と使徒の信仰は知らない。
Ignorat enim Valentini bythona, et silentium, et ter denos aeonas: scit vero nihil aliud quam unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, natum ex Deo Deum.
PL 10, 163A実に教会は、ウァレンティノスのビュトスも、沈黙も、三十のアイオーンも知らない。ただ、万物がそれからある唯一の神なる父と、万物がそれによる唯一の我々の主イエス・キリスト、神から生まれた神のほか、何も知らないのである。
Sed quia ex Deo Deus natus, neque per nativitatem suam Deo ademit esse quod Deus est, neque ipse in nativitate non Deus est; et quod Deus est, non coepit esse, sed natus ex Deo est; et quod nascitur, id ipsum secundum humanae naturae sensum videtur esse prolatum, ita ut prolatio ipsa nativitas esse existimetur: idcirco tentatum est per Valentini haeresim prolationis nomen excludi, ne nativitatis veritas permaneret; quia prolationis intelligentia, opinione terrena, non multum esset a natura terrenae nativitatis aliena.
PL 10, 163Aだが、神から生まれた神は、自らの誕生によって、神であるというそのことを〔父なる〕神から奪ったのでもなく、誕生のうちにあって自ら神でないのでもない。また神であるそのことは、存在し始めたのではなく、神から生まれたのである。そして、生まれるものは、そのことそのものが人間の本性の理解に従えば発出されたものと見え、そのため発出そのものが誕生であると考えられてしまう。それゆえ、ウァレンティノスの異端を通して発出という名を排除することが試みられたのであり、それは誕生の真実が残らないためであった。発出の理解は、地上的な臆見においては、地上的な誕生の本性とさほど異ならないからである。
Naturae humanae tarda ac difficilis ad res divinas intelligentia exigit, de his, quae semel dicta a nobis sunt (lib. I, n. 10 et lib. IV, n. 2) , frequentius admoneri, ne satisfacere sacramentis divinae virtutis, humanae comparationis exempla credantur; sed tantum ad imbuendum spiritaliter de coelestibus sensum, speciem terreni generis afferri, ut per hunc naturae nostrae gradum ad intelligentiam divinae magnificentiae provehamur.
PL 10, 163B人間の本性の、神的な事柄への鈍く困難な理解は、我々がすでに一度述べたこと(第1巻第10節および第4巻第2節)について、より頻繁に注意されることを要求する。すなわち、人間の比較の実例が、神の力の秘義に足りるものと信じられてはならず、天上のことについて霊的に理解を染み込ませるために、地上の類の姿がもたらされるにすぎないのであり、我々の本性のこの階梯を通して、神の壮大さへの理解へと我々が導かれるためである、と。
Non est autem secundum humanarum nativitatum prolationes, Dei nativitas aestimanda ( al. existimanda) .
PL 10, 163B神の誕生は、人間の誕生の発出になぞらえて評価されるべきではない(別本では「考えられるべき」)。
Ubi enim unus ex uno est, et Deus natus ex Deo est, affert tantum significationis intelligentiam terrena nativitas: caeterum non satisfacit comparationis exemplo origo nascentium, quae habet in se et coitum, et conceptum, et tempus, et partum; cum Deus ex Deo natus nihil aliud intelligendus sit esse, quam natus.
PL 10, 163B一者から一者があり、神から神が生まれているところでは、地上的な誕生は、ただ表示の理解をもたらすにすぎない。だが、生まれてくるものの起源は、比較の実例として十分ではない。その起源には、交わりも、懐胎も、時間も、出産も含まれているが、神から生まれた神は、ただ生まれたもの以外の何ものとも理解されるべきではないのである。
Et quidem de divinae nativitatis, secundum fidem evangelicam atque apostolicam, veritate suo loco tractabimus: interim tamen haereticae artis ingenium ostendi debuit, quae, ad veritatem nativitatis abolendam, prolationis nomen exstingueret.
PL 10, 163Cとはいえ、神的誕生の真実については、福音と使徒の信仰に従い、しかるべき箇所で論じよう。さしあたり、異端の術の才知を示さなければならなかった。その術は、誕生の真実を廃するために、発出という名を消し去ったのである。
Liber VI, Caput X
第VI巻 第X章PL 10, 164AManichaeum damnant, ut ὁμοούσιον removeant. Ecclesia nescit in filio portionem Dei, sed plenitudinem. --Tenet vero etiam in caeteris ejusdem artis suae malignam fraudulentiam, dicens: « Nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit. » Negata superius prolatio est, ut nativitas negaretur: nunc quoque sub Manichaei nomine neganda unius substantiae infertur et portio, ne Deus ex Deo esse credatur.
PL 10, 164Aマニを断罪するのは、ホモウシオスを取り除くためである。教会は子のうちに神の部分ではなく充満を知っている。――彼らは、自らの術のほかの点においても、悪意ある欺きを保っており、こう言う。「マニが、父の同一実体の一部として、生まれた者を説明したようにでもなく。」先に発出が否定されたのは、誕生を否定するためであった。今もまたマニの名のもとに、同一実体の部分が持ち出されて否定されるのは、神が神から出たと信じられないためである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Manichaeus enim abrupti in improbanda lege ac prophetis furoris, et diaboli quantum in se est professus assertor, et solis sui nescius cultor, id quod in Virgine fuit, portionem unius substantiae praedicavit, et id Filium intelligi voluit, quod ex Dei substantia parte aliqua deductum apparuerit in carne.
PL 10, 164Aマニは、歯止めのない狂気をもって律法と預言者たちを退け、自分に関する限り悪魔の公然たる擁護者であり、自らの太陽を知らぬ崇拝者であって、おとめのうちにあったものを、同一実体の部分と宣べ伝え、肉において現れたものを、神の実体のある部分から引き出されたものであるとして、それが子であると理解されることを望んだ。
Ut igitur unigeniti filii nativitas, et unius substantiae nomen tolleretur, portio unius substantiae in nativitate Filii praetenditur: ut quia profane ea, quae ex portione unius substantiae nativitas asserta est, praedicatur; primum nativitas ipsa non esset, quae in Manichaeo esset ex portionis professione damnata; tum deinde nomen ac fides unius substantiae tolleretur, quia apud haereticos ex portione competeret; et per id non ex Deo Deus esset, quod in eo divinae naturae proprietas non inesset.
PL 10, 164Bかくして、独り子の誕生と、同一実体という名を取り除くために、子の誕生において同一実体の部分が差し出される。それは、同一実体の部分による誕生が不敬に宣べ伝えられることによって、第一に、マニにおいては部分の表明のゆえに断罪される、その誕生そのものが存在しないことになるため、次に、同一実体という名と信が取り除かれるためである。異端者たちのもとでは、それは部分について当てはまるのだから。そして、それによって、彼のうちに神的本性の固有性が内在しないことになるがゆえに、神から神があることにならないためである。
Quid vesanas sollicitudines ementita religionis specie impius furor simulat? Manichaeum, secundum haereticae insaniae praedicatores, pia Ecclesiae fides damnat.
PL 10, 164B不敬な狂気は、偽りの宗教の外観のもとに、なぜ狂気の懸念を装うのか。教会の敬虔な信仰は、異端の狂気を説く者たちの言うところに従っても〔secundum … praedicatores の係りは定かでない〕、マニを断罪する。
Nescit enim in Filio portionem: sed scit Deum totum ex Deo toto: scit ex uno unum; non desectum, sed natum: scit nativitatem Dei nec diminutionem esse gignentis, nec infirmitatem esse nascentis.
PL 10, 164C教会は子のうちに部分を知らず、神全体が神全体から出ていることを知っている。一者から一者が、切り離されたのではなく生まれたのだと知っている。神の誕生が、生む者の減少でも、生まれる者の弱さでもないと知っている。
Si ex se scit, infer calumniam temerarie usurpatae scientiae: si vero de Domino suo didicit, nativitatis suae scientiam permitte nascenti.
PL 10, 164Cもし〔教会が〕自分自身からそれを知っているのなら、向こう見ずに奪った知識への非難を加えるがよい。だが、もし自らの主から学んだのなら、自らの誕生についての知識を、生まれる者に許すがよい。
Haec enim ita ei a Deo unigenito comperta sunt, quod Pater et Filius unum sunt, quod plenitudo deitatis in Filio est: per quod et portionem unius substantiae odit ad Filium, et per nativitatis veritatem, verae divinitatis proprietatem veneratur in Filio. Sed reposita pleniore singularum responsionum absolutione, per reliqua curramus.
PL 10, 165Aこれらのことは、独り子なる神によって、彼〔教会〕にそのように明らかにされたのである。父と子は一つであること、神性の充満は子のうちにあること。それゆえ教会は、子について同一実体の部分を憎み、誕生の真実を通して、子のうちに真の神性の固有性を崇める。だが、個々の応答のより十全な完結は後に取っておき、残りの点を先へ進もう。
Liber VI, Caput XI
第VI巻 第XI章PL 10, 165ASabellium respuunt, ut naturae in Patre et Filio unitatem auferant. --Namque id sequitur: « Nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem. » Ignorat evangelica atque apostolica sacramenta sic credens Sabellius.
PL 10, 165Aサベリオスを退けるのは、父と子における本性の一体性を除くためである。――そしてそのあとにこう続く。「合一を分割するサベリオスが、子を、父でもある者と呼んだようにでもなく。」サベリオスは、そう信じているのだから、福音と使徒の秘義を知らない。
Sed hoc non simpliciter ab haereticis in haeretico damnatur. Volentes enim nihil inter Patrem et Filium esse unum, divisae a Sabellio unionis crimen exprobrant: cujus unionis divisio non nativitatem intulit, sed eumdem divisit in Virgine.
PL 10, 165Aだが、これは異端者たちによって、異端者に対して、単純な意味で断罪されているのではない。彼らは、父と子のあいだに何ひとつ一つであるものがないことを望むので、サベリオスによって分割された合一の罪を責める。その合一の分割は、誕生をもたらしたのではなく、同じ者をおとめのうちで分割したのである〔eumdem divisit in Virgine は意味が取りにくく、直訳にとどめた〕。
Nobis autem in confessione nativitas est: et unionem detestantes, unitatem divinitatis tenemus; scilicet ut Deus ex Deo unum sint in genere naturae, dum quod per nativitatis veritatem ex Deo in Deum exstitit, non aliunde quam ex Deo esse substiterit.
PL 10, 165B一方、我々にとっては、告白のうちに誕生がある。そして合一を忌み嫌いつつ、神性の一体性を保持する。すなわち、神と神が、本性の類において一つであるということである。誕生の真実によって神から神へと出たものが、神以外のどこからも存立していないのだから。
Quod autem non aliunde quam ex Deo manet, maneat necesse est in ea veritate qua Deus est: ac per hoc unum sunt, cum qui ex Deo Deus est, neque aliud ipse est, neque aliunde quod Deus est.
PL 10, 165B神以外のどこからでもなく存続するものは、神であるという真実のうちに存続することが必然である。それゆえ彼らは一つである。神から出た神は、それ自身ほかのものではなく、神であることをほかのどこからも得てはいないからである。
Idcirco autem unionis in Sabellio impietas praetenditur, ut Ecclesiae fidei unitatis religio auferatur.
PL 10, 165Bだが、サベリオスにおける合一の不敬が前面に出されるのは、教会の信仰から一体性への信仰が取り去られるためである。
Persequar deinde et caetera haeretici ingenii artificia, ne forte suspiciosis magis quam veris sollicitudinibus, malevolus interpres alienae simplicitatis existimer: ostensurus totius professionis conclusione, in quem se exitum praemissio tam subdoli sermonis instruxerit.
PL 10, 165Bそれから私は、異端の才知のほかの術策も追おう。それは、真実よりも疑い深い懸念によって、他者の率直さの悪意ある解釈者と思われることのないように、この巧妙な言葉の前置きが、いかなる結末へ向けて備えられていたかを、全表明の結論によって示すためである。
Liber VI, Caput XII
第VI巻 第XII章PL 10, 165CLumen ex lumine Filium Hieracas prave intelligit. Qui intelligat Ecclesia. --Id enim sequitur: « Sed nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes.
PL 10, 165Cヒエラカスは、子を光からの光として誤って理解する。教会はいかに理解するか。――実に、こう続く。「だが、ヒエラカスが言ったように、灯火から灯火、あるいは二つに分けられた松明でもない。」
Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Hieracas nesciens Unigeniti nativitatem, nec evangelicorum sacramentorum virtutem adeptus, unius lucernae duo lumina praedicavit, ut lychnorum bipertita divisio substantiam Patris et Filii aemularetur, quae ex unius vasculi unguine accenderetur in lumen: tamquam esset substantia exterior, ut olei in lucerna, continens luminis utriusque naturam; vel certe ut lampas papyro eodem intexta, utroque capite luceret, essetque media materies lumen ex se utrumque protendens.
PL 10, 166A「以前に存在していた者が、のちに子へと生まれた、あるいは子へと創造し加えられたのでもない。」ヒエラカスは、独り子の誕生を知らず、福音の秘義の力にも到達せず、一つの灯火の二つの光を宣べ伝えた。それは、灯火の二つに分かたれた分割が、父と子の実体を模すためであり、その光は、一つの小さな器の油から灯されるのである〔quae の先行詞は定かでない。光と取った〕。すなわち、灯火の中の油のように、外側の実体があって、両方の光の本性を含んでいるかのように。あるいはまた、同じパピルスに編み込まれた松明が、両端から輝き、その中間の材料が、双方の光を自らから延ばしているかのようにである。
Haec stultitiae humanae error invexit, dum quod sapiunt, ex se potius quam ex Deo sapiunt.
PL 10, 166Aこれらを、人間の愚かさの誤りが持ち込んだ。彼らが理解していると称するものを、神からよりも、むしろ自分自身から理解しているからである。
Sed quia verae fidei professio est, ita Deum ex Deo natum ut lumen ex lumine, quod sine detrimento suo naturam suam praestat ex sese, ut det quod habet, et quod dederit habeat, nascaturque quod sit; cum non aliud, quam quod est, natum sit; nativitas acceperit quod erat; nec ademerit quod accepit; sitque utrumque unum, dum ex eo quod est nascitur, et quod nascitur, neque aliunde, neque aliud est; est enim lumen ex lumine: ut ergo fidei hujus intelligentia averteretur, Hieracae lampas vel lucerna ad crimen confitendi ex lumine luminis objecta est; ne dici religiose existimetur, quod impie dictum et nunc et ante damnatum est.
PL 10, 166Aだが、真の信仰の表明とは、神が神から生まれたのは、光が光から生まれるようであるということである。すなわち、自らを損なうことなく、自らの本性を自らから与え、持っているものを与え、与えたものを持ち、そして存在するものが生まれる。生まれたものは、あるものとは別のものではなく、誕生は、そうであったものを受け取り、受け取ったものを奪わず、両者は一つであり、あるところのものから生まれ、生まれるものは、ほかのどこからでもなく、ほかのものでもない。すなわち光から光なのである。それゆえ、この信仰の理解が逸らされるために、ヒエラカスの松明または灯火が、光からの光を告白することへの非難として持ち出されたのである。それは、不敬に言われたものとして、今も以前も断罪されたことが、敬虔に言われたと思われないためである。
Absiste, absiste inanissime timor haereticorum, nec patrocinium ecclesiasticae fidei falsa sollicitae assertionis opinione mentire. Nihil corporale secundum nos, nihil inanimum in Dei rebus est: quod Deus est, Deus totum est.
PL 10, 166B退け、退け、異端者たちの、この空虚きわまる恐れよ。憂慮する主張の偽りの臆見によって、教会の信仰の擁護を偽ってはならない。我々に従えば、神のことがらには、物体的なものも、生命なきものも何もない。神であるところのものは、その全体が神である。
Nihil in eo, nisi virtus, nisi vita, nisi lux, nisi beatitudo, nisi spiritus est. Materies hebetes natura illa non recipit, neque ex diversis constat ut maneat: Deus, ut est Deus, quod est permanet: et permanens Deus Deum genuit.
PL 10, 166C彼のうちには、力、生命、光、幸い、霊のほか何もない。あの本性は、鈍重な材料を受け入れず、存続するために種々のものから成り立ってもいない。神は、神であるとおり、あるところのものにとどまる。そしてとどまる神が神を生んだのである。
Non continentur, ut lampas et lampas, aut lychnus et lychnus, exteriore natura. Unigeniti ex Deo Dei nativitas non series est, sed progenies, non tractus est, sed ex lumine lumen. Luminis naturae unitas est, non ex connexione porrectio.
PL 10, 167Aそれらは、灯火と灯火、あるいは灯芯と灯芯のように、外的な本性によって包まれているのではない。独り子の、神からの神の誕生は、連なりではなく子孫であり、引き伸ばしではなく、光からの光である。光の本性の一体性があるのであって、接続による延長ではない。
Liber VI, Caput XIII
第VI巻 第XIII章PL 10, 167ADei ex Deo nativitas impugnata, asseritur. --Jam vero in eo quanta haereticae astutiae et quam callida professio fuit: « Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Deus, qui ex Deo natus est, non utique natus ex nihilo est, neque de non exstantibus natus est; sed nativitatis suae viventem habuit naturam.
PL 10, 167A神からの神の誕生は攻撃されるが、我々はこれを主張する。――さて、まさにそこには、異端の狡猾さがいかに多く、その表明がいかに老獪であったことか。「以前に存在していた者が、のちに子へと生まれた、あるいは子へと創造し加えられたのでもない。」神から生まれた神は、当然、無から生まれたのではなく、存在しないものから生まれたのでもない。自らの誕生の、生きた本性を持っていたのである。
Nec idem Deus, qui erat; sed Deus ex Deo, qui erat, natus est: et nativitas habuit originis suae in ipsa sua nativitate naturam.
PL 10, 167A彼は、かつて存在していた同じ神ではなく、かつて存在していた神から、神が生まれたのである。そして誕生は、自らの起源の本性を、自らの誕生そのものにおいて持った。
Si ex nostro loquimur, insolentes sumus: sin vero ad loquendum edoctos nos per Deum docebimus, nativitas Dei secundum doctrinam Dei est confitenda.
PL 10, 167Aもし我々が自分自身のものから語るなら、我々は傲慢である。だが、神によって語ることを教えられた者として我々が自らを示すなら、神の誕生は神の教えに従って告白されなければならない。
Hanc igitur in Patre et Filio naturae unitatem, et hoc viventis nativitatis inenarrabile sacramentum excludere haereticus furor tentans ait, « Non eum, qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Quis enim tam vesanus erit, ut defecisse a se Patrem putet; ut idem, qui fuerat, postea nasceretur vel supercrearetur in filium; et esset abolitio Dei, ut succederet de abolitione nativitas, cum nativitas manentem testetur auctorem?
PL 10, 167Bそれゆえ、父と子におけるこの本性の一体性、および、生きた誕生というこの語りえない秘義を、異端の狂気は排除しようとして言う。「以前に存在していた者が、のちに子へと生まれた、あるいは子へと創造し加えられたのではない」と。実際、父が自らから欠け去ったと考え、かつて存在していた同じ者が、あとで子へと生まれ、あるいは子へと創造し加えられたとし、神の消滅があって、その消滅から誕生が引き継ぐと考えるほど、正気を失った者が誰かいようか。誕生は、とどまる源である者を証しするというのに。
Vel quis tam demens est, ut substitisse filium nisi ex nativitate fateatur? Quis porro tam vecors, qui non exstitisse Deum ex eo quod Deus nascitur audeat praedicare?
PL 10, 167Bあるいは、子が誕生による以外の仕方で存立したと告白するほど、誰が正気を失っているだろうか。さらに、神が生まれるという事実から、神が存在するに至らなかったと、あえて宣べ伝えるほど、誰が愚かであろうか。
Non enim qui manebat Deus, sed ex manente Deo Deus natus est, tenens in se naturam gignentis in nativitate naturae. Nativitas autem Dei, quae ex Deo in Deum exstitit, non quae non erant tenet, sed quae Dei manebant et manent, obtinuit veritate nascendi.
PL 10, 167B実際、存続していた神が生まれたのではなく、存続する神から神が生まれたのである。生む者の本性を、本性の誕生において自らのうちに保っている。だが、神から神へと出た神の誕生は、存在していなかったものを保つのではなく、神のものとして存続していた、また存続しているものを、生まれることの真実によって得たのである。
Non ergo qui erat natus est; sed ex his atque in his, quae Dei erant, Deus natus exstitit.
PL 10, 167Cしたがって、存在していた者が生まれたのではなく、神のものであったもののうちから、またそのうちに、神が生まれて存在したのである。
Omnis igitur hic superior haereticae fraudulentiae sermo hanc viam impiissimae doctrinae suae praeparavit: ut Unigenitum Deum negatura, tamquam ratione veritatis ante praemissa, ex nihilo potiusquam ex Deo natum praedicaret, nativitatem ejus ad creationis referens de non exstantibus voluntatem.
PL 10, 167Cそれゆえ、異端の欺瞞の、この先行する言説はすべて、その最も不敬な教えへの道を整えた。それは、独り子なる神を否もうとして、あたかも真理の理が先に前置きされたかのように、彼が神からではなくむしろ無から生まれたと宣べ伝え、その誕生を、存在しないものからの創造の意志へと引き戻すためである。
Liber VI, Caput XIV
第VI巻 第XIV章PL 10, 168AQua arte Filium ex nihilo innuant. --Denique post multa ad id tamquam ex praeparato sibi aditu prorupit dicens: Filius autem sine tempore editus et ante saecula creatus et fundatus, non fuit antequam nasceretur.
PL 10, 168Aいかなる術策によって、子を無から出たものとほのめかすか。――実に、多くを述べたのち、いわば自ら備えた入口から、そこへ突進して、こう言った。「子は時なくして出され、世に先立って創造され据えられ、生まれる前には存在しなかった。」
Temperavit se, quantum putat, haereticus sermo et ad impietatis confirmationem, et ad calumniae, si quaestio intenderetur, excusationem, dicens: non erat antequam nasceretur: ut in eo quod non fuit antequam nascitur, naturam ei subsistentis originis denegaret, et coepisset esse de nihilo, cui ante nativitatem suam existens non daretur auctoritas: tum porro si irreligiose hoc dictum existimaretur, adesset ei prompta defensio, quia nasci qui erat non potuit; neque qui antea esset, nascendi causam per quam esset habuisset; cum nativitas ad id proficiat, ut subsistat esse qui nascitur.
PL 10, 168A異端の言葉は、自分では、不敬の確証のためにも、追及されたときの非難への弁明のためにも、控えめにしたつもりで、こう言った。生まれる前には存在しなかったと。それは、彼が生まれる前に存在しなかったというこの点で、存立する起源の本性を彼から否み、無から存在し始めたものとし、彼には、自らの誕生の前から存在する者としての権威が与えられないようにするためである。さらに、もしこれが不敬に言われたものと思われるなら、彼には即座の弁明が用意されるであろう。すなわち、すでに存在していた者は生まれえなかったし、以前から存在していた者は、そのゆえに存在するところの、生まれる原因を持ちえなかったのである。誕生は、生まれる者が存在するに至るという結果に資するのだから、と。
O stulte atque impie, quis nativitatem exspectet in eo, qui sine nativitate subsistat? Aut quomodo qui est nasci existimandus est, cum nativitas natura nascendi sit?
PL 10, 168Bおお、愚かで不敬な者よ。誕生なくして存立する者のうちに、誰が誕生を待ち望むであろうか。あるいは、すでに存在する者が生まれると、どうして考えられるべきであろうか。誕生は、生まれるということの本性であるのに。
Sed subdole ad negandam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem contendens, per id quod non fuit ante quam nasceretur evadere voluisti; quod Deus, ex quo Dei filius natus est, erat; maneretque Dei natura, ex qua filius Deus nativitate subsistit.
PL 10, 168Bだが汝は、神なる父から独り子なる神が誕生したことを否もうとして巧妙に争い、生まれる前には存在しなかったということによって逃れようとした。神は、そこから神の子が生まれた者として存在していたのであり、神の子なる神が誕生によってそこから存立するところの、神の本性はとどまるのである〔quod Deus … erat 以下が evadere voluisti にどう係るかは定かでない〕。
Si igitur ex Deo natus est, manentis naturae confitenda nativitas est; non ut Deus qui erat nasceretur, sed ut ex Deo qui erat Dei nativitas intelligeretur.
PL 10, 168Bしたがって、もし神から生まれたのなら、その誕生は、とどまる本性の誕生であると告白されなければならない。存在していた神が生まれる、というのではなく、存在していた神から神の誕生があると理解される、ということである。
Liber VI, Caput XV
第VI巻 第XV章PL 10, 168CHaeresis audax, sed imprudens. In quibus aegre, in quibus facilius curetur. --Sed irreligiosos aestus suos calor haereticus non continet; et per id quod ait, non erat antequam nasceretur, id laborans, ut de non exstantibus nasceretur, id est, non a Deo patre in Deum filium vera et perfecta nativitate natus esset, in ipsa totius expositionis conclusione ad ultimum et profanissimum irreligiosi furoris sui prorupit ardorem, dicens: « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Gravis et multae difficultatis labor esset veritatem religionis adversum falsitatis impietatem tueri, si quantum audet impietas, in tantum consuleret prudenter.
PL 10, 168C異端は大胆だが思慮に欠ける。どの点で治すのが困難で、どの点でより容易か。――だが、異端の熱は、その不敬の激情を抑えず、生まれる前には存在しなかったと言うことによって、存在しないものから生まれるようにと、すなわち、神なる父から神なる子へと、真実で完全な誕生によって生まれたのではないようにと努め、全表明の結論そのものにおいて、ついには、自らの不敬な狂気の最も涜聖的な燃え上がりへと突進して、こう言った。「もし『彼自身から』、『胎から』、『父から私は出て、来た』という言葉が、彼の同一実体の一部のように、また発出を引き延ばすもののように理解されるなら、父は合成されたものとなり、分割されうるもの、変わりうるものとなり、彼らによれば体となり、彼ら自身に関わる限り、体の帰結を担う、体なき神となるであろう。」信仰の真理を、偽りの不敬に対して守ることは、もし不敬が大胆であるのと同じだけ思慮をもって考慮するのであれば、重く、多くの困難を伴う労苦であろう。
Sed bene, quod irreligiositatis voluntas ex inopia prudentiae est. Et idcirco cum facilis sit adversum stultitiam responsio, emendatio tamen difficilis stultorum est: per quam primum et ratio intelligentiae non quaeritur, et deinceps ab intelligente intimata non capitur.
PL 10, 169Aだが幸いにも、不敬な意志は、思慮の欠乏から出ている。それゆえ、愚かさへの応答は容易であるが、愚か者たちの矯正は困難である。愚か者たちにあっては、まず理解の理が求められず、次いで、理解する者によって示されたものが受け取られないからである。
Sed si quos timor Dei et intelligentiae ignoratio, non impietatis voluntas per stultitiae sensum detinuerit in errore, spero ut ad emendationem proclives sint; cum impietatis stultitiam absolute veritatis sit demonstratio proditura.
PL 10, 169Aだが、もし誰かを、神への畏れと理解の無知が、不敬の意志ではなく、愚かな考えによって、誤りにとどめているのなら、私は彼らが矯正へと傾くことを望む。真理の証明は、不敬の愚かさを完全に暴き出すであろうからである。
Liber VI, Caput XVI
第VI巻 第XVI章PL 10, 169BFilius ut ex ipso Deo neque ipse qui Pater, neque aliud, neque ex nihilo. --Dixistis, o stulti, qui et hodie idem dicitis, nescientes in Deum sapere, si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Pater exivi et veni.
PL 10, 169B子は神そのものから出たのであり、父その者でもなく、別のものでもなく、無からでもない。――諸君は、おお愚か者たちよ、今日も同じことを言う者たちよ、神について理解することを知らぬ者たちよ、こう言った。「もし『彼自身から』、『胎から』、『父から〔底本は Pater。Patre と読む〕私は出て、来た』という言葉が」と。
Quaero a te, hoc totum dictum a Deo, anne non dictum sit? Dictum utique est: et necesse est, cum a Deo de se dictum sit, non aliter intelligendum esse quam dictum est. De dictis suo loco, demonstratis singulorum quorumque virtutibus, tractabimus.
PL 10, 169B汝に問う。このすべては神によって語られたのか、語られなかったのか。当然、語られた。そして、神が自らについて語った以上、語られたとおりにしか理解されてはならないことは必然である。語られたことについては、しかるべき箇所で、個々のものの力が示されたのち、論じよう。
Interim tamen uniuscujusque intelligentiam consulo, quid existimet in eo, cum dictum sit ex ipso: utrumne ex altero intelligendum sit, an ne ex nullo, an vero ipse ille credendus sit?
PL 10, 169Bとはいえ、さしあたり、私は各人の理解に問う。「彼自身から」と言われたとき、そこに何を考えるか。それは別のものから出たと理解されるべきか、何ものからでもないのか、それともまさにその者自身と信じられるべきか。
Ex altero non est: quia ex ipso est, id est (ita ut non), ne aliunde, praeter quam ex Deo Deus sit. Ex nihilo non est: quia ex ipso est; demonstratur enim natura unde nativitas est. Ipse non est: quia ubi ex ipso est, nativitas filii refertur ex patre.
PL 10, 169B別のものからではない。彼自身からであるのだから。すなわち、神から以外のどこからでもなく(すなわち「その結果〜でない」)神である、ということである。無からではない。彼自身からであるのだから。誕生の由来する本性が示されているからである。彼自身ではない。「彼自身から」とあるところで、子の誕生は父から出たものとして述べられているからである。
Deinde cum significatur ex utero, interrogo an credi possit esse natus ex nihilo, cum nativitatis veritas per corporalium efficientiarum nomina reveletur?
PL 10, 169C次に、「胎から」と示されているとき、私は問う。誕生の真実が物体的な作用の名によって啓示されているのに、無から生まれたと信じることができるだろうか。
Non enim membris corporalibus consistens Deus, cum generationem Filii commemoraret, ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3) ; sed inenarrabilem illam unigeniti ex se filii nativitatem ex divinitatis suae veritate confirmans, ad intelligentiae, fidem locutus est; ut de divinis suis rebus, secundum humanam naturam, humanae naturae sensum ad fidei scientiam erudiret: ut cum ait ex utero, non ex nihilo creatio substitisse, sed ex se Unigeniti sui naturalis nativitas doceretur.
PL 10, 169C実際、物体的な肢体から成るのではない神が、子の生成を思い起こさせて、「明けの明星に先立って、胎から私は汝を生んだ」(詩篇109:3)と言ったのは、独り子が自らから生まれる、あの語りえない誕生を、自らの神性の真実によって確かめつつ、理解の信仰へ向けて語ったのである。それは、自らの神的なことがらについて、人間の本性に従って、人間の本性の理解を、信仰の知へと教え導くためである。それゆえ、「胎から」と言うとき、無からの創造が存立したのではなく、自らから生まれた独り子の本性的な誕生が教えられているのである。
Postremo quod dixit: Ex Patre exivi, et veni (Job. XVI, 27) , utrum ambiguitatem reliquerit, quin intelligeretur non aliunde quam ex Patre esse quod Deus est?
PL 10, 170A最後に、彼が「父から私は出て、来た」(ヨブ記16:27)〔底本は Job。Joan. と読む〕と言ったことは、神であるということが、父以外のどこからでもないと理解されることについて、曖昧さを残したであろうか。
Ex Patre enim exiens, neque aliam nativitatis habuit naturam, neque nullam: sed eum sibi testatur auctorem, ex quo se profitetur exisse. De his autem demonstrandis atque intelligendis posterior mihi sermo est.
PL 10, 170A父から出て来たとき、彼は、別の誕生の本性を持ったのでも、何ら持たなかったのでもない。むしろ、そこから出たと表明する者を、自らの源である者として証言している。これらを示し理解することについては、のちに論じることにする。
Liber VI, Caput XVII
第VI巻 第XVII章PL 10, 170ADeo de se non credere nefas. --Interim tamen hoc videamus, qua hominis fiducia intelligenda de Deo inhibentur, quae quod a Deo de se dicta sint non negantur.
PL 10, 170A神が自らについて語ることを信じないのは不法である。――とはいえ、さしあたり、次のことを見よう。神が自らについて語ったものであることが否定されていないのに、いかなる人間の確信によって、神についての理解が妨げられているのか。
O gravissimum humanae stultitiae atque insolentiae dedecus, professionis suae de se Deum non modo arguere non credendo, sed emendando damnare; et illud ineffabile in eo naturae suae virtutisque secretum, humanis contaminare et impugnare doctrinis, et haec audere loqui: Si, inquit, ex Deo est Filius, demutabilis et corporeus Deus est, qui ex se protulerit vel extenderit, quod sibi esset in filium!
PL 10, 170Aおお、人間の愚かさと傲慢の、最も重い恥辱よ。神が自らについて述べた表明を、信じないことによって責めるばかりか、改めることによって断罪し、神のうちにある、その本性と力の語りえない秘密を、人間の教えで汚し、攻撃し、しかも、こう語ることさえあえてするとは。「もし子が神から出たのなら」と彼は言う、「自らのうちから、子とするものを発し、あるいは引き伸ばした神は、変わりうるもの、物体的なものである」と。
Quid sollicitus es, ne demutabilis Deus sit? Nos nativitatem confitemur, nos unigenitum praedicamus ex Deo docti: tu, ne nativitas maneat, ne unigenitus Deus in Ecclesiae fide sit, naturam indemutabilis Dei quae nec extendi nec protendi possit opponis.
PL 10, 170B汝は、神が変わりうるものとならないかと、何を案じているのか。我々は誕生を告白し、我々は神から教えられて、独り子を宣べ伝える。汝は、誕生がとどまらないように、独り子なる神が教会の信仰のうちにないように、伸ばすことも引き伸ばすこともできない、変わりえない神の本性を持ち出すのである。
Afferrem tibi, infelix error, etiam ex rebus mundi quarumdam naturarum quae gignuntur exemplum, ne nativitatem protensionem existimares, ne nascentium naturas detrimenta crederes esse gignentium, ut etiam multa sine corporali admixtione ex viventibus in viventes animas gignerentur: nisi nefas esset, Deo de se non credidisse; et ultimi furoris vesania judicaretur, adimere auctoritatem ad fidem, cui venerationem profitearis ad vitam.
PL 10, 170B不幸な誤りよ、私は汝に、世界の事物から、生まれてくるある本性の実例をも持ち出したであろう。汝が誕生を引き伸ばしと考えず、生まれるものの本性が生む者の損失だと信じないように、また物体的な混合なしに生きるものから生きるものへと多くの魂が生まれるように。もしも、神が自らについて述べたことを信じなかったのが不法でなく、生命へ向けて崇敬を表明する相手から、信への権威を奪うことが、狂気の極みの錯乱と判断されるのでなければ。
Si enim non nisi per eum vita est, quomodo non per eum fides vitae est? Fides autem vitae quomodo in eo est, qui sibi de se testis infidelis habeatur?
PL 10, 170C実際、彼によらなければ生命がないのなら、どうして生命の信仰が彼によらないことがあろうか。生命の信仰は、自らについての証人として不信の者と見なされる者のうちに、どうしてありえようか。
Liber VI, Caput XVIII
第VI巻 第XVIII章PL 10, 170CFilii nuncupationes qui ab haereticis intellectae. --Usurpas enim, impiissime haeretice, nativitatem Filii ad creationis voluntatem; ut non ex Deo natus sit, sed volente eo qui creavit, ex creatione substiterit.
PL 10, 170C異端者たちによって理解された子の呼称。――いとも不敬な異端者よ、汝は子の誕生を創造の意志へと引き寄せている。神から生まれたのではなく、創造した者の意志によって、創造から存立したとするためである。
Et tecum idcirco non Deus est, quia manente Deo uno, non teneat Filius originis suae in nativitate naturam; sed in substantiam alteram conditio, ipse tamquam unigenitus conditionibus et facturis caeteris praestantior sit: substitutus tamen, ut creationis indultae sibi habeat substitutionem, non Dei attulerit ex generatione naturam; et natum dicas, quod substitit ex nihilo: filium autem idcirco nuncupes, non quia ex Deo natus est, sed quia per Deum creatus est; quia et homines religiosos appellatione hujus nominis dignos a Deo habitos memineris: tum porro ei non alia conditione Dei nomen indulgeas, quam ea qua dictum sit: Ego dixi, dii estis: et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6) , ut utatur dignatione in vocabulo nuncupantis, non naturae in nomine veritate; sitque tecum ex adoptione filius, deus ex nuncupatione, unigenitus ex privilegio, primogenitus ex ordine, totus creatio, ex nullo Deus; quia generatio ejus non naturalis ex Deo nativitas sit, sed substantia creaturae.
PL 10, 170Cしたがって汝にとっては、彼は神ではない。唯一の神がとどまる中で、子は自らの起源の本性を誕生のうちに持たず、別の実体へと造られたものであって、独り子として、ほかの造られたものや作られたものよりまさっているにすぎず、存立させられたとはいえ、自らに許された創造による存立を持つだけで、神の本性を生成によって携えてきたのではない、とするからである。汝は、無から存立したものを生まれたと言い、また彼を子と呼ぶのも、神から生まれたからではなく、神によって創造されたからである。敬虔な人々もこの名の呼称にふさわしいものと神に見なされたことを、汝は覚えているからである。さらに汝は、「私は言った、汝らは神々であり、みな至高者の子である」(詩篇81:6)と言われたのと別の条件で彼に神の名を与えるのではない。それは、彼が、名における本性の真実ではなく、呼び名において名づける者の好意を受けるにすぎないためである。汝にとっては、彼は、養子によって子、呼称によって神、特権によって独り子、序列によって長子、全体が創造物であり、何ものからでもない神なのである。彼の生成は、神からの本性的な誕生ではなく、被造物の実体であるからである。
Liber VI, Caput XIX
第VI巻 第XIX章PL 10, 171AQuid Scripturis de Deo edoctus sit Hilarius. -- Ac primum orata a te impatientissimi doloris mei venia, loqui me apud te, omnipotens Deus, patere, et me terram ac cinerem, charitatis tamen tuae religione devinctum, liberum in haec verba permitte.
PL 10, 171Aヒラリウスが聖書から神について何を教えられたか。――まず、私の耐えがたい苦痛の赦しを汝に願い出たうえで、全能の神よ、私が汝のもとで語ることを許せ。そして、土であり灰である私を、それでも汝の愛への信仰の絆で結ばれた者として、これらの言葉へと自由に踏み出させよ。
Ego infelix nihil antea fui, et vitae sensu expers, sine mei intelligentia, eo quod sum carebam. Sed misericordia tua ad vivendum mihi causa est: et non ambigo, quin tu bonus bonum mihi statueris esse quod natus sum.
PL 10, 171B不幸な私は、以前は無であり、生の感覚を欠き、自分についての理解もなく、自分が存在するというそのことをも欠いていた。だが汝の憐れみが、私が生きることの原因となった。そして私は疑わない。汝は善なる者として、私が生まれたことを私にとっての善と定めたのだと。
Neque enim, qui mei non eges, ad mali me originem inchoasses. Sed cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses; ad cognitionem me tui sacris, ut arbitror, per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti.
PL 10, 171B実際、汝は私を必要としないのだから、悪の起源へ向けて私を始めたはずがない。むしろ汝は、私を、魂を持って生きる者とし、理性をも解する者として備えたうえで、汝を知ることへ向けて、汝の僕モーセと預言者たちを通して、私が思うに、聖なる書物によって私を教え導いた。その書物から、汝は、自らが独りきりの者として崇められるべきではないことを示した。
Cognovi tecum illic Deum, non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod tu Deus es, in eo qui ex te est, inesses: non ut idem tu esses, et inesses; sed inesse te in eo, qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret.
PL 10, 171B私はそこで、汝とともにある神を知った。本性において別の神ではなく、汝の実体の秘義において一つの神を。汝が、神のうちにある神であることを知った。混合によって混同されるのではなく、本性の力によって、汝が神であるというそのことが、汝から出た者のうちに内在しているのだと。汝が同じ者であって、かつ内在するというのではなく、汝が、汝から出た者のうちに内在することを、完全な誕生の真実が教えたのである。
Hoc mihi rursum evangelicae atque apostolicae voces loquuntur, et ex ipso sacro Unigeniti tui ore condita in libros ( al. in libris) verba testantur, Filium tuum ex te ingenito Deo unigenitum Deum, hominem ex Virgine ad mysterium salutis meae natum: in quo te generationis ex te veritas contineret, et quem in te manentis ex te nativitatis natura retineret.
PL 10, 171C福音と使徒の言葉が、また汝の独り子の聖なる口そのものから書物(別本では「書物のうちに」)に収められた言葉が、私に再びこのことを語っている。すなわち、汝の子、生まれざる神なる汝から生まれた独り子なる神が、私の救いの奥義のために、おとめから人として生まれた。その子において、汝からの生成の真実が汝を包み、汝のうちにとどまる、汝からの誕生の本性が、その子を保持していたのだと。
Liber VI, Caput XX
第VI巻 第XX章PL 10, 172AEorum quibus credidit commendatio. --In quod me, oro, profundum desperati reditus mersisti? Haec enim ego ita didici, ita credidi, et ita confirmatae mentis fide teneo, ne aut possim credere aliter, aut velim.
PL 10, 172A彼が信じた者たちの推奨。――どうか答えよ。汝は私を、いかなる絶望的な帰還の深みへ沈めたのか。実に私はこれらをそのように学び、そのように信じ、そのように固められた心の信仰をもって保っているので、ほかのように信じることはできず、また望みもしない。
Quid me miserum de te fefellisti, et infelicem carnem atque animam alienae a te cognitionis doctrina perdidisti? Decepit me post rubri maris divisionem gloria descendentis de monte Moysi, et omnia tecum arcanorum coelestium secreta cernentis (Exodi XXXIV, 29).
PL 10, 172Aなぜ汝は、哀れな私を、汝について欺いたのか。なぜ、汝と疎遠な知識の教えによって、不幸な肉と魂を滅ぼしたのか。紅海の分割のあと、山から下るモーセの栄光が、私を欺いた。彼は汝とともに、天上の秘義の秘密のすべてを見ていたのである(出エジプト記34:29)。
Huic ego de te verbis tuis credidi. Perdidit me repertus secundum cor tuum David (Act. XIII, 22) , et dignus Salomon divinae sapientiae munere (III Reg. III, 12) , et viso Domino Sabaoth Esaias praedicans (Esa. VI, 1) , et ante conformationem santificatus in utero Jeremias eradicandarum et plantandarum gentium prophetes (Jerem. I, 5) , et mysterii resurrectionis Ezechiel testis (Ezech. XXXVII) , et vir desideriorum Daniel temporum conscius (Dan. IX, 23) , et prophetarum consecratus chorus, et omne praedicationis evangelicae sacramentum, electus ex publicano Matthaeus in Apostolum, et ex familiaritate Domini revelatione coelestium mysteriorum dignus Joannes (Matth. XVI, 18) , et post sacramenti confessionem beatus Simon aedificationi Ecclesiae subjacens et claves regni coelestis accipiens, et reliqui omnes sancto Spiritu praedicantes, et ex persecutore apostolus vas electionis tuae Paulus (Act. IX, 15) , in profundo maris vivens (II Cor. XI, 25) , in coelo tertio homo (Ibid. XII, 2) , in paradiso ante martyrium, in martyrio perfectae fidei consummata libatio (II Tim. IV, 6 et 7) .
PL 10, 172Bこの者に、私は汝について、汝の言葉によって信じた。私を滅ぼしたのは、汝の心にかなう者と見出されたダビデ(使徒言行録13:22)、神の知恵の賜物にふさわしいとされたソロモン(列王記三3:12)、万軍の主を見て宣べ伝えたイザヤ(イザヤ6:1)、形づくられる前に胎内で聖別され〔底本は santificatus。sanctificatus と読む〕、根こそぎにされ植えられるべき諸国民の預言者エレミヤ(エレミヤ1:5)、復活の奥義の証人エゼキエル(エゼキエル37章)、望みの人で、時を知るダニエル(ダニエル9:23)、聖別された預言者たちの合唱、福音の宣教のあらゆる秘義、収税人から使徒に選ばれたマタイ、主との親しさによって天上の奥義の啓示にふさわしいとされたヨハネ(マタイ16:18)、秘義の告白ののち、教会の建築の基として下に置かれ、天の国の鍵を受けた幸いなシモン、聖なる霊によって宣べ伝えるそのほかのすべての者、迫害者から使徒となった、汝の選びの器パウロ(使徒言行録9:15)、海の深みに生き(二コリント11:25)、第三の天にいた人(二コリント12:2)、殉教の前に楽園にあり、殉教においては完全な信仰の成就した献げ物であった者(二テモテ4:6、7)であった。
Liber VI, Caput XXI
第VI巻 第XXI章PL 10, 173AQuam firma illius de Filii cum Patre aequalitate fides; et unde firma. --Ab his ego quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum. Et ignosce, omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum.
PL 10, 173A彼の、子と父との等しさについての信仰がいかに堅固であるか、またなぜ堅固であるか。――私は、これらの者たちから、私が保っているものを教えられ、これらによって癒しがたく染め上げられた。全能の神よ、赦せ。私はこれらにおいて改められえないし、これらとともに死ぬこともできるのだから。
Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas hujus nunc saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros. Inauditis ego his nominibus in te ita credidi, per te ita renatus sum; et exinde tuus ita sum.
PL 10, 173A私が思うに、この今の世の時代は、これらの最も不敬な教師たちを、遅れて生み出した。汝が教え導いた私の信仰は、これらの師を、遅くになって持った。これらの名を聞いたこともないうちに、私は汝をそのように信じ、汝によってそのように新たに生まれ、その時から、そのように汝のものである。
Omnipotentem te scio, nec consciae tibi tantum atque ipsi Unigenito tuo nativitatis inenarrandae exspecto rationem. Impossibile enim tibi nihil est, et genitum a te filium omnipotentiae tuae virtute non ambigo. Ambigens enim, jam omnipotentem te negabo.
PL 10, 173A汝を全能であると私は知っている。汝と、汝の独り子自身だけが知る、語りえない誕生の理を、私は期待しない。実際、汝にとって不可能なものは何もなく、汝から生まれた子は、汝の全能の力によるものと私は疑わない。疑うなら、私はすでに汝を全能ではないと否むことになるだろう。
Bonum te etiam ex nativitate mea didici: atque ob id non invidum te bonorum tuorum in Unigeniti tui nativitate esse confido. Credo enim, quod quae tua sunt, ejus sint; et quae ejus sunt, tua sint.
PL 10, 173B汝が善であることを、私は自分の誕生からも学んだ。それゆえ、汝が独り子の誕生において、汝の善きものを惜しまないと私は確信する。私は信じる、汝のものは彼のものであり、彼のものは汝のものであると。
Sapientem te mihi etiam ipsa mundi creatio prodidit: Sapientiam te tuam, non dissimilem, ex te genuisse mihi conscius sum. Vere et unus mihi Deus es: sed non aliud in eo, qui ex te Deo est, credam inesse, quam tuum est.
PL 10, 173B世界の創造そのものも、汝が知恵ある者であることを私に示した。汝が、汝の知恵を、似ないものとしてではなく汝から生んだことを、私は知っている。まことに汝は私にとって唯一の神である。だが私は、汝なる神から出た者のうちに、汝のものでないものが内在しているとは信じない。
Et in eo me judica, si mihi crimen est, nimium me per Filium tuum et legi, et prophetis, et apostolis credidisse.
PL 10, 173Bそして、もしそれが私への罪状であるなら、私が汝の子を通して、律法にも預言者たちにも使徒たちにも、あまりに信じすぎたことについて、私を裁け。
Liber VI, Caput XXII
第VI巻 第XXII章PL 10, 173BChristus si verus Dei filius, est quoque verus Deus. Vere Dei filium eum esse multis modis notum est. --Sed cesset sermo temerarius, et ex his, in quae demonstrandae stultitiae haereticae necessitate proruperat, in reddendae potius rationis ministerium decedat: ut si qui adhuc salvi esse possunt, ad fidem teneant evangelicae doctrinae atque apostolicae iter, ac verum Dei filium non ex adoptione, sed ex natura intelligant.
PL 10, 173Bキリストがもし神の真の子であるなら、真の神でもある。彼が神の真の子であることは、多くの仕方で知られている。――だが、向こう見ずな言説は止むがよい。そして、異端の愚かさを示す必要から突き進んだこれらの事柄から離れ、むしろ理を説明する務めへと退くがよい。それは、なお救われうる者がいるなら、福音と使徒の教えの道にとどまり、神の真の子を、養子としてではなく、本性によって理解するためである。
Hunc enim responsionis nostrae esse ordinem convenit: ut primum Dei filium esse doceamus: ut natura in eo divinitatis, per quod filius est, absoluta sit.
PL 10, 173C実に、我々の応答の順序は、こうあるのがふさわしい。まず、神の子であることを教え、彼のうちに、それによって子であるところの神性の本性が、欠けなく示されるようにすることである。
Id enim maxime haeresis, de qua nunc agitur, elaborat, ne Dominus noster Jesus Christus vere Dei filius Deus verus sit.
PL 10, 173Cまさにこの点を、今論じている異端は最も努めて成そうとしている。すなわち、我々の主イエス・キリストが、まことに神の子であり真の神であることのないようにである。
Vere Dei filium unigenitum Deum Dominum nostrum Jesum Christum esse ac doceri, multis modis cognitum est, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones confitentur, dum Judaei negant, dum gentes in passione cognoscunt.
PL 10, 174A我々の主イエス・キリストが、まことに神の子、独り子なる神であり、またそう教えられていることは、多くの仕方で知られている。父が彼について証言し、彼自身が自らについて表明し、使徒たちが宣べ伝え、敬虔な者たちが信じ、悪霊たちが告白し、ユダヤ人たちが否み、諸国民が受難において認めるからである。
Neque enim ex communione nuncupationis est, quod de proprietatis fide dicitur. Et cum omnia, quae Christus Dominus aut egit aut docuit, ultra omnia eorum sint qui filii nuncupantur; et in iis omnibus, quae praecipua sint Christi, hoc vel potissimum doceatur esse, quod Dei filius est: non est in eo filii ex generali familiaritate cognomen.
PL 10, 174A実に、固有性の信をもって言われることは、呼称の共有によるものではない。そして、主キリストが行い、また教えたすべてのことは、子と呼ばれる者たちのすべての業績を越えており、キリストに固有のこれらすべてのことにおいて、彼が神の子であるということこそ、とりわけ教えられているのだから、彼のうちには、一般的な親しさによる子という添え名はない。
Liber VI, Caput XXIII
第VI巻 第XXIII章PL 10, 174BNon adoptivum, sed proprium esse Pater testatur. --Non contamino veritatis fidem, ut hoc verbis meis adstruam.
PL 10, 174B養子ではなく固有の子であることを、父が証言する。――私はこのことを自分の言葉で付け加えることで、真理の信を汚しはしない。
Loquatur, ut saepe solitus est, de Unigenito suo Pater, ne sub consummandi baptismi sacramento Jesus Christus ignorabilis possit esse per corpus: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17) .
PL 10, 174B父が、いつもそうしてきたように、自らの独り子について語るがよい。洗礼の秘義が成就されるとき、イエス・キリストが体を通して知られえぬ者のままとならないためである。「これは私の愛する子、その者において私は喜んだ」(マタイ3:17)。
Rogo in quo veritas deperit, et in quo infirma fides professionis est? Non annuntiatus per angelum de sancto Spiritu partus ex virgine, non index Magis stella, nec adorati in cunis honor, nec baptizandi sub Baptistae professione virtus satis esse ad demonstrationem majestatis existimantur: Pater de coelo loquitur, et ita loquitur: Hic est filius meus.
PL 10, 174B私は問う。どこに真理は失われ、どこに表明の信は弱いというのか。天使によって告げられた、聖なる霊によるおとめからの出産も、博士たちにとっての指標である星も、揺りかごにおいて拝まれる栄誉も、洗礼者の表明のもとに洗礼を受けようとする力も、威厳を示すのに足りるとは考えられていない。父が天から語り、しかもこう語る。「これは私の子である」と。
Quid sibi vult non cognominum, sed pronominum fides? Cognomina enim nominibus adduntur, pronomina vero obtinent in se nominum virtutem. Proprietatis autem significatio est, ubi et hic est dictum esse auditur, et meus est.
PL 10, 174B「添え名」ではなく「代名詞」の信とは、何を意味するのか。添え名は名に付け加えられるが、代名詞は、名の力を自らのうちに持つ。固有性の表示は、「これは」と言われるのが聞こえ、また「私の」であるところにある。
Et intellige quae sit veritas et ratio dictorum. Legeras: Filios genui, et exaltavi (Esai. I, 2) : sed non legeras, filios meos: genuerat enim eos sibi per divisionem gentium, et plebem haereditatis in filios.
PL 10, 174Cそして、語られたことの真理と理を理解せよ。汝は読んでいた。「私は子らを生み、高めた」(イザヤ1:2)。だが汝は、「私の子ら」とは読んでいなかった。彼は、彼らを、諸国民の分割によって、また相続の民を子らとして、自分のために生んだのであった。
Ne igitur per communionem adoptivae haereditatis cognomentum filii unigenito Deo adderetur, naturae veritas per significationem proprietatis ostensa est.
PL 10, 174Cそれゆえ、養子の相続の共有によって、子という添え名が独り子なる神に付け加えられることのないように、本性の真実が、固有性の表示によって示されたのである。
Assignetur sane hoc communionis in Christo nomen, ut filius sit, si de quoquam dictum reperietur: Hic est filius meus. Sin vero proprium ac singulare ei est: Hic est filius meus; quid calumniam Deo patri professae de filio proprietatis afferimus?
PL 10, 175A確かに、もし誰かについて「これは私の子である」と言われているのが見つかるなら、この共有の名が、子であるとしてキリストに割り当てられてもよい。だが、もし「これは私の子である」が彼に固有で唯一のものであるなら、なぜ我々は、子について表明された固有性への非難を、神なる父に向けるのか。
Anne tibi in eo, quod dicitur hic est, non hoc significari videtur: Alios quidem cognominatos ab eo in filios, sed hic filius meus est; donavi adoptionis plurimis nomen, sed iste mihi filius est: ne quaeras alium, ne non hunc esse credas; hunc ego tamquam digito indice ac verbi significatione contingo, qua dico et meus est, et hic est, et filius est?
PL 10, 175A汝には、「これは」と言われることで、次のことが示されているとは見えないか。「他の者たちは彼によって子と名づけられたが、これは私の子である。私は養子の名を多くの者に与えたが、この者は私にとって子である。ほかを探すな。この者でないと信じるな。私は、この者を、いわば指で指し、『私の』とも『これは』とも『子である』とも言う、その語の表示によって、触れるのである」と。
Quid post haec intelligentiae poterit esse, ne non esse credatur? Et haec quidem paternae vocis significatio ea fuit, ne qui ad implendam omnem justitiam baptizandus esset, quid esset ignoraretur: sed ut qui ad sacramentum salutis nostrae homo cernebatur, Dei voce Dei filius nosceretur.
PL 10, 175Aこれのあとに、彼が〔子で〕ないと信じられるほどの、どんな理解が残りえようか。そして父の声のこの表示は、あらゆる義を満たすために洗礼を受けようとしていた者が何者であるかを、知られないままにしないためであった。すなわち、我々の救いの秘義のために人として見えていた者が、神の声によって神の子として知られるためであった。
Liber VI, Caput XXIV
第VI巻 第XXIV章PL 10, 175BIdem denuo declarat. Filii dictis auctoritatem praestat. --Et quia in fidei hujus confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Jesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei filium); vox e coelis rursum ab Apostolis iteratae hujus significationis auditur; ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset.
PL 10, 175B同じことが再び宣言される。子の言葉に権威を与える。――そして、この信仰の告白のうちに、信じる者たちの生命があった(実に、永遠の生命とは、イエス・キリスト、独り子なる神が神の子であると我々が知ること以外にはないのである)ので、この表示を繰り返す天からの声が、再び使徒たちによって聞かれる。それは、信じなかったなら死となるようなことが、生命へ向けてより堅く信じられるためである。
Namque cum Dominus in monte majestatis suae habitu constitisset, Moyse atque Elia assistentibus, et ad visionis ac vocis fidem tribus columnis ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5) .
PL 10, 175B実際、主が山の上で、その威厳の姿で立ち、モーセとエリヤが傍らに立ち、幻と声の信のために、諸教会の三本の柱を証人として連れて行ったとき、この父の声が天から下った。「これは私の愛する子、その者において私は喜んだ。これに聞け」(マタイ17:5)。
Non ad confirmationem honoris claritas conspecta satis fuerat; voce designatur: Hic filius meus est.
PL 10, 175B見られた輝きは、栄誉を確証するには足りなかった。声によって指し示される。「これは私の子である」。
Apostoli gloriam Dei non ferunt, et mortales oculi hebetantur ad visum, et consternata ad metum Petri et Jacobi et Joannis fides concidit: adest tamen auctoritatis paternae professio, et filius hic per proprietatem significantis ostenditur.
PL 10, 175C使徒たちは神の栄光に耐えられず、死すべき目は見ることに鈍くなり、恐れに打ちのめされたペトロとヤコブとヨハネの信仰は崩れ落ちる。それでも父の権威の表明はそこにあり、子は、語る者の固有性によって「これ」と示される。
Neque solum veritas filii per hoc, quod et hic et meus est, intimatur; sed additur, Hunc audite. Testimonium quidem Patris e coelo est: sed testimonium Filii confirmatur in terra, nam audiendus ostenditur.
PL 10, 176Aそして、「これ」と「私の」であることによって、子の真実が示されるだけでなく、「これに聞け」が付け加えられる。確かに父の証しは天からのものであるが、子の証しは地において確かめられる。彼は聞かれるべき者として示されるからである。
Et quamquam ambiguitas per professionem paternam non relinquatur, tamen et Filii de se professio credenda decernitur, et eo usque veritas in eo filii docetur, ut paternae vocis confirmatio audiendi a nobis postulet obsequelam.
PL 10, 176Aそして、父の表明によって曖昧さが残されていないにもかかわらず、それでも子の自らについての表明も信じられるべきものとして定められ、子の真実は、彼において、父の声の確証が我々に聞き従うことを要求するところまで教えられている。
Igitur quia paternae voluntatis haec vox est, ut Filius audiatur; audiamus Filium de se quid sit ipse profitentem.
PL 10, 176Aそれゆえ、子が聞かれることこそ父の意志の声である以上、子が自らについて、自らが何者であるかを表明するのを、我々は聞こう。
Liber VI, Caput XXV
第VI巻 第XXV章PL 10, 176AChristus et Deum sibi patrem et se Filium ejus merito nuncupat. --Neminem autem tam alienum a communi sensu existimo esse, ut cum in omnibus Evangeliorum libris ex professione Filii assumptionem corporeae humilitatis intelligat, cum ait: Pater, clarifica me (Joan., XVII, 5) ; et rursum frequentissime: Videbitis Filium hominis (Matth., XXVI, 64) ; et illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28) ; sed et hoc: Nunc anima mea turbata est valde (Joan., XII, 27) ; vel etiam hoc: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46) ? et multa alia istius modi, de quibus suo ordine erit sermo: tamen in hac tam assidua humilitatis contestatione insolentiae eum arguat, quod sibi patrem Deum dicat, cum ait: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth., XV, 13) ; vel illud: Domum patris mei domum fecistis negotiationis (Joan., II, 16) ; et ubicumque semper patrem sibi Deum nominat, temerariae praesumptionis potius sit, quam confidentis naturae, quae conscia nativitatis suae teneat veritatis nomen in patre.
PL 10, 176Aキリストは、神を自らの父と、自らをその子と、当然のこととして呼ぶ。――あらゆる福音書において、子の表明から、肉体の卑しさを身に受けたことを理解しているというのに、すなわち彼が「父よ、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)と言うとき、また再三にわたって「汝らは人の子を見るであろう」(マタイ26:64)と言うとき、また「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と言うとき、さらに「今、私の魂は激しく動揺している」(ヨハネ12:27)と言うとき、あるいはまた「神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)と言うとき、そしてこの種のほかの多くの場合、それらについてはしかるべき順序で語ることになるが、そうした場合にもかかわらず、このようにたえまない卑しさの証言のうちにあって、彼が自らに父なる神があると言うことを、傲慢だと非難し、彼が「私の父が植えなかった植物はすべて、根こそぎにされる」(マタイ15:13)と言うとき、あるいは「汝らは私の父の家を商いの家とした」(ヨハネ2:16)と言うとき、また、いつでも神を自らの父と名づけるとき、それが、自らの誕生を知り、父における真理の名を保つ、確信に満ちた本性のものであるよりも、むしろ向こう見ずな思い込みのものだと言うほど、共通の理解から疎遠な者は、誰もいないと私は思う。
Humilitatis igitur professio frequens non habet hoc insolentiae vitium, ut sibi aliena vendicet, et non sua defendat, et proprie Deo coaequanda praesumat.
PL 10, 176Cそれゆえ、頻繁な卑しさの表明は、他者のものを自分のものとして主張し、自分のものでないものを擁護し、固有には神と等しくあるべきものを思い込む、という傲慢の欠点を持たない。
Nec pari temeritate, qua patrem nuncupat, se quoque filium profiteatur dicens: Nec enim misit Deus filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat mundus per eum (Joan., III, 17) ; vel iterum: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 35) ?
PL 10, 177Aまた、父と呼ぶのと同じ向こう見ずさによって、自らをも子と表明した、というのだろうか。彼はこう言っている。「神は、世を裁くためにではなく、世が彼によって救われるために、その子をこの世に遣わしたのである」(ヨハネ3:17)。あるいはまた、「汝は神の子を信じるか」(ヨハネ9:35)と。
Quid nunc agimus, concedentes tantum Jesu Christo nomen adoptionis? per quod et in patre sibi Deo nuncupando temerariae eum arguimus praesumptionis. Paterna de coelo vox est: Hunc audite (Matth., XVII, 5) .
PL 10, 177Aでは今、我々は何をしているのか。イエス・キリストに養子の名だけを認めることによって、彼が神を自らの父と名づけることについても、我々は向こう見ずな思い込みを彼に非難している。天からの父の声はこうである。「これに聞け」(マタイ17:5)。
Audio: Pater, gratias ago tibi (Joan., II, 41) : audio, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan., X, 36) : si non credo nominibus, si naturam vocabulis non intelligo, qui credendum et intelligendum sit quaero.
PL 10, 177A私は聞く。「父よ、私は汝に感謝する」(ヨハネ2:41)〔底本の引照は II, 41。11:41 の誤りらしい〕。私は聞く。「汝らは、私が『私は神の子である』と言ったので、私が冒瀆したと言う」(ヨハネ10:36)。もし私が名を信じず、呼称によって本性を理解しないなら、何を信じ、何を理解すべきかを、私は問う。
Non mihi relinquitur alia suspicio. Auctoritas paterna de coelo est: Hic est filius meus. Professio filii de se est : Domum patris mei, et Pater meus. Professio nominis salus est, cum interrogatio fidem postulat, dicens: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 14) ?
PL 10, 177B私には、ほかの疑いは残されていない。父の権威が天から語る。「これは私の子である」。子の自らについての表明は、「私の父の家」「私の父」である。名の表明は救いである。問いが信仰を要求して「汝は神の子を信じるか」(ヨハネ9:14)と言うときにそうである。
Proprietatis nomina sequuntur, ubi meus est. Tibi quaero, haeretice, unde alia praesumptio sit. Adimis Patri fidem, filio professionem, nominibus naturam: vim verbis Dei affers, ne sint quod enuntiant. Impietatis tuae sola impudentia est, ut mentitum de se Deum arguas.
PL 10, 177B固有性の名は、「私の」があるところに続く。汝に問う、異端者よ、ほかのどこから思い込みが生じるのか。汝は父から信を奪い、子から表明を奪い、名から本性を奪う。神の言葉に暴力を加え、それらが言い表すものであることがないようにする。汝の不敬にあるのは、ただ厚かましさだけである。神が自らについて偽ったと非難するとは。
Liber VI, Caput XXVI
第VI巻 第XXVI章PL 10, 177BProprietates filii ad nomen adjectae. Opera testantur filium eum esse. --Quamquam igitur sola simplex confessio naturae nomina ostendat, ut de quo dictum est: Hic est filius meus, et ad quem dictum est, Pater meus, hoc sint quod nuncupantur: tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre: videamus quae proprietates per Filium ad filii nomen adjectae sint.
PL 10, 177B子の固有性が名に加えられる。業が、彼が子であることを証しする。――それゆえ、本性の単純な告白だけでも、名が示している。「これは私の子である」と言われた者、また「私の父」と言われた相手が、呼ばれているとおりのものであると。それでもなお、子における名が養子の名でも、父における名が栄誉の名でもないように、子を通して、子という名に加えられた固有性がいかなるものかを、我々は見よう。
Ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. II, 27) .
PL 10, 177C彼は言う。「すべては私の父から私に授けられた。子を知る者は父のほかになく、父を知る者は子と、子が啓示しようと望む者のほかにない」(マタイ2:27)〔底本の引照は II, 27。11:27 の誤りらしい〕。
Ad id quod dictum est: Hic est filius meus, et Pater meus, utrumne sibi convenit: Nemo novit Filium nisi pater, neque Patrem quis novit nisi Filius? Non enim nisi per mutuam testificationem cognosci vel per Patrem Filius, vel per Filium Pater potuit.
PL 10, 177C「これは私の子である」「私の父」と言われたことに、「子を知る者は父のほかになく、父を知る者は子のほかにない」は合致するか。実際、子が父によって知られる、あるいは父が子によって知られることは、相互の証言によるのでなければ不可能であった。
Vox e coelis est: sermo etiam Filii est. Tam ignorabilis est Filius, quam et Pater. Omnia ei tradita sunt: et in omnibus nihil intelligitur exceptum.
PL 10, 177C声は天からある。子の言葉もある。子は、父と同様に知られえない。すべてが彼に授けられた。そしてすべてのうちに、除外されたものは何も理解されない。
Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero quomodo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt.
PL 10, 178Aもし権力が等しくされ、認識の秘密が等しく、本性が名のうちにあるなら、私は問う。力は権力において、困難は認識において異ならない者たちが、呼ばれているとおりのものでないとは、どうしてありうるのか。
Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut Pater mentitur, aut Filius: et accipe quam in his fides nominum sit.
PL 10, 178Aそれゆえ、神は呼称において偽らず、父も子も自らについて偽らない。そして、名への信がこれらにおいていかなるものかを、受け取るがよい。
Liber VI, Caput XXVII
第VI巻 第XXVII章PL 10, 178AOpera testantur filium eum esse. Nil aliud asserit Patris testimonium. Christus a filiis adoptivis secernitur. --Ait enim: Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater misit me: et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me (Joan., V, 36 et 37).
PL 10, 178A業は、彼が子であることを証しする。父の証言は、ほかの何も主張しない。キリストは、養子の子らから区別される。――実際、彼は言う。「父が私に成し遂げさせるために与えた業、私が行うそのまさに業が、私について、父が私を遣わしたことを証ししている。そして、私を遣わした父自身が、私について証しした」(ヨハネ5:36、37)。
Unigenitus Deus non nominis tantum testimonio, sed etiam virtutis, docet se esse filium: opera enim ejus, quae facit, testantur a Patre se missum. Quaero, quam rem opera testentur? Missum namque esse.
PL 10, 178B独り子なる神は、名の証しだけでなく、力の証しによっても、自らが子であることを教える。彼が行う業は、自らが父によって遣わされたことを証しするからである。私は問う。業は何を証しするのか。遣わされたということをである。
Itaque et Filii obedientia et paterna auctoritas docetur in misso, dum alterius opera esse non possunt quae facit, nisi ejus qui missus a Patre sit. Sed opera non sufficiunt incredibilibus ad testimonium, quod se Pater miserit.
PL 10, 178Bかくして、遣わされた者のうちに、子の従順と父の権威とが教えられる。彼が行う業は、父によって遣わされた者の業でなければ、別の者のものではありえないからである。だが業は、信じない者たちにとって、父が彼を遣わしたことの証しには足りない。
Sequitur namque: Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me; neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis (Joan., V, 37) . Quaero quod testimonium Patris de eo fuerit. Evolve evangelica volumina, et totum eorum opus recense.
PL 10, 178B実際、こう続く。「私を遣わした父自身が、私について証しした。汝らは、その声を聞いたことがなく、その姿を見たこともない」(ヨハネ5:37)。私は問う。父の、彼についての証しとは何であったか。福音書の巻物を繰り、その全体の業を調べよ。
Da testimonium Patris, praeter quam quod auditum est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth., III, 17) , et: Tu es filius meus (Marc., I, 11) .
PL 10, 178B聞かれたもののほかに、父の証しを示せ。「これは私の愛する子、その者において私は喜んだ」(マタイ3:17)、そして「汝は私の子である」(マルコ1:11)である。
Hoc Joannes licet non ignarus audivit, tamen ad doctrinam nostram paternae vocis testimonium mittitur: nec hoc sufficit. Joannes quidem in deserto dignus hac voce est, sed et apostoli non fuerunt hujus testimonii auctoritate privandi.
PL 10, 178Cこれはヨハネが、知らなかったわけではないが、聞いた。それでも父の声の証しは我々の教えのために送られている。だが、これでも足りない。ヨハネは荒れ野でこの声にふさわしかった。だが使徒たちも、この証しの権威を奪われるべきではなかった。
Eadem de coelo ad eos vox adest: sed accipiunt plus Joanne. Joannes enim jam ab utero prophetans non eguit hac voce: Hunc audite. Audiam plane: nec quemquam praeter hunc audiam, nisi eum qui audierit ut doceret.
PL 10, 178C同じ声が天から彼らのもとに来る。しかし彼らはヨハネより多くを受ける。ヨハネは、すでに胎内から預言していたので、「これに聞け」というこの声を必要としなかったからである。私は確かに聞こう。この者のほかの誰をも聞くまい。ただし、教えるために聞いた者は別である。
Si nullum aliud Patris de Filio testimonium exstat in libris, quam quod hic filius suus sit: testimonii hujus veritas est, ut opera ipsa Patris, quae gerit, veritatem testimonii hujus affirment.
PL 10, 178Cもし書物のうちに、この者が自らの子であるということのほかに、父の子についての証しがほかにないなら、この証しの真実とは、父自身の、彼が遂行する業が、この証しの真実を確かめる、ということである。
Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio, operibus suis Filius testimonio se Patris exaequat: cur non videatur esse in eo, id est filii veritas quae dicitur et probatur?
PL 10, 179A今日、なぜ非難が持ち込まれるのか。名が養子のものであり、神が偽る者であり、名が空しいものである、と。父は子について証しし、子は自らの業によって父の証しに自らを等しくしている。なぜ、彼のうちに、すなわち、語られ証明されている子の真実が、見えないのか。
Non est per Deum patrem filii nomen in Christo ex adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem fidei Dei filii sunt.
PL 10, 179Aキリストにおける子という名は、父なる神による、善意による養子縁組のゆえのものではない。また、信仰の告白ののち神の子となる多くの者のように、聖性によってこの名にふさわしくなったのでもない。
Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est hic est, et hic meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est.
PL 10, 179A実に、これらの者たちにおいては、固有性の表示は何もない。神にふさわしい仕方で与えられたのは、名という好意だけである。「これは」と「これは私の」と「これに聞け」は別である。ここに真理があり、本性があり、信がある。
Liber VI, Caput XXVIII
第VI巻 第XXVIII章PL 10, 179AFilii a Deo nativitas, et adventus ad nos ostenditur. Qui solus novit Patrem quia ab eo est, creatus non est. --Nec sane quidquam de se minus Filius hac paternae significationis proprietate testatur.
PL 10, 179A子の神からの誕生と、我々のもとへの到来が示される。ただ独り父を知る者は、父から出ているのだから、創造されたのではない。――実に、子が自らについて証しすることは、父の表示のこの固有性に劣るものではない。
Ut enim in eo quod ait Pater, Hic est filius meus, naturae demonstratio est, et in eo quod subjecit, Hunc audite, sacramenti et fidei, ob quam e coelis venit, auditio est, cum eum ad salutarem confessionis doctrinam admonemur audire: ita in eo Filius et nativitatis veritatem docuit et adventus, dicens: Neque me scitis, neque unde sim nostis: nec enim a me veni, sed est verax qui misit me, quem vos nescitis; sed ego novi eum, quoniam ab eo sum, et ipse me misit (Joan. VII, 28 et 29) .
PL 10, 179B実際、父が「これは私の子である」と言うことに本性の示しがあり、また、彼が付け加えた「これに聞け」に、それゆえに彼が天から来た秘義と信への聴従があり、我々が、救いをもたらす告白の教えへと彼に聞くよう促されるのと同じように、その点で子は、誕生の真実と到来との両方を教えた。彼はこう言っている。「汝らは私を知らず、私がどこから来たかも知らない。私は自分から来たのではなく、私を遣わした者は真実であり、汝らはその者を知らない。だが私はその者を知っている。私はその者から出ており、その者が私を遣わしたからである」(ヨハネ7:28、29)。
Patrem nemo novit, et frequens hinc professio Filii est (Matth. XI, 27) . Idcirco autem soli sibi esse cognitum dicit, quia ab eo sit. Quaero autem utrum id, quod ab eo est, opus in eo creationis an naturam generationis ostendat.
PL 10, 179B父を知る者はなく、このことについての子の表明はたびたびある(マタイ11:27)。彼が、自分だけに知られていると言うのは、自分が父から出ているからである。私は問う。父から出ているというそのことは、彼のうちに創造の業を示すのか、生成の本性を示すのか。
Si opus creationis est, universa quoque, quae creantur, a Deo sunt. Et quomodo Patrem non universa noverunt, cum Filius eum idcirco, quia ab eo est, non nesciat?
PL 10, 179Bもし創造の業であるなら、創造されるすべてのものも神から出ている。それなら、子が、父から出ているがゆえに父を知らないのではないというのに、どうして万物は父を知らないのか。
Quod si creatus potius, quam natus, videbitur in eo quod a Deo est; cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum caeteris Patrem quae ab eo sunt ignorat?
PL 10, 180Aだが、もし彼が、神から出ているという点で、生まれたのではなく創造されたと見られるなら、万物が神から出ている以上、なぜ彼は、父から出ているほかのものとともに、父を知らずにいないのか。
Sin vero idcirco ei, quia ab eo sit, cum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium? scilicet ut verus filius ex natura sit Dei; cum idcirco Deum solus noverit, quia solus ab eo sit.
PL 10, 180Aだが、もし彼が父から出ているがゆえに、彼にとって知ることが固有であるなら、父から出ているというそのことが、彼に固有でないことがどうしてあろうか。すなわち、彼はただ独り父から出ているがゆえに、ただ独り神を知るのであるから、真の子は神の本性から出た者である、ということになる。
Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis: et quod ab eo est, non creaturae in eo virtutem (nam omnia ad eo per virtutem creationis exsistunt), sed nativitatis veritatem ( supple, habes), per quam solus Patrem novit, cum caetera eum quae ab eo sunt ignorent.
PL 10, 180Aしたがって汝は、生成の固有性から、認識の固有性を得ている。そして、父から出ているというそのことは、彼における被造物の力(万物は創造の力によって神から〔底本は ad。ab と読む〕存在するのだから)ではなく、誕生の真実である(「得ている」を補え)。その真実によって、彼はただ独り父を知り、父から出ているほかのものは父を知らないのである。
Liber VI, Caput XXIX
第VI巻 第XXIX章PL 10, 180AIllud ab eo sum, referri nequit ad carnem. Neque est creatus qui nescitur unde sit. --Tamen ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subjecit: Quoniam ab eo sum, et ipse me misit.
PL 10, 180A「私はその者から出ている」は、肉に帰せられえない。どこから出たかを知られない者は、創造されたのではない。――それでも、たまたま異端が、「その者から出ている」を、彼の到来の時に当てはめて攻め入らぬよう、彼はすぐに付け加えた。「私はその者から出ており、その者が私を遣わしたからである。」
Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum: ut et quis esset, et unde esset, secundum superiorem sententiam nasceretur. Neque enim id ipsum est ab eo sum, et ipse me misit: sicuti non idem est neque me scitis, neque unde sim nostis.
PL 10, 180B彼は福音の秘義の順序を保ち、自らが生まれたことと遣わされたことを表明した。それは、彼が何者であり、どこから来たかが、先の言明に従って知られる〔底本は nasceretur。nosceretur と読む〕ためである。実際、「私はその者から出ており、その者が私を遣わした」は、「汝らは私を知らず、私がどこから来たかも知らない」と同じではない。
Numquid non omnis homo in carne licet natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est?
PL 10, 180B肉において生まれたとはいえ、あらゆる人は、共通の臆見の理解によれば、神から出ているのではないか。
Et quomodo negat, ab his vel se ipsum, vel unde ipse sit sciri: nisi id unde est, ad naturae suae referret auctorem? qui idcirco ignorabilis esset, quia ipse esse filius Dei ignoraretur.
PL 10, 180Bでは、彼は、なぜ、自分自身も、自分がどこから出ているかも、彼らには知られていないと否むのか。もしそのどこからを、自らの本性の源である者に帰しているのでないなら。彼が知られえない者であるのは、彼が神の子であることが知られていないからである。
Discute, infelix, stultitia quid illud sit: Neque me scitis, neque unde sim nostis. Omnia utique ex nihilo, et usque adeo ex nihilo, ut etiam unigenitum Deum ex nihilo substitisse sis ausa mentiri.
PL 10, 180B愚かさのゆえに不幸な者よ、「汝らは私を知らず、私がどこから来たかも知らない」とは何かを検討せよ。万物は当然無からである、というのか。それも、独り子なる神までもが無から存立したと、汝があえて偽ったほどに〔底本は sis ausa と女性形で、呼びかけの相手は擬人化された愚かさ(異端)とも取れる〕、無からだというのか。
Quid ergo est, quod impii et Christum nesciunt, et unde sit nesciunt? Nam id, quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit.
PL 10, 180Cでは、不敬な者たちがキリストを知らず、彼がどこから出ているかを知らないとは、どういうことか。実に、どこから出ているかが知られないものは、そのどこからが知られていないことによって、それが出るところの本性を示している。
Ignorari enim unde sit non potest, quiquid substitit ex nihilo: quia hoc ipsum, quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem ejus unde sit non habet. Non ex se est autem ille qui venit; sed qui misit eum verax est, quem impii nesciunt.
PL 10, 181A無から存立したもの〔底本は quiquid。quidquid と読む〕は、どこから出ているかが知られないことがありえない。無から出ていることが知られていないのではない、まさにそのことのゆえに、どこから出ているかについての無知はありえないからである。だが、来た者は自分自身から出ているのではない。彼を遣わした者は真実であり、不敬な者たちはその者を知らない。
Jam ergo ille qui misit, ipse est qui misisse ignoratur. Ab eo ergo, qui misit, est ille qui missus est: et ab eo est unde esse nescitur; et ob hoc qui sit ipse nescitur, dum ignoratur a quo sit.
PL 10, 181Aそれゆえ、今や、遣わした者こそ、遣わしたことが知られていない者である。したがって、遣わされた者は、遣わした者から出ている。そして彼は、その者から出ていることが知られていない、その者から出ている。そのゆえに彼が何者であるかは、誰から出ているかが知られないため、知られないのである。
Non novit Christum, qui unde Christus sit nescit; nec filium confitetur, qui negat natum; nec natum intelligit, qui putavit ex nihilo. Ex nihilo autem usque adeo non est, ut impii unde sit nesciant.
PL 10, 181Aどこからキリストが出ているかを知らない者は、キリストを知らない。生まれたことを否む者は、子を告白しない。無からと思った者は、生まれたことを理解しない。しかも彼は、不敬な者たちが彼がどこから出ているかを知らないほどに、無からのものではないのである。
Liber VI, Caput XXX
第VI巻 第XXX章PL 10, 181BDeus iis solis est pater qui filium colunt, non ut adoptivum. Exire ex Deo quid sit. Filii diligendi causa, ratio nascendi. --Nesciunt plane, nesciunt, qui naturam nomini adimunt, qui nescientes non amant scire.
PL 10, 181B神は、子を養子としてではなく礼拝する者たちにのみ、父である。神から出るとはどういうことか。子を愛する理由、生まれることの理。――確かに彼らは知らない、知らない。名から本性を奪う者たちは。知らないまま、知ることを愛さない者たちは。
Et audiant Filium scientiae hujus ignorationem impiis exprobrantem, tum cum sibi patrem Deum Judaei dicerent; ait enim: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi, et veni: nec a me veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42) .
PL 10, 181Bそして、ユダヤ人たちが自分たちに父なる神があると言ったとき、子が不敬な者たちに、この知識の無知を責めているのを、彼らに聞かせよ。彼は言う。「もし神が汝らの父であるなら、汝らは当然私を愛するはずである。私は神から出て、来たのだから。私は自分から来たのではなく、その者が私を遣わした」(ヨハネ8:42)。
Religiosi nominis assumptionem Dei filius in his qui se Dei filium confitentes patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam Judaeorum usurpationem, patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, objurgat: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi.
PL 10, 181B神の子は、自らを神の子と告白して神を自らの父と呼ぶ者たちにおいて、敬虔な名を身に受けることを、退けなかった。だが、神を自らの父と思い込むユダヤ人たちの向こう見ずな僭称を、彼らが自分を愛さないという点から、叱責する。「もし神が汝らの父であるなら、汝らは当然私を愛するはずである。私は神から出たのだから。」
Omnibus, quibus per fidem Deus pater est, per eam fidem pater est, qua Jesum Christum Dei filium confitemur. Confiteri autem filium secundum generale sanctorum nomen, quid habet fidei, ut dicamus, Unus ex filiis est?
PL 10, 181C信仰によって神が父であるすべての者にとって、神が父であるのは、イエス・キリストを神の子と我々が告白する、その信仰によってである。だが、聖徒たちの一般的な名に従って子を告白することに、どのような信があろうか。「彼は子らの一人である」と我々が言うとすれば。
Sed numquid et caeteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo filium Dei Jesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios, filii non natura, sed nomen sit?
PL 10, 181Cだが、ほかの者たちもまた、自らの被造物としてのこの弱さのうちで、子ではないだろうか。それなら、イエス・キリストを神の子として告白する信仰は、いかなる点で優れているのか。子らにあわせれば、彼にとっても、子であることは本性ではなく名であるというのなら。
Christum perfidia ista non diligit, nec haec impia professio pie sibi assumit Deum patrem: quia si sibi pater Deus esset, Christum ob id diligerent, quia exisset ex Deo. Exisse ex Deo quid sit requiro.
PL 10, 181Cこの不信は、キリストを愛さず、この不敬な表明は、敬虔に神を自らの父として身に受けない。というのは、もし神が彼らの父であったなら、彼らは、彼が神から出たがゆえに、キリストを愛したはずだからである。神から出たとは何であるかを、私は問う。
Non utique dici potest, id ipsum esse a Deo exisse , quod et venisse; nam utrumque significat: Quoniam a Deo exivi, et veni. Et ostendens quid esset a Deo exivi, et quid esset et veni: continuo subjecit, Nec enim a me veni, sed ille me misit.
PL 10, 181C「神から出た」ということが、「来た」ということと同じであると言うことは、当然できない。というのも、「私は神から出て、来た」は、その両方を意味しているからである。そして、「神から出た」が何であり、「来た」が何であるかを示して、彼はすぐに付け加えた。「私は自分から来たのではなく、その者が私を遣わした」と。
Non se sibi esse originem docuit, cum ait: Nec enim a me veni, et ( supple, cum) rursum ex Deo se exisse, et ab eo missum esse testatur.
PL 10, 182A彼は、「私は自分から来たのではなく」と言うことで、自らが自分自身にとっての起源であるとは教えなかった。そして(「とき」を補え)再び、自らが神から出たこと、神によって遣わされたことを証しするのである。
Sed cum ab iis, qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi.
PL 10, 182Aだが、神を自らの父と言う者たちから、自分が愛されるべきであると、神から出たがゆえに彼が言うとき、彼は、愛の原因が、生まれることの原因から来ることを教えた。
Exisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione Christi qui ex eo genitus est sit merenda.
PL 10, 182A実際、「出た」ということを、彼は非物体的な誕生の名へと関連づけた。神を自らの父と表明する信仰は、彼から生まれたキリストへの愛によって、得られるべきものだからである。
Nam cum ait: Qui me odit, et patrem meum odit (Joan. XV, 23) : meum cum ait, communionem nominis ( supple, cum aliis) per significationem proprietatis exclusit.
PL 10, 182A実に、「私を憎む者は、私の父をも憎む」(ヨハネ15:23)と言うとき、「私の」と言うことによって、名の共有(「ほかの者たちとの」を補え)を、固有性の表示によって除いたのである。
Caeterum profitentem sibi patrem Deum, et se non diligentem, in paterni nominis usurpatione condemnat: quia qui se odit, oderit et Patrem; nec in Deum patrem sit religiosus, qui non diligat Filium; cum diligendi Filii non alia causa sit, quam quod ex Deo sit.
PL 10, 182Aだが、神を自らの父と表明しながら、自分を愛さない者を、彼は父という名の僭称において断罪する。自分を憎む者は、父をも憎むであろうし、子を愛さない者は、父なる神に対して敬虔でありえない。子を愛することには、彼が神から出ているということのほか、別の原因はないのだから。
Ex Deo igitur Filius est, non adventu, sed nativitate: et dilectio in Patrem hic erit omnis, si Filius ex eo esse credatur.
PL 10, 182Bそれゆえ子は、到来によってではなく、誕生によって神から出ている。そして、もし子が父から出ていると信じられるなら、父への愛は、ここにすべてがあることになる。
Liber VI, Caput XXXI
第VI巻 第XXXI章PL 10, 182BPerfectae de Filio fidei meritum. Qui et nativitatem ex Patre et adventum ad nos distinguat. --Testatur hoc Dominus dicens: Non dicam vobis, quoniam ego rogabo Patrem pro vobis: ipse enim Pater amat vos, quoniam vos me amatis, et creditis quoniam ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Joan. XVI, 27 et 28) .
PL 10, 182B子についての完全な信仰の功。父からの誕生と我々への到来とを区別する者。――主は、こう言ってこれを証しする。「私は、私が汝らのために父に願うと、汝らに言わない。父自身が汝らを愛しているのだ。汝らが私を愛し、私が神から出て、父から出てこの世に来たと信じているからである」(ヨハネ16:27、28)。
Caret apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, quae quod a Deo exierit credat atque amet: et per se ipsa jam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missumque confessa.
PL 10, 182B子についての完全な信仰は、父のもとで執り成しの必要を持たない。その信仰は、彼が神から出たと信じ、愛するのであって、神から生まれ遣わされた子を告白したのだから、それだけでもう、聞き入れられるにも愛されるにも値するのである。
Nativitas itaque ejus et adventus ostenditur cum absolutissima significandae proprietatis veritate. A Deo, ait, exivi; ne in eo alia quam nativitatis natura esse existimaretur; cum exire a Deo, id est, ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus posset?
PL 10, 182Cかくして、彼の誕生と到来が、示されるべき固有性の、この上なく完全な真実をもって示される。「私は神から出た」と彼は言う。彼のうちに誕生の本性のほかの本性があるとは考えられないためである。神から出る、すなわち、誕生に由来して存立することが、神以外の何でありえようか。
Et a Patre, inquit, veni in hunc mundum. Ut exitio illa a Deo nativitas significata esse intelligeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est venisse. Alterum itaque in dispensatione, alterum in natura est.
PL 10, 182Cそして彼は言う。「父から出てこの世に来た」。神からのあの誕生が、父からの出立によって示されていると理解されるようにと、彼は、自らが父からこの世に来たと表明した。したがって、一方は経綸において、他方は本性においてである。
Nec patitur exitionem adventum existimari, cum post exitionem a Deo, adventum commemoret a Patre. A Patre enim venisse, et ex Deo exisse, non est significationis ejusdem: et quantum interest nasci, et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur.
PL 10, 182Cそして彼は、出ることを到来と考えることを許さない。神からの出立のあとで、父からの到来を語っているからである。実に、父から来たことと、神から出たことは、同じ意味ではない。生まれることと、傍らにいることの間に隔たりがある分だけ、両方の言葉は互いに区別される。
Cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse.
PL 10, 183A神から誕生という実体へと出たことは一つであり、父から、我々の救いの秘義を完成するために、この世に来たことは別である。
Liber VI, Caput XXXII
第VI巻 第XXXII章PL 10, 183AChristus ab apostolis filius ex natura non ex adoptione creditus. --Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab apostolis creditum non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate.
PL 10, 183Aキリストが、使徒たちによって、養子ではなく本性による子と信じられた。――そして、我々の提示した応答の順序に従えば、今こそ最もふさわしい箇所であり、我々はここで第三に、神の子、我々の主イエス・キリストが、呼称によってではなく本性によって、養子によってではなく誕生によって、使徒たちに信じられていたことを教えよう。
Quamquam enim plures et maximae adhuc unigeniti de se Dei exstent professiones, quibus generationis suae veritatem sine levi saltem ementiendae licet calumniae occasione testetur: tamen quia neque legentium onerandus est sensus coacervatis ad copiam dictis, et cum jam nonnulla de proprietate nativitatis ostensa sint, caetera omnia aliis erunt quaestionibus reservanda.
PL 10, 183A実際、独り子なる神の、自らについての、きわめて大きく数多い表明が、なおあり、それらによって彼は、偽りの非難の軽微な機会さえなしに、自らの生成の真実を証しするが、それでも、読む者たちの理解を、豊かさのために積み上げられた言葉で圧迫してはならない。そして、すでに誕生の固有性についていくらかが示されたのだから、ほかのすべては別の問いのために取っておくことにする。
Nunc vero quia hic sermonis nostri ordo institutus est, ut post Patris contestationem, post Filii professionem, fide quoque Apostolorum de vero et secundum nativitatem confitendo Dei filio doceremur; videndum est, an in eo quod ait Dominus, Ex Deo exivi, aliud in eo aliquid potius quam naturam intellexerint nativitatis.
PL 10, 183Bだが今は、我々の言説の順序が、父の証言、子の表明のあと、使徒たちの信仰によっても、真の、そして誕生に従って告白されるべき神の子について教えられるように立てられているので、主が「私は神から出た」と言ったことにおいて、彼らが誕生の本性ではなく、そこにほかの何かを理解したのかどうかを、見なければならない。
Liber VI, Caput XXXIII
第VI巻 第XXXIII章PL 10, 183BQuid sit quod primum credant eum a Deo exisse. --Post multas namque proverbiorum obscuritates, quibus in parabolis locutus esset, quem jam antea Christum sciebant annuntiatum a Moyse et prophetis, confessum quoque a Nathanael et Dei filium et regem Israel (Joan. I, 49) , objurgato etiam Philippo, cum de Patre quaereret, cur per operum virtutem Patrem in se esse et se in Patre inesse nesciret, cumque se a Patre missum frequentibus dictis ante docuisset (Joan. XIV, 9-12) : tamen cum profitentem eum audissent se a Deo exisse, haec eorum responsio fuit (connexus enim hic sibi sermo est): Dicunt ei discipuli ejus, Nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
PL 10, 183B彼らが、彼が神から出たと初めて信じたのは、いかなる点か。――実に、譬えで語った多くの諺の不明瞭さののち、彼らは、すでにその前から、モーセと預言者たちによって告げられたキリストであることを知っており、ナタナエルによっても神の子、イスラエルの王と告白され(ヨハネ1:49)、またフィリポも、父について尋ねたとき、なぜ業の力によって、父が自分のうちにあり、自分が父のうちにあることを知らないのかと叱責され、また彼は自らが父から遣わされたことを、頻繁な言葉であらかじめ教えていたにもかかわらず(ヨハネ14:9-12)、それでも、彼が神から出たと表明するのを聞いたとき、彼らの応答はこうであった(この言説は互いにつながっているからである)。彼の弟子たちは彼に言う。「今こそ、あからさまに語り、いかなる諺も言わない。」
Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi (Joan. XVI, 29) . Quae, rogo, haec verbi hujus admiratio est, quod se exisse a Deo professus sit?
PL 10, 183C「今、我々は、汝がすべてを知っており、誰かが汝に尋ねる必要もないことを知っている。このことによって、我々は、汝が神から出たと信じる」(ヨハネ16:29)。私は問う。自らが神から出たと表明したことについて、この言葉への驚きとは何か。
Tanta et tam Deo propria vos, o sancti et beati viri, et ob fidei vestrae meritum claves regni coelorum sortiti, et ligandi ac solvendi in coelo et in terra jus adepti, gesta esse per Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium videratis: et ad id, quod a Deo exisse se dixit, nunc primum vos veri intelligentiam assequi protestamini?
PL 10, 184Aこれほど大きく、これほど神に固有のことが、我々の主イエス・キリスト、神の子によって成されたのを、おお、聖なる幸いな人々よ、諸君は見ていた。しかも、諸君は、信仰の功のゆえに天の国の鍵を割り当てられ、天と地において縛り解く権利を得ていた。それなのに、彼が神から出たと言ったそのことにおいて、今初めて、真理の理解に至ったと宣言するのか。
Videratis utique nuptiales aquas, et easdem nuptiale vinum, et naturae in naturam vel demutationem, vel profectum, vel creationem (Joan. II) .
PL 10, 184A諸君は当然、婚礼の水を、そして同じそれが婚礼の葡萄酒となるのを、また本性が本性へと変化し、あるいは進展し、あるいは創造されるのを、見ていた(ヨハネ2章)。
Quinque etiam panes ad cibum tantae multitudinis fregeratis, et satiatis omnibus in plenitudinem duodecim cophinorum fragmenta panum creverant, et naturae parvitas famem pellens profecerat in ejusdem copiam naturae (Matth. XIV) .
PL 10, 184Aまた、五つのパンを、これほど大勢の食のために裂き、すべての者が満ち足りたとき、パンの欠片が十二の籠を満たすほどに増えた。飢えを追い払う、小さな本性が、同じ本性の豊かさへと進んだのである(マタイ14章)。
Reviruisse manus aridas conspexeratis, et in vocem mutorum linguas solutas, et in cursum claudorum pedes alacres, et caecorum oculos cernentes, et mortuorum vitas revertentes.
PL 10, 184B諸君は、枯れた手が再び生気を取り戻すのを見ていた。口の利けぬ者たちの舌が声のために解かれ、足なえたちの足が走るために軽くなり、盲人たちの目が見え、死者たちの命が戻るのを。
Foetens Lazarus constiterat ad vocem, et e sepulcro vocatus, nullo intervallo vocis et vitae, citus fuerat egressus, et adhuc odorem mortis in sensum narium spiritu agente, ipse jam vivus adstiterat (Joan. XI, 44) .
PL 10, 184B悪臭を放つラザロは、声に応じて立ち、墓から呼び出され、声と命の間に何の間隔もなく、すばやく出て来て、なお死の匂いが鼻の感覚に息のはたらきによって及ぶ中、すでに生きて立っていた(ヨハネ11:44)。
Taceo de caeteris magnarum virtutum et divinarum operationibus. Nunc ergo primum intelligitis qui sit hic missus e coelis, postquam audistis: De Patre exivi?
PL 10, 184Bそのほかの、大いなる力ある業と神的な働きについては、黙っておこう。それでは今、諸君は初めて、天から遣わされたこの者が何者かを理解するのか。「父から私は出た」と聞いたあとに。
Et hoc vobis primum jam sine proverbio dictum est, et per naturae virtutem intelligitis verum esse quod a Deo exivit, cum voluntatum vestrarum cogitationes tacitus intuetur, cum de nullis tamquam ignarus interrogat, cum omnium cognitor est? Per haec enim omnia, quae virtute ac natura Dei agit, a Deo exisse credendus est.
PL 10, 184Bそして、諸君にとって、これが初めて、諺なしに言われたことなのか。彼が、諸君の意志の思いを黙して見抜き、何についても知らない者のようには問わず、すべての者を見極める者であるとき、諸君は本性の力によって、彼が神から出たことが真であると理解するのか。実に、これらすべてを通して、神の力と本性によって成すことによって、彼は神から出たと信じられるべきなのである。
Liber VI, Caput XXXIV
第VI巻 第XXXIV章PL 10, 184CPrius noverant a Deo missum: sed nativitatis rationem non acceperant. --Non hic sancti apostoli a Deo exisse, id est, a Deo missum esse intellexerunt; nam omni superiore sermone confitentem missum esse se frequenter audierant: sed audientes a Deo exisse, naturam in eo Dei ex operibus cernentes, naturae veritatem per id quod a Deo exiit recognoscunt, cum dicunt: Nunc ergo scimus, quia nosti omnia, et non habes necesse, ut aliquis te interroget: in hoc credimus quod a Deo existi (Joan. XVI, 29) .
PL 10, 184C彼らは以前から、神によって遣わされたことを知っていた。だが誕生の理は受けていなかった。――聖なる使徒たちは、ここでは「神から出た」を、すなわち神によって遣わされたことと理解したのではない。実際、彼らは、それまでのすべての言説において、彼が遣わされたことを告白するのを、しばしば聞いていたからである。むしろ、神から出たと聞き、彼のうちに神の本性を、業から見て取りつつ、神から出たということを通して、本性の真実を認識するのである。こう言うときに。「今、我々は、汝がすべてを知っており、誰かが汝に尋ねる必要もないことを知っている。このことによって我々は、汝が神から出たと信じる」(ヨハネ16:29)。
Per id enim credunt, quod a Deo exiit, per quod ea quae Dei sunt potest atque agit. Non enim naturam Dei a Patre venisse, sed a Deo exisse consummat. Denique hoc, quod nunc primum audiunt, confirmatur ad fidem.
PL 10, 185A実に、彼らが、彼が神から出たと信じるのは、彼が神のものを為しうる、また為す、というそのことによってである。彼は、神の本性が父から「来た」のではなく、神から「出た」のだと完結させるからである。実に、今初めて聞くこのことが、信仰へと確かめられる。
Nam cum Dominus utrumque dixisset: Ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 28) ; nihil admirationis in eo habuerunt, quod frequenter audierant, et a Patre veni in hunc mundum.
PL 10, 185A実際、主が両方を言ったとき、「私は神から出て、父からこの世に来た」(ヨハネ16:28)、彼らは、しばしば聞いていた「父からこの世に来た」ということには、何の驚きも抱かなかった。
Responsio autem eorum, fidem et intelligentiam hujus dicti contestata est, Ego a Deo exivi. Nam ad id tantum responsum est, cum dicunt, In hoc credimus quoniam a Deo existi; neque addunt, Et a Patre venisti in hunc mundum.
PL 10, 185A彼らの応答は、「私は神から出た」というこの言葉についての信仰と理解を証していた。実際、彼らは、「このことによって我々は、汝が神から出たと信じる」と言うとき、ただこの点にだけ答えており、「そして汝は父からこの世に来た」とは付け加えなかったからである。
Et cum alterum in professione, alterum in silentio est; professionis causam dicti novitas exegit, profitendi autem contestationem intelligentia veritatis elicuit.
PL 10, 185Bそして、一方は表明され、他方は沈黙されている中で、表明の原因は、言葉の新しさが要求し、表明の証しは、真理の理解が引き出したのである。
Sciebant quidem eum omnia ut Deum posse, sed nondum rationem nativitatis acceperant: et qui sciebant a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant.
PL 10, 185B確かに彼らは、彼が神として万事をなしうることを知っていた。だが、誕生の理をまだ受けていなかった。そして、神によって遣わされたと知っていた者たちも、神から出たとは知らなかったのである。
Inenarrabilem illam et perfectam Filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, nunc secum sine proverbiis profitentur locutum.
PL 10, 185Bこの言葉の力を通して、子の、あの語りえない完全な誕生を理解しつつ、今や彼らは、彼が諺なしに語ったと表明する。
Liber VI, Caput XXXV
第VI巻 第XXXV章PL 10, 185BExitio quam apte Filii nativitatem enuntiet. --Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, neque per elementa originis nostrae ut homo ex homine propellitur.
PL 10, 185B「出ること」が、いかにふさわしく子の誕生を言い表すか。――実際、神が神から生まれるのは、人間の出産の慣習によってではなく、我々の起源の諸要素によって、人が人から押し出されるようにでもない。
Integra illa et perfecta et incontaminata nativitas est, cujus a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno. Non est portio, non est defectio, non est deminutio, non derivatio, non protensio, non passio; sed viventis naturae ex vivente nativitas est.
PL 10, 185Bあの誕生は、無傷で、完全で、汚れなきものであり、それは出産というより、神からの出立である。実に一者から一者である。部分でも、欠損でも、減少でも、派生でも、伸長でも、受苦でもなく、生きる本性の、生きる者からの誕生である。
Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomen electa; non ut esset coepit ex nihilo, sed exiit a manente: et exiisse significationem habet nativitatis, non habet inchoationis. Non enim idem est substantiam coepisse, et Deum exiisse de Deo.
PL 10, 185C神から出る神であって、神の名へと選ばれた被造物ではない。存在するために無から始まったのではなく、とどまる者から出たのである。そして、出たということは、誕生の意味を持ち、開始の意味を持たない。実体が始まったことと、神が神から出たこととは、同じではないからである。
Et nativitatis hujus conscientia licet non subjecta verbis sit, cum inenarrabilis sit; habet tamen in doctrina Filii fidei securitatem, a Deo se manifestantis exisse.
PL 10, 185Cそして、この誕生についての認識は、語りえないがゆえに言葉に服さないとはいえ、神から出たと自らを示す子の教えのうちに、信仰の確かさを持つ。
Liber VI, Caput XXXVI
第VI巻 第XXXVI章PL 10, 186APetrus filium Dei confessus rerum credidit. Tunc primum eum agnovit Deum. Ubi didicerit. --Non est evangelica et apostolica fides, filium Dei nomine potius quam natura credidisse.
PL 10, 186Aペトロは、神の子を告白して、事実を信じた。そのとき初めて彼を神と認めた。どこで学んだか。――神の子を、本性によってではなく名によって信じたというのは、福音と使徒の信仰ではない。
Si enim adoptionis haec nuncupatio est, et non idcirco filius est, quia exierit a Deo; quaero unde beatus Simon Bar Jona est confessus, Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) ? anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci?
PL 10, 186A実際、もしこの呼称が養子縁組のものであり、彼が神から出たがゆえに子であるのではないなら、私は問う。幸いなるシモン・バルヨナは、何によって「汝は生ける神の子キリストである」(マタイ16:16)と告白したのか。あるいは、再生の秘義によって神の子らとして生まれる権力が、すべての者にあるとでも言うのか。
Si secundum hanc nuncupationem filius Dei Christus est: interrogo quid illud sit, quod Petro non caro neque sanguis revelavit, sed Pater qui in coelis est (Ibid. 17) ? Generalis professio quid habet meriti? aut quae revelationis est gloria in publica conscientia?
PL 10, 186Aもし、この呼称に従ってキリストが神の子であるなら、私は問う。肉も血もではなく、天にいる父がペトロに啓示した、あのこと(マタイ16:17)とは何か。一般的な表明にどんな功があるか。公けの良心において、啓示の栄光とは何か。
Si ex adoptione filius est; unde haec in Petro beata confessio est, hoc Filio deferenti quod est commune sanctorum? Ultra humanam autem intelligentiam se fides apostolica protendit.
PL 10, 186Aもし養子による子であるなら、聖徒たちに共通のことを子に帰しているだけなのに、ペトロにおけるこの告白がなぜ幸いなのか。だが使徒の信仰は、人間の理解を超えて伸びている。
Audierat utique frequenter, Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40) .
PL 10, 186B彼は当然、しばしば聞いていた。「汝らを受け入れる者は私を受け入れ、私を受け入れる者は、私を遣わした者を受け入れる」(マタイ10:40)。
Missum ergo jam non ignorabat: et quem missum non ignorabat, audierat profitentem, Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 25) .
PL 10, 186Bしたがって彼は、もはや遣わされたことを知らないではなかった。そして、遣わされたことを知らないではなかった者について、彼は、「すべては私の父から私に授けられた。子を知る者は父のほかになく、父を知る者は子のほかにない」と表明するのを聞いていた(マタイ11:25)。
Quid istud est quod nunc Petro Pater revelat, quod beatae confessionis gloriam sumit? Numquid patris nomen et filii nesciebat? Atquin frequenter audierat. Sed loquitur quod nondum vox humana protulerat, Tu es Christus filius Dei vivi.
PL 10, 186Bでは、今、父がペトロに啓示するこれ、幸いな告白の栄光を担うこれは何か。彼は、父と子の名を知らなかったのか。しかるに、しばしば聞いていた。だが彼は、人間の声がまだ発したことのないことを語る。「汝は生ける神の子キリストである」。
Nam tametsi in corpore manens Dei se filium esset professus; tamen apostolica fides nunc primum naturam in eo divinitatis agnovit.
PL 10, 186B実際、彼が体にとどまりながら自らを神の子と表明していたとしても、使徒の信仰は、今初めて、彼のうちに神性の本性を認めたのである。
Neque enim Petro tantum ex confesso honore laus reddita est, sed ex agnitione mysterii: quia non Christum solum, sed Christum Dei filium esse confessus est. Nam utique ad confessionem honoris suffecerat dixisse: Tu es Christus.
PL 10, 186C実に、ペトロに賛辞が返されたのは、告白された栄誉のゆえだけではなく、奥義の認識のゆえである。彼は、キリストだけでなく、キリストが神の子であることを告白したからである。というのも、栄誉の告白には、「汝はキリストである」と言えば足りたはずだからである。
Sed inane fuerat, Christum ab eo confessum fuisse, nisi Dei filium confiteretur. In eo enim quod ait, Tu es, virtutem et proprietatem naturalis veritatis explicuit.
PL 10, 186Cだが、彼がキリストを告白しても、神の子を告白しなければ、それは空しかったであろう。実に、「汝は〜である」と言うことにおいて、彼は本性的な真実の力と固有性を展開したのである。
Et Pater dicendo, Hic est filius meus (Matth. XVII, 5) , Petro revelavit ut diceret, Tu es filius Dei: quia in eo quod dicitur, Hic est, revelantis indicium est; in eo vero quod respondetur, Tu es, confitentis agnitio est.
PL 10, 186Cそして父は、「これは私の子である」(マタイ17:5)と言うことで、ペトロに、「汝は神の子である」と言うよう啓示した。「これは」と言われることには啓示する者の指示があり、「汝は」と答えられることには告白する者の認識があるからである。
Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est (Vid. lib. II, n. 23, et cap. 16 in Matth. n. 7) . Sed sensus carnis et sanguinis, confessionis hujus intelligentiam non revelat.
PL 10, 186Cそれゆえ、この告白の岩の上に、教会の建築はある(第2巻第23節、『マタイ福音書注解』第16章第7節を見よ)。だが、肉と血の理解は、この告白の理解を啓示しない。
Hoc est divinae revelationis sacramentum, Christum Dei filium non solum nuncupare, sed credere. Aut numquid nuncupatio potius quam natura Petro revelata est? Si nuncupatio; jam hanc a Domino frequenter audierat, esse se Dei filium confitente.
PL 10, 187Aこれが神の啓示の秘義である。キリストを神の子と呼ぶだけでなく、信じることである。それとも、ペトロに啓示されたのは、本性ではなく呼称だったというのか。もし呼称なら、彼は、主が自らを神の子であると告白するのを、すでにたびたび聞いていた。
In quo ergo revelationis est gloria? Naturae scilicet, non nominis; cum frequentata nominis professio jam fuisset.
PL 10, 187Aでは、啓示の栄光は何にあるのか。すなわち、名ではなく本性にである。名の表明は、すでに頻繁になされていたのだから。
Liber VI, Caput XXXVII
第VI巻 第XXXVII章PL 10, 187APetri fides commendatur. --Haec fides, Ecclesiae fundamentum est: per hanc fidem infirmes ( al. infirmae) adversus eam sunt portae inferorum. Haec fides regni coelestis habet claves.
PL 10, 187Aペトロの信仰の称賛。――この信仰は、教会の土台である。この信仰によって、冥界の門は、教会に対して力なきものとなる(別本では「弱き」)。この信仰は、天の国の鍵を持つ。
Haec fides quae in terris solverit aut ligaverit, et ligata in coelis sunt et soluta (Matth. XVI, 18 et 19) . Haec fides paternae revelationis est munus, Christum non creaturam ex nihilo mentiri, sed secundum proprietatis naturam Dei filium confiteri.
PL 10, 187Aこの信仰が地上で解き、あるいは縛るものは、天でも縛られ、解かれている(マタイ16:18、19)。この信仰は、父の啓示の賜物であり、キリストを、無からの被造物と偽るのではなく、固有性の本性に従って神の子と告白することである。
O miserae stultitiae furor impius, non intelligens beatae senectutis fideique martyrem, et martyrem Petrum, pro quo Pater rogatus est, ne fides ejus in tentatione deficeret: qui iterata a se dilectionis in Deum postulatae professione, tentari se adhuc tamquam ambiguum et incertum tertia interrogatione congemuit (Joan. XXI, 17) ; per id quoque a Domino post tertiam tentationis purgationem infirmitatum, Pasce oves meas, ter meritus audire: qui in cunctorum apostolorum silentio Dei filium revelatione Patris intelligens, ultra humanae infirmitatis modum, supereminentem gloriam beatae fidei suae confessione promeruit!
PL 10, 187Bおお、みじめな愚かさの不敬な狂気よ、幸いな老年と信仰の殉教者、殉教者ペトロを、理解していないとは。彼のために、父に、その信仰が試みのうちに欠けないようにと願われた。彼は、神への愛の表明を、求められて繰り返したのに、第三の問いによって、なお曖昧で不確かな者のように試されていると呻いた(ヨハネ21:17)。またそのことによって、主から、弱さの試みの第三の清めののち〔post tertiam tentationis purgationem infirmitatum は係りが取りにくく、このように解した〕、三度「私の羊を養え」と聞くにふさわしいとされた。彼は、使徒たちすべてが沈黙する中で、父の啓示によって神の子を理解し、人間の弱さの限度を越えて、自らの幸いな信仰の告白によって卓越した栄光を得たのである。
In quam nunc interpretandae vocis suae deducimur necessitatem? Ille confessus est Christum filium Dei: at mihi tu hodie, novi apostolatus mendax sacerdotium, ingeris Christum ex nihilo creaturam. Quam vim affers dictis gloriosis?
PL 10, 187C我々は今、彼の言葉を解釈しなければならないという、いかなる必然へと導かれているのか。彼はキリストを神の子と告白した。だが、新しい使徒職の偽りの司教職よ、汝は今日、キリストを無からの被造物だと私に持ち込む。汝は栄光ある言葉に、いかなる暴力を加えているのか。
Filium Dei confessus, ob hoc beatus est. Haec revelatio Patris est, hoc Ecclesiae fundamentum est, haec securitas aeternitatis est. Hinc regni coelorum habet claves, hinc terrena ejus judicia, judicia coelestia sunt.
PL 10, 187C神の子を告白したがゆえに、彼は幸いである。これが父の啓示であり、これが教会の土台であり、これが永遠の確かさである。ここから彼は天の国の鍵を持ち、ここから彼の地上での裁きは天の裁きとなる。
Sacramentum occultum ( al. occultatum) a saeculis per revelationem didicit, fidem locutus est, naturam enuntiavit, Dei filium confessus est.
PL 10, 188A彼は、世々から隠されていた(別本では「隠されてきた」)秘義を、啓示によって学び、信仰を語り、本性を言い表し、神の子を告白した。
Hoc qui creaturam potius confitens negat, prius est ut neget Petri apostolatum, fidem, beatitudinem, sacerdotium, martyrium: et post haec se alienum a Christo esse intelligat, quia Petrus eum filium confessus haec meruit.
PL 10, 188Aこれを、むしろ被造物を告白して否む者は、まずペトロの使徒職、信仰、幸い、司教職、殉教を否むがよい。そしてこのあとで、自らがキリストと無縁であることを理解するがよい。ペトロは、彼を子と告白して、これらを得たからである。
Liber VI, Caput XXXVIII
第VI巻 第XXXVIII章PL 10, 188AHaereticorum sententia Petro ignota. Non alia nisi Petri fides. --An ne, o miser, quisquis hodie es, haeretice, beatiorem Petrum futurum fuisse existimas, si dixisset: Tu es Christus perfecta Dei creatura, et supereminens facturis omnibus factura, et qui ex nihilo esse coepisti, et per bonitatem Dei, qui bonus solus est, nomen filii adoptione meruisti, et qui non ex Deo natus es?
PL 10, 188A異端者たちの考えはペトロに知られていない。ペトロの信仰のほかに別の信仰はない。――おお、哀れな異端者よ、汝が今日誰であれ、もしペトロが、「汝は、神の完全な被造物キリストであり、あらゆる作られたものにまさる作られたもの、無から存在し始め、ただ一人善なる神の善意によって、養子によって子の名にふさわしくなり、神から生まれたのではない者である」と言っていたなら、ペトロはもっと幸いになっただろうと、汝は考えるのか。
Et quaero a te, quid auditurus fuerit haec dicens, qui audita passione respondens, Propitius tibi, Domine, non erit istud (Matth. XVI, 22) , audierit sibi dici: Vade retro post me, satanas, scandalum mihi es (Ibid. 23) ?
PL 10, 188Bそして私は汝に問う。これを言っていたなら、彼は何を聞くことになっただろうか。彼は受難を聞いて、「主よ、汝に慈悲あれ。これは汝に起こらない」(マタイ16:22)と答えたとき、「私の後ろに退け、サタン、汝は私の躓きである」(マタイ16:23)と、自分に言われるのを聞いたのである。
Nec Petro tamen humana ignorantia profecit ad crimen; non enim ei Pater adhuc omne passionis mysterium revelaverat: sed fides parva sententiam damnationis excepit. Cur igitur non hanc confessionis fidem Pater Petro revelavit, creaturam scilicet et adoptionem?
PL 10, 188Bそれでもペトロには、人間の無知が罪責へと進んだのではない。父は、彼にまだ受難の奥義のすべてを啓示していなかったからである。だが小さな信仰が、断罪の宣告を受けた。ではなぜ、父は、この告白の信仰を、すなわち被造物と養子を、ペトロに啓示しなかったのか。
Invidit, credo, hic Petro Deus, ut in tempora posteriora dissimulans, haec nunc vobis novis praedicatoribus reservaret. Sit sane fides alia, si aliae claves regni coelorum sunt.
PL 10, 188B思うに、この点で神はペトロを妬み、後の時代のために隠しておき、これを今、新しい宣教者である諸君のために取っておいたのだ。確かに、天の国の鍵がほかのものであるなら、信仰もほかのものであってよい。
Sit fides alia, si Ecclesia alia est futura, adversum quam portae inferni non praevalebunt. Sit fides alia, si erit alius apostolatus, ligata et soluta per se in terra, ligans in coelo atque solvens.
PL 10, 188C信仰はほかのものであってよい。もし、冥界の門が打ち勝てない教会が、ほかの教会として将来あるなら。信仰はほかのものであってよい。もし、ほかの使徒職があり、自らを通して地上で縛られ解かれたものが、天で縛り解くというなら。
Sit fides alia, si Christus alius Dei filius, praeter quam qui est, praedicabitur. Sin vero haec fides sola, confessa Christum Dei filium, omnium beatitudinum gloriam meruit in Petro; necesse est ut ea, quae eum creaturam potius ex nihilo confitebitur, claves regni coelorum non adepta, et extra fidem ac virtutem apostolicam constituta, nec Ecclesia sit illa, nec Christi.
PL 10, 188C信仰はほかのものであってよい。もし、実在する者とは別の、ほかの神の子キリストが宣べ伝えられるなら。だが、もし、キリストを神の子と告白した、この信仰だけが、ペトロにおいてあらゆる幸いの栄光にふさわしいとされたのなら、むしろ彼を無からの被造物と告白するであろう教会は、天の国の鍵を得ておらず、使徒の信仰と力の外に置かれているのであって、それは教会ではなく、キリストのものでもない、ということが必然である。
Liber VI, Caput XXXIX
第VI巻 第XXXIX章PL 10, 189AJoannes Filium unigenitum profitens, adoptivum negavit. --Proferamus itaque omnes apostolicae fidei professiones, in quibus Dei filium confitentes, non adoptionis in eo nomen, sed naturae proprietatem confitentur; neque creationis in eo ignobilitatem, sed nativitatis gloriam protestantur.
PL 10, 189Aヨハネは、独り子としての子を表明して、養子を否んだ。――それゆえ、使徒の信仰のあらゆる表明を持ち出そう。そこで彼らは、神の子を告白しつつ、彼のうちに養子の名ではなく本性の固有性を告白し、彼のうちに創造の卑しさではなく誕生の栄光を証言している。
Loquatur Joannes sic usque ad adventum Domini manens, et sub sacramento divinae voluntatis relictus et deputatus, dum non neque non mori dicitur et manere.
PL 10, 189Aヨハネに、こう語らせよ。彼は主の到来までとどまり、神的な意志の秘義のもとに残され、指定されて、死なないとも言われず、死ぬとも言われていない者である〔底本は dum non neque non mori dicitur et manere。本文が崩れているらしく、ヨハネ21:22–23に照らして解した〕。
Loquatur ergo sua, ut solet, voce: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) . Naturae fides non satis explicata videbatur ex nomine filii, nisi proprietatis extrinsecus virtus per exceptionis significantiam adderetur.
PL 10, 189A彼にいつもの声で語らせよ。「神を見た者はいまだかつてない。父の懐にいる独り子なる子のほかは」(ヨハネ1:18)。子という名だけでは本性の信は十分に説明されないと見えたので、外から、除外の表示によって、固有性の力が加えられたのである。
Praeter filium enim, et unigenitum cognominans, suspicionem penitus adoptionis exsecuit: cum veritatem nominis, unigeniti natura praestaret.
PL 10, 189B実に、子であるだけでなく独り子と呼ぶことで、彼は養子への疑いを根こそぎ断った。名の真実を、独り子の本性が備えていたからである。
Liber VI, Caput XL
第VI巻 第XL章PL 10, 189BUnigenitus filius Joanni non est creatura perfecta. --Nondum quaero quid sit, qui est in sinu Patris; habet interrogatio ista suum ordinem: quaero quid unigeniti significatio sibi postulet.
PL 10, 189B独り子なる子は、ヨハネにとって完全な被造物ではない。――父の懐にいるとはどういうことかを、私はまだ問わない。この問いには固有の順序がある。私が問うのは、独り子という表示が自らに何を要求するかである。
Et videamus an hoc sit, quod tu esse profiteris, id est, creaturam Dei perfectam; ut perfecta pertineat ad unigenitum, creatura vero referatur ad filium. Sed Deum unigenitum filium Joannes dixit, non creaturam perfectam.
PL 10, 189Bそして、汝が表明していること、すなわち神の完全な被造物であることが、それであるかどうかを見よう。それは、完全なものが独り子に属し、被造物が子に関わる、ということである。だがヨハネは、子を独り子なる神と言ったのであって、完全な被造物とは言っていない。
Non ignoravit haec blasphemiae nomina, dicens: Qui est in sinu Patris; et a Domino suo audiens: Sic enim dilexit mundum Deus, ita ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16) .
PL 10, 190A彼は、これらの冒瀆の名を知らなかったのではない。「父の懐にいる」と言い、また自分の主から聞いていたのである。「神はこのように世を愛して、その独り子を与えた。彼を信じる者がみな滅びることなく、永遠の生命を持つためである」(ヨハネ3:16)。
Deus mundum diligens, hoc dilectionis suae in eum testimonium protulit, ut unigenitum filium suum daret.
PL 10, 190A世を愛する神は、世への自らの愛の証しとして、その独り子を与えることを示した。
Si dilectionis hinc fides est, creaturam creaturis praestitisse, et pro mundo dedisse quod mundi est, et ad ea quae ex nihilo sunt substituta redimenda, eum qui ex nihilo substitit praebuisse: non facit magni meriti fidem vilis et spernenda jactura.
PL 10, 190Aもし、愛の信がここから来るとするなら、被造物を被造物たちに差し出したこと、世のために世に属するものを与えたこと、無から存立した諸々を贖うために、無から存立した者を差し出したことになる。卑しく軽蔑すべき損失は、大きな功の信を生まない。
Pretiosa autem sunt quae commendant charitatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum, sed unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est: non creatio est, non adoptio est, non falsitas est.
PL 10, 190Aだが愛を示すものは貴重であり、大いなるものは大いなるものによって評価される。世を愛する神は、養子ではなく、自らの子を、独り子を与えた。ここにあるのは固有性であり、誕生であり、真実である。創造ではなく、養子ではなく、偽りではない。
Hinc dilectionis et charitatis fides est, mundi saluti et filium et suum et unigenitum praestitisse.
PL 10, 190B愛と慈愛の信は、ここから来る。すなわち、世の救いのために、子を、しかも自らの子を、しかも独り子を差し出したということである。
Liber VI, Caput XLI
第VI巻 第XLI章PL 10, 190BFides Christi ut Dei filii ad salutem necessaria. --Praetermitto omnes de Filio nuncupationes. Non est damnosa dissimulatio, ubi de copia est electio. Rei profectus semper ex causa est, et omne opus manifestam habet suscepti negotii necessitatem.
PL 10, 190B神の子としてのキリストへの信仰は、救いに必要である。――私は、子についてのあらゆる呼称を、あえて見送る。豊富な中から選ぶ場合、見送ることは害にならない。事柄の進捗は常に原因から来るのであり、あらゆる業は、引き受けた仕事の必要を明らかに持っている。
Scribens utique Evangelia, scribendi debuit afferre rationem: et videamus quam ostenderit dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus filius Dei (Joan. XX, 31) .
PL 10, 190B福音書を書く者は、当然、書く理由を示すべきであった。彼が何を示したかを見よう。彼は言う。「これらのことが書かれたのは、汝らが、イエスは神の子キリストであると信じるためである」(ヨハネ20:31)。
Scribendi igitur Evangelii non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Jesum esse Christum filium Dei. Si sufficit ad salutem, Christum credere, cur adjecit filium Dei?
PL 10, 190Bそれゆえ、福音書を書く理由として、彼は、すべての者がイエスを神の子キリストと信じること以外の、別の理由を挙げなかった。もしキリストを信じることが救いに足りるなら、なぜ彼は「神の子」を付け加えたのか。
Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum filium Dei credidisse; non est nomen filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine, quod proprium est ad salutem.
PL 10, 191Aだが、もしキリストを信じることが、ついには、ただキリストだけでなく、神の子キリストを信じたということである信仰なら、独り子なる神キリストにおける子という名は、養子縁組の慣習によるものではない。それは、救いにとって固有のものなのだから。
Si ergo salus in confessione nominis est; quaero cur in nomine veritas non sit. Quod si in nomine veritas est; qua auctoritate creatio esse dicetur, cum non creationis confessio salutem sit praestitura, sed filii?
PL 10, 191Aそれゆえ、もし救いが名の告白にあるなら、私は問う。なぜ名に真理がないことがあろうか。もし名に真理があるなら、いかなる権威によって、それが創造であると言われようか。救いをもたらすのは、創造の告白ではなく、子の告白なのに。
Liber VI, Caput XLII
第VI巻 第XLII章PL 10, 191AFilius ex Patre natus. Filium negantes, antichristi. --Haec igitur salus vera est, hoc perfectae fidei meritum, Jesum Christum filium Dei credidisse. Non est enim dilectio in nobis ad Deum patrem, nisi per Filii fidem.
PL 10, 191A子は父から生まれた。子を否む者は反キリストである。――それゆえ、これこそ真の救いであり、これこそ完全な信仰の功である。イエス・キリストを神の子と信じたことである。子への信仰によるのでなければ、父なる神への愛は、我々のうちにはないからである。
Et audiamus eum per epistolam loquentem: Omnis, qui diligit Patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, 1) . Quid est, rogo, ex eo nasci? Numquid idipsum est, quod per eum creari?
PL 10, 191Bそして、彼が手紙で語るのを聞こう。「父を愛する者は、父から生まれた者を愛する」(一ヨハネ5:1)。私は問う、父から生まれるとはどういうことか。父によって造られることと同じであろうか。
Aut cur Evangelista mentitur, ut ex eo natum dicat, quem per eum creatum potius haereticus doceat? Et audiamus omnes quid sic hic doctor. Dictum namque est: Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium (I Joan. II, 22) .
PL 10, 191Bあるいは、異端者は、彼が被造物、彼によって創造された者だと教えるのに、なぜ福音書記者は、彼から生まれた者と言って偽るのか。そして皆、この教師が何者である〔底本は sic。ミーニュの注により sit と読む〕かを聞こう。「父と子を否む者、これこそ反キリストである」(一ヨハネ2:22)と言われているのだから。
Quid agis tu assertor creaturae, et de non exstantibus Christi novus conditor? Si professionem tenes, profitentis nomen recognosce.
PL 10, 191B汝は何をしているのか、被造物の主張者、存在しないものからのキリストの新たな創造者よ。もし汝が表明を保つなら、表明する者の名を思い起こせ。
An cum creatorem et creaturam Patrem et Filium praedicabis, per assimulatas nominum voces excludere posse te credis, ne esse antichristus intelligaris?
PL 10, 191Bそれとも、父と子を、創造者と被造物として宣べ伝えるときに、名の見せかけの語によって、汝は自分が反キリストと理解されないようにできると信じるのか。
Si in fide tua per naturam pater est, et per naturam filius est; maledicus ego sum, opprobrium in te alieni nominis referens.
PL 10, 191Bもし汝の信仰において、父が本性によって父であり、子が本性によって子であるなら、私は悪口を言う者であり、汝に、他者の名の非難を負わせていることになる。
Sin vero simulata omnia sunt, et potius nuncupata quam propria; fidei tuae ab apostolo disce cognomen, et audi quae sit crediti Filii fides. Sequitur enim, Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (Ibid. 23) .
PL 10, 191Cだが、もしすべてが見せかけで、固有のものというより呼称にすぎないなら、汝の信仰の添え名を使徒から学べ。そして、信じられた子の信仰がいかなるものかを聞け。こう続くからである。「子を否む者は、父も持たない。子を告白する者は、子も父も持つ」(一ヨハネ2:23)。
Negans Filium caret Patre: confitens Filium atque habens, habet Patrem. Quaero hic quid adoptiva nomina loci habeant. Numquid non naturae res ista omnis est? Et quam naturae sit, accipe.
PL 10, 192A子を否む者は、父を欠く。子を告白し、持つ者は、父を持つ。私は問う。ここに養子の名は、どこに場所を持つのか。これはすべて本性に属することではないか。そして、それがどれほど本性に属するかを、受け取れ。
Liber VI, Caput XLIII
第VI巻 第XLIII章PL 10, 192AJoannes et haeretici simul comparantur. --Ait enim: Quia scimus quod filius Dei venit, et concarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum optimum, ut intelligamus verum, et simus in vero filio ejus Jesu Christo: hic est verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra (I Joan. V, 20 et 21) .
PL 10, 192Aヨハネと異端者たちが並べて比べられる。――実際、彼は言う。「我々は、神の子が来て、我々のために肉となり、苦しみを受け、死者のうちからよみがえって我々を身に受け、最善の理解を我々に与えたことを知っている。それは、我々が真なる者を理解し、その子イエス・キリストにおいて真なる者のうちにいるためである。この者こそ真なる者であり、永遠の生命であり、我々の復活である」(一ヨハネ5:20、21)。
O infelix intelligentia, et Dei spiritu carens, et in antichristi spiritum ac nomen proficiens, et nesciens ad sacramentum salutis nostrae Dei filium venisse (per hoc indigna optimae hujus intelligentiae sensu), creaturae potius adoptivum nomen quam verum filium Dei Jesum Christum esse confessa, quibusnam hoc arcanorum mysteriorum secretis edocta es? vel quis hodie novus hujus scientiae tuae auctor est?
PL 10, 192Aおお、不幸な理解よ、神の霊を欠き、反キリストの霊と名へと進み、神の子が我々の救いの秘義のために来たことを知らず(そのゆえに、この最善の理解を感じるにふさわしくなく)、イエス・キリストを、神の真の子ではなく、むしろ被造物の養子の名として告白した理解よ。汝は、いかなる奥義の秘密によってこれを教えられたのか。あるいは、今日、汝のこの知識の、新たな創始者は誰か。
An ne secreto tibi hoc per familiaritatem amoris recumbenti in pectus suum Dominus ostendit (Joan. XIII, 23) ?
PL 10, 192Bそれとも、主は、自らの胸にもたれる汝に、愛の親しさによって、これを秘かに示したのか(ヨハネ13:23)。
Aut solus ad crucem sequens, inter caetera suscipiendae tibi in matrem Mariae praecepta, haec quoque in illa specialis in te amoris contestatione didicisti (Joan. XIX, 27) ? Vel ad sepulcrum prior quoque Petro currens adeptus es (Joan. XX, 4) ?
PL 10, 192Bあるいは、ただ独り十字架まで従い、汝が母としてマリアを受けよという、ほかの教えのうちに、彼女における汝への特別な愛の証しの中で、これをも学んだのか(ヨハネ19:27)。また、墓へ、ペトロより先に走って、手に入れたのか(ヨハネ20:4)。
Vel intra consessus angelorum et signatorum librorum insolubiles nexus, et signorum coelestium multiformes potestates, et novarum atque incomprehensibilium cantionum hymnos sempiternes, tam pia tibi haec per Agnum ducem revelata doctrina est, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne natura natura sit, ne veritas veritas sit (Apoc. V) ?
PL 10, 192Bあるいは、天使たちの集いの内と、封じられた書物の解きえない結び目と、天上のしるしの多様な権力と、新しく把握しえない歌の永遠の〔底本は sempiternes。sempiternos と読む〕賛歌の内で、子羊を導き手として、父が父でないように、子が子でないように、本性が本性でないように、真理が真理でないように、というこれほど敬虔な教えが、汝に啓示されたのか(黙示録5章)。
Haec enim apud te omnia demutantur in falsa. Apostolus concessa sibi optima intelligentia verum Dei filium dicit: tu affirmas creationem, tu praedicas adoptionem, tu negas nativitatem.
PL 10, 192C実に、汝のもとでは、これらすべてが偽りへと変えられる。使徒は、自らに与えられた最善の理解によって、神の真の子と言う。汝は創造を主張し、養子を宣べ伝え、誕生を否む。
Et cum hic verus Dei filius nobis sit, et vita aeterna, et resurrectio; nec vita aeterna est ei, nec resurrectio, cui ille non verus est. Et haec quidem Joannes discipulus a Domino dilectus.
PL 10, 193Aそして、この神の真の子が、我々にとって、永遠の生命であり、復活であるのに、彼を真でないとする者には、永遠の生命も復活も彼のものではない。以上を、主に愛された弟子ヨハネは述べた。
Liber VI, Caput XLIV
第VI巻 第XLIV章PL 10, 193APaulus Christum passim praedicat verum Dei filium. --Sed nihil ab his dissimile ex persecutore apostolus et vas electionis praedicavit. Qui enim sermo ejus non sub filii confessione est? Quae epistola non de sacramento veritatis istius coepta est?
PL 10, 193Aパウロは、いたるところでキリストを神の真の子として宣べ伝える。――だが、迫害者から使徒となり、選びの器となった者も、これらと異ならないことを宣べ伝えた。実際、彼のいかなる言説が、子の告白のもとにないだろうか。どの手紙が、この真理の秘義から始められていないだろうか。
In quo nomine non proprietatis significatio est? Cum enim dicitur: Reconciliati sumus Deo per mortem filii sui (Rom. V, 10) ; et rursum: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3) ; et rursum: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem filii ejus (I Cor. I, 9) : Quid hic haereticorum furto loci relictum est?
PL 10, 193Aいかなる名に、固有性の表示がないだろうか。実際、「我々は、その子の死によって神と和解させられた」(ローマ5:10)、また「神は、その子を、罪の肉の似姿として遣わした」(ローマ8:3)、また「神は誠実である。神によって汝らは、その子との交わりへと召された」(一コリント1:9)と言われるとき、ここに、異端者たちの盗みに残された場所があるだろうか。
Filius suus est, filius ejus est: non adoptio ejus est, non creatura ejus est. Nomen naturam loquitur, veritatem proprietas enuntiat, fidem confessio testatur: non intelligo quid addi possit ad naturam filii.
PL 10, 193B子は彼自身のもの、子は彼のものである。それは養子でもなく、彼の被造物でもない。名は本性を語り、固有性は真実を言い表し、告白は信を証しする。私は、子の本性に何が付け加えられうるのか、理解しない。
Nam quod filius ejus est, qui esse pater creditur; non incerta et infirma ille, qui electionis est vas, locutus est: nec Magister gentium et Apostolus Christi ambiguae doctrinae suae errorem reliquit.
PL 10, 193B実際、父であると信じられている者の子であるということについて、選びの器である彼は、不確かで弱いことを語ったのではない。諸国民の教師であり、キリストの使徒である彼は、自らの教えの曖昧さの誤りを残してもいない。
Scit qui sint adoptionis filii, et qui hoc esse ac nuncupari per fidem meriti sunt. Ait namque: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
PL 10, 193B彼は、誰が養子の子であり、誰が信仰によって、そうあること、そう呼ばれることに値したかを知っている。実際、彼は言う。「神の霊に導かれる者はみな、神の子である」と。
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 14 et 15) . Fidei nostrae per sacramentum regenerationis hoc nomen est: et professio nostra nobis praestat adoptionem.
PL 10, 193B「実に、汝らは、再び恐れへと向かう奴隷の霊を受けたのではなく、養子の霊を受けたのであり、その霊において我々は『アッバ、父よ』と叫ぶ」(ローマ8:14、15)。この名は、再生の秘義による我々の信仰のものである。そして、我々の表明が我々に養子縁組を与える。
Filios enim Dei, opera secundum spiritum Dei gesta connuncupant: et clamatur a nobis potius Abba pater, quam ex naturae manet proprietate; quia extra naturae proprietatem est vocis officium, et dici atque esse non idem est.
PL 10, 193C実に、神の子らとは、神の霊に従って成された業が共に呼ぶ名であり、我々が「アッバ、父よ」と叫ぶのは、本性の固有性に由来してとどまるのではなく、声の働きは本性の固有性の外にあり、「言われること」と「あること」は同じではないからである。
Liber VI, Caput XLV
第VI巻 第XLV章PL 10, 193CFilius proprius diserte assertus. Epistola ad Romanos graece scripta. --At vero quae de filio Dei Apostoli fides sit, intelligamus.
PL 10, 193C固有の子であることが、はっきりと主張される。ローマ人への手紙はギリシア語で書かれた。――では、神の子についての使徒の信仰がいかなるものかを、理解しよう。
Nam cum omni, quem habuit ad Ecclesiae doctrinam, sermone numquam Patrem sine Filii confessione loqueretur; tamen ut veritatem nominis hujus quanta posset humani sermonis significatione monstraret: ait, Quid ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
PL 10, 193C実際、彼は、教会の教えのために持ったあらゆる言説において、子の告白なしに父を語ったことは決してなかったが、それでも、この名の真実を、人間の言葉の表示が可能な限り示すために、こう言う。「これらについて何と言おうか。もし神が我々の味方であるなら、誰が我々に敵対するのか。」
Qui filio proprio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis (Ib. 31 et 32) . Num quidnam etiam nunc adoptionis in eo erit nuncupatio, in quo proprietatis est nomen?
PL 10, 194A「自らの固有の子を惜しまず、我々のために彼を引き渡した者が」(ローマ8:31、32)。固有性の名がある者に、なお養子の呼称があるだろうか。
Apostolus enim volens charitatem erga nos Dei ostendere, ut magnificentia Dei dilectionis ex comparationis genere nosceretur, non pepercisse Deum proprio filio suo docuit: non utique pro adoptandis adoptato, neque pro creatis creaturae, sed pro alienis suo, pro connuncupandis proprio.
PL 10, 194A実に使徒は、神の我々への愛を示そうとして、神の愛の壮大さが、比較の類によって知られるように、神が固有の子を惜しまなかったと教えた。養子とされる者たちのために養子を、造られた者たちのために被造物を、ではなく、他者のために自らの子を、共に呼ばれる者たちのために固有の子を、である。
Quaere virtutem dicti; ut magnitudinem charitatis intelligas. Quid sit proprium expende; ne ignores veritatem. Nunc enim Apostolus proprium ait filium, cum in multis vel suum, vel ejus saepe dixisset.
PL 10, 194A言葉の力を求めよ。愛の大きさを理解するために。固有とは何かを秤にかけよ。真実を知らずにいないために。使徒は、多くの箇所で自らの、あるいは彼の、としばしば述べていたが、ここで初めて「固有の」子と言うのである。
Et quamvis multi codices, per translatorum simplicem intelligentiam, in hoc loco pro proprio filio, suo filio conscriptum habeant: tamen graecitas, qua lingua Apostolus est locutus, proprium nunc magis quam suum nuncupat.
PL 10, 194B多くの写本は、翻訳者たちの単純な理解によって、この箇所で「固有の子」ではなく「彼の子」と書いているが、それでも、使徒が語った言語であるギリシア語は、ここで「彼の」というより「固有の」と呼んでいる。
Et licet communis intelligentiae sensu non satis inter proprium et suum differat; verum Apostolus, cum in caeteris aliis dictis suum filium commemorasset, quod est graece, τὸν ἑαυτοῦ υἱὸν, tamen in hoc loco secundum quod ait, ὅς γε τοῦ ἱδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο, qui proprio filio non pepercit, naturae viritatem significanter expressit: ut qui superius filios plures per spiritum adoptionis demonstrasset, nunc unigenitum Deum filium proprietatis ostenderet.
PL 10, 194B共通の理解の感覚では、固有と彼の、との違いは大きくないとはいえ、使徒は、ほかのその他の言葉では、彼の子を、ギリシア語で「彼自身の子」と述べていたが、この箇所では、こう言うことにより、すなわち「固有の子を惜しまなかった者」と言うことにより、本性の真実〔底本は viritatem。veritatem と読む〕を、意味深く表現した。それは、先に養子の霊によって多くの子らを示した者が、今、固有性によって独り子なる神を子として示すためである。
Liber VI, Caput XLVI
第VI巻 第XLVI章PL 10, 194BInexcusabilis est qui Christum filium Dei negat. Antichristum pro Christo est suscepturus. --Non est humanus hic error, neque in negando Dei filio vitium ignorantiae est, ubi ignorari non licet quod negatur. Creatura ex nihilo subsistens Dei filius dicitur.
PL 10, 194Bキリストを神の子と否む者には弁解の余地がない。彼はキリストの代わりに反キリストを受け入れることになる。――これは人間的な誤りではなく、神の子を否むことにおいて、無知の過ちではない。否まれるものを知らずにいることが許されないところだからである。無から存立する被造物が、神の子と言われる。
Hoc si nec Pater locutus est, nec Filius testatus est, nec Apostolus praedicavit, tamen audere eloqui, hoc est Christum non ignorare tantummodo, sed odisse.
PL 10, 194Cもしこれを、父が語らず、子が証言せず、使徒が宣べ伝えなかったとしても、なおあえて口にすることは、キリストを知らないだけでなく、憎むことである。
Cum enim pater de filio suo dicat, Hic est (Matth. III, 17) ; et Filius de se dicat, Qui tecum loquitur, ipse est (Joan. IX, 37) ; et Petrus confiteatur, Tu es (Matth. XVI, 16) ; et Joannes testetur, Hic verus est (I Joan. V, 21) ; et Paulus non desistat praedicare de proprio: non intelligo aliud quam negandi esse odium, ubi imperitiae error non excusatur in crimine.
PL 10, 194C実際、父が自らの子について「これは」と言い(マタイ3:17)、子が自らについて「汝と語っている者こそ、その者である」と言い(ヨハネ9:37)、ペトロが「汝は」と告白し(マタイ16:16)、ヨハネが「この者は真の者である」と証しし(一ヨハネ5:21)、パウロが固有の子について宣べ伝えることをやめないのに、私は、否むことへの憎しみ以外のものを理解しない。そこでは、無知の誤りが罪責において免責されないのである。
Loquitur haec interim, loquitur plane per adventus sui prophetas ac praevios ipse ille, qui postea erit in antichristo locuturus: salutarem fidei confessionem his tentamentis novis inquietans, ut primum conscientiae nostrae, quia ita credimus, intelligentiam filii naturalis avellat; deinde ipsum illud, quod adoptivum erit, reliquum nomen excludat.
PL 10, 194Cさしあたり、後に反キリストにおいて語ることになるまさにその者が、自らの到来の預言者たち、先駆者たちを通して、確かにこう語っている。それは、この新しい試みによって、救いをもたらす信仰の告白を揺さぶり、まず我々の良心から、我々がそう信じているのだから、本性的な子の理解を奪い、次に、養子であるであろう名の残りをも排除するためである。
Nam cum quibus (seu, in quorum sententia ) creatura est Christus, necesse est ut cum his antichristus ipse sit Christus; quia filii proprietatem creatura non habeat, et Dei se ille filium mentiatur: et per hoc a quibus hic Dei filius jam negatur, ab his tunc Christus ille credatur.
PL 10, 195A実際、キリストを被造物とする者たち(あるいは「その者たちの見解において」)にとっては、反キリスト自身がキリストであることが必然である。被造物は子の固有性を持たないのに、彼は自らを神の子と偽るのだから。そしてそのことによって、今この神の子を否んでいる者たちによって、そのとき、あの者がキリストと信じられるのである。
Liber VI, Caput XLVII
第VI巻 第XLVII章PL 10, 195AAd sanitatem merendam fides filii Dei praeexigitur. --Quas, oro, spes, inanis furor, expetis? Et qua salutis tuae fiducia creaturam esse Christum potius quam filium blasphemo ore contendis? Oportuerat te ex Evangeliis nosse ac tenere fidei hujus sacramentum.
PL 10, 195A癒しを得るために、神の子への信仰があらかじめ求められる。――私は問う、空しい狂気よ、汝はいかなる希望を求めているのか。またいかなる救いの確信によって、汝は冒瀆の口で、キリストが子ではなく被造物であると主張するのか。汝は、福音書から、この信仰の秘義を知り、保つべきであった。
Nam cum Dominus possit omnia, tamen in unoquoque eorum, qui orabant operationis suae effectum, meritum esse voluit confessionis. Neque enim ei virtutem, qui Dei Virtus est, confessio orantis addebat: sed fidei erat praemium, hoc mereri.
PL 10, 195B実際、主はすべてを為しうるが、それでも、祈る者たちの一人一人において、自らの働きの結果を、告白の功に応じるものとすることを望んだ。神の力である者に、祈る者の告白が力を加えていたのではない。むしろそれを得ることは、信仰への報いだったのである。
Namque cum Martham rogantem pro Lazaro interrogavit, an eos qui in se credidissent mori non crederet in aeternum, ad illa conscientiae suae fidem elocuta est dicens, Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI, 17) ; confessio haec aeternitas est, et fides ista non moritur.
PL 10, 195B実に、彼がラザロのために願うマルタに、自分を信じた者たちが永遠に死なないと信じないのかと尋ねたとき、彼女は自らの良心の信仰を語ってこう言った。「当然、主よ、私は信じた。汝が、この世に来た神の子キリストであると」(ヨハネ11:17)。この告白は永遠であり、この信仰は死なない。
Martha deprecans fratris sui vitam, interrogata an ita crederet, ita credidit. Quam, rogo, vel a quo vitam exspectat hoc denegans, cum sola sit vita sic credere? Magnum est enim fidei hujus sacramentum, et perfecta confessionis istius beatitudo est.
PL 10, 195Bマルタは、兄弟の命を嘆願し、そう信じるかと問われて、そう信じた。私は問う、これを拒む者は、誰からどのような命を待つのか。そう信じることだけが命であるのに。実に、この信仰の秘義は大きく、この告白の幸いは完全である。
Liber VI, Caput XLVIII
第VI巻 第XLVIII章PL 10, 195CAd salutem animae eadem a caeco jam vidente postulatur. --Caeco a nativitate Dominus visum indulserat, et naturae damnum naturae Dominus exemerat.
PL 10, 195C魂の救いのために、すでに見えるようになった盲人から、同じことが求められる。――主は、生まれつきの盲人に視力を与え、本性の損なわれを、本性から取り去った。
Et quia caecus hic ad gloriam Dei natus fuerat, ut in Christi opere Dei opus posset intelligi, non exspectata ab eo fuit fides confessionis: sed qui in receptis oculis auctorem tanti sibi muneris nesciebat, meruit hoc postea ut fidem disceret.
PL 10, 195Cそして、この盲人は、神の栄光のために生まれ、キリストの業において神の業が理解されうるようになっていたので、彼からは告白の信仰が期待されなかった。目を受けたとき、これほどの賜物の授与者を知らなかった彼は、のちに、信仰を学ぶことにふさわしくされた。
Non enim caecitatis depulsio vitae aeternitatem afferebat. Ob quod Dominus jam sanum, et de synagoga ejectum interrogat dicens: Tu credis in filium Dei (Joan. IX, 35) ?
PL 10, 195C実際、盲目の除去は、命の永遠をもたらすものではなかった。それゆえ主は、すでに癒され、会堂から追放された彼に尋ねる。「汝は神の子を信じるか」(ヨハネ9:35)。
Ne damnum sibi putaret esse, se carere synagoga, cui immortalitatem fides haec confessa redhiberet.
PL 10, 195C会堂を失うことを、彼が損失と思わないためである。この告白された信仰が、彼に不死を返すのだから。
Et cum ille incertus etiamnum respondisset, Quis est, Domine, ut credam in eum (Ibid. 36) ? ignorationem ejus, quem post oculorum recuperationem tantae fidei intelligentia munerabatur, nolens manere, ita ait: Et vidisti eum, et qui tecum loquitur, ipse est (Ibid. 37) .
PL 10, 196Aそして、彼がなお確信のないまま、「主よ、その者は誰であるか。私がその者を信じるために」(ヨハネ9:36)と答えたとき、目の回復ののち、これほどの信仰の理解をもって報いようとしていたその者の無知がとどまることを望まず、主はこう言った。「汝は彼を見ており、汝と語っている者こそ、その者である」(ヨハネ9:37)。
Numquid ab hoc sicut a caeteris Dominus, qui orabant sanitates, confessionem fidei ad salutem merendam reposcit? Non utique.
PL 10, 196Aでは、主は、癒しを祈る他の者たちにするように、この者にも、救いを得るための信仰の告白を、再び求めるのか。当然そうではない。
Nam haec jam ad caecum videntem locutus est; sed ob id tantum, ut responderet ille: Credo Domine (Ibid. 38) ; quia responsionis fides non caecitatis sanitatem esset allatura, sed vitae. Et virtutem dicti hujus diligenter retractemus.
PL 10, 196A実に、これは、すでに見えるようになった盲人に語られた。だが、彼が「主よ、私は信じる」(ヨハネ9:38)と答えるためだけにである。なぜなら、その応答の信仰がもたらすのは、盲目の癒しではなく、命だからである。そしてこの言葉の力を、注意深く再検討しよう。
Interrogat Dominus, Tu credis in filium Dei? Si utique sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio; dictum fuisset, Tu credis in Christum?
PL 10, 196A主は尋ねる。「汝は神の子を信じるか」。もし、キリストのいかなる告白であれ、それだけが信仰の完成であったなら、「汝はキリストを信じるか」と言われていたはずである。
Sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum, ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent; id quod Christo proprium est ad fidem poscitur, id est, ut credatur in Dei filium.
PL 10, 196Bだが、ほとんどすべての異端者が、キリストを告白しつつ子を否むという名を、口にすることになるため、キリストに固有のことが、信仰のために求められる。すなわち、神の子を信じることである。
Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam; cum a nobis fides in Christo, non creaturae Dei, sed filii postuletur?
PL 10, 196Bだが、被造物を信じるなら、神の子を信じたことに何の益があるのか。我々に、キリストにおける信仰が、神の被造物ではなく、子への信仰として求められているのに。
Liber VI, Caput XLIX
第VI巻 第XLIX章PL 10, 196BFilium Dei daemones non nescierunt. --An ne hujus nominis proprietatem daemones nescierunt? Dignum enim est haereticos non jam apostolicis doctrinis, sed daemonum ore convinci.
PL 10, 196B悪霊たちは、神の子を知らなかったのではない。――それとも、悪霊たちは、この名の固有性を知らなかったのか。実に、異端者が、もはや使徒の教えによってではなく、悪霊たちの口によって論破されるのは、ふさわしい。
Clamant enim, et saepe clamant: Quid mihi et tibi est, Jesu, fili Dei altissimi (Luc., VIII, 28) ? Invitis veritas elicuit confessionem, et naturae potestatem testatur dolor obediendi.
PL 10, 196B実際、彼らは叫ぶ。しばしば叫ぶ。「至高なる神の子イエスよ、私と汝に何のかかわりがあるのか」(ルカ8:28)。彼らの意に反して、真理は告白を引き出し、従うことへの苦痛が、本性の権力を証している。
Virtute vincuntur, cum possessa diu corpora deserunt: honorem reddunt, dum naturam confitentur. Dei se inter haec filium Christus et opere testatur et nomine. Unde tibi inter istas confitentium daemonum voces, o haeretice, nomen creaturae et indulgentia adoptionis?
PL 10, 196C長く占有していた体を捨てるとき、彼らは力によって打ち負かされる。本性を告白することで、栄誉を返している。この間、キリストは自らが神の子であることを、業によっても名によっても証している。悪霊たちが告白するこれらの声の中にあって、汝は、おお異端者よ、被造物という名と養子の寛容を、どこから得るのか。
Liber VI, Caput L
第VI巻 第L章PL 10, 196CJudaei filium Dei Christum scierunt, etsi qui esset Christus nescierunt. Ariani in Christum contumeliosiores quam Judaei. --Quid sit Christus, ab his saltem qui nesciunt disce; ut impietatem tuam ipsa illa ignorantium necessaria professio arguat.
PL 10, 196Cユダヤ人たちは、キリストを神の子と知っていたが、キリストが誰であるかは知らなかった。アレイオス派は、ユダヤ人たちよりもキリストに対して侮辱的である。――キリストとは何かを、せめて知らない者たちから学べ。知らない者たちのそのやむをえない表明そのものが、汝の不敬を告発するように。
Namque cum Judaei Christum corporeum nescirent, scirent tamen eum qui Christus esset esse filium Dei; cum falsis adversus eum testibus sine ulla veritatis assertione uterentur, sacerdos eum ita interrogat: Tu es Christus filius Benedicti (Marc., XIV, 61) ?
PL 10, 196C実際、ユダヤ人たちは、体をとったキリストを知らなかったが、それでもキリストであるはずの者が神の子であることは知っていた。真理のいかなる主張もなしに、彼に対して偽の証人を用いたとき、祭司は彼にこう尋ねる。「汝は、祝福された者の子キリストか」(マルコ14:61)。
Sacramentum nescientes, naturam tamen non ignorant. Neque interrogant an Christus Dei filius sit, sed an hic sit Christus filius Dei. Error in homine est, non in Dei filio.
PL 10, 197A彼らは秘義を知らないが、それでも本性を知らないわけではない。彼らは、キリストが神の子であるかどうかを尋ねるのではなく、この者がキリスト、神の子であるかどうかを尋ねる。誤りは人にあるのであって、神の子にあるのではない。
Nam non quod Christus Dei filius sit ambigitur: atque ita dum interrogatur an hic sit, tamen quod Christus sit Dei filius non negatur. Et qua tandem, rogo, tu istud fide denegas, quod ne ipsi quidem negant qui nesciunt?
PL 10, 197A実に、キリストが神の子であるかどうかが疑われているのではない。かくして、この者がそうであるかどうかが問われているときも、キリストが神の子であることは否まれていない。そして、私は問う、いったい汝は、いかなる信仰によって、知らない者たちですら否まないことを否むのか。
Cum enim perfecta scientia sit, Christum Dei filium ante saecula manentem, etiam ex virgine nosse natum; ipsi quoque, qui de Maria natum nesciunt, Dei tamen filium esse non nesciunt. Et vide in quod te, negando filium Dei, Judaicae impietatis consortium miscuisti.
PL 10, 197A実に、世に先立ってとどまる神の子キリストを、おとめから生まれたことでも知ることが、完全な知識であるなら、マリアから生まれたことを知らない者たちですら、それでも神の子であることは知らないわけではない。そして、見よ。神の子を否むことで、汝が、ユダヤ人の不敬の仲間へと、どこまで自らを混ぜ入れたかを。
Quam enim illi damnationis in eum causam attulerint testantur, dicentes: Et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit (Joan., XIX, 7) . Anne non hoc etiam impiae tuae vocis opprobrium est, cur se filium dicat, quem tu esse asseras creaturam?
PL 10, 197A実に、彼らが彼に対して、いかなる断罪の理由を持ち出したかは、彼らがこう言うことで証されている。「律法に従って、彼は死ぬべきである。自らを神の子としたからである」(ヨハネ19:7)。汝が被造物であると主張する者が、なぜ自らを子と言うのかという、この非難も、汝の不敬な声のものではないのか。
Ille, Dei confitendo se filium, reus mortis ab his judicatur: tu, eum Dei filium negando, quaero quid judices? Professio enim ejus ita Judaeis, ut tibi displicet. Interrogo an diversae ab eis sententiae maneas, a quibus non diversus sis voluntate?
PL 10, 197Bあの者は、自らを神の子と告白することで、彼らによって死に値する被告と判断された。汝は、彼を神の子でないと否むことで、何を判断するのか、私は問う。実に、彼の表明は、ユダヤ人たちにも、汝にも、同じように気に入らない。私は問う、汝は、意志において彼らと異ならないのに、彼らとは異なる見解にとどまるのか。
Eadem enim filium Dei eum esse impietate tu denegas. Illi tamen eo crimine minore, quod nesciunt. Nesciunt enim de Maria Christum, sed Christum Dei filium esse non ambigunt. Tu quia Christum non potes nescire de Maria, Christum tamen Dei filium esse non praedicas.
PL 10, 197B実に、汝は、同じ不敬をもって、彼が神の子であることを否む。だが彼らは、その罪において、汝より軽い。知らないからである。彼らはキリストがマリアから生まれたことを知らないが、キリストが神の子であることは疑わない。汝は、キリストがマリアから生まれたことを知らずにいることができないのに、それでもキリストが神の子であることを宣べ伝えない。
Illis, in eo quod nesciunt, potest adhuc in tuto salus esse si credant: tibi jam omnia clausa sunt ad salutem, qui negas quod ignorare jam non potes.
PL 10, 197B彼らには、知らないという点で、もし信じるなら、なお救いが確かにありうる。汝には、すでにすべてが救いに対して閉ざされている。汝は、もはや知らずにいられないことを、否むからである。
Non enim ignoras esse filium Dei; usque adeo ut adoptionis nomen indulgeas, ut creaturam connuncupatam filium mentiaris. Naturam autem quantum in te est auferens, auferres quoque si tibi liceret et nomen.
PL 10, 197C実に、汝は神の子であることを知らないのではない。それほどまでに、養子の名を許し、被造物が共に子と呼ばれると偽るのである。だが汝は、本性を、汝に関わる限り取り去るのであり、もし許されるなら、名をも取り去るであろう。
Sed quia id non licet, naturam nomini non relinquis: ne quod filius dicitur, verus Dei filius sit.
PL 10, 197Cだが、それが許されないので、汝は、本性を名に残さない。子と言われることが、神の真の子であることにならないために。
Liber VI, Caput LI
第VI巻 第LI章PL 10, 197CChristum vere filium Dei confitentur Apostoli. --Habueras in confessione eorum, quibus, desaeviente vento et turbato mari, in verbi jussu erat restituta tranquillitas, ut et tu verum Dei filium confitereris, et eorum voce utereris: Vere filius Dei est (Matth., XIV, 33) .
PL 10, 197C使徒たちは、キリストがまことに神の子であると告白する。――風が荒れ狂い、海が乱れたとき、その言葉の命令によって静けさが取り戻された者たちの告白のうちに、汝は、汝もまた神の真の子を告白し、彼らの声を用いる機会を持っていた。「まことに、この者は神の子である」(マタイ14:33)。
Sed te saeviens spiritus in naufragium vitae rapit, et mentis tuae motibus tamquam fluctuoso mari incumbens procella dominatur.
PL 10, 197Cだが、荒れ狂う霊が、汝を、命の難破へとさらう。そして嵐が、波立つ海のように、汝の心の動きにのしかかって支配している。
Liber VI, Caput LII
第VI巻 第LII章PL 10, 197CConfitetur et qui crucifixerat Centurio. --Si tibi haec navigantium ex eo incerta fides videbitur, quia existimabitur esse Apostolorum; mihi tamen etsi minus praestat admirationis, plus tamen affert auctoritatis.
PL 10, 197C十字架につけた百人隊長も告白する。――もし汝にとって、舟に乗っていた者たちのこの信仰が、使徒たちのものと考えられるという理由で、不確かなものと見えるとしても、私にとっては、驚きこそ少ないが、なお多くの権威をもたらす。
Verumtamen etiam gentium in eo fidem sume; audi enim inter saevas crucis custodias Romanae cohortis edomitum ad fidem militem. Loquitur namque conspectis tantae virtutis operationibus centurio: Vere Dei filius erat iste (Matth., XXVII, 54) .
PL 10, 197Cだがそれでも、諸国民の信仰をも、彼において受け取れ。十字架の残酷な守りの間に、ローマの部隊の兵が信仰へと従わされたのを聞け。実に、百人隊長は、これほどの力ある業を見て、こう語る。「まことに、この者は神の子であった」(マタイ27:54)。
Hoc, post emissum spiritum, discissum templi velum, et mota terra, et scissa saxa, et sepulcra patentia, et mortui resurgentes testantur, et homo gentilis perfidiae confitetur; virtutis naturam agnoscit in gestis, naturae veritatem profitetur in nomine.
PL 10, 198Aこのことは、息が引き渡されたのち、神殿の幕が裂け、地が揺れ、岩が裂け、墓が開き、よみがえる死者たちが証しし、不信仰の異邦人が告白する。彼は、なされたことの中に力の本性を認め、名において本性の真実を表明する。
Tanta ratio veritatis, et tanta vis fidei est, ut vincat voluntatem veri necessitas, et Christum Dominum gloriae aeternae vere Dei filium esse, nec qui crucifixerat denegaret.
PL 10, 198A真理の理はこれほど大きく、信仰の力はこれほど大きいので、真理の必然が意志を打ち負かし、十字架につけた者でさえ、永遠の栄光の主キリストが、まことに神の子であることを否まなかったのである。
Liber VII, Caput I
第VII巻 第I章PL 10, 198AHic liber superioribus praestat. Scribendi causae. Haereticorum subtilitas. --Septimus hic nobis adversum novae haereseos vesanam temeritatem liber scribitur: caeteris quidem anterioribus numero posterior, sed ad perfectae fidei sacramentum intelligendum aut primus, aut maximus.
PL 10, 198Aこの巻は先の諸巻にまさる。執筆の理由。異端者の巧妙さ。――新たな異端の狂った無謀に対して、我々はこの第七巻を書く。他の先立つ諸巻より番号の上では後であるが、完全な信仰の秘義を理解するためには、第一か、あるいは最大のものである。
In quo non ignoramus quam difficile atque arduum iter doctrinae evangelicae scandamus. A quo quamvis consciae infirmitatis nostrae trepidatione revocemur; tamen fidei aestu incitati, et haereticorum furore commoti, et periculo ignorantium perturbati, quae loqui non audemus, silere non possumus: utriusque discriminis metu subditi, ne destitutae veritatis rea in nobis sit aut taciturnitas, aut praedicatio.
PL 10, 198Aこの巻で我々が、福音の教えのいかに困難で険しい道を登ろうとしているかを、知らないわけではない。そこからは、自らの弱さを自覚する怖れによって引き戻されはするが、それでも、信仰の熱に駆り立てられ、異端者たちの激怒に動かされ、無知な者たちの危うさに心を乱されて、語る勇気のないことを黙しているわけにもいかない。我々は二つの危険への恐れのもとにある。見捨てられた真理に対する咎が、沈黙であれ宣べ伝えであれ、我々のうちにあってはならないからである。
Incredibilibus etenim se corrupti ingenii artibus haeretica subtilitas circumegit: primum ut fingeret religionem, deinde ut omnium simplicium aurium securitatem verbis falleret, tum praeterea ut se prudentiae saeculi coaptaret, postremo ut veritatis intelligentiam per speciem editae rationis averteret.
PL 10, 199C実に異端の巧妙さは、堕落した才知の信じがたい技巧によって身をめぐらせた。第一に信心を装うため、次にすべての素朴な耳の安心を言葉で欺くため、さらに世の知恵に自らを合わせるため、最後に、示された理の外観によって真理の理解を逸らすためである。
Nam protestata (in epistola lib. IV et VI relata) Deum unum, mentita pietatem est; professa rursus Dei filium, audientes fefellit in nomine; dicens etiam non fuisse ante quam nascitur, mundi sapientiae satisfecit; indemutabilem quoque et incorporeum Deum confitens, nativitatem Dei ex Deo per demonstrationem subdolae rationis exclusit: nostris adversum nos usa doctrinis, et Ecclesiae fide contra Ecclesiae fidem pugnans, gravissimo adversum nos vel responsionis vel silentii periculo comparato, dum per ea quae non negantur, ea praedicat quae negantur.
PL 10, 199Cすなわち、唯一の神を宣言しては(第4巻と第6巻に引かれた書簡において)敬虔を偽り、また神の子を告白しては、聞く者を名において欺いた。生まれる前には存在しなかったと言っては世の知恵を満足させ、不変で非物体的な神を告白しては、狡猾な理の論証によって神からの神の誕生を排除した。我々の教えを我々に対して用い、教会の信仰をもって教会の信仰に戦い、我々に対して、応答するにせよ沈黙するにせよ最も重い危険を用意した。否定されていない事柄を通して、否定されている事柄を宣べ伝えているのである。
Liber VII, Caput II
第VII巻 第II章PL 10, 199DQuid epistola sua tentarint ingerere. Qui eis occurrerit Hilarius. Liber superior verum filium, hic ostendit Deum verum. --Et quidem caeteris superioribus libris admonitos a nobis legentes meminimus, ut totius blasphemiae editionem pertractantes, animadverterent non aliud laborari, quam ut Dominus noster Jesus Christus neque Dei filius neque Deus esse credatur, dum ei concessis tantum ex quadam adoptione nominibus, et Dei natura negatur et filii: cum et indemutabilis atque incorporeus Deus, sicuti et est, idcirco affirmatur, ne Filius natus ex Deo sit; et Deus pater ob id tantum in confessione Deus unus sit, ne in fide nostra Deus Christus sit: quia nec nativitatis intelligentiam natura incorporalis admittat, et Dei ex Deo fidem unus tantum nobis Deus in confessione dissolvat.
PL 10, 199D彼らが書簡で何を押しつけようとしたか。ヒラリウスがそれにいかに立ち向かうか。先の巻は真の子を、この巻は真の神を示す。――先の他の諸巻において、我々が読者に注意を促したことを覚えている。冒涜の主張の全体を論じながら、目指されているのは、我々の主イエス・キリストが神の子とも神とも信じられないようにすることにほかならない、と悟るようにということであった。彼には養子縁組によるある種の名だけが認められ、神の本性も子の本性も否定される。すなわち、不変で非物体的な神は、実際そうであるとおりに、しかし子が神から生まれた者であることのないようにと肯定されており、父なる神が告白において唯一の神であるのも、ただ我々の信仰においてキリストが神でないようにするためである。非物体的な本性は誕生の理解を受け入れず、告白における唯一の神は、神からの神という信仰を解消してしまうからである。
Sed superioribus jam libellis fallacem hanc eorum atque inutilem praedicationem ex lege ac prophetis docentes, eam responsionis formam tenuimus, quae in Deo ex Deo praedicato, et uno Deo ac vero professo, neque in unius veri Dei unione deficeret, neque ad fidem Dei alterius excederet; dum neque solitarius nobis Deus in confessione, neque duo sunt.
PL 10, 200Aしかし先の小冊子ですでに、彼らのこの偽りで無益な宣教を律法と預言者から教えつつ、我々は次のような応答の型を保った。神からの神が宣べられ、唯一の真の神が告白されるとき、それは、唯一の真の神の合一において欠けることなく、また別の神への信仰へ踏み越えることもない、というものである。我々にとって告白における神は、孤独でもなく、二でもない。
Et inter haec, unum neque negando neque confitendo, fidei conservata perfectio est, dum et quod unum sunt refertur ad utrumque, et uterque non unus est.
PL 10, 200Bそしてこの間、一を否定することも告白することもしないことによって、信仰の完全さは保たれる。彼らが一つであることは両者に帰せられ、しかも両者は一ではないからである。
Hoc igitur perfectae fidei indissolubile sacramentum evangelicis atque apostolicis doctrinis absoluturi, non aliud primum debuimus, quam Dei filium verae nativitatis subsistentem naturam cognitioni audientium intimare; neque aliunde aut ex nihilo, sed ex Deo esse filium manifestare.
PL 10, 200Bそれゆえ、完全な信仰のこの解きえない秘義を、福音と使徒の教えによって説き明かそうとする我々は、まず第一に、真の誕生によって存立する神の子の本性を、聞く者の認識に示さねばならなかった。そして、子が他のものから、あるいは無から出たのではなく、神から出たことを明らかにしなければならなかった。
Quod quia secundum ea, quae anteriore libro edita sunt, ambigi non potest, quin cessante adoptionis nomine, verus filius ex veritate nativitatis sit: ea nunc quoque ex Evangeliis proferimus, ut quia filius verus est, verus quoque Deus esse noscatur: quia neque verus filius erit, nisi verus et Deus est; neque verus Deus, nisi verus et filius est.
PL 10, 200Bこれは、先の巻で述べられたことによれば、養子という名が退き、真の子が誕生の真実によって存在することは疑いえない。そこで今もまた福音書からそれらを提示する。子が真であるゆえに、真の神でもあると知られるためである。真の神でなければ真の子でもなく、真の子でなければ真の神でもないからである。
Liber VII, Caput III
第VII巻 第III章PL 10, 200CHaeresim unam confutans vix fugit suspicionem alterius. Sabellius, Arius, Hebion, Photinus. --Nihil humanae naturae gravius est periculi conscientia (nam ea quae aut ignorata aut repentina sunt, habent quidem miserabilem securitatem, sed non habent metum futuri): quia non ignaro accidentium, anxietas ipsa poena patiendi est.
PL 10, 200C一つの異端を論駁しつつ、もう一つの異端の疑いをほとんど免れない。サベリオス、アレイオス、エビオン、フォティヌス。――人間の本性にとって、自覚された危険ほど重いものはない(知られなかったもの、突如として来るものは、哀れな安心はあっても、来るべきものへの恐れはないからである)。起こることを知らぬわけではない者にとっては、その不安そのものが、苦しみを受けることの刑罰だからである。
Non ego nunc navem e portu solvo naufragii ignarus, neque iter ineo infestos nescius latronibus saltus, nec Libyae arenas incertus scorpiones ubique et aspides et basiliscos adesse transcurro: nihil sollicitudini meae, nihil conscientiae vacat.
PL 10, 200C今、私は、難破を知らずに船を港から出すのではなく、盗賊に荒らされた山道を知らずに旅に出るのでもなく、リビアの砂原を、いたるところにさそりや毒蛇やバシリスクがいることを知らずに駆け抜けるのでもない。私の憂慮にも、私の自覚にも、空いたところはない。
Sub specula enim omnium haereticorum ad occasiones singulorum verborum in os meum pendentium loquor, et omne sermonis mei iter aut angustiis praeruptum, aut foveis incisum, aut laqueis praetensum est.
PL 10, 200Dというのも、私は、すべての異端者の見張りの下で、個々の言葉の機会をうかがって私の口にかかっている者たちに向かって語っており、私の語りのあらゆる道は、狭い所で切り立ち、あるいは穴で刻まれ、あるいは罠を張られているからである。
Jam quod arduum ac difficile sit, minus conqueror: non meis enim, sed apostolicis scando gradibus. Mihi vero aut angustiis decedere, aut in defossa incidere, aut plagis illaqueari, semper in periculo, semper in metu est.
PL 10, 201A険しく困難であることについては、もう嘆かない。私が登っているのは、私自身の段ではなく、使徒たちの段だからである。だが私にとっては、狭い所で退くこと、掘られた穴に落ちること、網に絡め取られることは、常に危険であり、常に恐れである。
Praedicaturo enim secundum legem et prophetas et Apostolos unum Deum, adest mihi Sabellius, totum me sub verbi hujus professione tamquam desideratum cibum morsu saevissimo transvorans.
PL 10, 201A律法と預言者と使徒たちに従って唯一の神を宣べようとする私のもとに、サベリオスが現れる。この語の告白のもとに、私を、望んでいた食物のように、最も獰猛な歯で丸呑みしようとして。
Negantem me rursum contra Sabellium unum Deum, et confitentem verum Deum Dei filium, exspectat nova haeresis, ut a me duos deos arguat praedicari.
PL 10, 201A今度はサベリオスに対して唯一の神を否定し、神の子を真の神と告白する私を、新しい異端が待ち受けている。私が二人の神を宣べていると咎めるためである。
Natum quoque Dei filium ex Maria dicturo, Hebion quod est Photinus assistit, auctoritatem mendacii sui ex professionis veritate sumpturus. De caeteris taceo, qui ab omnibus esse extra Ecclesiam non ignorantur.
PL 10, 201Aまた、神の子がマリアから生まれたと言おうとする私のそばに、フォティヌスであるエビオンが立ち、自分の偽りの権威を、告白の真理から取ろうとする。他の者たちについては黙す。彼らが教会の外にあることは、すべての人に知られているからである。
Hoc vero damnatum et abjectum licet frequenter, sed internum hodie adhuc malum est. Impie multos ad unius Dei professionem Galatia nutrivit. Male in totum pene orbem quos negat duos deos Alexandria protulit.
PL 10, 201Bこの悪は、しばしば断罪され退けられたとはいえ、今日もなお内なる悪である。ガラティアは不敬虔にも、多くの者を唯一の神の告白へと育てた。アレクサンドリアは悪しくも、二人の神を否定する者たちを〔quos negat duos deos の構文は明瞭でなく、別の取り方もありうる〕、ほとんど全世界に送り出した。
Pestifere natum Jesum Christum ex Maria Pannonia defendit. Et Ecclesia inter haec periclitatur veritatem non tenere per vera, dum ea ei ad irreligiositatem ingeruntur, quibus religio et confirmatur, et deperit.
PL 10, 201Bパンノニアは、イエス・キリストがマリアから生まれたと、害毒をもたらすように擁護する。そしてこの間、教会は、真なる事柄によって真理を保てなくなる危険にさらされている。それらの事柄は、教会に不敬虔をもたらすために持ち出されるが、同じそれらによって敬虔は確かめられもし、また失われもするからである。
Non enim unum Deum pie possumus praedicare, si solum ( supple, praedicamus): quia non erit Deus filius in solitarii fide.
PL 10, 201B我々は、唯一の神を、もし独りだけの者として(「我々が宣べる」を補え)なら、敬虔に宣べることはできない。孤独な者への信仰においては、子は神ではないからである。
At vero Dei filium, sicut est, Deum praedicantes, periclitamur (in hominum existimatione) fidem Dei unius non tenere: et ejusdem periculi res est unum negare, cujus est et solitarium confiteri.
PL 10, 201Bしかし、神の子を、あるがままに神であると宣べるとき、我々は(人々の見なすところでは)唯一の神への信仰を保たない危険にある。唯一を否定することは、孤独な者を告白することと同じ危険にかかわる。
Et haec quidem mundi stulta non sentiunt, dum his neque in non solo significari unus videtur, neque in uno non solus intelligi.
PL 10, 201Cそして世の愚かな者たちは、これらのことを感じ取らない。彼らには、唯一のものが「ただ独りではない」ことのうちに示されるとも、「ただ独りではない」ものが唯一のうちに理解されるとも、見えないからである。
Liber VII, Caput IV
第VII巻 第IV章PL 10, 202AVeritatis vis. Ecclesia sinu suo tenere omnes peroptat. Ex ipsis haeresibus cognoscitur. Una est. De haeresibus se invicem vincentibus triumphum agit.
PL 10, 202A真理の力。教会はすべての者を自らの懐に保つことを切に望む。異端そのものから〔教会は〕知られる。教会は一つである。異端が互いに打ち負かし合うことから、教会は凱旋を挙げる。
Sed eam, ut spero, Ecclesia doctrinae suae lucem, etiam imprudentiae saeculi invehet, ut licet fidei sacramentum non suscipiat, tamen adversum haereticos veritatem sacramenti a nobis intelligat praedicari.
PL 10, 202Aしかし教会は、私が望むところでは、自らの教えの光を世の無分別にまで及ぼすであろう。信仰の秘義を受け入れないとしても、異端者に対する秘義の真理が我々によって宣べられていることは理解するように。
Magna enim vis est veritatis, quae cum per se intelligi possit, per ea tamen ipsa quae ei adversantur elucet: ut in natura sua immobilis manens, firmitatem naturae suae quotidie dum attentatur acquirat.
PL 10, 202A真理の力は大きい。それはそれ自体で理解されうるが、それでも、自らに敵対するそのものによって輝き出る。その本性において不動のまま、攻撃されるたびに、日ごとに自らの本性の堅固さを得るのである。
Hoc enim Ecclesiae proprium est, ut tunc vincat, cum laeditur, tunc intelligatur cum arguitur, tunc obtineat cum deseritur.
PL 10, 202A教会に固有のことは、傷つけられるときに勝ち、論難されるときに理解され、見捨てられるときに優位に立つことである。
Omnes quidem illa secum atque intra se vellet manere, nec ex tranquillissimis sinibus suis alios aut abjicere, aut perdere, dum indigni fiunt tantae matris habitaculo: sed discedentibus ex ea haereticis, vel abjectis, quantum amittit occasionis largiendae ex se salutis, tantum adsequitur ad fidem expetendae de se beatitudinis.
PL 10, 202A教会は、すべての者を自らのもと、自らの内にとどめておきたいと願い、これほどの母の住まいにふさわしくなくなったからといって、そのきわめて穏やかな懐から他の者を投げ出したり失ったりすることを望まない。しかし異端者たちが教会から去り、あるいは追放されるとき、教会は、自らから救いを与える機会を失う分だけ、自らのもとに求められるべき幸いへの信頼を、それだけ得る。
Cognosci enim hoc ex ipsis haereticorum studiis promptissimum est. Namque cum Ecclesia a Domino instituta, et ab Apostolis confirmata, una omnium sit, ex qua se diversarum impietatum furens error absciderit; nec negari possit, ex vitio malae intelligentiae, fidei exstitisse dissidium, dum quod legitur, sensui potius coaptatur, quam lectioni sensus obtemperat: tamen dum sibi partes singulae adversantur, non solum suis, sed adversantium est intelligenda doctrinis; ut dum adversum unam eam omnes sunt, impiissimum tamen errorem omnium per id quod sola est atque una confutet.
PL 10, 202B異端者たちの熱心さそのものから、これを知ることはごく容易である。教会は、主によって立てられ、使徒たちによって確立され、すべての者にとって一つであり、そこから、さまざまな不敬虔の荒れ狂う誤謬が自らを断ち切った。また、信仰の分裂が悪しき理解の欠陥から生じたことは否定できない。読まれたものが理解に合わせられ、理解が読みに従うのではないからである。それでも、各派が互いに敵対するとき、教会は、自らの教えによってだけでなく、敵対する者たちの教えによっても理解されねばならない。すべての者が一つの教会に敵対しているにもかかわらず、教会は、ただ一つであるというそのことによって、すべての者の最も不敬虔な誤謬を論駁するのである。
Haeretici igitur omnes contra Ecclesiam veniunt: sed dum haeretici omnes se invicem vincunt, nihil tamen sibi vincunt.
PL 10, 202Cそれゆえ、異端者はみな教会に向かってくる。しかし、異端者がみな互いに打ち負かし合っても、自分のためには何も勝ち取らない。
Victoria enim eorum, Ecclesiae triumphus ex omnibus est, dum eo haeresis contra alteram pugnat, quod in haeresi altera Ecclesiae fides damnat (nihil enim est, quod haereticis commune est): et inter haec fidem nostram, dum sibi adversantur, affirmant.
PL 10, 202C彼らの勝利は、すべて教会の凱旋である。ある異端が他の異端に戦いを挑むのは、他の異端において教会の信仰が断罪しているものによる(異端者に共通のものは何もないからである)。そしてこの間、互いに敵対することによって、彼らは我々の信仰を確証する。
Liber VII, Caput V
第VII巻 第V章PL 10, 203ASabellii error ejusque confutatio. emdash;Unum Deum Sabellius praedicat Filii nativitate sublata, dum naturae Virtutem, quae operata in homine est, Deum esse non ambigit.
PL 10, 203Aサベリオスの誤りとその論駁。――サベリオスは、子の誕生を取り去って唯一の神を宣べる。人において働いた本性の力を、神であると疑わないからである。
Sacramento etenim filii ignorato, per gestorum admirationem fidem verae generationis amisit: et dum audit, Qui me vidit, et Patrem (Joan. XIV, 9) , indiscretae et indissimilis in Patre et filio naturae impie arripuit unionem, non intelligens naturalem unitatem sub nativitatis significatione monstrari: cum per id, quod in Filio Pater videtur, confirmatio divinitatis sit, non nativitatis abolitio.
PL 10, 203A子の秘義を知らずに、なされた業への驚嘆によって、真の生成への信仰を失った。そして「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)と聞いて、父と子における区別のない、異ならない本性の合一を不敬にも取り上げ、本性の一体性が誕生の表示のもとに示されていることを理解しない。子において父が見られるということは、神性の確証であって、誕生の廃棄ではないのに。
Cognitio itaque alterius in altero est, quia non differt alter ab altero natura: et in quo nihil differunt, in eo indifferens contemplatio est de proprietate naturae. Nec sane ambigi potest, quin ex se speciem Dei formae, qui in forma Dei manebat, ostenderet.
PL 10, 203Aしたがって、一方の認識は他方のうちにある。一方が他方と本性において異ならないからであり、何も異ならないその点において、本性の固有性についての観想は異ならない。神の形のうちにとどまっていた者が、自らから神の形の姿を示したことは、疑いえない。
Succedit quoque ad hujus pravae opinionis stultum furorem etiam hoc dictum Domini: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Naturae enim indissimilis unitas irreligiose ad unionis profecit errorem: et rationem dicti virtus sola intellecta non tenuit.
PL 10, 203Bこの誤った意見の愚かな狂気には、主のこの言葉も加わる。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。本性の異ならぬ一体性は、不敬虔にも合一の誤りへと進み、力だけが理解されて、この言葉の理を捉えなかった。
Non enim solitarium significat, Ego et Pater unum sumus. Nam conjunctio ea, quae significat et patrem, intelligentiam non admittit unius: et illud quod sumus, non patitur singularem: hoc vero quod unum sumus, non nativitatem adimit, sed naturam non discernit in genere; dum neque unum diversitatis est, nec sumus unius est.
PL 10, 203B「私と父は一つである」は、孤独な者を意味しない。父をも示す接続詞「と」は、一者の理解を受けつけず、「である」という複数の語は単数を許さない。「一つである」という語は、誕生を奪うのではなく、類において本性を分けないのである。「一つ」は相違のものではなく、複数形は一者のものではないからである。
Liber VII, Caput VI
第VII巻 第VI章PL 10, 203CUt Sabellius et Arius secum pugnantes rem agant Ecclesiae. --Compinge hujus (Sabellii) furori praesentium haereticorum (Arianorum) furorem, ut adversum Sabellium sibi adsint.
PL 10, 203Cサベリオスとアレイオスは、互いに戦いつつ教会の事を行う。――この者(サベリオス)の狂気に、現在の異端者たち(アレイオス派)の狂気を組み合わせよ。彼らがサベリオスに対して互いに助け合うように。
Legisse se asserent, Pater major me est (Joan. XIV, 28) : et nihil vel ex nativitatis sacramento, vel ex mysterio evacuati a se Dei et assumptae carnis intelligentes, naturae facient deminutionem professione majoris.
PL 10, 204A彼らは、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)を読んだと主張するだろう。そして、誕生の秘義からも、神が自らを空しくし肉を身に受けた奥義からも何も理解せず、より大きいという告白によって、本性の減少を作り出すだろう。
Contendent enim adversum Sabellium, Filium esse eo usque, ut et minor Patre sit, ut et honorem praeteritum reposcat, et mori timeat: et mortuus sit.
PL 10, 204A彼らはサベリオスに対して、子が次のところまで存在すると論じるだろう。すなわち、父より小さく、過ぎ去った栄誉を再び求め、死を恐れ、そして死んだ、というところまでである。
Contra vero ille (Sabellius) naturam Dei defendit in gestis: et cum unum Deum novella haec nunc haeresis non negabit, ne filium Deum credat; Sabellius tamen Deum unum, ne filius omnino exstet, in professione retinebit.
PL 10, 204Aこれに対して、かの者(サベリオス)は、神の本性をなされた業において擁護する。この新しい異端は、子を神と信じることのないように、唯一の神を否定することは今はしないだろうが、サベリオスは、子がまったく存在しないように、唯一の神を告白のうちに保つだろう。
Hic (Arius) filium operantem ingeret: hic (Sabellius) Deum in operibus esse contendet. Hic unum dicet: iste unum Deum negabit.
PL 10, 204A一方の者(アレイオス)は、働く子を持ち出し、他方の者(サベリオス)は、神が業のうちにいると論ずる。この者は一つと言い、あの者は唯一の神を否定する。
Sabellius se ita tuebitur dicens, Opera, quae gesta sunt praeter quam Dei natura non efficit: peccatorum remissio, curatio infirmitatum, claudorum cursus, caecorum visus, mortuorum vita a Deo solo est.
PL 10, 204Aサベリオスは次のように言って自らを守るだろう。「なされた業は、神の本性でなければ成し遂げない。罪の赦し、病の癒し、足なえの歩み、盲人の視力、死者の命は、神のみから来る。」
Non alia natura, quam quae sui conscia est, diceret, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Quid me in substantiam alteram rapis? quid in Deum alium sollicitas? Gesta, quae propria Dei sunt, Deus unus haec gessit.
PL 10, 204B「自らを知る本性でなければ、『私と父は一つである』(ヨハネ10:30)とは言わないだろう。なぜ私を別の実体へ引きずるのか。なぜ別の神へ誘うのか。神に固有のなされた業を、唯一の神がなしたのである。」
Clamabunt vero contra haec dissimilem Deo patri filium praedicantes non minus ore vipereo: Sacramentum salutis tuae nescis, credendus est filius per quem saecula facta sunt, per quem formatus homo est, qui per Angelos legem dedit, qui de Maria natus est, qui missus a Patre est, qui crucifixus est, mortuus et sepultus est, qui de mortuis resurgens in dextris Dei est, qui vivorum judex est et mortuorum.
PL 10, 204Bこれに対して、子を父なる神に似ないと宣べる者たちは、蝮の口に劣らず叫ぶだろう。「汝は自らの救いの秘義を知らない。子は信じられねばならない。子によって諸世が造られ、子によって人は形づくられ、子は天使たちによって律法を与え、マリアから生まれ、父から遣わされ、十字架につけられ、死んで葬られ、死者たちの中から復活して神の右にあり、生ける者と死せる者の裁き主である。」
In hunc renascendum est, hic confitendus est, hujus regnum est promerendum. Uterque hostis Ecclesiae, res Ecclesiae agit: dum Sabellius Deum ex natura in operibus praedicat, hi vero ex sacramento fidei filium Dei confitentur.
PL 10, 204B「この者へと新たに生まれねばならず、この者を告白せねばならず、この者の国を得るにふさわしくならねばならない。」教会の二人の敵は、それぞれ教会の事を行っている。サベリオスが神を、本性から、業において宣べ、彼ら〔アレイオス派〕は信仰の秘義から神の子を告白するのだから。
Liber VII, Caput VII
第VII巻 第VII章PL 10, 205APhotini cum Ario et Sabellio discordia idem praestat. Ecclesiae fides contra praedictos haereticos. --Jam vero qua fidei nostrae victoria Hebion, qui Photinus est, aut vincit aut vincitur: dum Sabellium arguit, cur hominem neget filium Dei; dum ab Ariomanitis confutatur, cur in homine nesciat Dei filium.
PL 10, 205Aフォティヌスがアレイオスとサベリオスと不和であることも、同じ益をもたらす。上に挙げた異端者たちに対する教会の信仰。――さらに、エビオン、すなわちフォティヌスが勝つにせよ負けるにせよ、それは我々の信仰にとって何という勝利であることか。サベリオスに対しては、なぜ人を神の子と否定するのかと咎め、アレイオス狂徒からは、なぜ人のうちに神の子を知らないのかと論駁されるのである。
Adversum Sabellium Evangelia sibi ex filio Mariae defendit: Arius ei Evangelia per solum Mariae filium non relinquit. Adversum hunc (Sabellium), qui filium negat, homo ab eo (Photino) usurpatur in filium.
PL 10, 205Aサベリオスに対しては、福音書を、マリアの子から自分のために擁護する。アレイオスは、マリアの子だけによる福音書を、彼に残さない。子を否定するこの者(サベリオス)に対しては、人が、彼(フォティヌス)によって子として取り上げられる。
Ab hoc ei, qui ante saecula filium nesciat, filius Dei solum negatur ex homine. Vincant, ut volunt, quia se invicem vincendo vincuntur: dum et hi ( scil. Ariani) , qui nunc sunt, de natura Dei confutantur, et Sabellius de sacramento filii refellitur, et Photinus natum ante saecula Dei filium vel ignorare arguitur, vel negare.
PL 10, 205Aこの者〔アレイオス〕からは、世々に先立つ子を知らない彼に対して、神の子は人からのみと否定される。彼らが望むとおりに勝たせよ。互いに勝つことによって、負けるのである。現在いるこの者たち(すなわち「アレイオス派」)は神の本性について論駁され、サベリオスは子の秘義について論破され、フォティヌスは、世々に先立って生まれた神の子を知らないか、あるいは否定していると論難される。
Sed inter haec Ecclesiae fides, evangelicis atque apostolicis fundata doctrinis, et adversus Sabellium tenet filii professionem, et adversus Arium Dei naturam, et adversus Photinum saeculi creatorem: et hoc verius, quod haec ab his invicem non negantur.
PL 10, 205Bしかしこの間、福音と使徒の教えの上に据えられた教会の信仰は、サベリオスに対しては子の告白を、アレイオスに対しては神の本性を、フォティヌスに対しては世の創造者を保つ。これらが彼らの間で互いに否定されていないだけに、いっそう真実である。
Naturam enim Dei in operibus Sabellius praedicat, sed operantem filium nescit. Hi vero filium nuncupant, sed veritatem in eo naturae Dei non confitentur. Hominem autem Photinus usurpat, sed in usurpato sibi homine nativitatem Dei ante saecula ignorat.
PL 10, 205Bサベリオスは神の本性を業において宣べるが、働く子を知らない。彼ら〔アレイオス派〕は子と呼ぶが、その子における神の本性の真実を告白しない。フォティヌスは人を取り上げるが、自分が取り上げた人において、世々に先立つ神の誕生を知らない。
Ita dum quae unusquisque defendit aut damnat, veritatem fidei nostrae, haec ipsa prout sunt religiose et defendentis et damnantis, ostendunt.
PL 10, 205Bこうして、各人が擁護し、あるいは断罪するものは、まさにそれ自体が、敬虔に擁護しかつ断罪する者〔の信仰〕のものであるとおりに〔prout 以下の係りは定かでない〕、我々の信仰の真理を示すのである。
Liber VII, Caput VIII
第VII巻 第VIII章PL 10, 205CPraedictorum ratio. Dicendorum argumentum. --Haec igitur a me demonstranda paucis fuerunt, non copiae studio, sed ratione cautelae: primum ut haereticorum incerta esse omnia et erratica noscerentur, cum quando sibi pro nobis invicem dissiderent: tum deinde ne me horum qui nunc sunt ( id est, Arianorum) blasphemis professionibus obnitentem, et Deum patrem ac filium Dei Deum praedicantem, deinde ut unius nominis, atque naturae, indissimili genere divinitatis, Patrem et Filium esse profitentem, quisquam aut in duum deorum, aut contra in unici ac solitarii Dei teneret errore; cum quando neque unio in praedicato Deo patre et Deo filio reperiretur, neque sub indiscretae naturae demonstratione deorum diversitas conveniret.
PL 10, 205C前述のことの理由。これから述べることの論証。――これらを私が簡潔に示さねばならなかったのは、豊富さを求めてではなく、用心の理由による。第一に、異端者のすべてが定まらず迷っていることが知られるように。彼らが我々のために互いに争うときにはなおさらである。次に、今いるこの者たち(すなわち「アレイオス派」)の冒涜的な告白に抗い、父なる神と神の子を神と宣べ、さらに、父と子が一つの名と本性を持ち、神性の類において異ならないと告白する私を、誰かが、二神の誤りか、逆に唯一で孤独な神の誤りに陥っていると咎めることのないようにである。合一は、父なる神と子なる神が宣べられるときに見いだされず、区別のない本性の証明のもとに神々の相違も生じないからである。
Nunc quia negantibus Dei filium a Deo ex nativitatis veritate subsistere, libro superiore secundum Evangelia responsum est: demonstrandum est eum, qui vere ex natura filius Dei est, vere quoque per naturam Deum esse: ita tamen, ut neque ad singularem, neque ad alterum Deum fides nostra depereat; cum neque unum Deum sit sic praedicatura quasi solum, neque quasi non unum sit confessura non solum.
PL 10, 206A今や、神の子が誕生の真実によって神から存立することを否定する者たちに対して、先の巻で福音書に従って答えたので、本性によってまことに神の子である者が、本性によってまことに神でもあることを示さねばならない。ただし、我々の信仰が、孤独な神へも別の神へも滅びることのないようにである。唯一の神を、あたかも独りであるかのように宣べることもなく、独りではないと告白しつつ、あたかも唯一でないかのようにすることもないのだから。
Liber VII, Caput IX
第VII巻 第IX章PL 10, 206BQuibus modis Christum novimus Deum. Nomen Dei simpliciter ei datum index est naturae. --Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum his modis novimus, nomine, nativitate, natura, potestate, professione. Et de nomine nihil puto ambiguitatis.
PL 10, 206Bいかなる仕方で我々はキリストを神と知るか。単純に彼に与えられた神の名は本性を示すものである。――それゆえ、我々の主イエス・キリストが神であることを、我々は次の仕方で知る。名、誕生、本性、権力、告白によってである。名については、曖昧さはないと思う。
Legimus enim, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) . Quid calumniae est, cur non sit quod nuncupatur? Aut numquid nomen non naturae significatio est?
PL 10, 206B我々は「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)と読むからである。呼ばれるとおりのものでないとすることに、どんな言いがかりがあるのか。名は本性の表示ではないのか。
Et quia contradictio omnis ex causa est, nunc hic negandi Dei quaero causam. Simplex namque nuncupatio est, et caret offendiculo adjectionis alienae. Verbum enim, quod caro factum est, non aliud quam Deus est.
PL 10, 206Bあらゆる反論には原因があるので、今ここで、神であることを否定する原因を私は問う。呼び名は単純であり、他の付加という躓きを欠く。肉となった言葉は、神にほかならないからである。
Non est hic deputatae aut assumptae nuncupationis relicta suspicio: ut ei, quod Deus est, non ex natura sit nomen.
PL 10, 206Bここには、割り当てられた、あるいは借りた呼び名だという疑いは残されていない。神であるという彼の名が、本性によるものでないということはないのである。
Liber VII, Caput X
第VII巻 第X章PL 10, 206CMoysi Dei nomen adjectum. Dii alii ex vocantis voluntate. --Respice ad caeteras aut deputativas, aut assumptivas appellationes. Ad Moysen dictum est, Dedi te deum Pharaoni (Exodi VII, 1). Sed numquid non adjecta nominis causa est, cum dicitur Pharaoni?
PL 10, 206Cモーセに神の名が付け加えられた。他の神々は、呼ぶ者の意志による。――他の、割り当てられた、あるいは借りた呼称に目を向けよ。モーセには「私は汝を、ファラオに対して神として与えた」(出エジプト記7:1)と語られた。しかし、ファラオに対して、と語られたとき、名の理由が付加されているのではないか。
Aut numquid ei naturam Dei intulit, et non potius in eum qui metueret terrorem, cum dracones magicos draco Moysi mox virga manens devorat, cum cynomyiam quam immiserat abigit, cum grandinem potestate qua evocaverat avertit, cum locustas ea virtute qua invexerat repulit, cum in operationibus ejus magi confitentur digitum Dei esse (Exod. VII, 12; VIII, 31; IX, 33; X, 19; VIII, 19) ?
PL 10, 207Aあるいは、神は彼に神の本性を与えたのだろうか。むしろ、恐れるべき者に対する恐怖を、彼に与えたのではないか。やがてまた杖にもどる〔mox virga manens は取りにくく、蛇がやがて杖にもどる意と解した〕モーセの蛇が魔術師たちの蛇を呑み込み、彼が送り込んだ犬蠅を追い払い、呼び出した雹を同じ権力で退け、蝗を、それを持ち込んだ同じ力で撃退し、その業において魔術師たちが「神の指である」と告白したときである(出エジプト記7:12、8:31、9:33、10:19、8:19)。
Sic Moyses Pharaoni deus datus est, dum timetur, dum oratur, dum punit, dum medetur. Et aliud est deum dari, aliud est Deum esse. In Pharaonem enim deus datus est: caeterum non ei est et natura et nomen, ut Deus sit.
PL 10, 207Aこうしてモーセは、ファラオにとって、恐れられ、祈願され、罰し、癒すことにおいて、神として与えられた。神として与えられることと、神であることは別である。ファラオに対して神として与えられたのであって、彼には、神であるための本性と名の双方が備わっているのではない。
Memini quoque et alterius nuncupationis, ubi dicitur, Ego dixi, dii estis (Psal. LXXXI, 6) , sed in eo indulti nominis significatio est.
PL 10, 207A私はまた別の呼称も覚えている。「私は言った、汝らは神々である」(詩篇81:6)と言われるところである。しかしそこには、許された名の表示がある。
Et ubi refertur, ego dixi, loquentis potius est sermo, quam rei nomen: quia rei nomen intelligentiam rei affert, caeterum voluntas appellationis ex alio est.
PL 10, 207Aそして「私は言った」と述べられるところは、事物の名というよりも、語る者の言葉である。事物の名は事物の理解をもたらすが、呼称の意志は他から来るからである。
Et ubi se nuncupationis auctor ostendit, ibi per sermonem auctoris est nuncupatio, non naturale nomen in genere.
PL 10, 207Bそして呼称を与える者が自らを現すところでは、そこでの呼称は呼称を与える者の言葉による呼称であって、類における本性的な名ではない。
Liber VII, Caput XI
第VII巻 第XI章PL 10, 207BFilius cur verbum, sapientia et virtus cognominetur. Filius est, ut dicitur, Deus. --At vero hic Verbum Deus est: res existit in Verbo, Verbi res enuntiatur in nomine.
PL 10, 207B子はなぜ言葉、知恵、力と呼ばれるか。子は、言われるとおり神である。――しかしここでは、言葉は神である。事柄は言葉のうちに存在し、言葉の事柄は名において告げられる。
Verbi enim appellatio in Dei filio de sacramento nativitatis est, sicuti sapientiae et virtutis est nomen: quae cum in Deum filium cum substantia verae nativitatis exstiterint, Deo tamen, ut sua propria, quamvis ex eo in Deum sint nata, non desunt.
PL 10, 207B「言葉」という呼称は、神の子において、誕生の秘義に由来する。知恵と力の名もそうである。これらは、真の誕生の実体を伴って神なる子のうちに存在するに至ったが、それでも、神から神へと生まれたものであるとはいえ、自らに固有のものとして神から欠けることはない。
Non enim, sicut frequenter dictum a nobis est, divisionis in Filio, sed nativitatis sacramentum praedicamus. Nec separatio fuit imperfecta, sed progenies perfecta: quia nativitas non habet detrimentum generandi, cum profectum teneat nascendi.
PL 10, 207B我々がしばしば述べたように、我々は子における分割ではなく、誕生の秘義を宣べるのである。不完全な分離があったのではなく、完全な子孫がある。誕生は、生むことの損失を持たず、生まれることの前進を保つからである。
Et idcirco earum rerum unigenito Deo aptata cognomina sunt, quae cum eum subsistentem ex nativitate consumment, tamen Patri insint ex indemutabilis virtute naturae.
PL 10, 208Aそれゆえ、それらの事柄の呼び名が、独り子なる神に適用されている。それらは、誕生によって存立する彼を完成させつつも、なお不変の本性の力によって父のうちにある。
Unigenitus enim Deus verbum est, sed innascibilis Pater numquam omnino sine Verbo est: non quod prolatio vocis natura sit Filii; sed ex Deo Deus cum nativitatis veritate subsistens, ut a Patre proprius et per naturae indifferentiam inseparabilis doceretur, significatus in verbo est.
PL 10, 208A独り子なる神は言葉であるが、生まれざる父は決して言葉なしにあるのではない。声の発出が子の本性だというのではなく、神から神として誕生の真実をもって存立する者が、父に固有であり、本性の相違のなさによって父から不可分であることが教えられるように、言葉において示されたのである。
Sicut Christus sapientia et virtus Dei est, non ille, ut intelligi solet, internae potestatis aut sensus efficax motus: sed natura tenens per nativitatem substantiae veritatem, his internarum rerum significata nominibus est.
PL 10, 208Aキリストが神の知恵であり力であるのも、通常理解されるような、内なる権力や理解の効力ある動きとしてではない。実体の真実を誕生によって保つ本性として、内的な事柄のこれらの名によって示されているのである。
Non enim id, quod nascendo subsistit, potest id ipsum videri esse, quod unicuique semper internum est.
PL 10, 208B生まれることによって存立するものが、各々にとって常に内的なものと同一であると見えることはできないからである。
Sed ex aeterno Deo patre unigenitus filius in subsistentem Deum natus, ut non alienus esse a natura paternae divinitatis posset intelligi, per haec proprietatum nomina subsistens ostensus est, quibus ex quo substiterat non carebat.
PL 10, 208Bしかし、永遠の父なる神から、独り子である子が、存立する神へと生まれたので、父の神性の本性にとって異質でないと理解されうるように、これらの固有性の名によって、存立する者として示された。生まれ出たときから、彼はそれらを欠くことがなかったのである。
Deus igitur qui est, non est aliud quam Deus. Nam cum audio, Et Deus erat Verbum; non dictum solum audio Verbum Deum, sed demonstratum intelligo esse quod Deus est: quia sicut superius in Moyse deo et in cognominatis diis per appellationem nomen adjectum sit; hic autem res significata substantiae est, cum dicitur, Deus erat.
PL 10, 208Bそれゆえ、神である者は、神以外の何ものでもない。「言葉は神であった」と聞くとき、私は、言葉が神と呼ばれただけだとは聞かず、神であるものとして示されたと理解する。なぜなら、上で、神とされたモーセや、神々と呼ばれた者たちにおいては、呼称によって名が付加されたのに対し、ここでは、「神であった」と言われるとき、実体の事柄が示されているからである。
Esse enim non est accidens nomen, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas.
PL 10, 208B「ある」とは付帯する名ではなく、存立する真実であり、とどまる原因であり、本性的な類の固有性だからである。
Liber VII, Caput XII
第VII巻 第XII章PL 10, 208CThomas eum confitetur Deum, illaesa Dei unius fide. Thomas Deum natura profitetur. Neque hoc nomen recusat Christus. --Et videamus an hanc Evangelistae praedicationem, apostoli Thomae confessio consequatur, cum ait, Dominus meus et Deus meus (Joan, XX, 28).
PL 10, 208Cトマスは彼を神と告白するが、唯一の神への信仰は損なわれない。トマスは神を本性において告白する。キリストもこの名を拒まない。――そして、福音書記者のこの宣教に、使徒トマスの告白が従っているかを見よう。彼は言う。「私の主、私の神よ」(ヨハネ20:28)。
Deus igitur suus est, quem Deum confitetur. Et certe dictum non ignorabat a Domino: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) : et quomodo apostolica fides principalis immemor est facta mandati, ut Deum Christum confiteretur, cum in unius Dei esset confessione vivendum?
PL 10, 209Aそれゆえ、彼が神と告白する者は、彼自身の神である。そして彼は、主から語られたことを、確かに知らないわけではなかった。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4)。使徒の信仰は、唯一の神の告白のうちに生きるべきであったのに、キリストを神と告白するにあたって、なぜ第一の戒めを忘れたことになるのか。
Sed Apostolus totius sacramenti fidem per virtutem resurrectionis intelligens, cum frequenter audisset: Ego et Pater unum sumus; et: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 30; XVI, 15; XIV, 11) : jam sine fidei periculo naturae nomen confessus est: quia ab unius Dei patris professione religio non excideret Deum confessa Dei filium, cum in filio Dei non nisi paternae naturae veritas crederetur; nec sub alterius Dei impia confessione fides naturae periclitaretur unius, quia non alterius Dei naturam perfecta Dei nativitas attulisset.
PL 10, 209Aしかし使徒は、復活の力によって全秘義の信仰を悟り、「私と父は一つである」「父のものはすべて私のものである」「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ10:30、16:15、14:11)としばしば聞いていたので、もはや信仰の危険なしに本性の名を告白した。神の子を神と告白した敬虔は、唯一の神なる父の告白から外れることがなかった。神の子においては、父の本性の真実でなければ信じられなかったからである。また、別の神という不敬虔な告白のもとで、一つの本性への信仰が危うくなることもなかった。完全な神の誕生は、別の神の本性をもたらしたわけではなかったからである。
Veritatem igitur evangelici sacramenti Thomas intelligens, Dominum suum et Deum suum esse confessus est. Non hic honoris est nomen, sed naturae confessio est: rebus enim ipsis atque virtutibus Deum credidit.
PL 10, 209Bそれゆえトマスは、福音の秘義の真実を悟って、キリストを自分の主、自分の神であると告白した。ここにあるのは栄誉の称号ではなく、本性の告白である。彼は、事実そのものと力ある業によって、神と信じたからである。
Et Dominus professionis hujus religionem non honoris esse docuit, sed fidei, dicens, Quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29) . Videns enim Thomas credidit. Sed quid credidit quaeris?
PL 10, 209Bそして主は、この告白の敬虔が栄誉のものではなく信仰のものであると教えた。「汝は見たから信じた。見ずに信じる者たちは幸いである」(ヨハネ20:29)。トマスは見て信じたのである。しかし何を信じたのかと問うのか。
Et quid aliud credidit quam professus est: Dominus meus et Deus meus? Resurrexisse enim per se ex mortuis in vitam, nisi Dei natura non potuit: et creditae religionis fides hoc est professa, quod Deus est.
PL 10, 209B彼は、「私の主、私の神」と告白したこと以外の何を信じただろうか。自らの力で死者の中から命へと復活することは、神の本性でなければできなかった。そして、信じられた敬虔の信仰は、彼が神であるということを告白したのである。
Anne ergo nomen Dei non naturae res existimabitur, cum professio nominis fidem naturae creditae sit secuta?
PL 10, 209Cそれゆえ、神という名が本性の事柄でないと見なされることがあろうか。名の告白が、信じられた本性への信仰に続いたのだから。
Nam utique religiosus filius, et qui non voluntatem suam sed ejus qui se miserat faceret, et qui non honorem suum sed ejus a quo venerat quaereret, honorem hujus in se nominis recusasset; ne quod ipse unum Deum praedicaverat, solveretur.
PL 10, 209C実際、敬虔な子は、自らの意志ではなく自分を遣わした者の意志を行い、自らの栄誉ではなく、自分がそこから来た者の栄誉を求めたのだから、自らにおけるこの名の栄誉を拒んだはずである。自らが唯一の神と宣べたことが、損なわれないようにである。
Sed vere et apostolicae fidei mysterium confirmans, et naturae in se paternae nomen agnoscens, beatos esse docuit, qui cum se resurgentem e mortuis non vidissent, Deum tamen per resurrectionis intelligentiam credidissent.
PL 10, 209Cしかし彼は、まことに使徒の信仰の奥義を確証し、自らにおける父の本性の名を認めて、復活した自分を見なかったが、復活の理解によって彼を神と信じた者たちを、幸いであると教えた。
Liber VII, Caput XIII
第VII巻 第XIII章PL 10, 210APater et filius unus tantum est Deus. --Nomen igitur naturae, fidei nostrae non deserit professionem. Nomen enim, quod rem unamquamque significat, rem quoque ejusdem generis ostendit: et jam non res duae sunt, sed res generis ejusdem est.
PL 10, 210A父と子はただ一つの神である。――それゆえ、本性の名は我々の信仰の告白を捨てない。個々の事物を示す名は、同じ類の事物をも示す。そしてそれはもはや二つの事物ではなく、同じ類の一つの事物である。
Filius namque Dei Deus est; hoc enim significatur ex nomine. Non duos deos connumerat nomen unum; quia unius atque indifferentis naturae unum Deus nomen est.
PL 10, 210A神の子は神である。このことが名から示されるからである。一つの名は二人の神を数え上げない。神という名は、一つで異ならない本性の一つの名だからである。
Cum enim et Pater Deus est, et Filius Deus est, et proprium naturae divinae nomen in utroque sit; uterque unum sunt: quia cum subsistat Filius ex nativitate naturae, unitatem tamen conservat in nomine: nec ad professionem duum deorum nativitas Filii credentium fidem cogit, quae Patrem et Filium, ut unius naturae, ita unius profitetur et nominis.
PL 10, 210A父も神であり、子も神であり、神的本性に固有の名が両者にあるので、両者は一つである。子は本性の誕生によって存立しつつ、名において一体性を保つ。子の誕生は、信じる者たちを二神の告白へ強いない。それは、父と子を、一つの本性であるように、一つの名でもあると告白するのである。
Est itaque Dei filio nomen ex nativitate. Hic enim nobis secundus ad demonstrationem gradus est, ut Deus sit ex nativitate. Quamquam mihi adhuc de proprietate nominis supersit apostolica auctoritas: sed interim evangelicum placet tractare sermonem.
PL 10, 210Bこうして神の子には、誕生に由来する名がある。ここは、誕生によって神であるという、我々の論証にとっての第二の段階である。名の固有性については、使徒の権威がなお私に残っているが、当面は福音書の言葉を扱うことにしたい。
Liber VII, Caput XIV
第VII巻 第XIV章PL 10, 210BFilius ut natus ex Deo, Dei naturam habet. Nasci et coeptum esse non idem. --Et primum quaero, quam nativitas filii naturae novitatem potuerit inferre, ne Deus sit?
PL 10, 210B子は、神から生まれた者として、神の本性を持つ。生まれることと始まったこととは同じではない。――そして私はまず問う。子の誕生は、彼が神でないようにするどんな新しさを、本性に持ち込みえただろうか。
Intelligentiae istud humanae sensus excludit, ut aliquid a natura originis suae nascendo diversum sit: nisi forte quod ex naturarum diversitate conceptum, novum aliquid in se (et ita sit generis utriusque, quod neutrum sit) veniat in vitam; quod in pecoribus ac bestiis usitatum est.
PL 10, 210B人間の理解は、生まれることによって、自らの起源の本性と異なるものになることを排除する。ただし、異なる本性から受胎されたものが、自らのうちに何か新しいもの(両方の類のものでありながら、どちらでもないもの)として生に入る場合は別である。それは家畜や獣にはありふれたことである。
Sed ea ipsa novitas non inest, nisi ex connatis proprietatibus sub diversitate naturae: et diversitatem eorum nativitas non intulit, sed accepit, dum id tenet, quod ex utroque sibi unum est.
PL 10, 210Bしかし、その新しさそのものも、異なる本性のもとで生まれつき備わった固有性からでなければ生じず、誕生はそれらの相違をもたらしたのではなく、受け取ったのである。両者から自らにとって一つとなるものを保つときにである。
Et cum haec in his corporalibus causis et passionibus ita sint; quis rogo furor est, nativitatem unigeniti Dei ad degenerem ex Deo referre naturam: cum nativitas non nisi ex proprietate naturae sit; et jam nativitas non erit, si proprietas naturae in nativitate non fuerit?
PL 10, 210Cこれらが身体的な原因と受苦においてはそうである以上、独り子なる神の誕生を、神から劣化した本性に帰すのは、いったいいかなる狂気であろうか。誕生は本性の固有性からでなければ生じず、本性の固有性が誕生にないなら、もはや誕生ではないのに。
Hinc ille omnis aestus et furor est, ut in filio Dei non nativitas sit, sed creatio; ut non naturae suae originem subsistens teneat, sed alienam a Deo de non exstantibus sumat: quia secundum quod ait: Quod de carne nascitur, caro est; et quod de spiritus, spiritu est (Joan. III, 6) , quia Deus spiritus est, non ambiguum sit nascenti diversum atque alienum aliquid ab eo ex quo natus sit non inesse.
PL 10, 210Cここから、あの狂熱と狂気のすべてが出る。神の子においては誕生ではなく創造だとし、存立する者が自らの本性の起源を持つのではなく、神とは異質なものを、存在しないものから取るのだとする。なぜなら、「肉から生まれたものは肉であり、霊から〔底本は de spiritus, spiritu est。de spiritu, spiritus est と読む〕生まれたものは霊である」(ヨハネ3:6)と言われているとおり、神は霊であるから、生まれる者のうちに、自らがそこから生まれた者と異なる、異質な何ものかがないことは疑いえないことになるからである。
Nativitas igitur Dei Deum perficit, ut Deus non coeptus intelligatur esse, sed natus: quia coeptum esse, potest non id ipsum esse quod nasci, dum omne coeptum aut ex nihilo in aliquid exsistit, aut ex alio in aliud proficit et desinit; ut ex terra aurum, ut ex solidis liquida, ut ex frigidis ferventia, ut ex albis punicea, ut ex aquis animantia, ut ex inanimis viventia: Dei autem filius neque ex nihilo Deus coepit esse, sed natus est; neque aliud aliquid fuit ante quam Deus est ( al. esset) .
PL 10, 211Aそれゆえ、神の誕生は神を完成させる。神は始まったのではなく生まれたのだと理解されるように。始まったということは、生まれることと同じでありえないからである。およそ始まったものは、無から何かへ生じるか、他のものから他のものへ進み、そして消えるかのいずれかである。土から金、固体から液体、冷たいものから熱いもの、白いものから赤いもの、水から生き物、生命なきものから生あるものへというように。だが神の子は、無から神として始まったのではなく、生まれたのである。神である(別本では「あった」)前に、他の何ものかであったのでもない。
Atque ita qui in Deum natus est, nec coepit quod Deus est nec profecit. Tenet itaque nativitas eam ex qua substitit naturam, et filius Dei non aliud quam quod Deus est subsistit.
PL 10, 211Aこうして、神へと生まれた者は、神であることを始めたのでも、そこへ進んだのでもない。したがって誕生は、そこから存立した本性を保ち、神の子は、神以外の何ものとしても存立しない。
Liber VII, Caput XV
第VII巻 第XV章PL 10, 211BNatus vere ex Deo est, cui Deus est pater et cui cum Deo aequalitas. Aequalitas nec soli competit nec diversis. -- Aut quisque hinc ambigit, discat a Judaeis intelligentiam naturae, vel potius cognoscat ab Evangelio veritatem nativitatis, in quo scriptum est, Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod proprium sibi patrem dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .
PL 10, 211B神から真に生まれた者とは、神を父とし、神と等しい者である。等しさは孤独なものにも、異なるものにも属さない。――ここに疑いをもつ者があれば、ユダヤ人から本性の理解を学ぶがよい。いやむしろ、福音書から誕生の真実を知るがよい。そこにはこう書かれている。「このためにユダヤ人たちはいっそう彼を殺そうとした。彼が安息日を破っていただけでなく、神を自分の固有の父と呼び、自らを神と等しいものとしたからである」(ヨハネ5:18)。
Non nunc, ut in caeteris solet, Judaeorum sermo ab his dictus refertur: expositio potius haec Evangelistae est, causam demonstrantis cur Dominum interficere Judaei vellent.
PL 10, 211B今は、他の箇所でよくあるように、ユダヤ人の言葉が彼らによって語られたものとして報告されているのではない。むしろこれは福音書記者の説明であり、ユダヤ人がなぜ主を殺そうとしたのかの理由を示している。
Cessat ( al. cesset) ergo per impietatem blasphemantium vitiosae intelligentiae excusatio; cum per Apostoli auctoritatem, sub significatione nativitatis, proprietas naturalis ostensa sit: Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
PL 10, 211Bそれゆえ、冒涜する者たちの不敬虔による、誤った理解の言い訳は止む(別本では「止むように」)。使徒の権威によって、誕生の表示のもとに、本性的な固有性が示されているからである。「彼は神を自分の父と呼び、自らを神と等しいものとしていた。」
Anne naturalis nativitas non est, ubi per nomen patris proprii, naturae aequalitas demonstratur? Non enim ambigitur, quin aequalitas nihil differat. Quis porro dubitabit, quin indifferentem naturam nativitas consequatur?
PL 10, 211C固有の父という名によって本性の等しさが示されるところで、本性的な誕生でないことがあろうか。等しさが何も異ならないことは、疑いえないからである。さらに、誰が疑うだろうか。誕生が、異ならない本性に伴うことを。
Hinc enim est sola illa quae vere esse possit aequalitas: quia naturae aequalitatem sola possit praestare nativitas. Aequalitas vero numquam ibi esse credetur, ubi unio est: nec tamen illic reperietur, ubi differt.
PL 10, 211Cここから、真にありうる唯一の等しさが生じる。本性の等しさを与えうるのは誕生だけだからである。等しさは、合一のあるところには決してないと信じられ、しかし異なるところにも見いだされないだろう。
Ita similitudinis aequalitas nec solitudinem habet, nec diversitatem: quia omnis aequalitas nec diversa, nec sola sit.
PL 10, 211Cこうして、類似の等しさは、孤独をも相違をも持たない。すべての等しさは、異なるものでも、独りのものでもないからである。
Liber VII, Caput XVI
第VII巻 第XVI章PL 10, 211CFilii nativitas et cum Patre aequalitas ex ipsius dictis. Divinitatis Christi diversa argumenta simul pertractantur. --Quamquam igitur hujus intelligentiae nostrae judicia cum humani sensus opinione communia sint, ut et nativitas naturae habeat aequalitatem, et ubi aequalitas est, neque alienum aliquid a se possit esse, nec solum; tamen ex ipsis dictis dominicis hujus quoque sermonis nostri fides affirmanda est, ne temeritas contradicendi, sub libertate diversae in nominibus intelligentiae, audeat professionibus divini de se testimonii contraire.
PL 10, 211C子の誕生と父との等しさは、彼自身の言葉による。キリストの神性の様々な論拠が同時に論じられる。――それゆえ、我々のこの理解の判断は、人間の理解の通念と共通であり、誕生は本性の等しさを持ち、等しさのあるところには、自らと異質なものも、孤独なものもありえないが、それでも、主自身の言葉によって、我々のこの論述の信仰も確証されねばならない。名についての異なる理解の自由のもとで、反論する無謀が、自らについての神の証言の告白に逆らうことをあえてしないためである。
Respondit enim Dominus: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter.
PL 10, 212A主は答えた。「子は、父がしているのを見なければ、自分からは何もすることができない。父がすることは何であれ、同じことを子も同様にするからである。」
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.
PL 10, 212A「父は子を愛し、自らがすることをすべて彼に示す。そしてこれらよりも大きな業を彼に示すだろう。汝らが驚くためである。父が死者を起こして生かすように、子も、望む者を生かす。」
Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Ibid. 19, et seqq.) .
PL 10, 212A「父はだれをも裁かず、すべての裁きを子に与えた。すべての者が、父を敬うように子を敬うためである。子を敬わない者は、彼を遣わした父を敬わない。」(ヨハネ5:19以下)
Propositionis quidem ordo id exigebat, ut singula quaeque genera singularum quarumcumque causarum pertractarentur; ut quia Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium, nomine, nativitate, natura, potestate, professione didicissemus, demonstratio nostra gradus singulos dispositionis propositae percurreret: sed nativitatis id natura non patitur, quae in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem sola complectitur.
PL 10, 212B提示の順序は、個々の種類の個々の論点がそれぞれ論じられることを求めていた。すなわち、我々の主イエス・キリスト、神の子が神であることを、名、誕生、本性、権力、告白によって学んだ以上、我々の論証は、示された配列の段階を一つずつ進むべきであった。しかし誕生の本性はそれを許さない。それは自らのうちに、名も、本性も、権力も、告白も、ただ一つで包んでいるからである。
Sine his enim nativitas non erit; quia in se haec omnia nascendo contineat. Hanc igitur tractantes, incidimus in eam necessitatem, ut superius commemorata ad ordinem tractatus proprii differre non liceat.
PL 10, 212Bこれらなしには誕生はないからである。誕生は、生まれることにおいてこれらすべてを自らのうちに含む。それゆえ、これを論ずるにあたって、我々は、上に挙げたものを独自の論述の順序へと後回しにしてはならないという必要に陥った。
Liber VII, Caput XVII
第VII巻 第XVII章PL 10, 212CChristus a Judaeis accusatus et naturam et nativitatem suam exponit. Christi virtus de cognitione.
PL 10, 212Cキリストはユダヤ人から告発され、自らの本性と誕生を説き明かす。キリストの力は認識に由来する。
Quid haec cognitio. --Respondens enim Dominus ad Judaeos, quod eum interficere ob hoc magis vellent, quia patrem suum dicens Deum, aequalem se Deo fecisset, omne sacramentum fidei nostrae, dum impiis eorum motibus contradicit, exposuit.
PL 10, 212C認識とは何か。――ユダヤ人に答える主は、彼らが彼を殺そうとしたのは、神を自分の父と言って自らを神と等しくしたからだとして、彼らの不敬虔な動きに反論しつつ、我々の信仰の秘義の全体を説き明かした。
Dixerat enim superius, cum, paralytico curato, violati sabbati reus etiam mortis judicio constitueretur, Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor (Joan. V, 17) . Et hinc omnis accendebatur invidia, quod se Deo exaequasset paterni nominis usurpatione.
PL 10, 212C彼は先に、中風の者を癒して安息日を破った咎で死の裁きにさえ定められそうになったとき、こう言っていた。「私の父は今に至るまで働いている。私も働く」(ヨハネ5:17)。そして、彼が父という名を取ることで自らを神と等しくしたことから、あらゆる妬みが燃え上がっていた。
Volens itaque et nativitatem suam confirmare, et naturae virtutem profiteri, ait: Non potest quidquam facere ab se Filius, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19) .
PL 10, 212Cそこで、自らの誕生を確証し、本性の力を告白しようとして、彼は言う。「子は、父がしているのを見なければ、自分からは何もすることができない」(ヨハネ5:19)。
Exordium responsionis adversum Judaeorum impium motum, per quem usque ad voluntatem inferendae mortis exagitabantur, aptatum est.
PL 10, 212D応答の冒頭は、ユダヤ人の不敬虔な動きに対抗して用意されている。その動きによって、彼らは殺意を抱くにまで駆り立てられていたのである。
Nam ad violati sabbati objectum sibi reatum dixerat, Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor: ut usurpasse hoc ex auctoritate intelligeretur exempli; significans tamen hoc, quod ipse ageret.
PL 10, 213A安息日を破ったという自分に向けられた咎に対して、彼は「私の父は今に至るまで働いている。私も働く」と言っていた。これは、範例の権威に基づいてこの行為を取ったと理解されるようにである。しかし同時に、自らが行っていることは、
Patris esse opus intelligendum, quia ipse in se operaretur operante. Et rursum adversum eam invidiam, qua se per paternum nomen Deo exaequasset, haec subdidit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
PL 10, 213A父の業と理解されるべきであることを示していた。彼が働くとき、父自らが彼のうちで働いていたからである。そしてまた、父という名によって自らを神と等しくしたという妬みに対して、こう付け加えた。「アーメン、アーメン、汝らに言う。子は、父がしているのを見なければ、自分からは何もすることができない。」
Ne igitur exaequatio illa per nomen naturamque filii fidem nativitatis auferret; ait Filium ab se facere nihil posse, nisi quod Patrem facientem vidisset.
PL 10, 213Aそれゆえ、子の名と本性によるかの等しくすることが、誕生への信仰を取り去ることのないように、彼は、子は、父がしているのを見たことでなければ自分からは何もできない、と言う。
Et ut maneret salutaris in Patre et Filio confessionis nostrae ordo; naturam nativitatis ostendit, quae potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus virium sumeret, sed de cognitione praesumeret: praesumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo, ut aliquid prius Pater faceret ad id, quod postea Filius facturus esset: sed cum natura Dei in naturam Dei substitisset, id est, ex Patre Filius natus esset; per virtutis ac naturae in se paternae conscientiam nihil ab se, nisi quod Patrem facientem vidisset, Filium facere posse testatus est: et cum unigenitus Deus paternae virtutis operationibus operaretur, tantum sibi ad faciendum praesumeret, quantum in conscientia sua esset, inseparabilem a se Dei patris, quam per legitimam nativitatem obtinebat, posse naturam. Non enim corporalibus modis Deus videt, sed visus ei omnis in virtute naturae est.
PL 10, 213Aそして、父と子における我々の告白の、救いをもたらす秩序がとどまるように、彼は誕生の本性を示した。誕生の本性は、個々の業のために与えられた力が増し加わることによって、なす権力を受け取るのではなく、認識に基づいて前もって備えている。しかも、身体的な業の範例に基づいてではない。すなわち、後に子がなそうとすることのために、父がまず何かをする、というのではない。神の本性が神の本性のうちに存立し、すなわち父から子が生まれたのだから、力と、自らのうちの父の本性の自覚によって、子は、父がしているのを見たことでなければ、自分からは何もなしえない、と証言した。そして独り子なる神が父の力の働きによって働くとき、なすべきことについて前もって備えているのは、自らの自覚のうちにあるだけのもの、すなわち、正当な誕生によって得た、自分から不可分な父なる神の本性が、なしうるだけのものである。神は身体的な仕方で見るのではなく、神にとってのすべての視は、本性の力のうちにあるからである。
Liber VII, Caput XVIII
第VII巻 第XVIII章PL 10, 213CDum EADEM OMNIA facit, non alius; dum SIMILITER, alius est. --Denique subjecit: Omnia enim quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Ibidem).
PL 10, 213C同じことをすべてなすとき、別の者ではない。同様になすとき、別の者である。――さらに彼は付け加えた。「父がすることは何でも、同じことを子も同様にする」(ヨハネ5:19)。
Similiter illud ad significationem nativitatis adjecit: omnia vero et eadem ad ostendendae naturae veritatem locutus est. In his enim, quae et quaecumque et eadem sunt, nec diversitas potest esse, nec reliquum.
PL 10, 213C誕生の表示として、彼は「同様に」を付け加えた。そして「すべて」と「同じ」を、本性の真実を示すために語った。何であれ、また同じであるものには、相違もありえず、余りもありえないからである。
Atque ita in natura eadem est, cui eadem omnia posse naturae sit. Ubi vero similiter per Filium eadem omnia fiunt, similitudo operum solitudinem operantis exclusit: ut omnia quae Pater facit, eadem omnia similiter faciat et Filius.
PL 10, 213Cこうして、本性において同じなのは、同じすべてをなしうることがその本性に属する者である。「同様に」子によって同じすべてがなされるところでは、業の類似が、働く者の孤独を排除した。父がなすすべてを、子も同じく同様になすのである。
Haec est verae nativitatis intelligentia, et fidei nostrae, quae ex naturae divinae unitate, unius indifferentisque divinitatis veritatem in Patre et Filio confitetur, absolutissimum sacramentum, ut eadem faciendo Filius similiter faciat, et similiter faciendo eadem sint ipsa quae faciat: quia sub una hac significatione testentur et similiter facta nativitatem, et eadem facta naturam.
PL 10, 213Cこれが真の誕生の理解であり、また、神的本性の一体性から、父と子における唯一の異ならぬ神性の真実を告白する我々の信仰の、最も完全な秘義である。すなわち、同じことをなすことによって子は同様になし、同様になすことによって、なされることが同じものとなる。この一つの表示のもとで、「同様に」なされたことは誕生を、「同じ」なされたことは本性を証しているからである。
Liber VII, Caput XIX
第VII巻 第XIX章PL 10, 214ADemonstratio operum nativitatem ingerit, non ignorationem. Nostrae fidei instructio est. Velle quid. --Tenet itaque responsionis dominicae ordo ecclesiasticae fidei integrum ordinem, ut nec discernat naturam, et significet nativitatem.
PL 10, 214A業の提示は、誕生をもたらすのであって、無知をもたらすのではない。我々の信仰の教育である。意志とは何か。――こうして、主の応答の順序は、教会の信仰の完全な順序を保ち、本性を分けず、誕生を示している。
Hoc namque sequitur: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibidem 20 et 21).
PL 10, 214A次のように続くからである。「父は子を愛し、自らがすることをすべて彼に示す。そしてこれらよりも大きな業を彼に示すだろう。汝らが驚くためである。父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす」(ヨハネ5:20、21)。
Anne demonstratio operum aliud hic nobis praeter quam nativitatis fidem ingerit, ut subsistentem Filium ex subsistente Deo patre credamus?
PL 10, 214A業の提示は、ここで我々に、誕生の信仰以外の何をもたらすだろうか。存立する神なる父から、存立する子を信じるようにということ以外に。
Nisi forte per ignorationem credendus est unigenitus Deus doctrina demonstrationis eguisse; sed temeritas impiae hujus existimationis non admittitur. Non enim doceri eget qui quidquid docendus sit sciat.
PL 10, 214Bもっとも、独り子なる神が、無知のゆえに、示しの教えを必要としたと信じるべきなら別だが、この不敬虔な見なしの無謀は受け入れられない。教えられるべきことをすべて知る者は、教えられる必要がないからである。
Nam postea quam ait: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam, ut scilicet et Pater nobis in confessione esset et Filius, et ne qua hic ignoratio in Filio posset intelligi, cui Pater opera omnia, quae ipse faceret, demonstraret; continuo ait: Et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini.
PL 10, 214B「父は子を愛し、自らがすることをすべて彼に示す」と言った後、彼は、父のこの示しのすべてが我々の信仰への教えであること、すなわち、我々にとって父も子も告白のうちにあること、また、父が自らのなす業をすべて示す相手である子に、ここで何らかの無知が理解されることのないようにということを示すために、ただちに言う。「そしてこれらよりも大きな業を彼に示すだろう。汝らが驚くためである。」
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Demonstratio ergo futuri operis non ignoratur a Filio, cui hoc demonstrandum est, ut exemplo paternae naturae mortuos vivificet.
PL 10, 214B「父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす。」したがって、来るべき業の提示は、子に知られていないのではない。子に示されるべきこととは、子が父の本性の範例に倣って死者を生かすということだからである。
Ea enim Patrem demonstraturum Filio dicit, quae mirentur: et quae eadem essent illa, mox docuit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21) . Exaequata virtus est per naturae indissimilis unitatem.
PL 10, 214C父が子に示すと彼が言うのは、彼らが驚くような業である。そしてそれらが何であるかを、彼はすぐに教えた。「父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。力は、異ならない本性の一体性によって等しくされている。
Et demonstratio operum non ignorationis instructio est, sed nostrae fidei: quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem nativitatis invexit, confirmans eam per id, quod sibi omnia essent demonstrata quae posset.
PL 10, 214Cそして業の提示は、無知への教えではなく、我々の信仰への教えである。それは、子に知られていなかったことへの知識をもたらしたのではなく、我々に誕生の告白をもたらし、彼になしうるすべてのことが示されていたことによって、それを確証した。
Neque enim non circumspectum se coelestis sermo egit, ne forte diversae naturae significatio sub occasione dicti ambigui subreperet.
PL 10, 214C天の言葉は、慎重でなかったわけではない。曖昧な言葉の機会に乗じて、異なる本性の表示が忍び込むことのないようにである。
Demonstrata enim ei potius opera Patris esse ait, quam ad operationem eorum naturam virtutis adjectam: ut demonstratio ipsa nativitatis esse substantia doceretur, cui per dilectionem Patris, operum paternorum, quae per eum effici vellet, esset connata cognitio.
PL 10, 214Dというのも彼は、父の業が彼に示されたと言い、それらの業を行うために力の本性が付け加えられたとは言わない。それは、示しそのものが誕生の実体に属することを教えるためであり、その子には、父の愛によって、父の業、すなわち子を通して成し遂げようと父が望む業の認識が、生来のものとして備わっていたのである。
Porro autem ne per demonstrationis professionem, ignorantis in eo naturae diversitas crederetur; ea ipsa quae profitetur demonstranda, non nescit. Usque adeo non de exempli auctoritate gesturus est, ut vivificet quos velit.
PL 10, 215Aさらに、示しの告白によって、彼のうちに無知な本性の相違が信じられることのないように、彼は自らが告白する示されるべきことを知らないのではない。範例の権威に基づいて行うのでないことは、彼が望む者を生かすというところにまで明らかである。
Velle enim naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate subsistat.
PL 10, 215A望むこととは本性の自由であり、それは完全な力の幸いに向けて、意志の選択とともに存立する。
Liber VII, Caput XX
第VII巻 第XX章PL 10, 215AJudicium omne datum naturam et nativitatem probat. Judicium datum, ut honoris sit aequalitas. --Ac ne deinceps, quod quos vult vivificat, non nativitatis videretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis jure subsistere; continuo subjecit: Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Ibid., 22) .
PL 10, 215Aすべての裁きが与えられたことは、本性と誕生を証する。裁きが与えられたのは、栄誉の等しさのためである。――そして、彼が望む者を生かすということが、誕生の本性を自らのうちに持つのではなく、むしろ生まれざる権力の権利によって存立しているように見えることのないように、彼はただちに付け加えた。「父はだれをも裁かず、すべての裁きを子に与えた」(ヨハネ5:22)。
Et in eo, quod omne judicium datum est, et natura et nativitas demonstratur: quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque nativitas aliquid possit habere, nisi datum sit. Datum autem omne judicium est; quia vivificat quos vult.
PL 10, 215Bそしてすべての裁きが与えられたということにおいて、本性と誕生が示される。異ならない本性だけがすべてを持ちうるのであり、誕生は、与えられなければ何も持ちえない。そして、彼が望む者を生かすのだから、すべての裁きが与えられたのである。
Neque ademptum Patri judicium potest videri, cum ipse non judicet: quia Filii judicium ex judicio sit paterno; ab eo enim datum omne judicium est. Sed dati judicii causa non tacita est.
PL 10, 215B自らは裁かないのだから、父から裁きが取り去られたとも見えない。子の裁きは父の裁きに由来するからである。すべての裁きは彼によって与えられたのだから。しかし、与えられた裁きの理由は、語られずにいるのではない。
Sequitur enim: Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid., 23) .
PL 10, 215B続くからである。「しかし、すべての裁きを子に与えた。すべての者が、父を敬うように子を敬うためである。子を敬わない者は、彼を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。
Quid igitur, oro, derelictum est suspicionis, aut quid reliquum est ad impietatem occasionis? Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.
PL 10, 215Bそれでは、いったい、疑いの何が残され、不敬虔への機会の何が余っているのか。父はだれをも裁かず、すべての裁きを子に与えた。
Judicii autem dati ea causa est, ut Filius exaequati honoris ad Patrem sit, et inhonorificus Filio inhonorificus et Patri sit.
PL 10, 215C裁きが与えられた理由は、子が父に対して等しい栄誉を持ち、子を敬わない者は父をも敬わないことになるためである。
Et quomodo post haec intelligitur nativitatis differre natura, quam non solum operatio, virtus, honor, sed etiam contumelia negati honoris exaequat? Nihil igitur aliud, quam sacramentum nativitatis, sermo nunc divinae responsionis ostendit.
PL 10, 215Cこれらの後で、誕生の本性が異なると、どうして理解されうるのか。その本性を、働き、力、栄誉だけでなく、栄誉を否むことへの侮辱までもが等しくしているのに。それゆえ、神の応答の言葉は今や、誕生の秘義にほかならないものを示している。
Neque aliter potuit aut debuit Filius a Patre distingui, quam ut et natus esse, nec tamen differens doceretur.
PL 10, 215C子が父から区別されることは、生まれた者であること、しかも異ならないと教えられること以外の仕方では、ありえなかったし、あるべきでもなかった。
Liber VII, Caput XXI
第VII巻 第XXI章PL 10, 216ATota de Filio fides eruitur ex praedictis Christi verbis. --Pater igitur usque modo operatur, et Filius operatur. Habes naturae nomina, cum et Pater operatur et filius. Intellige et naturam Dei, per quam Deus operatur, operantem.
PL 10, 216A子についての全信仰は、キリストの前述の言葉から引き出される。――それゆえ、父は今に至るまで働いており、子も働いている。父も子も働くとき、あなたは本性の名を得ている。神が働くその神の本性が、働いていると理解せよ。
Ac ne forte duas operationes naturarum dissimilium existimes intelligendas; memento de caeco dictum fuisse: Sed ut manifestentur opera Dei in eo: me oportet operari opera ejus qui me misit (Joan. IX, 3) .
PL 10, 216Aあなたが、異なる本性の二つの働きを理解すべきだと考えることのないように。盲人について語られたことを思い出せ。「彼に神の業が現れるためである。私は、私を遣わした者の業を行わねばならない」(ヨハネ9:3)。
In eo ergo, quod operatur Filius, opus Patris est: et opus Filii, opus Dei est. Et de operibus sequens adhuc sermo est.
PL 10, 216Aそれゆえ、子が働くその点において、それは父の業であり、子の業は神の業である。そして業については、なお続く言葉がある。
Interim nunc nihil aliud studuit responsio, quam ut omne opus referret ad utrumque; utriusque autem natura non differret operandi, cum in eo, quod usque adhuc Pater operatur, operatur et Filius: ne qui dominus sabbati est (dominus est enim sabbati filius hominis, Luc.
PL 10, 216Aさしあたり、この応答は、すべての業を両者に帰すること以外を目指さなかった。両者の本性が働くことにおいて異ならないこと、すなわち、父が今に至るまで働くその点において、子も働くことである。安息日の主である者が(人の子は安息日の主だからである、ルカ6:5)、
VI, 5) , impie operari sabbato crederetur, cujus opus per nativitatis naturam paterni in se operis esset auctoritas. Non confunditur itaque aut aboletur natura, ne filius sit: nec tamen rursum adimitur natura, ne Deus sit.
PL 10, 216B不敬にも安息日に働くと信じられることのないためである。その者の業には、誕生の本性によって、自らのうちに父の業の権威があるのだから。こうして、子であることのないように本性が混同され消されるのでも、神であることのないように本性が取り去られるのでもない。
Nec discernuntur diversitate, ne unum sint: neque quod unum sunt, id potest praestare ne uterque sit. Et primum filium cognosce, cum dicitur: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) .
PL 10, 216Bまた、一つであることのないように相違によって分けられるのでもなく、一つであることが、両者であることを妨げるのでもない。まず子を知れ。「子は、父がしているのを見なければ、自分からは何もすることができない」(ヨハネ5:19)と言われるときである。
Habes nativitatem filii, quae ab se nihil possit facere, nisi videat. In eo autem, quod ab se nihil potest, innascibilitatis adimit errorem; ab se enim non potest posse nativitas: quod autem videt, consciae in se naturae significatur agnitio.
PL 10, 216Bあなたは子の誕生を得ている。見なければ自分からは何もできない子である。自分からは何もできないという点で、彼は生まれざることの誤りを取り除く。誕生は、自分から何かができるものではないからである。そして彼が見るということは、自らのうちなる本性の自覚の認知を示す。
Et in eo nunc veram Dei cognosce naturam: Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter (Ibidem).
PL 10, 216Cそしてこの点において、今度は神の真の本性を知れ。「父がすることは何でも、同じことを子も同様にする」(ヨハネ5:19)。
Post naturae autem virtutem, naturae per id indissimilis intellige unitatem: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem qui misit illum (Ibid., 23) .
PL 10, 216C本性の力の後で、それによる異ならない本性の一体性を理解せよ。「すべての者が、彼を遣わした父を敬うように、子を敬うためである」(ヨハネ5:23)。
Ac ne te naturae unitas in solitarii unione contineat; sacramentum in eo fidei disce: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibidem). Conclusa sunt omnia adversum haeretici furoris ingenia.
PL 10, 216Cそして本性の一体性が、あなたを孤独な者の合一に閉じ込めることのないように、そこにある信仰の秘義を学べ。「子を敬わない者は、彼を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。異端の狂気の企てに対して、すべてが閉じられた。
Filius est, quia ab se nihil potest: Deus est, quia quaecumque Pater facit, et ipse eadem facit: unum sunt, quia exaequatur in honore, eademque facit, non alia: non est pater ipse, quia missus est.
PL 10, 217A子であるのは、自分からは何もできないからである。神であるのは、父がすることを彼も同じくするからである。一つであるのは、栄誉において等しくされ、同じことをなし、別のことをなさないからである。父自身でないのは、遣わされたからである。
Habet igitur hoc sacramenti sola nativitas, ut complectatur in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem: quia universa nativitas non potest non in ea esse natura, unde nascatur.
PL 10, 217Aそれゆえ、名も、本性も、権力も、告白も自らのうちに包含することは、誕生だけの秘義である。あらゆる誕生は、それがそこから生まれる本性のうちにないことはありえないからである。
Non affert externi generis substantiam: quia ex uno non subsistit alienum. Quod autem alienum a se non est, id unum est genere naturae: et quidquid unum est per nativitatem, non habet solitudinem; quia et solitudo singularis est, et nativitatis est unitas ad utrumque.
PL 10, 217Aそれは外来の類の実体をもたらさない。一つのものから、異質なものは存立しないからである。自らにとって異質でないものは、本性の類において一つである。そして誕生によって一つであるものは何であれ、孤独を持たない。孤独は単独のものであり、誕生の一体性は両者に属するからである。
Liber VII, Caput XXII
第VII巻 第XXII章PL 10, 217AArianorum fides ipsorum cognitioni adversa. Christi potestas, nativitas ex Deo, natura divina et exsistentia in Patre; manus. --Et super hoc, adsit sibi divinae de se sententiae testimonium.
PL 10, 217Aアレイオス派の信仰は、彼ら自身の認識に反する。キリストの権力、神からの誕生、神的本性と父のうちにあること。手。――さらにこのことについて、自らについての神的な宣言の証言が、彼自身に添えられるように。
Ait enim: Qui sunt ex ovibus meis, vocem meam audiunt, et ego novi eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non perient in sempiternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea.
PL 10, 217B彼は言う。「私の羊である者たちは、私の声を聞く。私は彼らを知り、彼らは私に従う。私は彼らに永遠の命を与え、彼らは永遠に滅びず、だれも彼らを私の手から奪い取らない。」
Pater quod dedit mihi, majus est omnibus, nemo poterit rapere de manu patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 27, et seqq.) . Quis, rogo, intelligentiam nostram stupor hebetis mentis obtundit, ut haec in sensum nostrum tam absolute dicta non subeant?
PL 10, 217B「私に父が与えたものは、すべてにまさって大きい。だれも、私の父の手から奪い取ることはできない。私と父は一つである」(ヨハネ10:27以下)。いったいどんな鈍い精神の麻痺が、我々の理解を鈍らせて、こうもはっきり語られたことが、我々の理解に入らないのか。
Aut quis infirmitatem humanam tumor animi insolentis illudit, ut Dei cognitionem ex his adepti, Deum putent non in his intelligendum esse quibus cognitus est?
PL 10, 217Bあるいは、いかなる傲慢な精神の思い上がりが、人間の弱さを愚弄して、これらから神の認識を得ておきながら、神は、それによって認識された当のものにおいて理解されるべきではない、と考えるのか。
Aut enim alia sunt Evangelia proferenda quae doceant: aut si de Deo sola ista (Evangelia) docuerunt, cur non ita credimus ut docemur? Quod si ex his tantum sumpta cognitio est; cur non exinde fides sit, unde cognitio?
PL 10, 217B教えるべき他の福音書を持ち出さねばならないか。あるいは、神についてこれらだけ(福音書)が教えたのなら、なぜ我々は教えられたとおりに信じないのか。もし認識がこれらからのみ得られたのなら、なぜ認識のあるところから信仰が生じないのか。
Sed cum fides cognitioni esse adversa detegitur; jam non cognitionis fides illa, sed criminis est, irreligiosam sibi fidem adversus religionem confessae cognitionis assumens.
PL 10, 217Cしかし、信仰が認識に反することが暴かれるとき、その信仰はもはや認識の信仰ではなく、咎の信仰であり、告白された認識の信心に反する、不敬虔な信仰を自らに引き受けている。
Unigenitus igitur Deus naturae in se suae conscius, nativitatis propriae inenarrabile sacramentum, ad fidei tamen nostrae confessionem, quanta potest verborum absolutione significat: ut et natus intelligatur, et in Dei natura esse credatur, et cum Patre unum sit, et unum se profitendo cum Patre, non tamen ut solus tantum atque ipse pater intellectus amittat esse quod filius est.
PL 10, 217Cそれゆえ独り子なる神は、自らの本性を自覚し、自らの固有の誕生の言い表しえない秘義を、しかし我々の信仰の告白のために、言葉の許すかぎりの明確さで示す。彼が、生まれた者と理解され、神の本性のうちにあると信じられ、父と一つであるように、また、父と一つだと告白することによって、ただ独りの父自身であると理解されて、子であることを失うことのないようにである。
Testatur enim primum naturae virtutem, cum de ovibus suis ait: Nec quisquam rapiet eas de manu mea (Ibid. 28) . Consciae potestatis haec vox est, imperturbatae virtutis libertatem per id, quod nemo oves de manu sua abripiat, confiteri.
PL 10, 218A彼はまず本性の力を証する。自らの羊について言うときである。「だれも彼らを私の手から奪い取らない」(ヨハネ10:28)。これは、自覚した権力の声であり、だれも羊を自らの手から奪い取らないという点で、動かされない力の自由を告白している。
At vero ut in natura licet Dei, naturae tamen ex Deo sit intelligenda nativitas; subjecit: Pater quod dedit mihi majus est omnibus (Ibid., 19) . Non occultat ex Patre esse se natum: quod enim a Patre accepit, majus est omnibus.
PL 10, 218Aしかし、神の本性のうちにありながら、神からの本性の誕生であることが理解されるように、彼は付け加えた。「私に父が与えたものは、すべてにまさって大きい」(ヨハネ10:19)。彼は父から生まれたことを隠さない。父から受けたものは、すべてにまさって大きいのだから。
Et qui accepit, est in eo quod accepit nascendo, non postea; et tamen ex alio est, dum accepit. Sed qui ex alio, accepit, ne aliud quid potius, et non in ejus intelligeretur natura a quo accepit exsistere; ait: Nemo poterit rapere de manu patris mei.
PL 10, 218Aそして受けた者は、受けたもののうちにあり、それは生まれることにおいてであって、後からではない。それでも、受けたのだから、他の者に由来する。しかし、他の者から受けた者が、むしろ別のものであって、受けた相手の本性のうちに存在しないと理解されることのないように、彼は言う。「だれも、私の父の手から奪い取ることはできない。」
De manu sua nemo rapit: quia a Patre quod est omnibus majus accepit. Quid sibi vult tam diversa professio, ut rursum de manu patris sui nemo rapiat?
PL 10, 218B自らの手からはだれも奪い取らない。彼は、すべてにまさる大きなものを父から受けたからである。では、なぜ再び、自らの父の手からだれも奪い取らない、というこれほど異なる告白をするのか。
Filii manus est, quae accepit a Patre; Patris manus est, quae dedit Filio: et quomodo quod non rapitur de manu Filii, non rapitur de manu Patris? Quomodo si quaeris intellige: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Manus Filii, manus Patris est.
PL 10, 218B父から受けたのは子の手であり、子に与えたのは父の手である。では、子の手から奪い取られないものが、どうして父の手から奪い取られないのか。どうしてかを問うなら、理解せよ。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。子の手は、父の手である。
Non enim degenerat per nativitatem natura, ne eadem sit: neque rursum quia eadem est intelligentiam nativitatis offendit, quia nativitas nihil in se admittit alienum.
PL 10, 218B誕生によって本性が劣化して、同じでなくなるということはない。また、同じであるからといって誕生の理解が損なわれることもない。誕生は自らのうちに何ら異質なものを受け入れないからである。
Ut vero per corporalem significationem virtutem possis ejusdem nosse naturae, commemorata est Filii manus manus Patris; quia natura et virtus Patris esset in Filio.
PL 10, 218Bそして、身体的な表現を通して、あなたが同じ本性の力を知りうるように、子の手が父の手として言及されている。父の本性と力が、子のうちにあるからである。
Postremo ut per sacramentum nativitatis veritatem naturae indifferentis agnosceres; dictum est: Ego et Pater unum sumus: ut quod unum sunt, nec diversum nec solitarium crederetur, non alia in utroque per nativitatis et generationis proprietatem exsistente natura.
PL 10, 218C最後に、誕生の秘義によって、あなたが異ならない本性の真実を認めるように、「私と父は一つである」と語られた。それは、一つであることが、異なるものでも孤独なものでもないと信じられるためであり、誕生と生成の固有性によって、両者に別の本性が存在しないからである。
Liber VII, Caput XXIII
第VII巻 第XXIII章PL 10, 218CAriani in Christum Judaeis iniquiores. --Manet, quantum intelligi licet, mentium vesanarum voluntas, cessante licet voluntatis effectu: et malignum animum malevolentiae studium, absistente mali operis occasione, non deserit.
PL 10, 218Cアレイオス派はキリストに対してユダヤ人よりも不正である。――理解しうるかぎり、狂った精神の意志は、意志の実効が止んでも残り、悪意ある心は、悪しき業の機会が去っても、悪意への熱意を捨てない。
Nunc enim haereticorum furor, jam Domino in coelis sedente, quia exemplo Judaeorum in crucem agere non possunt, pari tamen infidelitate hoc eum quod est ( supple, esse) denegant: et cum non possint negare quae dicta sunt, tamen dictis non obedientes, odium impietatis exercent, verborum lapides injiciunt, et si possent, de throno eum suo in crucem retraherent.
PL 10, 218C今、異端者たちの狂気は、主がすでに天に座しているので、ユダヤ人の例に倣って十字架につけることはできないが、同じ不信によって、彼があるところのもの(「あること」を補え)を否定する。そして、語られたことを否定できないので、語られたことに従わず、不敬虔の憎悪を行い、言葉の石を投げつけ、できるなら、彼をその座から十字架へ引き戻すであろう。
Et de Judaeis quidem ad dicti hujus novitatem commotis ita scribitur (Joan. X, 31, et seqq.) : Tulerunt igitur lapides Judaei, ut eum lapidarent. Respondit eis: Multa bona opera ostendi vobis a Patre, propter quod eorum opus lapidatis me?
PL 10, 219Aそして、この言葉の新奇さに動かされたユダヤ人については、こう書かれている(ヨハネ10:31以下)。「そこでユダヤ人たちは石を取り、彼を石で打とうとした。彼は彼らに答えた。私は父から多くの善い業を汝らに示した。それらのうちのどの業のために、私を石で打つのか。」
Responderunt ei Judaei: Pro bono opere non lapidamus te, sed pro blasphemia; et quia tu cum sis homo, facis te Deum. At tu vero, haeretice, quid agas ac profitearis agnosce; et eorum te intellige esse consortem, quorum in te refers perfidiae exemplum.
PL 10, 219Aユダヤ人たちは彼に答えた。「善い業のために汝を石で打つのではなく、冒涜のためである。汝は人でありながら、自らを神としているからである。」だが汝、異端者よ、自分が何をし、何を告白しているのかを知れ。そして、汝が自らのうちに再現している不信の範例、その者たちの仲間が汝自身であると悟れ。
Ad id enim quod dictum est, Ego et Pater unum sumus, Judaei lapides elevaverunt, et eorum impius dolor ad sacramentum fidei salutaris impatiens, usque ad impetum inferendae mortis erupit. Quid tu, non habendo quem lapides, denegando minus efficis?
PL 10, 219B「私と父は一つである」と語られたことに対して、ユダヤ人は石を持ち上げ、彼らの不敬虔な怒りは、救いの信仰の秘義に耐えられず、死をもたらす襲撃にまで至った。汝は、石を持たないからといって、否定することで、何か少ないことをしているのか。
Non differt voluntas: sed voluntatem tuam inefficacem esse coelestis thronus efficit. Quanto tu irreligiosior Judaeo?
PL 10, 219B意志は変わらない。ただ、汝の意志を実効なきものにしているのは、天の座である。汝はユダヤ人よりどれほど不敬虔であることか。
Lapides ille in corpus elevat, tu in Spiritum; ille in hominem ut putabat, tu in Deum; ille in diversantem in terris, tu in throno virtutis sedentem; ille in ignoratum, tu in confessum; ille in moriturum, tu in judicem saeculorum.
PL 10, 219Bあの者は石を体に向けて上げ、汝は霊に向けて上げる。あの者は、人だと思って人に向け、汝は神に向ける。あの者は地上にとどまる者に向け、汝は力の座に着く者に向ける。あの者は知られざる者に向け、汝は告白された者に向ける。あの者は死ぬべき者に向け、汝は諸世の裁き主に向ける。
Ille dicit: Cum sis homo (Ibid., 33) ; tu dicis: Cum sis creatura; uterque autem dicitis, facis te Deum; hoc commune in eum impii vestri oris opprobrium est.
PL 10, 219Bあの者は言う。「汝は人でありながら」(ヨハネ10:33)。汝は言う。「汝は被造物でありながら」。そして諸君は二人とも、「自らを神としている」と言う。これが、彼に向けての、諸君の不敬虔な口の共通の非難である。
Negas enim Deum ex generatione Dei, negas filium ex nativitatis veritate, negas hoc, quod ego et Pater unum sumus, confessionem unius in utroque atque consimilis esse naturae.
PL 10, 219C汝は、神の生成に由来する神を否定し、誕生の真実による子を否定し、「私と父は一つである」ということが、両者における一つの、等しく似た本性の告白であることを否定する。
Subjicis substantiae novae et externae et alienae Deum: ut aut alterius generis Deus sit, aut omnino nec Deus sit, quia non ex Deo nativitate subsistat.
PL 10, 219C汝は、神を、新しい、外来の、異質な実体のもとに置く。神が別の類の神であるか、あるいはそもそも神ではないかのどちらかとなるためである。誕生によって神から存立するのではないからである。
Liber VII, Caput XXIV
第VII巻 第XXIV章PL 10, 219CResponsio Christi Judaeis, apta et Arianis. Responsionis causa et scopus. --Sed quia ad sacramentum dicti hujus commotus es: Ego et Pater unum sumus; ut Judaeo dicente: Cum sis homo, facis te Deum, tu pari impietate dicas: Cum sis creatura, facis te Deum (dicis enim: Non es filius ex nativitate, non es Deus ex veritate; creatura es praestantior cunctis: sed non es in Deum natus, quia ex incorporali Deo nativitatem non admitto naturae; non modo tu et Pater non unum estis, sed nec filius es, nec similis es, nec Deus es).
PL 10, 219Cユダヤ人に対するキリストの応答は、アレイオス派にも当てはまる。応答の理由と目的。――しかし汝は、「私と父は一つである」というこの言葉の秘義に動かされたので、ユダヤ人が「汝は人でありながら、自らを神としている」と言うのと同じく、汝も同じ不敬虔さで「汝は被造物でありながら、自らを神としている」と言うのだから(汝は言う。「汝は誕生による子ではなく、真実による神ではない。汝はすべてにまさる被造物だが、神へと生まれた者ではない。私は、非物体的な神からの本性の誕生を認めないからである。汝と父は一つでないばかりか、汝は子でもなく、似た者でもなく、神でもない」)。
Judaeis quidem Dominus respondit, sed magis ad impietatem tuam omnis haec apta responsio est: Nonne scriptum est in lege, Quoniam ego dixi, dii estis?
PL 10, 220A主はユダヤ人に答えたが、この応答のすべては、むしろ汝の不敬虔にこそ当てはまる。「律法に書かれているではないか。私は言った、汝らは神々である、と。」
Si ergo illos dixit deos, ad quos verbum factum est Dei, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum?
PL 10, 220A「もし、神の言葉が向けられた者たちを神々と呼び、しかも聖書は廃されえないのなら、父が聖別してこの世に遣わした者について、汝らは、私が『神の子である』と言ったから冒涜したと言うのか。」
Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Ibid., 34 seq.). Causam responsionis causa objectae ei blasphemiae intulit.
PL 10, 220A「もし私が父の業をなさないなら、私を信じるな。しかしなしているなら、私を信じようとしなくても、業を信じよ。父が私のうちにあり、私が父のうちにあると、汝らが知り悟るためである」(ヨハネ10:34以下)。彼は、自分に向けられた冒涜の告発の理由に、応答の理由を結びつけた。
Id enim ad crimen deputabatur, quod se cum homo esset Deum faceret. Deum autem se facere per id arguebatur, quod dixisset: Ego et Pater unum sumus.
PL 10, 220B人でありながら自らを神としたことが、咎に数えられていたからである。そして彼が自らを神としたということは、「私と父は一つである」と言ったことで責められていた。
Demonstraturus itaque hoc, quod ipse et Pater unum essent, ex nativitatis usurpatum esse natura; in eo primum ineptiam ridiculi opprobrii confutat, cur in reatum vocaretur, quod se cum homo esset Deum faceret.
PL 10, 220Bそれゆえ、彼自身と父が一つであるということが、誕生の本性から取られたものであることを示そうとして、彼はまず、人でありながら自らを神としたことが咎に問われるという、滑稽な非難の愚かさを論駁する。
Cum enim lex hujus nominis appellationem sanctis hominibus decerneret, et sermo Dei indissolubilis confirmaret hanc impertiti nominis professionem; quomodo hic, quem Pater sanctificasset, et quem in hunc mundum misisset, blasphemus esset Dei se filium confitendo; cum cognominatos per legem deos indissolubilis Dei sermo statuisset?
PL 10, 220B律法がこの名の呼称を聖なる人々に定め、解消しえない神の言葉が、この名を分け与えるという告白を確証したのに、父が聖別してこの世に遣わした者が、神の子と告白することで、どうして冒涜者となるのか。解消しえない神の言葉は、律法によって神々と呼ばれる者たちを定めたのに。
Jam ergo non est criminis, quod se Deum cum homo sit faciat; cum eos, qui homines sint, lex deos dixerit.
PL 10, 220Cそれゆえ、人でありながら自らを神とすることは、もはや咎ではない。律法が、人である者たちを神々と呼んだのだから。
Et si a caeteris hominibus non irreligiosa hujus nominis usurpatio est; ab eo homine, quem Pater sanctificavit (omnis enim hic de homine responsio est, quia Dei filius etiam hominis filius est), non impudenter usurpari videtur, quod Dei se filium dixerit; cum praecellat caeteros, qui cognominare se non irreligiose deos possunt, per id quod sanctificatus in filium est: beato Paulo scientiam nobis sanctificationis istius intimante, cum ait: Quod ante promisit per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, qui destinatus est filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis (Rom. I, 2, et seqq.) .
PL 10, 220Cそして、他の人間にとってこの名の使用が不敬虔でないのなら、父が聖別した人間(この応答はすべて人間についてのものである。神の子は人の子でもあるからである)が、自らを神の子と言ったことは、恥知らずに用いられたとは見えない。彼は、子へと聖別されたことにより、自らを神々と呼んでも不敬虔でない他の者たちにまさっている。幸いなるパウロが、この聖別の知識を我々に伝えて言うときである。「彼が預言者たちを通して聖なる書に前もって約束したもの、それは彼の子についてであり、その子は肉によればダビデの子孫から生まれ、聖化の霊によれば、力において神の子と定められた」(ローマ1:2以下)。
Cessat ergo blasphemiae crimen, quod cum sit homo Deum se faciat: cum hoc nomen plurimis Dei sermo detulerit, et sanctificatus ac missus a Patre nihil aliud se quam Dei filium sit professus.
PL 10, 221Aそれゆえ、人でありながら自らを神とするという冒涜の咎は止む。神の言葉がこの名を多くの者に与え、聖別されて父から遣わされた者が、自らを神の子とのみ告白したのだから。
Liber VII, Caput XXV
第VII巻 第XXV章PL 10, 221AEGO ET PATER UNUM SUMUS, naturam nativitatis ostendit. --Non est relictus, ut arbitror, ambigendi locus, quin de natura nativitatis dictum sit: Ego et Pater unum sumus.
PL 10, 221A「私と父は一つである」は、誕生の本性を示す。――私の考えでは、「私と父は一つである」が誕生の本性について語られたことについて、疑う余地は残されていない。
Nam cum Judaei arguissent illum, quod per hoc dictum, homo ipse cum esset, sese Deum faceret: responsio ejus confirmat, quod Dei se filium per id quod Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , ostenderit, primum nomine, deinde natura, postremo nativitate.
PL 10, 221Aユダヤ人たちが、この言葉によって、人でありながら自らを神としたと彼を責めたとき、彼の応答は、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)によって自らを神の子と示したことを確証する。まず名によって、次に本性によって、最後に誕生によってである。
Nam ego et Pater rerum nomina sunt; unum vero naturae professio est, quia in eo quod est uterque non differat; sumus autem non patitur unionem. Et ubi quod unum sumus unio non est, unum eos efficit esse nativitas.
PL 10, 221A「私と父」は事物の名であり、「一つ」は本性の告白である。両者は、あるところのものにおいて異ならないからである。そして「である」という複数の語は合一を許さない。「一つである」ことが合一でないところで、両者を一つとするのは誕生である。
Hoc enim totum ex eo est, quod Dei se filium sanctificatus a Patre profitetur, et professio Dei filii hoc quod Ego et Pater unum sumus confirmat: quia nativitas non aliam possit, nisi eam ex qua subsistit, afferre naturam.
PL 10, 221Bこれらすべては、父から聖別された者として自らを神の子と告白することに由来し、神の子の告白は、「私と父は一つである」を確証するからである。誕生は、自らがそこから存立する本性以外を、もたらしえないからである。
Liber VII, Caput XXVI
第VII巻 第XXVI章PL 10, 221BNatura Dei in Filio evincitur ex gestis. Aequari Deo nequit quod extra eum. --Consummavit autem totius fidei nostrae sacramentum unigeniti Dei sermo.
PL 10, 221B神の本性は、子において、なされた業から確証される。自らの外にあるものは神と等しくなりえない。――独り子なる神の言葉が、我々のすべての信仰の秘義を完成した。
Namque cum responsum ad id fuisset, cur se cum homo esset Deum faceret; ut dictum illud, Ego et Pater unum sumus, absolutae et perfectae intelligentiae ordinem sumeret, haec consequenter subjecit: Vos dicitis, quia blasphemavi, quoniam dixi: Filius Dei sum.
PL 10, 221Bすなわち、なぜ人でありながら自らを神としたのかという問いに答えがなされたとき、「私と父は一つである」というかの言葉が、完全で完璧な理解の秩序を得るように、彼は続けてこう付け加えた。「汝らは、私が『私は神の子である』と言ったから、冒涜したと言う。」
Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 36, et seqq.) .
PL 10, 221C「もし私が父の業をなさないなら、私を信じるな。しかしなしているなら、私を信じようとしなくても、業を信じよ。父が私のうちにあり、私が父のうちにあると、汝らが知り悟るためである」(ヨハネ10:36以下)。
Infrenis audaciae est desperata jam per conscientiam salus, et extra pudorem est professa omnis impietas. Nam jam quis nec erubescit stultitiae, ubi perdidit religionem: his enim contradicere, amentia potius quam ignoratio est.
PL 10, 221C歯止めのない大胆さにとっては、救いはすでに自覚のうちで絶望され、あらゆる不敬虔は恥を超えて公言されている。信心を失った者は、もはや愚かさを恥じることもない。これらに反論することは、無知というより狂気だからである。
Dominus dixerat, Ego et Pater unum sumus: nativitatis hoc sacramentum est, ut Pater et Filius in unitate naturae sint. Et quia naturae praesumptio vocaretur in crimen, praesumendi ratio docetur ex causa.
PL 10, 221C主は「私と父は一つである」と言っていた。これは誕生の秘義であり、父と子が本性の一体性においてあるということである。そして、本性についての自負が咎に問われたので、そう自負する理由が、その原因から教えられる。
Ait enim: Si non facio opera Patris, nolite credere mihi (Ibid., 37) . Si non opera Patris facit, non credendum ei est, profitenti Dei esse se filium.
PL 10, 221C彼は言うからである。「もし私が父の業をなさないなら、私を信じるな」(ヨハネ10:37)。父の業をなさないなら、自らが神の子であると告白する彼を信じてはならない。
Non habet ergo nativitas novam externamque naturam; quia per id filius esse credendus est, quod opera patris efficiat. Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit; cum Dei filius ex naturae paternae operibus credendus sit?
PL 10, 222Aそれゆえ誕生は、新しく外来の本性を持たない。父の業をなすことによって、子であると信じられるべきだからである。ここに、養子縁組も、名の恩恵的な付与も、神の子が神の本性によるのではないとする余地を、どこに見いだすのか。神の子は、父の本性の業から信じられるべきなのに。
Non exaequatur aut similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur: sola ei nativitas filii non impie per similitudinem creditur aequalis. Nam quidquid extra eum est, cum contumelia ei honoratae virtutis aequabitur.
PL 10, 222A被造物は神と等しくされることも、似ることもなく、異質な本性の権力が神に比べられることもない。子の誕生だけが、不敬虔でなく、類似によって神と等しいと信じられる。彼の外にあるものは、栄誉ある力に対する侮辱をもって、彼と等しくされることになるからである。
Si enim aliquid, quod non ex ipso est, reperiri potest simile ei ac virtutis ejusdem; amisit privilegium Dei sub consortio coaequalis; jamque non erit Deus unus, a quo indifferens sit deus alius.
PL 10, 222Aもし、彼自身から出たのではない何かが、彼に似て、同じ力を持つものとして見いだされうるなら、神は同等の者との交わりのもとで、特権を失い、もはや、それと異ならない別の神がいる以上、唯一の神ではなくなるからである。
At vero non habet contumeliam, proprietatis aequalitas: quia suum est, quod sui simile est; et ex se est, quod sibi ad similitudinem comparatur; nec extra se est, quod quae sua sunt potest: et profectus dignitatis est, genuisse potestatem, nec alienasse naturam.
PL 10, 222Bしかし、固有性の等しさは侮辱を持たない。自らに似ているものは自らのものであり、自らに類似へと比べられるものは自らから出たものであり、自らのものをなしうるものは自らの外にはないからである。そして、権力を生み、本性を疎外しなかったことは、品位の増進である。
Opera Patris efficit Filius; et per id credi se Dei filium postulat. Non est praesumptio arrogans, quae probari se non nisi ex his quae gerat poscit.
PL 10, 222B子は父の業をなし、それによって、自らが神の子であると信じられることを要求する。自らのなすことによってでなければ立証されることを求めない自負は、傲慢なものではない。
Gerere autem se non sua, sed quae Patris sunt, testatur; ne per magnificentiam gestorum naturae nativitas auferatur.
PL 10, 222B彼は、自らがなすのは自分のものではなく、父のものであると証する。なされた業の壮大さによって、本性の誕生が取り去られることのないためである。
Et quia sub sacramento assumpti corporis, et nati ex Maria hominis, Dei filius non intelligebatur, fides nominis intimatur ex gestis, cum ait: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite (Ibid., 38).
PL 10, 222Bそして、身に受けた体と、マリアから生まれた人間の秘義のもとでは、神の子は理解されなかったので、名への信仰は、なされた業から告げられる。彼は言う。「しかしなしているなら、私を信じようとしなくても、業を信じよ」(ヨハネ10:38)。
Credi sibi primum quod Dei filius sit, nisi ex operibus Patris quae ipse efficit, non vult. Quod si facit opera, et per humilitatem corporis fide professionis indignus est, operum fidem postulat.
PL 10, 222C彼は、自らが神の子であることが、まず、自らのなす父の業からでなければ信じられることを望まない。もし業をなしていながら、体の卑しさのゆえに告白の信仰に値しないとされるなら、彼は業への信仰を求める。
Cur enim sacramentum nati hominis, intelligentiam divinae nativitatis impediat; cum divina nativitas omne opus suum sub ministerio assumpti hominis exsequatur?
PL 10, 222C生まれた人間の秘義が、神的な誕生の理解を妨げることが、なぜありえようか。神的な誕生は、身に受けた人間の務めのもとで、自らの業のすべてを果たしているのに。
Si igitur homini per opera non creditur quod Dei filius sit; credatur operibus quod Dei filii sint, quia negari quod Dei sint non possunt.
PL 10, 222Cそれゆえ、人間が神の子であることが業によって信じられないなら、それらが神の子の業であることが信じられよ〔credatur operibus quod Dei filii sint は構文が取りにくく、このように解した〕。それらが神のものであることは否定できないからである。
Omne enim in se filius Dei habet nascendo, quod Dei est: et idcirco opus Filii opus Patris est, quia nativitas nec extra naturam eam est ex qua manet, et naturam eam in se habet unde subsistit.
PL 10, 222C子は、生まれることによって、神のものであるすべてを自らのうちに持つからである。だから子の業は父の業である。誕生は、そこにとどまる本性の外にはなく、そこから存立する本性を自らのうちに持つからである。
Liber VII, Caput XXVII
第VII巻 第XXVII章PL 10, 223AFilius in Patre, et vicissim. Quidquid in Deo est, unum est. Filius vita de vita, adeoque non ex nihilo. --Faciens igitur opera Patris, et postulans ut si sibi non crederetur, vel operibus ipsis crederetur, demonstrare debuit quid esset operibus credendum, nempe quod sequitur: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis, et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 38) .
PL 10, 223A子は父のうちにあり、また逆も然り。神のうちにあるものはすべて一つである。子は命からの命であり、したがって無からではない。――それゆえ、父の業をなし、もし自分が信じられないなら、せめて業そのものが信じられるようにと求める者は、業において何が信じられるべきかを示さねばならなかった。すなわち、続くとおりである。「しかしなしているなら、私を信じようとしなくても、業を信じよ。父が私のうちにあり、私が父のうちにあると、汝らが知り悟るためである」(ヨハネ10:38)。
Hoc est illud, Dei filius sum; hoc est illud, Ego et Pater unum sumus. Haec est nativitatis natura: hoc salutaris fidei sacramentum, non dividere quod unum sunt, nec nativitati adimere naturam, et ex vivente Deo viventis Dei veritatem confiteri.
PL 10, 223Aこれが「私は神の子である」であり、これが「私と父は一つである」である。これが誕生の本性であり、救いの信仰のこの秘義である。すなわち、一つであるものを分けず、誕生から本性を奪わず、生ける神から、生ける神の真実を告白することである。
Non enim ex compositis atque inanimis Deus, qui vita est, subsistit: neque qui virtus est, ex infirmibus continetur: neque qui lux est ex obscuris coaptatur: neque qui spiritus est, ex disparibus formabilis est.
PL 10, 223A命である神は、複合されたもの、生命なきものから存立するのではない。力である者が、弱いものから成るのでもなく、光である者が、暗いものから組み合わされるのでもなく、霊である者が、異質なものから形づくられうるのでもない。
Totum in eo quod est, unum est: ut quod spiritus est, et lux et virtus et vita sit; et quod vita est, et lux et virtus et spiritus sit. Nam qui ait, Ego sum, et non demutor (Malac. III, 6) ; non demutatur ex partibus, nec fit diversus ex genere.
PL 10, 223Bすべては、彼があるところのものにおいて一つである。霊であるものが、光であり力であり命でもあり、命であるものが、光であり力であり霊でもあるように。「私はある。そして変わらない」(マラキ3:6)と言う者は、部分によって変えられず、類によって異なるものとなることもない。
Haec enim, quae superius significata sunt, non ex partibus in eo sunt; sed totum hoc in eo unum et perfectum, omnia Deus vivens est.
PL 10, 223B上に示されたこれらは、彼のうちに部分としてあるのではない。彼においてこれら全体が一つで完全であり、すべてであるのは、生ける神である。
Vivens igitur Deus, et aeterna naturae viventis potestas est: et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud natum esse quam vivens.
PL 10, 223Bそれゆえ、神は生けるものであり、生ける本性の永遠の権力である。そして、自らの知の秘義とともに彼から生まれるものは、生けるもの以外として生まれることはありえなかった。
Nam cum ait, Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem (Joan. VI, 58) ; docuit vitam in se per viventem Patrem inesse.
PL 10, 223B「生ける父が私を遣わし、私が父によって生きているように」(ヨハネ6:58)と言うとき、彼は、生ける父を通して命が自らのうちにあることを教えた。
Dehinc cum dicit, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) ; omnia viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis profectum sine novitate naturae.
PL 10, 223Bさらに「父が自らのうちに命を持つように、子にも、自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)と言うとき、彼は、自らのものがすべて生ける者に由来して生きていると証した。生ける者から生ける者が生まれたのだから、それは、本性の新しさなしに誕生の進展を持つ。
Non enim novum est, quod ex vivo generatur in vivum; quia nec ex nihilo ad nativitatem vita quaesita est, et vita, quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem, et perfectae atque inenarrandae nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem.
PL 10, 223C生ける者から生ける者へと生み出されることは、新しいことではない。無から誕生に向けて命が求められたのでもなく、命から誕生を受ける命は、本性の一体性により、また完全で語りえない誕生の秘義により、生ける者のうちに生き、自らのうちに生ける命を持たざるをえないからである。
Liber VII, Caput XXVIII
第VII巻 第XXVIII章PL 10, 224AQui in Patre sit. Humanae nativitatis comparatio. Nativitatis utriusque discrimen. --Admonuisse nos in exordio sermonis (Lib. I, n. 19; lib. IV, n. 2; et lib. VI, n. 9) nostri meminimus, humanas comparationes divinis non satisfacere exemplis; tamen pro parte intelligentiae nostrae sensum formis corporalibus erudiri.
PL 10, 224Aいかにして父のうちにあるか。人間の誕生との比較。両者の誕生の相違。――我々は、この論述の初め(第1巻第19節、第4巻第2節、第6巻第9節を見よ)で、人間の比較が神的な範例には及ばないと注意したことを覚えている。それでも、我々の理解の一部のために、理解が物体的な形によって教えられる。
Humanae nativitatis conscientiam consulo, utrum non intra patres maneat origo nascentium. Nam tametsi elementa illa inanima ac turpia, quibus nascendi causae inchoantur, in hominem alterum effluant, naturae tamen virtute intra se invicem manent: dum et per datam naturae ejusdem originem, nascentem sequitur ille qui gignit; et per acceptam nativitatem, cujus virtus etsi derivetur, non tamen aufertur, in gignente se manet ille qui nascitur.
PL 10, 224A私は人間の誕生の自覚に問う。生まれるものの起源は、親たちの内にとどまらないのか。生まれる原因が始まるあの生命なき卑しい要素が、別の人間へと流れ出るとしても、本性の力によって互いのうちにとどまる。与えられた同じ本性の起源によって、生む者は生まれる者に従い、受けた誕生によって、その力は導き出されても取り去られず、生まれる者は生む者のうちにとどまるからである。
Et hoc quidem tantum ad humanae nativitatis intelligentiam commemoratum a nobis sit, non etiam ad perfectum in unigenito Deo nativitatis exemplum: quia naturae humanae infirmitas ex disparibus comparatur, et ex inanimis continetur ad vitam.
PL 10, 224Bそしてこのことは、人間の誕生の理解のためだけに我々によって思い起こされたのであり、独り子なる神における誕生の完全な範例のためではない。人間の本性の弱さは、異質なものから成り、生命なきものから命へ保たれているからである。
Nec statim in ea quod gignitur vivit, neque totum vivit ex vita; cum in ea multa sint, quae sine naturae suae sensu, cum excreverint, desecentur. In Deo vero totum quod est vivit. Deus enim vita est: et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum.
PL 10, 224Bそこでは、生み出されたものが直ちに生きているわけではなく、全体が命から生きているわけでもない。そこには、自らの本性の感覚のないまま、成長すれば切り取られるものが多いからである。しかし神においては、あるところのもの全体が生きている。神は命であり、命からは生きているもの以外は何も存在しえないからである。
Neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic dum totum quod est vivit, et dum totum, quod ex eo nascitur, virtus est; habet nativitatem, non habet demutationem; et impertit profectum, nec amittit naturam: dum et nativitatem quam dedit per indiscretae naturae similitudinem sequitur, et nativitas eam, quae vivens ex vivente est, naturam nascendo non deserit.
PL 10, 224B誕生は流出によるのではなく、力による。こうして、あるところのもの全体が生き、彼から生まれるもの全体が力であるので、誕生を持ち、変化を持たない。進展を与えながら、本性を失わない。彼は、自らが与えた誕生に、区別のない本性の類似によって伴い、誕生も、生ける者から生ける者であるその本性を、生まれることにおいて離れないからである。
Liber VII, Caput XXIX
第VII巻 第XXIX章PL 10, 224CIgnis comparatio altera. --Affert autem pro parte fidei hujus significationem, ignis in se ignem habens, et in igni ignis manens.
PL 10, 224C火という第二の比較。――この信仰の一部の表示をもたらすのは、自らのうちに火を持ち、火のうちにとどまる火である。
Nam cum sit in eo splendor luminis, naturae calor, virtus urendi, mobilitas aestuandi; totum tamen ignis est, et haec universa, una natura est. Habet quidem ex infirmitate, quod per materiam subsistit ac vivit, et cum ea per quam vixerat deficit.
PL 10, 224C火には、光の輝き、本性の熱、焼く力、燃え立つ動きがあるが、全体として火であり、これらすべては一つの本性である。もっとも、火は弱さによって、素材によって存立し、生き、それによって生きていたものとともに尽きる。
Sed hoc, quod incomparabile Dei est, comparatione ex parte cognoscimus; ut non incredibile in Deo sit, quod pro parte aliqua in terrenis reperiatur elementis. Quaero itaque nunc utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est.
PL 10, 224Cしかし、神の比べようもないものを、我々は比較によって部分的に知る。地上の元素のうちに、ある部分について見いだされることが、神において信じがたくないようにするためである。そこで私は今、問う。火が火から生じるとき、それは分割であり分離であるのか。
Aut numquid absciditur natura ne maneat, aut non sequitur natura ne insit, cum accenso lumine ex lumine per quemdam quasi nativitatis profectum naturae nulla desectio sit, et tamen sit lumen ex lumine?
PL 10, 225Aあるいは、灯された光から光が生じるとき、誕生の進展のようなものによって、本性が切り取られてとどまらなくなるのか、あるいは本性が伴わず、そこにないのか。本性の切り取りは全くなく、しかも光から光がある。
Aut numquid hoc non manet in eo, quod ex sese sine desectione subsistit? Aut hoc non inest in eo, unde non recisum est, sed cum unitate substantiae naturalis exivit? Et quaero anne non unum sint, cum lumen ex lumine nec divisione separabile sit, nec genere naturae?
PL 10, 225Aあるいは、切り取りなしに自らから存立するものにおいて、これがとどまらないのか。あるいは、切り離されたのではなく、本性的な実体の一体性とともに出たものにおいて、これがないのか。そして私は問う。光から光が、分割によっても、本性の類によっても分けられえないとき、両者は一つではないのか。
Liber VII, Caput XXX
第VII巻 第XXX章PL 10, 225AComparationum quis usus. --Et haec, ut dixi, ad intelligentiam fidei tantum comparata sint, non etiam ad Dei dignitatem, ut nos potius intelligentiam invisibilium ex corporalibus sumeremus, non utique ut aliquod naturae Dei satisfaceret comparationis exemplum: cum dignum et justum esset testanti de se Deo credere.
PL 10, 225A比較の用途。――そして、私が述べたように、これらは信仰の理解のためにのみ比較として用いられたのであり、神の尊厳のためではない。我々が、見えないものの理解を、物体的なものから得るようにするためであって、神の本性にふさわしい何らかの比較の範例を挙げるためではない。自らについて証する神を信じることが、ふさわしく正しいのに。
Sed quia simpliciorum fidem furor haereticus turbaret, ut id de Deo credi non oporteret, quod difficile, nisi per corpoream comparationem, posset intelligi: idcirco secundum illud jam etiam superius memoratum a nobis Domini dictum: Quod de carne nascitur, caro est: quod autem de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6) , quia Deus spiritus est, utile existimavimus haec pro parte inserere comparationis exempla: ne mentiri de professione sua existimaretur, cum divinae nobis professionis intelligentiam ex aliquo naturalia creaturarum exempla praestarent.
PL 10, 225Bしかし、異端の狂気が素朴な者たちの信仰を乱し、物体的な比較によらなければ理解しがたいことは、神について信じられるべきでないとするので、我々が先に述べた主の言葉に従い、「肉から生まれたものは肉であり、霊から生まれたものは霊である」(ヨハネ3:6)、神は霊であるのだから、これらの比較の範例を部分的に挿入することが有益と考えた。被造物の本性的な範例が、神の告白の理解を我々に何らかの形で与えるのに、彼が自らの告白について偽っていると見なされることのないようにである。
Liber VII, Caput XXXI
第VII巻 第XXXI章PL 10, 225CFilio natura divina vi nativitatis. Per hanc ipse in Patre et Pater in eo. Patrem dicens dicit et Filium. --Igitur ex vivente vivens Dei filius, et ex Deo Deus, et naturae inseparabilis atque indissimilis unitatem et sacramentum nativitatis ostendens, ait, Ego et Pater unum sumus.
PL 10, 225C子は誕生の力によって神的本性を持つ。この誕生によって、彼は父のうちにあり、父は彼のうちにある。父と言うことは、子とも言うことである。――それゆえ、生ける者から生ける者、神から神である神の子は、分かちえず異ならない本性の一体性と誕生の秘義を示して、言う。「私と父は一つである」。
Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret; ut conscientiam potius naturae demonstraret in dicto, subjecit, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum, unitatem naturae ex nativitate esse contestans.
PL 10, 225Cそして、この言葉への非難が、傲慢なものであるかのように起きたので、この言葉において自らの本性の自覚をむしろ示すために、彼は付け加えた。「汝らは、私が『私は神の子である』と言ったから冒涜したと言う」。本性の一体性が誕生に由来すると証したのである。
At vero ut nativitatis fidem professio absoluta firmaret, nec naturae tamen afferret nativitas professa dissidium; hanc totius responsionis suae tenuit absolutionem, Operibus credite, quoniam Pater in me, et ego in Patre.
PL 10, 226Aしかし、完全な告白が誕生の信仰を確かめ、しかも告白された誕生が本性に分裂をもたらすことのないように、彼は自らの全応答のこの結論を保った。「業を信じよ。父が私のうちにあり、私が父のうちにあるからである」。
Quid hic non naturale ac proprium sub sacramento nativitatis ostensum est? Insunt sibi invicem, dum non est nisi ex patre nativitas, dum in Deum alterum naturae vel exterior vel dissimilis non subsistit, dum Deus ex Deo manens non est aliunde quod Deus est.
PL 10, 226Aここで、誕生の秘義のもとで示されなかった、本性的で固有なものが何かあるだろうか。彼らは互いのうちにある。誕生は父からでなければなく、彼は本性において外的な、あるいは似ない別の神として存立するのではなく、神から神としてとどまる者は、神であることを他のところからは得ていないからである。
Infer duos, si occasio patet, fidei Ecclesiae deos: aut solitarium Deum vel falsa saltem mentire ratione: Filium, si potes, a Patre absque nativitatis tantum confessa veritate discerne, Filius in Patre est, et in Filio Pater, non per transfusionem refusionemque mutuam, sed per viventis naturae perfectam nativitatem.
PL 10, 226A機会が開かれているなら、教会の信仰に二人の神々を持ち込め。あるいは孤独な神を、せめて偽りの理によってでも作り上げよ。できるなら、告白された誕生の真実によるほかに、子を父から分けてみよ。子は父のうちにあり、父は子のうちにある。互いに注ぎ込み注ぎ返すことによってではなく、生ける本性の完全な誕生によってである。
Ita in Deo patre et in Deo filio neque duos connumerabis deos, quia unum uterque sunt; neque singularem praedicabis, quia uterque non unus est. Non habet igitur fides apostolica duos deos, quia nec duos patres habeat, nec duos filios.
PL 10, 226Bこうして、父なる神と子なる神において、汝は二人の神々を数え上げることはなく、両者は一つだからである。また孤独な者を宣べることもない。両者は一ではないからである。したがって使徒の信仰は二人の神を持たない。二人の父も、二人の子も持たないからである。
Confitendo patrem, confessa filium est: credens in filium, credidit et in patrem: quia et nomen patris habet in se filii nomen. Non enim nisi per filium pater est; et significatio filii, demonstratio patris est: quia non nisi ex patre sit filius.
PL 10, 226B父を告白することにより、子を告白したことになり、子を信じることにより、父をも信じたことになる。父という名が、自らのうちに子という名を持つからである。子を通してでなければ父はなく、子の表示は父の示しである。子は父からでなければないからである。
In unius itaque confessione non unus est: dum et patrem consummat Filius, et Filii ex Patre nativitas est. Non demutatur autem per nativitatem natura, ne secundum similitudinem generis sui eadem sit.
PL 10, 226Bこうして、一つの告白において、一ではない。子は父をも完成させ、子の誕生は父からだからである。誕生によって本性が変えられて、自らの類の類似に従って同じでなくなる、ということはない〔ne 節は意味が取りにくく、secundum similitudinem generis sui は訳に出していない〕。
Eadem autem ita est, ut per nativitatem et generationem uterque potius unum confitendus sit esse, non unus.
PL 10, 226Cそしてそれは、誕生と生成によって、両者が、一ではなく、むしろ一つであると告白されるべきであるほどに同じである。
Liber VII, Caput XXXII
第VII巻 第XXXII章PL 10, 226CEpilogus. Qui Pater et Filius Deus unus et non solus, invicem sunt. --Duos itaque praedicet deos, qui potest unum praedicare sine uno: aut singularem Deum doceat, qui possit negare et unum uni per naturae virtutem et per sacramentum generationis et nativitatis non inesse.
PL 10, 226C結び。唯一の神であって孤独ではない父と子が、いかにして互いのうちにあるか。――一なしに一を宣べうる者は、二人の神々を宣べるがよい。あるいは、本性の力により、生成と誕生の秘義によって、一が一のうちにないと否定しうる者は、孤独な神を教えるがよい。
Naturam quoque diversam deputet ad utrumque, qui nesciat Patrem et Filium quod unum sint praedicatos. Deleant haeretici evangelicam Filii de se professionem, Ego in Patre, et Pater in me: ut possint vel duos deos praedicare, vel solum.
PL 10, 227A父と子が一つであると宣べられていることを知らない者は、両者に異なる本性を当てるがよい。異端者たちは、子の自らについての福音的な告白「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」を消し去るがよい。二人の神々か、孤独な神を宣べうるように。
Non sunt naturarum significationes in naturae unius proprietate: nec duos deos Dei ex Deo veritas perficit, nec singularem Deum Dei patitur nativitas, nec non unum sunt qui invicem sunt.
PL 10, 227A本性の諸々の表示が、一つの本性の固有性のうちにあるのではない。神からの神という真実は二人の神々を完成せず、神の誕生は孤独な神を許さず、互いのうちにある者たちが一つでないこともない。
Invicem autem sunt, cum unus ex uno est: quia neque unus uni aliud per generationem quam quod suum est dedit, neque unus ab uno aliud per nativitatem obtinet quam unius.
PL 10, 227A互いのうちにあるとは、一から一があるときである。一が一に、生成によって自らのもの以外を与えたのではなく、一が一から、誕生によって一のもの以外を得たのでもないからである。
Apostolica igitur fides, sive Patrem praedicabit, praedicabit Deum unum; sive Filium confitebitur, confitebitur Deum unum: quia et eadem atque indissimilis Dei natura sit in utroque, et quod dum et Pater Deus et Filius Deus est, et unum sit naturae nomen utriusque, unus utrumque significat.
PL 10, 227Aそれゆえ使徒の信仰は、父を宣べるときも唯一の神を宣べ、子を告白するときも唯一の神を告白する。神の本性が両者に同一で異ならず、父も神であり子も神であるとき、両者の本性の名は一つで、一つが両者を示すからである〔底本は et quod dum。quod が余り本文が崩れているらしく、文意から訳した〕。
Nam ex Deo Deus, vel in Deo Deus, nec deos duos perficit, cum unus ex uno in natura et nomine maneat unius; nec in solitarium Deum deficit, cum unus et unus in significatione non solus sit.
PL 10, 227B神から神、あるいは神における神は、二人の神々を完成せず、一が一から本性と名において一のものにとどまるからである。また、孤独な神へ欠け落ちることもなく、一と一が表示において独りではないからである。
Liber VII, Caput XXXIII
第VII巻 第XXXIII章PL 10, 227BIter ad Patrem per Filium: qui hoc intelligatur. --Non incertam aut dubiam Dominus tanti sacramenti doctrinam reliquit, nec nos in ambiguae intelligentiae deseruit errore.
PL 10, 227B子を通って父に至る道。それはどう理解されるか。――主は、これほどの秘義の教えを、不確かにも疑わしくも残さず、我々を曖昧な理解の誤りに見捨てることもなかった。
Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim (Joan. XIV, 6, et seqq.) : Ego sum via et veritas et vita: nemo venit ad Patrem, nisi per me. Si scitis me, et Patrem meum scitis: et a modo scietis eum, et vidistis eum.
PL 10, 227B彼が使徒たちにこの信仰の認識をすべて明かすのを聞こう。彼は言う(ヨハネ14:6以下)。「私は道であり、真理であり、命である。私を通してでなければ、だれも父のもとに来ない。汝らが私を知るなら、私の父をも知る。今から汝らは彼を知り、彼を見た。」
Ait illi Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, ostende nobis Patrem?
PL 10, 227Cフィリポは彼に言った。「主よ、我々に父を示せ。それで我々には十分である。」イエスは彼に言う。「これほど長く私は汝らとともにいるのに、私を知らないのか。フィリポよ、私を見た者は、父をも見た。なぜ汝は『我々に父を示せ』と言うのか。」
Non credis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite.
PL 10, 227C「私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、汝は信じないのか。私が汝らに語る言葉は、私自身から語るのではない。私のうちにとどまる父が、自らの業をなしているのである。私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、私を信じよ。そうでないなら、業そのもののゆえに信じよ。」
Non nos in erratica atque in invia deducit ille qui via est, neque illudit per falsa qui veritas est, neque in mortis relinquit errore qui vita est.
PL 10, 228A道である者は、我々を迷いと道なきところへ導かず、真理である者は、偽りによって欺かず、命である者は、死の誤りに置き去りにしない。
Et quia haec benigna ad salutem nostram dispensationis suae nomina ipse constituit, ut nos tanquam via in veritatem deduceret, et veritas constitueret in vita; cognoscendum est, quod illud obtinendae vitae sacramentum esse demonstret.
PL 10, 228Aそして、我々の救いへのその経綸のこれらの慈しみある名を、彼自ら定めたのは、我々を道として真理へ導き、真理として命のうちに立てるためである。したがって、彼が何を、命を得るためのあの秘義であると示しているかを、知らねばならない。
Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6) . Iter ad Patrem per Filium est. Et quaerendum est utrum hoc per doctrinae admonitionem, an per naturae fidem sit: quia videri possumus per doctrinam Filii potius ad Patrem, quam per confessionem paternae in eo divinitatis venire.
PL 10, 228A「私を通してでなければ、だれも父のもとに来ない」(ヨハネ14:6)。父への道は子を通る。そしてこれが、教えの訓戒によるのか、本性の信仰によるのかを問わねばならない。子の教えによってむしろ父に至るのであって、子における父の神性の告白によってではないと、我々には見えかねないからである。
Intelligentiae igitur sensum in consequentibus requiramus. Non enim fides ex arbitrio nostro, sed ex dictorum est ineunda virtutibus.
PL 10, 228Aそれゆえ、理解の意味を、続く箇所に求めよう。信仰は我々の恣意からではなく、言葉の力から始められるべきだからである。
Liber VII, Caput XXXIV
第VII巻 第XXXIV章PL 10, 228BFilium qui sciat, scire et Patrem. --Nam hoc sequitur: Si scitis me, et Patrem meum scitis (Ibid., 7) .
PL 10, 228B子を知る者は、父をも知る。――こう続くからである。「汝らが私を知るなら、私の父をも知る」(ヨハネ14:7)。
Homo Jesus Christus cernitur: et quomodo si ipse cognitus sit, erit cognitus Pater; cum naturae suae, id est, hominis in eo habitum Apostoli recognoscant, et liber a corporali Deus carne, non in hac corporalis carnis infirmitate noscendus sit?
PL 10, 228B人であるイエス・キリストが見られている。彼自身が知られるなら父が知られるとは、どういうことか。使徒たちは、彼のうちに自らの本性の、すなわち人の姿を認めているのに。体から自由な神は、この体的な肉の弱さのうちに知られるべきではないのに。
Sed in sacramento assumpti corporis divinitatis paternae naturam in se Dominus confirmans, hunc ordinem tenuit: Si scitis me, et patrem meum scitis: et a modo scietis eum, et vidistis eum. Tempus visionis separavit a tempore cognitionis.
PL 10, 228Bしかし主は、身に受けた体の秘義において、自らのうちに父の神性の本性があることを確かめつつ、この順序を保った。「汝らが私を知るなら、私の父をも知る。今から汝らは彼を知り、彼を見た。」見ることの時を、知ることの時から分けたのである。
Nam quem cognoscendum ait, eumdem jam dixit et visum ut naturae jam pridem in se conspectae scientiam ex tempore nunc hujus revelationis acciperent.
PL 10, 228B知られるべきであると言った者を、彼はすでに見られたとも言ったからである。すでに以前から自らのうちに見られていた本性の知識を、この啓示の今の時から得るようにということである。
Liber VII, Caput XXXV
第VII巻 第XXXV章PL 10, 228CPhilippus hoc non capit; cur. Qui salva fide Patrem sibi ostendi rogat. --Sed commovit apostolum Philippum novitas dictorum. Homo cernitur, Dei se filium confitetur, cognito se cognoscendum Patrem fatetur.
PL 10, 228Cフィリポはこれを理解しない。なぜか。彼は、信仰を損なわずに、父を自分に示してくれと求める。――しかし、使徒フィリポを動かしたのは、言葉の新奇さである。人が見られ、その人が自らを神の子と告白し、自分が知られれば父が知られると宣言するからである。
Patrem visum esse dicit, et per id cognoscendum esse quia visus sit. Humani istud animi infirmitas non capit, nec fidem sumit tam diversarum rerum professio; ut qui tunc visus sit, nunc cognoscendus sit, cum vidisse cognitio sit; ut si Filius cognitus sit, et Pater cognitus sit: cum cognitionem Filii ipse secundum hominem corporalis et visus et tactus ingesserit, cognitionem autem ex eo Patris, ipsa illa differens ab eo conspecti hominis natura non praestet, et frequenter Filius Patrem a nemine visum esse testatus sit.
PL 10, 228C彼は、父が見られたと言い、そしてそれゆえに知られるべきだと言う。人間の精神の弱さはこれを捉えられず、これほど異なる事柄の告白は信仰を受け取れない。すなわち、そのとき見られた者が、今知られるべきであり、見たことが認識であるということ、子が知られたなら父も知られたことになる、ということである。子の認識は、彼自身が人として、体において見られ触れられるものによってもたらしたが、しかしそれから父の認識は、見られた人間の、あの異なる本性がもたらしはせず、子は、父がだれからも見られたことがないと、しばしば証したのに。
Prorupit igitur apostolica familiaritate et constantia Dominum interrogans Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Non fides nunc periclitatur: sed ignorationis hic error est.
PL 10, 229Aそこで、使徒の親しさと確信をもって〔ミーニュの脚注は familiaritas et conscientia と読む〕、フィリポは主に問うた。「主よ、我々に父を示せ。それで我々には十分である。」今、信仰が危うくなっているのではない。ここにあるのは無知の誤りである。
Visum enim jam, et a modo cognoscendum Dominus Patrem dixerat: sed visum esse Apostolus non intellexerat.
PL 10, 229A主は、父がすでに見られており、今から知られるべきだと言っていた。しかし使徒は、それが見られたということを理解していなかった。
Denique non visum negavit; sed ostendi sibi rogavit: neque ostensionem veluti corporalis contemplationis desideravit, sed demonstrationem intelligendi ejus qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat: sed quomodo per id Patrem viderit, nescit.
PL 10, 229A彼は、見られたということを否定したのではなく、自分に示してくれと求めたのである。身体的な観想のような提示を望んだのではなく、見られた者を理解するための示しを求めた。子を人の姿において見ていたが、どのようにしてそれによって父を見たのかを知らないのである。
Nam ad quod dixerat, Domine, ostende nobis Patrem (Ibid., 8) , ut ostensio illa intelligendi potius esset demonstratio, quam videndi, subjecit, et sufficit nobis.
PL 10, 229B「主よ、我々に父を示せ」(ヨハネ14:8)と言ったことに対して、あの提示が見るためというより理解するための示しであるように、彼は付け加えた。「それで我々には十分である。」
Non adempta est fides dicto; sed cognoscendi demonstratio est postulata, quae sufficeret ad fidem dicti: quia per Domini professionem auctoritas esset non incerta credendi.
PL 10, 229B言葉から信仰が取り去られたのではなく、言葉への信仰に足るであろう、知るための示しが求められたのである。主の告白による権威が、信じる上で不確かでないものとなるからである。
Hinc autem ostendendi Patris petitio orta est, quia dictus esset visus esse, et per hoc noscendus esse, quia visus sit. Nec impudens erat, ostensionem ejus qui visus est postulare.
PL 10, 229Bここから、父を示せという願いが生じた。父が見られたと言われ、見られたゆえに知られるべきだと語られたからである。見られた者の提示を求めることは、恥知らずでもなかった。
Liber VII, Caput XXXVI
第VII巻 第XXXVI章PL 10, 229CQuod Dei in Christo naturam nondum nosset arguitur. --Dominus itaque dictis Philippi haec reddidit: Tanto tempore vobiscum sum; et non nostis me, Philippe (Ibid., 9) ?
PL 10, 229Cキリストのうちの神の本性を、彼がまだ知らなかったことが咎められる。――そこで主は、フィリポの言葉にこう答えた。「これほど長く私は汝らとともにいるのに、私を知らないのか、フィリポよ」(ヨハネ14:9)。
Arguit Apostoli in cognoscendo se ignorationem: quia superius se cognito Patrem quoque cognitum esse dixisset. Sed quid illud est, quod queritur se tanto tempore cognitum non fuisse? Scilicet quia se cognito, paternae in se naturae esset intelligenda divinitas.
PL 10, 229C使徒が自分を知ることについて無知であることを咎めている。先に、自分が知られれば父も知られたと言っていたからである。だが、これほど長く知られなかったと嘆くこれは何か。すなわち、自分が知られたなら、自らのうちの父の本性の神性が理解されねばならなかったからである。
Cum enim ea, quae gereret, propria Deo essent, calcare undas, jubere ventis, inintellecta demutatione vini incrementoque panum cum gestorum fide gerere, fugare daemonas, morbos depellere, damna corporum rependere, emendare vitia nativitatis, peccata dimittere, vitam mortuis reddere; et haec agere carnalem, et Dei se filium inter ista profitentem: hinc querelae omnis orta conquestio est, quod in sacramento nativitatis humanae, gessisse haec in homine assumpto Dei non intellecta natura est.
PL 10, 230A彼のなすことは神に固有のものだった。波を踏み、風に命じ、水がぶどう酒に変わり、パンが増える不可解な変化を、なされた業への信仰とともに行い、悪霊を追い払い、病を退け、身体の欠損を償い、生まれつきの欠陥を正し、罪を赦し、死者に命を返す。しかも、肉の者がこれらを行い、その最中に自らを神の子と告白していた。そこから、嘆きの訴えのすべてが生じた。人間の誕生の秘義のもとで、これらが身に受けた人間においてなされたことについて、神の本性が理解されなかったからである。
Liber VII, Caput XXXVII
第VII巻 第XXXVII章PL 10, 230APatrem exhibet ut vivens ipsius imago. --Et idcirco arguens, cur cum haec tanto tempore gereret, agnitus non fuisset; postulantibus ut sibi Patrem ostenderet, ait: Qui me vidit, vidit et Patrem (Ibid.) .
PL 10, 230A父を示す、生ける像として。――そしてそれゆえに、これほど長くこれらを行っていたのに知られなかったことを咎めて、父を示してくれと求める者たちに彼は言う。「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)。
Non hic ille contemplationem corpoream et visum oculorum carnalium significat, sed eorum de quibus dixerat, Nonne vos dicitis, quoniam adhuc quatuor menses sunt, et messis venit?
PL 10, 230B彼はここで、身体的な観想や肉の目の視覚を意味しているのではなく、彼が次のように言ったときのあの目のことを意味している。「汝らは、刈り入れまでなお四か月あると言うではないか。」
Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et adspicite regiones, quia albae sunt ad messem (Job. IV, 35) .
PL 10, 230B「見よ、私は汝らに言う。目を上げて、畑を見よ。刈り入れのために白くなっている」(ヨハネ〔底本は Job.。Joan. と読む〕4:35)。
Nec tempus patitur, nec albentium ad messem regionum significatio permittit, aliquid hic terrenum et corporeum intelligi: sed ad perfectorum fructuum beatitudinem contuendam, intelligentiae jussit oculos elevari, ut nunc dicens: Qui me vidit, vidit et Patrem.
PL 10, 230B時もそれを許さず、刈り入れのために白くなる畑という表示も、ここで何か地上的で物体的なものが理解されることを許さない。彼は、完全な実りの幸いを見つめるために、理解の目を上げるよう命じたのであり、今もそのように言う。「私を見た者は、父をも見た。」
Non enim hoc, quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit: neque ad incorporalis Dei naturam videndam assumpti hominis species in exemplo est.
PL 10, 230Bおとめの出産に由来する肉的なものは、そこに神の形と像を観想するのに役立たず、身に受けた人間の姿は、非物体的な神の本性を見るための範例でもないからである。
Sed agnitus in eo Deus est, si quibus tamen ipse agnitus est, ex virtute naturae: et intellectus Deus Filius id praestat, ut intellectus et Pater sit: dum ita imago est, ut non differat genere, sed significet auctorem.
PL 10, 230Cしかし、神は彼において認識される。もっとも、彼自身がだれかに認識されたとすればであるが、本性の力によってである。そして理解された神なる子は、父もまた理解されるようにさせる。彼は、類において異ならず、しかも源を示す、そのような像だからである。
Imagines enim caeterae ex diversis aut metallis aut fucis aut generibus aut artibus reddunt eorum species, quorum sunt imagines institutae: sed numquid ut imagines verae sint, exaequari possunt inanima viventibus, et vel picta vel sculpta vel fusa nativis?
PL 10, 230C他の像は、異なる金属や顔料や素材や技術によって、それらの像が作られた対象の姿を再現する。しかし、像が真の像であるために、生命なきものが生けるものと、描かれ、彫られ、鋳られたものが生まれたものと、等しくされうるだろうか。
Filius autem Patri non secundum haec (horum ad instar) imago est: quia viventis vivens imago est, et ex eo natus non habet naturae diversitatem, et in nullo diversus tenet naturae ejus ex qua non diversus est potestatem.
PL 10, 231Aだが子は、父に対して、これらに従う(これらに倣った)像ではない。生ける者の像は生ける者であり、彼から生まれた者は本性の相違を持たず、何においても異ならずに、自らが異ならないその本性の権力を保っているからである。
Quod ergo imago est, eo proficit, ut Patrem Deum unigeniti Dei significet nativitas; significet autem, ut forma ipse et imago invisibilis Dei: et per hoc non amittit naturae unitam similitudinem, quia nec careat virtute naturae.
PL 10, 231Aしたがって、像であることによって、独り子なる神の誕生が、父なる神を示すという進展がある。しかもそれを、目に見えない神の形また像として示す。それによって、本性における一致した類似を失わない。本性の力を欠くことがないからである。
Liber VII, Caput XXXVIII
第VII巻 第XXXVIII章PL 10, 231ADei verbis nec Deus singularis, nec dispar Filius. --Et hinc illud est, Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me, Philippe? qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem?
PL 10, 231A神の言葉においては、神は孤独でもなく、子は異なるものでもない。――そしてここから、次の言葉がある。「これほど長く私は汝らとともにいるのに、私を知らないのか、フィリポよ。私を見た者は、父をも見た。なぜ汝は『我々に父を示せ』と言うのか。」
Non creditis mihi quoniam ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10) ? Non relictus est hominum eloquiis de Dei rebus alius praeter quam Dei sermo: omnia reliqua et arta et conclusa et impedita sunt et obscura.
PL 10, 231B「私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、汝らは信じないのか」(ヨハネ14:9、10)。神のことがらについて、人間の言葉には、神の言葉以外は残されていない。それ以外はすべて、狭く閉ざされ、妨げられ、暗い。
Si quis aliis verbis demonstrare hoc, quam quibus a Deo dictum est, volet; aut ipse non intelligit, aut legentibus non intelligendum relinquit. Dominus dixit, cum rogaretur ut ostenderet Patrem, Qui me vidit, vidit et Patrem.
PL 10, 231B神によって語られたのとは別の言葉で、これを示そうとする者は、自ら理解していないか、読む者に理解されないままにするかである。主は、父を示せと求められて言った。「私を見た者は、父をも見た。」
Hoc demutare antichristi est, hoc negare Judaei est, hoc nescire gentilis est. Sed forte intelligentiae sensus in crimine sit. Sit in fide nostra vitium, si in dictis Dei resedit obscuritas.
PL 10, 231Bこれを変えるのは反キリストのすることであり、これを否むのはユダヤ人のすることであり、これを知らないのは異教徒のすることである。しかしおそらく、理解の意味が咎のもとにあるのかもしれない。神の言葉に不明瞭さが宿っているのなら、欠陥は我々の信仰にあるとしよう。
Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visum enim in Filio et Patrem, nec singularis potest esse, nec disparis: quia per hunc ille visus, neque non unum sunt in sacramenti professione, neque unus.
PL 10, 231B言葉は孤独を意味せず、しかも告白は異ならない本性を教える。子において父も見られたということは、単独でも異なるものでもありえない。彼によってかの者が見られるので、秘義の告白において、両者は一つでなくはなく、また一ではないからである。
Et quaero quid significasse in eo Dominus credatur, cum dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem? Non tenes unionem, ubi per conjunctionem ipsam paterni nominis significatur adjectio. Cum enim dicitur, et Patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia.
PL 10, 231Cそして私は問う。「私を見た者は、父をも見た」と言うとき、主はそこで何を意味したと信じられるのか。汝は合一を保てない。「父をも」という結びつきそのものによって、父という名の付加が示されているのだから。「父をも」と言われるとき、単独であり唯一であるという理解は排除されているからである。
Et quid reliquum est, nisi ut per naturae unitam similitudinem Pater per Filium visus sit? Et ne hoc incertum nobis ad fidem relinqueretur; Dominus subjecit: Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem?
PL 10, 231Cそして残るのは、本性の一致した類似によって、父が子を通して見られた、ということ以外に何があるか。そして、これが我々に信仰のために不確かなままにされないように、主は付け加えた。「なぜ汝は『我々に父を示せ』と言うのか。」
Quae enim ignorandi Patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum Pater in Filio visus esset?
PL 10, 231C父が子において見られていたのに、父を知らないこと、あるいは知らない者たちに示すことには、どんな必要が残されていたのか。
Liber VII, Caput XXXIX
第VII巻 第XXXIX章PL 10, 232APater in Filio visus ex proprietate naturae. Contra Sabellium. Contra Arium. Qui in se invicem Pater et Filius. --Visus autem adeo est ex proprietate naturae, dum ex indifferentia atque in genere veritatis unum sunt natus et generans, ut hic Domini sermo sequeretur: Non creditis, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 10) ?
PL 10, 232A父は本性の固有性から子において見られる。サベリオスに対して。アレイオスに対して。父と子はいかにして互いのうちにあるか。――生まれた者と生む者とが、異ならなさと真実の類において一つであるので、父はそれほどまでに本性の固有性から見られたのであり、それゆえ主のこの言葉が続いた。「私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、汝らは信じないのか」(ヨハネ14:10)。
Inseparabiles esse per naturalem similitudinem Patrem et Filium, non possumus verbis aliis docere, nisi Filii.
PL 10, 232A父と子が、本性の類似によって不可分であることを、我々は、子の言葉以外の言葉で教えることはできない。
Non enim hic per demutationem nominum atque specierum Filius, qui via est et veritas et vita, mimis theatralibus ludit: ut in assumpto homine se filium Dei nuncupet, in natura vero Deum patrem, et unus ac solus personali demutatione se nunc in alio mentiatur.
PL 10, 232A道であり真理であり命である子は、名と姿の変化によって、芝居の物真似のように戯れているのではない。すなわち、身に受けた人においては自らを神の子と呼び、本性においては父なる神と呼び、位格の変化によって、唯一で単独の者が、今度は別の者として偽る、というようなことではない。
Non itaque ipse solitarius, nunc sibi filius est, nunc se sibi profitetur in patrem, et naturae nomina infert cessante natura. Alia hic verborum simplicitas est: nam et Pater pater est, et Filius filius est.
PL 10, 232Bだから彼自身が孤独者として、あるときは自らにとって子であり、あるときは自らを自らにとって父と告白し、本性が止んだまま本性の名を持ち出すのではない。ここにある言葉の単純さは別である。父は父であり、子は子だからである。
Sed in his nominibus ac rebus nihil in se novum, nihil diversum, nihilque peregrinum est. Tenet enim naturae veritas proprietatem; ut quod ex Deo est, Deus sit, et nec deminutio sit nativitas, nec diversitas: dum et Filius non in naturam externam ac dissimilem patri Deo subsistit, nec Pater alienum quid sit a se nativitati Unigeniti acquirens, sed universa potius quae sua sunt sine damno impertientis indulsit.
PL 10, 232Bしかし、これらの名と事柄において、自らのうちに新しいものも、異なるものも、他所のものも何もない。本性の真実は固有性を保つからである。神から出るものは神であり、誕生は減少でも相違でもなく、子は父なる神と異質で異なる本性に存立するのでもなく、父は、独り子の誕生のために自らに異質な何かを得るのでもなく、むしろ自らのものすべてを、分け与える者の損失なしに与えたのである。
Atque ita nec natura Dei caret, dum non aliunde quam ex Deo Deus est; nec a Deo differt, dum non aliud ipse quam Deus est: quia et nativitas Dei consistit in Filio, nec per nativitatem Dei amisit ex se Dei natura quod Deus est.
PL 10, 232Bこうして子は、神以外のところからではなく神から神であるので、神の本性を欠くことがなく、自らが神以外の何ものでもないので、神と異ならない。神の誕生は子において成立しており、神の誕生によって、神の本性が、自らから神であるものを失ったのでもないからである。
Pater igitur in Filio est, et Filius in Patre, Deus in Deo: non per duplicem convenientium generum conjunctionem, neque per insitivam capacioris substantiae naturam; quia per corporalem necessitatem, exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt: sed per nativitatem viventis ex vivente naturae; dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid quam in Deum ex Deo Deus nascitur, dum nihil his novum est, nihil alienum, nihil separabile, dum in Patre et Filio credere deos duos impium est, dum Patrem et Filium singularem Deum praedicare sacrilegum est, dum Deum ex Deo quod in similitudine generis unum sint negare blasphemum est.
PL 10, 232Cそれゆえ父は子のうちに、子は父のうちに、神は神のうちにある。二つの適合する類の結合によるのでも、より大きな実体の本性への挿入によるのでもない。物体的な必要によっては、内にあるものが、それを含むものにとって外のものとなることはできないからである。むしろ、生ける本性の、生ける者からの誕生による。すなわち、事柄が異ならず、誕生が神の本性を劣化させず、神から神へと生まれるものが神以外の何でもなく、これらに新しいものも、異質なものも、分離しうるものも何もなく、父と子に二人の神を信じることが不敬虔であり、父と子を孤独な神と宣べることが涜聖であり、神から神が類の類似において一つであることを否定することが冒涜であるかぎりにおいてである。
Liber VII, Caput XL
第VII巻 第XL章PL 10, 233ANec aliud sunt, nec unus: dum et loquitur Filius, sed non a se: dum Pater agit, sed per Filium in quo et maneat. --Ac ne dubium hoc atque ambiguum sacramentum fides evangelica susciperet, hunc doctrinae suae Dominus ordinem tenuit: Non creditis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me?
PL 10, 233A彼らは別のものではなく、一でもない。子は語るが自らからではなく、父はなすが、自らもとどまる子を通してである。――そして、この秘義を福音の信仰が疑わしくも曖昧にも受け取らないように、主は自らの教えのこの順序を保った。「汝らは私を信じないのか。私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを。」
Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10) .
PL 10, 233A「私が汝らに語る言葉は、私自身から語るのではない。私のうちにとどまる父が、自らの業をなしているのである」(ヨハネ14:10)。
Quibus, rogo, aliis in Patre et Filio naturae proprietas demonstrari, quam his ipsis verbis, potuit et potest, nativitatis tamen in omnibus significatione praelata?
PL 10, 233Aいったい、父と子における本性の固有性は、これらの言葉そのもの以外のどの言葉で示されえたか、また示されうるか。誕生の表示がすべてにおいて先立っているのに。
Cum enim ait: Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; non exemit personam, neque se filium denegavit, nec naturam in se paternae virtutis abscondit.
PL 10, 233B「私が汝らに語る言葉は、私自身から語るのではない」と言うとき、彼は位格を取り去ったのではなく、自らが子であることを否定したのでもなく、自らのうちの父の力の本性を隠したのでもない。
Nam dum loquitur ipse (signatus pronomine ego ), in substantia manens loquitur: dum autem non ab se loquitur, nativitatem in se Dei ex Deo patre testatur.
PL 10, 233B彼自身が語るとき(代名詞「私」によって示される)、彼は実体にとどまりつつ語る。しかし、自分からは語らないとき、自らのうちの、父なる神からの神の誕生を証する。
Ipse in separabilis ab eo atque indissimilis unitate naturae: quia quamvis ab eo loquatur, ipse tamen loquitur. Nam qui non a se loquitur, et tamen loquitur, non potest non esse dum loquitur: et dum non a se loquitur, ostendit non suum tantum esse quod loquitur.
PL 10, 233B彼自身が、本性の一体性によって、父から分かたれず〔底本は in separabilis。inseparabilis と読む〕、また異ならない。彼は父から語るにせよ、語るのは彼自身だからである。自分からは語らないが語る者は、語っているとき存在しないことはありえず、自分からは語らないとき、語っていることが自分だけのものではないと示している。
Subjecit enim: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Manere in Filio Patrem, non est singularis atque unici: operari vero per Filium Patrem, non est differentis aut exteri.
PL 10, 233B彼は付け加えたからである。「私のうちにとどまる父が、自らの業をなしているのである」。父が子のうちにとどまることは、単独で唯一の者のことではなく、父が子を通して働くことは、異なる者、外の者のことではない。
Sicuti non unius est, non ab se loqui quae loquatur; neque rursum alieni ac separabilis sit, loqui per loquentem: sed hoc eorum sacramentum est, qui unum sunt.
PL 10, 233C語る内容を自分からは語らないことが、一つの者のことではないように、また逆に、語る者を通して語ることが、異質で分離しうる者のことでもない。それは、一つである者たちの秘義である。
Et uterque non aliud sunt, qui per naturae proprietatem in sese sunt: quorum haec unitas est, ut loquens non ab se loquatur; neque qui non ab se loquitur, non loquatur.
PL 10, 233Cそして両者は別のものではない。本性の固有性によって互いのうちにある者たちである。その一体性とは、語る者が自分からは語らないこと、自分からは語らない者が語らないのではないことである。
Et quia in se Patrem et loqui et operari docuerat; perfectae hujus unitatis fidem statuit, dicens: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite (Ibid., 11) . Pater operatur in Filio; sed et Filius opus Patris operatur.
PL 10, 233Cそして彼は、父が自らのうちで語り、また働くと教えていたので、この完全な一体性への信仰を定めて言う。「私のうちにとどまる父が、自らの業をなしているのである。私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、私を信じよ。そうでないなら、業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ14:11)。父は子のうちで働く。しかし子もまた、父の業を働く。
Liber VII, Caput XLI
第VII巻 第XLI章PL 10, 233DNativitatis et naturae suae divinae fidem poscit Christus. Unigenito proprium est inesse simul et subsistere. --Ne ergo per virtutis efficientiam, et non per naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, Pater in Filio et operari crederetur et loqui; ait: Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 11) .
PL 10, 233Dキリストは、自らの誕生と神的本性への信仰を求める。独り子には、内にあることと存立することが同時に固有である。――それゆえ、父が子のうちで働き語ると、力の作用によって信じられて、誕生に従う本性の固有性によっては信じられないことのないように、彼は言う。「私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、私を信じよ」(ヨハネ14:11)。
Quid est istud, rogo: Credite mihi? Certe ad id refertur quod dictum est: Ostende nobis Patrem. Fides confirmatur ex credendi praecepto, et ea fides quae Patrem sibi ostendi poposcerat.
PL 10, 234A「私を信じよ」とは何か。確かにそれは、「我々に父を示せ」と語られたことに関わっている。信仰は、信ぜよという命令から確証され、その信仰は、父が自分に示されることを求めていた信仰である。
Non enim suffecerat dixisse: Qui me vidit, vidit et Patrem, nisi intelligentiam nostram eo usque protenderet, ut cum Patrem nosceremus in Filio, Filium tamen esse meminissemus in Patre: ne transfusio potius alterius in alterum existimaretur, quam per generationem nativitatemque unitas ejusdem in utroque naturae.
PL 10, 234A「私を見た者は、父をも見た」と言うだけでは足りなかった。我々の理解を、次のところまで及ぼさなければ。すなわち、我々が子において父を知るとき、それでも子が父のうちにあると思い起こすことである。両者における同じ本性の一体性が、生成と誕生によるのではなく、むしろ一方の他方への注入だと見なされることのないようにである。
Credi itaque sibi Dominus vult, ne forte per assumpti hominis dispensationem fidei conscientia periclitetur.
PL 10, 234A主が、自分が信じられることを望むのは、身に受けた人間の経綸によって、信仰の自覚が危うくならないためである。
Certe si quid afferat ambiguitatis caro, et corpus, et passio: vel operibus credatur, Deum in Deo esse, et ex Deo Deum esse, unum eos esse: dum naturae virtute uterque in se est, et neuter sine altero est: dum et Pater nihil ex suis amittit in Filio, et Filius totum sumit ex Patre quod filius est.
PL 10, 234Aたとえ肉や体や受難が何か曖昧さをもたらすとしても、少なくとも業によって、神が神のうちにあり、神から神があり、彼らが一つであると信じられるように。両者は本性の力によって互いのうちにあり、どちらも他方なしにはなく、父は子において自らのものを何も失わず、子は子であるすべてを父から受け取るからである。
Non est corporalium naturarum ista conditio, ut insint sibi invicem, ut subsistentis naturae habeant perfectam unitatem, ut manens unigeniti nativitas a paternae divinitatis sit inseparabilis veritate.
PL 10, 234B互いのうちにあること、存立する本性の完全な一体性を持つこと、独り子の誕生が、とどまりつつ父の神性の真実から不可分であること、これは、物体的な本性の条件ではない。
Unigenito tantum istud Deo proprium est, et in sacramento verae nativitatis fides ista est, et spiritalis virtutis hoc opus est, nihil differre esse et inesse: inesse autem non aliud in alio, ut corpus in corpore; sed ita esse ac subsistere, ut in subsistente insit; ita vero inesse, ut et ipse subsistat.
PL 10, 234Bこれは独り子なる神にのみ固有のことであり、真の誕生の秘義においてこの信仰があり、霊的な力のこの働きがある。すなわち、あることと内にあることは異ならないということである。内にあるとは、物体が物体のうちにあるように、一方が他方のうちにあることではなく、存立する者のうちに内在するように存在し存立し、また内在することによって、自らも存立する、ということである。
Nam uterque subsistens, per id non sine alio est, dum secundum generationem et nativitatem subsistentis natura non alia est.
PL 10, 234B両者は存立しつつ、それによって他方なしにはない。存立する者の本性は、生成と誕生によって別のものではないからである。
Hinc enim illud est: Ego et Pater unum sumus, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 29; Ib., XIV, 9; Ibid., 11) : quia non differt nec degenerat nativitas, quia unius in Patre et Filio divinitatis sacramentum nativitatis natura consummat, dum Dei filius non aliud quam Deus est.
PL 10, 234Cここから、次の言葉がある。「私と父は一つである」、「私を見た者は、父をも見た」、「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ10:29、14:9、14:11)。誕生は異ならず、劣化もせず、誕生の本性が父と子における唯一の神性の秘義を完成し、神の子は神以外の何ものでもないからである。
Et idcirco non in deos duos unigeniti generatio deputatur: quia in Deum filius Dei nascens, naturam in se Dei se gignentis exhibuit.
PL 10, 234Cそれゆえ、独り子の生成が二人の神に数えられることはない。神の子は、神へと生まれつつ、自らを生む神の本性を、自らのうちに示したからである。
Liber VIII, Caput I
第VIII巻 第I章PL 10, 234CEpiscopus et pius debet esse et doctus. Cur Episcopus et bonus et doctus esse debeat. Praevidit Paulus fore, quibus teneretur Episcopus contradicere. --Beatus apostolus Paulus formam constituendi Episcopi fingens , et plane novum Ecclesiae hominem praeceptis suis condens, hanc veluti summam consummatarum in eo virtutum esse docuit dicens: Obtinentem secundum doctrinam fidei verbum, ut potens sit exhortari ad doctrinam sanam, et contradicentes revincere.
PL 10, 234C司教は敬虔であるとともに学識もなければならない。なぜ司教は善良であるとともに学識もなければならないのか。パウロは、司教が反駁すべき者たちが現れることを予見した。――幸いなる使徒パウロは、司教を立てるための型を描き、教会の全く新しい人を自らの教えによって形づくりつつ、その人において完成された諸々の力の総括とでもいうべきものを、こう述べて教えた。「教えにかなった信仰の言葉を堅く保ち、健全な教えへと勧め促すことができ、また反対する者たちを論駁することができる者であれ。」
Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores (Tit. I, 9) . Ita enim quae propria disciplinae ac morum sunt, ad sacerdotii meritum utilia esse significat, si etiam haec quae ad docendae ac tuendae fidei scientiam necessaria sunt, inter reliqua non deerunt, quia non statim boni atque utilis sacerdotis est, aut tantummodo innocenter agere, aut tantummodo scienter praedicare: cum et innocens sibi tantum proficiat, nisi doctus sit; et doctus sine doctrinae sit auctoritate, nisi innocens sit.
PL 10, 236B「多くの者が服さず、空しいことを語り、惑わす者だからである」(テトス1:9)。すなわち使徒は、規律と品行に固有のことがらが司教職の功に資することを示しつつ、あわせて、信仰を教え守るための知識に必要なことがらも他の事柄のうちに欠けてはならないと言っているのである。というのも、ただ罪なく行動するだけ、あるいはただ知識をもって宣べ伝えるだけでは、直ちに善良で有益な司教とはならないからである。罪なき者は、学識がなければただ自分自身に益をもたらすにとどまり、学識ある者は、罪なき者でなければ、教えの権威を欠くのである。
Non enim apostolicus sermo probitatis honestatisque praeceptis hominem tantum saeculo conformat ad vitam, neque rursum per doctrinae scientiam scribam Synagogae instituit ad legem: sed perfectum Ecclesiae principem perfectis maximarum virtutum bonis instituit, ut et vita ejus ornetur docendo, et doctrina vivendo.
PL 10, 236B使徒の言葉は、廉直と品位の戒めによって人をただ世の生き方に合わせるのでもなく、また教えの知識によって会堂の書記を律法へと仕立てるのでもない。完全な教会の長を、最大の力の完全な善によって仕立て、その生が教えることによって飾られ、教えが生きることによって飾られるようにするのである。
Denique ipsum illum, ad quem ei sermo erat, Titum istiusmodi decreto consummandae religionis instruxit: In omnibus te ipsum bonorum factorum praebens exemplum docentem cum veneratione verbum sanum, irreprehensibile; ut adversarius revereatur, nihil habens turpe aut malum de nobis dicere (Tit. II, 7, 8) Non ignoravit doctor hic gentium, et, ex conscientia loquentis atque habitantis in se Christi, Ecclesiae electus magister, morbidi eloquii grassatura esse contagia, et adversum sanitatem verborum fidelium desaevituram doctrinae pestiferae corruptionem, quae impiae intelligentiae suae luem usque ad ipsam sedem animae demergens, profundo serperet malo.
PL 10, 236C実に使徒は、語りかけていた当のテトスその人にも、信仰を完成させるこのような定めをもって教えた。「あらゆる事において、自ら善き行いの模範を示し、敬いをもって健全で非難されるところのない言葉を教えよ。敵対する者が、我々について何一つ恥ずべきことや悪いことを言えず、畏れるようになるためである」(テトス2:7、8)。諸国民のこの教師は、自らのうちに語り住まうキリストの認識によって教会の選ばれた師であったから、病んだ言葉の感染が荒れ広がること、そして信ずる者たちの言葉の健全さに対して有害な教えの腐敗が猛威をふるうことを知らないはずがなかった。その腐敗は、自らの不敬虔な理解の毒を魂の座そのものにまで沈め、深い悪となって這い進むのである。
Ex his enim ait: Quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17) , latenti semper subrepentique contagio sanitatem pervasae mentis inficiens.
PL 10, 236D彼はこの者たちについてこう言っている。「彼らの言葉は癌のように広がる」(二テモテ2:17)。それは、いつもひそかに忍び寄る感染によって、侵された心の健全さを損なうのである。
Ob quod sani sermonis in Episcopo voluit esse doctrinam, fidei conscientiam, et exhortationum scientiam, adversum impias et mendaces et vesanas contradictiones obtinentem.
PL 10, 237Aそのゆえに使徒は、司教のうちに、健全な言葉の教えと、信仰の認識と、勧めの知識とがあるべきだと望んだ。それらをもって、不敬虔で偽りに満ちた狂気の反論に対して堅く立つためである。
Multi enim sunt, qui simulantes fidem non subditi sunt fidei, sibique fidem ipsi potius constituunt, quam accipiunt, sensu humanae inanitatis inflati, dum quae volunt sapiunt, et nolunt sapere quae vera sunt: cum sapientiae haec veritas sit, ea interdum sapere quae nolis.
PL 10, 237A実際、信仰を装いながら信仰に服さない者は多い。彼らは信仰を受け取るよりも、自分自身のために信仰を打ち立てる。人間の空しさの考えにふくれあがり、自分の望むことを思い、真実であることを思おうとはしない。ところが知恵の真理とは、望まないことをときに思うところにある。
Sequitur vero hanc voluntatis sapientiam sermo stultitiae: quia necesse est quod stulte sapitur, stulte et praedicetur. Jam vero stulta praedicatio quantum malum est audientium, cum seducuntur in sententiam stultitiae sub opinione sapientiae?
PL 10, 237A意志の知恵には愚かさの言葉が続く。愚かに思われることは、愚かに宣べ伝えられるほかないからである。さらに、愚かな宣べ伝えは、聞く者たちにとってどれほどの悪であろうか。聞く者が知恵の思い込みのもとに愚かさの考えへと惑わされるのである。
Et idcirco Apostolus hunc de his ordinem tenuit dicens: Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores.
PL 10, 237Aそのゆえに使徒はこれらの者についてこの順序をとって言った。「多くの者が服さず、空しいことを語り、惑わす者だからである」。
Contradicendum itaque est, et impietati insolenti, et insolentiae vaniloquae, et vaniloquio seducenti: et contradicendum per doctrinae sanitatem, per fidei veritatem, per verborum sinceritatem; ut et sinceritas veritatis sit, et veritas sanitatis.
PL 10, 237Bしたがって、反駁しなければならない。傲慢な不敬虔に対して、空しく語る傲慢に対して、惑わす空言に対して。しかも教えの健全さによって、信仰の真理によって、言葉の誠実さによって反駁しなければならない。誠実さが真理の誠実さとなり、真理が健全さの真理となるためである。
Liber VIII, Caput II
第VIII巻 第II章PL 10, 237BHoc tempus sibi obvenisse sentit Hilarius. Quid jam ea in re perfecerit. Quam viam contra haereticos teneat. --Ac mihi quidem ea nunc commemorandae hujus sententiae apostolicae fuit causa, quia homines mente perversi, et professione fallaces, et spe inanes, et sermone viperei, contradicendi nobis necessitatem imponunt: dum lethales doctrinas, et morbidas intelligentias, et corruptas voluntates, simplicitati audientium per speciem religionis insinuant: id apud eos praetermissa apostolicae praedicationibus sinceritate agentes, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne Deus deus sit, ne fides fides sit.
PL 10, 237Bヒラリウスは、この時が自分に訪れたと感じる。この点でこれまで何を成し遂げたか。異端者に対してどの道を取るか。――さて、私が今この使徒の言葉を思い起こすことになったのは、心のねじれた者、偽りの信仰告白をする者、空しい望みをもつ者、蝮のような言葉を語る者たちが、我々に反駁の必要を課しているからである。彼らは宗教の外見のもとに、致命的な教えと病んだ理解と堕落した意志とを、聞く者たちの素朴さに忍び込ませる。その際、使徒の宣教に見られる誠実さを捨て去り、彼らのもとで、父が父でなく、子が子でなく、神が神でなく、信仰が信仰でなくなるようにしているのである。
Quorum vesanis mendaciis renitentes usque eo jam sermonem responsionis nostrae tetendimus, ut cum (Lib. IV) Deum et Deum, et (Lib. V) verum Deum in vero Deo demonstrassemus ex lege; tum deinde (Lib. VI) perfectam ac veram unigeniti Dei nativitatem ex evangelicis atque apostolicis doctrinis ostenderemus; postremo (Lib. VII) ut verum Deum Dei filium et indifferentis a Patre naturae, eodem praedicationis nostrae cursu doceremus: ita ut nec singularem Deum fides Ecclesiae, nec duos deos profiteretur; cum nec nativitas Dei solitarium Deum sineret, nec nativitas perfecta diversarum naturarum nomina in diis duobus admitteret.
PL 10, 257C彼らの狂った偽りに抗して、我々は応答の言葉を、次のところまで進めてきた。すなわち、まず(第4巻)で、神と神、また(第5巻)で真の神における真の神を律法から示し、次に(第6巻)で、独り子なる神の完全で真実の誕生を福音書と使徒の教えから明らかにし、最後に(第7巻)で、神の子が真の神であり、父と異ならない本性の者であることを、同じ宣べ伝えの歩みのうちで教えた。その結果、教会の信仰は、単独の神を告白するのでもなく、二人の神々を告白するのでもない。神の誕生は孤独な神を認めず、また完全な誕生は、異なる本性の名を二人の神々のうちに認めないからである。
Duplex autem nobis in refellendis eorum vaniloquiis cura est, ut primum quae sunt sancta et perfecta et sana doceamus, neque sermo noster per deflexus quosdam atque anfractus oberrans, et ex deviis atque erraticis cuniculis emergens, veritatem quaerat potius quam ostendat: tum deinde ut quae ab illis inanium ac fallacium sententiarum argutiis ad speciem veri blandientis aptantur, ea ipsa conscientiae omnium ridicula esse et inepta pandamus.
PL 10, 257C彼らの空言を論駁するにあたって、我々の関心は二重である。第一に、聖なるもの、完全なもの、健全なものを教えることであり、我々の言葉が、いくつもの逸れ道や曲がりくねりのうちでさまよい、逸脱した迷路のような坑道から出てきて、真理を示すよりも探し求めるだけに終わることがないようにするためである。第二に、彼らが空しく欺く命題の巧妙な議論によって、もっともらしい真理の外見に合わせて仕立てているものが、すべての者の良心にとって滑稽で愚かなものであることを明らかにするためである。
Non enim sufficit nobis docuisse quae pia sunt, nisi piissima ea esse per id intelligantur, dum quae impia sunt refelluntur.
PL 10, 257C敬虔なことを教えただけでは、我々には十分でない。不敬虔なことが論駁されることによってこそ、それらが最も敬虔であることが理解されるのである。
Liber VIII, Caput III
第VIII巻 第III章PL 10, 257CHaeretici plus impendunt curae ad falsa insinuanda quam Catholici ad vera. Interrogationes quibus simplicium fidei insidiantur. --Ut vero bonis et prudentibus viris naturae ac studii est, totos se ad beatae spei alicujus obtinendam vel rem vel tempus praeparare, ne in aliquo minor sit exspectatione procinctus; ita istis haeretico furore amentibus sollicitudinis maximae est, toto adversus piae fidei veritatem impietatis suae ingenio laborare: ut adversus eos, qui religiosi sunt vincant esse irreligiosi; et ultra spem vitae nostrae vitae suae desperatione potiores sint; et plus impendant cogitationis ad falsa, quam nos doctrinae aptamus ad vera.
PL 10, 257C異端者は、真実を伝えるために公同の者たちが注ぐ配慮よりも、偽りを忍び込ませるためにいっそう多くを注ぐ。単純な者たちの信仰を陥れる問い。――善良で思慮ある人々には、幸いなる望みを得るために、事柄にせよ時にせよ、全身で備えることが性分であり努めであって、待ち構えるところに足りない点がないようにする。そのように、異端の狂気に正気を失ったこれらの者たちにとっては、敬虔な信仰の真理に対して、自らの不敬虔の才知を尽くして働くことが最大の関心事である。それは、彼らが敬虔な者たちに対して不敬虔さで勝ち、我々の生の望みを超えて、自分たちの生への絶望によってまさり、我々が真実に備える教えよりも、偽りのために多くの思案を費やすためである。
Piis enim fidei nostrae professionibus has impiae perfidiae suae contradictiones elaboraverunt, ut primum requirant, utrumne nobis in fide Deus unus sit; deinde subjiciant, an etiam Christus Deus sit; postremo, an Pater major sit Filio: ut cum audierint in professione Deum unum, utantur ea ad id, ne Christus Deus sit.
PL 10, 257C彼らは、我々の信仰の敬虔な告白に対して、自らの不敬虔な背信の反論を綿密に仕上げた。まず、我々の信仰において神は一つなのかを問い、次に、キリストもまた神なのかとつけ加え、最後に、父は子より大きいのかを問う。それは、告白において「神は一つ」と聞き取れば、それをキリストが神でないことのために用いるためである。
Non enim de Filio quaerunt, an Deus sit: sed id tantum volunt, de Christo interrogando, ne filius sit; ut simplicis fidei hominem captantes, per unius eum Dei fidem a Christi Dei confessione depellant, dum jam non unus Deus sit, si sit Deus confitendus et Christus.
PL 10, 257C彼らは子について、神であるかどうかを尋ねるのではない。ただキリストについて問うことによって、子でないことを望むだけである。単純な信仰の人を捕らえ、唯一の神への信仰によって、神なるキリストの告白から引き離す。キリストをも神と告白しなければならないなら、もはや神は一つではない、というのである。
Jam vero hic quanta saecularis ingenii subtilitate contendunt, cum dicunt, Si unus est, quisquis ille alius videbitur esse, jam non erit.
PL 10, 257Cここで彼らは、世俗の才知の何と細やかな論法で争うことか。彼らはこう言う。「一つであるなら、別の者と見えるその者は、もはや存在しないことになる。」
Quod si alius est, jam unus hic non erit: cum natura non sinat, ut ubi alius est, ibi unus sit: aut ubi sit unus, ubi alius sit.
PL 10, 257C「もし別の者であるなら、もはやこの者は一つではなくなる。別の者がいるところに一つがあり、あるいは一つがあるところに別の者がいるということを、本性が許さないからである」。
Dehinc cum facilitatem credentis atque audientis, arte subdolae hujus assertionis eluserint, tum id aptant, quod tamquam jam faciliore via obtineant, ut Deus Christus ex nomine potius quam ex natura sit; quia generale hoc in eo nomen in nullo eam, quae vera sola est, unius Dei fidem destruat: et per hoc Pater filio major sit, quia differente natura, cum non nisi Deus unus est, major Pater sit proprietate naturae; sit que hic nuncupatus filius, et creatio ex Dei voluntate subsistens, quia et minor Patre sit; et Deus non sit, quia Deus unus Deum alium esse non patitur, et qui minor est, necesse est ut naturae ab eo, qui se est major, alienae sit.
PL 10, 257Cその後、彼らは信じ聞く者の安易さをこの巧妙な主張の技で欺いてから、次のことを、いっそう容易な道で得られるかのように当てはめる。すなわち、神なるキリストは本性によってではなく名によって神なのであり、この一般的な名は、彼においては、唯一の神への真の唯一の信仰を少しも損なわない、と。そしてそれによって、父は子より大きい。本性が異なり、神は一つしかないのだから、父は本性の固有性によってより大きいのである。また、子と呼ばれたこの者は、父より小さいのだから、神の意志によって存続する被造物であり、また神ではない。唯一の神は別の神が存在することを許さず、小さい者は、自分より大きい者とは異なる本性の者でなければならないからだ、というのである。
Et hi quidem quam ridiculi in eo sunt, praescribentes Deo, cum asserunt, ex uno nasci nihil posse, quia universarum rerum ex duorum conjunctione nativitas est: Deum autem indemutabilem nullam ex se nativitatem tribuere posse nascenti; quia nec accessioni id quod non demutatur obnoxium sit, nec solitarii atque unius natura id in se habeat conditionis, ut generet.
PL 10, 257Cそして彼らは、神に対して規定を課しながら、いかに滑稽であることか。彼らは、一つのものからは何も生まれえない、すべての物の誕生は二つのものの結合によるからだ、と主張する。また、変わることのない神は、生まれる者に自らの誕生を分け与えることはできない、変わらないものは付加を受けず、単独で一つである者の本性は、産むという条件を自らのうちにもたないからだ、と主張するのである。
Liber VIII, Caput IV
第VIII巻 第IV章PL 10, 257CFides catholica hactenus asserta et sensu communi et Domini dictis confirmatur. --Nos autem evangelicam atque apostolicam fidem doctrinis spiritalibus assecuti, et beatae aeternitatis spem in Patris et Filii confessione sectantes, demonstrato Dei et Dei ex lege sacramento, neque unius Dei fidem excedentes, neque non et Deum Christum praedicantes, hunc ex Evangeliis responsionis ordinem sumpsimus, ut veram ex Deo patre nativitatem unigeniti Dei doceremus; quia per eam et Deus verus esset, neque a natura unius Dei veri esset alienus; ac sic neque Deus negari posset, neque ipse alius Deus dici; quia et Deum ( supple, esse) nativitas praestaret, et natura in eo unius Dei ex Deo, eum in Deum alterum non separaret.
PL 10, 257Cここまで論じられた公同の信仰は、共通の理解と主の言葉によって確かめられる。――我々は、福音と使徒の信仰を、霊的な教えによって得た。また、父と子の告白のうちに幸いなる永遠の望みを追い求めている。そこで、律法から神と神の秘義を示し、唯一の神への信仰を踏み越えることもなく、またキリストを神と宣べ伝えないこともないまま、福音書から次の順序で応答を進めた。すなわち、父なる神から生まれた、独り子なる神の真実の誕生を教えるためである。その誕生によって、彼は真の神であり、唯一の真の神の本性から異なる者ではない。こうして、彼は神であることを否定されえず、また彼自身が別の神と呼ばれることもありえない。誕生が彼に神であること(「あること」を補え)を与え、また神から出た唯一の神の本性が彼のうちにあって、彼を別の神へと分けることがないからである。
Et quamquam ad id nos communis intelligentiae sensus impelleret; ne in natura eadem naturarum nomina convenirent, et non unum essent, quibus id quod sunt non differret in genere: tamen ipsis hoc Domini nostri professionibus placuit ostendi, qui cum frequenter fidei ac spei nostrae Deum unum intimasset, ut sacramentum unius Dei se quoque Deo professo probatoque firmaret dixit: Ego et Pater unum sumus: et, Si scitis me, scitis et Patrem meum: et, Qui me vidit, vidit et Patrem: et, Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua: et, Credite mihi, quia Pater in me, et ego in Patre: sin autem vel propter opera ipsa credite (Joan. X, 30; XIV, 7; Ibid. 9, 10, 11, 12) .
PL 10, 257C共通の理解の感覚も、我々をこの結論へと押しやってはいた。すなわち、同じ本性のうちに本性の名が重なり合うことはなく、類において異ならない者たちが一つでなくなることもない、ということである。しかしなお、我々の主自身のこれらの言明によってこれが示されることがよしとされた。主は我々の信仰と望みの唯一の神をしばしば告げ知らせたうえで、唯一の神の秘義を、自らもまた神と告白され証明される者として確かなものとするために、こう言った。「私と父は一つである」、また「汝らが私を知っているなら、私の父をも知っている」、また「私を見た者は、父をも見たのである」、また「私のうちにとどまる父が、自らの業を行っている」、また「私を信じよ、父は私のうちに、私は父のうちにいる。そうでなくとも、業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ10:30、14:7、ヨハネ14:9、10、11、12)。
Nativitatem suam in nomine patris expressit, cognosci Patrem in se cognito docet. Unitatem naturae fatetur, cum Pater in se viso videtur. Inseparabilem se a Patre testatur, cum in manente in se manet Patre.
PL 10, 257C彼は自らの誕生を、父という名において言い表した。自分が知られるとき、父が知られると教えている。自分が見られるとき、父が見られるのだから、本性の一体性を告白している。自分のうちにとどまる父のうちに自分がとどまるのだから、父から分かたれえないことを証している。
Fiduciam conscientiae tenet, cum his dictis suis credi postulat ex operatione virtutis. Atque ita in hac perfectae nativitatis beatissima fide, vitium omne, et duum deorum, et Dei singularis exstinguitur: cum qui unum sunt, non sit unus; et qui non unus est, non tamen ab eo qui est, ita ex aliquo differat, ut uterque non unum sint.
PL 10, 257C彼は、これらの自らの言葉を力ある業の働きによって信じるよう求めるとき、良心の確信を保っている。こうして、完全な誕生というこの最も幸いな信仰において、二人の神々という誤りも、単独の神という誤りも消える。一つである者たちが一人ではなく、また一人ではない者も、存在するその者から、両者が一つでなくなるほど何らかの点で異なることはないからである。
Liber VIII, Caput V
第VIII巻 第V章PL 10, 257CEGO ET PATER UNUM SUMUS, exponunt de unitate consensus; quibus argumentis. --Haec igitur quia haeretici negare non possunt, quippe cum sint tam absolute dicta atque intellecta, tamen stultissimo impietatis suae mendacio neganda corrumpunt.
PL 10, 257C「私と父は一つである」を、彼らは意志の一致による一体性として説明する。どのような論拠によるのか。――異端者たちは、これらの言葉があまりにも明白に語られ、理解されているため、否定することができない。それでもなお、彼らは自らの不敬虔の最も愚かな偽りによって、否定すべきものとして曲げてしまう。
Id enim quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , tentant ad unanimitatis referre consensum; ut voluntatis in his unitas sit, non naturae, id est, ut non per id quod sunt, sed per id quod idem volunt, unum sint.
PL 10, 257C主が言った「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)を、彼らは心を一つにする合意へと関係づけようとする。二者における一体性は本性の一体性ではなく意志の一体性であり、すなわち彼らは、その存在によってではなく、同じことを望むことによって一つである、というのである。
Et illud, quod est in Actibus Apostolorum, huic defensioni suae aptant: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32) ; ut animarum et cordium diversitas, in cor unum atque animam per convenientiam ejusdem voluntatis unitas sit.
PL 10, 257Cまた彼らは、『使徒言行録』にある言葉をこの弁護に当てはめる。「信じる者の群れは、心も思いも一つであった」(使徒言行録4:32)。それは、魂と心の相違が、同一の意志の一致によって、一つの心と一つの魂へとまとまったものだ、というのである。
Vel illud, quod ad Corinthios scribitur: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8) : ut non differente ministerio ad salutem et in ejusdem sacramenti profectum, voluntatis sit unitas in duobus.
PL 10, 257Cあるいはコリントの人々に宛てて書かれた言葉、「植える者と水を注ぐ者とは一つである」(一コリント3:8)。それは、救いへの務めと同じ秘義の進展への務めが異ならないのだから、二者における一体性は意志の一体性だ、というのである。
Vel id, quod Dominus salutem crediturarum in se gentium a Patre postulans, ait: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut, tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21) : ut quia homines refundi in Deum non possunt, vel ipsi invicem in unum atque indiscretum acervum coire, id quod unum sunt, ex unitate sit voluntatis, cum et omnes Deo placita agant, et ipsi non dissidentibus inter se animorum motibus coeant; atque ita unum eos esse non natura efficiat, sed voluntas.
PL 10, 257Cあるいは、主が、自分を信じるであろう諸国民の救いを父に願って言った言葉。「私は彼らのためだけでなく、彼らの言葉によって私を信じるであろう者たちのためにも願う。すべての者が一つとなるためである。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らもまた我々のうちにいるためである」(ヨハネ17:20、21)。彼らはこう言う。人間は神のうちへ注ぎ戻されることはできず、互いに一つの区別のない塊へと集まることもできない。だから彼らが一つであるのは、意志の一体性によるのであり、全員が神に喜ばれることを行い、心の動きが互いに食い違うことなく集うからである。こうして彼らを一つにするのは本性ではなく、意志だ、というのである。
Liber VIII, Caput VI
第VIII巻 第VI章PL 10, 257CArianorum stultitia. --Nescit plane sapere, qui Deum nescit. Et cum sapientia Christus sit, necesse est ut extra sapientiam sit, qui Christum aut ignorat, aut audit: ut isti, qui majestatis Dominum, et Regem saeculorum, et unigenitum Deum creaturam Dei volunt potius esse quam filium: et cum stulte mentiantur, stultius tamen in defensione mendacii sui sapiunt.
PL 10, 257Cアレイオス派の愚かさ。――神を知らない者は、まったく思慮することを知らない。キリストは知恵であるから、キリストを知らないか、あるいはただ耳にするだけの者は、知恵の外にいるほかない。この者たちは、威厳の主、諸世の王、独り子なる神を、子であるよりも神の被造物であると主張しようとする。彼らは愚かにも偽りを語るが、自らの偽りを弁護するときには、さらに愚かに考えるのである。
Dilata enim paululum etiam nunc ea, quae in Deo patre et in Deo filio est, unitatis proprietate, ex his ipsis quibus utuntur refellendi sunt.
PL 10, 257C父なる神と子なる神における一体性の固有性は、しばしのあいだ措くとしても、彼らは、まさに自分たちが用いているその論拠によって論駁されなければならない。
Liber VIII, Caput VII
第VIII巻 第VII章PL 10, 257CNaturalis est fidelium per unius fidei naturam unitas. Fideles ex unitate sacramentorum sunt unum. --Namque quorum anima et cor unum erat, quaero utrum per fidem Dei unum erat. Utique per fidem: per eam enim anima et cor unum omnium erat.
PL 10, 257C信ずる者たちの一体性は、唯一の信仰の本性による本性的なものである。信ずる者たちは、秘義の一体性によって一つである。――というのは、魂も心も一つであった者たちが、神への信仰によって一つであったのかどうかを、私は問う。当然、信仰によってである。信仰によってこそ、すべての者の魂と心は一つであった。
Et interrogo, utrum fides una, anne altera sit? Una certe, etiam ipso Apostolo auctore (Ephes. IV, 4, 5) , unam fidem, sicuti unum Dominum, et unum baptisma, et unam spem, et unum Deum praedicante.
PL 10, 257C私はさらに問う。信仰は一つか、それとも別のものか。確かに一つである。使徒自身が、一つの主、一つの洗礼、一つの望み、一つの神と同じく、一つの信仰を告げ知らせているからである(エフェソ4:4、5)。
Si ergo per fidem, id est, per unius fidei naturam unum omnes erant; quomodo non naturalem in his intelligis unitatem, qui per naturam unius fidei unum sunt? Omnes enim renati erant ad innocentiam, ad immortalitatem, ad cognitionem Dei,ad spei fidem.
PL 10, 257Cそれゆえ、もし全員が信仰によって、すなわち唯一の信仰の本性によって一つであったのなら、唯一の信仰の本性によって一つである者たちにおける一体性を、汝はなぜ本性的なものと理解しないのか。彼らは皆、無垢へ、不死へ、神の認識へ、望みの信仰へと新たに生まれていたのである。
Et si haec non possunt sibi esse diversa, quia et spes una est, et Deus unus, sicuti et Dominus unus est, et baptisma regenerationis unum est: si haec assensu potius unum sunt, quam natura; his quoque, qui in haec renati sunt, unitatem voluntatis adscribe.
PL 10, 257Cこれらが互いに異なりえないのは、望みが一つであり、神が一つであり、主が一つであり、再生の洗礼が一つであるからである。もしこれらが本性によってよりも同意によって一つであるというなら、これらへと新たに生まれた者たちにも、意志の一体性を帰するがよい。
Si vero regenerati in unius vitae atque aeternitatis naturam sunt, per quod anima eorum et cor unum est; cessat in his assensus unitas, qui unum sunt in ejusdem regeneratione naturae.
PL 10, 257Cしかし、一つの生と永遠の本性のうちへと再生した者たちであり、その本性によって彼らの魂と心が一つであるのなら、同じ本性の再生において一つである者たちには、同意による一体性はなくなる。
Liber VIII, Caput VIII
第VIII巻 第VIII章PL 10, 257CPauli in eam rem sententia. --Non nostra loquimur, neque ad illudendas audientium aures corrupto dictorum sensu aliqua ex his ementita compingimus: sed sanae doctrinae formam tenentes, quae sincera sunt sapimus, et praedicamus.
PL 10, 257Cこの点についてのパウロの見解。――我々は自分自身の言葉を語っているのではなく、聞く者たちの耳を欺くために、語られたことの理解を曲げて偽りの何かを組み立てているのでもない。健全な教えの型を保ち、誠実なことを思い、宣べ伝えているのである。
Docet enim Apostolus ex natura sacramentorum esse hanc fidelium unitatem, ad Galatas scribens: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
PL 10, 257C使徒はガラテヤの人々に宛てて書き、信ずる者たちのこの一体性が秘義の本性によるものであることを教えている。「キリストにあって洗礼を受けた汝らは、みなキリストを着たのである。」
Non inest Judaeus neque Graecus, non inest servus neque liber, non inest masculus neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 27, 28) .
PL 10, 257C「ユダヤ人もギリシア人もなく、奴隷も自由人もなく、男も女もない。汝らはみな、キリスト・イエスにあって一つだからである」(ガラテヤ3:27、28)。
Quod unum sunt in tanta gentium, conditionum, sexuum diversitate; numquid ex assensu voluntatis est, aut ex sacramenti unitate, quia his et baptisma sit unum, et unum Christum induti omnes sunt?
PL 10, 257C諸国民、境遇、性の、これほどの相違のうちにありながら彼らが一つであるのは、意志の同意によるのだろうか。それとも秘義の一体性によるのではないか。彼らには洗礼が一つであり、全員が一人のキリストを着たからである。
Quid ergo hic animorum concordia faciet, cum per id unum sint, quod uno Christo per naturam unius baptismi induantur?
PL 10, 257Cそれでは、彼らが唯一の洗礼の本性によって唯一のキリストを着ることによって一つであるのに、ここで心の一致が何をなしうるというのか。
Liber VIII, Caput IX
第VIII巻 第IX章PL 10, 257CQui plantat et qui rigat natura unum sunt. --Aut cum qui plantat, et qui rigat, unum sint; numquid non per hoc unum sunt, quia ipsi in uno baptismo renati una unius regenerantis baptismi dispensatio sint? numquid non idem agunt? numquid non in uno unum sunt?
PL 10, 257C植える者と水を注ぐ者は本性によって一つである。――あるいは、植える者と水を注ぐ者が一つであるとき、それは、彼らが一つの洗礼において新たに生まれ、再生させる一つの洗礼の一つの経綸であるがゆえに、一つなのではないだろうか。彼らは同じことを行っているのではないか。一つのもののうちで一つなのではないか。
Itaque qui per rem eamdem unum sunt, natura etiam unum sunt, non tantum voluntate: quia et ipsi res eadem effecti sunt, et ejusdem rei atque efficientiae sint ministri.
PL 10, 257Cしたがって、同じものによって一つである者たちは、意志によってだけでなく、本性によっても一つである。彼ら自身が同じものとなり、同じ事柄と同じ働きの務め人であるからである。
Liber VIII, Caput X
第VIII巻 第X章PL 10, 257CStultitia se ipsa prodit, dum adversatur veritati. Fidei perversae spes nulla. Simplicis meritum. --Proficit autem semper contradictio stultorum ad stultitiae demonstrationem: quia quae ingenio insipientis aut perversae intelligentiae adversus veritatem coaptantur, dum et inconcussa et immobilis est, necesse est ut quae e diverso sunt, et falsa intelligantur et stulta.
PL 10, 257C愚かさは、真理に逆らうことによって自らを暴く。ねじれた信仰には望みがない。素朴な者の功。――愚かな者たちの反駁は、つねに愚かさの証明に資するものとなる。知恵なき者の才知やねじれた理解が真理に逆らって仕立てるものは、真理が揺るがず不動である以上、それとは反対のものであるから、偽りであり愚かであると理解されるほかないからである。
Laborantes enim haeretici fallere per id quod dictum est: Ego et pater uuum sumus (Joan. X, 30) , ne naturae in his unitas et indifferens divinitatis substantia crederetur, sed ex dilectione mutua et ex voluntatum concordia unum essent, exemplum unitatis istius, ut superius demonstravimus, etiam ex dictis dominicis protulerunt: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 21) .
PL 10, 257C異端者たちは、「私と父は一つである」〔底本は uuum。unum と読む〕(ヨハネ10:30)という言葉によって欺こうと努めた。両者のうちに本性の一体性と神性の異ならない実体があると信じられることのないように、むしろ相互の愛と意志の一致によって一つであるとするために、この一体性の実例を、先に示したとおり、主の言葉からも持ち出した。「すべての者が一つとなるためである。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らもまた我々のうちにいるためである」(ヨハネ17:21)。
Extra evangelica promissa est, quisquis extra fidem eorum est: et impiae intelligentiae crimen spem simplicem perdidit. Habet enim non tam veniam, quam praemium, ignorare quod credas: quia maximum stipendium fidei est, sperare quae nescias.
PL 10, 257C福音の約束への信仰の外にいる者は誰であれ、その約束の外にいる。不敬虔な理解の罪が、素朴な望みを失わせたのである。信ずることがらを知らずにいることは、赦しというより、むしろ報いをもつ。知らないことを望むことこそ、信仰の最大の報酬だからである。
At vero ultimae impietatis furor est, aut intellecta non credere, aut intelligentiam corrupisse credendi.
PL 10, 257Cしかし、理解したことを信じないこと、あるいは信じるための理解を損なうことは、極みの不敬虔の狂気である。
Liber VIII, Caput XI
第VIII巻 第XI章PL 10, 257CImproprie UT UNUM SINT de unanimitate dixisset Christus. --Sed licet ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non exstare dictorum.
PL 10, 257Cキリストが「一つとなるために」を心の一致について言ったというのは不適切である。――不敬虔は自らの理解の意味を変えてしまうが、それでも語られたことの理解が存在しなくなることはありえない。
Dominus Patrem orat, ut qui in se credituri sint, unum sint, et sicut ipse in Patre, et Pater in eo est, ita omnes in his unum sint. Quid hic aequanimitatem, quid per voluntatis assensum animae et cordis unitatem introducis?
PL 10, 257C主は父に、自分を信じるであろう者たちが一つとなるように、そして自分が父のうちに、父が自分のうちにあるように、彼らもすべて一つとなるように祈っている。汝はここで、なぜ心の平静や、意志の同意による魂と心の一体性を持ち込むのか。
Fuerat namque in verborum copia et proprietate, ut si voluntas unum esse eos faceret, Dominus ita precaretur: Pater, sicut nos unum volumus, ita et illi unum velint, ut unum per concordiam simus omnes.
PL 10, 257C言葉の豊かさと固有の用法からすれば、もし意志が彼らを一つにするのなら、主はこう祈ったはずである。「父よ、我々が一つであることを望むように、彼らも一つであることを望むように。我々すべてが一致によって一つとなるためである」と。
Aut forte qui verbum est, significationem verbi ignoravit? et qui veritas est, loqui vera nescivit? et qui sapientia est, in stultiloquio erravit? et qui virtus est, in ea fuit infirmitate, ne posset eloqui quae vellet intelligi?
PL 10, 257Cそれとも、言葉である者が、言葉の意味を知らなかったのだろうか。真理である者が、真実を語ることを知らなかったのだろうか。知恵である者が、愚かな語りのうちに誤ったのだろうか。力である者が、理解されたいことを言い表すこともできないほどの弱さにあったのだろうか。
Locutus plane ille est vera et sincera fidei evangelicae sacramenta. Neque solum locutus est ad significationem, sed etiam ad fidem docuit, ita dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis.
PL 10, 257C彼は明らかに、福音の信仰の真実で誠実な秘義を語った。しかも、ただ意味を示すためだけでなく、信仰のためにも教えた。こう言っているからである。「すべての者が一つとなるためである。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らもまた我々のうちにいるためである」。
Pro his primum precatio est, de quibus dicitur, Ut omnes unum sint: tum deinde unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur, cum ait: Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis: ut sicut Pater in Filio et Filius in Patre est, ita per hujus unitatis formam, in Patre et Filio unum omnes essent.
PL 10, 257Cまず祈りは、「すべての者が一つとなるために」と言われる者たちのためのものである。次に、「父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らもまた我々のうちにいるためである」と言うとき、一体性の進展が、一体性の実例によって示される。それは、父が子のうちに、子が父のうちにあるように、この一体性の形にならって、すべての者が父と子のうちで一つとなるためである。
Liber VIII, Caput XII
第VIII巻 第XII章PL 10, 257CHonor a Patre acceptus, et a Filio datus credentibus, praestat ut unum sint. --Sed quia soli Patri et Filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo, et unigenitus ex innascibili non potest nisi in originis suae esse natura; ita ut et in substantia nativitatis suae qui genitus est exsistat, neque aliam ac diversam divinitatis nativitas habeat, quam ex qua profecta est, veritatem: nihil nobis ambiguum Dominus ad fidem relinquens, absolutae unitatis hujus toto consequenti sermone docuit naturam.
PL 10, 257C父から受けた栄誉を、子は信ずる者たちに与え、それによって彼らを一つにする。――父と子だけが、本性によって、一つであることを固有としている。神からの神、生まれざる者からの独り子は、自らの起源の本性のうちにあるほかないからである。そのため、生まれた者はその誕生の実体のうちに存在し、誕生は、それが出てきた神性の真理とは別の、異なる真理をもつことはない。信仰のために我々に何一つ曖昧なものを残さない主は、この完全な一体性の本性を、続くすべての言葉によって教えた。
Id enim sequitur: Ut et mundus credat, quoniam tu me misisti (Joan. XVII, 21) . Per id ergo mundus crediturus est Filium a Patre missum esse, quod omnes, qui credituri in eum sunt, unum in Patre et Filio erunt.
PL 10, 257C続いてこう言われている。「世が、汝が私を遣わしたことを信じるためである」(ヨハネ17:21)。それゆえ、世が子は父から遣わされたと信じるようになるのは、彼を信じるであろうすべての者が、父と子において一つとなるからである。
Et quomodo erunt, mox docemur: Et ego honorem, quem dedisti mihi, dedi eis (Ibid., 22) . Et nunc interrogo, utrum id ipsum sit honor, quod voluntas; cum voluntas motus mentis sit, at vero honor naturae aut species aut dignitas.
PL 10, 257Cそれがどのようにしてなのかは、すぐ後で教えられる。「汝が私に与えた栄誉を、私は彼らに与えた」(ヨハネ17:22)。ここで私は問う。栄誉は意志と同じものなのか。意志は精神の動きであるが、栄誉は本性の姿ないし品位である。
Honorem ergo acceptum a Patre Filius omnibus qui in se credituri sunt dedit, non utique voluntatem: quae si data esset, non haberet fides praemium, cum fidem nobis necessitas affixae voluntatis inferret.
PL 10, 257Cしたがって、子は父から受けた栄誉を、自分を信じるであろうすべての者に与えたのであり、意志を与えたのではない。もし意志が与えられたのなら、信仰は報いをもたなくなるであろう。固定された意志の必然性が、我々に信仰をもたらすことになるからである。
Accepti autem honoris datio quid proficeret, ostendit: Ut sint unum, sicut nos unum sumus (Ib.) . Ob eam ergo causam acceptus honor datus est, ut omnes unum sint.
PL 10, 257C受けた栄誉を与えることが何をもたらすかを、主は示している。「彼らが、我々が一つであるように一つとなるためである」(ヨハネ17:22)。それゆえ、受けた栄誉は、すべての者が一つとなるために与えられたのである。
Jam igitur unum sunt omnes in honore; quia non alius, quam qui acceptus est, honor datus est; neque ob aliud datus est, quam ut omnes unum essent.
PL 10, 257Cすでにして、すべての者は栄誉において一つである。与えられた栄誉は、受けられた栄誉とは別のものではなく、すべての者が一つとなるため以外の目的で与えられたのでもないからである。
Et cum per honorem datum Filio, et a Filio praestitum credentibus, omnes unum sint; quaero quomodo Filius diversi honoris a Patre sit, cum credentes omnes honor Filii ad unitatem paterni honoris assumat?
PL 10, 257C子に与えられ、子によって信ずる者たちに授けられた栄誉によって、すべての者が一つであるなら、私は問う。信ずる者たちすべてを、子の栄誉が父の栄誉の一体性へと取り込むというのに、子は父とは異なる栄誉をもつ者だなどということがどうしてありえようか。
Et insolens quidem hic forte humanae spei erit sermo, sed non erit infidelis: quia quamvis hoc sperare temerarium sit, tamen non credidisse irreligiosum est cum idem atque unus nobis et spei auctor sit et fidei.
PL 10, 257Cおそらく、この言葉は人間の望みにとっては不遜であろう。しかし不信仰なものではない。これを望むのは大胆にすぎるとしても、信じないことは不敬虔である。同じ唯一の者が、我々にとって望みの源であり、信仰の源でもあるからである。
Et de hoc quidem planius et copiosius suo, ut congruit, loco tractabimus. Interim tamen etiam ex praesenti sermone neque inanis, neque temeraria esse haec spes nostra intelligitur. Per acceptum igitur et datum honorem unum omnes sunt.
PL 10, 257Cこれについては、しかるべき箇所で、いっそう明瞭かつ詳細に論じることにしよう。さしあたり、現在の論述からも、我々のこの望みが空しいものでも無謀なものでもないことは理解される。したがって、受けられ与えられた栄誉によって、すべての者は一つである。
Fidem teneo, atque causam unitatis accipio: sed nondum apprehendo rationem, quomodo datus honor unum omnes esse perficiat.
PL 10, 257C私は信仰を保っており、一体性の原因も受け入れている。しかし、与えられた栄誉がいかにしてすべての者を一つにするのか、その理は、まだ把握していない。
Liber VIII, Caput XIII
第VIII巻 第XIII章PL 10, 257CUnitas naturalis fidelium in Deo praestatur Verbi incarnatione, et Eucharistiae sacramento. --Sed Dominus nihil fidelium conscientiae incertum relinquens, ipsum illum naturalis efficientiae docuit effectum, dicens, Ut sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his, et tu in me; ut sint perfecti in unum (Joan. XVII, 22 et 23).
PL 10, 257C信ずる者たちの本性的な一体性は、言葉の受肉と聖餐の秘義によって神においてもたらされる。――主は、信ずる者たちの良心に何一つ不確かなものを残さず、本性的な働きの結果そのものを教えて、こう言った。「彼らが、我々が一つであるように一つとなるためである。私は彼らのうちに、汝は私のうちにいる。彼らが一つへと完全にされるためである」(ヨハネ17:22、23)。
Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis?
PL 10, 257C父と子のあいだに意志の一体性を持ち込む者たちに、今、私は問う。キリストが今日我々のうちにいるのは、本性の真実によってなのか、それとも意志の一致によってなのか。
Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit?
PL 10, 257Cもし言葉が真に肉となり、我々が主の食事として真に言葉の肉を受けるのなら、そのキリストが本性によって我々のうちにとどまっていると考えられないことがあろうか。彼は人として生まれ、我々の肉の本性を、もはや自らから分かたれえないものとして身に受けた。そして、秘義のもとで我々に分かち与えられる自らの肉の本性を、永遠の本性に混ぜ合わせたのである。
Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt.
PL 10, 257Cこうして我々はみな一つである。父がキリストのうちにおり、キリストが我々のうちにいるからである。したがって、父がキリストのうちに本性によっていることを否定する者は誰であれ、まず、自分がキリストのうちに、あるいはキリストが自分のうちに本性によっていることを否定してみるがよい。キリストのうちに父が、我々のうちにキリストがいることが、彼らにおいて我々を一つにするからである。
Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum sit unitatis.
PL 10, 257Cしたがって、キリストが我々の体の肉を真に身に受け、また、マリアから生まれたあの人が真にキリストであり、我々が奥義のもとで彼の体の肉を真に受けるのなら(そしてそれによって、父が彼のうちにおり、彼が我々のうちにいるのだから、我々は一つとなるであろう)、なぜ意志の一体性などが主張されるのか。秘義を通じた本性的な固有性こそが、完全な一体性の秘義なのである。
Liber VIII, Caput XIV
第VIII巻 第XIV章PL 10, 257CVerum Christi corpus in hoc Sacramento percipimus. -- Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum (V. lib. IV, n. 14) : neque per violentam atque imprudentem praedicationem; coelestium dictorum sanitati, alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est.
PL 10, 257C我々は、この秘義においてキリストの真の体を受ける。――神の事柄について、人間の理解や世の理解によって語ってはならない(第4巻第14節を見よ)。また、暴力的で無思慮な宣べ伝えによって、天の言葉の健全さから、異質で不敬虔な理解のためのねじ曲げを絞り出してはならない。
Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et tum perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicimus.
PL 10, 257C書かれたことを読み、読んだことを理解しよう。そのとき初めて、我々は完全な信仰の務めを果たすことになる。我々のうちにあるキリストの本性的な真実について我々が語ることは、彼から学んだのでなければ、愚かに、不敬虔に語られていることになる。
Ipse enim ait, Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 56, 57) . De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus.
PL 10, 257C彼自身がこう言っている。「私の肉はまことの食物であり、私の血はまことの飲み物である。私の肉を食べ、私の血を飲む者は、私のうちにとどまり、私もその者のうちにとどまる」(ヨハネ6:56、57)。肉と血の真実性について、疑う余地は残されていない。
Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est?
PL 10, 257C今や、主自身の告白によっても、我々の信仰によっても、それはまことに肉であり、まことに血である。これらを受け、飲むことが、我々がキリストのうちに、キリストが我々のうちにいることをもたらす。これは真理ではないのか。
Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo: dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.
PL 10, 257Cキリスト・イエスが真の神であることを否認する者たちにとっては、確かにそれが真実でないということになるがよい。だが、彼自身は肉を通して我々のうちにおり、我々は彼のうちにいる。彼のもとで、我々がそれである当のものが、神のうちにあるからである。
Liber VIII, Caput XV
第VIII巻 第XV章PL 10, 257CPerfecta nobis, Christo mediante, cum Deo unitas. --Quam autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens, Et hic mundus me jam non videt; vos autem me videbitis, quoniam ego vivo, et vos vivetis; quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 19, etc.).
PL 10, 257C我々には、キリストを仲介として、神との完全な一体性がある。――しかし、肉と血が分かち与えられる秘義によって、我々がどれほど彼のうちにいるかを、彼自身がこう言って証している。「またこの世は、もはや私を見ない。しかし汝らは私を見る。私が生きているので、汝らも生きるからである。私が私の父のうちに、汝らが私のうちに、私が汝らのうちにいるからである」(ヨハネ14:19以下)。
Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet: cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit: nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset; nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur: ac sic perfecta per Mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente?
PL 10, 257Cもし彼が意志の一体性だけを理解させようとしたのなら、なぜ、完成される一体性のある段階と順序を示したのだろうか。それは、彼が神性の本性によって父のうちにあり、他方、我々が彼の体をとった誕生によって彼のうちにあり、そして彼がまた、秘義の奥義によって我々のうちにいると信じられるようにするためではないか。こうして、仲介者を通して完全な一体性が教えられる。我々が彼のうちにとどまるとき、彼自身は父のうちにとどまり、父のうちにとどまりつつ我々のうちにとどまる。そして我々は、父の一体性へと進むことになる。誕生によって本性的に父のうちにいる者のうちに、我々もまた本性的にいることになり、彼自身は我々のうちに本性的にとどまり続けるからである。
Liber VIII, Caput XVI
第VIII巻 第XVI章PL 10, 257CUnitas haec quam naturalis. Unitas Filii cum Patre. --Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57) .
PL 10, 257Cこの一体性はいかに本性的か。子と父との一体性。――この一体性が我々のうちにいかに本性的であるかを、彼自身がこう証した。「私の肉を食べ、私の血を飲む者は、私のうちにとどまり、私もその者のうちにとどまる」(ヨハネ6:57)。
Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit.
PL 10, 257C彼のうちにいる者は、彼自身がそのうちにいる者以外にはないからである。彼は、自らの肉を受けた者の肉だけを、自らのうちに身に受けてもっているのである。
Perfectae autem hujus unitatis sacramentum superius jam docuerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit meam carnem, et ipse vivet per me (Ibid. 58) .
PL 10, 257C彼は、この完全な一体性の秘義を、すでに先に教えていた。「生ける父が私を遣わし、私が父によって生きているように、私の肉を食べる者もまた、私によって生きる」(ヨハネ6:58)。
Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivimus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur: ut id, de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur.
PL 10, 257C彼は父によって生きている。父によって生きるそのあり方と同じあり方で、我々も彼の肉によって生きる。あらゆる比較は、理解の形のために取り上げられるからである。取り上げられた実例に従って、問題となっていることを我々が捉えるためである。
Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus: victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem.
PL 10, 257Cしたがって、これが我々の生の原因である。肉をもつ我々のうちに、肉を通してキリストがとどまっているということである。我々は、彼が父によって生きるのと同じ条件のもとで、彼によって生きることになる。
Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae adepti: quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem?
PL 10, 257Cそれゆえ、もし我々が肉に従って本性的に彼によって生きるのなら、すなわち彼の肉の本性を得たのなら、彼自身が父によって生きるのであるから、彼が霊に従って本性的に父を自らのうちにもっていないということがどうしてありえようか。
Per Patrem autem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam, dum quod est, et ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae dissimilitudinem separatur; dum in se per nativitatem habet Patrem in virtute naturae.
PL 10, 257C彼が父によって生きるのは、誕生が彼に異なる別の本性をもたらしたのではなく、彼が何であれ、それは彼から出たものであり、しかも何らかの生じうる本性の相違によって彼から分かたれることがなく、誕生によって本性の力において父を自らのうちにもっているからである。
Liber VIII, Caput XVII
第VIII巻 第XVII章PL 10, 257CEpilogus. Haec autem idcirco a nobis commemorata sunt, quia voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem haeretici mentientes, unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium, et per Filium ad Patrem, obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur: cum et per honorem nobis datum Filii, et per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis, mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum.
PL 10, 257C結び。――我々がこれらのことを述べたのは、異端者たちが、父と子のあいだにはただ意志の一体性しかないと偽り、神への我々の一体性を実例として用いていたからである。あたかも、我々が子へと、また子を通して父へと結ばれるのは、ただ従順と信仰の意志によるにすぎず、肉と血の秘義による本性的な交わりの固有性は与えられていないかのようにである。しかし実際には、我々に与えられた子の栄誉によって、また我々のうちに肉において宿る子によって、そして体において不可分に彼のうちに一つとされた我々によって、真実で本性的な一体性の奥義が宣べ伝えられなければならない。
Liber VIII, Caput XVIII
第VIII巻 第XVIII章PL 10, 257CUnitas Filii et Patris diserte in Scripturis asserta. --Responsum igitur a nobis est stultitiae furentium, ad demonstrationem tantum inanis mendacii: ne imperitos fallerent vanae ac ridiculae assertionis errore.
PL 10, 257C子と父との一体性は、聖書に明確に主張されている。――したがって我々の応答は、狂った者たちの愚かさに対して、空しい偽りを示すためだけのものであった。無知な者たちを、空しく滑稽な主張の誤りによって欺くことのないようにするためである。
Caeterum fides evangelica responsionis nostrae necessitate non eguit. Unitatem nostram ad Deum Dominus pro nobis precatus est: suam vero obtinet ille, et in ea manet.
PL 10, 257Cしかし福音の信仰は、我々の応答の必要を要しなかった。主は、神への我々の一体性を我々のために祈った。だが自らの一体性は、彼自身がすでに得ており、その中にとどまっている。
Nec per sacramentum dispensationis unum sunt, sed per naturae nativitatem, dum nihil in eo ex se Deus eum gignendo degenerat.
PL 10, 257C彼らが一つであるのは、経綸の秘義によってではなく、本性の誕生によってである。神は彼を生むことにおいて、彼のうちで自らから何一つ劣化させなかったからである。
Unum sunt, dum quae de manu ejus non rapiuntur, non rapiuntur de manu Patris (Joan. X, 28) ; dum eo cognito Pater cognitus est; dum eo viso Pater visus est; dum quae loquitur, manens in se Pater loquitur; dum in operante se operatur Pater; dum ipse in Patre est, et in eo Pater est (Joan. XIV, 7, 9, 10, 12).
PL 10, 257C彼らが一つであるのは、彼の手から奪われないものが、父の手からも奪われないからであり(ヨハネ10:28)、彼が知られるとき父が知られ、彼が見られるとき父が見られるからであり、彼が語ることを、自らのうちにとどまる父が語るからであり、彼が働くとき、父が彼のうちで働くからであり、彼自身が父のうちにおり、父が彼のうちにいるからである(ヨハネ14:7、9、10、12)。
Hoc non praestat creatura, sed nativitas; non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur unanimitas, sed natura: quia non unum est creari, et nasci; neque velle id ipsum est, quod et posse; neque concordare idem est, quod manere.
PL 10, 257Cこれを与えるのは被造物ではなく誕生である。これをもたらすのは意志ではなく権力である。これを語るのは心の一致ではなく本性である。造られることと生まれることは同じではなく、望むことは可能であることと同じではなく、一致することはとどまることと同じではないからである。
Liber VIII, Caput XIX
第VIII巻 第XIX章PL 10, 257CUnanimitas non negatur, dum asseritur unitas. De Patris et Filii unitate apertum testimonium. --Non negamus igitur unanimitatem inter Patrem et Filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum solam concordiam ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari loquantur.
PL 10, 257C一体性を主張しても、心の一致は否定されない。父と子の一体性についての明白な証言。――したがって、我々は父と子のあいだの心の一致を否定しない。異端者たちはこう偽るのが常である。すなわち、我々が和合だけでは一体性として受け入れないと、我々が父と子を不和な者たちだと主張していると言いふらすのである。
Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. Unum sunt Pater et Filius natura, honore, virtute: nec natura eadem potest velle diversa.
PL 10, 257Cしかし、我々が心の一致を否定していないことを、彼らは聞くがよい。父と子は、本性、栄誉、力において一つである。同じ本性が、異なることを望むことはありえない。
Et audiant adhuc naturae sibi cum Patre unitatem Filium testantem; ait enim: Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XV, 26) .
PL 10, 257Cさらに、子が父との本性の一体性を自ら証している言葉を聞くがよい。彼はこう言う。「私が父のもとから汝らに遣わす弁護者、すなわち私の父から出る真理の霊が来るとき、その者が私について証しする」(ヨハネ15:26)。
Advocatus veniet, et hunc mittet Filius a Patre, et Spiritus veritatis est, qui a Patre procedit. Excutiat ingenii sui aculeos omnis haereticorum schola: et quaerat nunc, quod vel mentiri ignorantibus possit, et doceat quid sit hoc quod Filius mittit a Patre.
PL 10, 257C弁護者が来る。子が父のもとからこの者を遣わす。それは、父から出る真理の霊である。異端者たちの学派全体は、自らの才知の針を振り落とし、無知な者たちには偽りとして通用しうる何かを、今探してみるがよい。そして、子が父のもとから遣わすとはどういうことなのかを、教えてみるがよい。
Qui mittit, potestatem suam in eo quod mittit ostendit. Sed quod a Patre mittit, quid intelligemus, utrum acceptum, aut dimissum, aut genitum? nam horum necesse est unum aliquid significet, quod a Patre missurus est.
PL 10, 257C遣わす者は、遣わすもののうちに自らの権力を示す。しかし、父のもとから遣わすとは、何を意味すると我々は理解すべきか。受けられたもの、送り出されたもの、それとも生まれたものなのか。父のもとから遣わそうとしているのは、これらのうちのいずれか一つを意味するほかないからである。
Et missurus a Patre est eum Spiritum veritatis, qui a Patre procedit: jam ergo non est acceptio, ubi demonstrata processio est. Superest ut confirmemus in eo sententiam nostram, utrum in hoc consistentis egressionem, an geniti processionem existimemus.
PL 10, 257C子は、父から出る真理の霊を、父のもとから遣わそうとしている。それゆえ、発出が示されているところに、受け取ることはもはやない。残るのは、我々の見解をこの点で確かめることである。すなわち、我々はこの点で、これを、自存する者が出てゆくことと考えるのか、それとも生まれた者の発出と考えるのか、ということである。
Liber VIII, Caput XX
第VIII巻 第XX章PL 10, 257CSpiritus sanctus a quo sit non incertum. Quod a Filio accipit, accipit et a Patre. Hinc unum natura sunt Pater et Filius. --Neque in hoc nunc calumnior libertati intelligentiae, utrum ex Patre, an ex Filio Spiritum paracletum putent esse.
PL 10, 257C聖なる霊が誰から出るのかは、不確かではない。子から受けるものは、父からも受ける。ここから、父と子は本性において一つである。――彼らが霊パラクレートスを父から出ると考えるのか、子から出ると考えるのか、その点における理解の自由を、私は今とがめだてしない。
Non enim in incerto Dominus reliquit: nam sub iisdem dictis haec ita locutus est: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare illa modo. Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem.
PL 10, 257C主は、この点を不確かなままにしておかなかったからである。同じ語りのもとで、主はこう言った。「私には、汝らに言うべきことがまだ多くあるが、汝らは今はそれを担うことができない。真理の霊であるその者が来るとき、汝らをあらゆる真理へと導くであろう。」
Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Ille me honorificabit; quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
PL 10, 257C「その者は自分から語るのではなく、聞いたことを何でも語り、来るべきことを汝らに告げるからである。その者は私に栄光を帰する。私のものから受けて、汝らに告げるからである。」
Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12, seqq.) . A Filio igitur accipit, qui et ab eo mittitur, et a Patre procedit. Et interrogo, utrum id ipsum sit a Filio accipere, quod a Patre procedere.
PL 10, 257C「父が持っているものはすべて私のものである。それゆえ私は、『私のものから受けて、汝らに告げる』と言ったのである」(ヨハネ16:12以下)。したがって、子から受けるのであり、その者は子によって遣わされ、父から出る者でもある。そこで私は問う。子から受けることは、父から出ることと同じなのか。
Quod si differre credetur inter accipere a Filio, et a Patre procedere; certe id ipsum atque unum esse existimabitur, a Filio accipere, quod sit accipere a Patre. Ipse enim Dominus ait: Quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
PL 10, 257Cもし、子から受けることと父から出ることのあいだには違いがあると信じられるとしても、子から受けることが、父から受けることと同一で一つのことだとは、確かに考えられるであろう。主自身がこう言っているからである。「私のものから受けて、汝らに告げるからである」。
Omnia quae cumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid. 14 et 15) .
PL 10, 257C「父が持っているものはすべて私のものである。それゆえ私は、『私のものから受けて、汝らに告げる』と言ったのである」(ヨハネ16:14、15)。
Hoc quod accipiet (sive potestas est, sive virtus, sive doctrina est), Filius a se accipiendum esse dixit: et rursum hoc ipsum significat accipiendum esse de Patre.
PL 10, 257Cこの受けるであろうもの(それが権力であれ、力であれ、教えであれ)を、子は自分から受けられるものだと言った。そしてまた同時に、それが父から受けられるべきものだと示しているのである。
Cum enim ait, omnia quaecumque habet Pater, sua esse, et idcirco dixisse se de suo accipiendum esse: docet etiam a Patre accipienda, a se tamen accipi; quia omnia quae Patris sunt, sua sint.
PL 10, 257C父が持っているものはすべて自分のものだと言い、それゆえ、自分のものから受けられると言ったとき、彼は、父から受けられるべきものが、それでも自分から受けられることを教えている。父のものはすべて彼のものだからである。
Non habet haec unitas diversitatem: nec differt a quo acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur a Filio. Numquid et hic voluntatis unitas afferetur? Omnia quae habet Pater, Filii sunt: et omnia quae Filii sunt, Patris sunt.
PL 10, 257Cこの一体性には相違がない。父から与えられたものが子から与えられたものとして語られても、それが誰から受けられたのかは問題にならない。ここでもまた、意志の一体性が持ち出されるのだろうか。父が持つものはすべて子のものであり、子のものはすべて父のものである。
Ipse enim ait: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) . Nondum loci est, ut demonstrem, cur ita dixerit: Quoniam de meo accipiet: futuri enim temporis significatio est, ubi accepturus ostenditur.
PL 10, 257C彼自身がこう言っている。「私のものはすべて汝のものであり、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)。なぜ「私のものから受ける」と言ったのかを示す場所は、まだここではない。受けようとしていることが示されているところでは、未来の時の意味があるからである。
Nunc certe ideo a se accepturum ait, quia omnia Patris sua essent. Disseca naturae hujus, si potes, unitatem: et aliquam dissimilitudinis infer necessitatem, per quam Filius non sit in unitate naturae.
PL 10, 257C今は確かに、父のものはすべて自分のものであるから、自分から受けるであろうと言っているのである。汝がもしできるなら、この本性の一体性を切り裂いてみよ。そして、それによって子が本性の一体性のうちにいないことになるような、何らかの相違の必然性を持ち込んでみよ。
A Patre enim procedit Spiritus veritatis: sed a Filio a Patre mittitur. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt: et idcirco quidquid accipiet, a Filio accipiet ille mittendus, quia Filii sunt universa quae Patris sunt.
PL 10, 257C真理の霊は父から出る。しかし、子によって父のもとから遣わされる。父のものはすべて子のものである。それゆえ、遣わされるその者は、何を受けようと、子から受けるのである。父のものは、すべて子のものだからである。
Natura itaque in omnibus tenet suam legem, et quod unum ambo sunt, ejusdem in utroque per generationem nativitatemque divinitatis significatio est: cum id quod accipiet a Patre Spiritus veritatis, id Filius dandum a se esse fateatur.
PL 10, 257Cしたがって、本性はあらゆる点で自らの法を保つ。両者が一つであることは、生成と誕生による神性が両者のうちで同じであることの標である。真理の霊が父から受けるであろうものを、子が自分から与えられるべきものだと告白しているからである。
Non permittenda itaque ad impiae intelligentiae libertatem haeretica perversitas est: ut dictum hoc Domini, quod quia omnia quae Patris sunt, sua sunt, idcirco a se accipiet Spiritus veritatis, non ad unitatem confiteatur referendum esse naturae
PL 10, 257Cしたがって、異端のねじれは、不敬虔な理解の自由へと許されてはならない。すなわち、父のものはすべて自分のものであるから、真理の霊は自分から受けるであろうという主のこの言葉を、本性の一体性に関係づけるべきだと告白しないことが、許されてはならない。
Liber VIII, Caput XXI
第VIII巻 第XXI章PL 10, 257CDei et Christi unus est Spiritus. --Loquatur enim ille, qui electionis est vas et gentium doctor, secundum veritatis intelligentiam fide Romanae plebis ante laudata.
PL 10, 257C神の霊とキリストの霊は一つの霊である。――選びの器であり諸国民の教師であるあの者に語らせよ。彼はローマの民の信仰を先に称賛したうえで、真理の理解に従って語るのである。
Volens enim naturae unitatem in Patre et Filio docere, ita ait (Rom. VIII, 9, seqq.) : Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu si quidem Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
PL 10, 257C実に彼は、父と子における本性の一体性を教えようとして、こう言っている(ローマ8:9以下)。「汝らは肉のうちにではなく、霊のうちにいる。もし神の霊が汝らのうちに宿っているなら。キリストの霊をもたない者は、キリストのものではない。」
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est per peccatum, spiritus autem vita est per justitiam.
PL 10, 257C「もしキリストが汝らのうちにいるなら、体は罪のゆえに死んでいるが、霊は義のゆえに命である。」
Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum suum, qui habitat in vobis. Spiritales omnes sumus, si in nobis est Spiritus Dei.
PL 10, 257C「もしイエスを死者からよみがえらせた者の霊が汝らのうちに宿っているなら、キリストを死者からよみがえらせた者は、汝らのうちに宿る自らの霊のゆえに、汝らの死ぬべき体をも生かすであろう」。もし神の霊が我々のうちにあるなら、我々はみな霊的な者である。
Sed hic Spiritus Dei, et Spiritus Christi est. Et cum Christi Spiritus in nobis sit, ejus tamen Spiritus in nobis est, qui Christum suscitavit a mortuis: et qui suscitavit Christum a mortuis, corpora quoque nostra mortalia vivificabit propter habitantem Spiritum ejus in nobis.
PL 10, 257Cしかしこの神の霊は、キリストの霊でもある。キリストの霊が我々のうちにあるが、それでもそれは、キリストを死者からよみがえらせた者の霊が我々のうちにあるということであり、キリストを死者からよみがえらせた者は、我々のうちに宿る彼の霊のゆえに、我々の死ぬべき体をも生かすのである。
Vivificamur ergo, propter habitantem in nobis Spiritum Christi, per eum qui Christum suscitavit a mortuis.
PL 10, 257Cそれゆえ我々は、我々のうちに宿るキリストの霊のゆえに、キリストを死者からよみがえらせた者によって、生かされる。
Et cum ejus, qui suscitavit Christum a mortuis, in nobis est Spiritus; et Spiritus tamen in nobis est Christi, nec tamen non Dei est Spiritus, qui in nobis est.
PL 10, 257Cキリストを死者からよみがえらせた者の霊が我々のうちにあり、それでも我々のうちにあるのはキリストの霊であり、しかも我々のうちにある霊は神の霊でないわけではない。
Discerne igitur, o haeretice, Spiritum Christi a Spiritu Dei, et excitati a mortuis Spiritum Christi ab Spiritu Dei Christum a mortuis excitantis; cum inhabitans in nobis Spiritus Christi, Spiritus Dei sit; et cum Spiritus Christi a mortuis excitati. Spiritus tamen Dei sit Christum a mortuis excitantis.
PL 10, 257Cそれゆえ、異端者よ、キリストの霊を神の霊から区別してみよ。死者からよみがえらされた者の霊を、キリストを死者からよみがえらせる神の霊から区別してみよ。我々のうちに宿るキリストの霊が神の霊であり、また、死者からよみがえらされた者であるキリストの霊が、それでもキリストを死者からよみがえらせる者の、神の霊であるのだから〔底本は excitati の後に句点を打つが、句読点の乱れと見て二つの cum 節を並べて訳した〕。
Liber VIII, Caput XXII
第VIII巻 第XXII章PL 10, 257CSpiritus Dei an natura, an res naturae. --Et quaero nunc in Spiritu Dei utrum naturam, an rem naturae significatam existimes.
PL 10, 257C神の霊は本性なのか、本性に属するものなのか。――そして私は今、汝に問う。神の霊によって、汝は本性が意味されていると考えるのか、それとも本性に属するものが意味されていると考えるのか。
Non idem est enim natura, quod naturae res: sicuti non idem est homo, et quod hominis est, nec idem est ignis, et quod ignis ipsius est: et secundum hoc non idem est Deus, et quod Dei est.
PL 10, 257C本性と、本性に属するものとは同じではない。人間と、人間に属するものは同じではなく、火と、火自身に属するものも同じではない。同様に、神と、神に属するものも同じではない。
Liber VIII, Caput XXIII
第VIII巻 第XXIII章PL 10, 257CModo Patrem, modo filium significat. --Memini enim in Spiritu Dei ita filium Dei significari, ut in eo Deus pater demonstratus esse intelligatur, et ad cujusvis demonstrationem posse significatum Dei Spiritum pertinere: neque tantum hoc ex prophetica, sed ex evangelica auctoritate monstrari, cum dicitur: Spiritus Domini super me, propterea unxit me (Luc. IV, 18) ; et rursum (Matth., XII, 18) : Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit animae meae, ponam super eum Spiritum meum; et ipso de se Domino testante: Si autem in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, utique appropiavit in vobis regnum Dei (Ib., 28): haec enim videntur non ambigue vel Patrem significare, vel filium, virtutem tamen naturae manifestantia .
PL 10, 257Cときに父を、ときに子を意味する。――私は覚えている。神の霊によって神の子が示され、同じ神の霊によって父なる神も示されていると理解され、神の霊が、どちらの者を示すことにも関わりうるということを。しかもこれは預言者の権威からだけでなく、福音の権威からも示される。「主の霊が私の上にある。それゆえ主は私に油を注いだ」(ルカ4:18)と言われ、また再び(マタイ12:18)、「見よ、私が選んだ私の僕、私の魂が喜ぶ私の愛する者。私は彼の上に私の霊を置く」と言われ、主自身も自らについてこう証している。「私が神の霊によって悪霊を追い出すなら、神の国は汝らのもとに来ているのだ」(マタイ12:28)。これらは、父を意味するのか子を意味するのか曖昧なところなく、それでも本性の力を明らかにしているように見えるのである。
Liber VIII, Caput XXIV
第VIII巻 第XXIV章PL 10, 257CCur uterque dictus sit Spiritus. --Namque idcirco dictum existimo in utroque Spiritus Dei, ne secundum corporales modos ita inesse Filium in Patre vel Patrem in Filio crederemus: scilicet ne loco Deus manens, nusquam alibi exstare videretur a sese.
PL 10, 257Cなぜ両者が霊と言われるのか。――私が思うに、両者について神の霊と語られたのは、子が父のうちに、あるいは父が子のうちにいることを、物体的なあり方に従って信じることのないようにするためである。すなわち、神が場所にとどまっていて、自らからどこかほかの場所には存在しないように見えることのないようにするためである。
Homo enim, aut aliquid aliud ei simile, cum alicubi erit, tamen alibi non erit: quia id, quod est illic, continetur ubi fuerit: infirma ad id natura ejus, ut ubique sit, qui insistens alicubi sit.
PL 10, 257C人間、あるいはそれに似た何か別のものは、どこかにいるときには、ほかの場所にはいない。そこにあるものは、それがいる場所に閉じ込められているからである。どこかにとどまっている者が、どこにでもいるということは、その本性にとって力の及ばぬことである。
Deus autem immensae virtutis vivens potestas, quae nusquam non adsit, nec desit usquam, se omnem per sua edocet, et sua non aliud quam se esse significat: ut ubi sua insint, ipse esse intelligatur.
PL 10, 257Cしかし神は、量り知れない力の生ける権力であり、どこにも居合わせないことがなく、どこにも欠けることがない。自らの全体を、自らのものを通して教え、自らのものが自分自身以外の何ものでもないことを示す。それは、自らのものがあるところに、彼自身がいると理解されるためである。
Non autem corporali modo, cum alicubi insit, non et ubique esse credatur: cum per sua in omnibus esse non desinat; non aliud autem sint, quam quod est ipse, quae sua sunt. Et haec quidem ad naturae intelligentiam dicta sunt.
PL 10, 257Cまた、物体のあり方にならって、どこかにいるときにはどこにでもいるのではない、と信じられてはならない。彼は自らのものを通してすべてのもののうちにいることをやめず、自らのものは彼自身であるものと別のものではないからである。以上は、本性の理解のために述べたことである。
Liber VIII, Caput XXV
第VIII巻 第XXV章PL 10, 257CIn Spiritu Dei significatur Pater. Significatur Filius. Significatur et Spiritus sanctus. --In Spiritu autem Dei patrem Deum significari, ita existimo intelligi oportere, quod Spiritum Domini super se esse Dominus Jesus Christus professus sit, propter quod eum ungat, et mittat ad evangelizandum.
PL 10, 257C神の霊によって父が示される。子が示される。また聖なる霊も示される。――神の霊によって父なる神が示されていると理解されるべきだと、私は思う。主イエス・キリストが、主の霊が自分の上にあり、そのゆえに主が自分に油を注ぎ、福音を告げるために遣わすと告白したからである。
Paternae enim naturae virtus in eo manifestatur; naturae suae communionem in Filio etiam in carne nato per sacramentum spiritalis hujus unctionis ostendens (Matth., III, 17) , cum post consummati baptismi nativitatem tum haec quoque proprietatis significatio audita est, voce testante de coelo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7) .
PL 10, 257C父の本性の力が、彼のうちに現れているからである。父は、肉において生まれた子においても、この霊的な塗油の秘義によって、自らの本性の交わりを示している(マタイ3:17)。完成された洗礼の誕生ののち〔post consummati baptismi nativitatem の取り方は定かでない。字義どおりに訳した〕、天からの声がこう証したとき、この固有性の標もまた聞かれたのである。「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」(詩篇2:7)。
Non enim vel ipse super se esse, vel sibi de coelis adesse, vel ipsum se cognominasse sibi filium intelligendus est: sed omnis haec fidei nostrae fuit demonstratio, ut sub perfectae ac verae nativitatis sacramento, unitatem naturae manentis in Filio, qui etiam homo esse coeperat, nosceremus.
PL 10, 257C彼が自分の上にいるとか、天から自分のもとに臨むとか、自ら自分を子と呼んだとか、そのように理解してはならない。むしろこれはすべて、我々の信仰への証示であった。すなわち、完全で真実な誕生の秘義のもとで、すでに人となり始めていた子のうちにとどまる本性の一体性を、我々が知るためである。
Et Patrem quidem in Dei Spiritu ita significari repertum est. Filium vero hoc modo demonstratum intelligimus, cum dicit: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemones, utique appropiavit in vobis regnum Dei: se scilicet, id est, naturae suae potestate daemones ejicere demonstrans, qui non nisi Dei Spiritu ejici possint.
PL 10, 257C父が神の霊において示されているのは、このとおりである。子がこの仕方で示されていると我々が理解するのは、彼がこう言うときである。「私が神の霊によって悪霊を追い出すなら、神の国は汝らのもとに来ているのだ」。すなわち彼は、自らが自らの本性の権力によって悪霊を追い出すことを示しているのであり、悪霊は神の霊によってでなければ追い出されえないのである。
Est autem et in Spiritu Dei Spiritus paracleti significatio; neque solum prophetica, sed apostolica auctoritate, cum dicitur: Sed hoc est, quod dictum est per prophetam, Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo in omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum (Act. II, 16, seqq.) Et consummatum hoc totum fuisse in Apostolis docetur, cum misso Spiritu sancto omnes linguis gentium sunt locuti.
PL 10, 257Cまた、神の霊のうちには、パラクレートスの霊の意味もある。それは預言者の権威によってだけでなく、使徒の権威によっても示される。こう言われているからである。「しかしこれは、預言者を通して語られたことである。終わりの日々に、と主は言う、私は私の霊を、すべての肉に注ぐ。彼らの息子たちも娘たちも預言する」(使徒言行録2:16以下)。そして、これらすべてが使徒たちにおいて成就したことは、聖なる霊が遣わされて、全員が諸国民の言葉を語ったことによって教えられる。
Liber VIII, Caput XXVI
第VIII巻 第XXVI章PL 10, 257CIn nobis est Deus, cum Christus; cum Spiritus Christi, Spiritus Dei. Filii et Patris natura una. --Haec autem idcirco sunt demonstrata necessario, ut in quamcumque se licet partem haeretica falsitas contulisset, finibus tamen atque praescripto veritatis evangelicae concluderetur.
PL 10, 257Cキリストがいるとき、神は我々のうちにいる。キリストの霊があるとき、神の霊がある。子と父の本性は一つである。――以上のことが必然的に示されたのは、異端の偽りがどの方向へ身を向けようとも、それでも福音の真理の限界と定めのうちに閉じ込められるようにするためである。
Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo, habitat Deus. Et cum habitat in nobis Spiritus Christi; habitante tamen in nobis Spiritu Christi, non alius tamen spiritus habitat, quam Spiritus Dei.
PL 10, 257Cキリストは我々のうちに宿る。キリストが宿るとき、神が宿る。キリストの霊が我々のうちに宿るとき、キリストの霊が我々のうちに宿っていながら、神の霊以外の別の霊が宿ることはない。
Quod si per Spiritum sanctum Christus in nobis esse intelligitur, hunc tamen ita Spiritum Dei, ut Spiritum Christi esse noscendum est.
PL 10, 257Cもし聖なる霊によってキリストが我々のうちにいると理解されるなら、この霊は神の霊であり、同様にキリストの霊でもあると知られなければならない。
Et cum, per naturam rei natura ipsa habitet in nobis; indifferens natura Filii esse credetur a Patre, cum Spiritus sanctus, qui et Spiritus Christi et Spiritus Dei est, res naturae esse demonstretur unius. Quaero nunc igitur, quomodo non ex natura unum sunt?
PL 10, 257C本性に属するものを通して本性そのものが我々のうちに宿るとき、聖なる霊が、キリストの霊であり神の霊でもあるものとして、唯一の本性に属するものと示されるなら、子の本性は父と異ならないと信じられるであろう。それでは私は今、問う。彼らが本性によって一つでないことが、どうしてありえようか。
A patre procedit Spiritus veritatis: a Filio mittitur, et a Filio accipit. Sed omnia, quae habet Pater, Filii sunt: et idcirco qui ab eo accipit, Dei Spiritus est, sed idem et Spiritus Christi est.
PL 10, 257C真理の霊は父から出る。子によって遣わされ、子から受ける。しかし父が持つものはすべて子のものである。それゆえ、彼から受ける者は神の霊であるが、同時にキリストの霊でもある。
Res naturae Filii est ( supple, Spiritus), sed eadem res et naturae Patris est. Excitantis Christum a mortuis Spiritus est; sed idem Spiritus Christi est a mortuis excitati.
PL 10, 257C子の本性に属するもの(「霊」を補え)である。しかし同じものが、父の本性にも属している。それはキリストを死者からよみがえらせる者の霊であるが、同時に、死者からよみがえらされたキリストの霊でもある。
In aliquo differat Christi et Dei natura, ne eadem sit; si praestari potest ut Spiritus, qui Dei est, non sit et Christi.
PL 10, 257C神の霊であるものが、キリストの霊でもないということが成り立ちうるなら、キリストの本性と神の本性は同じではないよう、何らかの点で異なるがよい〔構文が難解で、differat と ne eadem sit の関係は定かでない。反語的な譲歩と取った〕。
Liber VIII, Caput XXVII
第VIII巻 第XXVII章PL 10, 257CFilii et Patris una apud nos habitatio. --Sed te, haeretice, furentem, et spiritu doctrinae mortiferae circumactum tenet et coarctat Apostolus, Christum nobis fundamentum ponens fidei (I Cor., III, 11) , dicti hujus quoque dominici non nescius: Si quis diligit me, et verbum meum servabit: et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan., XIV, 23) .
PL 10, 257C子と父の住まいは、我々のもとで一つである。――しかし、異端者よ、狂気にとらわれ、死をもたらす教えの霊に振り回されている汝を、使徒は捕らえ、締めつけている。使徒は、キリストを我々の信仰の土台として据え(一コリント3:11)、また次の主の言葉をも知らなかったわけではない。「私を愛し、私の言葉を守る者があれば、私の父はその者を愛し、我々はその者のところに来て、その者のもとに住まいをつくる」(ヨハネ14:23)。
Per id enim, Spiritu Christi in nobis manente, Dei Spiritum in nobis manere testatus est, nec diversum a se esse Spiritum a mortuis excitati et Spiritum a mortuis excitantis.
PL 10, 257C使徒はこの言葉によって、キリストの霊が我々のうちにとどまるとき、神の霊が我々のうちにとどまることを証し、死者からよみがえらされた者の霊と、死者からよみがえらせる者の霊とが、互いに異なるものではないと証したのである。
Veniunt enim, atque habitant in nobis: et rogo utrum comitatu diversitatum venient, mansionemque facient, an unitate naturae? Sed obnititur doctor gentium, non duos spiritus.
PL 10, 257C彼らは来て、我々のうちに宿る。私は問う。彼らは、異なる者たちの連れ添いとして来て住まいをつくるのか、それとも本性の一体性によってなのか。しかし諸国民の教師は、二つの霊ではないと力強く主張している。
Dei scilicet et Christi, sed Spiritum Christi, qui et Spiritus Dei est, inesse credentibus. Non est cohabitatio, sed habitatio est: sub sacramento tamen cohabitationis habitatio, dum neque duo habitant, neque ab alio diversus habitator est.
PL 10, 257Cすなわち、神の霊とキリストの霊ではなく、神の霊でもあるキリストの霊が、信ずる者たちのうちにあるのだ、と。それは共住ではなく、住まいである。だが共住の秘義のもとでの住まいであり、二者が住まうのでも、住まう者が別の者と異なるのでもない。
Est enim in nobis Spiritus Dei, sed est in nobis Spiritus Christi: et cum Spiritus Christi inest, inest Spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi est; et cum quod Christi est, Dei est: non potest aliud quid diversum Christus esse, quam Deus est. Deus igitur Christus est unus cum Deo Spiritus.
PL 10, 257C我々のうちには神の霊があり、またキリストの霊がある。キリストの霊があるとき、神の霊がある。こうして、神に属するものはキリストにも属し、キリストに属するものは神にも属する。したがって、キリストが神とは異なる何か別のものであることはありえない。それゆえ、キリストは神であり、神と一つの霊である。
Liber VIII, Caput XXVIII
第VIII巻 第XXVIII章PL 10, 257CAriani a Spiritu sancto alieni Christum Deum negant, et tamen colunt. --Et illud evangelicum: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30) , docet Apostolus unitatem esse naturae, non solitudinem unionis, scribens Corinthiis: Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesum.
PL 10, 257Cアレイオス派は聖なる霊から疎遠であり、キリストが神であることを否定しながら、しかもなお礼拝している。――また、あの福音の言葉「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)について、使徒はコリントの人々に書き送って、それが孤独な合一ではなく本性の一体性であることを教えている。「それゆえ私は汝らに知らせる。神の霊によって語る者は誰も、イエスをアナテマと言うことはない。」
Scisne nunc, haeretice, in quo spiritu dicas Christum creaturam (I Cor., XII, 3) ? Cum enim in anathemate sint, qui servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom., I, 25) ; Christum creaturam confitens, quid sis intellige, qui non ignores quin in maledicto sit religio creaturae.
PL 10, 257C異端者よ、汝は今、どの霊によってキリストを被造物と言っているのか知っているのか(一コリント12:3)。創造者よりも被造物に仕えた者たちは呪いのうちにある(ローマ1:25)のだから、キリストを被造物と告白する汝は、自分が何者であるかを理解するがよい。被造物を奉ずる宗教が呪いのうちにあることを、汝は知らないはずがないのである。
Et quid sequatur adverte: Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor., XII, 3) . Sentisne quid tibi desit, Christo negando quod suum est?
PL 10, 257C続くことにも注意せよ。「聖なる霊によらなければ、イエスを主と言うことのできる者はない」(一コリント12:3)。キリストから、彼自身のものを否定することによって、汝に何が欠けているか、汝は感じているか。
Si per naturam Dei Christus tibi Dominus est, habes Spiritum sanctum: si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens, spiritu erroris animaris: quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere.
PL 10, 257Cもし神の本性によってキリストが汝にとって主であるなら、汝は聖なる霊をもっている。しかし、もし養子としての名によって彼が主であるなら、汝は聖なる霊を欠き、誤りの霊に息を吹き込まれている。聖なる霊によらなければ、誰もイエスを主と言うことはできないからである。
Et tu creaturam eum potius quam Deum dicens, dominum licet nuncupans, Dominum tamen esse non dicis; quia tibi ex communi genere potius et familiari nomine, quam ex natura sit Dominus. Sed a Paulo disce naturam.
PL 10, 257Cそして汝は、彼を神ではなく被造物と言い、「主」と呼んではいても、彼が主であるとは言っていない。汝にとって彼は、本性によってではなく、共通の類と親しみやすい名によって主であるにすぎないからである。しかしパウロから、本性を学ぶがよい。
Liber VIII, Caput XXIX
第VIII巻 第XXIX章PL 10, 257CGratiarum divisiones. --Sequitur enim: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus est; et divisiones ministeriorum sunt, et idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus.
PL 10, 257C恩寵の分配。――続いてこう言われている。「賜物には分配があるが、霊は同じである。務めには分配があるが、主は同じである。働きには分配があるが、すべてのことをすべての者において働かせる神は同じである。」
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad id quod utile est (Ibid. 4, et seqq.) . In praesenti sermone quadrimoda significatio intelligitur, cum in divisione donorum idem Spiritus est, et in divisione ministeriorum idem ipse Dominus est, et in divisione operationum idem Deus est, et in utilitatis datione manifestatio Spiritus.
PL 10, 257C「各人には、益となるように、霊の顕れが与えられる」(一コリント12:4以下)。この言葉には四重の意味が理解される。賜物の分配においては同じ霊が、務めの分配においては同じ主が、働きの分配においては同じ神が、そして益の授与においては霊の顕れがあるのである。
Atque ut datio utilitatis in manifestatione Spiritus nosceretur; continuo subjectum est: Huic quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donum curationum in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio Spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (Ibid., 8 et seqq.) .
PL 10, 257Cそして、益の授与が霊の顕れにおいて知られるように、すぐ後にこうつけ加えられている。「ある者には霊によって知恵の言葉が、ほかの者には同じ霊に従って知識の言葉が、またほかの者には同じ霊において信仰が、ほかの者には同じ霊において癒しの賜物が、ほかの者には力ある業の働きが、ほかの者には預言が、ほかの者には霊の識別が、ほかの者には諸種の異言が、ほかの者には異言の解釈が与えられる」(一コリント12:8以下)。
Liber VIII, Caput XXX
第VIII巻 第XXX章PL 10, 257CSpiritus manifestatio. --Et quidem id, quod quartum esse diximus, id est, in datione utilitatis Spiritus manifestationem, absolutam habet intelligentiam. Commemoratum enim est, per quas dationum utilitates haec esset Spiritus manifestatio.
PL 10, 257C霊の顕れ。――我々が第四のものと呼んだもの、すなわち益の授与における霊の顕れは、明白な理解を有している。どのような授与の益を通して、この霊の顕れがあるのかが、すでに述べられているからである。
In his namque divisionum virtutibus non incerta doni hujus ostensio est, de quo Dominus ad Apostolos dixerat, praecipiens his, ne ab Jerosolymis discederent; sed exspectate, inquit, promissionem Patris, quam audistis de ore meo, Quoniam Joannes baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto tingemini, quem et accipietis non post multos hos dies.
PL 10, 257Cこれらの分配された力ある業のうちには、この賜物の明らかな現れがある。主は使徒たちにこの賜物について語り、エルサレムから離れないよう命じて、こう言った。「父の約束を待て。それは汝らが私の口から聞いたものである。ヨハネは水で洗礼を授けたが、汝らは聖なる霊によって洗礼を受ける。それをこれから幾日もたたないうちに受けるであろう。」
Et rursum: Sed accipietis virtutem superveniente Spiritu sancto in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 4, et seq.) . Promissionem Patris, quae de ore ejus audita est, exspectari jubet.
PL 10, 258Aまた再び、「聖なる霊が汝らの上に臨むとき、汝らは力を受け、エルサレムとユダヤ全土とサマリアで、そして地の果てに至るまで、私の証人となる」(使徒言行録1:4以下)。彼は、自分の口から聞かれた父の約束を待つよう命じている。
Certe etiam nunc ejus paternae promissionis eloquium est. Per has igitur virtutum efficientias manifestatio Spiritus est.
PL 10, 258A確かに、今もなお、これは彼の父の約束の言葉である。したがって、これらの力ある業の働きを通して、霊の顕れがある。
Neque enim in occulto est Spiritus donum, ubi sermo sapientiae est, et verba vitae audiuntur: vel ubi divinae cognitionis scientia est, ne pecudum modo per ignorationem Dei, vitae nostrae ignoremus auctorem: vel per fidem Dei, ne non credentes Evangelium Dei, extra Evangelium Dei simus: vel per donum curationum, ut gratiam ejus, qui haec tribuit, infirmitatum curatione testemur: vel per operationem virtutum, ut quod agimus, Dei esse virtus intelligatur: vel per prophetiam, ut per doctrinae intelligentiam intelligamur ex Deo eruditi: vel per discretionem spirituum, ne ignari simus, sancto an perverso spiritu quis loquatur: vel per genera linguarum, ut in signum dati Spiritus sancti linguarum sermo donetur (I Cor. XIV, 6) : vel in interpretatione linguarum, ne ignoratione fides audientium periclitetur, cum linguam ignorantibus linguae interpretator absolvit.
PL 10, 258A知恵の言葉があり、命の言葉が聞かれるところでは、霊の賜物は隠されていない。あるいは、神の認識の知識があるところでも、それは、我々が家畜のように神を知らないまま、我々の命の創造者を知らずにいることのないためである。あるいは神への信仰によって、神の福音を信じない者として、神の福音の外にいることのないためである。あるいは癒しの賜物によって、これらを与える者の恩寵を、病の癒しによって証するためである。あるいは力ある業の働きによって、我々の行うことが神の力であると理解されるためである。あるいは預言によって、教えの理解を通して、我々が神から教えられた者と理解されるためである。あるいは霊の識別によって、ある者が聖なる霊によって語っているのか、ねじれた霊によって語っているのかを、知らずにいることのないためである。あるいは諸種の異言によって、与えられた聖なる霊のしるしとして、異言の言葉が授けられるためである(一コリント14:6)。あるいは異言の解釈において、異言を知らない者たちに異言の解釈者が解き明かすとき、聞く者たちの信仰が無知のゆえに危うくされることのないためである。
In his igitur omnibus ad utilitatem unicuique divisis manifestatio Spiritus est, per has scilicet datae unicuique utilitatis admirationes dono Spiritus non latente.
PL 10, 258Bしたがって、これらすべてにおいて、益のために各人に分配されたものにおいて、霊の顕れがある。各人に与えられた益の驚嘆すべき業を通して、霊の賜物は隠されていないのである。
Liber VIII, Caput XXXI
第VIII巻 第XXXI章PL 10, 258CHaec dona alius atque alius largitur, et tamen unus Spiritus. --Tenuit autem beatus apostolus Paulus in hoc difficillimo ad humanam intelligentiam coelestium sacramentorum mysterio, et absolutam demonstrationem et sollicitam cautelam, ut per Spiritum et in Spiritu dari haec divisionum dona monstraret (non enim idipsum est per Spiritum, et in Spiritu dari): quia datio doni, quae obtinetur in Spiritu, haec tamen indulta per Spiritum sit.
PL 10, 258Cこれらの賜物を与えるのは、それぞれ別の者であるが、それでも霊は一つである。――幸いなる使徒パウロは、人間の理解にとって最も困難な、この天の秘義の奥義において、完全な論証と慎重な用心をあわせもっていた。分配の賜物が、霊によって、そして霊において与えられると示すためである(霊によって与えられることと、霊において与えられることは、同じではないからである)。霊において得られる賜物の授与は、それでも霊によって許されたものだからである。
Consummat autem has dationum divisiones hoc modo: Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens unicuique sicut vult (I Cor. XII, 11) .
PL 10, 259A彼はこれらの授与の分配を、こう述べて締めくくる。「これらすべてのことを、唯一の同じ霊が働かせ、望むままに各人に分け与える」(一コリント12:11)。
Nunc igitur quaero, quis haec Spiritus operetur, dividens unicuique prout velit: utrum per quem, aut in quo donorum divisio est.
PL 10, 259Aそこで私は今、問う。これらのことを働かせ、望むままに各人に分け与える霊とは誰か。賜物の分配がそれによって、あるいはそれにおいてあるところの者なのか。
Quod si ipsum significatum esse loqui aliquis audebit, contradicet Apostolus, cur se vitiose lector intelligat: ait enim superius: Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus.
PL 10, 259Aもし誰かが、その者自身が意味されていると言い切るなら、使徒はこう反論するであろう。なぜ読者は誤って理解するのか、と。彼は先にこう言っているからである。「働きには分配があるが、すべてのことをすべての者において働かせる神は同じである」。
Alius est ergo qui dividit, et alius est in quo indulta divisio est. Et intellige operantem haec omnia semper Deum, ita tamen, ut Christus operetur, ut paterno opere operans Filius fungatur.
PL 10, 259Bそれゆえ、分ける者は一人であり、そのうちで分配が許されている者は別の者である。汝は、これらすべてを働かせているのがつねに神であることを理解せよ。ただし、キリストが働くことによって、子が父の業をもって働きつつ務めを果たすという仕方においてである。
Et si in Spiritu sancto Jesum Dominum confiteris; intellige tripertitae significationis in Apostolo ( Id est Apostoli loco) virtutem, cum in divisionibus donorum idem Spiritus est, et in divisionibus ministeriorum idem Dominus est, et in divisionibus operationum idem Deus est: et rursum omnia inoperans unus Spiritus, unicuique sicut vult dividens.
PL 10, 259Bもし汝が聖なる霊においてイエスを主と告白するなら、使徒における(すなわち「使徒の箇所における」)三重の意味の力を理解せよ。賜物の分配においては同じ霊が、務めの分配においては同じ主が、働きの分配においては同じ神がある。そして再び、すべてのうちに働く唯一の霊が、望むままに各人に分け与えるのである。
Et apprehende, si potes, Dominum in divisione ministeriorum, et Deum in divisione operationum, hunc eumdem unum esse Spiritum, et inoperantem, et prout vult dividentem: quia in divisionibus donorum unus est Spiritus, et idem Spiritus operetur ac dividat.
PL 10, 260Aそして汝は、もしできるなら、務めの分配における主と、働きの分配における神が、この同じ唯一の霊であることを把握するがよい。その霊は、内に働き、望むままに分け与える。賜物の分配においては霊が唯一であり、同じ霊が働かせ、分配するからである。
Liber VIII, Caput XXXII
第VIII巻 第XXXII章PL 10, 260AChristus charismata dividit. --Aut si displicet in Deo et Domino unus hic ejusdem, per nativitatis sacramentum, divinitatis Spiritus: ostende quis spiritus, et in quo spiritu has nobis divisiones et inoperetur et dividat.
PL 10, 260Aキリストが賜物を分ける。――あるいは、誕生の秘義によって、神であり主である者において、同じ神性の唯一のこの霊が気に入らないというなら、汝は示せ。どのような霊が、またどの霊において、これらの分配を我々のうちに働かせ、分けているのかを。
Sed nihil aliud, quam quod fidei nostrae est, ostendes; quia Apostolus qui esset intelligendus ostendit, dicens: Sicut enim corpus unum est, membra autem habet multa; omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus (I Cor. XII, 12) .
PL 10, 260Aしかし汝は、我々の信仰に属することのほかは何も示せないであろう。使徒が、誰が理解されるべきかを示しているからである。「ちょうど体は一つでありながら多くの肢体をもち、体のすべての肢体は多くあっても一つの体であるように、キリストもそうである」(一コリント12:12)。
Divisiones ergo charismatum ex uno Domino Jesu Christo, qui corpus est omnium, esse significat: quia cum ostendisset Dominum in ministerio, ostendisset etiam Deum in operationibus, unum tamen haec omnia Spiritum et inoperari et dividere demonstrat, membra haec gratiarum in perfectione ( al. perfectionem) unius corporis dividentem.
PL 10, 260Bしたがって、賜物の分配が、すべての者の体である唯一の主イエス・キリストから出ると、使徒は示している。彼は、主を務めにおいて示し、神をも働きにおいて示したが、それでもこれらすべてを、唯一の霊が内に働き、分けることを明らかにしているからである。この霊は、恩寵のこれらの肢体を、一つの体の完成において(別本では「完成へと」)分ける。
Liber VIII, Caput XXXIII
第VIII巻 第XXXIII章PL 10, 261AOperationes et ministeria Deus statuit. Statuit et Christus. --Nisi forte non tenuisse rationem unitatis in eo Apostolus existimatur, quod dixit: Et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus (I Cor. XII, 5, 6) : ut quia ministeria ad Dominum retulit, et operationes ad Deum, non unum atque idipsum in ministeriis atque operationibus videatur intelligi.
PL 10, 261A働きと務めを神が定めた。キリストもまた定めた。――もしかすると、使徒はそこで一体性の理を保たなかったと考えられるかもしれない。「務めには分配があるが、主は同じである。働きには分配があるが、神は同じである」(一コリント12:5、6)と言い、務めを主に、働きを神に関係づけたからには、務めと働きにおいて一つで同一のものが理解されているようには見えない、というのである。
Accipe quam haec membra ministeriorum membra operationum sunt, cum ait: Vos estis corpus Christi et membra.
PL 10, 261Aこれらの務めの肢体が、いかに働きの肢体でもあるかを、使徒がこう言うときに理解せよ。「汝らはキリストの体であり、その肢体である」。
Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos (Ibid., 27, 28) , in quibus est verbum sapientiae; secundo prophetas, in quibus est donum scientiae; tertio magistros, in quibus est doctrina fidei; deinde virtutes, in quibus sunt curationes infirmitatum, auxiliorum potestates, gubernationes prophetales, et dona genera linguarum vel loquendi vel interpretandi.
PL 10, 261A「神は教会に、ある者たちを立てた。第一に使徒たち」(一コリント12:27、28)。彼らのうちには知恵の言葉がある。第二に預言者たち、彼らのうちには知識の賜物がある。第三に教師たち、彼らのうちには信仰の教えがある。次に力ある業、そのうちには病の癒し、助けの権力、預言的な統治、そして語る、あるいは解釈するための異言の種々の賜物がある。
Certe haec Ecclesiae et ministeria sunt et operationes, in quibus est corpus Christi; et haec Deus statuit. Aut profitere non per Christum statuta, quia ea Deus statuit.
PL 10, 261B確かにこれらは教会の務めであり働きであって、そのうちにキリストの体がある。そしてこれらを神が定めた。神がこれらを定めたからといって、それらがキリストによって定められたのではないと、汝は言い切るがよい。
Sed audies ipsum dicentem: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et iterum: Qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia.
PL 10, 261Bしかし汝は、使徒自身がこう言うのを聞くであろう。「我々一人一人には、キリストの賜物の量りに従って恩寵が与えられた」。また再びこう言う。「降った者は、すべてを満たすために、すべての天の上に昇った者と同じである」。
Et ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam autem evangelizantes, quosdam autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii (Ephes. IV 7, 10, etc.) . Numquid ministeriorum dona non Christi sunt, cum tamen et Dei dona sint?
PL 10, 261B「そして彼自身が、ある者たちを使徒として、ある者たちを預言者として、ある者たちを福音を告げる者として、ある者たちを牧者また教師として与えた。聖なる者たちの完成のため、務めの業のためである」(エフェソ4:7、10以下)。務めの賜物は、神の賜物でありながら、キリストの賜物でもないというのだろうか。
Liber VIII, Caput XXXIV
第VIII巻 第XXXIV章PL 10, 261CPaulus de Patre dicens DEUS, de Filio DOMINUS, non distinxit eos natura. --Sed si id sibi usurpavit impietas, ut quia ait, idem Dominus et idem Deus (I Cor. XII, 5, 6) , non sint in unitate naturae: adjungam vero huic intelligentiae tuae, ut putas firmiora praesidia.
PL 10, 261Cパウロは、父について「神」、子について「主」と言ったが、両者を本性によって区別しなかった。――しかし不敬虔が、彼が「同じ主」「同じ神」(一コリント12:5、6)と言っているのだから、両者は本性の一体性にはいない、と自らのものとして主張するなら、私は汝のこの理解に、汝がより堅固と思うような支えをつけ加えよう。
Ipse enim Apostolus ait: Sed nobis unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) . Et rursum: Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
PL 10, 261C使徒自身がこう言っている。「しかし我々には、唯一の神である父がおり、すべては彼から出て、我々は彼のうちにある。また唯一の主イエス・キリストがおり、すべては彼によって、我々も彼によって存在する」(一コリント8:6)。また再びこう言う。「主は一つ、信仰は一つ、洗礼は一つ。」
Unus Deus et pater omnium et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5, 6) . Per id enim, quod dicitur unus Deus et unus Dominus, Deo tantum quasi uni Deo proprium deputari videtur ut Deus sit: cum proprietas unius consortium non patiatur alterius.
PL 10, 262A「すべての者の唯一の神であり父は、すべての者を通し、我々すべてのうちにいる」(エフェソ4:5、6)。「唯一の神」「唯一の主」と言われることによって、神であることはただ唯一の神であるかのような者にだけ固有のものとして帰されているように見える。一つの者の固有性は、別の者との共有を許さないからである。
O plane rara ac difficilia charismatum dona, et vere in hac utilitatum datione manifestatio Spiritus constituta!
PL 10, 262Aおお、まことに稀で得がたい賜物の贈り物よ。そして、益をこのように授けることにおいて、まことに立てられた霊の顕れよ。
Et merito hic dividendarum gratiarum ordo servatus est, ut principalis esset sermo sapientiae; vere enim illud est, Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) , quia nisi per hoc sapientiae verbum Christus Dominus non posset intelligi, tum deinde sequens esset sermo scientiae; ut quod sapimus, scienter loquamur, ita ut sapiamus sapientiae verbum: tertium vero donum in fide esset; quia illa principalia et superiora utilitatem doni, nisi Deus crederetur, amitterent: ut nunc in hujus maximi et pulcherrimi dicti apostolici sacramento, haereticis omnibus nec verbum sapientiae est, nec sermo scientiae, nec religionis fides; quia impietas, quae non capit intelligentiam, extra sermonis scientiam et extra simplicitatem fidei est.
PL 10, 262Aそしてここで、恩寵が分けられる順序が守られているのは当然である。第一に知恵の言葉がなければならない。「聖なる霊によらなければ、イエスを主と言うことのできる者はない」(一コリント12:3)というのは真実であり、この知恵の言葉によらなければ、主キリストは理解されえないからである。次に、知識の言葉が続く。それは、我々が思慮することを知識をもって語り、こうして知恵の言葉を思慮するためである。第三の賜物は、信仰にある。あの第一の上位のものは、神が信じられなければ、賜物の益を失うからである。そこで今、この最大にして最も美しい使徒の言葉の秘義において、すべての異端者には、知恵の言葉もなく、知識の言葉もなく、宗教の信仰もない。理解を受けつけない不敬虔は、言葉の知識の外にあり、信仰の素朴さの外にあるからである。
Nec enim quisquam quod non sapit, loquitur: nec quod loqui non potest, potest credere. Unum itaque Deum Apostolus praedicans, et ex Lege veniens, atque in Evangelium Christi vocatus, perfectae fidei tenuit confessionem.
PL 10, 262B誰も、思慮していないことを語ることはなく、語ることのできないことを信じることもできない。したがって使徒は、唯一の神を宣べ伝え、律法から来て、キリストの福音へと召された者として、完全な信仰の告白を保った。
Et ne aliquam haereticis occasionem tamquam incauti sermonis simplicitas praestaret, ut nativitatem Filii per unius Dei praedicationem negarent; unum Deum sub proprietatis significatione confessus est, dicens ita: Unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6) : ut qui Deus est, et pater crederetur.
PL 10, 262Bそして、不用意な言葉の素朴さが、異端者たちに、唯一の神の宣べ伝えによって子の誕生を否定する何らかの機会を与えることのないように、彼は固有性を示す形で唯一の神を告白して、こう言った。「唯一の神である父がおり、すべては彼から出て、我々は彼のうちにある」(一コリント8:6)。それは、神である者が父でもあると信じられるためである。
Dehinc quia nudum hoc, in unum Deum patrem credere, non proficeret ad salutem; subjecit: Et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum; sinceritatem fidei salutaris in unius Dei et in unius Domini praedicatione demonstrans: ut nobis et unus Deus pater, et unus Dominus Jesus Christus in fide esset.
PL 10, 262C続いて、唯一の神である父を信じるというだけでは、救いには役立たないので、彼はこうつけ加えた。「また唯一の我々の主イエス・キリストがおり、すべては彼によって、我々も彼によって存在する」。唯一の神と唯一の主の宣べ伝えのうちに、救いの信仰の誠実さを示したのであり、それは、我々にとって、唯一の神である父も、唯一の主イエス・キリストも、信仰のうちにあるためである。
Non enim dictum ignorabat a Domino: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan. VI, 40) .
PL 10, 263A彼は、主が言った次の言葉を知らなかったわけではない。「私の父の意志とは、子を見て、彼を信じる者がみな、永遠の生命をもつことである」(ヨハネ6:40)。
Sed fidei ecclesiasticae ordinem ponens, et fidem nostram in Patre et Filio statuens, inseparabilis illius atque indissolubilis unitatis et fidei sacramentum locutus est, dicens: Unus Deus, et unus Dominus.
PL 10, 263Aしかし、教会の信仰の順序を置き、我々の信仰を父と子に据えることによって、彼は、あの不可分で解きえない一体性と信仰の秘義を、こう言って語った。「唯一の神、そして唯一の主」。
Liber VIII, Caput XXXV
第VIII巻 第XXXV章PL 10, 263ASi Christus negatur Deus, quia unus Deus Pater; nec Pater Dominus, quia unus Dominus Christus. --Ac primum extra apostolicum spiritum vivens, stultitiam tuam, haeretice, intellige.
PL 10, 263A父だけが唯一の神だとしてキリストが神であることが否定されるなら、キリストだけが唯一の主だとして、父も主ではないことになる。――まず、使徒の霊の外に生きている者として、異端者よ、汝は自らの愚かさを理解せよ。
Si enim professionem unius Dei ad id usurpas, ne Christus Deus sit; quia ubi unus est, solitarius sit intelligendus, et id, quod unus est, proprium ei sit ac singulare qui unus est: quid de eo profiteberis, quod Jesus Christus unus est Dominus?
PL 10, 263Bもし汝が唯一の神という告白を、キリストが神でないことのために用いるなら、つまり、唯一であるところには孤独な者が理解されなければならず、唯一であることは唯一の者に固有で単独のことだというなら、イエス・キリストが唯一の主であることについて、汝は何を告白するのか。
Si enim secundum te, quod unus Pater Deus est, Christo non reliquit ut Deus sit: necesse est, ut etiam secundum te unus Dominus Christus Deo non relinquat ut Dominus sit; quia quod unus est, proprium ei velis esse qui unus est.
PL 10, 263B汝の言うところに従えば、父が唯一の神であることが、キリストに神であることを残さなかったのなら、やはり汝の言うところに従えば、キリストが唯一の主であることは、神に主であることを残さないことになる。汝は、唯一であることを、唯一の者に固有のことにしたいからである。
Si itaque unum Dominum Christum esse etiam Deum negabis, unum quoque Deum patrem esse negabis et Dominum: et quid erit in Dei virtute, nisi Dominus est, et in Domini potestate , nisi Deus est; cum et Deum id perficiat esse quod Dominus est, et Dominum id constituat esse quod Deus est?
PL 10, 263Bそれゆえ、もし汝が、唯一の主であるキリストが神でもあることを否定するなら、唯一の神である父が主でもあることも否定することになる。神が主でないなら、神の力に何があるだろうか。主が神でないなら、主の権力に何があるだろうか。主であることが神であることを成し遂げ、神であることが主であることを定めているのだから。
Liber VIII, Caput XXXVI
第VIII巻 第XXXVI章PL 10, 263CUnus est uterque spiritu, non persona. --Sed sacramentum dicti dominici Apostolus tenens, quod est: Ego et Pater unum sumus (Joan, X, 30), dum utrumque unum profitetur, unum utrumque sic significat, non ad solitudinem singularis, sed ad spiritus unitatem: quia unus Deus Pater et unus Christus Dominus, cum uterque et Dominus et Deus sit, duos tamen in fide nostra nec deos patiuntur esse nec dominos.
PL 10, 263C両者は霊において一つであり、位格において一つなのではない。――しかし使徒は、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)という主の言葉の秘義を保ち、両者を一つと告白するとき、それを単独の者の孤独へではなく、霊の一体性へと指し示している。唯一の神である父も、唯一の主であるキリストも、両者が主であり神であるのに、我々の信仰においては、二人の神々でも二人の主でもあることを許さないからである。
Unus igitur uterque est: et unus cum sit uterque non solus est. Nec loqui sacramentum fidei nisi apostolica voce poterimus.
PL 10, 264Aしたがって、両者は一つであり、両者が一つであるとき、両者は単独なのではない。我々は、信仰の秘義を使徒の声によらなければ語ることができないであろう。
Unus est enim Deus, et unus est Dominus: et per id, quod unus est Deus et unus est Dominus, in Deo demonstratur et Dominus, sicut et Deus demonstratur in Domino. Non tenes unionem, ut Deus singularis sit: nec tamen dividis spiritum, ut uterque non unus sit.
PL 10, 264A神は唯一であり、主は唯一である。神が唯一であり主が唯一であることによって、神のうちに主が示され、主のうちに神が示される。あなたは、神が単独であるような合一を保たず、それでも霊を分けて、両者が一つでなくなるようにもしない。
Neque in uno Deo et in uno Domino discernere poteris potestatem: ne qui Dominus est, non sit et Deus; vel qui Deus est, non sit et Dominus. Cavit enim Apostolus, per eloquia nominum, duos vel deos praedicare vel dominos.
PL 10, 264A唯一の神と唯一の主のうちに、権力を区別することもできないであろう。主である者が神でなく、あるいは神である者が主でなくなることのないためである。使徒は、名の言葉によって、二人の神々あるいは二人の主を宣べ伝えることのないように用心したのである。
Et idcirco usus est eo genere doctrinae, ut in uno Domino Christo unum significaret et Deum, et in uno Deo patre unum significaret et Dominum; nec tamen impiam nobis ad perimendam unigeniti Dei nativitatem inveheret unionem, et Patrem professus et Christum.
PL 10, 264Bそしてそれゆえに、彼はこのような教えの型を用いた。唯一の主キリストにおいて唯一の神をも示し、唯一の神である父において唯一の主をも示すためである。それでいて、父とキリストを告白しながら、独り子なる神の誕生を滅ぼすための不敬虔な合一を我々に持ち込むことはなかった。
Liber VIII, Caput XXXVII
第VIII巻 第XXXVII章PL 10, 264BChristum non modo Dominum, sed et Deum docuit Paulus. --Nisi forte eo usque ultimae desperationis furor audebit erumpere, ut quia Christum Dominum Apostolus dixerit, nemo aliud eum praeter quam Dominum debeat confiteri, et habens Domini proprietatem, non habeat Dei veritatem.
PL 10, 264Bパウロは、キリストが主であるだけでなく神でもあると教えた。――使徒がキリストを主と言ったからには、誰も彼を主以外のものと告白してはならず、主の固有性をもちながら神の真理はもたない、と言い張るほどに、極みの絶望の狂気が敢えて噴き出すのでもなければ、そうはならない。
Sed non ignorat Paulus Christum Deum, dicens: Quorum patres, et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5) . Non hic creatura in Deum deputatur: sed creaturarum Deus est, qui super omnia Deus est.
PL 10, 264Bしかしパウロは、キリストが神であることを知らないわけではない。「その父祖たちは彼らのものであり、キリストもその中から出た。キリストは万物の上にある神である」(ローマ9:5)。ここでは被造物が神とされているのではない。万物の上にある神である者は、被造物の神なのである。
Liber VIII, Caput XXXVIII
第VIII巻 第XXXVIII章PL 10, 264CDistinxit illum a Patre, non divisit. --Quam vero super omnia Deus et inseparabilis sit a Patre Spiritus, disce etiam hoc ipso de quo nunc agitur Apostoli dicto.
PL 10, 264C彼は子を父から区別したが、分けはしなかった。――万物の上にある神であること、そして霊において父から分かたれえないことを、汝は、いま扱っている使徒のこの言葉そのものから学ぶがよい。
Confessus enim unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum Jesum Christum per quem omnia: quaero quid diversitatis attulerit, dicens ex Deo omnia, et per Christum omnia (I Cor. VIII, 6) ?
PL 10, 265A使徒は、万物がそれから出る唯一の神である父と、万物がそれによってある唯一の主イエス・キリストとを告白した。そこで私は問う。「万物は神から」「万物はキリストによって」(一コリント8:6)と言うことで、彼は何の相違をもたらしたのか。
Anne possit separabilis a se naturae et spiritus intelligi ex quo, et per quem omnia? Omnia enim per Filium ex nihilo substiterunt, et ad Deum ex quo omnia, ad Filium vero per quem omnia Apostolus retulit.
PL 10, 265Aそれから万物が出る者と、それによって万物がある者とが、自らから分離しうる本性と霊の者であると、理解されうるのだろうか。万物は、子によって無から存立するに至ったのであり、使徒は、万物がそれから出る者を神に、万物がそれによってある者を子に、関係づけたのである。
Et non invenio quid differat, cum per utrumque opus sit virtutis ejusdem. Si enim ad universitatis substantiam proprium ac sufficiens creaturis esset quod ex Deo sunt; quid habuit necessitatis memorasse, quod quae ex Deo sunt, per Christum sint, nisi quod unum idem est, per Christum esse et ex Deo esse?
PL 10, 265A私は、何が異なるのかを見いだせない。両者を通して、同じ力の業があるからである。もし、被造物が神から出ていることが、宇宙の実体にとって固有で十分であるなら、神から出るものがキリストによってあると想起することに、どんな必要があっただろうか。キリストによってあることと神から出ていることとが、同一の一つのことだからでなければ。
Sed quemadmodum Dominum et Deum utrique eorum, ut mutuum esset, adscriptum est: ita ex quo et per quem relatum ad utrumque est, et ad demonstrationem unitatis utriusque, nec ad intelligentiam singularis.
PL 10, 265Bしかし、主と神が、相互的であるように両者に帰されているのと同じように、「それから」と「それによって」も、両者の一体性を示すために両者に関係づけられているのであって、単独の者の理解のためではない。
Non patet ad occasionem impietatis ipsius sermo, et apostolica fides non est extra praedicationis diligentiam.
PL 10, 265Bこの言葉は不敬虔の機会に開かれてはおらず、使徒の信仰は、宣べ伝えの細心さの外にあるのではない。
His enim se verborum proprietatibus temperavit, quibus nec duos deos intelligeretur significare, neque unicum: dum et unionem detestatur, nec separat unitatem, hoc enim ex quo omnia, et per quem omnia, licet non singularem constitueret in potestate virtutis, non tamen diversum demonstraret in efficientia; cum ex quo omnia, et per quem omnia, ejusdem naturae ad id demonstraret auctorem.
PL 10, 265B実に彼は、言葉の固有性によって自らを抑え、二人の神々を意味しているとも、単独の神を意味しているとも理解されないようにした。彼は合一を忌み嫌いつつ、一体性を分けもしなかったのである。「それから万物が出る者」と「それによって万物がある者」とを、力の権力において単独のものとは立てなかったが、それでも働きにおいて異なるものとしては示さなかった。「それから万物が出る者」と「それによって万物がある者」とを、同じ本性の創造者であることを示すために述べたからである。
Utrumque autem ejusdem naturae proprium esse declarat. Namque post illud divitiarum et sapientiae et scientiae Dei protestatum profundum, et inscrutabilium judiciorum confessam inintelligentiam (Rom., XI, 33) , et ininvestigabilium viarum demonstratam ignorationem, humanae tamen fidei usus officio, hunc honorem investigabilium et inscrutabilium coelestium sacramentorum profundo reddidit, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula amen (Ibid., 36) : id nunc ad unius naturae significationem referens, quod non nisi opus unius possit esse naturae.
PL 10, 265B彼は、両者が同じ本性に固有であると宣言している。神の富と知恵と知識の深みを言明し、裁きの窮めがたさを認めて理解できないと述べ(ローマ11:33)、道の尋ねがたさを示して知りえないと述べたのちに、それでも人間の信仰の務めを用いて、この尊びを、尋ねがたく窮めがたい天の秘義の深みに帰して、こう言った。「万物は彼から、彼を通して、彼のうちにあるからである。彼に栄光が世々にあるように、アーメン」(ローマ11:36)。これは、ただ唯一の本性の業でしかありえないものを、いま唯一の本性を示す語へと関係づけているのである。
Liber VIII, Caput XXXIX
第VIII巻 第XXXIX章PL 10, 266AEpilogus: ex praedictis Pauli locis quid confectum sit. --Cum enim specialiter Deo id adscripserit, ut ex eo omnia; et proprium Christo detulerit, ut per eum omnia; et nunc honor Dei sit, quod ex ipso et per ipsum et in ipso sint omnia; et cum Spiritus Dei idem sit et Spiritus Christi; vel cum in ministerio Domini et in operatione Dei Spiritus unus operetur et dividat, non possunt non unum esse, quorum propria unius sunt; cum in eodem Domino Filio, et in eodem Deo Patre, unus atque idem Spiritus in eodem Spiritu sancto dividens, universa perficiat.
PL 10, 266A結び。上に挙げたパウロの箇所から何が導かれたか。――パウロは、万物が彼から出ることを特別に神に帰し、万物が彼によってあることを固有のこととしてキリストに与えた。そして今や、万物が彼から、彼を通して、彼のうちにあることが神の栄誉であり、神の霊はキリストの霊と同じであり、また主の務めにおいても神の働きにおいても唯一の霊が働き、分けている。それゆえ、固有のものが唯一者のものである者たちは、一つでないことはありえない。同じ主である子において、同じ神である父において、唯一で同一の霊が、同じ聖なる霊のうちで分けつつ、すべてを完成させるからである。
O dignus ille magnorum et coelestium arcanorum conscientia, et assumptus secretorum divinorum electusque particeps, ea ipsa illiciti eloquii silentio necessario tacens, et vere Apostolus Christi, quali humanae perversitatis ingenia absoluti sermonis sui praedicatione conclusit, unum Patrem Deum, et unum Dominum Jesum Christum confitendo; ut inter haec nec duos quisquam possit praedicare, neque unicum: cum tamen qui non unicus est, non in duos proficeret; nec qui duo non sunt, solitarius posset intelligi; et inter haec perfectam Christi nativitatem pater demonstratus ostenderet!
PL 10, 266Bおお、あの者は、偉大で天上の秘密の認識にふさわしく、神の秘められた事柄へと引き上げられ、選ばれてそれに与る者となった。許されざる言葉のゆえに、必然の沈黙をもってそれらを黙し、まことにキリストの使徒であった。彼は、自らの絶対的な言葉の宣べ伝えによって、人間のねじれた才知を閉じ込めた。唯一の神である父と、唯一の主イエス・キリストを告白することによってである。それによって、この告白のもとでは、誰も二人を宣べ伝えることも、単独の者を宣べ伝えることもできない。唯一でない者は二つへと進みはしないし、二つでない者たちは孤独な者とは理解されえないからである。そしてこの告白のもとで、父は示されて、キリストの完全な誕生を明らかにするのである。
Liber VIII, Caput XL
第VIII巻 第XL章PL 10, 267AHaereticis nec fides, nec spes, nec baptisma. --Extendite nunc vibratas sibilis linguas, haeretici serpentes, sive Sabelli, sive Photine, sive qui nunc creaturam esse unigenitum Deum praedicatis.
PL 10, 267A異端者たちには、信仰も望みも洗礼もない。――蛇のような異端者たちよ、サベリオスよ、フォティヌスよ、あるいは今、独り子なる神を被造物と宣べ伝える者たちよ、諸君は、シューシューと音を立てて震わせる舌を、今伸ばすがよい。
Audiet unum Deum patrem, quisquis negat filium: quia cum Pater non nisi per filium pater sit, Filius per id significatur in Patre. Qui vero unitatem naturae indifferentis Filio adimit, cognoscat unum Dominum Jesum Christum.
PL 10, 267A子を否定する者は誰であれ、唯一の神である父ということを聞くことになる。父は子によってでなければ父ではないのだから、それによって子が父のうちに示されているからである。しかし、子から異ならない本性の一体性を取り去る者は、唯一の主イエス・キリストを知るがよい。
Nisi enim per unitatem Spiritus unus est Dominus, Deo patri non relinquetur ut Dominus sit. At qui de tempore atque ex carne Filium deputat, cognoscat quia per eum omnia, et nos per ipsum; et extra tempora sit condens omnia intemporalis immensitas.
PL 10, 267A霊の一体性によって主が一つでないなら、父なる神には主であることは残されないからである。しかし、子を時に属する者、また肉に属する者とみなす者は、万物が彼によってあり、我々も彼によってあることを知るがよい。時の外にあって万物を造るのは、時を超えた測りがたさである。
Et interea relegat, quia una spes vocationis est, et unum baptisma, et fides una. Et post haec adversans praedicationi Apostoli ipse anathema constitutus, cum aliter ex sensu suo sapiat, nec vocatus, nec baptizatus est, nec fidelis: quia in uno Deo patre, et in uno Domino Jesu Christo unius spei atque baptismi fides una sit.
PL 10, 267Bそしてさしあたり、召しの望みは一つであり、洗礼は一つであり、信仰は一つであることを読み返すがよい。その後、使徒の宣べ伝えに逆らう者は、自らアナテマとされ、自分の理解からそれとは異なることを思うのだから、召されてもおらず、洗礼を受けてもおらず、信ずる者でもない。唯一の神である父と唯一の主イエス・キリストにおいては、唯一の望みと洗礼の信仰が一つだからである。
Nec doctrinarum diversitas in his se esse poterit gloriari, quae unius et Dei et Domini et spei et baptismi sint et fidei.
PL 10, 267Bまた、教えの多様性は、唯一の神、唯一の主、唯一の望み、唯一の洗礼、唯一の信仰に属するこれらのうちに、自らがあると誇ることはできないであろう。
Liber VIII, Caput XLI
第VIII巻 第XLI章PL 10, 267BFides de Patre et Filio. --Una igitur fides est Patrem in Filio et Filium in Patre per inseparabilis naturae unitatem confiteri, non confusam, sed indiscretam: neque permixtam, sed indifferentem; neque cohaerentem, sed exsistentem; neque inconsummatam, sed perfectam.
PL 10, 267B父と子についての信仰。――したがって、父が子のうちに、子が父のうちにいることを、不可分の本性の一体性によって告白することが、一つの信仰である。それは混同された本性ではなく、区別のない本性であり、混ぜ合わされたものではなく、異ならないものであり、癒着したものではなく、存在するものであり、未完成のものではなく、完全なものである。
Nativitas est enim, non divisio; et filius est, non adoptio; et Deus est, non creatio. Neque alterius generis Deus est, sed Pater et Filius unum sunt: non enim innovata est natura nascendo, ut ab originis suae proprietate esset aliena.
PL 10, 267Cそれは誕生であって、分割ではない。子であって、養子ではない。神であって、被造物ではない。神は別の類の者ではなく、父と子は一つである。誕生によって本性が新たにされ、自らの起源の固有性から疎遠になったのではないからである。
Tenet hanc itaque manentis in Patre Filii et Patris in Filio fidem, unum Deum patrem et unum Dominum Christum sibi esse Apostolus praedicans: cum in Domino Christo et Deus esset, et in Deo patre esset et Dominus; et unum esset uterque quod Deus est, et unum esset uterque quod Dominus est: quia imperfectum et Deo, nisi Dominus sit, et Domino intelligatur esse, nisi Deus sit.
PL 10, 267C使徒は、父にとどまる子と、子にとどまる父についてのこの信仰を保ち、自分にとって神である父は唯一であり、主であるキリストは唯一であると宣べ伝えている。主キリストのうちに神があり、神である父のうちに主があり、両者が神であることにおいて一つであり、主であることにおいて一つであるからである。神は、主でなければ不完全であり、主もまた、神でなければ不完全であると理解されるからである。
Atque ita cum uterque unus est, et unus significatur in utroque, et non est uterque sine uno; non excedit evangelicam praedicationem Apostolus docens, nec loquens in Paulo Christus diversus ab his est ( post adscensionem in coelum ) quae corporeus in mundo manens locutus est.
PL 10, 267Cこうして、両者が一つであり、両者において一つが示され、一つなしには両者が存在しない以上、教える使徒は福音の宣べ伝えを超え出るものではなく、パウロのうちで語るキリストも(天への昇天ののち)、体をもって世にとどまっていたときに語ったことと異なる者ではない。
Liber VIII, Caput XLII
第VIII巻 第XLII章PL 10, 268AFilius hominis vitam aeternam dat, quia signatus a Patre. --Dixerat enim in Evangeliis Dominus: Operamini escam, non quae interit, sed escam quae permanet in vitam aeternam, quam filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
PL 10, 268A人の子は永遠の生命を与える。父から証印を押されたからである。――主は福音書でこう言っていた。「朽ちる食べ物のためではなく、永遠の生命に至るまでとどまる食べ物のために働け。それは人の子が汝らに与えるものである。父なる神が、この者に証印を押したからである。」
Dixerunt igitur ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Et dixit illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille (Joan., VI, 27 et seqq.) .
PL 10, 268Aそこで彼らは彼に言った。「神の業を行うために、我々は何をすべきか」。すると彼は彼らに言った。「神の業とは、彼が遣わした者を信じることである」(ヨハネ6:27以下)。
Sacramentum et corporationis et divinitatis suae Dominus exponens, fidei quoque nostrae et spei doctrinam locutus est: ut escam non intereuntem, sed permanentem in aeternum operaremur, ut hanc aeternitatis escam dari nobis a filio hominis meminissemus, ut filium hominis signatum a Deo patre sciremus, ut hoc esse opus Dei nosceremus, credere in eum quem misisset.
PL 10, 268A主は、自らの体をとることと神性の秘義を説き明かしつつ、我々の信仰と望みの教えをも語った。それは、朽ちない、永遠にとどまる食べ物のために我々が働くように、この永遠の食べ物が人の子から我々に与えられることを我々が思い起こすように、人の子が父なる神から証印を押されたことを我々が知るように、彼が遣わした者を信じることが神の業であると我々が知るようにするためである。
Et quis est, quem Pater misit? Nempe quem signavit Deus. Et quis est, quem signavit Deus? Filius utique hominis, escam scilicet praebens vitae aeternae. Et qui tandem sunt, quibus praebet eam? Illi namque qui operabuntur escam non intereuntem.
PL 10, 268B父が遣わした者とは誰か。まさに、神が証印を押した者である。神が証印を押した者とは誰か。当然、人の子であり、永遠の生命の食べ物を与える者である。そして、それを与えられる者たちは、ついに誰か。それは、朽ちない食べ物のために働くであろう者たちである。
Atque ita quae opera escae est, eadem operatio Dei est, in eum scilicet credidisse quem misit. Sed haec loquitur filius hominis. Et quomodo escam vitae aeternae filius hominis dabit?
PL 10, 268Bこうして、食べ物の業とは、神の働きと同じである。すなわち、彼が遣わした者を信じることである。しかしこれを語っているのは人の子である。そして人の子は、どのようにして永遠の生命の食べ物を与えるのか。
Sed sacramentum salutis suae nescit, qui nescit filium hominis dantem escam in vitam aeternam, a Deo patre esse signatum. Hic nunc quaero, qui tandem intelligentiae sensus sit, filium hominis a Patre signatum Deo?
PL 10, 268Bしかし、永遠の生命への食べ物を与える人の子が、父なる神から証印を押されたことを知らない者は、自らの救いの秘義を知らない。ここで私は今、問う。人の子が父なる神から証印を押されたということは、いったいどのような理解に至るのか。
Liber VIII, Caput XLIII
第VIII巻 第XLIII章PL 10, 268CDeus sermonem suum sensui nostro accommodat. Filius aequalis Patri. Deus est incompositus. --Ac primum cognosci oportet Deum non sibi, sed nobis locutum, et in tantum ad intelligentiam nostram eloquii sui temperasse sermonem, quantum comprehendere ad sentiendum naturae nostrae possit infirmitas.
PL 10, 268C神は、自らの言葉を我々の理解に合わせる。子は父と等しい。神は合成されていない。――まず知らなければならないのは、神は自分のためではなく、我々のために語ったということ、そして、自らの語りの言葉を、我々の本性の弱さが理解し思い至りうる限りにまで、我々の理解に合わせて和らげたということである。
Namque cum superius increpatus a Judaeis fuisset, cur se aequalem Deo, filium se Dei profitendo, fecisset (Joan., V, 18) ; responderat omnia se, quae faceret Pater, facere (Ibid., 19 et seqq.) ; et omne se a Patre adeptum esse judicium; etiam se, ut Patrem, honorandum.
PL 10, 268Cすなわち、彼は先にユダヤ人から、神の子と自称して、なぜ自らを神と等しくしたのかと非難されたとき(ヨハネ5:18)、父が行うことをすべて自分も行うこと、すべての裁きを父から得たこと、また自分も父と同じように尊ばれるべきであることを答えていた(ヨハネ5:19以下)。
Et in his omnibus, professus ante se filium, Patri exaequaverat honore, potestate, natura.
PL 10, 268Cそしてこれらすべてにおいて、自らを子と公言しながら、彼は栄誉、権力、本性において、自らを父と等しくしていたのである。
Dehinc dixerat, ut Patrem vitam in se habere, ita eum Filio vitam in se habendam dedisse (Ibid., 26) : in quo significaverat naturae ejusdem per sacramentum nativitatis unitatem.
PL 10, 268C次いで彼は、父が自らのうちに命をもっているように、子にも自らのうちに命をもつことを与えたと言った(ヨハネ5:26)。そこで彼は、誕生の秘義による同じ本性の一体性を示していたのである。
Per id enim, quod habet Pater, ipsum illum significavit in habendo: quia non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat: sed totum quod est, vita est, natura scilicet perfecta et absoluta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum.
PL 10, 268D父がもっているものによって、彼はまさに父自身を、もつことにおいて示した。神は人間のように合成されたものから成るのではなく、神のうちに、神によってもたれるものと、もつ者自身とが別々にあるのではないからである。神がそれであるものは、全体が命であり、すなわち完全で無欠で無限の本性であって、異なるものから成り立っているのではなく、全体を通して自ら生きているのである。
Quae cum qualis habetur, talis et data est, etsi nativitatem ejus intelligatur significare cui data est; non tamen diversitatem generis affert, cum talis data est, qualis et habetur.
PL 10, 269Aそれがもたれているとおりのものとして与えられたのであれば、たとえ与えられた者の誕生を示していると理解されるとしても、類の相違をもたらしはしない。それは、もたれているとおりのものとして与えられたからである。
Liber VIII, Caput XLIV
第VIII巻 第XLIV章PL 10, 269AQuo sensu filius hominis a Patre signatus. --Post hanc ergo tam multiplicem ac propriam demonstrandae in se paternae naturae significationem, usus hoc dicto est: Hunc enim Pater signavit Deus (Joan. VI, 27) .
PL 10, 269A人の子が父から証印を押されたのは、どのような理解によるか。――それゆえ、自らのうちにある父の本性を示すこのように多様で固有の示し方ののちに、彼はこの言葉を用いた。「この者に、父なる神が証印を押したからである」(ヨハネ6:27)。
Signaculorum natura ea est, ut omnem impressae in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signentur: et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se praeferunt quidquid impressum est.
PL 10, 269A印章の本性は、押された姿の形をすべて写し出し、その形を押した元のものを自らのうちに少しも劣らずもつということである。押されたものを全体として受け取ると同時に、押されたものは何であれ、全体を自らから示すのである。
Verum hoc ( Istud hoc refer ad sequentia ) ad divinae nativitatis non proficit exemplum, quia in signaculis et materies sit et diversitas et impressio, per quae mollioribus naturis validiorum generum species imprimuntur.
PL 10, 269Bしかし、このこと(この「これ」は後に続く語に関係づけよ)は、神的な誕生の実例としては役に立たない。印章には材料と相違と押印があり、それによってより柔らかい本性のものに、より強い類の姿が押されるからである。
Unigenitus vero Deus, et per sacramentum salutis nostrae hominis filius, volens proprietatis nobis paternae in se significare speciem, signatum se a Deo ait: et hoc ideo, quia vitae aeternae escam filius hominis esset daturus; ut per hoc potestas in eo dandae ad aeternitatem escae intelligi posset, quia omnem in se paternae formae plenitudinem signantis se Dei contineret; ut quod signasset Deus, non aliud ex se quam formam Dei signantis efferret. Haec quidem ad Judaeos Dominus ob infidelitatem suam dicti istius incapaces locutus est.
PL 10, 269Bしかし独り子なる神は、我々の救いの秘義によって人の子となり、父の固有性の姿を自らのうちに我々に示そうとして、自らが神から証印を押されたと言った。それは、人の子が永遠の生命の食べ物を与えようとしていたからであり、それによって、永遠へと食べ物を与える権力が彼のうちにあることが理解されうるためであった。彼は、自らに証印を押す神の、父の形の充満を、すべて自らのうちに含んでいたからである。すなわち、神が証印を押した者は、自らから、証印を押す神の形以外のものを生み出さないのである。これらのことを主は、この言葉を理解できない不信仰のゆえに、ユダヤ人たちに語った。
Liber VIII, Caput XLV
第VIII巻 第XLV章PL 10, 269CSignatum a Deo exponit Paulus dicens in Dei forma. --Sed nobis Evangelii praedicator proprietatis hujus intelligentiam Spiritu Christi per se loquentis insinuat, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6, 7) .
PL 10, 269C神から証印を押されたことを、パウロは「神の形において」と言って説明する。――しかし我々に対しては、福音の宣べ伝え手が、キリストの霊が自ら語ることによって、この固有性の理解を示す。「彼は神の形にありながら、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取った」(フィリピ2:6、7)。
Quem enim signaverat Deus, aliud praeter quam Dei forma esse non potuit: et id, quod signatum in Dei forma est, hoc necesse est totum in se coimaginatum habere, quod Dei est. Et idcirco Apostolus eum, quem signavit Deus, in Dei forma manentem Deum praedicavit.
PL 10, 270A神が証印を押した者は、神の形以外のものではありえなかった。神の形において証印を押されたものは、神に属するものを全体として、自らのうちに共に像となってもっているほかない。それゆえに使徒は、神が証印を押した者を、神の形にとどまる神として宣べ伝えた。
Nam assumpti et connati in eo corporis sacramentum locuturus ait, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens. Quod enim in forma Dei erat, per signantem se Deum Deus manebat.
PL 10, 270A彼のうちに身に受けられ、共に生まれた体の秘義を語ろうとして、こう言っている。「神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取った」。神の形にあったものは、自らに証印を押す神によって、神であり続けたからである。
Sed quia suscipienda erat forma servi, et obediens esset futurus ad mortem; non sibi rapiens esse se aequalem Deo, ad susceptionem se formae servilis per obedientiam exinanivit.
PL 10, 270Aしかし、僕の形を取らねばならず、死に至るまで従順となろうとしていたので、自らが神と等しくあることを奪い取るのではなく、従順によって、僕の形を取るために自らを空しくした。
Exinanivit autem se ex Dei forma, id est, ex eo quod aequalis Deo erat: non tamen aequalem se Deo per rapinam existimans, quamvis in forma Dei, et aequalis Deo, per Deum Deus signatus exstaret.
PL 10, 270B彼が自らを空しくしたのは、神の形から、すなわち神と等しくあることからである。しかし、神の形にあり、神と等しく、神によって神として証印を押されて立っていたにもかかわらず、彼は自らを、奪い取ることによって神と等しいとは考えなかった。
Liber VIII, Caput XLVI
第VIII巻 第XLVI章PL 10, 270BChristus verus Deus, etiam post assumptum hominem: quanto magis ante. -- Hic nunc quaero, utrum alterius generis Deus est, qui in forma Dei Deus maneat, ut secundum consignatas consignantesque species in sigillis cernimus, cum impressum plumbo ferrum, et gemma cerae, speciem vel concavae in se imaginis fingat, vel exstantis de se exprimat formae?
PL 10, 270Bキリストは、人を身に受けたのちにも真の神である。それ以前には、なおさらである。――ここで私は今、問う。神の形において神としてとどまる者は、別の類の神なのか。印章において、押されたものと押すものの姿を我々が見るようにである。鉛に押された鉄や、蝋に押された宝石が、自らのうちに凹んだ像の姿を形づくるか、あるいは自らから盛り上がった形を写し出すときのように。
Sed si quis exstiterit tam stultus et vecors, ut putet quod aliud ex se Deus in Deum quam Deum formet; et qui in forma Dei sit, aliud aliquid totus ipse quam Deus sit, post sacramenta hominis assumpti (Vide tract. in Psal. II, n. 27, in notis) , et per obedientiam consummatae usque ad crucis mortem humilitatis: audiet, coelestium et terrestrium et infernorum et omnis linguae confessione, Jesum in gloria Dei patris (Ibid., 10) .
PL 10, 270Bしかし、もし誰かがこれほど愚かで正気を失って、神が自らから神を、神以外の別のものとして形づくると考え、神の形にある者が、人を身に受けた秘義ののち(『詩篇講解』第2篇第27節の注を見よ)、また十字架の死に至るまでの従順によって成し遂げられた低さののち、全体として神以外の何かであると考えるなら、その者は、天にある者、地にある者、地下にある者、あらゆる舌の告白によって、イエスが父なる神の栄光のうちにあると聞くことになろう(フィリピ2:10)。
In hac igitur gloria, si cum jam forma servilis fuerit, manebit; tum cum in forma Dei esset, quaero quid manserit? utrumne in natura Dei, quae significatur in gloria, Christus Spiritus fuerit; cum in gloria Dei patris Christus Jesus, id est, homo natus exstabit?
PL 10, 270Cしたがって、僕の形がすでにあったのちにも、キリストがこの栄光のうちにとどまるとすれば、神の形にあったときには、何がとどまっていたのか、私は問う。栄光において示される神の本性のうちに、キリストは霊としてあったのか。しかも今、キリスト・イエスすなわち生まれた人が、父なる神の栄光のうちに現れるというのに。
Liber VIII, Caput XLVII
第VIII巻 第XLVII章PL 10, 271ADeus unus, non unicus. --Tenet in omnibus beatus Apostolus fidei evangelicae indemutabilem praedicationem, ita Dominum Jesum Christum Deum praedicans, ut neque per alterius generis Deum in deos duos fides apostolica depereat, neque inseparabilis a Patre Filius Deus unici ac singularis Dei praedicandi occasionem impiam praebeat.
PL 10, 271A神は一つであって、単独ではない。――幸いなる使徒は、あらゆる点で福音の信仰の変わることのない宣べ伝えを保っている。主イエス・キリストを神と宣べ伝えるにあたっては、別の類の神によって使徒の信仰が二人の神々へと崩れることもなく、また父から不可分の子なる神が、唯一で単独の神を宣べ伝える不敬虔な機会を与えることもない。
Dicens enim, in forma Dei, et in gloria Dei patris, neque differre docuit, neque non exsistentem nos existimare permisit.
PL 10, 271A「神の形において」、また「父なる神の栄光において」と言うことで、彼は、異なることを教えもせず、また存在しないと我々が考えることも許さなかった。
Nam qui in forma Dei est, neque in alterum Deum proficit, neque etiam ipse non Deus est: quia nec separari potest a Dei forma, cum in ea sit; nec qui in Dei est forma, non Deus est.
PL 10, 271A神の形にある者は、別の神へと進むことはなく、彼自身が神でないということもない。神の形にあるのだから、その形から分けられることはできず、神の形にある者は神でないということもないからである。
Sicut qui in gloria Dei est, non potest aliud esse quam Deus est; et dum in gloria Dei Deus est, alterius Dei atque a Deo diversi non habet praedicationem; quia per id, quod in gloria Dei est, ex eo in cujus gloria est, habet in se naturale quod Deus est.
PL 10, 271B同様に、神の栄光にある者は、神であるもの以外ではありえない。神の栄光のうちにある神は、別の神、あるいは神と異なる神という宣べ伝えを受けない。神の栄光のうちにあることによって、その栄光の主であるその者から、神であるという本性的なものを自らのうちにもつからである。
Liber VIII, Caput XLVIII
第VIII巻 第XLVIII章PL 10, 271BChristus ut imago Dei, non alterius est naturae. --Non periclitatur, per plures praedicationes fides una, ne una sit. Evangelista enim dictum a Domino docuerat, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) .
PL 10, 271Bキリストは神の像として、別の本性の者ではない。――一つの信仰が、多くの宣べ伝えによって、一つでなくなる危険はない。福音書記者は、主の言葉として「私を見た者は、父をも見たのである」(ヨハネ14:9)と教えていた。
Sed numquid doctor gentium Paulus virtutem dicti dominici aut ignoravit, aut tacuit, dicens: Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) ?
PL 10, 271Bしかし、諸国民の教師パウロは、主の言葉の力を知らなかったのか、それとも黙していたのか。彼は言っている。「彼は見えない神の像である」(コロサイ1:15)。
Interrogo utrum visibilis imago est invisibilis Dei: et utrum infinitus Deus per formae circumscriptae imaginem coimaginari possit ad speciem? Imago enim formam necesse est ejus reddat, cujus et imago est.
PL 10, 271B私は問う。見えない神の像は、見えるものなのか。また、無限の神が、限定された形の像によって、姿へと共に像となりうるのか。像は、それが像である当のものの形を写すほかないからである。
Qui volunt autem alterius generis in Filio esse naturam, constituant cujusmodi Filium imaginem esse invisibilis Dei velint. Anne corpoream, et contemplabilem, et ex locis in loca motu incessuque circumvagam?
PL 10, 272Aしかし、子のうちに別の類の本性があると望む者たちは、子が見えない神の像であるとして、どのような子を望んでいるのかを定めるがよい。体をもち、見つめられうる者、場所から場所へと動き歩いてさまよう者なのか。
Meminerint tamen, secundum Evangelia et prophetas, et Christum spiritum et Deum spiritum. Qui si circumscribent hunc spiritum Christum formabili et corporali modo; non erit invisibilis Dei imago corporeus, nec indefiniti species definita moderatio.
PL 10, 272A福音書と預言者たちによれば、キリストは霊であり、神は霊であることを、彼らは思い起こすがよい。もし彼らが、この霊であるキリストを、形づくりうる体的なあり方で限定するなら、体をもつ者が見えない神の像となることはなく、限られた節度が、限りなき者の姿となることもないであろう。
Liber VIII, Caput XLIX
第VIII巻 第XLIX章PL 10, 272AImago Dei est, quatenus ei divinae naturae virtus. --Sed neque Dominus incertum reliquit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; neque Apostolus tacuit qualis esset, Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) .
PL 10, 272Aキリストが神の像であるのは、彼に神的な本性の力があるかぎりにおいてである。――しかし、主も不確かなままにはしておかなかった。「私を見た者は、父をも見たのである」(ヨハネ14:9)。使徒も、その像がどのようなものかを黙してはいなかった。「彼は見えない神の像である」(コロサイ1:15)。
Dominus enim dixerat, Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere (Joan. XVI, 37) , hinc videri in se Patrem docens, quod opera ejus efficeret; ut intellecta naturae virtus naturam intellectae virtutis ostenderet, per quod Apostolus hanc imaginem Dei esse significans, ait, Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Principatus, sive Potestates, sive Dominationes, omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Coloss. I, 15 et seqq.) .
PL 10, 272B主はこう言っていた。「もし私が私の父の業を行っていないなら、私を信じてはならない」(ヨハネ16:37)〔底本の参照のまま。実際はヨハネ10:37〕。それによって、彼の業を行うことから、父が自分のうちに見られると教えた。理解された本性の力が、理解された力の本性を示すためである。これを通して、使徒はこの像が神の像であることを示し、こう言う。「彼は見えない神の像であり、すべての被造物の長子である。天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座も主権も権力も支配も、万物は彼のうちに立てられたからである。万物は彼を通して、彼のうちに造られた。彼はすべてのものより先にあり、万物は彼のうちに成り立つ。彼は体、すなわち教会の頭であり、初めであり、死者の中から生まれた長子である。それは、彼がすべてにおいて第一の位を保つ者となるためである。神は、彼のうちにすべての充満が宿ることをよしとし、彼を通してすべてのものを、彼へと和解させたからである」(コロサイ1:15以下)。
Per horum igitur operum virtutem imago Dei est. Nam utique invisibilium Conditor non est in ea naturae necessitate, ut invisibilis Dei imago visibilis sit.
PL 10, 273Aそれゆえ、これらの業の力によって、彼は神の像である。見えないものの創造者が、見えない神の像が見えるものであるような、本性の必然のうちにいるわけではないからである。
Ac ne formae potius, quam naturae imago esse intelligeretur; idcirco invisibilis Dei imago est, natura in eo Dei per naturae suae virtutem intelligenda, non invisibili qualitate.
PL 10, 273Aまた、それが本性の像ではなく形の像と理解されることのないように、見えない神の像であるとは、彼のうちにある神の本性が、その本性の力によって理解されるべきだということであり、見えない性質によって理解されるべきだということではない。
Liber VIII, Caput L
第VIII巻 第L章PL 10, 273AQui primogenitus, qui primatum in omnibus tenens. --Primogenitus itaque omnis creaturae est, quia in ipso creata omnia sunt.
PL 10, 273A彼は長子であり、すべてにおいて第一の位を保つ者である。――彼はすべての被造物の長子である。彼のうちに万物が造られたからである。
Et ne quod in ipso creata omnia sunt, non ad ipsum quisquam auderet referre, ait, Omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant (Ib., 17) . Omnia itaque ipsi constant, qui ante omnia est, et in quo omnia sunt.
PL 10, 273Aそして、万物が彼のうちに造られたことを、誰も彼に関係づけることをはばかることのないように、使徒はこう言っている。「万物は彼を通して、彼のうちに造られた。彼はすべてのものより先にあり、万物は彼のうちに成り立つ」(コロサイ1:17)。したがって、万物は、すべてに先立ち、すべてがそのうちにある者のうちに成り立つのである。
Et haec quidem ad exordia pertinent creaturarum. Caeterum ob dispensationem corporis nostri ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum omnia reconciliari in eum (Ibid., 18 et seqq.) .
PL 10, 273B以上は、被造物の始まりに関わることである。しかし、我々の体の経綸のゆえに、使徒はこう言っている。「彼は体、すなわち教会の頭であり、初めであり、死者の中から生まれた長子である。それは、彼がすべてにおいて第一の位を保つ者となるためである。神は、彼のうちにすべての充満が宿ることをよしとし、彼を通してすべてのものを、彼へと和解させたからである」(コロサイ1:18以下)。
Reddidit Apostolus spiritalibus sacramentis corporeas operationes. Namque qui imago Dei invisibilis est, et ipse est caput corporis Ecclesiae: et qui primogenitus omnis creaturae est, idem initium, primogenitus ex mortuis est: ut in omnibus teneat primatum, dum nobis corpus est, qui Dei imago est; dum qui primogenitus creaturae est, idem primogenitus ad aeternitatem est, ut cui spiritalia debent, in primogenito creata, quod maneant; ei et humana debeant, quod in primogenito ex mortuis renascantur aeterna.
PL 10, 273B使徒は、霊的な秘義に、体をとっての働きを対応させた。見えない神の像である者が、教会の体の頭でもあり、すべての被造物の長子である者が、同じく初めであり、死者の中から生まれた長子でもあるからである。それは、神の像である者が我々にとって体である間、彼がすべてにおいて第一の位を保つためであり、被造物の長子である者が、同時に永遠への長子でもある間、霊的なものが、長子において造られたことによって存続することを負うその者に、人間のものもまた、死者の中から生まれた長子において、永遠のものとして新たに生まれることを負うためである。
Ipse est enim initium, qui cum filius sit, imago est; cum imago est, Dei est. Primogenitus quoque omnis creaturae est, continens in se universitatis exordium.
PL 10, 274A彼は初めである。子でありながら像であり、像であるとき神の像である。また、すべての被造物の長子でもあり、宇宙の始まりを自らのうちに含んでいる。
Et rursum ipse caput corporis Ecclesiae est, et primogenitus ex mortuis, ut in omnibus teneat ipse primatum.
PL 10, 274Aそしてまた彼は、体、すなわち教会の頭であり、死者の中から生まれた長子である。それは、彼自身がすべてにおいて第一の位を保つためである。
Et quia omnia ei constant, in ipso complacita plenitudo consistit; dum in eo per ipsum in eum reconciliantur omnia, in quo per ipsum in ipso omnia sunt creata.
PL 10, 274A万物は彼のうちに成り立つのだから、よしとされた充満は彼のうちに存立する。彼を通して彼へとすべてのものが和解させられるとき、それは、彼を通して彼のうちにすべてが造られたその者においてなのである。
Liber VIII, Caput LI
第VIII巻 第LI章PL 10, 274AImago Dei est, quatenus omnia in eo creantur. Creatio ut reconciliatio et Patris et Filii est. --Sentisne jam quid sit esse imaginem Dei? Creari utique omnia in eo per eum. Cum in eo creantur omnia, intellige etiam eum cujus imago est creantem in eo omnia.
PL 10, 274Aキリストが神の像であるのは、万物が彼において造られるかぎりにおいてである。造ることも和解させることも、父と子の業である。――汝は今、神の像であるとは何であるかを感じ取っているか。すなわち、万物が彼のうちに、彼を通して造られるということである。万物が彼のうちに造られるとき、彼を像とする者もまた、彼のうちに万物を造っていると、汝は理解せよ。
Cum autem quae in eo creantur, per ipsum creantur; in hoc quoque, qui imago est, naturam ejus cujus imago est inesse cognosce. Per se enim creat, quae in ipso creantur: sicuti per ipsum reconciliantur in eo omnia.
PL 10, 274B彼のうちに造られるものが、彼自身を通して造られるとき、像であるこの者のうちにも、彼を像とする者の本性が内在していると、汝は知るがよい。彼は、自らのうちに造られるものを、自らを通して造る。それは、彼を通して、彼のうちに万物が和解させられるのと同じである。
Cum in eo reconciliantur, paternae in eo unitatis apprehende naturam reconciliantem sibi in eo omnia. Cum per eum reconciliantur omnia, ipsum Patri reconciliantem in se omnia quae per se reconciliabat intellige.
PL 10, 274B彼のうちに和解させられるとき、そこで万物を自らへと和解させる父の一体性の本性を、汝は捉えよ。彼を通して万物が和解させられるとき、彼自身が、自らを通して和解させていたすべてのものを、自らのうちで父へと和解させていると、汝は理解せよ。
Ait enim idem Apostolus: Omnia autem a Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis; quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V, 18, 19) . Confer cum his omne evangelicae fidei sacramentum.
PL 10, 274B同じ使徒はこう言っている。「すべては神からである。神はキリストを通して我々を自らと和解させ、和解の務めを我々に与えた。神はキリストのうちにあって、世を自らと和解させていたからである」(一コリント5:18、19)〔底本の参照のまま。実際は二コリント5:18-19〕。福音の信仰の秘義のすべてを、汝はこれに引き合わせよ。
Qui enim videtur in viso, qui operatur in operante, qui loquitur in loquente, idem in reconciliante reconciliat (Joan. XIV, 9, 10) .
PL 10, 275A見られる者のうちに見られる者、働く者のうちに働く者、語る者のうちに語る者は、和解させる者のうちにあって、同じく和解させているからである(ヨハネ14:9、10)。
Et idcirco in eo et per eum reconciliatio est, quia per indifferentem naturam Pater in eo manens, mundum sibi ipse per eum et in eo reconciliatione reddebat.
PL 10, 275Aそしてそれゆえ、和解は彼のうちに、彼を通してある。異ならない本性によって、父が彼のうちにとどまり、自ら彼を通して、彼のうちで、和解によって世を自らへと返していたからである。
Liber VIII, Caput LII
第VIII巻 第LII章PL 10, 275AUnitatem suam cum Patre quam potuit aptius Christus declaravit. --Consulens itaque humanae infirmitati Deus non incerta verborum nuditate fidem docuit.
PL 10, 275Aキリストは、父との自らの一体性を、できるかぎり適切に明らかにした。――それゆえ神は、人間の弱さに配慮し、言葉の不確かな裸のままの形ではなく、信仰を教えた。
Namque cum credendi necessitatem dicti dominici auctoritas sola praestaret, tamen sensum nostrum per intelligentiam editae rationis instituit: ut id quod dixerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , per causam ipsam unitatis expositae nosceremus.
PL 10, 275A主の言葉の権威だけで、信じる必然性は十分にもたらされていた。それでもなお、示された理による理解によって、我々の理解を導いた。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)と言ったことを、述べられた一体性の理由そのものによって、我々が知るようにするためである。
Dicens enim se per loquentem loqui, et per operantem operari, et per judicantem judicare, et per visum videri, et per reconciliantem reconciliare, et manere se in eo qui in se maneret: quaero quo alio ad intelligentiae nostrae sensum expositionis suae uti potuerit aptiore sermone, ut unum esse intelligerentur, quam isto, quo per nativitatis veritatem, et naturae unitatem, quidquid Filius ageret ac diceret, id in Filio Pater et loqueretur et gereret?
PL 10, 275B語る者を通して語り、働く者を通して働き、裁く者を通して裁き、見られる者を通して見られ、和解させる者を通して和解させ、自分は、自分のうちにとどまる者のうちにとどまると言っているのだから、私は問う。彼らが一つであると理解されるために、我々の理解に向けて自らの説明を、これ以上に適切な言葉で用いえただろうか。誕生の真実と本性の一体性によって、子が行い語ることは何であれ、父が子のうちで語り、行うのだと言うこの言葉以上に、である。
Non est hoc itaque naturae a se alienae, neque per creationem in Deum comparatae, neque ex portione Dei in Deum natae; sed perfecta nativitate in Deum perfectum genitae divinitatis, cujus haec naturalis conscientiae fiducia est, ut dicat: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) : et rursum: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15) .
PL 10, 275Bしたがって、これは、自らから疎遠な本性のことではなく、造られることによって神の身分を得た本性のことでもなく、神の一部から神へと生まれたもののことでもない。完全な誕生によって完全な神へと生まれた神性のことである。その本性的な良心の確信は、こう言うことにある。「私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)。また再び、「父のものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。
Nihil enim ei ex Deo deest, quo operante et loquente et viso, Deus et operatur et loquitur et videtur. Non sunt duo (supple, naturis distincti ) in unius vel operatione, vel sermone, vel visu.
PL 10, 275C神から出る何ものも、彼には欠けていない。彼が働き、語り、見られるとき、神が働き、語り、見られる。一者の働きにも、言葉にも、視覚にも、二者(「本性によって区別された」を補え)はいない。
Nec solitarius Deus est, qui in operante et loquente et viso Deo, Deus et operatus et locutus et visus sit.
PL 10, 275C働き、語り、見られる神において、神が働き、語り、見られたのであるから、その神は孤独な神ではない。
Hoc Ecclesia intelligit, hoc Synagoga non credit, hoc philosophia non sapit, unum ex uno, et totum a toto, Deum et filium, neque per nativitatem Patri ademisse quod totum est, neque hoc ipsum totum non secum nascendo tenuisse.
PL 10, 275C教会はこれを理解し、会堂はこれを信じず、哲学はこれに思い至らない。すなわち、一つの者から一つの者が、全体から全体が、神であり子である者が生まれたこと、誕生によって父から全体であるものを奪い取ったのでもなく、この全体そのものを、生まれることによって自らのもとにとどめなかったのでもないということである。
Et quisquis in hac infidelitatis stultitia detinebitur, aut Judaeorum sectator, aut gentium est.
PL 10, 276Aそして、この不信仰の愚かさにとらえられる者は誰であれ、ユダヤ人の追随者か、諸国民の追随者である。
Liber VIII, Caput LIII
第VIII巻 第LIII章PL 10, 276ASapientia humana. Elementorum mundi et Christi discrimen. --Ut autem dictum Domini intelligas quo ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; Apostoli et doctrinam et fidem disce dicentis: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9) .
PL 10, 276A人間の知恵。世の諸要素とキリストとの相違。――「父のものはすべて私のものである」という主の言葉を汝が理解するために、汝は、使徒の教えと信仰を学べ。彼はこう言っている。「人間の伝承に従い、世の諸要素に従い、キリストに従わない、哲学と空しい欺きによって、誰かが汝らを惑わすことのないよう見よ。神性のすべての充満が、彼のうちに体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8、9)。
De mundo est, et doctrinas hominum sapit, et philosophiae praeda est, quisquis Christum verum Deum nescit, quisquis in eo plenitudinem divinitatis ignorat.
PL 10, 276Aキリストが真の神であることを知らない者、彼のうちに神性の充満があることを知らない者は誰であれ、世に属し、人間の教えを思い、哲学の獲物である。
Humana mens hoc solum sapit quod intelligit, et mundus hoc tantum quod potest credit, secundum elementorum naturas id tantum possibile existimans, quod aut videret, aut ageret.
PL 10, 276B人間の精神は、自らが理解することだけを思い、世は、自らにできることだけを信じる。諸要素の本性に従い、見ることができるか、行うことができるものだけを可能だと考えるのである。
Elementa enim mundi ex nihilo substiterunt: sed Christus non de non substantibus manet, nec coepit ad originem, sed originem ab origine sumpsit aeternam.
PL 10, 276B世の諸要素は無から存立した。しかしキリストは、存在しないものからとどまっているのではなく、始まりへと始まったのでもなく、始まりから永遠の始まりを受けた。
Elementa enim mundi aut inanima sunt, aut ad animam profecerunt: sed Christus vita est, ex Deo vivente in viventem Deum natus. Elementa mundi a Deo sunt instituta, non Deus sunt: Christus ex Deo Deus hoc totum est ipse quod Deus est.
PL 10, 276B世の諸要素は魂のないものか、魂へと進んだものである。しかしキリストは命であり、生ける神から、生ける神へと生まれた。世の諸要素は神によって定められたものであり、神ではない。キリストは神から出た神であり、神であるものの全体がまさに彼自身である。
Elementa mundi cum intra sint, non possunt a se exstare ne intra sint: Deum sub sacramento in se habens Christus in Deo est.
PL 10, 276B世の諸要素は内にあるのだから、内にないようにと自ら外に立つことはできない。秘義のもとで神を自らのうちにもつキリストは、神のうちにいる。
Elementa mundi cum ex se sui generis generant ad vitam, per corporales quidem passiones praebent ex se initia nascendi; caeterum non insunt viva ipsa nascentibus: omnis vero corporaliter plenitudo divinitatis in Christo est.
PL 10, 276C世の諸要素は、自らの同類のものを生へと産むとき、体的な受苦によって、自らから生まれることの始まりを与える。しかし、それ自身が生きたまま、生まれるもののうちにあるわけではない。神性のすべての充満は、体をもってキリストのうちにある。
Liber VIII, Caput LIV
第VIII巻 第LIV章PL 10, 276CQui divinitatis plenitudo in Christo corporaliter habitet. --Et interrogo, cujus in eo divinitatis plenitudo est? Quae si non Patris est, quem mihi Deum alium unius Dei fallax praedicator imponis, cujus divinitatis plenitudo habitet in Christo?
PL 10, 276C神性の充満は、どのようにしてキリストのうちに体をもって宿るのか。――そして私は問う。彼のうちにあるのは、誰の神性の充満か。もしそれが父のものでないなら、唯一の神を欺いて宣べ伝える汝は、私にどんな別の神を押しつけるのか。誰の神性の充満が、キリストのうちに宿るのか。
Si vero Patris est, edoce quomodo corporaliter haec in eo habitet plenitudo. Si enim corporali modo Patrem in Filio credis; Pater in Filio habitans non exstabit in sese.
PL 10, 277Aもしそれが父のものであるなら、この充満がどのように体をもって彼のうちに宿るのか、汝は教えよ。もし汝が、体的なあり方で父が子のうちにいると信じているなら、子のうちに住まう父は、自らのうちには存在しないことになる。
Si vero, quod est potius, corporaliter in eo manens divinitas naturae in eo Dei ex Deo significat veritatem; dum in eo Deus est, non aut per dignationem aut per voluntatem, sed per generationem verus et totus corporali secundum se plenitudine manens; dum quod ipse est, id etiam per nativitatem Dei in Deum natum est; neque diversum aut differens aliquid in Deo est, quam id quod corporaliter habitet in Christo; et quidquid inhabitet corporaliter, id ipsum secundum divinitatis est plenitudinem: quid humana sectaris? quid inanium deceptionum doctrinis inhaeres? quid mihi affers unanimitatem, concordiam, creaturam? Plenitudo divinitatis in Christo est corporaliter.
PL 10, 277Aしかし、もし、むしろそうであるのだが、彼のうちに体をもってとどまる神性が、神から出た神である彼のうちの本性の真実を示すのであれば、すなわち、彼のうちに神があるのが、恩顧によるのでも意志によるのでもなく、生成によって、真実に、全体として、自らに即した体的な充満をもってとどまっているのであり、彼自身であるものが、誕生によって神から神へと生まれているのであり、神のうちには、キリストのうちに体をもって宿るものとは異なる、あるいは違う何ものもなく、体をもって宿るものは何であれ、まさに神性の充満に従うものであるのなら、汝はなぜ人間の事柄を追い求めるのか。なぜ空しい欺きの教えに固執するのか。なぜ私に、心の一致、和合、被造物を持ち出すのか。神性の充満は、キリストのうちに体をもってあるのである。
Liber VIII, Caput LV
第VIII巻 第LV章PL 10, 277BAlius habitans, alius habitatio; perfectus uterque Deus. --Tenuit autem etiam in hoc Apostolus fidei suae legem, ut corporaliter in Christo inhabitare plenitudinem divinitatis doceret: ne ad unionem impiam fidei sermo decideret, nec ad alterius naturae intelligentiam furor irreligiosus erumperet.
PL 10, 277B住む者は別であり、住まいも別である。両者はともに完全な神である。――使徒はここでもまた自らの信仰の法を保った。神性の充満がキリストのうちに体をもって宿ることを教えたのは、信仰の言葉が不敬虔な合一へと落ち込むことのないように、また不敬虔の狂気が、別の本性の理解へと噴き出すことのないようにするためである。
Habitans enim in Christo plenitudo divinitatis corporaliter, nec singularis nec separabilis est: dum nec se patitur a corporali plenitudine corporalis plenitudo discerni, nec habitans divinitas ea ipsa intelligi potest esse divinitatis habitatio.
PL 10, 277Bキリストのうちに体をもって宿る神性の充満は、単独でも分離しうるものでもない。体的な充満は、自らが体的な充満から区別されることを許さず、宿る神性が、まさにその神性の住まいと理解されることもありえないからである。
Atque ita Christus est, ut corporaliter plenitudo divinitatis in Christo sit; sic vero in Christo sit divinitatis corporaliter plenitudo, ut in eo inhabitans plenitudo non aliud intelligatur esse quam Christus.
PL 10, 277Bこうして、キリストは、神性の充満がキリストのうちに体をもってあるような者である。しかも、神性の充満がキリストのうちに体をもってあるのは、そこに宿る充満がキリスト以外の別のものとは理解されないような仕方においてである。
Furare quas voles verborum occasiones, et irreligiosi ingenii aculeos excita. Ementire saltem cujus plenitudo divinitatis in Christo inhabitet corporaliter. Est enim Christus, est et inhabitans in eo divinitatis corporaliter plenitudo.
PL 10, 277C汝は、望む限りの言葉の機会を盗むがよい。不敬虔な才知の針を掻き立てるがよい。せめて、誰の神性の充満がキリストのうちに体をもって宿るのかを、偽ってみるがよい。キリストがいる。そして、彼のうちに宿る神性の体的な充満もいるのである。
Liber VIII, Caput LVI
第VIII巻 第LVI章PL 10, 278AQuae sit habitatio corporalis. Cujus sit. --Et si quaeras quae sit habitatio corporalis; intellige quid sit loqui in loquente, et in viso videri, et in operante operari, et in Deo Deum, et ex toto totum, et ex uno unum: et ita corporalis divinitatis plenitudinem recognosce.
PL 10, 278A体的な住まいとは何か。それは誰のものか。――もし汝が、体的な住まいとは何かを問うなら、語る者のうちで語り、見られる者のうちで見られ、働く者のうちで働くことが何であるか、神のうちに神があり、全体から全体が、一つの者から一つの者があることが何であるかを、理解せよ。そうして、体的な神性の充満を、汝は見分けるがよい。
Et cujus haec divinitatis corporaliter inhabitans plenitudo sit, memento Apostolum non tacere dicentem: Ea enim, quae invisibilia sunt ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur aeterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20) .
PL 10, 278Aそして、体をもって宿るこの神性の充満が誰のものであるかについて、使徒が黙していないことを、汝は覚えよ。「神の見えない事柄は、世の創造以来、造られたものを通して理解され、認められる。その永遠の力と神性も」(ローマ1:20)。
Hujus itaque divinitas corporalis in Christo est, non ex parte, sed tota; neque portio est, sed plenitudo: ita corporaliter manens, ut unum sint; ita unum sunt, ut a Deo non differat Deus; ita indifferens a Deo Deus, ut perfectum Deum substituerit perfecta nativitas; ita autem perfecta nativitas subsistat, quia in Deo ex Deo nato corporaliter divinitatis inhabitet plenitudo.
PL 10, 278Aそれゆえ、この者の神性は、キリストのうちに体をもってある。部分としてではなく全体としてであり、一部ではなく充満である。体をもってとどまるのは、両者が一つであるためであり、両者が一つであるのは、神が神と異ならないためであり、神と異ならない神であるのは、完全な誕生が完全な神を存立させたためである。完全な誕生が存立するのは、神から生まれた神のうちに、神性の充満が体をもって宿るからである。
Liber IX, Caput I
第IX巻 第I章PL 10, 278BLibro superiore quid confectum. Quid confutatum --Tractantes superiore libro de indifferenti natura Dei patris et Dei filii, et id quod dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 38) , demonstrantes non ad solitarium Deum proficere, sed ad unitatem indiscretae secundum generationem divinitatis; dum neque aliunde quam ex Deo Deus natus est, et ex Deo Deus non potest non id esse quod Deus est: percursisque, etsi non omnibus, tamen ad intelligentiam sufficientibus dictorum divinorum atque apostolicorum testimoniis, quibus inseparabilis natura ac potestas Patris ac Filii docebatur, usque ad hunc apostolicae fidei locum venimus, quo ait: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9) .
PL 10, 278B前巻で何が成し遂げられたか。何が論駁されたか。――我々は前巻で、父なる神と子なる神の本性が異ならないことを論じ、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:38)と語られたことが、孤立した神へ向かうのではなく、生成において分かたれない神性の一体性へ向かうことを示した。神は神以外のところから生まれたのではなく、神から生まれた神は、神であるところのものでないことはありえないからである。そして、すべてではないにせよ理解に足りる神的・使徒的な証言を通覧し、それらによって父と子の分かたれない本性と権力が教えられたのち、使徒的信仰のこの箇所に至った。使徒はこう言う。「人間の伝承にもとづき、世の諸要素にもとづき、キリストにもとづかない哲学と空しい欺きによって、誰かが汝らを惑わすことのないよう気をつけよ。キリストにおいてこそ、神性の充満がことごとく体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8、9)。
In quo, per corporaliter habitantem in eo divinitatis plenitudinem, verum et perfectum et paternae naturae Deum demonstrari docuimus: ita ut habitans plenitudo nec diversum intelligeretur significare, neque unicum: cum et incorporalis Dei corporalis habitatio proprietatem naturalis unitatis in Deo qui ex Deo substitisset doceret; et habitans in Christo Deus, subsistentis Christi nativitatem, dum ejus est habitator, ostenderet.
PL 10, 280Bこれによって我々は、体をもって彼のうちに宿る神性の充満を通して、真の、完全な、父の本性を持つ神が示されることを教えた。すなわち、宿る充満は、別個のものも、ただ一つの孤立したものも意味しないと理解されるべきである。なぜなら、体を持たない神が体をもって宿ることは、神から存立するに至った神における、本性的一体性の固有性を教え、キリストのうちに宿る神は、その宿り主であることによって、存立するキリストの誕生を示すからである。
Per quod impietati eorum satis superque arbitror fuisse responsum, qui id, quod a Domino dictum est: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; et Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) ; et, Ego et Pater unum sumus (Ibid., 30) ; et, Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15) , ad unitatem et concordiam voluntatis referrent: ut quia dicti fides maneret, dicti tamen intelligentiam fallacis doctrinae religio ementita corrumperet; et cum negari non posset in his voluntatum assensus, in quibus naturae unitas praedicatur, ad abolendam tamen eam quae secundum nativitatem est unitatem, societas tantum concordiae crederetur.
PL 10, 280Bこれによって、主が語ったこと、すなわち「私を見た者は、父をも見たのである」(ヨハネ14:9)、「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)、「父のものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)を、意志の一致と和合に帰する者たちの不敬虔には、十分にそれ以上に答えたと私は考える。彼らは、語られたことの信は残しながらも、その理解を、偽りの教えと偽装された宗教が損ない、本性の一体性が宣べ伝えられているそれらの箇所で意志の同意が否定できないにもかかわらず、誕生にもとづく一体性を廃するために、ただ和合の結びつきだけが信じられるようにしたのである。
Sed beato Apostolo, post multa naturalis veritatis non ambigua praeconia, corporaliter habitantis divinitatis plenitudinem in Christo docente, abscissa est omnis impiae temeritatis assertio, cum naturalem unitatem incorporalis divinitatis habitatio corporalis efficeret: ut id quod non solus est Filius, sed quod in eo manet Pater; neque solum manet, sed et operatur et loquitur; neque solum operatur et loquitur, sed et videtur, non sint nuncupativa, sed vera, dum habet in se per sacramentum nativitatis et virtus virtutem, et potestas potestatem, et natura naturam; tenens per nativitatem ipsa quod suum est, et ex se per imaginem referens quod in se est, dum et imago est auctoris et veritas; quia perfecta nativitas perfectam imaginem praestat, et plenitudo divinitatis corporaliter inhabitans naturalem obtinet veritatem.
PL 10, 280Cしかし幸いなる使徒が、本性的な真理についての数多くの疑いえない宣言ののち、体をもって宿る神性の充満がキリストにあると教えたとき、不敬虔な無謀の主張はことごとく断ち切られた。体を持たない神性の体をもった宿りが、本性的一体性を成し遂げるからである。子が独りではないこと、父が彼のうちにとどまること、しかもとどまるだけでなく働き語ること、さらに働き語るだけでなく見られることは、名目上のものではなく真実である。誕生の秘義によって、力が力を、権力が権力を、本性が本性を、自らのうちに有するからである。子は誕生によって自らのものをそのまま保ち、自らのうちにあるものを、像によって自らから写し出す。子は源である者の像であり、真理でもあるからである。完全な誕生は完全な像をもたらし、体をもって宿る神性の充満は、本性的な真理を保つからである。
Liber IX, Caput II
第IX巻 第II章PL 10, 281AScripturae quibus abutuntur Ariani. Cur earum sensum non assequantur. --Et haec quidem quamvis ita se ut sunt habeant, quia naturalis ex Deo Deus non potest nisi in ea nativitatis suae natura esse qua Deus est, et viventis naturae indifferens unitas inseparabilis a se est sub viventis nativitate naturae: tamen per fidei evangelicae salutarem confessionem subrepunt haeretici ad veritatis excidium, ut naturalem Filio detrahant unitatem, dum aliter atque ad aliud dicta, aliter atque in aliud intelligenda componunt.
PL 10, 281Aアレイオス派が悪用する聖書の箇所。彼らがその意味を捉えられない理由。――以上のことは、実際そうであるとおりであって、本性的に神から出た神は、自らの誕生の本性において、神である本性のうちにしか存在しえず、生ける本性の異ならない一体性は、生ける本性の誕生のもとで自らから分かたれえない。それにもかかわらず異端者たちは、福音の信仰の救いをもたらす告白を通して忍び寄り、真理の破壊に至る。すなわち、ある仕方で、ある事柄に向けて語られたものを、別の仕方で、別の事柄へ向けて理解されるべきものとして組み立て、子から本性的一体性を奪うのである。
Negantes itaque Dei filium, utuntur ea auctoritate qua dixerit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Marc. X, 18) : ut quia unum Deum professio ejus locuta sit, quidquid illud exinde in Dei nomine erit, jam non in natura Dei maneat, quia Deus unus est.
PL 10, 281Bこうして神の子を否定しながら、彼らは次の権威を用いる。彼が「なぜ私を善いと言うのか。唯一の神のほかに、善い者はいない」(マルコ10:18)と語ったというのである。その言明が唯一の神を語った以上、そこから神の名において存在するものはすべて、もはや神の本性にとどまらない、神は唯一だからだ、というのである。
Atque ut id, quod ipse Deus dicitur, nuncupatione potius quam veritate sit; hinc confirmare nituntur, quia dixerit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII, 3) .
PL 10, 281Bまた、彼自身が神と呼ばれるのは、真実によるよりもむしろ呼称によるにすぎないとして、次の語からそれを確証しようとする。彼が「永遠の命とは、彼らが汝を唯一の真の神として知ることである」(ヨハネ17:3)と語ったというのである。
Et ut extra proprietatem veri Dei sit, id adjiciunt: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) . Tentant quoque et illud: Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 10, 281Bまた、真の神の固有性の外にあるとするために、こう付け加える。「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。彼らはまた次の語も持ち出す。「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)。
Postremo jam tamquam indissolubili abnegatae divinitatis professione subvertisse se fidem Ecclesiae gloriantur, cum relegunt: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, nec Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32) .
PL 10, 281C最後に、彼らは、否認された神性の解消しえない宣言をもって教会の信仰を覆したと、勝ち誇る。次の箇所を読み返すときである。「その日、その時については、誰も知らない。天にいる天使たちも、子も知らない。父だけが知る」(マルコ13:32)。
Non enim videtur exaequabilis per nativitatem esse natura, quae ignorationis sit necessitate diversa; et Pater sciendo ac Filius nesciendo manifestent dissimilitudinem divinitatis: quia et ignorare Deus nihil debeat, et ignorans non comparandus sit ad scientem.
PL 10, 282A無知という必然によって異なる本性が、誕生によって等しいものでありうるとは見えない、と彼らは言う。父は知ることによって、子は知らないことによって、神性の不同を示している。神は何も知らないはずがなく、知らない者は知る者と比べられるべきではないからだ、というのである。
Sed haec omnia, nec ratione intelligentes, nec temporibus discernentes, nec sacramentis evangelicis apprehendentes, nec dictorum virtutibus sentientes, stulto atque imperito furore adversus divinitatis naturam loquuntur, ad implendas aures ignorantium sola haec et nuda memorantes, aut absolutionibus eorum tacitis, aut causis: cum dictorum intelligentia aut ex praepositis aut ex consequentibus expetatur.
PL 10, 282Aしかし彼らは、これらすべてについて、理によって理解せず、時を区別せず、福音の秘義をつかまず、語られたことの力を感じ取ることもなく、愚かで無知な狂気をもって神性の本性に逆らって語る。無知な者たちの耳を満たすために、これらの語だけを裸のまま持ち出し、その解決も理由も黙したままである。語られたことの理解は、先立つ文脈か後続する文脈から求められるべきであるのに。
Liber IX, Caput III
第IX巻 第III章PL 10, 282BChristus et Deus est et homo. Attendant Nestorius et Eutyches. --Atque horum quidem superius memoratorum rationem ex ipsis vel evangelicis vel apostolicis professionibus praestituri, admonendos esse omnes communis fidei existimamus: ut in qua confessione aeternitas vitae est, in eadem sit intelligentia aeternitatis.
PL 10, 282Bキリストは神であり、また人である。ネストリオスとエウテュケスは注意せよ。――先に挙げたこれらの言葉の理を、福音書や使徒たちの言明そのものから示そうとするにあたり、我々は、共通の信仰のすべての者に、次のことを勧めるべきだと考える。すなわち、命の永遠がその告白のうちにある以上、その同じ告白のうちに永遠についての理解もあるように、ということである。
Nescit plane vitam suam, nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum ita et verum hominem ignorat. Et ejusdem periculi res est, Christum Jesum vel Spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare.
PL 10, 282B自らの命を知らない、明らかに知らないのである、キリスト・イエスを真の神として知らず、同じく真の人として知らない者は。キリスト・イエスが霊なる神であることを否定するのも、我々の体の肉を持つことを否定するのも、同じ危険である。
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui est in coelis.
PL 10, 282B「それゆえ、人々の前で私を告白する者は皆、私もまた、天にいる私の父の前で、その者を告白する。しかし、人々の前で私を否む者を、私もまた、天にいる私の父の前で否む」。
Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat: Mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et illo ipso inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus exsistens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursum Deus manendo non esset.
PL 10, 283Aこれを、肉となった言葉が語り、人イエス・キリスト、威光の主が教えていた。彼自身が教会の救いのために仲介者として立てられ、神と人々の間の仲介者というまさにその秘義によって、両者である一人の者として存在した。彼自身が、同じ一つへと結ばれた本性から成り、両方の本性について同じ一つの実在だからである。ただし、両方のうちでそのいずれをも欠くことはなかった。神が人として生まれることによって神であることをやめてしまわないように、また人が、神がとどまることによって、人でなくなることのないようにである。
Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.
PL 10, 283Aそれゆえ、人間の幸いをもたらす真の信仰とはこれである。神と人を宣べ伝え、言葉と肉を告白すること。神について、彼が人でもあることを知らずにいるのでもなく、肉について、それが言葉でもあることを知らずにいるのでもないことである。
Liber IX, Caput IV
第IX巻 第IV章PL 10, 283AQuod natus homo Deus maneat, sensus jam non refugit. --Cum autem, contra naturam sensus nostri, Deus manens homo nascitur; jam non est contra naturam spei nostrae, ut natus homo Deus maneat: cum potior natura in inferiorem nata fidem praestet, inferiorem in naturam nasci posse potiorem.
PL 10, 283A生まれた人が神にとどまることは、もはや理解にとって拒むべきことではない。――我々の理解の本性に反して、神がとどまったまま人として生まれる以上、生まれた人が神にとどまることは、もはや我々の希望の本性に反しない。より優れた本性がより劣った本性のうちに生まれたことが、より劣った本性がより優れた本性のうちに生まれうることを、信の保証として示しているからである。
Et quidem, secundum legem et consuetudinem mundi, promptior magis spei nostrae, quam divini sacramenti effectus est. Namque mundus in his quae nascuntur habet incrementi virtutem, non habet deminutionis potestatem. Cerne arbores, sata, pecudes.
PL 10, 283Bしかも世の法と習いに従えば、結果は、神的な秘義よりも、我々の希望にいっそう即応するものである。世は生まれるものにおいて、増大の力を持つが、減少の権力を持たないからである。木々、種をまかれた作物、家畜を見よ。
Ipsum quoque participem rationis hominem contuere: semper proficit augmento, numquam vero deminutione contrahitur; nec sese caret, quod excrevit in sese.
PL 10, 283B理性にあずかる人間そのものも見よ。人は常に増大によって進み、減少によって縮むことは決してない。成長したものは、自らのうちで自らを失わない。
Nam tametsi aut aetate marcescat, aut morte perimatur; habet quidem aut demutationem in tempore, aut finem in constitutione vivendi: caeterum hoc quod sit non habet in virtute non esse, ut novum se per imminutionem condat ex eodem, id est, ut ex sene decedat in parvulum.
PL 10, 283Bなぜなら、年齢によって衰え、あるいは死によって滅ぼされるとしても、それは時における変化、あるいは生きる構成の終わりを持つのであって、今あるそのものでなくなる力を持ってはいないからである。すなわち、減少を通して同じものから新たな自らを造ること、つまり老人から幼子へと退くことはできない。
Naturae ergo nostrae necessitas in augmentum semper mundi lege provecta, non imprudenter profectum naturae potioris exspectat: cui et incrementum secundum naturam est, et imminutio contra naturam est.
PL 10, 283Cそれゆえ、世の法によって常に増大へと進められる我々の本性の必然は、より優れた本性の進展を、無分別にではなく期待している。その本性にとっては、増大が本性に従うことであり、減少が本性に反することである。
Deo itaque proprium fuit, esse aliud quam manebat, nec tamen non esse quod manserat; nasci in homine Deum, nec tamen Deum esse desinere; contrahere se usque ad conceptum et cunas et infantiam, nec tamen Dei potestate decedere.
PL 10, 284Aそれゆえ神にとって固有なことは、とどまっていたものとは別のものであること、しかもとどまっていたものでないことはないこと、人において神が生まれ、しかも神であることをやめないこと、受胎、揺りかご、幼年にいたるまで自らを縮め、しかも神の権力から去らないことであった。
Hoc non sibi, sed nobis est sacramentum. Neque assumptio nostra Deo profectus est: sed contumeliae suae voluntas, nostra provectio est; dum nec amittit ille quod Deus est, et homini acquirit ut Deus sit.
PL 10, 284Aこれは自らのためではなく、我々のための秘義である。我々を身に受けることは、神にとって進展ではない。むしろ自らの屈辱を望む意志が、我々の進展である。神は神であるものを失わず、人に神であることを得させるからである。
Liber IX, Caput V
第IX巻 第V章PL 10, 284ADei et hominis se filium dictis et gestis Christus ostendit. Unde occasio haereseos. --Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se filium Dei credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret: locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone numquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit; uno tamen Deo patre semper ostenso, et se in natura unius Dei per nativitatis veritatem professo; nec tamen se Deo patri non et filii honore et hominis conditione subdente: cum et nativitas omnis se referat ad auctorem, et caro se universa secundum Deum profiteatur infirmam.
PL 10, 284Aキリストは、言葉と行いにより、自らが神の子であり人の子であることを示した。異端の機会はここから生じる。――独り子なる神は、おとめから人として生まれ、時の充満にしたがって、自らのうちで人を神へと高めようとして、福音の語りのあらゆる点でこの様式を守った。すなわち、自らが神の子であると信じられるよう教え、また人の子であると宣べ伝えられるよう促したのである。人として語り行うときには神に属するすべてを語り行い、次いで神として語り行うときには人に属するすべてを語り行う。ただし、その両方の類の語りにおいて、人の意味と神の意味とを伴わずには決して語らなかった。唯一の神である父をつねに示し、誕生の真実によって、唯一の神の本性のうちにある者であると表明したが、それでもなお、子の栄誉と人の境遇において父なる神に服することを怠らなかった。あらゆる誕生は源である者に帰し、肉はすべて、神に比べれば弱いと表明するからである。
Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est loquens omnia quae loquatur, de se ipso omnia eum locutum esse contendant.
PL 10, 284Bここから、異端者たちにとって、単純な者・無知な者を欺く機会が生じる。彼が人にしたがって語ったことを、神の本性の弱さにしたがって語られたのだと偽り、語るのは同一の唯一の者であるから、すべてを自分自身について語ったのだと主張するのである。
Liber IX, Caput VI
第IX巻 第VI章PL 10, 284CAlia sunt dicta Christi nondum nati, alia nati et morituri, alia aeterni. --Nec sane negamus, totum illum, qui ejus manet, naturae suae esse sermonem.
PL 10, 284Cキリストの言葉には、まだ生まれていないときのもの、生まれて死のうとしているときのもの、永遠であるときのものと、それぞれ別のものがある。――我々も確かに、彼に属するものとしてとどまる、その言葉のすべてが、彼自身の本性の言葉であることを否定しない。
Sed si Jesus Christus et homo et Deus sit; et neque cum homo, tum primum Deus; neque tum cum et homo, tum non etiam et Deus; neque post hominem in Deo non totus homo totus Deus: unum atque idem necesse est dictorum ejus sacramentum esse, quod generis.
PL 10, 285Aしかしイエス・キリストが人であり神でもあるなら、人となったときにはじめて神であるのでもなく、人でもあったときに神でもなかったのでもなく、人となったのちに、神において全き人が全き神でないのでもないなら、彼の言葉の秘義は、彼の類の秘義と一つの同一のもの〔quod generis の意味は定かでない。「類の秘義と同じ」と取った。in Deo の取り方も定かでない〕であるほかない。
Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tum atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica.
PL 10, 285A彼において時にしたがって人を神から区別するときには、神の言葉と人の言葉を区別せよ。また神と人とを時において告白するなら、神と人の語ったことを時において判別せよ。
Cum vero ex homine et Deo rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis, si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est, tempori coaptato quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo totus Deus; non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium jam aeterno.
PL 10, 285Aしかし、人と神ののち、ふたたび全き人の、すでに全き神の時を理解するときには、その時の証明のために何かが語られているなら、語られたことをその時に適合させよ〔tempori coaptato quae dicta sunt は構文が取りにくい。命令の意に取った〕。すなわち、人以前の神であること、人であり神であること、人と神ののちの全き人が全き神であることは、それぞれ別であるので、経綸の秘義を、時と類において混同してはならない。人という秘義において、類と本性の性質に応じ、彼にとっては、まだ生まれていないときには一つの言葉が、なお死ぬべきときには別の言葉が、すでに永遠であるときにはさらに別の言葉があったほかないからである。
Liber IX, Caput VII
第IX巻 第VII章PL 10, 285BChristus qui hominem, qui Deum se egerit. Cur nasci voluerit, cur pati, cur mori. --Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus manens, et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est: non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est.
PL 10, 285Bキリストはいかにして人として、いかにして神として振る舞ったか。なぜ生まれ、なぜ苦しみ、なぜ死ぬことを望んだか。――それゆえイエス・キリストは、我々のためにこれらすべてを、とどまりつつ、我々の体の人として生まれ、我々の本性の習いにしたがって語った。ただし、神であるという自らの本性に属することを、捨てはしなかった。
Nam tametsi in partu et passione et morte naturae nostrae res peregerit; res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit, dum sibi ipse origo nascendi est, dum pati vult quod eum pati non licet, dum moritur qui vivit.
PL 10, 286A出産、受難、死において我々の本性の事柄を成し遂げたにせよ、彼はそれらすべてを、自らの本性の力によって行った。自ら自身が生まれることの起源であり、苦しむことが許されない者が苦しむことを望み、生きている者が死ぬからである。
Et tamen cum haec Deus per hominem agit, ex se natus, per se passus, et ex se mortuus; non et hominem se non egit, dum et natus, et passus, et mortuus est.
PL 10, 286Aそれでも、神がこれらを人を通して行うとき、自らから生まれ、自らによって苦しみ、自らから死んだのだが、生まれ、苦しみ、死んだときに、人として振る舞わなかったわけではない。
Haec autem jam ante conditionem mundi sacramenta sunt coelestium mysteriorum constituta, ut unigenitus Deus homo nasci vellet, mansuro in aeternum in Deo homine: ut Deus pati vellet, ne passionibus humanae infirmitatis diabolus desaeviens, legem in nobis peccati Deo infirmitatem nostram assumente retineret: ut Deus mori vellet, ne qua insolens potestas adversus Deum esset, neque creatae in se virtutis posset usurpare naturam, cum se immortalis Deus intra legem mortis habuisset.
PL 10, 286Aこれらの秘義はすでに世の造られる前に、天上の奥義として定められていた。すなわち、人が神のうちにとこしえにとどまるよう、独り子なる神が人として生まれることを望んだこと。神が苦しむことを望んだのは、悪魔が人間の弱さの受苦のうえに猛り狂い、神が我々の弱さを身に受けたのちも、我々のうちにある罪の法を保持することがないようにするためである。神が死ぬことを望んだのは、いかなる傲慢な権力も神に逆らうことがなく、不死の神が死の法のうちに自らを置いたのだから、自らのうちに造られた力の本性を奪い取ることもできない〔creatae in se virtutis の意味は定かでない。敵対する権力が被造の力を越えて神の本性を僭取することはない、の意とも読める〕ようにするためである。
Nascitur itaque Deus assumptioni nostrae, patitur vero innocentiae, postremo moritur ultioni: dum et homo noster in Deo permanet, et infirmitatum nostrarum passiones Deo sociae sunt, et spiritales nequitiae ac malitiae potestates triumpho carnis, Deo per carnem moriente, subduntur.
PL 10, 286Bそれゆえ神は、我々を身に受けるために生まれ、無垢のために苦しみ、最後に報復のために死ぬ。それによって、我々の人が神のうちにとどまり、我々の弱さの受苦が神と結びつけられ、霊的な邪悪と悪意の権力が、神が肉を通して死ぬことによって、肉の凱旋のもとに服せられる。
Liber IX, Caput VIII
第IX巻 第VIII章PL 10, 287AFideles Deo in Christo pleni. --Hujus igitur sacramenti Apostolus conscius, et per Dominum ipsum fidei scientiam adeptus, cum non ignoraret incapacem ejus esse et mundum, et homines, et philosophiam, ait, Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Jesum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, quod est caput omnis principatus et potestatis (Coloss. II, 8 et seqq.) .
PL 10, 287A信じる者はキリストにおいて神に満たされている。――この秘義を知っていた使徒は、主自身を通して信仰の知識を得ており、世も人間も哲学もそれを受け入れえないことを知っていたので、こう言う。「人間の伝承にもとづき、世の諸要素にもとづき、イエス・キリストにもとづかない哲学と空しい欺きによって、誰かが汝らを惑わすことのないよう気をつけよ。キリストにおいてこそ神性の充満がことごとく体をもって宿っており、汝らは彼において満たされている。彼はあらゆる支配と権力の頭である」(コロサイ2:8以下)。
Exposita itaque habitantis corporaliter divinitatis in eo plenitudine, sacramentum assumptionis nostrae continuo subjecit, dicens: Estis in eo repleti. Ut enim in eo divinitatis est plenitudo, ita nos in eo sumus repleti.
PL 10, 287Aそれゆえ使徒は、体をもって宿る神性の充満が彼のうちにあることを述べたのち、すぐに、我々を身に受けることの秘義を続けて語り、こう述べた。「汝らは彼において満たされている」。彼のうちに神性の充満があるのと同様に、我々も彼において満たされているからである。
Neque sane ait, estis repleti, sed, in eo estis repleti: quia per fidei spem in vitam aeternam regenerati ac regenerandi omnes nunc in Christi corpore manent; replendis postea ipsis, non jam in eo, sed in ipsis, secundum tempus illud de quo Apostolus ait, Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae (Phil. III, 21) .
PL 10, 287B使徒は「汝らは満たされている」とは言わず、「彼において汝らは満たされている」と言った。信仰の希望によって永遠の命へと再生され、また再生されるすべての者は、いまはキリストの体のうちにとどまっており、のちに満たされるときには、もはや彼のうちにではなく、彼ら自身のうちにあるからである。使徒はその時について言う。「彼は、我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じ形に変える」(フィリピ3:21)。
Nunc igitur in eo repleti sumus, id est, per assumptionem carnis ejus, in quo divinitatis plenitudo corporaliter inhabitat. Et hujus spei nostrae non exigua in eo potestas est.
PL 10, 287Bそれゆえ、いま我々は彼において満たされている。すなわち、神性の充満が体をもって宿る彼の肉を身に受けることを通してである。そして我々のこの希望には、彼のうちに小さくない権力がある。
Namque quod repleti in eo sumus, hoc est caput ac principium omnis potestatis, secundum illud: Ut in nomine suo omne genu flectat, coelestium, et terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10, 11) .
PL 10, 287B我々が彼において満たされているのは、彼があらゆる権力の頭であり始まりであるからである。次の言葉にしたがって。「その名において、天のもの、地のもの、地下のもののすべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白する」(フィリピ2:10、11)。
Confessio itaque haec erit: Jesum in gloria Dei patris, et natum in homine jam non in infirmitate corporis nostri manere, sed in Dei gloria. Et hoc lingua omnis confitebitur.
PL 10, 287Cそれゆえ、その告白はこうなる。イエスは父なる神の栄光のうちにあり、人において生まれた者は、もはや我々の体の弱さにとどまらず、神の栄光のうちにとどまっている、と。そしてこれを、すべての舌が告白する。
Et cum coelestia et terrestria genu flectent: hoc caput omnis principatus et potestatis est, ut ei universa genu flectendo subjecta sint, in quo sumus repleti, et qui per habitantem in se corporaliter divinitatis plenitudine, in Dei patris sit gloria confitendus.
PL 10, 288A天のものと地のものが膝をかがめるとき、これがあらゆる支配と権力の頭である、ということである。すなわち、その彼においてこそ我々は満たされており、彼に対してすべてのものが膝をかがめて服する。彼は、自らのうちに体をもって宿る神性の充満によって、父なる神の栄光において告白されるべき者である。
Liber IX, Caput IX
第IX巻 第IX章PL 10, 288ADeus idem auctor regenerationis nostrae et Christi resurrectionis. --Demonstrato autem et naturae suae, et assumptionis nostrae sacramento, cum in eo plenitudine divinitatis manente, nos in eo per id quod homo natus est repleamur: reliquam dispensationem humanae salutis exsequitur, dicens, In quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi consepulti, ei in baptismate, in quo et conresurrexistis per fidem operationis Dei, qui excitavit eum a mortuis (Coloss. II, 1, 12) .
PL 10, 288A我々の再生とキリストの復活の源は、同じ神である。――こうして、自らの本性と我々を身に受けることの秘義が示された。すなわち、神性の充満が彼のうちにとどまるとき、我々は、彼が人として生まれたことによって、彼において満たされる。使徒は人間の救いの残りの経綸を続けて述べ、こう言う。「彼において汝らは、手によらない割礼、すなわち肉の体を脱ぎ去ることにおける、キリストの割礼を受けた。洗礼において彼とともに葬られ、その洗礼において、彼を死者の中から起こした神の働きへの信仰によって、ともに復活した」(コロサイ2:1、12)。
Circumcidimur itaque, non circumcisione carnali, sed circumcisione Christi, id est, in novum hominem renati. Cum enim consepelimur baptismate ejus, mori nos necesse est ex vetere homine; quia regeneratio baptismi resurrectionis est virtus.
PL 10, 288Bそれゆえ我々が割礼を受けるのは、肉の割礼ではなく、キリストの割礼、すなわち新しい人へと生まれ変わることにおいてである。彼の洗礼においてともに葬られるとき、我々は古い人から死なねばならない。洗礼の再生は復活の力だからである。
Et haec circumcisio Christi est, non exspoliari carne praeputii, sed totos commori ei, et per id totos postea ei vivere. In eo enim resurgimus per ejus Dei fidem, qui eum suscitavit a mortuis.
PL 10, 288Bそしてこれがキリストの割礼である。包皮の肉を脱ぎ去ることではなく、ことごとく彼とともに死に、それによってのち、ことごとく彼のために生きること。彼において我々は、彼を死者の中から起こした神への信仰によって復活するからである。
Credendus ergo Deus est, cujus operatione Christus excitatus a mortuis est: quia fides ista conresurgit in Christo.
PL 10, 288Bそれゆえ、その働きによってキリストが死者の中から起こされた神は、信じられるべきである。この信仰が、キリストにおいてともに復活するからである。
Liber IX, Caput X
第IX巻 第X章PL 10, 288BIdem Christus ut homo moritur, ut Deus se suscitat. --Consummatur deinde ita omne assumpti hominis sacramentum: Et vos mortui cum essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donatis vobis omnibus delictis, delens quod adversum nos erat chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit e medio, affigens illud cruci: exutus carnem, et potestates ostentui esse fecit, triumphatis his in semetipso (Ibid. 13 et seqq.) .
PL 10, 288B同じキリストが、人として死に、神として自らを起こす。――こうして、身に受けた人の秘義のすべてが完成される。「汝らは罪と肉の包皮のうちに死んでいたのに、彼は彼とともに汝らを生かし、汝らのすべての罪を赦して、我々に不利であった証書、判決によって我々に反していたものを消し去り、それ自体を中から取り去って十字架に釘づけ、肉を脱ぎ、諸権力を見せ物とし、自らにおいてそれらに凱旋した」(コロサイ2:13以下)。
Apostolicam fidem saeculi homo non capit, et sensus sui dicta alius praeter quam ipsius sermo non explicat. Deus Christum a mortuis excitat, et Christum in quo corporaliter divinitatis plenitudo inhabitat.
PL 10, 289A世の人は使徒的信仰を捉えず、使徒の理解から出た言葉は〔sensus sui の sui が誰を指すかは定かでない。使徒と取った〕、使徒自身の言葉のほかには誰も説き明かさない。神はキリストを死者の中から起こし、そのキリストにおいて、神性の充満が体をもって宿っている。
Sed convivificavit nos cum illo, donans nobis peccata, et delens chirographum legis peccati, quod per sententias anteriores contrarium nobis erat hoc tollens de medio, et cruci affigens, mortis lege carne sese spolians, potestates ostentui reddens, triumphatis his in semetipso.
PL 10, 289Aしかし彼は、我々をも彼とともに生かし、我々に罪を赦し、罪の法の証書、すなわち先立つ判決によって我々に反していたものを消し去り、これを中から取り去って十字架に釘づけ、死の法によって肉から自らを脱ぎ、諸権力を見せ物とし、自らにおいてそれらに凱旋した。
Et de triumphatis potestatibus in semetipso, atque ostentui redditis, deletoque chirographo, vivificatisque nobis, jam superius (lib. I, n. 13) tractavimus. Hoc vero sacramentum quis vel apprehendet, vel eloquetur?
PL 10, 289A自らにおいて凱旋された諸権力、見せ物とされたこと、消された証書、生かされた我々については、我々はすでに前に(第1巻第13節を見よ)論じた。この秘義を、いったい誰が把握し、誰が語りえよう。
Suscitat operatio Dei Christum a mortuis, et haec eadem Dei operatio nos vivificat cum Christo, et haec eadem operatio donat peccata, chirographum delet, et affigit cruci: carnem se exuit, potestates ostentui reddit, ac de his in semetipso triumphat.
PL 10, 289B神の働きがキリストを死者の中から起こし、まさにこの同じ神の働きが我々をキリストとともに生かし、まさにこの同じ働きが罪を赦し、証書を消し、十字架に釘づける。肉を脱ぎ、諸権力を見せ物とし、自らにおいてそれらに凱旋する。
Habes operationem Dei Christum a mortuis excitantis: habes et Christum haec ipsa in se quae Deus operatur operantem. Christus enim mortuus est, carne se spolians.
PL 10, 289Bあなたは、キリストを死者の中から起こす神の働きを得ている。また、神が働くまさにそのことを自らにおいて働くキリストをも得ている。キリストは、肉を脱ぐことによって死んだのである。
Tene ergo Christum hominem a Deo ex mortuis excitatum, tene Deum Christum salutis nostrae operationem cum esset moriturus operantem: ut cum haec Deus operatur in Christo,operans licet Deus, spolians se tamen Christus carne moriturus sit: et cum mortuus est Christus, operans ante mortem Deus, mortuum tamen Christum operatio Dei excitet; cum ipse sit (idem sit) Christum a mortuis excitans, qui est ante mortem Christus operatus, et idem sit spolians se carne moriturus.
PL 10, 289Bそれゆえ、神によって死者の中から起こされた人キリストを堅く保て。死のうとしていたときに我々の救いの働きを行った神キリストを堅く保て。神がキリストにおいてこれらを働くとき、神は働きつつも、キリストは肉を脱ぎつつ死のうとしており、キリストが死んだとき、神は死の前に働いていたが、それでも死んだキリストを神の働きが起こす。それは、キリストを死者の中から起こす者が、(すなわち「同一の者であり」)死の前に働いたキリストであり、かつ同一の者が、肉を脱ぎつつ死のうとしているからである。
Liber IX, Caput XI
第IX巻 第XI章PL 10, 290ACaro spoliata et carne se spolians unus est Christus. --Jamne apostolicae fidei sacramentum intelligis? Jamne Christum cognitum habes? Quaero enim a te, quis sit carne se spolians, et quae sit caro illa spoliata?
PL 10, 290A脱がれた肉と、肉を脱ぐ者とは、一人のキリストである。――すでに使徒的信仰の秘義を理解しているか。すでにキリストを知っているか。汝に問う。肉を脱ぐのは誰か、脱がれたその肉とは何か。
Duplicis enim intelligentiae ab Apostolo teneo significationem, spoliatae carnis, seque carne spoliantis: et inter haec Christum audio per operationem Dei a mortuis excitatum.
PL 10, 290A使徒における二重の理解の意味、すなわち脱がれた肉と、自ら肉を脱ぐ者とを、私は把握している。そしてその間に、神の働きによって死者の中から起こされたキリストを、私は聞く。
Et cum sit Christum a mortuis excitans Deus, sitque et Christus excitatus a mortuis: interrogo quis est carne se spolians, et quis est Christum a mortuis excitans, nosque vivificans cum Christo?
PL 10, 290Aキリストを死者の中から起こす者が神であり、キリストもまた死者の中から起こされたのなら、私は問う。肉を脱ぐのは誰か。キリストを死者の中から起こし、我々をキリストとともに生かすのは誰か。
Si enim non idem est Christus mortuus, qui est caro spoliata; carnis spoliatae nomen ostende: et rursus naturam ejus, qui se carne spoliavit, expone.
PL 10, 290Aもし死んだキリストが、脱がれた肉と同一でないなら、脱がれた肉の名を示せ。またさらに、自ら肉を脱いだ者の本性を説明せよ。
Eumdem enim esse invenio Deum Christum a mortuis excitatum, qui carne se spoliavit, et rursum spoliatam carnem Christum esse a mortuis excitatum: deinde principatus et potestates ostentui reddentem et triumphantem reperio in semetipso.
PL 10, 290B私は、死者の中から起こされた神キリストが、肉を脱いだ者と同一であり、また脱がれた肉が、死者の中から起こされたキリストであることを見いだす。さらに、支配と権力を見せ物とし、自らにおいて凱旋する者をも見いだす。
Intelligisne hunc triumphantem potestates in semetipso? Sentisne quod a se non differat caro spoliata, et carne se spolians? In semetipso enim triumphat, id est, in ea qua se carne spoliavit.
PL 10, 290B自らにおいて諸権力に凱旋するこの者を、汝は理解するか。脱がれた肉と、肉を脱ぐ者とが、互いに異ならないことを感じ取るか。自らにおいて凱旋するとは、すなわち、自らが脱いだその肉において、ということだからである。
Videsne ita Deum et hominem praedicari: ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur; non tamen ut alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit?
PL 10, 290B神と人がこのように宣べ伝えられているのが見えるか。すなわち、死は人に、肉の起こしは神に帰されるが、しかし、死んだ者が別であり、死んだ者をよみがえらせる者がまた別である、ということにはならない。
Spoliata enim caro Christus est mortuus: et rursus Christum a mortuis excitans, idem Christus est carne se spolians. Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige: dispensationem hominis in morte cognosce.
PL 10, 290B脱がれた肉が、死んだキリストである。またキリストを死者の中から起こす者が、肉を脱ぐ同じキリストである。神の本性を復活の力において理解し、人の経綸を死において知れ。
Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse, qui utrumque est.
PL 10, 290Cそして、両方がそれぞれの本性によって成し遂げられたとしても、その両方である者が、一人のキリスト・イエスであることを覚えよ。
Liber IX, Caput XII
第IX巻 第XII章PL 10, 291AChristus sua virtute suscitatur: cur hoc opus cum Paulo tribuat Patri. --Quamquam enim meminerim frequenter ad Deum patrem per Apostolum referri, Christum a mortuis esse excitatum: sed non est Apostolus extra evangelicam fidem dictis suis ipse contrarius, maxime Domino dicente, Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam.
PL 10, 291Aキリストは自らの力によって起こされる。なぜこの業をパウロとともに父に帰すのか。――たしかに、使徒によって、キリストが死者の中から起こされたことが、しばしば父なる神に帰されていることを、私は覚えている。しかし使徒は、福音の信仰の外に立って、自らの語ったことと自ら矛盾する者ではない。とりわけ、主がこう語っているのである。「父が私を愛するのは、私が自らの魂を置くからであり、それは、ふたたびそれを受けるためである」。
Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam; et potestatem habeo iterum accipiendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, 17, 18) .
PL 10, 291A「誰も私からそれを取り去らない。私が自ら、それを置くのである。私にはそれを置く権力があり、ふたたびそれを受ける権力がある。この命令を、私は父から受けた」(ヨハネ10:17、18)。
Vel cum postulatum ab eo esset, ut signum ad fidem de se ostenderet, ait de templo corporis sui, Solvite hoc templum, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19; vid. tract. Psal. CXLI, num. 6) .
PL 10, 291Aまた、自らについて信のために徴を示すよう求められたときには、自らの体の神殿について、こう語った。「この神殿を壊せ。私は三日でそれを起こす」(ヨハネ2:19、『詩篇講解』第141篇第6節を見よ)。
Cum enim et per accipiendae animae potestatem et per suscitandi templi virtutem ipsum se sibi resurrectionis suae Deum doceat, totum hoc tamen ad mandati paterni referens auctoritatem: non contrarie intelligitur Apostolus, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicans, omnem operis sui magnificentiam per id ad Patris gloriam retulisse, quia quidquid Christus gerit, virtus Dei et sapientia gerit; et quidquid virtus Dei et sapientia gerit, sine dubio Deus gerit, cujus et sapientia est Christus et virtus.
PL 10, 291B魂を受ける権力によって、また神殿を起こす力によって、彼は自らを、自らの復活の神として自らに示しながら、それでもそのすべてを父の命令の権威に帰している。それゆえ、キリストを神の力、神の知恵として宣べ伝える使徒が、その業の壮麗さのすべてをそれゆえに父の栄光に帰したことは、矛盾するものとは理解されない。キリストが行うことは、すべて神の力と知恵が行うのであり、神の力と知恵が行うことは、疑いなく、その知恵であり力であるキリストを持つ神が行うからである。
Denique nunc per operationem Dei excitatus Christus a mortuis est: quia opera Dei patris ipse natura a Deo non differenti operatus est. Et in eo Deo resurrectionis fides est, qui Christum suscitavit a mortuis.
PL 10, 291B結局、いまキリストが死者の中から起こされたのは、神の働きによる。彼自身が、神と異ならない本性によって、父なる神の業を行ったからである。そして復活の信仰は、キリストを死者の中から起こした、その神のうちにある。
Liber IX, Caput XIII
第IX巻 第XIII章PL 10, 292ANaturae in Christo duae ex Paulo. --Hanc igitur beatus Apostolus geminae in Christo significationis tenuit praedicationem ut et infirmitatem in eo hominis, et virtutem Dei ac naturam doceret, secundum illud Corinthiis dictum: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4) , mortem infirmitatis humanae, vitam vero Dei virtutis ostendens: et illud ad Romanos, Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
PL 10, 292Aパウロにおけるキリストの二つの本性。――それゆえ幸いなる使徒は、キリストにおける二重の意味の宣べ伝えを堅持し、彼における人の弱さと、神の力と本性とを教えた。コリントの人々に語られた次の言葉にしたがって。「彼は弱さによって十字架につけられたが、神の力によって生きている」(二コリント13:4)。これは人の弱さの死と、神の力の命とを示している。またローマの人々への次の言葉も同様である。「彼が死んだのは、罪に対して一度死んだのであり、彼が生きているのは、神に対して生きているのである」。
Sic et vos deputate vosmetipsos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 10, 11) : mortem peccato, id est, corpori nostro adscribens, vitam autem Deo, cui est naturale quod vivit, et per id nos corpori nostro mori oportere, ut Deo vivamus in Christo Jesu, qui peccati nostri corpus assumens, totus jam Deo vivit, naturae nostrae societate in communionem divinae immortalitatis unita.
PL 10, 292A「そのように汝らもまた、自分たちを、罪に対して死に、キリスト・イエスにおいて神に対して生きる者とみなせ」(ローマ6:10、11)。使徒は、死を罪に、すなわち我々の体に帰し、命を、生きることが本性である神に帰しているのであり、それによって、神に対して生きるために、我々は我々の体に対して死なねばならないと言うのである。キリスト・イエスは、我々の罪の体を身に受けて、いまや全き者として神に対して生きており、我々の本性との結びつきが、神の不死との交わりへと一つにされたのである。
Liber IX, Caput XIV
第IX巻 第XIV章PL 10, 292BAlia Dei, alia servi forma: idem Christus. Dei forma latuit, non periit. --Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae personam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus: quia qui in forma Dei manebat, formam servi accepit, per quam obediens usque ad mortem fuit.
PL 10, 292B神の形と僕の形は別であるが、キリストは同一である。神の形は隠れたのであり、滅びたのではない。――それゆえ私がこれらを簡潔に示さねばならなかったのは、主イエス・キリストにおいて、両方の本性の位格が取り扱われていることを、我々が覚えておくためである。神の形にとどまっていた者は、僕の形を取り、その形をもって死に至るまで従順であったからである。
Obedientia enim mortis non est in Dei forma, sicuti nec Dei forma inest in forma servi. Per sacramentum autem evangelicae dispensationis non alius est in forma servi, quam qui in forma Dei est: cum tamen servi formam accipere, et in forma Dei manere non idem sit; cumque accipere formam servi, nisi per evacuationem suam, non potuerit qui manebat in Dei forma, non conveniente sibi formae utriusque concursu.
PL 10, 292B死への従順は神の形にはなく、神の形が僕の形の内にあるのでもない。しかし福音の経綸の秘義によれば、僕の形にある者は、神の形にある者と別ではない。もっとも、僕の形を取ることと、神の形にとどまることとは同じではなく、神の形にとどまっていた者は、自らを空しくすることによらなくては僕の形を取りえなかった。両方の形の合致は、それ自体としては適合しない〔non conveniente sibi の sibi の指すものは定かでない。両方の形を受けると取った〕からである。
Sed non alius atque diversus est, qui se exinanivit, et qui formam servi accepit. Accepisse enim non potest ejus esse qui non sit; quia ejus sit, qui subsistat, accipere.
PL 10, 293Aしかし、自らを空しくした者と、僕の形を取った者は、別の異なる者ではない。取ることは、存在しない者に属しえないからである。取ることは、存立する者に属するからである。
Ergo evacuatio formae non est abolitio naturae: quia qui se evacuat, non caret sese; et qui accipit, manet.
PL 10, 293Aそれゆえ、形を空しくすることは本性の廃止ではない。自らを空しくする者は自らを欠かず、取る者はとどまるからである。
Et cum (idem) ipse sit evacuans et accipiens, habet quidem in eo sacramentum, quod se evacuat et accipit; non tamen habet interitum, ne non exstet evacuans, et ne non sit accipiens.
PL 10, 293Aそして彼自身(すなわち「同じ者」)が、空しくする者であり取る者であるなら、彼のうちには、自らを空しくし取るという秘義があるが、それでも、空しくする者が存在しなくなることも、取る者が存在しなくなることも、滅びとして持たない。
Itaque evacuatio eo proficit, ut proficiat forma servi, non ut Christus, qui in forma Dei erat, Christus esse non maneat; cum formam servi non nisi Christus acceperit.
PL 10, 293Aそれゆえ、空しくすることは、僕の形が進展するところまで進むのであって、神の形にあったキリストがキリストであることをやめるところまでではない。僕の形を取ったのは、キリスト以外の者ではないからである。
Qui cum se evacuaverit, ut manens Spiritus Christus idem Christus homo esset; in corpore demutatio habitus et assumptio naturae, naturam manentis divinitatis non peremit: quia unus atque idem Christus sit, et demutans habitum, et assumens.
PL 10, 293A彼が自らを空しくしたのは、霊にとどまるキリストが、同じキリストとして人となるためであった。体における姿の変化と本性を身に受けることは、とどまる神性の本性を滅ぼさなかった。姿を変える者も、身に受ける者も、一人の同一のキリストだからである。
Liber IX, Caput XV
第IX巻 第XV章PL 10, 293BExpenduntur objecta haereticorum. Christus non arguit quod dicatur bonus. --Ostensa itaque sacramentorum dispensatione, per quam haeretici ignorantes quosque fallerent, ut ea, quae per assumpti hominis naturam dicta gestaque sunt, omnia infirmitati divinitatis adscriberent, et formae Dei deputarent, quidquid formae servi propriae aptum est: nunc ipsis propositionibus eorum respondendum est.
PL 10, 293B異端者たちの反論が検討される。キリストは、善いと呼ばれたことを咎めない。――こうして、秘義の経綸が示された。それによって異端者たちは、無知な者たちを欺こうとし、身に受けた人の本性を通して語られ行われたことをすべて神性の弱さに帰し、僕の形に固有に適合することをすべて神の形に帰したのである。いまや、彼ら自身の主張に答えなければならない。
Tuto enim jam dictorum singulorum genera dijudicabuntur, cum Verbum et carnem, id est, Deum et hominem Jesum Christum sola fides sit confiteri.
PL 10, 293B語られたことのそれぞれの類は、いまや安全に判別されるだろう。言葉と肉、すなわち神と人であるイエス・キリストを告白することだけが、信仰であるからである。
Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum ex eo negandum per naturam haeretici existimant, quia dixerit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18). Omnis responsionum ratio necesse est, ut ex interrogationum causis proficiscatur.
PL 10, 293B異端者たちは、我々の主イエス・キリストが本性によって神であることを否定すべきだと考えている。彼が「なぜ私を善いと言うのか。唯一の神のほかに、善い者はいない」(マルコ10:18)と語ったからである。答えのすべての理は、問いの事情から出発するほかない。
Ad id enim respondebitur, unde quaeretur. Et primum requiro a dicti hujus calumniatore, utrumne id arguere Dominum existimet, cur bonus dictus sit, seque maluerit malum dici. Id enim significari videtur hoc dicto, Quid me bonum dicis?
PL 10, 293C問われたところから、答えられるからである。まず私は、この言葉を中傷する者に問う。彼は、善いと呼ばれたことを主が咎めていると考えるのか。自らが悪いと呼ばれることのほうを望んだと考えるのか。「なぜ私を善いと言うのか」というこの言葉は、そう意味しているように見えるからである。
Non opinor quisquam tam vecors erit, ut malitiae professionem ei velit adscribere, qui dixerit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam.
PL 10, 293C「労し、重荷を負う者は、皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」と語った者に、悪意の宣言を帰そうと望むほど、正気を失った者は誰もいないと、私は思う。
Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matt. XI, 28 et seqq.) .
PL 10, 293C「私の軛を汝らの上に取り、私から学べ。私は柔和で心のへりくだった者だからである。そうすれば、汝らの魂は休みを見いだす。私の軛は負いやすく、私の荷は軽いからである」(マタイ11:28以下)。
Mitem se profitetur atque humilem: et irasci credetur, cur bonus dictus sit? Professionum haec diversitas dissidet, ut bonitatis suae testis nomen in se bonitatis accuset. Non ergo irasci intelligitur se bonum dici.
PL 10, 293D自らを柔和でへりくだった者と宣言している者が、善いと呼ばれたことに怒ると信じられるだろうか。これらの宣言の食い違いは、自らの善さの証人が、自らのうちにある善さの名を非難するというほどのものである。それゆえ、善いと呼ばれることに怒っているとは理解されない。
Et quaerendum est quam aliam de se professionem arguat, qui non credendus est nomen in se bonitatis arguere.
PL 10, 294Aそして、善さの名を自らのうちで咎めるとは信じられない者が、自らについてのどんな別の宣言を咎めているのかが、問われなければならない。
Liber IX, Caput XVI
第IX巻 第XVI章PL 10, 294AFidem interrogantis arguit, non dicta. --Videamus itaque, quid praeter bonum interrogans dixerit: ait enim, Magister bone, quid boni faciam (Marci X, 17)? Duas igitur res connuncupavit: et bonum, et magistrum.
PL 10, 294A彼が咎めたのは、問う者の信であって、語られた言葉ではない。――では、善いという語のほかに、問う者が何を言ったかを見よう。彼は言った。「善い師よ、私は何の善を行うべきか」(マルコ10:17)。すなわち、二つのことを併せて呼んだのである。善い者と、師と。
Et quia non arguit bonum se dici; hoc necesse est arguat, quod magister bonus dictus sit. Ita autem arguit se magistrum bonum dici, ut fidem interrogantis potius, quam vel magistri in se vel boni nomen argueret.
PL 10, 294A彼は、善いと呼ばれたことを咎めないので、必ず咎めているのは、善い師と呼ばれたことである。しかも、善い師と呼ばれることを咎めるにあたっては、自らのうちの師の名や善さの名よりも、むしろ問う者の信を咎めたのである。
Juvenis enim insolens per observantiam legis, et finem legis qui Christus est nesciens, et justificatum se in operibus existimans, et non intelligens venisse eum ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) , et impossibile esse legi per fidem justificationis salvare credentes (Rom. VIII, 3) , tamquam communium praeceptorum et in lege scriptorum magistrum interrogat Dominum legis et unigenitum Deum.
PL 10, 294Aその若者は、律法の遵守によって傲慢であり、律法の終わりがキリストであることを知らず、自らが行いによって義とされたと考え、彼がイスラエルの家の失われた羊たちのもとに来たこと(マタイ15:24)も、義認の信仰によって信じる者を救うことは律法には不可能であること(ローマ8:3)も、理解せずに、共通の戒めと律法に書かれた戒めの師として、律法の主であり独り子なる神である者に問うたのである。
Detestatus itaque Dominus hanc de se irreligiosae fidei professionem, quod tamquam magister legis interrogaretur, respondit, Quid me vocas bonum?
PL 10, 294Bそれゆえ主は、律法の師として問われたという、自らについての不敬虔な信の宣言を忌み嫌い、こう答えた。「なぜ私を善いと呼ぶのか」。
Atque ut significaret quatenus intelligendus et profitendus bonus esset, subjecit, Nemo bonus, nisi unus Deus; non respuens bonitatis nomen, si sibi hoc tamquam Deo deputaretur.
PL 10, 294Bそして、どの範囲で善いと理解され宣言されるべきかを示すために、こう続けた。「唯一の神のほかに、善い者はいない」。もし善いという名が、神として自らに帰されるのなら、その名を拒んだのではない。
Liber IX, Caput XVII
第IX巻 第XVII章PL 10, 294BEt bonum et magistrum sese ostendit. --Denique ostendens se magistri in se boni, per fidem ejus qui tamquam hominem interrogabat, nomen arguere, post jactantiam juvenis et gloriam legis impletae, ita respondit: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Marc. X, 21) .
PL 10, 294B自らが善き者でもあり、師でもあることを示す。――実際、彼は、人として問う者の信によって、自らのうちの善き師という名を咎めていることを示しつつ、若者の誇りと、満たされた律法の栄光ののち、こう答えた。「汝には一つ欠けている。行って、汝の持つものをすべて売り、貧しい者たちに与えよ。そうすれば汝は天に宝を持つ。そして来て、私に従え」(マルコ10:21)。
Non refugit bonitatis de se nomen, qui coelestem thesaurum pollicetur: nec magistrum se non vult videri, qui ducem se perfectae hujus beatitudinis praestat. Terrenae autem de se opinionis fidem arguit, bonitatem in solo Deo docens esse.
PL 10, 294C天の宝を約束する者は、自らについての善さの名を避けていない。この完全な幸いへの導き手として自らを与える者は、自らが師と見られることを望まないのでもない。彼が咎めるのは、自らについての地上的な見解の信であり、善さは神のみにあると教えているのである。
Et ut se et Deum et bonum significaret, bonitatis est usus officiis, coelestes thesauros pandens, et se ad eos praevium tribuens.
PL 10, 294C自らが神でもあり善き者でもあることを示すために、善さの務めを用いた。天の宝を開き、自らをそこへの先導者として差し出したのである。
Ita et quae sibi tamquam homini tantum deferebantur, detestatur; neque se ab his, quae Deo deputabat, professus alienum est: cum unum Deum bonum confitens, ea ipse loqueretur atque ageret, quae unius Dei virtutis, bonitatis atque naturae sunt.
PL 10, 294Cこのように、ただ人としてのみ自らに帰されたことを、彼は忌み嫌う。そして、神に帰していたことから自らが縁遠い者であるとは、宣言しなかった。唯一の善なる神を告白しつつ、唯一の神の力と善さと本性に属することを、自ら語り行ったからである。
Liber IX, Caput XVIII
第IX巻 第XVIII章PL 10, 294DMagistri cum fide nomen accepit. --Quam igitur non bonitatis nomen refugerit, sed neque magistri honorem recusaverit, sed fidem ejus qui in se nihil nisi corporeum et carnale sapuisset, arguerit; hinc intelligitur, quod aliter ad Apostolos magistrum se confitentes locutus est, dicens: Vos me vocatis magistrum et Dominum, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13) , et cum alibi dixisset: Ne vocemini magistri, quia magister vester Christus est (Matt. XXIII, 10) .
PL 10, 294D師という名を、信とともに受け入れた。――主が、善いという名を避けたのでも〔底本は Quam。Quod と読む〕、師の栄誉を拒んだのでもなく、自らのうちに身体的・肉的なもの以外を思わなかった者の信を咎めたのだということは、次のことから理解される。すなわち、自らを師と告白する使徒たちに対しては、別の仕方で語った。「汝らは私を師また主と呼ぶ。汝らの言うとおりである。私はそうだからである」(ヨハネ13:13)。また別の箇所では、こう語っていた。「汝らは師と呼ばれてはならない。汝らの師はキリストだからである」(マタイ23:10)。
Ubi cum fide magister est, ibi adeo laudat, ut et profiteatur hoc nomen: hic vero boni magistri nomen non recognoscit, ubi nec Dominus intellectus est esse, nec Christus: solum unum Deum bonum praedicans, non se utique a Deo secernens, qui et Dominum se professus et Christum, ducem thesauri coelestis ostendat.
PL 10, 295A信をもって師である場合には、彼はそれを称え、この名を自ら宣言さえする。しかしここでは、善き師という名を認めない。そこでは、主でもキリストでもあると理解されていなかったからである。唯一の神のみが善いと宣べ伝えているが、決して自らを神から切り離しているのではなく、主でありキリストであると自ら宣言し、天の宝の導き手として自らを示している者である。
Liber IX, Caput XIX
第IX巻 第XIX章PL 10, 295AUbique Dominus nec eumdem cum Patre nec diversum se profitetur. Fidei honore, adeoque natura patri se aequavit. --Tenuit autem hunc semper Dominus fidei ecclesiasticae modum, ut patrem Deum unum praedicans, a sacramento se Dei non separaret unius, dum per naturam nativitatis neque alium se Deum profiteretur esse, neque ipsum: quia eum nec diversi generis Deum esse natura in eo unius Dei patitur, neque nativitas admittit non perfectum ei esse quod filius est.
PL 10, 295A主はどこにおいても、自らが父と同一だとも、別だとも宣言しない。信の栄誉において、したがって本性において、自らを父と等しくした。――主はつねに教会の信仰のこの様式を保った。すなわち、父を唯一の神として宣べ伝えつつ、唯一の神の秘義から自らを切り離さなかった。誕生の本性によって、自らが別の神であるとも、父自身であるとも宣言しなかったのである。唯一の神の本性が彼のうちにあるゆえに、彼が別の類の神であることは許されず、また誕生が、子であるところのものが彼において完全でないことを認めないからである。
Ita nec separabilis a Deo potest esse, neque ipse est. Per quod ita omnem sermonis sui significationem temperat, ut quidquid Deo patri honoris protestaretur, id modestissima confessione etiam sibi proprium esse monstraret.
PL 10, 295Bこうして、彼は神から切り離されることもありえず、彼自身が父であるのでもない。それゆえ、彼は自らの語りのあらゆる意味を調整し、父なる神に栄誉として表明したことは何であれ、この上なく控えめな告白によって、自らにも固有であると示した。
Cum enim ait, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1) , quaero in quo se in natura discreverit, qui non discrevit in honore?
PL 10, 295B「神を信じよ、また私をも信じよ」(ヨハネ14:1)と言うとき、栄誉において区別しなかった者が、本性においてどこで自らを区別したというのか、私は問う。
Dicens enim, Et in me credite, cum dixisset, Et in Deum credite: anne per id quod ait, in me, non et suam intelligitur significasse naturam? Naturam plane separa, si fidem separas.
PL 10, 295B「神をも信じよ」と言ったのちに「私をも信じよ」と言うことによって、「私を」と言うことで、自らの本性をも示したと理解されないだろうか。信を切り離すなら、本性を切り離すがよい。
Si credidisse sine Christo in Deum vita sit, Christum a Dei et nomine et proprietate divelle. Quod si vitam perficit credere in Christo eos, qui in Deum credant; verbi virtutem diligens lector expendat, Credite in Deum, et in me credite.
PL 10, 295Cもし、キリストなしに神を信じたことが命であるなら、キリストを、神の名からも固有性からも引き裂け。しかし、神を信じる者が、キリストを信じることで命を完成させるのなら、注意深い読者は語の力を量るがよい。「神を信じよ、また私をも信じよ」。
Cum enim ait, Credite in Deum, et in me credite, uniens se fidei Dei, et naturae ejus univit, cum memorato Deo, in quem credi oporteret, et in se docuerit esse credendum: Deum se per id docens, cum credendum in eum sit ab his, qui in Deum credant.
PL 10, 295C「神を信じよ、また私をも信じよ」と言うとき、自らを神への信に結びつけることで、その本性にも結びつけたのである。信じられるべき神を言及したのち、自らにおいても信じられるべきだと教えたからである。神を信じる者が彼を信じなければならない以上、そのことによって、自らが神であると教えたのである。
Occasionem tamen irreligiosae unionis exclusit: quia cum et in Deum, et in se credendum professus sit, fidem de se solitario non reliquit.
PL 10, 295Cそれでも彼は、不敬虔な合一の機会を閉ざした。神においても自らにおいても信じられるべきだと宣言することで、自らについて孤立した信を残さなかったからである。
Liber IX, Caput XX
第IX巻 第XX章PL 10, 295CPater de Filio testatus et non auditus quid. Testimonium patris apud Judaeos; opera Christi. --Quamquam igitur in plurimis ac pene omnibus dictis sacramenti hujus praestiterit absolutionem, ne quando confessus Deum patrem, ab ejus se unitate discerneret; neque se in unitate ipsius collocans, eumdem tamen unum et solitarium profiteretur: tamen etiam ex hoc vel maxime intelligitur sacramentum et unitatis et nativitatis doceri, cum ait, Ego autem habeo testimonium majus Joanne.
PL 10, 295C父は子について証しをしたが、聞かれなかった。それはどういうことか。ユダヤ人のもとでの父の証し、キリストの業。――それゆえ、極めて多く、ほとんどすべての言葉で、彼はこの秘義の解決を与えた。父なる神を告白するとき、その一体性から自らを切り離すことのないように。また自らをその一体性のうちに置きつつ、同じ父を唯一の孤立した者だと宣言することのないように。それでも、とりわけ次のことからも、一体性と誕生の秘義が教えられていると理解される。彼はこう言うからである。「しかし私には、ヨハネよりも大きな証しがある」。
Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater me misit. Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me.
PL 10, 295D「父が私に与えて成し遂げさせた業、私が行うその業そのものが、私について証しをしている。父が私を遣わしたことを。そして、私を遣わした父自身が、私について証しをした」。
Neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens: quoniam quem misit ille, huic vos non creditis (Joan. V, 36 et seqq.).
PL 10, 295D「汝らは、彼の声を聞いたことがなく、その姿を見たこともなく、その言葉が汝らのうちにとどまってもいない。彼が遣わした者を、汝らは信じないからである」(ヨハネ5:36以下)。
Patrem testatum esse de Filio quomodo vere intelligitur, cum nec ipse visus sit, nec vox ejus audita sit? Memini quidem de coelis auditam vocem fuisse, dicentem: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui: hunc audite (Matth. III, 17) .
PL 10, 296B父が子について証しをしたということは、父自身が見られておらず、その声も聞かれていないのに、どうして本当に理解されるのか。天から声が聞こえたことは、私は覚えている。「これは私の愛する子、私の心にかなう者である。彼に聞け」(マタイ3:17)。
Et quomodo vox Dei audita non est, cum paternae vocis significationem in se vox audita contineat? Sed forte in Jerosolymis manentes non audierunt, quia in desertis Joannes solus audierit. Quaerendum ergo in Jerosolymis quomodo testatus est Pater?
PL 10, 296Bそして、その聞かれた声が、父の声の意味を自らのうちに含んでいるのに、どうして神の声が聞かれなかったのか。しかしおそらく、エルサレムにとどまる者たちは聞かなかった。荒れ野ではヨハネだけが聞いたからである。それゆえ、エルサレムで父がどのように証しをしたのかを、問わなければならない。
Non enim testimonio jam Joannis utitur vocem e coelo audientis, sed habet testimonium majus Joanne, et quod hoc esset, continuo subjecit: Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater me misit.
PL 10, 296B彼はもはや、天からの声を聞いたヨハネの証しを用いていない。ヨハネよりも大きな証しを持っており、それが何であるかを、すぐに付け加えた。「父が私に与えて成し遂げさせた業、私が行うその業そのものが、私について証しをしている。父が私を遣わしたことを」。
Agnosco testimonii auctoritatem: neque enim quisquam nisi Filius a Patre missus haec ageret. Opus ergo suum testimonium est. Sed quid tandem sequitur? Et qui me misit Pater, ipse testificatus est de me.
PL 10, 296C私はその証しの権威を認める。子でなければ、父から遣わされた者でなければ、誰もこれらを行えないからである。それゆえ、彼の業が彼の証しである。しかし、それに続くのは何か。「私を遣わした父自身が、私について証しをした」。
Neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens. Extra crimen ergo sunt ignorantes testimonium Patris, qui in his numquam auditus ac visus sit, et in his non maneat verbum ejus?
PL 10, 296C「汝らは、彼の声を聞いたことがなく、その姿を見たこともなく、その言葉が汝らのうちにとどまってもいない」。それでは、父の証しを知らない者たちは、罪の外にいるのか。彼らにおいて、父は聞かれたことも見られたこともなく、彼の言葉が彼らのうちにとどまってもいないのだから。
Sed non sunt sub venia incogniti sibi testimonii: quia testimonium de se Patris operum suorum testimonium esse profitetur. Opera igitur de eo testantur quod a Patre sit missus; sed hoc operum testimonium Patris est.
PL 10, 296Cしかし彼らは、自らに知られなかった証しについて、容赦を受ける者ではない。父の自らについての証しとは、自らの業の証しであると彼が宣言しているからである。したがって業は、彼が父から遣わされたことを証しする。しかしこの業の証しは、父の証しである。
Et cum operatio Filii Patris testimonium sit, eam necesse est operari in Christo naturam intelligendam esse, per quam testis et Pater est.
PL 10, 296Cそして子の働きが父の証しであるなら、その働きによって父もまた証人となる本性が、キリストにおいて働いていると理解されるほかない。
Atque ita Christus operans, et in ejus opere Pater testans, ostenduntur inseparabilis secundum nativitatem esse naturae; cum Dei de Christo testimonium, ea ipsa Christi esse significetur operatio.
PL 10, 296Dこうして、働くキリストと、その業において証しをする父とは、誕生において分かたれない本性であることが示される。神のキリストについての証しが、まさにキリストの働きであると示されるからである。
Liber IX, Caput XXI
第IX巻 第XXI章PL 10, 297AJudaei Patrem non viderunt aut audierunt, quia Christo non crediderunt. Hinc natura utriusque una. --Non sunt itaque extra reatum non cogniti sibi testimonii; cum opus Christi testimonium de eo Patris sit.
PL 10, 297Aユダヤ人が父を見も聞きもしなかったのは、キリストを信じなかったからである。ここから、両者の本性は一つである。――それゆえ、自らに知られなかった証しについて、彼らは責めの外にはない。キリストの業が、彼についての父の証しだからである。
Neque in eo, quod testantis vocem non audierint, et figuram non viderint, et verbum ejus manens non habuerint, idcirco sine testimonii sunt conscientia.
PL 10, 297Aまた、証しをする者の声を聞かず、その姿を見ず、その言葉がとどまることがなかったという点によって、彼らが証しの自覚を持たないことにはならない。
Ad id enim quod dictum est: Neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens (Job V, 37 et 38) ; ut cum testatus de eo Pater fuisset, causa tamen neque vocis auditae, neque visae figurae, et verbi in his non manentis posset intelligi, continuo subjecit, Quoniam quem misit ille, huic vos non creditis (Ibid. 38) : se credito, et vocem Dei audiendam, et figuram Dei videndam, et verbum ejus in his qui crederent inesse demonstrans; cum per naturae unitatem in se Pater et loqueretur, et videretur, et haberetur.
PL 10, 297A「汝らは、彼の声を聞いたことがなく、その姿を見たこともなく、その言葉が汝らのうちにとどまってもいない」(ヨハネ〔底本は Job。Joan. と読む〕5:37、38)と語られたことに対して、父が彼について証しをしたのに、それでも声が聞かれず、姿が見られず、言葉がそれらの者のうちにとどまらない原因が理解されうるように、すぐに彼は付け加えた。「彼が遣わした者を、汝らは信じないからである」(ヨハネ5:38)。自らが信じられたなら、神の声は聞かれ、神の姿は見られ、その言葉は信じる者のうちにあることを示しつつである。父は、本性の一体性によって、彼において語り、見られ、保たれるからである。
Numquid non et Patrem significat, cum missus ab eo est? Numquid se per aliquam naturae differentiam a Patre discernit, cum hinc Pater testans de eo, neque auditus, neque visus sit, nec intellectus sit, quia misso a Patre sibi non creditum sit?
PL 10, 297B父によって遣わされたということは、父をも意味するのではないか。本性の何らかの差異によって父から自らを区別するだろうか。父が彼について証しをしながら、聞かれず、見られず、理解されなかったのは、父から遣わされた彼が信じられなかったからだというのに。
Non se ergo unigenitus Deus a Deo separat, patrem Deum confitens: sed per significationem patris Deo patre demonstrato, se quoque in Dei honore constituit.
PL 10, 297Bそれゆえ独り子なる神は、父なる神を告白することで、神から自らを切り離すのではない。父という表示によって、父なる神を示すことで、自らをも神の栄誉のうちに置くのである。
Liber IX, Caput XXII
第IX巻 第XXII章PL 10, 297BHonor a Deo quaerendus. Dei dilectione carent Christum in nomine Dei non suscipientes. --Namque in hoc ipso eodemque sermone, in quo operibus suis testari se ipsum a Patre missum esse docet, et Patrem testantem quod ab eo missus sit significat, cum dixisset: Et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 44) , non tamen dictum hoc nudum, et non antea ad unitatis fidem praeparatum reliquit.
PL 10, 297B栄誉は神に求められるべきである。神の名においてキリストを受け入れない者たちは、神への愛を欠く。――実に、自らの業によって、自らが父から遣わされた者であることを証しし、父が、自らが遣わされたことを証しすると示す、まさにその同じ語りにおいて、「唯一の神である者の栄誉を、汝らは求めない」(ヨハネ5:44)と述べたのち、この言葉を、裸のまま、また一体性の信に前もって備えることなく残したのではない。
Superius enim ita ait: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Honorem ab hominibus non accipio; sed cognovi vos, quoniam dilectionem Dei non habetis in vobis.
PL 10, 297C前にこう言っているからである。「汝らは、命を得るために私のもとに来ようとしない。私は人々から栄誉を受けない。しかし私は、汝らのうちに神への愛がないことを知っている」。
Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Quomodo potestis vos credere, qui honorem ab hominibus accipitis, et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 40 et seqq.) ?
PL 10, 297C「私は私の父の名において来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし別の者が自分の名において来るなら、その者を汝らは受け入れる。人々から栄誉を受け、唯一の神である者の栄誉を求めない汝らが、どうして信じることができようか」(ヨハネ5:40以下)。
Honorem improbat hominum: quia honor potius quaerendus a Deo est, et infidelium est honorem ab alterutro accipere. Quid enim homo homini honoris impertiet?
PL 10, 298A彼は人々の栄誉を斥ける。栄誉はむしろ神に求められるべきであり、互いから栄誉を受けることは不信の者たちのすることだからである。人が人に、どんな栄誉を与えられようか。
Cognitum itaque sibi ait, dilectionem Dei in his non esse: et non manentis in his dilectionis Dei hanc docet causam, quia se venientem in nomine patris sui non accipiunt. Quid rogo est, in nomine Patris cum venire? Numquid aliud, quam in nomine Dei?
PL 10, 298Aそこで彼は、神への愛が彼らのうちにないことを、自らは知っていると言う。そして神への愛が彼らのうちにとどまらない原因を、こう教える。父の名において来た自らを、彼らが受け入れないからである。父の名において来るとは何なのか、私は問う。神の名において来ることのほかに、何であろうか。
Aut numquid non idcirco in his dilectio Dei non est, quia non susceptus sit in nomine Dei veniens? Aut numquid in se non et naturam Dei significaverat, dicens: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis?
PL 10, 298Aあるいは、神の名において来た者が受け入れられなかったから、彼らのうちに神への愛がないのではないか。あるいは彼は、「汝らは命を得るために私のもとに来ようとしない」と言うことで、自らのうちに神の本性をも示したのではなかったか。
Nam et in eodem ipse sermone jam dixerat: Amen, amen dico vobis, quoniam venit hora, et nunc est, in qua audient mortui vocem filii Dei; et qui audierint, vivent (Ibid. V, 35) .
PL 10, 298A実際、同じ語りにおいて、彼はすでにこう言っていた。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。時が来る。いまがそのときである。そのとき、死者たちは神の子の声を聞き、聞いた者たちは生きる」(ヨハネ5:35)。
Cum in nomine Patris venit; neque ipse Pater est, nec tamen non in ea est divinitatis natura qua Pater est: quia et Filio et Deo proprium est in nomine Dei patris venire. Deinde accipiendus est alius in nomine eodem veniens.
PL 10, 298B父の名において来るとき、彼自身が父なのではないが、しかし、父である神性の本性のうちにないのでもない。父なる神の名において来ることは、子にとっても神にとっても固有だからである。次に、同じ名において来る別の者が受け入れられるべきことになる。
Sed hic homo est, a quo sibi honorem homines sperabunt, et cui honorem reddent vicissim; cum tamen se idem in nomine Patris venisse fallet. Et hic quidem antichristum significari non obscurum est, mendacio paterni nominis gloriantem.
PL 10, 298Bしかしこれは、人々がそこから自分たちのために栄誉を望み、栄誉を返す相手となる人であり、しかも同じ者が、自らが父の名において来たと偽る。そしてこれが反キリストを指すことは、明らかである。父の名という偽りを誇る者だからである。
Et cum hunc honorabunt, atque ab eo honorabuntur (hunc enim spiritum erroris excipient); honorem ejus qui est solus Deus non quaerent.
PL 10, 298Bそして人々がこの者を敬い、この者から敬われるとき(彼らは誤りの霊を迎え入れるのである)、唯一の神である者の栄誉を求めなくなる。
Liber IX, Caput XXIII
第IX巻 第XXIII章PL 10, 298CDei et Christi honor inseparabilis. --Anne cum ob hoc dilectionem Dei non habeant, quia venientem se in nomine Patris non acceperint, et rursum venientem alium in eodem nomine recipientes, et honorem ab alterutro accipientes, honorem ejus qui solus Deus est non requirant, separare se Christus ab honore unius Dei poterit intelligi; cum idcirco non quaeratur honor solius Dei, quia antichristum suscipiendo non sit ille susceptus?
PL 10, 298C神とキリストの栄誉は分かたれない。――人々が、父の名において来た彼を受け入れなかったために神への愛を持たず、また同じ名において来た別の者を受け入れ、互いから栄誉を受けて、唯一の神である者の栄誉を求めないのであれば、キリストが、唯一の神の栄誉から自らを切り離しうると理解されるだろうか。唯一の神の栄誉が求められないのは、反キリストを受け入れることで、彼が受け入れられないからだというのに。
Nam cujus repudiatio, honoris solius Dei praetermissio est; in hujus honore necesse est honorem solius Dei esse, in cujus si susceptione mansissent, honorem solius Dei quaesissent.
PL 10, 298Cなぜなら、その者を拒むことが唯一の神の栄誉を捨てることであるなら、唯一の神の栄誉は、その者の栄誉のうちになければならないからである。もし彼らがその者を受け入れることにとどまっていたなら、唯一の神の栄誉を求めたはずである。
Et hic idem ipse sermo testis est nobis, in cujus exordio continetur: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Qui non honorificat filium non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23) .
PL 10, 299Aそしてこの同じ語りが、我々に証しする。その冒頭にはこうある。「すべての者が、父を敬うように子を敬うためである。子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。
Numquam nisi naturalia exaequantur in honore: neque exaequatus honor separat honorandos. Cum sacramento tamen nativitatis poscitur honoris aequalitas.
PL 10, 299A本性に属するものでなければ、栄誉において等しくされることは決してない。また等しくされた栄誉は、敬われる者たちを分けない。それでも、誕生の秘義とともに、栄誉の等しさが求められる。
Cum Filius ita honorandus ut Pater sit, et cum ejus, qui solus est Deus, honor non quaeritur; non est extra solius Dei honorem, cujus honor idem atque unus et Dei est: quia ut non honorificans Filium, non honorificat et Patrem (Ibid.) ; ita et solius Dei honorem non quaerens, non quaerit et Christi.
PL 10, 299A子が父と同じように敬われなければならず、唯一の神である者の栄誉が求められないなら、子は、唯一の神の栄誉の外にはない。子の栄誉は神の栄誉と同一で一つだからである。子を敬わない者が父をも敬わないのと同じように(ヨハネ5:23)、唯一の神の栄誉を求めない者は、キリストの栄誉をも求めないからである。
Inseparabilis itaque est a Dei honore honor Christi. Et quam unus, atque idem utriusque sit, etiam ex eo docet, cum ait nuntiata sibi Lazari infirmitate: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei est, ut honorificetur filius Dei per eum (Joan. XI, 4) .
PL 10, 299Aそれゆえ、キリストの栄誉は、神の栄誉から分かたれない。そして両者のそれがいかに一つで同一であるかを、彼はラザロの病が告げられたときの言葉からも教える。「この病は死に至るものではない。神の栄光のためであり、それによって神の子が敬われるためである」(ヨハネ11:4)。
Pro gloria Dei Lazarus moritur, ut filius Dei glorificetur per Lazarum. Numquid ambigitur, in gloria filii Dei esse gloriam Dei; cum mors Lazari, quae Deo sit gloriosa, gloriam sit Dei filio paritura?
PL 10, 299B神の栄光のためにラザロが死ぬのは、神の子がラザロを通して栄光を受けるためである。神の栄光が神の子の栄光のうちにあることは、疑われるだろうか。神にとって栄光ある、ラザロの死が、神の子に栄光を生むのだから。
Atque ita et naturalis per nativitatem unitas Dei patris in Christo docetur, cum infirmitas Lazari pro Dei gloria est; et sacramentum fidei retinetur, cum per Lazarum glorificandus est Dei filius: Deo per id Dei filio intelligendo, neque ita Deo intelligendo, ut non etiam Dei filio confitendo; cum glorificando per Lazarum Deo, Dei sit filius gloriosus.
PL 10, 299Bこうして、ラザロの病が神の栄光のためであることによって、父なる神の、キリストにおける誕生による本性的な一体性が教えられ、またラザロを通して神の子が栄光を受けるべきであることによって、信の秘義が保たれる。それによって、神の子は神として理解されるべきであるが、神の子としても告白されないような仕方で神として理解されるのではない。ラザロを通して神が栄光を受けるとき、神の子が栄光ある者となるからである。
Liber IX, Caput XXIV
第IX巻 第XXIV章PL 10, 299CChristus ibi se Deum, ubi nonnisi unum esse profitetur. Deus unus. Scriba assentitur. --Inseparabilis sacramento divinae naturae est viventis a vivente nativitas, nec demutationem generis accipit filius Dei, ne non in eo paternae naturae veritas maneat.
PL 10, 299Cキリストは、ただ一つだけと宣言するまさにその箇所で、自らが神であると示す。神は唯一である。律法学者は同意する。――生ける者からの生ける者の誕生は、神的本性の秘義において分かたれない。神の子は類の変化を受けない。彼のうちに、父の本性の真実がとどまらなくなることがないためである。
Nam et his ipsis significationibus, quibus confesso uno tantum Deo, abnegasse in se Dei naturam videtur sub solius demonstratione, in unitate se tamen paternae naturae, unius Dei fidem non convellens, locavit.
PL 10, 299C唯一の神だけを告白するこれらの意味によって、その唯一者を示すことで、自らのうちの神の本性を否定したかのように見える。しかしそれでも彼は、唯一の神への信を覆すことなく、父の本性の一体性のうちに自らを置いた。
Interrogatus enim ab Scriba, quod in lege esset principale mandatum, respondit: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis visceribus tuis, et ex tota virtute tua.
PL 10, 300A律法において第一の戒めは何かと律法学者に問われて、彼はこう答えた。「聞け、イスラエルよ。我々の神である主は、唯一の主である。汝は、汝の主なる神を、汝の全き心、全き魂、全き臓腑、全き力をもって愛せ」。
Hoc est primum mandatum. Secundum simile illi: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Majus autem horum mandatum non est (Marc. XII, 29 et seqq.) .
PL 10, 300A「これが第一の戒めである。第二も、これに等しい。汝の隣人を、汝自身のように愛せ。これらより大きな戒めはない」(マルコ12:29以下)。
Alienasse se a natura et religione unius Dei existimatur, cum principalis mandati haec sit professio: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: deinde ( supple, cum) ne in consequentis se quidem mandati religione constituat, cum ad proximi nos dilectionem lex, sicut ad unius Domini fidem, vocaret.
PL 10, 300A彼は、唯一の神の本性と宗教から自らを疎外したと見なされる。第一の戒めの宣言が、「聞け、イスラエルよ。我々の神である主は、唯一の主である」というものであり、次に(「〜ので」を補え)、続く戒めの宗教のうちにさえ自らを置かないのだから。律法は、唯一の主への信と同じく、隣人への愛へも我々を呼んでいるのに。
Et quidem responsio Scribae non est negligenda, dicentis: Bene dixisti, magister in veritate, quod unus sit Deus, nec est alius praeter illum: ita diligendus ex toto corde et ex totis viribus et ex tota anima: et diligere proximum tamquam se ipsum.
PL 10, 300Aそして律法学者の答えは、見過ごしてはならない。彼はこう言う。「師よ、汝は真実においてよく言った。神は唯一であり、その神のほかに別の者はいない。神は、全き心、全き力、全き魂をもって愛されるべきであり、隣人を自分自身のように愛するべきである」。
Hoc majus est omnibus holocaustomatis et sacrificiis (Marc. XII, 32 et 33) . Responsio Scribae videtur cum dictis Domini convenire, unius Dei charitatem intimam internamque profitentis, sed dilectionem proximi secundum propriae dilectionis veritatem pollicentis, et supra sacrificiorum holocaustomata charitatem in Deum atque in hominem esse intelligentis. Sed quid sequatur, videndum est.
PL 10, 300B「これは、あらゆる焼き尽くす供え物や犠牲よりも大きい」(マルコ12:32、33)。律法学者の答えは、主の言葉と合致するように見える。唯一の神への内奥の深い愛を宣言し、しかし隣人への愛を、自らへの愛の真実にしたがって約束し、神と人への愛が、犠牲の焼き尽くす供え物よりも上にあると理解しているからである。しかし、何が続くのかを見なければならない。
Liber IX, Caput XXV
第IX巻 第XXV章PL 10, 300BHic non longe a regno Dei, dum tendit ad charitatem. --Videns autem Jesus quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei (Ibid. 34) .
PL 10, 300B彼は、愛へと向かうかぎり、神の国から遠くない。――イエスは、彼が賢く答えたのを見て、彼に言った。「汝は神の国から遠くない」(マルコ12:34)。
Quid sibi vult tam moderatae responsionis professio ( supple, ut), cum hominem ad coelorum regnum fides ista consummet, unum Deum credere, et eum tota anima et totis viribus et toto corde diligere, proximum quoque ita ut se ipsum amare, Scriba hic non jam in regno Dei sit, sed non longe a regno Dei sit?
PL 10, 300Cこれほど控えめな答えの宣言は、何を意味するのか(「〜ように」を補え)。この信、すなわち唯一の神を信じ、全き魂、全き力、全き心をもってこれを愛し、隣人をも自分自身のように愛することが、人を天の国へと完成させるのに、この律法学者は、すでに神の国のうちにいるのではなく、神の国から遠くないところにいる、というのは。
Alia istud significatione nudum vestientibus, et esurientem alentibus, et sitientem potantibus, et aegrotum visitantibus, et clausum carcere frequentantibus datur: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) .
PL 10, 300Cそれは別の意味で、裸の者に衣を着せ、飢えた者を養い、渇いた者に飲ませ、病者を訪ね、牢に閉じ込められた者のもとを頻繁に訪れる者たちに与えられる。「来よ、私の父に祝福された者たちよ、世の創設から汝らのために備えられた国を受け継げ」(マタイ25:34)。
Vel illis quibus haec pauperis spiritus merces est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Perfectus hic fructus est, et absoluta possessio est, et praeparati regni non incerta traditio (Marc. X, 20) .
PL 10, 301Aあるいは、心の貧しい者への報いであるこれを受ける者たちに。「心の貧しい者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。これは完全な実りであり、完全な所有であり、備えられた国の確かな引き渡しである(マルコ10:20)。
Aut numquid adolescens minus aliquid horum confitebatur? Nam exaequata ad amorem suum dilectione proximi, quid de boni operis consummatione non egerat?
PL 10, 301Aあるいは、あの青年は、これらのうちの何かを欠いて告白していたのか。隣人への愛を自らへの愛と等しくしたのだから、善き業の完成について、何を行わなかったというのか。
Interdum enim indulgentem officiosumque esse, non perfectae est charitatis: perfecta autem charitas omne cujusque modi indulgentiae implevit officium, cum non reliquerit quod alteri debeat, qui tantum alteri quantum sibi reddat.
PL 10, 301A実際、ときに寛大で親切であることは、完全な愛の証しではない。しかし完全な愛は、あらゆる種類の寛大さの務めを満たしている。他者に対して、自らに対するのと同じだけを返す者は、他者に負うべきものを残さないからである。
Sed ignoratione consummati sacramenti detentum Scribam, professionem fidei Dominus collaudans, et non longe eum a Dei regno esse respondens, non tamen eum in ipsa jam beatae spei possessione constituit.
PL 10, 301Bしかし、完成された秘義を知らなかったために引き止められていた律法学者を、主は信の宣言について褒め、神の国から遠くないと答えたが、それでも彼を、幸いな希望の所有そのもののうちには置かなかった。
Tendebat enim felici cursu, etsi ignoranti, et praelata omnibus dilectione Dei, et charitate proximi suae ipsius dilectioni exaequata. Cum tamen ei ipsi proximi charitati amorem Dei praetulisset, jam non holocaustomatum et sacrificiorum praescriptis continebatur. Non erat longe istud ab evangelico sacramento.
PL 10, 301B彼は、知らずにではあれ、幸いな道を進んでいた。神への愛をすべてに優先させ、隣人への愛を自らへの愛と等しくしたからである。しかし、その隣人への愛そのものよりも神への愛を優先させたとき、彼はもはや焼き尽くす供え物や犠牲の定めに縛られていなかった。これは福音の秘義から遠くなかった。
Liber IX, Caput XXVI
第IX巻 第XXVI章PL 10, 301BNondum est in regno Dei, quia nondum in fide Christi Dei. --Et cur non longe a Dei regno sit, quam futurus magis in Dei regno sit, ex ipsis dictis Domini intelligendum est. Sequitur enim: Et nemo jam audebat eum interrogare.
PL 10, 301Bまだ神の国にはいない。まだキリストなる神への信にないからである。――なぜ彼が、神の国のうちにいることになるというよりも、むしろ神の国から遠くないというにとどまるのか〔比較構文 non longe … quam futurus magis … が取りにくく、意訳した〕、それは主自身の言葉から理解されなければならない。続いてこうあるからである。「そして、もはや誰も彼に問おうとしなかった」。
Et respondens Jesus dixit docens in templo: Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David? Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) .
PL 10, 301Cそしてイエスは、神殿で教えて答えて言った。「律法学者たちは、どうしてキリストがダビデの子だと言うのか。ダビデ自身が聖なる霊において言っている。『主は私の主に言った。私の右に座れ、私が汝の敵を汝の足の台とするまで』」(詩篇109:1)。
Ipse David dicit eum Dominum; et unde est filius ejus (Marc. XII, 34) ? Non longe igitur a Dei regno est Scriba unum Deum confitens, qui ultra omnia esset diligendus.
PL 10, 301C「ダビデ自身が彼を主と言う。それなのに、彼はどこからその子なのか」(マルコ12:34)。それゆえ、唯一の神を、すべてに優って愛されるべき者として告白する律法学者は、神の国から遠くない。
Sed admonetur sua ipsius professione, cur sacramentum legis ignoret, et Christum Dominum filium Dei nesciat per nativitatis naturam in fide unius Domini confitendum.
PL 10, 301Cしかし彼は、自らの宣言そのものによって、なぜ律法の秘義を知らないのか、また、誕生の本性によって唯一の主への信のうちに告白されるべき、主キリスト、神の子を知らないのかを、気づかされる。
Et quia per unius Domini secundum legem professionem, Dei filio, ut in unius Domini sacramento maneret, non relinqui videbatur; Scribam admonet, quomodo Christum David filium esse diceret, cum David eum Dominum suum esset professus; nec natura sineret, ut qui tanto patriarchae esset filius, esset et Dominus.
PL 10, 301C律法にしたがった唯一の主の宣言によっては、神の子には、唯一の主の秘義のうちにとどまる余地が残されていないように見えたので、彼は律法学者に気づかせる。ダビデが彼を自らの主と宣言していたのに、どうしてキリストをダビデの子と言うのか。しかも、これほどの族長の子である者が同時にその主でもあることは、本性が許さないはずである、と。
Hoc ideo, ut se Scriba, secundum carnem et partum Mariae quae ex David esset solum eum intelligens, Dominum potius, secundum Spiritum, David meminisset esse, quam filium; et id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est (Marc. XII, 29) , a Domini unius sacramento Christum non separaret, cum tantus patriarcha et prophetes eum, qui ex utero Domini ante luciferum genitus fuisset, Dominum sibi profiteretur: non utique immemor legis, neque ignorans Dominum alium non confitendum, sed eum, qui naturalis sacramento nativitatis ex incorporalis Dei utero substitisset, absque violatae legis fide Dominum esse intelligendum; cum unus ex uno, per unius Domini naturam, haberet in se naturale quod Dominus est.
PL 10, 302Aそれは、律法学者が、ただ肉と、ダビデから出たマリアの出産にしたがってのみ彼を理解しつつ、霊にしたがえば、彼がダビデにとって子であるよりも主であることを想起し、また、「聞け、イスラエルよ。我々の神である主は、唯一の主である」(マルコ12:29)と語られたことから、キリストを唯一の主の秘義から分けないためである。これほどの族長にして預言者が、明けの明星より前に主の胎から生まれた者を、自らの主と宣言したのだから。彼は決して律法を忘れたのでも、別の主を告白してはならないことを知らなかったのでもなく、誕生の秘義によって体を持たない神の胎から存立するに至った者が、律法への信を破ることなく、主であると理解されるべきだからである。一つの者が一つの者から、唯一の主の本性によって、主であるという本性的なものを、自らのうちに持つからである。
Liber IX, Caput XXVII
第IX巻 第XXVII章PL 10, 302BEpilogus. --Quis ergo est jam nunc relictus ambigendi locus? Dominus ipse praecipuum mandatum legis in unius Domini confessione ac dilectione docens esse, non suo ad Scribam, sed Prophetae testimonio usus est, esse se Dominum: Dominum se tamen semper per id, quod Dei filius est, esse significans.
PL 10, 302B結び。――それでは、いまなお疑いの余地はどこに残されているか。主自身は、律法の第一の戒めが唯一の主の告白と愛にあると教えながら、律法学者に対しては自らの証しではなく、預言者の証しを用いて、自らが主であると示した。それでも主は、神の子であるということによって、つねに自らが主であると示している。
Per id enim in sacramento Dei unius per nativitatem manet, quia Dei in se naturam Dei nativitas tenens, in Deum alterum non excedat diversitate naturae; et veritas generationis nec Patri adimat ne non Dominus sit, nec Filio non perficiat ne non sit et Dominus.
PL 10, 302B誕生によって、唯一の神の秘義にとどまるのは、次のゆえである。神の本性を自らのうちに保つ誕生は、本性の異なりによって別の神へと逸脱しない。そして生成の真実は、父が主でなくなるようにはしないし、子が主でもあることを完成しないままにもしない。
Atque ita neque auctoritatem Pater amittit, nec naturam Filius non tenet: per quod nec Deus pater non Dominus unus est, neque unigenitus Deus Dominus separatur ab uno; cum ex uno Domino unus ipse subsistat in Dominum: Dominum unum ita ex lege docens, ut se quoque Dominum Propheta teste confirmet (David Psal. CIX) .
PL 10, 302Cこうして、父は権威を失わず、子は本性を保たないのでもない。それゆえ、父なる神が唯一の主でないのでもなく、独り子なる神である主が唯一の者から分かたれるのでもない。唯一の主から、唯一の者自身が主として存立するからである。預言者の証しによって自らをも主と確証するように、律法から唯一の主を教えているのである(ダビデ、詩篇109章)。
Liber IX, Caput XXVIII
第IX巻 第XXVIII章PL 10, 302CEx ipsis haereticorum objectis confirmatur Dei in Christo natura. Haereticorum objectum. --Tendat per caeteras impii furoris propositiones fidei evangelicae responsio, et his ipsis quibus impugnatur repugnet: et armis excidii sui vincens, unius Spiritus dicta, unius quoque fidei demonstret esse doctrinam.
PL 10, 302C異端者たち自身の反論から、キリストにおける神の本性が確証される。異端者たちの反論。――不敬虔な狂乱の他の主張を通じて、福音の信仰の答えは進むがよい。その答えは、自らが攻撃されるまさにそのものに抗い、自らの滅びの武器をもって勝利し〔excidii sui の sui が誰を指すかは定かでない〕、唯一の霊の語られたことが、唯一の信の教えであることを示すのである。
Neque enim alius Christus, quam qui est praedicatus, Deus scilicet verus, et in Dei unius veri gloria manens: et sicut se Dominum ex lege, dum negare videretur, professus; ita et in Evangeliis verum se Deum, dum non confiteri existimatur ostendens.
PL 10, 302C宣べ伝えられた者以外に、別のキリストはない。すなわち、真の神であり、唯一の真の神の栄光にとどまる者である。律法から自らを主と宣言したのは、それを否定するように見えたときであった。同じように福音書においても、自らが真の神であることを、それを告白していないと思われるときに示している。
Hoc enim se dicto ejus, ne eum verum Deum esse haeretici confiteantur, excusant: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 10, 303A異端者たちは、彼が真の神であると告白しないために、彼のこの言葉を口実にする。「永遠の命とは、彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:3)。
In eo namque quod ait, te solum verum Deum, separare se a veritate Dei per exceptionem solitarii existimatur; cum solus verus Deus nisi se tantum solitarium Deum non patiatur intelligi.
PL 10, 303A「唯一の真の神である汝を」と言うことで、彼は、孤立した者の除外によって、自らを神の真実から切り離していると見なされる。唯一の真の神は、自分だけが孤立した神であると理解されることしか許さないからである。
Et vere istud fides apostolica non patitur, duos veros deos credi; quia naturae unius Dei nihil alienum naturae ejusdem exaequandum sit veritati.
PL 10, 303A使徒的信仰が、二人の真の神が信じられることを許さないのは、確かにそのとおりである。唯一の神の本性に、その同じ本性と異質なものは何も、真実において等しくされるべきではないからである。
Non erit enim in Dei unius veritate Deus unus, si extra naturam unius Dei veri, alterius generis et non secundum nativitatem naturalis sibi Deus verus exsistat.
PL 10, 303Aなぜなら、唯一の真の神の本性の外に、別の類の、しかも誕生によって本性的に自らのものであるのではない真の神が存在するなら、唯一の神の真実のうちに唯一の神はいないことになるからである。
Liber IX, Caput XXIX
第IX巻 第XXIX章PL 10, 303BEx adjunctis verbis diluitur. Deum ex Deo natura Christum agnoscunt Apostoli. --Sed ut hoc ipso eodem dicto non ambigue ipse se in unius Dei veri natura Deum verum professus esse intelligatur, a superioribus, huic tamen dicto continuatis atque junctis, professionibus responsionis nostrae sermo descendat: ut per gradus demonstratae fidei, jam in ipso apice veri Dei Christi libertatis nostrae fiducia conquiescat.
PL 10, 303B付加された言葉から、それは解かれる。使徒たちは、キリストを本性によって神からの神と認める。――しかし、まさにこの同じ言葉によって、彼が唯一の真の神の本性における真の神であると宣言していることが、疑いなく理解されるように、この言葉に続き結びつく、先の宣言から、我々の答えの論述を下っていくことにしよう。示された信の諸段階を通して、真の神キリストの頂点そのものにおいて、我々の自由の確信が安らぐためである。
Post sacramentum itaque sermonis ejus, quo dixerat: Qui me vidit vidit et Patrem; et: Non creditis mihi, quod ego in Patre, et Pater in me? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua.
PL 10, 303Bそれゆえ、彼がこう語った、その語りの秘義ののち。「私を見た者は、父をも見たのである」。また、「汝らは、私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを信じないのか。私が汝らに語る言葉は、私自らから語るのではない。私のうちにとどまる父自身が、自らの業を行う」。
Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me est: sin autem, vel propter opera ipsa credite (Joan. XIV, 9 et seqq.) .
PL 10, 303C「私を信じよ。私が父のうちにおり、父が私のうちにいるからである。そうでなければ、業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ14:9以下)。
Post multiplicem ergo hunc ingentium mysteriorum sermonem, sequitur respondentium discipulorum sermo iste: Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget; in hoc credimus quoniam a Deo existi (Joan. XVI, 30 et 31) .
PL 10, 303Cそれゆえ、この多様な、偉大な奥義の語りののち、答える弟子たちの次の言葉が続く。「いま我々は、汝がすべてを知っており、誰かが汝に問う必要もないことを知っている。これによって我々は、汝が神から出たと信じる」(ヨハネ16:30、31)。
Virtutibus in eo Dei, naturam quoque Dei intellexerunt: neque enim nosse omnia, et cordium cogitationes scire, missi potius a Deo posset esse, quam nati. In hoc ergo se credere profitentur quod a Deo exierit, quia naturae in eo Dei esset potestas.
PL 10, 303C彼のうちにある神の力ある業によって、彼らは神の本性をも理解した。すべてを知り、心の思いを知ることは、神から遣わされた者よりも、むしろ生まれた者に属しうるからである。それゆえ彼らは、彼が神から出たと信じると宣言する。彼のうちに、神の本性の権力があったからである。
Liber IX, Caput XXX
第IX巻 第XXX章PL 10, 303CExitionis nomine id apte significant. Exitio illa nativitatem dicit, non alienationem a Patre. --Intelligentiam autem eorum collaudans Dominus respondit, non utique quod missus esset, sed quod a Deo exisset, profectum nativitatis ex incorporali Deo sub exitionis significatione testatum (V. lib. VI, n. 30) .
PL 10, 303C「出る」という語で、そのことを適切に示す。「出る」は、誕生を言うのであり、父からの疎外を言うのではない。――主は彼らの理解を称えて答えた。彼らが言ったのは、遣わされたということではなく、神から出たということであり、体を持たない神からの誕生の進展が、「出る」という表示のもとに証しされたのである〔この文は構文が崩れており、主が弟子たちのこの理解を称えた、の意に補って訳した〕(第6巻第30節を見よ)。
Nam et ipse nativitatem suam sub exitionis demonstratione fuerat elocutus, dicens: Vos me amatis, et creditis quoniam a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 27 et 28) . A Patre enim in hunc mundum venerat, quia a Deo exierat.
PL 10, 303D彼自身も、自らの誕生を、「出る」という示しのもとに語っていたからである。「汝らは私を愛し、私が神から出たこと、また父から、この世に来たことを信じている」(ヨハネ16:27、28)。父からこの世に来たのは、神から出たからである。
Nam ut nativitatem suam in exitione significasse intelligeretur, subjecit se a Patre venisse. Et cum per id a Patre venerit, quia a Deo exierit; exitio ejus a Deo absoluta nativitas est, quam paterni nominis est confessio consecuta.
PL 10, 304A自らの誕生を「出る」において示したと理解されるように、父から来たと付け加えたのである。そして、神から出たがゆえに父から来たのであるから、神からの彼の「出る」は完全な誕生であり、その後に父の名の告白が続いた。
Intelligentibus itaque Apostolis hoc exitionis sacramentum, haec locutus est: Modo creditis. Ecce venit hora, et nunc venit, ut dispergatur unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Ibid. 32 et 33) .
PL 10, 304A使徒たちがこの「出る」の秘義を理解したので、彼はこう語った。「いまは信じている。見よ、時が来る。いまその時が来た。汝らは各々自分のもとへ散らされ、私を独りにする。しかし私は独りではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32、33)。
Ut exitionem illam, non alienationem a Deo patre doceret esse, sed nativitatem naturam in se Dei patris nascendo retinentem; subjecit non se solum esse, sed Patrem secum esse, virtute utique atque unitate naturae: cum secum Pater in se manens esset, in loquente se atque operante et operans et loquens.
PL 10, 304Aあの「出る」が、父なる神からの疎外ではなく、生まれることによって父なる神の本性を自らのうちに保つ誕生であることを教えるために、彼は、自らが独りではなく、父が自らとともにいると付け加えた。それはむろん、本性の力と一体性による。父は自らのうちにとどまりつつ、語る彼のうちに語り、働く彼のうちに働いて、彼とともにいたからである。
Deinde ut causam totius hujus sui sermonis ostenderet, adjecit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem saeculo tribulationem habebitis: sed animaequi estote, quia vici ego mundum (Ibid. 33) .
PL 10, 304B次に、自らのこの語り全体の原因を示すために、こう付け加えた。「これらを私は汝らに語った。汝らが私のうちに平安を持つためである。この世では、汝らは苦難を持つ。しかし心を平静に保て。私は世に勝ったからである」(ヨハネ16:33)。
Locutus ergo ista est, ut pacifici in eo manerent, neque dissensionum studio super fidei disceptationibus dissiderent; cum qui solus relinqueretur, non solus esset; et qui a Deo exisset, eum a quo exisset Deum in se haberet: deinde in saeculo vexati, patientes promissionum ejus essent, qui mundum a Deo exeundo et Deum secum habendo vicisset.
PL 10, 304Bそれゆえ、彼がこれらを語ったのは、彼らが彼のうちに平和な者としてとどまり、信をめぐる論争について不和への熱意によって分裂することのないためであった。独りにされる者が独りではなく、神から出た者が、自らがそこから出た神を自らのうちに持ち、その後、世で苦しめられる者たちが、神から出て神を自らとともに持つことによって世に勝った者の約束のもとで、忍耐する者となるためであった。
Liber IX, Caput XXXI
第IX巻 第XXXI章PL 10, 304CFilium infirmum non probat gloriae petitio, non potestatis acceptio. Potestas omnis Filio est congenita. --Postremo totius mysterii fidem locuturus, elevatis in coelum oculis ait: Pater, venit hora, honorifica filium tuum, ut filius tuus honorificet te.
PL 10, 304C栄光の願いも、権力を受けることも、子が弱いことを証明しない。すべての権力は子に生まれつき備わっている。――最後に、全奥義の信を語ろうとして、目を天に上げてこう言った。「父よ、時が来た。汝の子を敬え。汝の子が汝を敬うためである」。
Sicut dedisti illi potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam (Joan. XVII, 1 et 2) . Anne tibi infirmus videtur, cum honorificari se rogat? Sit plane infirmus, nisi honorificari se idcirco postulat, ut ipse honorificet honorantem.
PL 10, 304C「汝が彼に、すべての肉に対する権力を与えたように、汝が彼に与えたすべてのものに、彼が永遠の命を与えるためである」(ヨハネ17:1、2)。彼が自らが敬われるよう願うとき、汝には彼が弱いと見えるか。たしかに弱いとしよう。ただし、彼が敬われることを求めるのが、敬う者を自らも敬うためでないのなら、である。
De honore accipiendo et reddendo, libro alio (Lib. III, n. 12) tractavimus, et eadem revolvere admodum otiosum est. Certe non ambigitur gloriam idcirco posci, ut glorificetur impertiens. Sed forte in eo imbecillus est, quod potestatem omnis carnis accepit.
PL 10, 304C栄誉を受けることと返すことについては、別の巻(第3巻第12節を見よ)で論じたので、同じことを繰り返すのは、いかにも無用である。少なくとも、栄光が求められるのは、分け与える者が栄光を受けるためであることに、疑いはない。しかしおそらく、すべての肉に対する権力を受けたことにおいて、彼は弱いのである。
Sit quoque acceptio potestatis imbecilla, nisi potens est illis, quos accepit, vitae tribuere aeternitatem. Sed in eo ipso quoque, quod accepit, naturae aliqua infirmitas arguitur.
PL 10, 304C権力の受領もまた、弱いとせよ。ただし、受けた者たちに永遠の命を与えることができないのなら、である。しかし、彼が受けたというまさにそのことにおいても、何らかの本性の弱さが咎められる。
Sit plane acceptio infirmitas, nisi Christus ex nativitate potius, quam ex innascibilitate Deus verus est.
PL 10, 304D受領はたしかに弱さであるとせよ。ただし、キリストが、生まれざることによってよりも、むしろ誕生によって真の神であるのでないなら、である。
Quod si acceptio potestatis, sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est; non est infirmitati datio deputanda, quae totum hoc nascentem consummat esse quod Deus est.
PL 10, 304Dしかし、権力の受領が、生まれた者が自らであるものを受けたところの誕生の、唯一の表示であるなら、それを弱さに対する授与と見なすべきではない。授与は、生まれる者を、神であるそのすべてであるものとして完成するからである。
Cum enim innascibilis Deus ad perfectam divinae beatitudinis nativitatem unigenito Deo auctor sit, auctorem nativitatis esse sacramentum paternum est. Caeterum non habet contumeliam, quae se auctoris sui esse imaginem genuina nativitate consummat.
PL 10, 305A生まれざる神が、神的な幸いの完全な誕生のために、独り子なる神の源であるなら、誕生の源であることは、父の秘義である。しかし、真正な誕生によって自らが自らの源である者の像であることを完成する誕生には、屈辱はない。
Dedisse enim potestatem omnis carnis, et ad id dedisse ut det ei vitam aeternam, habet et in dante quod pater est, et in accipiente quod Deus est: cum et in eo significetur Pater esse, quod dederit; et in eo Filius Deus maneat, quod vitae aeternae dandae sumpserit potestatem.
PL 10, 305Aすべての肉に対する権力を与えたこと、しかも永遠の命を与えるためにそれを与えたことは、与える者においては父であることを、受ける者においては神であることを含んでいる。与えたということにおいて父であることが示され、永遠の命を与える権力を受けたということにおいて、子が神であり続けるからである。
Naturalis igitur filio Dei et congenita omnis potestas est: quae cum data sit, non alienat eum per id ab auctore quia data est; cum quod sit auctoris, hoc datum sit, dare scilicet vitam aeternam, et corruptionem in incorruptionem mutare.
PL 10, 305Aそれゆえ、すべての権力は、神の子にとって本性に属し、生まれつきのものである。それが与えられたものであっても、与えられたがゆえに、それによって彼が源である者から疎外されるのではない。与えられたのは源である者に属するもの、すなわち永遠の命を与えること、朽ちるものを朽ちないものに変えることだからである。
Dedit itaque Pater omnia, et accepit Filius omnia: neque ambiguum est, cum dixerit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15) .
PL 10, 305Bそれゆえ、父はすべてを与え、子はすべてを受けた。彼が「父のものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)と言った以上、疑いはない。
Et hic quidem non creationum species, neque elementorum diversas substitutiones praesens sermo significat (V. infra n. 72) : sed beatae atque absolutae divinitatis nobis gloriam pandens, Deum in his ostendit intelligendum esse quae sua sunt, in virtute, in aeternitate, in providentia, in potestate: non quod haec Deus ita habeat, tamquam aliud quid extra ista esse credendus sit: sed quod in his ad aliquantulam sensus nostri opinionem significatus sit ipse quae habeat.
PL 10, 305Bそしてここで、現在の語りは、被造物の種や、諸元素の異なる存立を意味しているのではない(下の第72節を見よ)。むしろ、幸いで完全な神性の栄光を我々に開き示しながら、神が、自らのものであるもの、すなわち力、永遠、摂理、権力において理解されるべきことを示している。神がこれらを、あたかもそれらの外に何か別のものがあると信じられるべきかのように持つ、ということではなく、これらにおいて、我々の理解の多少の見込みにあわせて〔ad aliquantulam sensus nostri opinionem の取り方は定かでない〕、神自身が、自らの持つものとして表されている、ということである。
Unigenitus igitur in his se docens substitisse quae Patris sunt, cum ex se sumpturum esse sanctum Spiritum dixisset, adjecit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet (Ibid.) . Omnia quae Patris sunt, sua sunt, tradita utique et accepta. Sed data non infirmant divinitatem, quae in his eum constituunt esse quibus Pater est.
PL 10, 305Cそれゆえ独り子は、これらのうちに、父のものであるものにおいて自らが存立していると教えつつ、聖なる霊が自らから受けるだろうと言ったのち、こう付け加えた。「父のものはすべて私のものである。それゆえ私は言った。彼は私のものから受ける」(ヨハネ16:15)。父のものはすべて彼自身のものであり、引き渡され受けられたものである。しかし与えられたものは、神性を弱めない。それは、父であるところのものにおいて彼を立たせるからである。
Liber IX, Caput XXXII
第IX巻 第XXXII章PL 10, 305CInseparabilis est a Patre. --His igitur nunc gradibus praemissae de se intelligentiae usus est, ut cum se a Deo exisse docuisset, secumque esse Patrem professus esset, seque mundum vicisse testatus esset (Joan. XVI, 28, 32, 33) , et honorandus a Patre Patrem esset honoraturus, et accepta potestate in danda universae carni vitae aeternitate esset usurus, tum postremo omnia haec tali absolutione concluderet: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Ibid. XVII, 1-3) .
PL 10, 305C子は父から分かたれない。――それゆえ彼は、これらの段階を通して、自らについての理解を前もって用いた。すなわち、自らが神から出たことを教え、父が自らとともにいると宣言し、自らが世に勝ったと証しし(ヨハネ16:28、32、33)、父によって敬われるべき者が父を敬うことになり、受けた権力を、すべての肉に永遠の命を与えるために用いることになる、と。そして最後に、これらすべてを、こうした結びの言葉で締めくくったのである。「永遠の命とは、彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:1-3)。
Vitae aeternae fidem vel loqui, haeretice, disce, vel credere. Et separa a Deo Christum, si potes, a Patre Filium, a Deo vero super omnia Deum, a solo unum (unus enim Dominus est Jesus Christus, I Cor. VIII, 6) ; si vita aeterna est in Deum solum verum credidisse sine Christo.
PL 10, 306A異端者よ、永遠の命の信を、語ることも信じることも学べ。できるなら、キリストを神から、子を父から、すべてを超える神を真の神から、一つの者を唯一者から、切り離してみよ(イエス・キリストは唯一の主だからである、一コリント8:6)。もし、キリストなしに唯一の真の神を信じたことが永遠の命であるなら、である。
Si vero separato Christo a solo Deo vero, in confessione solius Dei veri vita aeterna non capitur; non intelligo quomodo nobis a Deo vero separandus ad fidem sit, qui non sit separabilis ad salutem.
PL 10, 306Aしかしもし、キリストが唯一の真の神から切り離されたなら、唯一の真の神の告白において永遠の命が得られないのだとすれば、救いにおいては切り離されえない者が、どうして信においては真の神から切り離されるべきなのか、私には理解できない。
Liber IX, Caput XXXIII
第IX巻 第XXXIII章PL 10, 306AObjecto loco Christus innuitur verus Deus. --Quamquam igitur sciam morosas difficilium quaestionum absolutiones legentium desideriis graves esse; tamen dilata ad modicum totius veritatis demonstratione, indulgeri mihi existimo non sine aliquo fidei profectu, his ipsis dictis evangelicis tecum, haeretice, luctanti.
PL 10, 306A反対された箇所で、キリストが真の神であることが示される。――難しい問いの解決が、煩わしく引き延ばされることは、読者の望みにとって重荷であることを、私は承知している。それでも、真理全体の証明をしばらく先に延ばし、まさにこれらの福音の言葉をめぐって、異端者よ、汝と闘うことを許されるのは、信にいくらかの進展をもたらすことなくしてではない、と私は考える。
Audis professionem Domini dicentis: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quaero, quid sit quod sensum moveat, ne verus Deus Christus sit?
PL 10, 306B汝は、主の宣言を聞く。「永遠の命とは、彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」。私は問う。キリストが真の神でないと理解を動かすものが、何であるのか。
Non enim tibi nunc quid de Christo crederes, significatio aliqua alia subjecta demonstrat.
PL 10, 306B汝がキリストについて何を信じるべきかを、いま、他のどんな表示も、汝に示してはいないからである。
Non habes quidquam praeter quam Jesum Christum; non filium hominis, ut de se solet dicere; non filium Dei, ut profiteri ei de se usitatum est; non descendentem panem vivum de coelis, quod cum multorum scandalo de se frequentat (Joan. VI, 61) .
PL 10, 306B汝は、イエス・キリスト以外の何も持たない。彼が自らについて常に言うように、人の子でもなく、自らについて宣言するのが常であるように、神の子でもなく、多くの人の躓きとともに自らについて繰り返し言う、天から降る生けるパンでもない(ヨハネ6:61)。
Sed dicens: te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) , omnem praenominum et cognominum suorum, vel naturalium, vel assumptorum consuetudinem praetermisit: ut cum confitendus solus verus Deus et Christus Jesus aeternitatem praestarent, sine dubio in ea Jesus Christus esset significatione, qua Deus est.
PL 10, 306Bしかし「唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを」(ヨハネ17:3)と言いつつ、彼は、自らの本性に属するにせよ、身に受けたものに属するにせよ、あらゆる呼び名と添え名の習いを省いた。それゆえ、告白されるべき唯一の真の神とキリスト・イエスとが永遠を与えるのなら、イエス・キリストは疑いなく、神である意味において示されているのである。
Liber IX, Caput XXXIV
第IX巻 第XXXIV章PL 10, 306CNec repugnat quod Pater dicatur solus verus. --Sed forte quod ait te solum, communionem atque unitatem suam a Deo separat. Separet sane, si non ad id quod ait, te solum verum Deum, continuo subjecit, et quem misisti Jesum Christum.
PL 10, 306C父が唯一の真の者と言われることも、これに反しない。――しかしおそらく、「汝だけ」という言葉が、彼の交わりと一体性を神から切り離すのだろう。もし「唯一の真の神である汝を」と言ったすぐあとに、「また汝が遣わしたイエス・キリストを」と付け加えていないのなら、たしかに切り離すとせよ。
Et sensum audientis interrogo, quid credendus sit Jesus Christus; cum ad id, quod Pater solus Deus verus credendus sit, credendus et Christus sit? Sed solus forte Pater Deus verus Christo non relinquit ut Deus sit.
PL 10, 306Cそして私は、聞く者の理解に問う。父だけが真の神であると信じられなければならないのに、キリストも信じられなければならないのなら、イエス・キリストは何であると信じられるべきなのか。しかしおそらく、唯一の真の神である父が、キリストに、神であることを残さないのだろう。
Non relinquat sane, si unus Deus pater Christo, ut unus sit Dominus, non reliquit (I Cor. VIII, 6) .
PL 10, 307Aもし唯一の神である父が、キリストに、唯一の主であることを残さなかったのなら、たしかに残さないとせよ(一コリント8:6)。
Quod si unus Deus pater Christo non adimit ut unus sit Dominus, ita solus Deus pater verus Christo Jesu non aufert ut Deus verus sit: cum ad vitae aeternae meritum hoc proficiat, ut cum credatur solus verus Deus, credatur et Christus.
PL 10, 307Aしかし、もし唯一の神である父が、キリストから、唯一の主であることを奪わないのなら、同じように、唯一の真の神である父は、キリスト・イエスから、真の神であることを取り去らない。唯一の真の神が信じられるとき、キリストも信じられることが、永遠の命の功に資するからである。
Liber IX, Caput XXXV
第IX巻 第XXXV章PL 10, 307ANec locus est, ut Christus aliud a Deo credatur. --Quid nunc, rogo, stultitiae tuae sensu Christo deputas, haeretice, ut esse credatur; et Christo, qui vitam aeternam tribuit, qui honorificandus a Patre Patrem honorificavit, qui mundum vicit, qui solus relinquendus non solus est, sed secum habet Patrem, qui a Deo exivit atque a Patre venit?
PL 10, 307Aキリストが神とは別のものと信じられる余地はない。――異端者よ、いま私は問う。汝は、汝の愚かさの理解によって、キリストに、何であると信じられるよう帰するのか。永遠の命を与える者、父に敬われるべき者でありながら父を敬った者、世に勝った者、独りにされるべき者でありながら独りではなく、父を自らとともに持つ者、神から出て父から来た者に対して。
Quid ei in tantis Dei virtutibus nato naturae ac veritatis imperties? Solum enim verum Deum patrem inutiliter credimus, nisi credamus et quem misit Jesum Christum. Quid haeres? quid Christus confitendus sit doce.
PL 10, 307Bこれほどの神の力ある業のうちに生まれた彼に、汝は本性と真実のどれを分け与えるのか。唯一の真の神である父を信じても、その父が遣わしたイエス・キリストを信じないなら、我々は無益に信じているからである。なぜためらうのか。キリストが何であると告白されるべきかを、教えよ。
Nam qui quae scripta sunt negas, quid restat, nisi ut quae non scripta sunt credas? O infelix voluntas, et veritati obnitens falsitas!
PL 10, 307B書かれたことを否定する者に、何が残るか。書かれていないことを信じるほかに。ああ、不幸な意志、真理に逆らう偽りよ。
Cum in fide et confessione veri Dei patris Christus unitus est, rogo qua fide verus Deus negatus creatura esse dicetur, cum fides nulla sit in solum verum Deum credidisse sine Christo?
PL 10, 307B真の神である父の信と告白において、キリストが結ばれているとき、キリストなしに唯一の真の神を信じたことは、いかなる信でもないのに、否定された真の神が被造物であると言われるのは、いったいどんな信によるのか、私は問う。
Sed angustum te, haeretice, et divini Spiritus incapacem, coelestium dictorum non adit sensus: et vipereo inspiratus errore, Christum verum Deum nescis in fide solius veri Dei ad vitae aeternitatem confitendum.
PL 10, 307Bしかし、異端者よ、汝は狭く、神の霊を受け入れえないので、天上の語りの理解は汝に及ばない。そしてまむしのような誤りに霊感されて、汝は、唯一の真の神への信において永遠の命へと告白されるべき、真の神キリストを知らないのである。
Liber IX, Caput XXXVI
第IX巻 第XXXVI章PL 10, 307CEo quod solus Deus verus Pater, verus etiam Deus est Christus. Aliud eum dicere Patri est injuriosum. --Sed Ecclesiae fides solum verum Deum patrem confessa, confitetur et Christum.
PL 10, 307C唯一の真の神が父であるがゆえに、キリストもまた真の神である。彼を別のものと言うことは、父にとって侮辱である。――しかし教会の信仰は、唯一の真の神である父を告白し、キリストをも告白する。
Neque verum Christum Deum confitendo, non et solum verum Deum patrem confitetur: neque rursum solum verum Deum patrem confessa, non confitetur et Christum. Per id enim Christum confessa Deum verum est, quod solum verum Deum confessa sit Patrem.
PL 10, 307Cキリストを真の神と告白することにおいて、唯一の真の神である父をも告白しないのでもなく、また唯一の真の神である父を告白して、キリストをも告白しないのでもない。父を唯一の真の神と告白したことによって、キリストを真の神と告白したのだからである。
Ita quod solus Deus pater Deus verus est, Deum verum esse confirmat et Christum. Non enim unigenito Deo naturae demutationem naturalis nativitas intulit: nec qui ex subsistente Deo secundum divinae generationis naturam Deus subsistit, ab eo, qui solus verus Deus est, separabilis est veritate naturae.
PL 10, 308Aこうして、唯一の神である父が真の神であることは、キリストも真の神であることを確証する。本性的な誕生は、独り子なる神に、本性の変化をもたらさなかったからである。存立する神から、神的な生成の本性にしたがって、神として存立する者は、唯一の真の神から、本性の真実において分かたれえない。
Tenuit autem natura veritatis suae ordinem, ut nativitatis veritatem veritas naturalis inveheret, nec alterius ex se generis Deum Deus unus efferret.
PL 10, 308A本性は、自らの真実の秩序を保った。すなわち、本性的な真実が誕生の真実をもたらし、唯一の神が、自らから別の類の神を生み出さないようにである。
Atque ita sacramentum Dei nec in solitudine, nec in diversitate consistit: cum neque alter Deus deputetur, qui ex Deo cum naturae suae proprietate substiterit; neque in unione maneat, quem patrem nativitatis veritas doceat confitendum.
PL 10, 308Aこうして神の秘義は、孤立にも異なりにも成り立たない。神から、自らの本性の固有性とともに存立した者が、別の神と見なされることはなく、また、誕生の真実が父として告白すべきことを教える者が、合一にとどまるのでもない〔unione の指す内容は定かでない。父と子の区別をなくす単一性の意と取った〕からである。
Non deseruit igitur natus Deus naturae suae proprietatem: et naturali in eo virtute est, cujus in se tenet naturali nativitate naturam.
PL 10, 308Bそれゆえ、生まれた神は、自らの本性の固有性を捨てなかった。彼は、本性的な誕生によってその本性を自らのうちに保っている者の、本性的な力のうちにある。
Non enim in eo Deus aut demutatus, aut degener est; cum si quod vitium nativitas intulisset, ei potius naturae contumeliam, per quam nativitas subsistebat, inveheret, dum quod ex se est desineret esse quod suum est: atque ita non eum demutatio corrumperet, qui in substantiam novam nativitate substiterat; sed eum, qui in nativitate filii impotens naturae suae tenere constantiam, externum aliquid a se alienumque genuisset.
PL 10, 308B彼において神は、変化したのでも、堕落したのでもない。もし誕生が何らかの欠陥をもたらしたのなら、それは、誕生がそれによって存立していた本性に、むしろ屈辱をもたらすことになる。自らから出たものが自らのものであることをやめるからである。そうなれば、変化が損なうのは、誕生によって新たな実体において存立するに至った者ではなく、子の誕生において自らの本性の恒常性を保つことができず、自らから外的な、異質な何かを生み出した者となる〔atque ita 以下の構文は取りにくい。上のように解した〕。
Liber IX, Caput XXXVII
第IX巻 第XXXVII章PL 10, 308BUnitas Patris et Filii non humano more cogitanda. Filii nativitas. --Non est autem, ut saepe jam commemoravimus, in unitate Dei patris et Dei filii humanarum vitium opinionum: ut sit vel extensio, vel series, vel fluxus; ut aut rivum fons effundat ab origine, aut ramum arbor teneat in caudice, aut calorem ignis emittat in spatium.
PL 10, 308B父と子の一体性は、人間的な仕方で考えられてはならない。子の誕生。――我々がすでに何度も述べたように、父なる神と子なる神の一体性には、人間的な思いなしの欠陥、すなわち延長、系列、流出があるのではない。たとえば、泉が源から小川を流し出し、木が幹に枝を保ち、火が熱を空間に放つようなことではない。
Haec enim ab se inseparabili protensione manent potius detenta, quam sibi sunt: dum et calor in igne est, et in arbore ramus est, et rivus in fonte est.
PL 10, 308Cこれらは、自らから分かたれない伸展によって、むしろ捉えられたままとどまっているのであって、それ自体で存立しているのではない。熱は火のうちにあり、枝は木のうちにあり、小川は泉のうちにあるからである。
Et haec ipsa res sola sibi est potius, quam res ex re substituta est: quia non aliud arbor quam ramus, neque ignis quam calor, neque fons possit esse quam rivus.
PL 10, 309Aそしてこの同じものは、ものから存立するに至ったものであるよりも、むしろ一つのものそのものである〔Et haec ipsa res sola sibi est potius, quam … の取り方は定かでない〕。木は枝以外のものではありえず、火は熱以外のものではありえず、泉は小川以外のものではありえないからである。
At vero unigenitus Deus ex perfecta atque inenarrabili nativitate subsistens Deus est, et vera progenies innascibilis Dei est, et incorporalis naturae generatio incorporalis, et Deus vivus et verus a vivente Deo vero, et inseparabilis a Deo naturae Deus: dum subsistens nativitas non alterius naturae Deum perfecit, neque generatio, quae substantiam provehebat, substantiae naturam demutavit in genere.
PL 10, 309Aしかし独り子なる神は、完全で語りえない誕生から存立して神であり、生まれざる神の真の子であり、体を持たない本性の体を持たない生成であり、生ける真の神から出た生ける真の神であり、本性において神から分かたれない神である。存立する誕生は、別の本性の神を完成せず、実体を進み出させた生成は、実体の本性を類において変えなかったからである。
Liber IX, Caput XXXVIII
第IX巻 第XXXVIII章PL 10, 309AUnitas paternae naturae Christo ut homini negata. Per gloriam ei redditur. --Sed dispensatione assumptae carnis, et per exinanientis se ex Dei forma obedientiam, naturae sibi novitatem Christus homo natus intulerat, non virtutis naturaeque damno, sed habitus demutatione.
PL 10, 309A父の本性の一体性は、人としてのキリストには拒まれていた。栄光によって、それは彼に返される。――だが、身に受けた肉の経綸により、また神の形から自らを空しくした者の従順によって、人として生まれたキリストは、自らに本性の新しさをもたらしていた。それは力と本性の損失によるのではなく、姿の変化によるのである。
Exinaniens se igitur ex Dei forma, servi formam natus acceperat: sed hanc carnis assumptionem ea, cum qua sibi naturalis unitas erat, Patris natura non senserat: et novitas temporalis, licet maneret in virtute naturae, amiserat tamen, cum forma Dei, naturae Dei secundum assumptum hominem unitatem.
PL 10, 309B神の形から自らを空しくして、生まれた者は僕の形を受けた。しかし、この肉を身に受けることを、彼と本性的な一体性にある父の本性は被らなかった。また、時間の中の新しさは、力においては本性にとどまりながらも、神の形とともに〔cum forma Dei の係りは定かでない。失ったものに添えて取った〕、身に受けた人に即した神の本性との一体性を失っていた。
Sed summa dispensationis haec erat, ut totus nunc Filius, homo scilicet et Deus, per indulgentiam paternae voluntatis, unitati paternae naturae inesset: et qui manebat in virtute naturae, maneret quoque in genere naturae. Id enim homini acquirebatur, ut Deus esset.
PL 10, 310Aしかし経綸の要点はこうであった。今や全き子、すなわち人であり神である者が、父の意志の寛大さによって、父の本性の一体性のうちにあること。そして、力において本性にとどまっていた者が、類においても本性にとどまること。人には、神であることが獲得されていたのである。
Sed manere in Dei unitate assumptus homo nullo modo poterat, nisi per unitatem Dei in unitatem Dei naturalis evaderet: ut per hoc, quod in natura Dei erat Deus Verbum, Verbum quoque caro factum rursum in natura Dei inesset: atque ita homo Jesus Christus maneret in gloria Dei patris, si in Verbi gloriam caro esset unita: rediretque tunc in naturae paternae etiam secundum hominem unitatem Verbum caro factum, cum gloriam Verbi caro assumpta tenuisset.
PL 10, 310Aしかし、身に受けられた人は、神の一体性を通して神の本性的な一体性へと移らないかぎり、神の一体性のうちにとどまることは決してできなかった。それは、神の本性にあって神なる言葉であった者のゆえに、肉となった言葉もまた再び神の本性のうちにあるためであり、こうして人イエス・キリストが父なる神の栄光のうちにとどまるためであった。もし肉が言葉の栄光に合一されるなら、そうなる。そして、身に受けられた肉が言葉の栄光を保ったとき、肉となった言葉は、人に即しても、父の本性の一体性へと帰るのである。
Reddenda igitur apud se ipsum Patri erat unitas sua, ut naturae suae nativitas in se rursum glorificanda resideret: quia dispensationis novitas offensionem unitatis intulerat; et unitas ut perfecta antea fuerat, nulla esse nunc poterat, nisi glorificata apud se fuisset carnis assumptio.
PL 10, 311Aそれゆえ、父は自分自身のもとで、自らの一体性を〔子に〕返さねばならなかった〔apud se ipsum Patri の解釈は定かでない。「父に、自らのもとで」と読んだ〕。自らの本性から生まれた者が、再び栄光を受けるべき者として、自らのうちにとどまるためである。経綸の新しさが一体性への妨げをもたらしていたからであり、また、以前に完全であった一体性は、身に受けた肉が父のもとで栄光を受けなければ、今や存在しえなかったからである。
Liber IX, Caput XXXIX
第IX巻 第XXXIX章PL 10, 311AGloria Patris gloria Filii, idque sonat apud te. Haec homini assumpto non concessa, peracta dispensatione rogatur. --Et idcirco tanto antea praeparato ad fidei hujus intelligentiam sensu, cum dixisset: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) ; subjecit secundum dispensationis suae obedientiam, Ego te glorificavi super terram, opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem (Ibid. 4) .
PL 10, 311A父の栄光は子の栄光であり、そのことは「汝のもとで」という語に響いている。この栄光は、身に受けられた人には与えられておらず、経綸が成し遂げられたのちに願い求められる。――それゆえ、この信仰の理解のために、はるか前から思いが備えられていたので、彼は「永遠の命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」と言ったのち(ヨハネ17:3)、自らの経綸の従順に従って、「私は地上で汝に栄光を帰した。汝が私に行わせようと与えた業を、私は成し遂げた」と続けた(ヨハネ17:4)。
Post quae, ut meritum obedientiae et sacramentum totius dispensationis intelligeremus, adjecit, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum gloria quam habebam, antequam saeculum esset, apud te (Ibid. 5) .
PL 10, 311Bその後、我々が従順の功績と経綸全体の秘義を理解するようにと、彼は付け加えた。「そして今、父よ、世が存在する前に私が汝のもとで持っていた栄光をもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。
Qui manere Christum in natura Dei denegat, et inseparabilem esse atque indifferentem a solo Deo vero non credit; respondeat quae hujus petitionis sit ratio, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum.
PL 10, 311Bキリストが神の本性にとどまることを否定し、唯一の真の神から分離しえず異ならないものとして信じない者は、この願いの理由が何かを答えるがよい。「そして今、父よ、汝自身のもとで私に栄光を与えよ」。
Quid enim causae est, ut eum Pater glorificet apud semetipsum? aut quae verbi hujus significatio est? quive significationis effectus est? Pater namque non eget gloria, nec se exinanierat de forma gloriae suae.
PL 10, 311Bなぜ父が彼を自らのもとで栄光あるものとするのか、その原因は何なのか。あるいはこの言葉の意味は何か。この意味がもたらす結果は何か。父は栄光を必要とせず、自らの栄光の形から自らを空しくしたこともなかったからである。
Quomodo autem apud semetipsum glorificaturus est Filium, et ea gloria quam habuit apud eum ante mundi constitutionem? Sed apud eum habere qui sensus est?
PL 10, 311Bでは、父は、世の造られる前に子が父のもとで持っていたあの栄光をもって、どのようにして自らのもとで子に栄光を与えるのか。また、「彼のもとで持つ」とはどういう意味か。
Non enim ait gloriam, quam habebam antequam saeculum esset, cum essem apud te; sed gloriam, quam habebam apud te. Esse enim apud te, consistentem significat: habere autem apud te, naturae sacramentum docet. Glorifica vero me apud te, non idem est quod glorifica me.
PL 10, 311C彼は「世が存在する前に、私が汝のもとにいたときに持っていた栄光」とは言わず、「私が汝のもとで持っていた栄光」と言ったからである。「汝のもとにいる」は存立していることを意味し、「汝のもとで持つ」は本性の秘義を教える。また、「汝のもとで私に栄光を与えよ」は、「私に栄光を与えよ」と同じではない。
Non enim semetipsum glorificari tantum ita, ut sibi aliquid sit proprium gloriae, rogat: sed apud semetipsum Patrem glorificari se ab eo precatur.
PL 10, 311C彼は、栄光に固有の何かが自分に属するようにして、ただ自分が栄光を受けることを願っているのではない。そうではなく、父自身のもとで、父によって自分が栄光を受けることを祈っているのである。
Ut enim in unitate sua maneret ut manserat, glorificaturus eum apud se Pater erat; quia gloriae suae unitas per obedientiam dispensationis excesserat: scilicet ut in ea natura per glorificationem rursus esset, in qua sacramento erat divinae nativitatis unitus, essetque Patri apud semetipsum glorificatus: ut quod apud eum ante habebat maneret, neque alienaret ab eo formae Dei naturam, formae servilis assumptio; sed apud semetipsum glorificaret formam servi, ut maneret esse Dei forma: quia qui in Dei forma manserat, idem erat in servi forma.
PL 10, 311C父は、彼が以前とどまっていたとおり自らの一体性にとどまるようにと、彼を自らのもとで栄光あるものとしようとしていた。栄光の一体性が、経綸の従順によって外へ出ていたからである。すなわち、彼が栄光化によって再びあの本性のうちにあるためであり、その本性のうちに彼は神の誕生の秘義によって合一されていたのであって、父によって父自身のもとで栄光を与えられた者となるためである。以前に父のもとで持っていたものがとどまり、僕の形を身に受けたことが神の形の本性を彼から疎遠にしないためであり、むしろ父自身のもとで僕の形に栄光を与え、神の形であることがとどまるためである。神の形にとどまっていた者は、僕の形においても同じ者であったからである。
Et cum servi forma glorificanda esset in Dei forma, apud eum ipsum glorificanda erat, in cujus forma formae servilis erat habitus honorandus.
PL 10, 312Aそして、僕の形は神の形において栄光を受けるべきであったのだから、父自身のもとで栄光を受けるべきであった。その形において僕の形の姿が尊ばれるべき父のもとで、である。
Liber IX, Caput XL
第IX巻 第XL章PL 10, 312AVerba Dei qualia. Gloriam carni non Verbo quaesivit Christus. --Non nova vero haec, neque nunc primum evangelicis doctrinis consignata vox Domini est: et hoc ipsum glorificandi Filii apud semetipsum Dei patris sacramentum pulcherrima illa spei suae gratulatione testatus est tum, cum Juda ad proditionem exeunte, gaudio consummandae suae dispensationis elatus haec dixit: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo.
PL 10, 312A神の言葉はどのようなものか。キリストは、言葉のためではなく、肉のために栄光を求めた。――主のこの声は新しいものではなく、今初めて福音の教えに記されたものでもない。子が父なる神自身のもとで栄光を受けるというこの秘義を、彼は、ユダが裏切りに出て行ったとき、成就されようとしている自らの経綸の喜びに高揚して、あの麗しい希望の喜びをもって証しした。彼はこう言った。「今、人の子は誉れを受けた。そして神は、彼において誉れを受けた」。
Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan. XIII, 31, 32) .
PL 10, 312B「神が彼において誉れを受けたのなら、神もまた彼を自らにおいて誉れあるものとした。そして神はただちに彼に誉れを与えた」(ヨハネ13:31、32)。
Quid limosi corporis graves animae, et sordente peccatis conscientia foetidae coenosaeque mentes usque ad judicium divinae de se professionis inflamur? et arbitros nos naturae coelestis ( id est, divinae) deputantes, impiis ad Deum calumniae nostrae disputationibus rebellamus?
PL 10, 312B泥にまみれた体の重い魂、罪で汚れた良心の悪臭を放つ、泥だらけの心である我々は、なぜ、神が自らについて行った宣言を裁くところまで燃え上がるのか。なぜ、我々は天の(すなわち「神の」)本性の裁定者を自任し、我々の讒言の不敬虔な議論によって、神に逆らって反抗するのか。
Quanta potuit enim Dominus verborum simplicitate evangelicam fidem locutus est: et in tantum ad intelligentiam nostram sermones aptavit, in quantum naturae nostrae ferret infirmitas; non tamen ut aliquid minus dignum naturae suae majestate loqueretur.
PL 10, 312B主は、できるかぎり簡明な言葉で福音の信仰を語った。そして、我々の本性の弱さが耐えうる限りにおいて、我々の理解に言葉を合わせた。だが、自らの本性の威厳にふさわしくないことを語ったのではない。
Et primam quidem dicti sui significationem non ambiguam existimo, cum ait: Nunc honorificatus est filius hominis. Gloria enim omnis non Verbo, sed carni acquirebatur: id est, non nativitati Dei, sed nati hominis dispensationi.
PL 10, 312C私は、彼が「今、人の子は誉れを受けた」と言うとき、その言葉の最初の意味は曖昧でないと考える。すべての栄光は、言葉にではなく肉に対して獲得されたからである。すなわち、神の誕生にではなく、生まれた人の経綸に対してである。
Hoc vero quod sequitur, quid significet interrogo, Et Deus honorificatus est in eo. Honorificatum enim in eo Deum audio: et quid istud sit secundum intelligentiam tuam, haeretice, ignoro.
PL 10, 312Cしかし、続く「そして神は、彼において誉れを受けた」が何を意味するか、私は問う。神が彼において誉れを受けたと私は聞く。だが、異端者よ、それが汝の理解ではどういうことなのか、私は知らない。
Deus in eo honorificatus est, in filio utique hominis: et quaero an filius hominis idem sit et filius Dei.
PL 10, 312C神は彼において、すなわち人の子において、誉れを受けた。そして私は、人の子は神の子と同一なのかと問う。
Et cum non alius sit filius hominis, neque alius filius Dei (Verbum enim caro factum est); et cum qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius; requiro quis in hoc filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus sit Deus.
PL 10, 313A人の子は別の者ではなく、神の子も別の者ではなく(言葉は肉となったからである)、神の子である者が同時に人の子でもあるのだから、私は問いただす。この人の子において、すなわち神の子でもある者において、栄光を受けた神とは誰なのか。
Liber IX, Caput XLI
第IX巻 第XLI章PL 10, 313AQuam mutua Patris et Filii gloria. Glorificari in filio hominis Deum quid. Glorificatum in filio hominis Deum qui Deus glorificet in se. --Quia in filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus Deus est, videamus quid sit hoc, quod tertium subditur: Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se.
PL 10, 313A父と子の栄光は、いかに相互的であることか。人の子において神が栄光を受けるとは何か。人の子において栄光を受けた神に、神が自らにおいて栄光を与えるとは何か。――人の子、すなわち神の子でもある者において神が栄光を受けたのだから、第三に付け加えられているこの言葉が何かを見よう。「もし神が彼において栄光を受けたのなら、神は彼を自らにおいて栄光あるものとした」。
Quod istud, rogo, sacramenti mysterium est? Deus in filio hominis glorificato glorificatum Deum glorificat in sese. In filio hominis Dei gloria est, et gloria Dei in gloria filii hominis. Deus glorificat in sese. Homo utique non per se glorificatur.
PL 10, 313Aこれは、私は問うが、いかなる秘義の奥義なのか。神は、栄光を受けた人の子において栄光を受けた神に、自らにおいて栄光を与える。人の子のうちに神の栄光があり、神の栄光は人の子の栄光のうちにある。神は自らにおいて栄光を与える。人は、決して自分自身によって栄光を受けるのではない。
Neque rursum qui in homine glorificatur Deus, licet gloriam accipiat, non tamen aliud ipse quam Deus est. At vero cum, glorificato filio hominis, glorificans Deum Deus glorificet in sese; invenio naturae gloriam in gloriam naturae naturam glorificantis assumi.
PL 10, 313Bまた逆に、人において栄光を受ける神は、栄光を受けるとしても、神以外の何者でもない。しかし、人の子が栄光を受けたとき、栄光を与える神が自らにおいて栄光を与えるのであるから、私は、本性の栄光が、その本性に栄光を与える者の、本性の栄光のうちへと取り上げられるのを見いだす〔構文が取りにくい。naturae gloriam を主語、naturam glorificantis を「本性に栄光を与える者の」と取った〕。
Non enim se Deus glorificat: sed glorificatum in homine Deum glorificat in sese. Quod autem glorificat in sese, licet non se glorificet, tamen in naturae suae gloriam naturam glorificans assumit.
PL 10, 313B神は自らに栄光を与えるのではなく、人において栄光を受けた神に、自らにおいて栄光を与えるのである。自らにおいて栄光を与えるものは、自らに栄光を与えるのではないにせよ、本性に栄光を与えることにより、その本性を自らの本性の栄光へと取り込む。
Et cum glorificans Deum Deus, quia glorificatus in homine sit, glorificet in sese; eum quem glorificavit Deum in se inesse demonstrat, cum eum glorificet in sese.
PL 10, 313Bそして、神は、人において栄光を受けたという理由で神に自らにおいて栄光を与えるのだから、自らにおいて栄光を与える以上、栄光を与えたその神が自らのうちにあることを示している。
Affer nunc quisquis es, haeretice, flexuosae doctrinae tuae inevolubiles quaestiones: quae cum se nodis suis illigent, in nullo tamen agmine haerendi molestiam continebunt.
PL 10, 313B異端者よ、汝が誰であれ、曲がりくねった汝の教えの、解きえない問いを持ち出すがよい。それらは自らの結び目で自らを縛るが、それでもどの隊列においても、行き詰まる煩わしさを保つことはないであろう〔意味が取りにくく、逐語的に訳した。議論のどの筋においても我々を引っかける煩わしさを持たない、の意とも読める〕。
Filius enim hominis glorificatur, et glorificatur in eo Deus: et Deus glorificatum eum in homine glorificavit in sese. Non enim idipsum est glorificari filium hominis, quod et glorificari in filio hominis Deum, vel glorificare in sese glorificatum in homine Deum.
PL 10, 314A人の子は栄光を受け、その者において神が栄光を受け、神は、人において栄光を受けた彼に、自らにおいて栄光を与えた。人の子が栄光を受けることは、人の子において神が栄光を受けること、あるいは人において栄光を受けた神に自らにおいて栄光を与えることと、同じではないからである。
Loquere hoc secundum impietatis tuae sensum verbis tuis, quid velis esse glorificari in filio hominis Deum. Utique aut Christum necesse est esse qui glorificatur in carne, aut Patrem qui glorificetur in Christo.
PL 10, 314A汝の不敬虔の理解に従って、人の子において神が栄光を受けるとは何を意味させたいのか、汝自身の言葉で語れ。それは、肉において栄光を受けるキリストであるか、キリストにおいて栄光を受ける父であるか、いずれかでなければならない。
Si Christus est; Deus certe Christus est, qui glorificatur in carne. Si Pater est, sacramentum unitatis est, cum Pater glorificetur in Filio.
PL 10, 314Aキリストであるなら、肉において栄光を受けるキリストは確かに神である。父であるなら、父が子において栄光を受けるのだから、一体性の秘義である。
Aut Christum confitendo, Deum etiam invitus loqueris: aut Patrem Deum intelligendo, naturam Dei patris non negabis in Christo. Atque haec de glorificato filio hominis, et glorificato in eodem Deo dicta sint.
PL 10, 314Aキリストを告白するなら、汝は不本意ながら神をも語っている。父を神と理解するなら、汝はキリストにおける父なる神の本性を否定しえないであろう。人の子が栄光を受けたこと、また同じ者において神が栄光を受けたことについては、以上が語られたとしよう。
De eo vero, quod glorificatum in filio hominis Deum Deus glorificat in sese, in quo tandem tibi relictam facultatem exserendae impietatis existimas, ne secundum naturae veritatem verus Deus Christus sit?
PL 10, 314Bしかし、人の子において栄光を受けた神に神が自らにおいて栄光を与えることについて、キリストが本性の真実に従って真の神でないと言う不敬虔を持ち出す余地が、汝にはどこに残されていると考えるのか。
Christum enim Deus natum hominem glorificat in sese: numquid extra se est, quod glorificat in sese?
PL 10, 314B神は、生まれて人となったキリストに、自らにおいて栄光を与える。自らにおいて栄光を与えるものが、自らの外にあるだろうか。
Reddit enim in se Christo gloriam, quam apud se habuit: et cum in formam Dei assumptio formae servilis assumitur, in se glorificatur glorificatus in homine Deus, qui ante vacuitatis dispensationem in sese erat, et per formam servi et per naturam nativitatis unitus.
PL 10, 314B神は、自らのもとで持っていた栄光を、自らにおいてキリストに返すからである。そして、僕の形を身に受けたことが神の形へと取り込まれるとき、人において栄光を受けた神、すなわち空しさの経綸以前には自らのうちにあり、僕の形によっても誕生の本性によっても合一されていた神が、自らのうちで栄光を受ける。
Nativitas enim non novae neque alienae naturae Deum fecerat, sed naturalis filius patri naturali generatione substiterat.
PL 10, 314B誕生は、新しい本性や疎遠な本性の神を作ったのではなく、本性的な子が、本性的な生成によって父のもとに存立するようにしたのである。
Et cum post nativitatem hominis glorificatus in homine, in naturae suae rursum gloriam clarescit; in se eum Deus clarificat, cum in naturae paternae gloriam, ab ea per dispensationem evacuatus, assumitur.
PL 10, 314Cそして、人が生まれたのち、人において栄光を受けた者が、再び自らの本性の栄光のうちに輝くとき、神は彼を自らにおいて輝かせる。経綸によってその栄光から空しくされた者が、父の本性の栄光へと取り上げられるときである。
Liber IX, Caput XLII
第IX巻 第XLII章PL 10, 315ANon alia Patris et Filii gloria. Vita non est Deum nosse sine Christo, qui et Deus verus est. --Concludit autem audacissimum impietatis tuae furorem apostolica fides, ne quo licentia liberae intelligentiae evageris, cum ait: Et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 11) .
PL 10, 315A父と子の栄光は別のものではない。キリストなしに神を知ることは命ではない。キリストもまた真の神だからである。――使徒の信仰は、汝の不敬虔の最も大胆な狂気を、汝が自由な理解の勝手によってどこかへさまよい出ることのないよう、閉じ込める。こう言うからである。「すべての舌は、主イエスが父なる神の栄光のうちにあると告白するであろう」(フィリピ2:11)。
Quem enim in sese Pater glorificavit, in ejus gloria confitendus est. Et qui in Patris gloria confitendus est, et quem in se Pater glorificavit, in his sine dubio intelligendus est esse, quibus Pater est; cum et in se eum glorificaverit, et in gloria ejus sit confitendus.
PL 10, 315A父が自らにおいて栄光を与えた者は、その栄光において告白されるべきだからである。そして、父の栄光において告白されるべき者、また父が自らにおいて栄光を与えた者は、疑いなく、父がそのうちにあるのと同じもののうちにある〔in his … quibus Pater est の指すものは定かでない〕と理解されねばならない。父は彼を自らにおいて栄光あるものとしたのであり、かつ彼は父の栄光において告白されるべきだからである。
Non enim hic nunc tantummodo in gloria Dei est, sed in gloria Dei patris est. Neque glorificavit gloria exteriore, sed glorificavit in sese. In eam eum quae sua est gloriam resumendo, et eam gloriam quam apud eum habuit, eum et apud se glorificat et in sese.
PL 10, 315B彼は今ここでただ神の栄光のうちにあるのではなく、父なる神の栄光のうちにある。父は彼に外的な栄光を与えたのではなく、自らにおいて栄光を与えた。自らのものである栄光へと彼を取り戻すことにより、また彼が父のもとで持っていた栄光をもって、父は彼を自らのもとでも自らにおいても栄光あるものとする。
Atque ita inseparabilis a fidei hujus conjunctione intelligitur etiam sub hominis humilitate, sic dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) : cum et sine Christo, solo Deo patre cognito, vita aeterna non sit, et Christus glorificatus in Patre sit.
PL 10, 315Bこうして、人の謙卑のもとにあっても、彼はこの信仰の結びつきから切り離しえない者と理解される。彼はこう言っているからである。「永遠の命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。キリストなしに父なる神だけを知っても永遠の命はなく、キリストは父において栄光を受けているのである。
Si autem ea demum vita aeterna est, solum verum Deum nosse, et quem misit Jesum Christum; non existimetur plane verus Deus Christus, si vita sit in Deum credidisse sine Christo.
PL 10, 315Bもし、唯一の真の神と、神が遣わしたイエス・キリストを知ることが、ほかならぬ永遠の命であるなら、キリストなしに神を信じたことが命であるというのでない限り、キリストが真の神でないとは考えられえない〔構文が崩れており、反語的な条件文と読んだ〕。
Et quod solus Deus pater Deus verus est; non pertineat ad Deum Christum, nisi gloria Christi omnis in solo vero Deo patre est.
PL 10, 315Cまた、父なる神のみが真の神であるということは、キリストの栄光のすべてが、ただ真の神である父のうちにあるのでないかぎり、神なるキリストには関わらないことになろう〔構文が取りにくく、反語的な帰結と取った〕。
Si enim in sese eum glorificat Pater, et solus Pater Deus verus est, non extra solum verum Deum Christus est: quia glorificatum in Deum Christum, glorificet Pater verus Deus solus in sese.
PL 10, 315Cもし父が彼を自らにおいて栄光あるものとし、しかも父のみが真の神であるなら、キリストは唯一の真の神の外にはない。真の神である父のみが、神へと栄光を受けたキリストを〔glorificatum in Deum Christum の格の取り方は定かでない。「神なるキリストにおいて栄光を受けた者」とも読める〕、自らにおいて栄光あるものとするからである。
Et quod a solo vero glorificatur in sese, non alienatur a solo vero; quia in se solo glorificatur a vero.
PL 10, 315Cそして、ただ真の神によって自らにおいて栄光を与えられるものは、ただ真の神から疎外されない。ただその者のうちで、真の者によって栄光を受けるからである〔quia in se solo glorificatur a vero の解釈は定かでない〕。
Liber IX, Caput XLIII
第IX巻 第XLIII章PL 10, 315CObjectum III contra Filii deitatem. --Sed forte piae huic fidei nostrae, impiae perfidiae tuae occurrat assertio; ut aliena ab intelligentia Dei veri sit haec necessitatis confessio: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) .
PL 10, 315C子の神性に反する第三の異論。――しかし、汝の不敬虔な不信仰の主張は、敬虔な我々の信仰に対して、こう対抗するかもしれない。この必然性の告白は、真の神の理解には異質である、と。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。
Nisi duplicem responsionem duplex Judaeorum indignatio exigit; sit haec plane infirmitatis professio, nihil ab se facere Filium posse, nisi quod viderit Patrem facientem.
PL 10, 316Aユダヤ人の二重の憤りが二重の応答を求めているのでないなら、これは、子は父が行うのを見たことのほかは自分からは何も行いえないという、弱さの告白であるとしてもよい〔Nisi … sit の条件の取り方は定かでない。譲歩的に取った〕。
Quod si Judaeis et violati sabbati reatum objicientibus, et aequalitatem in Christo Dei per professum sibi Deum patrem non ferentibus, sub eodem dicto ad utrumque responsum est; putasne per confessionem responsionis posse dictorum oculi veritatem?
PL 10, 316Aユダヤ人が、安息日を破った罪を責め、また彼が父なる神を自分のものと公言することでキリストに神との等しさがあることを容認しなかったのに対し、同じ言葉のもとで両方への答えが与えられたのであれば、汝は、答えの告白によって、語られたことの真理が覆い隠されうる〔底本は oculi。occuli と読む〕と思うのか。
Et quamquam in alio libello (Lib. VII, n. 7) tractatus hic a nobis locus fuerit: tamen quia non modo non obest, sed etiam ad religionem proficit, fidem retractari, eumdem ipsum, quia causa postulat, revolvamus.
PL 10, 316Aまた、我々はこの箇所を別の巻(第7巻第7節を見よ)ですでに論じたが、それでも、信仰を再び論じ直すことは、妨げにならないだけでなく敬虔にも資するのであるから、事情が要求するので、同じ箇所をもう一度たどることにしよう。
Liber IX, Caput XLIV
第IX巻 第XLIV章PL 10, 316BSabbati violati crimen. Qui amoveatur. Non aliud Patris ac Filii opus. Crimen alterum ob praesumptam Dei aequalitatem. --Hinc autem primum responsionis necessitas orta est: Et propter hoc persequebantur Judaei Jesum, et quaerebant eum interficere, quoniam haec faciebat sabbato (Joan. V, 16) .
PL 10, 316B安息日を破ったという罪状。それはいかに取り除かれるか。父と子の業は別のものではない。神との等しさを僭称したという第二の罪状。――ここから、答えの必要が最初に生じた。「そしてこのために、ユダヤ人はイエスを迫害し、彼を殺そうとした。彼がこれらのことを安息日に行っていたからである」(ヨハネ5:16)。
Ira itaque eorum usque ad cupiditatem interficiendi cum accendebatur, propter opera sabbato gesta. Sed et videamus quid Dominus responderit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17) . Quod rogo istud opus Patris est, haeretice, demonstra.
PL 10, 316Bこうして、彼らの怒りは、安息日になされた業のゆえに、殺したいという欲望にまで燃え上がった。しかし、主が何と答えたかを見よう。「私の父は今に至るまで働いており、私も働く」(ヨハネ5:17)。異端者よ、これが父のどの業なのか、示せ。
Per Filium enim et in Filio omnia sunt, et visibilia et invisibilia. Et tu, qui ultra Evangelia sapis, necesse est ut aliis aliquibus arcanorum doctrinis cognitionem paterni operis adeptus sis, ut operantem nobis Patrem ostendas.
PL 10, 316B万物は、見えるものも見えないものも、子によって、子のうちにあるからである。しかも汝は、福音書を越えて知恵を働かせる者であるから、我々に働く父を示すために、何か別の秘められた教えによって、父の業の認識を得たに違いない。
Quod si Pater operatur in Filio, secundum quod ipse ait: Verba, quae ego loquor vobis, non ego loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10) . Videsne quid hoc sit: Pater meus usque modo operatur?
PL 10, 316Cもし父が子のうちで働くのなら、それは彼自身がこう言うとおりである。「私が汝らに語る言葉は、私が語るのではない。私のうちにとどまる父自身が、その業を行う」(ヨハネ14:10)。「私の父は今に至るまで働いている」とは何か、汝は分かるか。
Hoc enim ideo ait, ut paternae in se naturae intelligeretur potestas, in sabbati opere potestatis suae usa natura.
PL 10, 316C彼がこう言ったのは、自らのうちにある父の本性の権力が理解されるためであり、その本性は安息日の業において自らの権力を用いたのである。
Cum enim in se operetur operante Pater, ipse necesse est Patre operante operetur: atque ideo ait: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17) , ut ipsum illud hoc praesens dictorum atque gestorum per se opus, paternae in se naturae existimaretur operatio.
PL 10, 316C父が働くとき、彼自身のうちで働くのであるから、彼自身も、父が働くときに働かねばならない。それゆえ彼は「私の父は今に至るまで働いている」(ヨハネ5:17)と言った。それは、語られ行われたこの当面の業そのものが、自らのうちにある父の本性の働きと考えられるようにするためである。
Id enim, quod usque modo operatur, unum atque idem dicti temporisque momentum est; ut non aliud aliquod opus esse Patris, quam suum hoc quod agit, crederetur: cum per id, quod usque modo Pater operatur, haec ipsa esset Patris sub eodem tempore sermonis operatio.
PL 10, 317A「今に至るまで働く」ということは、語られた時の、一つの同じ時点である。それゆえ、父の業が、彼が今行っているこの業のほかに何かあるとは信じられないようにされた。「父が今に至るまで働いている」ということによって、まさにこの業が、語りと同じ時における父の働きであったからである〔cum per id 以下の構文は定かでない〕。
Ac ne fides, intra cognitionem tantum Patris relicta, a vitae aeternae spe abesset; continuo subjecit: Et ego operor: ut hoc ipsum, quod modo operatur Pater, operetur et Filius.
PL 10, 317Aまた、信仰が父の認識のうちにのみ残されて永遠の命の希望から離れることのないよう、彼はただちに付け加えた。「私も働く」。今父が働いているこのことを、子もまた働くためである。
Ac sic perfectam fidem docuit, cum id, quod modo est, ejusdem temporis opus sit; et id, quod operatur Pater operatur et Filius, extra singularis sit unionem.
PL 10, 317Aこうして彼は、今あることが同じ時の業であり、父が働くことを子も働くのであって、しかもそれが単一者の合一の外にある〔non の脱落も疑われるが、底本どおり「単一者の合一の外」と読んだ〕ことにおいて、完全な信仰を教えた。
Sed geminatus est audientium dolor: id enim sequitur: Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod patrem suum proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ibid. 18) .
PL 10, 317Aしかし、聞く者たちの痛みは二重になった。続いてこう記されているからである。「このために、ユダヤ人はいっそう彼を殺そうとした。彼が安息日を破っていただけでなく、神を自分自身の父と呼び、自らを神と等しくしたからである」(ヨハネ5:18)。
Et hic rursum admonebo, et Evangelistae judicio, et communi humani generis assensu, filium in paternae naturae aequalitate esse: aequalitatem autem non nisi ex eadem esse natura; quia nativitas non habeat aliunde quod maneat, et omnis generatio a generante se non sit aliena; dum ad id quod manet, subsistit ex eodem.
PL 10, 317Bここでも私は、福音書記者の判断と人類の共通の同意とによって、子が父の本性との等しさにあることを、改めて告げておく。等しさは同じ本性からでなければ生じない。誕生には、とどまるべきものを他所から得ることはなく、あらゆる生成は生成させる者に対して疎遠ではなく、とどまるものへと至るとき、同じものから存立するからである〔dum ad id quod manet, subsistit ex eodem の取り方は定かでない〕。
Huic igitur duplicatae indignationi videamus quid Dominus responderit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit (Joan. V, 19) .
PL 10, 317Bでは、この二重の憤りに対して主が何と答えたか見よう。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない。彼が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。
Liber IX, Caput XLV
第IX巻 第XLV章PL 10, 317BResponsio ad sabbati violati crimen. Illud non potest auctoritatem ostendit, non infirmitatem. Quid significet nisi videat. Responsio ad alterum crimen. --Nisi dicta propositioni propria sunt; vim dictis praesumptione propriae et infidelis intelligentiae afferimus.
PL 10, 317B安息日を破ったという罪状への答え。「できない」は弱さではなく権威を示す。「見ないかぎり」は何を意味するか。第二の罪状への答え。――語られたことが問題の提示に固有に属するのでないかぎり〔Nisi dicta propositioni propria sunt の構文は定かでない。上のように解した〕、我々は、自分勝手で不信仰な理解の思い込みによって、語られたことに暴力を加えることになる。
Si autem irarum causis subjecta responsio est; fides potius nostra loquitur quod docetur, quam irreligiosa perversitas impietatis suae defendit errorem.
PL 10, 317Cしかし、答えが怒りの原因に従って与えられたのであれば、語られていることを語るのは、むしろ我々の信仰であって、敬虔を欠いた倒錯が自らの不敬虔の誤りを弁護しているのではない。
Quaeramus ergo an ad sabbati opus haec propria responsio sit: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ait enim superius: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17) .
PL 10, 317Cでは、「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」というこの答えが、安息日の業に固有のものであるか、探ろう。彼は前にこう言っているからである。「私の父は今に至るまで働いており、私も働く」(ヨハネ5:17)。
Si paternae in se naturae auctoritate quod gerit, gerente Patre agit, qui usque modo operatur in sabbato; extra crimen operis est Filius, in quo paternae operationis praefertur auctoritas.
PL 10, 317Cもし彼が、自らのうちにある父の本性の権威によって行うことを、安息日に今に至るまで働く父が行うときに行うのなら、子は業の罪の外にある。子においては、父の働きの権威が前面に示されているのだから。
Non enim ad infirmitatem retulit, non potest, sed ad auctoritatem; nam ab se non potest, nisi viderit. Neque enim praestat vidisse virtutem: et cum non praestet visus virtutem, naturam non infirmat non posse sine visu, sed auctoritatem ostendit ex visu.
PL 10, 317C彼が「できない」と言ったのは、弱さについてではなく権威についてである。「見ないかぎり、自分からはできない」と言ったからである。見ることが力を与えるのではない。見ることが力を与えるのではないのだから、見なしにできないということは本性を弱めるのではなく、見ることからの権威を示すのである。
Id enim quod ait, nisi videat, conscientiam significat in visu, sicuti ad Apostolos ait: Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt ad messem (Joan. IV, 35) .
PL 10, 318A「見ないかぎり」と彼が言うのは、見ることにおける自覚を意味するからである。使徒たちにこう言っているとおりである。「見よ、私は汝らに言う。目を上げて、その地方を見よ。それらは刈り入れのために白くなっている」(ヨハネ4:35)。
Conscientia igitur in se naturae paternae, quae in se operatur operante, ne violasse sabbatum Dominus sabbati crederetur, ait: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) : ut id quod operaretur, ex conscientia naturae in se operantis ostenderet, cum et se sabbato operante, usque modo Pater operaretur in sabbato.
PL 10, 318Aそれゆえ、自らのうちで、働く者として働く父の本性の自覚から、安息日の主が安息日を破ったと信じられることのないように、彼は言った。「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。それは、彼自身が安息日に働くとき、父も安息日に今に至るまで働いているのだから、自らの行う業を、自らのうちで働く本性の自覚から示すためであった。
Ad alterius vero indignitatis dolorem, consequentis dicti retulit causam: Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibid.) .
PL 10, 318Aもう一つの憤りの痛みに対しては、続く言葉の理由を述べた。「父が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。
Exprobra infirmitatem Dei filio, adime quoque naturae aequalitatem, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, si discrimen aliquod paternae virtutis atque operationis admittitur, si, quod aequalitati virtutis naturaeque proprium est, honoris aequalitas non postulatur.
PL 10, 318B子に弱さを咎めよ、本性の等しさをも取り去れ。もし父が行うことは何であれ、子も同じように行うのでないなら、もし父の力と働きに何らかの差異が認められるなら、もし力と本性の等しさに固有のこと、すなわち栄誉の等しさが求められないのなら。
Ipse enim in continuis ait: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid. 23) . Discerne aequalitatem in honore non dispari: infirma naturam in eadem operatione virtutis.
PL 10, 318B彼自身が続く箇所でこう言っているからである。「すべての者が、父に誉れを帰すように子に誉れを帰すためである。子に誉れを帰さない者は、彼を遣わした父に誉れを帰さない」(ヨハネ5:23)。等しくない栄誉ではないのに、等しさを切り分けてみよ。力の同じ働きにおいて本性を弱めてみよ。
Liber IX, Caput XLVI
第IX巻 第XLVI章PL 10, 318BEpilogus. --Quid responsionis causam ad contumeliam divinitatis invadis? Ad operationem sabbati respondit, non se quidquam facere posse, nisi quod Patrem facientem vidisset: ad demonstrationem vero aequalitatis, quaecumque Pater faceret, facere se professus est.
PL 10, 318B結び。――なぜ汝は、答えの理由を神性への侮辱へと向けて襲うのか。安息日の働きについては、父が行うのを見たことのほかは何も行うことができない、と彼は答えた。だが等しさの証示については、父が行うことは何であれ自分も行う、と公言した。
Tene ( supple, responsum) quod ad sabbatum pertinet ad opprobrium infirmitatis, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter.
PL 10, 318C安息日に関わる(「答え」を補え)ものは、もし父が行うことは何であれ、子も同じように行うのでないなら、弱さの汚名として保っておくがよい。
Si autem sunt sine exceptione quaecumque sunt; in quo tandem infirmitas reperietur, cum in nullo quae Pater possit non possit et Filius? Aut in quo tandem per intercessionem infirmitatis negatur aequalitas, cum unus atque idem honor postuletur ad utrumque?
PL 10, 318Cしかし、「何であれ」が例外なしのものであるなら、父のなしうることを子がなしえないことは一つもないのだから、いったい弱さはどこに見いだされるのか。また、両者に同一の一つの栄誉が求められているのに、弱さの介在によって等しさが否定されるのは、いったいどこにおいてか。
Quod si eadem est virtus operandi, et eadem est religio honorandi; non intelligo in quo tandem naturae infirmis contumelia relinquatur, cum eadem sit in Patre et in Filio et virtutis potestas, et honoris aequalitas.
PL 10, 318Cもし働く力が同じであり、崇める敬虔も同じであるなら、父においても子においても、力の権力も栄誉の等しさも同じである以上、本性を弱いとする侮辱がいったいどこに残されているのか、私は分からない。
Liber IX, Caput XLVII
第IX巻 第XLVII章PL 10, 318DQuid sit, Nihil potest Filius facere a se, alio loco confirmatur. Meritum. --Et haec quidem quamvis cum ipsa rerum absolutione tractata sint; tamen ne quid in eo quod ait Dominus: Non potest filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) , ad infirmandae naturae ejus impietatem proficiat potius, quam ad demonstrandae paternae in se naturae conscientiam, per quam ex auctoritate operatus in sabbato est; dicti quoque dominici ad id pertinentis demonstranda cognitio est, quo ait: Et a me facio nihil, sed ut docuit me Pater, haec loquor.
PL 10, 318D「子は自分からは何もなしえない」とは何か。他の箇所で確証される。功績。――これらは事柄そのものの解決とともに論じられたが、それでも、主の言う「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)が、彼の本性を弱めるという不敬虔に資することのないように、そしてむしろ、彼が安息日に権威に基づいて働くもとになった、自らのうちにある父の本性の自覚を示すことに資するように、これに関わる主の別の言葉の理解も示されねばならない。彼はこう言っている。「私は自分からは何も行わず、父が私に教えたとおりに、これらを語る。」
Et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Joan. VIII, 28 et 29) .
PL 10, 319A「私を遣わした者は私とともにおり、私を独りにしなかった。私は、彼の喜ぶことをつねに行うからである」(ヨハネ8:28、29)。
Sentisne quid sit, non posse quidquam facere Filium, nisi videat Patrem facientem? et quo sacramento dictum sit, et a me facio nihil; et rursum, Non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Ibid. 29) ?
PL 10, 319A子が、父が行うのを見なければ何も行いえないとは、どういうことか、汝は分かるか。また、「私は自分からは何も行わない」、そして再び「私を独りにしなかった。私は、彼の喜ぶことをつねに行うからである」(ヨハネ8:29)が、いかなる秘義において語られたのか、汝は分かるか。
Si enim ideo nihil ab se facit, quia in se manet Pater; quomodo rursum ideo se solum Pater non reliquit. quia quae sunt ei placita facit?
PL 10, 319Bもし彼が自分からは何も行わないのが、父が彼のうちにとどまるからであるなら、なぜ、父が彼を独りにしなかったのは、彼が父の喜ぶことを行うからだ、と再び言われるのか。
Non concordat secundum sensum tuum, haeretice, dictorum diversitas, ut nihil faciat a se nisi doctus a manente in se Patre: et rursum idcirco in se Pater maneat, quia quae ei sunt placita gerit.
PL 10, 319B異端者よ、汝の理解では、語られたことの相違は調和しない。すなわち、自らのうちにとどまる父から教えられたのでなければ自分からは何も行わない、そして再び、彼が父の喜ぶことを行うがゆえに、父が彼のうちにとどまる、というのは。
Si enim nihil ab se facit propter manentem in se Patrem; quomodo hinc ut in se Pater maneat meritus est, quod ea quae ei placeant agit? Non est enim meritum aliquod, non ab se gerere quae agat.
PL 10, 319Bもし彼が、自らのうちにとどまる父のゆえに、自分からは何も行わないのなら、父の喜ぶことを行うことによって、父が自らのうちにとどまるに値したと、どうして言えるのか。自分から行うのでないことを行うことには、功績はないからである。
Et contra, quomodo Patri quae Filius agat placita sunt, cum ea ipsa agat manens in Filio Pater? In angusto es, impietas, et te munitissima fidei nostrae pietas concludit.
PL 10, 319B逆に、子の行うことが父の喜ぶことになるのは、どうしてか。子のうちにとどまる父が、その同じことを行っているというのに。不敬虔よ、汝は窮地にある。我々の信仰の最も堅固な敬虔が、汝を閉じ込める。
Agit aliquid Filius, aut non agit: si non agit, quomodo in his quae agit placet? si autem agit, quomodo agit in his quae ab se non agit? cum et proprium sit egisse quae placeant, et sine merito sit non ab se egisse quae gesserit.
PL 10, 319C子は何かを行うか、行わないかである。行わないなら、行うことにおいてどうして喜ばれるのか。行うのなら、自分からは行わないことにおいてどうして行うのか。喜ばれることを行ったのは固有のことであり、自分からでなく行ったことには功績がない、というのに。
Liber IX, Caput XLVIII
第IX巻 第XLVIII章PL 10, 319CFilius qui per se, qui non ab se agat. --Sed naturae, qui contradicis, haec unitas est, ut ita per se agat, ne a se agat; et ita non ab se agat, ut per se agat. Intellige agentem Filium, et per eum agentem Patrem.
PL 10, 319C子はいかにして自らを通して行い、自分からは行わないのか。――しかし、反論する汝よ、これは本性の一体性である。すなわち、自らを通して行うが、自分からは行わないということ、また、自分からは行わないが、自らを通して行うということである。行う子を理解せよ、そして彼を通して行う父を。
Non ab se agit, cum Pater in eo manere monstrandus est. Per se agit, cum secundum Filii nativitatem agit ipse quae placita sunt. Infirmis sit non a se agendo, nisi adeo ipse agit, ut quae agit placeant.
PL 10, 319C彼が自分からは行わないのは、父が彼のうちにとどまることが示されねばならないからである。彼が自らを通して行うのは、子の誕生に従って、彼自身が喜ばれることを行うからである。自分からは行わないというそのことにおいて、弱さがあるとせよ。ただし、彼自身が、行うことが喜ばれるように行うのでない限りにおいて。
Non sit vero in unitate naturae, si non quae ipse agit, et in quibus placet, non per se agit, sed manens in eo ad agendum Pater edocet. Ita et manendo docet Pater, et Filius agendo non ab se agit, et non ab se agens Filius, cum quae placita sunt facit, ipse agit.
PL 10, 319Cしかし、彼が自ら行い、そこにおいて喜ばれることを、自らを通して行うのではなく、彼のうちにとどまる父が行うように教えるのでなければ、彼は本性の一体性のうちにはないことになろう〔Non sit … si non … の構文は取りにくい。上のように解した〕。こうして、父はとどまることによって教え、子は行うことによって自分からは行わない。そして、自分からは行わない子は、喜ばれることを行うとき、自ら行っているのである。
Ac sic unitas naturae retinetur in agendo: dum et ipse operans non operatur ab se, et ipse ab se non operatus operatur.
PL 10, 319Dこうして、行うことにおいて本性の一体性が保たれる。彼自身が働きながら自分からは働かず、彼自身が自分からは働かないのに働くからである。
Liber IX, Caput XLIX
第IX巻 第XLIX章PL 10, 319DAit non se suam, sed Patris facere voluntatem. Non ob agendi necessitatem, sed ob unitatem. --Adjunge quoque huic illud, quod ad opprobrium infirmitatis usurpas: Omne quod dat mihi Pater, ad me venit, et venientem ad me non apello; quia descendi de coelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Patris qui me misit (Joan. VI, 37 et 38) .
PL 10, 319D彼は、自らの意志ではなく父の意志を行うと言う。それは、行う必然のためではなく、一体性のためである。――弱さの汚名のために汝が用いる、この言葉をもここに加えよ。「父が私に与えるものはみな、私のもとに来る。私のもとに来る者を、私は退けない〔底本は apello。repello と読む〕。私が天から下ったのは、自分の意志を行うためではなく、私を遣わした父の意志を行うためだからである」(ヨハネ6:37、38)。
Sed forte sine voluntatis libertate sit Filius, ut ei naturae infirmitas imperet necessitatem. Ideo autem necessitati sit subditus, non voluntati, ut datos sibi venientes a Patre non apellat.
PL 10, 319Dしかし、子が意志の自由を持たず、本性の弱さが彼に必然を命じている、というのかもしれない。彼が必然に服し、意志には服さないとされるのは、父から与えられて来る者たちを退けない〔底本は apellat。repellat と読む〕という点においてである。
Sed sacramenti unitatem in his Dominus significans, dum non repellit sibi datos, dum non suam, sed mittentis se agit voluntatem, post repetitam hanc eamdem Judaeis murmurantibus vocem, intelligentiae nostrae sensum confirmat, dicens: Omnis, qui audit a Patre et discit, venit ad me, non quod viderit Patrem quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem.
PL 10, 319Dしかし主は、これらのことにおいて秘義の一体性を示している。自分に与えられた者たちを退けず、自らの意志ではなく自分を遣わした者の意志を行うのである。つぶやくユダヤ人に対してこの同じ言葉を繰り返したのち、我々の理解の思いを確かにして、こう言う。「父から聞き、学ぶ者はみな、私のもとに来る。神から出た者のほかに、父を見た者はいない。この者が父を見た」。
Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam (Ibid. 45 et seqq.) . Et quaero primum, ubi auditus sit Pater, ubi docuerit audientes. Sed Patrem nemo vidit, nisi qui a Deo est. Et quomodo eum quisquam audierit, quem nemo vidit?
PL 10, 320B「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。私を信じる者は永遠の命を持つ」(ヨハネ6:45以下)。そして私はまず問う、父はどこで聞かれたのか、どこで聞く者たちを教えたのか。しかし父を見た者は、神から出た者のほかにはいない。では、誰も見たことのない者を、いったい誰が聞きえたであろうか。
Audiens ergo a Patre, ad Filium venit. Et cum Filius auditur et docet, naturae in eo paternae proprietas et auditae et docentis ostenditur: ut hoc, quod docet Filius et auditur, paternae doctrinae intelligatur auditio.
PL 10, 320Bそれゆえ、父から聞く者は、子のもとに来る。そして子が聞かれ、教えるとき、彼のうちにある父の本性の固有性が、聞かれるものとしても、教えるものとしても示される。子が教え、聞かれるこのことが、父の教えを聞くことと理解されるためである。
Nam cum nemo viderit Patrem, et ad Filium veniens, a Patre audiat atque discat ut veniat: admonemur intelligere quid sit et in loquente Filio Patrem docere, et in conspecto Filio Patrem, qui a nemine sit visus, audiri; quia naturae paternae proprietatem nativitas Filii in se perfecta contineat.
PL 10, 320B誰も父を見たことがなく、子のもとに来る者は、来るために父から聞き、学ぶのであるから、我々は次のことを理解するよう促される。すなわち、子が語るときに父が教えていること、また、誰にも見られたことのない父が、見られた子において聞かれることが何であるかを。子の誕生が、父の本性の固有性を、自らのうちに完全に含んでいるからである。
Volens igitur unigenitus Deus auctoritatem paternam, salva in se naturae unitate, testari, et datos sibi a Patre non apellit, et voluntatem non suam, sed ejus qui se misit, efficit, non quod non velit, quae agit, aut quod non ipse audiatur qui docet: sed ut et cum qui se mittat, et se qui missus est, sub proprietate naturae indifferentis ostenderet: cum quae vult, agit, et loquitur, ea et voluntatem et opera et dicta Patris esse significet.
PL 10, 320Cそれゆえ、独り子なる神は、自らのうちに本性の一体性を損なわずに、父の権威を証しすることを望み、父から与えられた者たちを退けず〔底本は apellit。repellit と読む〕、自分のではなく自分を遣わした者の意志を果たしたのである。それは、行うことを望まないからでも、教える自らが聞かれないからでもない。自分を遣わす者も、遣わされた自分も、異ならない本性の固有性のもとにあることを示すためであり、自分が望むことを行い、語ることによって、それが父の意志であり業であり言葉であることを示すためである。
Liber IX, Caput L
第IX巻 第L章PL 10, 320CChristo libera voluntas. Nec a Patris voluntate dissidens. --Quod autem sit liberae voluntatis, non ambigue ostendit cum ait: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21) .
PL 10, 320Cキリストには自由な意志がある。それは父の意志と食い違うものではない。――彼が自由な意志を持つことを、彼は曖昧でなく示している。こう言う場合である。「父が死者を起こして生かすように、子もまた、望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。
Cum aequalis in Patre et Filio et virtutis potestas et honoris dignitas manifestatur, ibi et libertas voluntatis ostenditur: cum autem unitas demonstratur, ibi paternae voluntatis significatur affectio. Quae enim vult Pater, ea Filius facit.
PL 10, 320D父と子において、力の権力も栄誉の尊厳も等しいことが明らかにされるとき、そこには意志の自由も示される。一体性が示されるときには、そこに父の意志への心の向きが示される。父が望むことを、子が行うからである。
Facere autem plus est, quam voluntati obedire: quia obedire voluntati, habet exterioris necessitatem; facere voluntatem, proprium est unitati, cum factum sit voluntatis.
PL 10, 320D行うことは、意志に従うこと以上のことである。意志に従うことには外からの必然が伴うが、意志を行うことは一体性に固有であり、それは意志によってなされたことだからである。
Et cum Filius voluntatem Patris facit, docet per naturae indifferentiam, naturalem sibi voluntatem esse cum Patre: cum voluntas ejus sit omne quod faciat. Vult plane Filius omnia quae Pater vult, nec naturalis dissentit voluntas.
PL 10, 321A子が父の意志を行うとき、彼は本性の異ならなさを通して、自分が父とともに本性的な意志を持つことを教える。彼の意志は、彼が行うすべてのことだからである。子は、父が望むすべてを、まさに望む。本性的な意志は食い違わない。
Namque cum haec voluntas Patris sit, quam ostendit dicens: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et suscitem eum in novissima die (Joan. VI, 39) : audi nunc an Filii a Patre dissentiens sit voluntas, cum ait: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24) .
PL 10, 321A彼が示す父の意志とは、こう言うときのそれである。「私の父の意志とは、子を見て彼を信じる者はみな永遠の命を持ち、私が終わりの日に彼を起こすことである」(ヨハネ6:39)。では、子の意志が父から食い違うものかどうか、聞け。彼はこう言っている。「父よ、汝が私に与えた者たちが、私のいるところに、私とともにいることを私は望む」(ヨハネ17:24)。
Non ergo ambigitur Filium velle. Nam cum Pater velit credentes in Filio vitam aeternam habere, Filius vult illic ubi ipse sit esse credentes.
PL 10, 321Aそれゆえ、子が望むことに疑いはない。父は、子を信じる者たちが永遠の命を持つことを望み、子は、信じる者たちが自分のいるところにいることを望むからである。
Nisi forte cohabitare Christo non sit aeternitas (vita aeterna): aut non perfecta et beata in se credentibus tribuat Christus, haec dicens: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 25) .
PL 10, 321Bもっとも、キリストとともに住むことが永遠(永遠の命)でないか、あるいはキリストが、自らを信じる者に完全でも幸いでもないものを与える、というのなら別であるが。彼はこう言っているのである。「父のほか、子を知る者はなく、子と、子が示そうと望む者のほか、父を知る者もない」(マタイ11:25)。
Anne non in libertate est voluntatis volens nobis secreti illius paterni tribuere conscientiam? Et adeo voluntas ei libera est, ut cognitionem sui atque Patris quibus voluerit impertiat?
PL 10, 321B彼が、あの父の秘密の自覚を我々に与えようと望むのは、意志の自由のうちにあるのではないか。彼の意志が自由であるからこそ、自らと父の知を、望む者に分け与えるのではないか。
Atque ita inter Patrem et Filium et nativitatis et unitatis demonstrata natura est: cum sic liber in voluntate sit Filius, ut quod volens agit, factum paternae sit voluntatis.
PL 10, 321Bこうして、父と子のあいだに、誕生と一体性の本性が示された。子は意志において自由であり、望んで行うことが父の意志のなされたことになるからである。
Liber IX, Caput LI
第IX巻 第LI章PL 10, 321BSpes sine fide nulla. Qui Pater et Filius in sese. Pater ut auctor, major Filio, qui et minor ut homo.
PL 10, 321B信仰なき望みは無である。父と子は互いのうちにいかにあるか。父は源として子より大きく、子は人として小さい。
In Christo mansit natura Dei forma exinanita. --Nesciens plane dispensationem fidei, extra intelligentiam sacramentorum est: et doctrinam Evangelii non adeptus, ab spe Evangelii peregrinatur.
PL 10, 321Cキリストにおいて、神の形は空しくされつつも、本性はとどまった。――信仰の経綸を全く知らない者は、秘義の理解の外にある。福音の教えを得なかった者は、福音の望みから遠くさまよう。
Credendus est Pater in Filio, et Filius in Patre, per naturae unitatem, per virtutis potestatem, per honoris aequalitatem, per nativitatis generationem. Sed contraria forte huic nostrae professioni est Domini testatio, cum ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 10, 322A父は子のうちに、子は父のうちにあると信じられねばならない。本性の一体性により、力の権力により、栄誉の等しさにより、誕生の生成による。しかし、我々のこの告白には、おそらく主の証言が反するであろう。「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と言っているからである。
Hocne, haeretice, impietatis tuae telum est? haec furoris tui arma sunt? Exciditne tibi Ecclesiam duos innascibiles nescire, et duos patres non confiteri? Oblitus es Mediatoris dispensationem, et in ea partum, cunas, aetatem, passionem, crucem, mortem?
PL 10, 322A異端者よ、これが汝の不敬虔の投げ槍なのか。これが汝の狂気の武器なのか。教会が二つの生まれざる者を知らず、二人の父を告白しないことを、汝は忘れたのか。仲介者の経綸を、またその中にある誕生、揺り籠、年齢、受難、十字架、死を、汝は忘れたのか。
Et renascens non confessus es (in Symbolo) ex Maria filium Dei natum? Si in his omnibus Filius manens ait: Pater major me est; ignorandum existimas hanc dispensationem salutis tuae exinanitionem formae Dei esse? et Patrem extra hanc humanarum passionum assumptionem, in illa incontaminatae naturae suae beata aeternitate sine carnis nostrae susceptione mansisse?
PL 10, 322Aそして新たに生まれるとき、汝は(信条において)マリアから神の子が生まれたと告白しなかったのか。これらすべてにおいて子が「父は私より大きい」と言うとき、汝の救いのこの経綸が神の形を空しくすることであり、また父はこれらの人間的な受苦を身に受けることの外にあって、汚れのない自らの本性の幸いなる永遠のうちに、我々の肉を受けることなくとどまったということを、汝は知らずにいてよいと考えるのか。
Nos enim unigenitum Deum in forma Dei manentem in natura Dei mansisse profitemur, neque unitatem formae servilis in naturam divinae unitatis statim refundimus: neque rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, sed ex eo ejusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem se habuisse naturam: quae in forma naturae se gignentis manens, formam naturae atque infirmitatis corporalis acceperit.
PL 10, 322B我々は、神の形にとどまる独り子なる神が、神の本性にとどまっていたと告白する。しかし、僕の形の一体性を、ただちに神の一体性の本性へと注ぎ返すのではない。また逆に、体による浸透によって父が子のうちにあると宣べるのでもない。そうではなく、父から生まれた同じ類の本性が、自らを生み出す本性を、本性的に自らのうちに持っていたと言うのである〔構文が非常に取りにくい。genitam naturam を habuisse の主語、gignentem se naturam を目的語と取った〕。その本性は、自らを生み出す本性の形にとどまりながら、体の本性と弱さの形を受けたのである。
Erat enim naturae proprietas: sed Dei forma jam non erat, quia per ejus exinanitionem servi erat forma suscepta.
PL 10, 322B本性の固有性はあった。しかし神の形はもはやなかった。その空しくなることによって僕の形が受けられたからである。
Neque enim defecerat natura, ne esset: sed in se humilitatem terrenae nativitatis manens sibi Dei natura susceperat, generis sui potestatem in habitu assumptae humilitatis exercens.
PL 10, 322B本性が欠けて存在しなくなったのではない。神の本性は、自らにとどまりつつ、地上の誕生の謙卑を自らのうちに受けたのであり、身に受けた謙卑の姿において、自らの類の権力を行使していたのである。
Et ex Deo Deus natus, in forma servi homo repertus, Deum se virtutibus agens, neque Deus non erat, quem gestis suis docebat; neque homo, in cujus habitu repertus est, non manebat.
PL 10, 323A神から生まれた神は、僕の形において人として見いだされ、力ある業によって自らを神として示したのであるから、自らの行いで教えていた神でないわけではなく、またその姿において見いだされた人でなくなったわけでもない。
Liber IX, Caput LII
第IX巻 第LII章PL 10, 323APater in Filio visus. --Et idcirco in hoc eodem superiore sermone, naturae sibi cum Patre unitatem contestatus dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; et, Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) .
PL 10, 323A父は子において見られた。――それゆえ、この同じ先の言葉のなかで、彼は父との本性の一体性を証しして言っていた。「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)、また「父は私のうちに、私は父のうちにいる」(ヨハネ10:38)。
Quae utique differentiam non habent ex aequalitate naturae; cum contemplatio Filii visum compenset et Patrem, et unus in uno manens unum non discernat ab uno.
PL 10, 323Aこれらは、本性の等しさのゆえに差異を持たない。子を見つめることが、父をも見ることに等しく、一つのうちにとどまる一つが、一つを一つから分けないからである。
Ac ne per corporalem contemplationem referre ex se paternae contemplationis visum existimaretur, subjecerat: Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me: sin autem, vel propter opera credite (Joan. XIV, 11 et 12) : ut cum virtus naturae res esset, et operatio ipsa virtutis sit potestas; per virtutis potestatem, naturae in se paternae unitas nosceretur: cum in quantum se quisquam Deum cognovisset in virtute naturae, in tantum Deum Patrem cognosceret in potestate naturae: et cum tantus, quantus est Pater, Filius videndum in se Patrem praestaret in gestis, indifferens per id Pater a Filio nosceretur, per intelligentiam indifferentis pro potestate naturae.
PL 10, 323Aまた、体を通した観想によって、父を観る見え方が彼から引き出されると考えられないように、彼は付け加えていた。「私を信じよ。私は父のうちに、父は私のうちにいる。そうでなければ、業のゆえにでも信じよ」(ヨハネ14:11、12)。それは、力は本性に属する事柄であり、その力の働きそのものが権力であるから、力の権力を通して、彼のうちにある父の本性の一体性が知られるためである。誰かが本性の力において彼を神と認識したその分だけ、本性の権力において父なる神を認識するようにである。そして、子が、父と同じだけ大きい者として、行いにおいて自らのうちに見るべき父を示す以上、そのことによって、父は子から異ならないものと知られる。それは、本性の権力に応じた、異ならないものの理解によってである。
Liber IX, Caput LIII
第IX巻 第LIII章PL 10, 323BCur, et quod salva naturae aequalitate dixit Christus, Pater major me est.--Impleturus itaque unigenitus Deus carnis dispensationem, et acceptae formae servilis sacramentum consummaturus, usus est demonstrandae fidei nostrae professione, dicens: Audistis quoniam dixi vobis, Vado, et venio ad vos.
PL 10, 323Bなぜ、また、本性の等しさを損なわずに、キリストが「父は私より大きい」と言ったのはどうしてか。――こうして独り子なる神は、肉の経綸を満たし、受けた僕の形の秘義を完成しようとして、我々の信仰を示すための宣言を用い、こう言った。「私が汝らに、『私は去り、そして汝らのもとに来る』と言ったのを、汝らは聞いた。」
Si diligeretis me, gauderetis quoniam vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 10, 323C「もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとへ行くことを喜ぶはずである。父は私より大きいからである」(ヨハネ14:28)。
His itaque, quae ad naturam divinitatis spectant, explicitis hoc eodem superiore sermone, numquid professio haec aufert Filio naturae aequalitatem, quam nativitas genuina consummat?
PL 10, 323Cこうして、神性の本性に関わることが、この同じ先の言葉のなかですでに解き明かされているのだから、この宣言は、生来の誕生が完成する本性の等しさを、子から取り去るだろうか。
Aut numquid unigenito Deo contumelia est Patrem sibi innascibilem Deum esse; cum ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistat?
PL 10, 324Aあるいは、独り子なる神にとって、父が自らにとって生まれざる神であることが侮辱になるだろうか。独り子の誕生は、生まれざる神から、独り子の本性へと存立するというのに。
Non enim suae originis est Filius, neque nativitatem sibi non exstans ipse conquisivit ex nullo: sed ex vivente natura vivens natura exstans, tenet in se naturae potestatem, professa auctoritate naturae, ut et honorem testetur, et gratiam sumptae nativitatis in honore.
PL 10, 324A子は自らの起源によるものではなく、自ら存在しないうちに、無から自らに誕生を得たのでもない。彼は、生きた本性から、生きた本性として存在し、自らのうちに本性の権力を保つ。それは、本性の権威を公言することによって、栄誉と、栄誉のうちに受けた誕生の恩寵とを証しするためである。
Et hoc quidem Patri debitum reddens, ut obedientiam suam mittentis deputet voluntati, non tamen ut naturae unitatem obedientia humilitatis infirmet; factus obediens usque ad mortem, non tamen post mortem non super omne nomen est.
PL 10, 324Aそしてこれは、父に負うものを返すことであって、自らの従順を、遣わした者の意志に帰するのだが、しかし、謙卑の従順が本性の一体性を弱めるためではない。死に至るまで従順となったが、死ののちにあらゆる名にまさる者でなくなったわけではない。
Liber IX, Caput LIV
第IX巻 第LIV章PL 10, 324BPater ut auctor doni, major: Filius, cui totum dat quod est, non minor. --Sed si forte hinc inaequalis videtur, quia ei post evacuationem formae Dei donatur hoc nomen, calumnia haec sacramentum assumptae humilitatis ignorat.
PL 10, 324B父は賜物の源として大きい。父が自らであるすべてを与える子は、小さくない。――しかし、神の形が空しくされたのちにこの名が彼に与えられることから、彼が不等に見えるかもしれないが、この中傷は、身に受けた謙卑の秘義を知らない。
Si enim nativitas hominis naturam novam intulit, et humilitas formam demutavit sub assumptione servili; nunc donatio nominis, formae reddit aequalitatem. Quid enim donatum sit quaere.
PL 10, 324B人の誕生が新しい本性をもたらし、謙卑が、僕の身に受けたことのもとで姿を変えたのであるなら、今や名の賜与が、形に等しさを返す。では、何が与えられたのかを問え。
Si enim hoc donatum, quod Dei est; naturae hujus donum ignobilitatem divinae illi non invehit naturae. Denique hoc nunc, quod donatur ei nomen, etsi habeat doni sacramentum, non tamen habet in dono nominis nomen alienum.
PL 10, 324B与えられたものが神に属するものであるなら、この本性の賜物は、神のあの本性に卑しさをもたらさない。ともかく、今彼に与えられるこの名は、賜与の秘義を持つとはいえ、名の賜与において他人の名を持つのではない。
Donatur enim Jesu, ut ei coelestia et terrestria et inferna genu flectant, omnisque lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10) . Confessionis ergo hujus honor donatur ut in gloria Dei Patris sit confitendus.
PL 10, 324Bイエスには、天のものも地のものも冥界のものも彼にひざまずき、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するように、与えられるからである(フィリピ2:10)。それゆえ、この告白の栄誉が、彼が父なる神の栄光のうちに告白されるべき者であるように、与えられるのである。
Audis itaque: Pater major me est (Joan. XIV, 28) ? Scito eum, de quo ob meritum obedientiae dictum est: Et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Phil. II, 9) .
PL 10, 324Cでは汝は、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)を聞くのか。従順の功績のゆえに、こう語られた者のことだと知れ。「そして、あらゆる名にまさる名を彼に与えた」(フィリピ2:9)。
Audi rursum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; et, Ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11) . Honorem donatae confessionis intellige, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris.
PL 10, 324Cまた聞け。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)、また「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)、また「私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)。与えられた告白の栄誉を理解せよ。主イエスは、父なる神の栄光のうちにあるからである。
Quando igitur illud est, Pater major me est? Nempe tum, cum donatur ei nomen super omne nomen. At contra quando est, Ego et Pater unum sumus? Nempe cum omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris.
PL 10, 325Aでは、「父は私より大きい」とはいつのことか。まさに、あらゆる名にまさる名が彼に与えられるときである。逆に、「私と父とは一つである」とはいつのことか。まさに、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するときである。
Si igitur donantis auctoritate Pater major est, numquid per doni confessionem minor Filius est? Major itaque donans est; sed minor jam non est, cui unum esse donatur. Si non hoc donatur Jesu, ut confitendus sit in gloria Dei patris; minor Patre est.
PL 10, 325Aもし与える者の権威によって父が大きいのなら、賜物の告白によって子は小さいのか。それゆえ、与える者は大きい。だが、一つであることを与えられた者は、もはや小さくない。もしイエスに、父なる神の栄光のうちに告白されるべき者であることが与えられないのなら、彼は父より小さい。
Si autem in ea gloria donatur ei esse, qua Pater est; habes et in donantis auctoritate quia major est, et in donati confessione quia unum sunt.
PL 10, 325Aしかし、父がそのうちにいるあの栄光のうちにあることが彼に与えられるのなら、与える者の権威においては父が大きく、与えられた者の告白においては両者が一つである、ということになる。
Major itaque Pater Filio est: et plane major, qui tantum donat esse, quantus ipse est; cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in formam suam generat, quem rursum de forma servi in formam Dei renovat; quem in gloria sua secundum Spiritum Christum Deum natum, donat rursum esse in gloria sua secundum carnem Jesum Christum Deum mortuum.
PL 10, 325Bそれゆえ、父は子より大きい。しかも明らかに、自らと同じだけ大きくあることを与えるのだから、大きい。父は、生まれざることの像であることを、誕生の秘義によって子に分かち与え、子を自らから自らの形へと生み、僕の形から神の形へと再び新たにする。そして、霊に従っては自らの栄光のうちに神として生まれたキリストを、肉に従っては自らの栄光のうちに、死んだ神なるイエス・キリストとして、再び存在するように与えるのである。
Causam igitur ostendit, cur si eum diligerent, gauderent quod ad Patrem vadit, quia Pater major esset.
PL 10, 325Bそれゆえ彼は、もし彼らが彼を愛しているなら、彼が父のもとへ行くことを喜ぶはずであるその理由を示している。父が大きいからである。
Liber IX, Caput LV
第IX巻 第LV章PL 10, 325BQuo sensu Pater dictus sit major, conficitur ex ante et post dictis. --Gaudium hoc itaque ex dilectione docens esse, quia laetaretur dilectio Jesum esse in Dei Patris gloria confitendum: et gloriae hujus resumendae meritum continuo subjecit, dicens, Venit enim princeps hujus mundi, et in me habet nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 10, 325B父がいかなる意味で大きいと語られたかは、前後の言葉から確かめられる。――こうして、この喜びが愛から来ることを教え、愛が、イエスが父なる神の栄光のうちに告白されるべき者となることを喜ぶはずであるがゆえに、彼はこの栄光を取り戻す功績を、すぐに続けて言った。「この世の君が来る。だが彼は、私のうちに何も持たない」(ヨハネ14:30)。
Nihil in eo princeps hujus mundi habet: quia ut homo habitu repertus, extra peccatum carnis manebat in similitudine carnis peccati, de peccato peccatum in carne condemnans (Rom. VIII, 3) .
PL 10, 325Cこの世の君は、彼のうちに何も持たない。人として姿において見いだされつつも、罪ある肉の似姿においてありながら、肉の罪の外にとどまり、肉において罪から罪を断罪したからである(ローマ8:3)。
Totum autem hoc ad paterni mandati referens obedientiam, subjecit: Sed ut sciat mundus quoniam ego diligo Patrem, et sicut mandatum mihi dedit Pater, sic facio; surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31) .
PL 10, 326Aそして彼は、これらすべてを父の命令への従順に帰して、こう付け加えた。「だが、世が知るためである。私が父を愛し、父が私に命じたとおりに私が行うことを。立て、ここから行こう」(ヨハネ14:31)。
Ad consummandum corporeae passionis sacramentum, per dilectionem efficiendi mandati paterni, festinat exsurgens: corporeae tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in vite modo palmitis inessemus, fructum nobis ut palmitibus, nisi ille vitis esset effectus, utilem non daturis (Joan. XV, 1 et seqq.) .
PL 10, 326A体の受難の秘義を成し遂げるために、彼は、父の命令を果たそうとする愛によって、立ち上がって急ぐ。しかしただちに、体を身に受けたことの奥義を明らかにする。それによって、我々はぶどうの木に枝があるように彼のうちにあるのであって、彼がぶどうの木とならなければ、我々は枝として有益な実を結ばなかったであろう(ヨハネ15:1以下)。
Atque idcirco manere nos in se per fidem assumpti corporis monet, ut quia Verbum caro factum est, naturae carnis suae tamquam viti palmites inessemus: a corporeae hujus humilitatis assumptione formam paternae majestatis alienans tum, cum se ad unitatem palmitum vitem professus, agricolam Patrem curiosum hujus vitis ostendit, cujus inutiles atque inferaces palmites desecans deputaret arsuros.
PL 10, 326Aそしてそれゆえ彼は、身に受けた体への信仰によって、我々が彼のうちにとどまるよう戒める。言葉が肉となったのだから、我々が、枝がぶどうの木にあるように、彼の肉の本性のうちにあるためである。彼は、この体の謙卑を身に受けたことから、父の威厳の形を切り離している。それは、枝との一体においてぶどうの木であると公言したとき、農夫である父がこのぶどうの木を気にかけていること、その役に立たず実らない枝を切り落として、焼かれるものと定めることを示したときである。
Dicens itaque, Qui me vidit, vidit et Patrem; et, Verba quae ego loquor, non a me loquor, sed Pater qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 9 et 10) ; et, Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11) , ut et sacramentum nativitatis et mysterium assumpti corporis manifestaret, per continentiam dictorum ad id veniens ait, Quia Pater major me est (Ibid. 28) .
PL 10, 326Bこうして彼は、「私を見た者は父をも見た」、また「私が語る言葉は、私が自分から語るのではなく、私のうちにとどまる父自身が、その業を行う」(ヨハネ14:9、10)、また「私を信じよ。私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)と言い、誕生の秘義と身に受けた体の奥義を明らかにするために、語られたことの連なりを通してこの点に至って、言った。「父は私より大きいからである」(ヨハネ14:28)。
Et confestim, ut absoluta dicti ratio subesset, et agricolae et vitis et palmitis subjecit exemplum, assumptionem per id corporeae humilitatis ostendens.
PL 10, 326Bそしてただちに、語られたことの理由が余さず示されるように、農夫とぶどうの木と枝の例を付け加え、それによって体の謙卑を身に受けたことを示した。
Et hinc causam eundi ad Patrem, et dilectionis laetitiam cum ad Patrem iret, docens esse oportere, quia major se Pater esset: a quo scilicet esset gloriam resumpturus; apud quem et in quo glorificandus, non novello honore, sed pristino; neque alieno, sed quem apud eum habuit.
PL 10, 326Bまたここから、彼は、父のもとへ行く理由と、父のもとへ行くときの愛の喜びが、父が自分より大きいからでなければならないことを教えた。すなわち、彼は父から栄光を取り戻そうとしている。父のもとで、父のうちで栄光を受けようとしており、それは新たな栄誉ではなく以前のものであり、疎遠なものではなく、父のもとで持っていたものである。
Si itaque non in ipsum glorificandus est, id est, ut sit in gloria Dei patris; contumeliam adscribe naturae: si vero, quod ab eo glorificatur, auctoritas est; Patrem majorem in glorificandi auctoritate cognosce.
PL 10, 326Cそれゆえ、彼が父自身のうちへと、すなわち父なる神の栄光のうちにあるようにと、栄光を受けるのでないなら〔in ipsum の取り方は定かでない〕、本性に侮辱を帰せよ。しかし、父によって栄光を受けるということが権威であるなら、栄光を与える権威において父が大きいと認めよ。
Liber IX, Caput LVI
第IX巻 第LVI章PL 10, 327AQui Pater major, nec Filius minor. --Quid dispensationem ad impietatem rapis? Quid sacramentum nostrae salutis invadis ad mortem? Glorificaturus Filium Pater major est: glorificatus in Patre Filius minor non est Aut quomodo minor est, qui in gloria Dei patris est?
PL 10, 327A父が大きくとも、子は小さくない。――なぜ汝は経綸を不敬虔へと引きずるのか。なぜ我々の救いの秘義を死へと襲うのか。子に栄光を与えようとする父は大きい。父において栄光を受けた子は小さくない。父なる神の栄光のうちにある者が、どうして小さいのか。
Aut numquid Pater major non est? Major itaque Pater est, dum pater est: sed Filius, dum filius est, minor non est. Nativitas Filii patrem constituit majorem: minorem vero Filium esse nativitatis natura non patitur.
PL 10, 327Aあるいは、父は大きくないのか。父は、父である限り大きい。だが子は、子である限り小さくない。子の誕生は父を大きい者とするが、誕生の本性は、子が小さいことを許さない。
Major Pater est, dum gloriam assumpto homini rogatur ut reddat: Filius minor non est, dum gloriam resumit apud Patrem. Atque ita et sacramentum nativitatis, et dispensatio corporationis impletur.
PL 10, 327A父は、身に受けた人に栄光を返すよう願われるとき、大きい。子は、父のもとで栄光を取り戻すとき、小さくない。こうして、誕生の秘義も、体を取る経綸も満たされる。
Nam et Pater, dum et pater est et glorificat nunc filium hominis, major est: et Pater et Filius unum sunt, dum ex Patre natus Filius, post assumptionem terreni corporis glorificatur in Patrem.
PL 10, 327B父もまた、父であり、今人の子に栄光を与えるとき、大きい。しかし、父と子は一つである。父から生まれた子が、地の体を身に受けたのち、父において栄光を受けるときに。
Liber IX, Caput LVII
第IX巻 第LVII章PL 10, 327BInnascibilitatis et nativitatis non alia natura. Filius natus non coeptus. --Non habet itaque nativitas naturae ignobilitatem: quia in forma Dei est, quia ex Deo nascitur.
PL 10, 327B生まれざることと誕生に、別の本性はない。子は生まれた者であって、始まった者ではない。――こうして誕生には、本性の卑しさはない。神の形にあり、神から生まれるからである。
Et cum differre significatione ipsa existimetur innascibilitas a nativitate; nativitas tamen non est extra innascibilitatis naturam, quia non sumpsit aliunde quod substitit.
PL 10, 327B生まれざることは、その意味そのものにおいて誕生と異なると考えられているが、それでも誕生は、生まれざることの本性の外にはない。存立したものを、他所から受けなかったからである。
Nam tametsi non consecuta sit, ut coinnascibilis effecta sit; accepit tamen ex innascibili Deo esse quod Deus est.
PL 10, 327Bたとえ、共に生まれざる者とされるには至らなかったとしても、神である存在を、生まれざる神から受けたからである。
Fides igitur nostra, etsi initium nativitatis non apprehendens, unigenitum Deum semper ( supple, esse) profitetur; quia natura non ferat, ut coepisse eum aliquando confiteatur, cujus nativitas omne initii tempus excedat.
PL 10, 327Cそれゆえ我々の信仰は、誕生の始まりを捉えないとしても、独り子なる神が常に(「ある」を補え)と告白する。誕生があらゆる始まりの時を超える者について、彼がいつか始まったと告白することを、本性が許さないからである。
Sed quem semper esse et ante tempora confitetur, natum tamen intemporali infinitate non ambigit, eum tamen ex ininitiabilis intelligentiae nativitate confessa.
PL 10, 327Cしかし信仰は、常にあり、諸時に先立つと告白する者を、それでも時を超えた無限のうちに生まれたと疑わない。始まりを持ちえない理解による誕生を告白してのことである。
Liber IX, Caput LVIII
第IX巻 第LVIII章PL 10, 327CObjicitur contra eum ignoratio diei. --Sed hoc haeretici ad naturae contumeliam sumunt, quia dictum est, Pater major me est: vel illud, De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32) .
PL 10, 327C彼に対して、日についての無知が持ち出される。――しかし異端者は、「父は私より大きい」と語られたことを、本性への侮辱として取り上げる。また、「その日、その時については、天の天使たちも子も知らない。ただ父だけが知る」という言葉も取り上げる(マルコ13:32)。
Ignoratio ergo diei atque horae objicitur unigenito Deo: ut Deus ex Deo natus non sit in ea naturae perfectione qua Deus est, cum nesciendi necessitate dominante, jam vis aliqua exterior eo potior sit, quae tamquam adversum se imbecillum in ignorantiae eum infirmitate detineat.
PL 10, 328Aこうして、日と時についての無知が、独り子なる神に対して持ち出される。神から生まれた神が、神である本性の完全性にはないことにするためである。すなわち、知らないという必然が支配し、外的な何らかの力がすでに彼にまさっていて、あたかも彼に対立する弱いものとして、無知の弱さのうちに彼を引き止めている、というのである。
Quin etiam ad hujus nos intelligentiae impietatem haereticorum furor jure quodam necessariae confessionis compellit, ut ita credendum sit; quia et a Domino ita dictum sit, et videri irreligiosissimum possit, professionis ejus de se protestationem diversae intelligentiae nostrae opinione corrumpi.
PL 10, 328Aそれどころか、異端者の狂気は、必然の告白という一種の権利によって、我々をこの理解の不敬虔へと押しやる。すなわち、主がそう言ったのだからそう信じるべきであり、彼が自らについて行った宣言の証言を、我々の異なる理解の意見によって損なうのは、最も不敬虔に見えうる、というのである。
Liber IX, Caput LIX
第IX巻 第LIX章PL 10, 328BAuctor omnium nil potest nescire. Qui quae nec in se nec per se sint scit, multo magis quae in se et per se.
PL 10, 328B万物の創造者は、何も知らないことはありえない。自らのうちにも自らによっても存在しないものを知る者は、まして、自らのうちに、自らによってあるものを知る。
Dies Domini per ipsum et in ipso constituta est. --Ac primum ante quam dicti ratio et causa memoretur, sensu communis judicii sentiendum est, an credibile esse possit, ut aliquid ex omnibus nesciat, qui omnibus ad id quod sunt atque erunt auctor est.
PL 10, 328B主の日は、彼によって、彼のうちに定められている。――まず、語られたことの理由と原因が述べられる前に、共通の判断の感覚によって、次のことを考えねばならない。万物に対して、存在するもの、また将来あるであろうものについて、それがそうあるための創造者である者が、万物のうちの何かを知らないことが、信じうるのか。
Si enim omnia per Christum et in Christo, et ita per ipsum, ut omnia in ipso sint; id quod neque extra eum neque non per eum est, quomodo non etiam in scientia ejus sit, cum plerumque scientia ejus ea, quae neque in se neque per se sint, per virtutem naturae non nesciae apprehendat?
PL 10, 328Bもし万物がキリストによって、キリストのうちにあり、しかも彼によって、万物が彼のうちにあるほどであるなら、彼の外にはなく、彼によらずにもないものが、どうして彼の知のうちにないことがあろうか。彼の知は、しばしば、自らのうちにも自らによってもないものさえ、知らないことのない本性の力によって把握するというのに。
At vero quod causam nisi ex eo non sumit, et motum ad id, quod est eritque, nisi intra se non capit; quomodo extra ejus naturae scientiam est, per quam et in qua id quod efficiendum sit continetur?
PL 10, 328Bしかし、原因を彼からしか得ず、存在し将来あるものへの動きを自らのうちにしか持たないものが、どうして、それによって、それのうちに、なされるべきことが含まれているその本性の知の外にあるのか。
Cogitationes namque humanas non solum praesenti motu incitatas, sed etiam instinctu futurae voluntatis agitandas, Dominus Christus non ignorat, Evangelista testante: Sciebat enim Jesus ab initio, qui essent non credentes et qui esset traditurus eum (Joan. VI, 65) .
PL 10, 328C人間の思いは、現在の動きに促されるだけでなく、将来の意志の衝動によって動かされるものでもあるが、主キリストはそれを知らないわけではない。福音書記者が証言している。「イエスは、初めから、信じない者たちが誰か、また自分を裏切る者が誰かを知っていた」(ヨハネ6:65)。
Naturae ergo ejus virtus, quae cognitionem rerum non exstantium capit, et quiescentium adhuc animorum subituras inquietudines non ignorat, id quod per se intraque se est, nescisse existimabitur?
PL 10, 328Cそれゆえ、存在しないものの認識をも把握し、まだ静まっている魂に来ることになる動揺をも知らないその本性の力が、自ら自身によって自らのうちにあるものを知らなかったと考えられるだろうか。
Et alieni potens, impotens sui est; de quo dictum meminerimus, Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes (Coloss, I, 16); vel illud, Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Ibid., 19) ?
PL 10, 329A他のものに対して力を持つ者が、自らに対して無力なのか。彼については、こう言われていたのを我々は思い起こす。「万物は彼によって、彼のうちに造られ、彼は万物に先立つ」(コロサイ1:16)。またこうも。「彼のうちにすべての充満が宿ることが喜ばれ、彼によって万物が彼へと和解させられる」(コロサイ1:19)。
Cum igitur omnis in eo sit plenitudo, et omnia per ipsum et in ipso reconcilientur, et dies illa reconciliationis nostrae exspectatio sit: hanc ille diem ignorat, cujus et in se tempus est, et per sacramentum ejus est?
PL 10, 329Aそれゆえ、すべての充満が彼のうちにあり、万物が彼によって、彼のうちに和解させられ、あの和解の日が我々の待望であるなら、その時が自らのうちにあり、その秘義によって存在する者が、この日を知らないだろうか。
Etenim adventus sui dies ista est, de qua Apostolus ait, Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum eo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4) . Nemo itaque quod per se et intra se est, nescit: Christus aderit, et adventus sui diem ignorat?
PL 10, 329Aまことにこの日は彼の到来の日であり、それについて使徒はこう言う。「汝らの命であるキリストが現れるとき、そのとき汝らも彼とともに栄光のうちに現れる」(コロサイ3:4)。誰も、自らによって自らのうちにあるものを知らないわけではない。キリストは来るのに、自らの到来の日を知らないのか。
Dies suus est, secundum eumdem Apostolum, quia dies Domini sicut fur nocte adveniet (I Thess. V, 2) : et ignoratione ejus detineri intelligendus est?
PL 10, 329B同じ使徒によれば、その日は彼自身の日である。主の日は夜の盗人のように来るからである(一テサロニケ5:2)。彼はその日を知らないことによって引き止められていると理解されるべきなのか。
Humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est, praesciunt, et sequitur gerendorum cognitio voluntatem agendi: Deus vero natus quod in se et per se est nescit?
PL 10, 329B人間の本性は、何を行うかを決めるとき、自らに関することは前もって知っており、なすべきことの認識は、行う意志に従う。ところが、生まれた神は、自らのうちに、自らによってあることを知らないのか。
Per eum enim tempora, et in eo dies est; quia et per ipsum futurorum constitutio est, et in ipso adventus sui dispensatio est: et erit in ea hebetudine, ut quod sibi constat, sensu naturae torpentis ignoret, ferarum belluarumque modo, quae extra rationem consilii providentis animatae, ipsum quod agunt nesciunt, cum quodam motu stupidae voluntatis agitatae, fortuito ad aliquid et incerto feruntur ingressu?
PL 10, 329B時は彼によって、日は彼のうちにあるからである。将来のことの定めは彼によるものであり、自らの到来の経綸は彼のうちにある。そして彼は、自らに帰属するものを、鈍った本性の感覚によって知らないほど、鈍くなるのだろうか。先を見通す思慮の理を欠いて生き、行っていることそのものを知らず、愚鈍な意志の何らかの動きに駆られ、偶然に、不確かな歩みで何かへと運ばれる、獣や猛獣のように。
Liber IX, Caput LX
第IX巻 第LX章PL 10, 329CPatri injuriosum est Filio ignorantiam affingere quasi ei inviderit. --Quomodo etiam Dominus gloriae, adventus sui ignorabili die, naturae esse incompositae imperfectaeque credetur, quae et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit?
PL 10, 329C子に無知を帰して、あたかも父が子を妬んだかのようにするのは、父への侮辱である。――また、栄光の主が自らの到来の日を知りえないなら〔ignorabili は「知られえない」とも読める〕、到来の必然を持ちながら自らの到来の知を得ていない、整わず不完全な本性の者だと信じられることになるではないか。
Per quod potior sit ignoratio Deo, quae ei auferat cognitionis habere virtutem. Jam vero quanta impietatis geminatur occasio; si praeter infirmitatem Christi etiam Deo patri vitium deputabitur; ut unigenitum Deum, et dilectionis suae filium, diei hujus cognitione fraudaverit, malignitatisque affectu scientiam futurae consummationis inviderit: et cum non ignorabilem ei esse passionis et diem et horam voluerit; diem virtutis ejus, et clarificandi in sanctis suis horam negaverit, et ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis indulserit praescientiam?
PL 10, 329Cそれによって、無知が神にまさり、認識する力を持つことを彼から奪うことになる〔Per quod potior sit ignoratio Deo の構文は定かでない〕。さらに、不敬虔の機会はいかに倍加することか。もしキリストの弱さのみならず、父なる神にも欠陥が帰されるなら。すなわち、父が独り子なる神、自らの愛する子を、この日の認識から遠ざけ、悪意の心情から来たるべき完成の知を妬んだとされるなら。そして、受難の日と時を彼に知りえないものとしなかったのに、彼の力の日、また自らの聖なる者たちにおいて栄光を受ける時を拒み、死についての予知を許した者から、幸いの認識を奪った、と。
Humanae istud conscientiae non potest ferre trepidatio, ut hoc sibi de Deo arbitrium praesumat, et ei vitia humanae demutationis adscribat; ut aut aliquid Filio Pater deneget, aut aliquid Deus natus ignoret.
PL 10, 330A人間の意識の畏れは、これに耐えられない。すなわち、神について自らにこのような判断をあえて許し、人間の変化の欠陥を神に帰し、父が子に何かを拒むとか、生まれた神が何かを知らないとか言うことに。
Liber IX, Caput LXI
第IX巻 第LXI章PL 10, 330AUt Deus, invidia vacat; ut Pater, nil non dat quod habet, praesertim cum sit simplex. Ut Deo, ita Dei filio, proprium est futura praescire. --Nescit autem Deus aliud aliquando quam dilectio esse, neque aliud quam pater esse.
PL 10, 330A神である限り、妬みを欠く。父である限り、持てるもので与えないものはない。ことに単一であるのだから。神にとってと同じく神の子にとっても、将来を予知することは固有である。――神は、愛であること以外のあり方を知らず、父であること以外のあり方を知らない。
Et qui diligit, non invidet: et qui pater est, non etiam non pater totus est. Non enim admittit hoc nomen portionem, ut ex aliquo pater sit, et ex aliquo pater non sit.
PL 10, 330A愛する者は妬まない。そして父である者は、父でない部分を持たず、全体において父である。この名は部分を許さず、あるものについては父であり、あるものについては父でない、ということがないからである。
Pater enim universitatis ejus quae in se est pater est, omnem se in eo habens, cui non sit ex portione quod pater est: non quod sibi eorum quae sua sunt pater ipse sit, sed quod in his quibus ipse est, ei qui ex se est, pater totus sit.
PL 10, 330A父は、自らのうちにあるものの全体の父だからである。父は自らのすべてを子のうちに持っており、その子にとって、父であることは部分から来るのではない。それは、父が自分のものについて自分自身に対して父であるということではなく〔non quod sibi eorum quae sua sunt pater ipse sit の読みは定かでない〕、自らがそれによって存在するすべてのものにおいて、自らから出た者に対して、全体として父であるということである。
Et cum secundum humanorum corporum naturas, quae ex disparibus conveniunt et ex compositis consistunt, non possit nisi omnium suorum quis pater pater esse, dum quod in unoquoque est generum ac partium, id in filiis nativitas perfecta conservet: omnium ergo suorum quis pater pater est, dum ex omnibus nativitas et in omnibus manet.
PL 10, 330Bまた、異なるものから集まり、合成されたものから成る人間の体の本性に従っては、誰も、自分のもののすべての父である場合でなければ父たりえない。各人における類と部分が、完全な誕生によって子らのうちに保たれるからである。したがって、誰かが自分のもののすべての父として父であるのは、誕生がすべてから生じ、すべてのうちにとどまるときである。
Et cum in Deo non sint corporalia, sed absoluta; neque particulata, sed tota et universa; non vivificata, sed viva; totus vivens, et unum totus Deus est, dum non ex portione compositus est, sed ex simplicitate perfectus est: necesse est, ut secundum quod est pater, ipse sit omnium suorum ei quem ex se genuit pater totus, dum eum patrem ex suis omnibus nativitas filii perfecta consummat.
PL 10, 330Bそして、神においては、体的なものはなく、制約を受けないものがあり、部分に分かれたものではなく、全体であり全体的なものがあり、生かされたものではなく生きたものがある。全体が生き、全体が一つの神であって、部分から合成されているのではなく、単一性によって完全であるから、父である限り、彼は自らのすべてのもののうちで、自ら生んだ者に対して、全体として父でなければならない。子の完全な誕生が、彼を、自らのすべてのものから成る父として完成するからである。
Si igitur proprius Filio Pater est; in ea necesse est Filium manere proprietate qua Pater est.
PL 10, 330Cそれゆえ、父が子に固有の者であるなら、子は、父が父であるその固有性のうちにとどまらねばならない。
Manere autem quomodo existimabitur, si extra praescientiae naturam sit, et aliquid nativitati ejus ex auctore defuerit? deerit enim prope totum, si quod proprium Deo est, non habeat.
PL 10, 330Cもし子が予知の本性の外にあり、誕生において源から何かが欠けているのなら、とどまるということが、どうして考えられようか。神に固有のものを持たないなら、ほとんどすべてが欠けることになるからである。
Proprium autem Deo quid aliud, quam cognitio futurorum est; ut res nondum manentes, mansurasque posterius, invisibilium ac nondum exstantium generum capax natura contineat?
PL 10, 330C神に固有のものとは、将来の事柄の認識のほかに何であろうか。まだとどまっていない事物、後にとどまることになる事物、見えないものやまだ存在しない類のものを受け入れうる本性が、それを含むためである。
Liber IX, Caput LXII
第IX巻 第LXII章PL 10, 330CNil latet eum in quo omnes scientiae thesauri, quamvis tamen latentes. --Non patitur autem in nobis doctor gentium Paulus hanc impii erroris professionem, ut ignorasse aliquid unigenitus Deus existimetur; ait enim: Instituti in dilectione, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem sacramenti Dei Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi.
PL 10, 330Cすべての知の宝が隠れている者には、何も隠れていない。もっとも、それは隠れているのだが。――しかし諸国民の教師パウロは、我々のうちで、独り子なる神が何かを知らなかったと考えられるような、不敬虔な誤りの言明を許さない。彼はこう言うからである。「愛において整えられ、理解の満ち満ちる豊かさのすべてに、神なるキリストの秘義の認識に至るように。彼のうちに、知恵と知識のすべての宝が隠されている」。
Deus Christus sacramentum est, et omnes sapientiae et scientiae in eo thesauri latent. Portioni vero, et universitati non potest convenire: quia neque pars omnia intelligitur, et omnia partem non patiuntur intelligi.
PL 10, 331A神なるキリストは秘義であり、知恵と知識のすべての宝が彼のうちに隠れている。しかし、〔「すべて」という語が〕部分と全体の両方に同時に当てはまることはありえない。部分は「すべて」とは理解されず、「すべて」は部分と理解されることを許さないからである。
Filius enim si diem nescit, jam non omnes in eo scientiae thesauri sunt: diem non ignorat, omnes in se scientiae thesauros continens.
PL 10, 331A子がもし日を知らないなら、知識のすべての宝が彼のうちにあるのではないことになる。彼は日を知らないのではない。知識のすべての宝を自らのうちに含んでいるからである。
Sed meminisse nos convenit, occultos in eo istos scientiae thesauros esse, neque idcirco, quia occulti sint, non inesse: cum per id, quod Deus est, in eo insint; per id vero quod sacramentum est, occultantur.
PL 10, 331Aだが我々は、知識のこれらの宝が彼のうちに隠されていること、隠されているからといって、ないのではないことを、思い起こすべきである。神であることによって、それらは彼のうちにあり、秘義であることによって、隠されているのである。
Non occultum autem, neque ignoratum nobis est sacramentum Dei Christi, in quo absconsi omnes scientiae thesauri sunt. Et quia sacramentum ipse est; videamus an in his, quae nescit, ignorans sit.
PL 10, 331Aしかし、神なるキリストの秘義は、我々に隠されておらず、知られていないのでもない。そのうちに、知識のすべての宝が隠されているのである。そして彼自身が秘義であるのだから、彼が知らないとする事柄において、彼が無知であるのかどうか、見てみよう。
Si enim in caeteris professio ignorandi non habet nesciendi intelligentiam; ne nunc quidem quod nescit ignorat.
PL 10, 331B他のことにおいて、知らないという宣言が、知らないという理解を伴わないのなら、今も、彼が知らないとする事柄を、彼は知らないのではない。
Nam cum ignoratio ejus, secundum quod omnes thesauri in eo scientiae latent, dispensatio potius quam ignoratio sit; habes causam ignorandi sine intelligentia nesciendi.
PL 10, 331B彼のうちに知識のすべての宝が隠れているのだから、彼の無知は、無知というよりむしろ経綸である。ここに、知らないという理解を伴わない、知らないことの理由がある。
Liber IX, Caput LXIII
第IX巻 第LXIII章PL 10, 331BDeus qui nescire aut jam scire quid dicatur. --In omnibus enim, quae ignorare se Deus loquitur, ignorantiam quidem profitetur, sed ignoratione tamen non detinetur: dum ad id quod nescit, non nesciendi infirmitas est, sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio est non agendi.
PL 10, 331B神が知らない、あるいは今や知ると言われるのは、何のことか。――神が自らは知らないと語るすべてのことにおいて、彼は無知を公言するが、しかし無知に囚われてはいない。彼が知らないとされる事柄に関して、あるのは知らないという弱さではなく、語らない時であるか、行わない経綸であるからである。
Loquitur ad Abraham Deus dicens: Clamor Sodomae et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde. Descendam ergo et videbo, si secundum clamorem eorum consummantur; quod si non, ut sciam (Gen. XVIII, 20 et 21).
PL 10, 331C神はアブラハムに語って言う。「ソドムとゴモラの叫びは満ち、彼らの罪は極めて大きい。それゆえ、私は降って行って、その叫びに従って彼らが成し遂げられているかどうかを見よう。そうでなければ、私が知るためである」(創世記18:20、21)。
Habemus ergo nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, et rursum descendit ut videat an consummata sint, et si nondum consummata sunt, ut sciat: intelligimus eum non nescire, quia nesciat; sed tum scire, quia tempus ad agendum sit.
PL 10, 332Aこうして我々は、知らない神を持つが、それでも彼は知らないのではない。罪が極めて大きいことを知っており、しかも、それらが成し遂げられているかを見るために再び降り、まだ成し遂げられていなければ知るために降るのだからである。我々は、彼が知らないから知らないのではなく、行うべき時であるがゆえに、そのとき知るのだと理解する。
Scire ergo Deum, non est ignorantiae demutatio, sed temporis plenitudo. Exspectatur enim adhuc ut sciat: et cum non possimus id de eo intelligere quod nesciat; cum tamen adhuc exspectet ut sciat, necesse est, ut id quod sciens nescit, et nesciens scit, nihil aliud quam vel loquendi dispensatio sit, vel gerendi.
PL 10, 332Aそれゆえ、神が知るということは、無知の変化ではなく、時の充満である。彼が知るということが、なお待たれているのである。我々は、彼が知らないと理解することはできない。しかもなお、彼が知るのを待つのであるから、知っていて知らず、知らないで知るというそのことは、語る経綸か行う経綸のほかの何ものでもない。
Liber IX, Caput LXIV
第IX巻 第LXIV章PL 10, 332ADeus dicitur id modo scire, quod modo profert. --Non ergo ambigi licet, Dei scientiam ex tempore potius esse quam ex demutatione, cum ad id quod Deus scit, profitendae potius scientiae tempus sit, quam adeptae: ut etiam ex hoc docemur, quod ad Abraham dictum est: Ne injicias manum tuam in puerum, et ne facias illi quidquam: nunc enim cognovi quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12) .
PL 10, 332A神は、今しがた明らかにしたことを、今知る、と言われる。――それゆえ、神の知は、変化によるというより時によるのだと、疑うことはできない。神が知るとされる事柄に関しては、知を得た時というより、知を公言する時があるのである。アブラハムに語られたことからも、このことが教えられる。「その子に手をかけるな。彼に何もするな。今、私は、汝が汝の神を畏れ、私のゆえに、汝の愛する子を惜しまなかったことを知った」(創世記22:12)。
Deus itaque modo scit: modo autem scire, anterioris ignorantiae professio est. Quod cum in Deum non cadat, neque ut ignoraverit antea fidelem sibi esse Abraham, de quo dictum est, Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; et Rom. IV, 3) : hoc quod nunc cognovit, tempus est quo Abraham testimonium accepit, non etiam (quo) scire Deus coepit.
PL 10, 332Bそれゆえ神は今知る。今知るということは、以前の無知の告白である。しかし、これは神に当てはまらず、また彼は、アブラハムが自分に忠実であることを以前には知らなかった、というのでもない。彼について「アブラハムは神を信じ、それは彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕」(創世記15:6、ローマ4:3)と言われているとおりである。今知ったというこのことは、アブラハムが証を受けた時であって、神が知り始めた(「時」を補え)のでもない。
Abraham enim, holocausto filii, dilectionem quam ad Deum habebat docuerat: Deus tum cognovit, cum loquitur. Et quia ante nescire non intelligendus est; necesse est idcirco tunc intelligatur cognosse, quia loquitur.
PL 10, 332Bアブラハムは、子の全焼のいけにえによって、神に対して持っていた愛を示したからである。神は、語るときに知った。そして以前は知らなかったと理解されてはならないのだから、語るがゆえに、そのとき知ったと理解されねばならない。
Et de plurimis quidem, quae de scientia Dei Testamento Veteri continentur, haec tantum exempli causa demonstrata a nobis sunt: ut id, quod nescit Deus, non ignorationis causa intelligeretur esse, sed temporis.
PL 10, 332C旧約に含まれる神の知についての多くのことのうち、我々はこれだけを例として示した。神が知らないことは、無知のためではなく、時のためと理解されるためである。
Liber IX, Caput LXV
第IX巻 第LXV章PL 10, 333ADicitur nescire cognitione sua indignos, operarios iniquitatis, virgines stultas. --In Evangeliis vero Dominum multa scientem nescire invenimus.
PL 10, 333A自らの認識に値しない者、不法を働く者、愚かな乙女たちを、彼は知らないと言われる。――しかし福音書に、我々は、多くを知る主が、知らないと言うのを見いだす。
Operarios iniquitatis, in virtutibus multis et in nomine ejus gloriantes, non novit dicens: Et tunc jurabo, quia non novi vos. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matt. VII, 23) .
PL 10, 333A不法を働く者、多くの力ある業と彼の名を誇る者たちを、彼は知らないと言って、こう言う。「そのとき私は誓って言う、私は汝らを知らない。不法を働く者ども、みな私から離れ去れ」(マタイ7:23)。
Etiam cum jurejurando eos non novit, quos tamen iniquitatis operarios esse non nescit. Nescit ergo, non idcirco quia nesciat, sed quia cognitione ejus per iniquitatem operationis indigni sint: fidem dicti etiam jurisjurandi religione confirmans, et habens in naturae virtute ne nesciat, et retinens in sacramento voluntatis ut nesciat.
PL 10, 333A誓いをもってさえ、彼は彼らを知らない。しかし、彼らが不法を働く者であることは、知らないわけではない。彼が知らないのは、知らないからではなく、彼らが、働く不法のゆえに、彼の認識に値しないからである。彼は、この言葉の確かさを誓いの敬虔によっても確かにし、本性の力においては知らないことがなく、意志の秘義においては知らないままにしている。
Nescit quoque unigenitus Deus virgines stultas: et comparandi sibi olei incuriosas, gloriosi adventus sui thalamum ingressus, ignorat. Namque et adeunt et rogant, et usque adeo non ignorantur, ut his respondeatur: Amen dico vobis, quia nescio vos (Matth. XXV, 12) .
PL 10, 333A独り子なる神は、愚かな乙女たちをも知らない。そして、自らのために油を用意することに無頓着な彼女たちを、栄光の到来の婚礼の部屋に入ったのち、知らないとする。彼女らは近づき、願うが、まったく知られていないわけではなく、彼女らにはこう答えられる。「アーメン、私は汝らに言う、私は汝らを知らない」(マタイ25:12)。
Nam et occursus et deprecatio non ignorabiles esse eas patitur: sed nesciendi responsio non naturae potius quam voluntatis est; dum ab eo, qui nihil non nescit, indignae sunt quae sciantur.
PL 10, 333B彼女らが出向くことも懇願することも、知られないことを許さないからである。しかし、知らないという答えは、本性のものというよりむしろ意志のものである。何一つ知らないことのない者にとって、彼女らは知られるに値しないのである。
Denique ne per infirmitatem ignorare existimaretur, continuo Apostolis ita locutus est: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Ibid., 13) : ut cum vigilare eos ob ignorationem diei atque horae monet, per id nesciri ab eo virgines noscerentur, quod consopitae et negligentes, indignae aditu thalami sui oleo indigendo mansissent.
PL 10, 333B最後に、彼は、弱さゆえに知らないと考えられないよう、ただちに使徒たちにこう語った。「それゆえ目を覚ましていよ。汝らは日も時も知らないからである」(マタイ25:13)。日と時を知らないことのゆえに彼らに目を覚ますよう戒めるとき、彼が乙女たちを知らないというのは、彼女らが眠り込んで怠り、油を必要とするままにとどまって、婚礼の部屋に入るに値しなかったからだと、わかるのである。
Liber IX, Caput LXVI
第IX巻 第LXVI章PL 10, 333CChristus nil nesciens dispensationis ergo loquitur quasi nesciens. Diei scientia occulta: ideo quasi ignorata. --Non est igitur Dominus Jesus Christus, qui scrutans corda et renes Deus est, in ea naturae infirmitate, (ut) ne nesciat, cum hoc ipsum ex naturae scientia intelligatur esse, quod nescit.
PL 10, 333C何も知らないことのないキリストは、経綸のために、知らないかのように語る。日の知は隠されており、そのため知られないかのようにされる。――それゆえ、主イエス・キリスト、心と腎を探る神は、知らないことがあるような(「ように」を補え)本性の弱さのうちにはない。彼が知らないというまさにそのことが、本性の知から理解されるからである。
Quod si qui forte ignorationem ei deputabunt, ab eo qui sciat cogitationes eorum dici sibi metuant. Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?
PL 10, 333Cもし誰かが彼に無知を帰すなら、彼らは、自分たちの思いを知る者から、こう言われることを恐れよ。「なぜ汝らは、心の中で悪を思うのか」(マタイ9:4)。
Nam cum cogitationum gestorumque non ignarus cognitor interdum de cogitatis gestisque quasi ignarus interrogat, velut de tactu fimbriae mulierem, vel de dictorum dissensione Apostolos, vel de sepulcro Lazari flentes: non nesciens intelligendus est nescire, sed loquens.
PL 10, 334A思いと行いを知らないのではない知る者が、ときに、思いや行いについて、知らない者のように問うことがある。衣の縁に触れた女について、あるいは語られたことをめぐる使徒たちの不一致について、あるいはラザロの墓のことで泣く者たちについて、である。その場合、彼は知らないのではなく、語っているのだと理解されるべきである。
Neque enim natura fert, ut qui absens Lazarum mortuum sepultumque sciat, sepulcri locum nesciat; et qui cogitationes videt, mulieris fidem non cognoverit, et qui necessitatem non habet de aliquo interrogandi (Joan. XVI, 30) , dissensionem Apostolorum ignoraverit.
PL 10, 334A離れていながら、ラザロが死んで葬られたことを知る者が、墓の場所を知らない、思いを見る者が、女の信仰を知らなかった、誰かについて問う必要を持たない者(ヨハネ16:30)が、使徒たちの不一致を知らなかった、というのは、本性が許さない。
Sed ei, qui novit omnia, ea ipsa quae non nescit, dispensatio est aliquando nescire se loqui: dum aut apud Abraham scientia dissimulatur in tempus, aut apud stultas virgines et iniquitatis operarios cognitio negatur indignis, aut in sacramento filii hominis, interrogatio ignorantis ex homine est: in his se omnibus veritati corporeae nativitatis accommodans, quibus naturae nostrae infirmitas detinetur; non (ita) ut infirmis esset ex natura qui Deus est, sed ut infirmitates sibi hominum Deus homo natus assumpserit, assumpserit autem ita, non ut in naturam infirmam natura indemutabilis sit redacta, sed ut in natura indemutabili susceptionis esset sacramentum: dum et qui erat Deus, homo est; nec Deus destitit manere, qui homo est.
PL 10, 334Aすべてを知る者にとって、知らないわけではないそのことを、ときに自分は知らないと語ることは、経綸である。アブラハムのもとでは知が時に至るまで隠され、愚かな乙女たちや不法を働く者たちのもとでは、認識が値しない者に対して拒まれ、人の子の秘義においては、無知の者の問いが人から出る、というふうにである。これらすべてにおいて、彼は、我々の本性の弱さが引き止められている、その体をとる誕生の真実に自らを合わせたのであって、神である者が本性から弱かったという(「そのように」を補え)ことではない。神であって人として生まれた者が、人々の弱さを自ら身に受けたのであり、しかも、変わることのない本性が弱い本性へと引き下げられたのではなく、変わることのない本性のうちに、受けることの秘義があるようにしたのである。神であった者が人であり、人である者が神であることをやめなかったのである。
Agens itaque se atque confirmans hominem natum, manens Deus Verbum, saepissime in ea est professione, qua homo est, cum tamen et protestatio Dei ea sit saepe quae hominum: cum ea nescit, quae aut non sint in tempore confitenda, aut non agnoscuntur ad meritum.
PL 10, 334Bこうして、彼は、生まれた人として自らを行い確かにしつつ、言葉なる神にとどまり、最も頻繁に、人である限りの宣言のうちにある。もっとも、神の証言が、しばしば人のそれのようになる場合でもある〔cum tamen et protestatio Dei ea sit saepe quae hominum の意味は取りにくい。上のように解した〕。それは、時において告白されるべきでないこと、あるいは功績のために認められないことを、彼が知らないとするときである。
Liber IX, Caput LXVII
第IX巻 第LXVII章PL 10, 334CQuam sapienter absconsa sit. --Intelligendum itaque est, cur professus sit diem se nescire. Si omnino nescire creditur, Apostolus ita contradicit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi (Coloss. II, 5) .
PL 10, 334C知はいかに賢く隠されているか。――それゆえ、彼がなぜ日を知らないと公言したのかを理解せねばならない。もし彼が全く知らないと信じられるなら、使徒がこう反駁する。「彼のうちに知恵と知識のすべての宝が隠されている」(コロサイ2:5)。
Est ergo absconsa scientia: quae quia abscondenda est, interdum et nescientia confitenda est, ut esse possit absconsa. Nam si erit in protestatione, non etiam in secreto manebit. Negat ergo se scire: ut scientia possit esse abscondita.
PL 10, 335Aそれゆえ、知は隠されている。隠されるべきものであるから、ときに、知らないと告白されねばならない。隠されたものであるためである。もしそれが公言されるなら、秘密のうちにとどまらないからである。それゆえ彼は、知が隠されうるように、自分が知らないと言う。
Quod si idcirco nescit, ut scientia maneat absconsa; non per naturam nescit omnia sciens, quod idcirco tantum, ut absconsum sit, nescit. Cur autem diei scientia absconsa sit, non in obscuro est.
PL 10, 335Aもし彼が、知が隠されたままとどまるために知らないのであるなら、彼はすべてを知る者として、本性によって知らないのではなく、隠されているためだけに知らないのである。なぜ日の知が隠されているのかは、不明ではない。
Namque monens nos irremissa fide intentos semper manere, securitatem cognitionis definitae ademit: ut pendulae exspectationis incerto mens sollicita, festinans et adventus diem semper exspectans, semper exspectando speraret; curamque pervigilem incertum ipsum, non ambigendi tamen temporis, detineret.
PL 10, 335A彼は、我々に、緩まぬ信仰をもって常に目を覚ましているよう戒めつつ、確定した認識の安心を取り去った。それは、宙づりの待望の不確かさに心が気遣い、急ぎ、到来の日を常に待ちながら、常に待つことによって望むためであり、時が疑わしいのではなく〔non ambigendi tamen temporis の取り方は定かでない〕、不確かさそのものが、目覚めた気遣いを引き止めるためである。
Ita enim Dominus ait: Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44) . Et rursum: Beatus ille servus quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Ibid., 46) .
PL 10, 335A主はこう言うからである。「だから汝らも備えていよ。人の子が来る時を、汝らは知らないからである」(マタイ24:44)。また再び、「主が来て、そのように行っているのを見いだすその僕は、幸いである」(マタイ24:46)。
Ignoratio non ad errorem fuit necessaria, sed ad perseverantiam. Nec negatum id ad detrimentum est, quod ignoratum tribuit incrementum, ne scientiae securitas negligentiam fidei dissimulatae excitaret, sed praeparationem irremissam exspectatio indefinita retineret: quae modo furis metuendum semper caveret adventum, illo eligente somni tempus ad furtum: patrefamilias vero domus, damni semper timore, vigilante.
PL 10, 335B無知は誤りのために必要だったのではなく、忍耐のためである。知らされないことが増進をもたらすのだから、それは損害のために拒まれたのではない。知の安心が、なおざりにされた信仰の怠りを呼び起こすことのないように、また不確定な待望が、緩まぬ備えを保つようにである。その待望は、盗人の到来を恐れて常に警戒する。盗人が、盗みのために眠りの時を選ぶからであり、家の主人は、損害の恐れから、常に目を覚ましているからである。
Liber IX, Caput LXVIII
第IX巻 第LXVIII章PL 10, 335BChristum, etsi humana penetret ut potior, paterna penetrare nolunt ut inferiorem. --Quamquam igitur non obscurum sit, ignorationem Dei non ignorationem esse, sed sacramentum: dum per dispensationem aut agendi, aut protestandi, aut demonstrandi sic nescit, ut sciat; et sic non nescit, ut nesciat: tamen videndum est, ne forte et ita infirmus sit, ut ea, quae Pater scit, scire non possit: potente quidem eo cogitationes humanorum cordium nosse: quia natura potior motibus se naturae inferioris admisceat, eamque tamquam imbecillam vehementi virtute transcurrat: sed impotens sit vehementiorem sui naturam infirmior ipsa penetrare; quia ut levia gravibus, et rara densis, et liquida solidis sunt pervia; ita contra et gravia levibus, et densa raris et solida liquidis non cedant; quia cum non pateant valida infirmibus, validis tamen infirma penetrantur.
PL 10, 335Bキリストが、人間のものはより優れた者として見抜くとしても、父のものは、より劣る者として見抜くことを、彼らは認めない。――こうして、神の無知は無知ではなく秘義であることは明らかである。経綸によって、行うにせよ宣言するにせよ示すにせよ、彼は、知るような仕方で知らず、知らないような仕方で知らなくないのであるが、それでもなお、彼が、父の知ることを知りえないほど弱いのではないかを見なければならない。彼は人間の心の思いを知ることができる。優れた本性が、劣った本性の動きに入り込み、それを弱いものとして激しい力で貫くからである。だが、より弱い者が、自らよりも激しい本性を見抜くことはできない。軽いものは重いものに、まばらなものは濃いものに、液体は固体に貫かれうるが、逆に、重いものは軽いものに、濃いものはまばらなものに、固いものは液体に譲らないからである。強いものが弱いものに開かれていなくても、弱いものは強いものに貫かれるからである。
Ob id ergo cogitationes Dei patris ignorare Filius ab impiis dicitur, quia infirmus ipse cum sit, non adeat ineundo potiorem, nec valentem invalidus transcurrat.
PL 10, 336Aそれゆえ、子が父なる神の思いを知らないと、不敬虔な者たちは言う。自らが弱いので、優れた者に入り込んで近づくことができず、力ある者を弱い者が貫くことができないというのである。
Liber IX, Caput LXIX
第IX巻 第LXIX章PL 10, 336AChristum Patre inferiorem dici non sinunt Scripturae. Pater et Filius speculum mutuum. --Quae si quis non modo ore temerario loqui audebit de unigenito Deo, verum etiam corde impio cogitare; Apostolum ita de Spiritu sancto ad Corinthios scribentem credidisse cognoscat: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.
PL 10, 336A聖書は、キリストが父より劣ると言うことを許さない。父と子は互いの鏡である。――これらのことを、独り子なる神について、不遜な口で語るだけでなく、不敬虔な心で思うことをもあえてする者がいるなら、使徒が聖なる霊についてコリントの人々にこう書いて、信じていたことを知るがよい。「我々には、神が自らの霊によって啓示した。」
Spiritus enim omnia scrutatur, et alta Dei. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso est? Ita et quae in Deo sunt nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10, 11) .
PL 10, 336A「霊はすべてを、神の深みまでも究めるからである。人のうち、誰が人のことを、その人のうちにあることを知るだろうか。その人のうちにある霊のほかに。同じように、神のうちにあることも、神の霊のほかには誰も知らない」(一コリント2:10、11)。
Sed haec inania corporalium rerum exempla spernentes, Deum de Deo, et Spiritum de Spiritu, virtutibus suis potius, quam terrenis conditionibus aestimemus.
PL 10, 336Bしかし、体を持つ事物のこれらの空虚な例えを退け、神から出る神、霊から出る霊を、地上の条件によってではなく、むしろそれ自身の力によって評価しよう。
Aestimemus autem, non sensu nostro, sed professione divina: et credamus ei qui ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) . Nec ignoremus eum qui dixit, Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) .
PL 10, 336B評価するのは、我々の理解によってではなく、神の宣言によってである。そして、「私を見た者は父をも見た」(ヨハネ14:9)と言う者を信じよう。また、「せめて私の業を信じよ。父は私のうちに、私は父のうちにいるからである」(ヨハネ10:38)と言った者を、知らずにおるまい。
Nec ignoremus eum, qui locutus est, Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30) . Si enim sensum nostrum rerum nomina secundum humanam intelligentiam commemorata confirmant: non habet ab eo naturae differentiam, in quo per intelligentiam quis videtur; nec differt in genere, qui manentem in se habens, inest in manente; nec diversi sunt, qui unum sunt.
PL 10, 336Bまた、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と語った者を、知らずにおるまい。もし、人間の理解に従って記された事物の名が、我々の理解を確かにするなら、ある者が理解によってその者のうちに見られるなら、その者から本性の差異を持たない。自らのうちにとどまる者を持ちつつ、とどまる者のうちにある者は、類において異ならない。一つである者たちは、異なる者ではない。
Intellige unitatem, dum non dividua natura est. Naturae vero rursum individuae sacramentum apprehende, dum tamquam speculum unus unius est.
PL 10, 336C一体性を理解せよ、本性が分割されえないのであるから。また、不可分の本性の秘義を捉えよ、一が一の鏡であるのだから。
Speculum autem ita, ut non imaginatam speciem naturae exterioris splendor emittat; sed dum vivens natura naturae viventi indifferens est, quippe quae ex tota tota sit, quae et dum unigenita est Patrem in se habeat, et maneat in Patre dum Deus est.
PL 10, 336Cだが鏡とは、外の本性の輝きが、想像された姿を映し出すというのではなく、生きた本性が生きた本性と異ならず、全体から全体が出た本性として、独り子でありつつ父を自らのうちに持ち、神でありつつ父のうちにとどまる、ということである。
Liber IX, Caput LXX
第IX巻 第LXX章PL 10, 336CDe naturae unitate dicta male ad unitatem voluntatis detorquent haeretici. --Haec itaque, ad significandum nativitatis sacramentum a Domino praedicata, haeretici quia negare non possunt, ita conantur eludere, ut ad voluntatis concordiam referant; ut in Deo patre et in Deo filio non divinitatis sit unitas, sed voluntatis: tamquam divinae doctrinae inops sermo sit, neque aut dici a Domino potuerit, Ego et Pater unum volumus: aut ejusdem intelligentiae sit, Ego et Pater unum sumus: vel loquendi imperitus non dixerit, Qui vidit voluntatem meam, vidit et voluntatem Patris mei: et id ipsum sit, Qui me vidit, vidit et Patrem: vel certe non fuerit in usu eloquii divini, Voluntas Patris mei in me est, et voluntas mea in Patre meo est; sed conveniens huic dicto sit, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) .
PL 10, 336C本性の一体性について語られたことを、異端者たちは意志の一体性へと誤って曲げる。――これらのことは、誕生の秘義を示すために主が宣べたものであるが、異端者たちは、それを否定できないので、意志の一致に関係づけることで、これを逃れようとする。父なる神と子なる神には、神性の一体性ではなく、意志の一体性がある、というのである。あたかも、主の言葉が神の教えに乏しく、主が「私と父とは、一つのことを望む」と言えなかったかのように、あるいは「私と父とは一つである」が同じ意味であるかのように〔以下の長い仮定の連なりは、各項の係りが定かでない〕、あるいは、語ることに不慣れで、「私の意志を見た者は、私の父の意志をも見た」と言わなかったのに、それが「私を見た者は父をも見た」と同じであるかのように、あるいは、「私の父の意志は私のうちにあり、私の意志は私の父のうちにある」が神の語り口になかったのであって、「私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)という言葉に合うのであるかのように。
Quae quamquam omnia foeda et inepta et impia sint, neque sensus humanus in hanc stultae opinionis sententiam concedat, ut aut non potuerit Dominus loqui quod volebat, aut aliud locutus sit quam locutus est: qui quamquam reperiatur parabolicis et allegoricis dictis usus esse, sed aliud est vel exemplis dicta firmare, vel proverbiorum significationibus rerum satisfacere dignitati, vel temporum professionibus se coaptare: tamen hic idem unitatis, de qua tractatur, locus non patitur in dictis aliud, quam sonant verba, esse credendum.
PL 10, 337Aこれらはすべて、汚らわしく、愚かで、不敬虔であり、人間の理解も、主が望むことを語れなかったとか、語った言葉とは別のことを語ったとかいう愚かな意見には賛同しない。主がたとえや寓意の言葉を用いたことが見いだされるとしても、例によって言葉を確かめること、あるいは格言の意味によって事物の尊厳を満たすこと、あるいは時の宣言に自らを合わせることは、別のことである。それでも、論じられている一体性のこの箇所は、語られたことにおいて、言葉が響かせているのとは別のことが信じられるべきことを許さない。
Si enim per id unum sunt, quia unum volunt; unum autem velle naturae separabiles non possunt, quae diversitate generis dissidentis in diversas necessario voluntates naturae diversitate dissentiunt: quomodo unum velle possunt, quibus scire non unum est; cum scientia, et ignoratio voluntatis unius impediant unitatem? Cum itaque scientiae inscientia adversa sit, unum velle adversa non possunt.
PL 10, 337Bもし彼らが、一つのことを望むがゆえに一つであるというなら、しかし、分離しうる本性は、一つのことを望むことができない。類の相違により反目する本性は、本性の相違によって必然的に異なる意志へと不一致になる。では、知ることが一つでない者たちが、どうして一つのことを望みえようか。知と無知は、一つの意志の一体性を妨げるからである。知に対して無知は反対のものである以上、反対のものは一つのことを望むことができない。
Liber IX, Caput LXXI
第IX巻 第LXXI章PL 10, 337CPater ideo solus diem scit, quia soli Filio non tacet: Filius nescit, quia nulli revelat. --Sed forte id, quod solum Patrem Filius ait scire, Filium, qui se nescire dixerit, nescire confirmet.
PL 10, 337C父が日を唯一知るのは、子だけには黙らないからである。子が知らないのは、誰にも明かさないからである。――しかし、子が父のみが知ると言うことは、自らは知らないと言った子が、知らないことを確証する、と言われるかもしれない。
Nisi plane Patrem solum scire dixisset, maximi periculi res intelligentiae nostrae relinqueretur, ne forte existimaretur ipse nescire.
PL 10, 337Cもし彼が、父のみが知ると明言しなかったなら、彼自身が知らないのではないかと考えられるという、最大の危険が、我々の理解に残されることになっただろう。
Nam cum in eo, quod nescit, dispensatio ei potius, absconditae scientiae, quam natura sit nesciendi; per id quoque nunc, quod solus Pater scit, non ignorasse credendus est: quia, sicut superius docuimus, scientia apud Deum, non cognoscendi id quod nescierit intelligentia est, sed loquendi.
PL 10, 338A彼が知らない事柄において、彼にあるのは、隠された知の経綸であって、知らないという本性ではないのであるから、今、父のみが知るという事柄によっても、彼が無知であったと信じられてはならない。先に教えたとおり、神のもとでの知は、知らなかったことを認識するという理解ではなく、語るということだからである。
Et per id, quod solus Pater scit, Filius non intelligitur nescire; cum Filius idcirco nescire se dicat, ne et alii sciant: et Patrem ob id solum dicat scire, ne et ipse non nesciat.
PL 10, 338Aまた、父のみが知るということによって、子が知らないとは理解されない。子が自らは知らないと言うのは、他の者も知ることのないようにするためであり、父のみが知ると言うのは、彼自身もまた知らなくない、ということにならないためである〔後半 ne et ipse non nesciat は意味が取りにくく、逐語的に訳した〕。
Si enim tunc cognovisse Deus dicitur, amari se ab Abraham, cum hoc non celavit Abrahae (Gen. XXII, 12) ; necesse est, ut et Pater diem ob id scire dicatur, quia non celaverit Filium, Deo scientiam non de repentina cognitione sumente, sed in tempore protestante.
PL 10, 338Aもし神が、アブラハムに愛されていることを彼に隠さなかったときに、そのとき知ったと言われるなら(創世記22:12)、父もまた、子に隠さなかったがゆえに日を知ると言われねばならない。神における知は、突然の認識から得られるのではなく、時において証されるものだからである。
Si itaque et diem Filius secundum sacramentum nescit, ut taceat; e contrario necesse est, ideo diem Pater solus ostendatur scire, quia non tacet.
PL 10, 338Bそれゆえ、子が秘義に従って、黙るために日を知らないのなら、逆に、父のみが日を知ると示されるのは、黙らないからでなければならない。
Liber IX, Caput LXXII
第IX巻 第LXXII章PL 10, 338BDeus simplex, et humano modo minime cogitandus. Non mutatur. Omnia potest. --Absit autem corporalium demutationum novitates in Patre et Filio existimari, ut aliquando Pater Filio aut loquatur, aut taceat.
PL 10, 338B神は単一であり、人間的なやり方でまったく考えられてはならない。変化しない。何でもなしうる。――父と子に、体の変化の新しさが考えられることは、あってはならない。父が、あるときは子に語り、あるときは黙る、というように。
Nobis quidem nonnunquam missam vocem de coelo meminimus; ut sacramentum apud nos Filii, paterni dicti significatio firmaret, sicut Dominus ait: Non propter me vox haec venit de coelo, sed propter vos (Joan. XII, 30) .
PL 10, 338B確かに、我々のために、天から声が送られたことがあると我々は記憶する。子の秘義を、我々のもとで、父の言葉の意味が確かにするためである。主はこう言っている。「この声が天から来たのは、私のためではなく、汝らのためである」(ヨハネ12:30)。
Caeterum natura Dei non eget compositis humani officii necessitatibus, linguae motu, temperamento oris, spiritus nisu, aeris pulsu.
PL 10, 338Bだが神の本性は、人間の務めの合成された必要、すなわち舌の動き、口の調整、息の力、空気の振動を必要としない。
Deus simplex est, religione nostra intelligendus est, pietate profitendus est: sensu vero non persequendus est, sed adorandus; quia natura moderata et infirmis, naturae infinitae et potentis sacramentum intelligentiae opinione non occupet.
PL 10, 338C神は単一であり、我々の信仰心によって理解され、敬虔によって告白されるべきであって、理解によって追い尽くされるべきではなく、拝されるべきである。節度ある弱い本性が、無限で力ある本性の秘義を、意見によって占めることのないためである。
Non est itaque diversus compositae divinitatis partibus: ut sit in eo aut post stuporem voluntas, aut post silentium sermo, aut post otium opus: ut aut velle aliquid, nisi ad volendum motus sit, non putetur; aut loqui quid, nisi post silentium sonent verba, non possit; aut agere aliquid, nisi in opus exeat, non intelligatur.
PL 10, 338Cしたがって、神は、合成された神性の部分によって多様なのではない。彼のうちに、停止ののちの意志、沈黙ののちの言葉、閑暇ののちの業があるのではない。望むことへの動きがなければ何かを望むとは考えられず、沈黙ののちに言葉が響かなければ何かを語ることはできず、業へと出てゆかなければ何かを行うとは理解されない、というようなことはない。
Non subjacet naturae legibus, a quo legem omnis natura sortitur: neque in aliquo, infirmitate aut demutatione efficiendi detinetur, qui extra modum est potestatis, secundum Domini dictum: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36) : ut quantum sensus humanus non capit, tantum Deus possit.
PL 10, 339Aあらゆる本性が法を分け与えられる源である者は、本性の法に服さない。また、権力において限度を超えている者は、何であれ、行うことにおける弱さや変化によって引き止められない。主の言葉のとおりである。「父よ、汝にはすべてが可能である」(マルコ14:36)。人間の理解が捉ええないだけ、神は可能なのである。
Sed ne ipsum quidem se omnipotentiae virtute fraudavit, dicens, Omnia quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) . Non est difficultas, ubi non est infirmitas; quia difficultati subjacet impotens efficiendi potestas.
PL 10, 339Aしかし彼は、自らを全能の力から欠かせることもしなかった。「父が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)と言ったのである。弱さのないところに困難はない。困難には、行う力のない権力が服するからである。
Difficultatis enim natura in infirmitate virtutis est: quae cum modum non habet potestatis, non tenetur lege infirmitatis.
PL 10, 339B困難の本性は、力の弱さにあるからである。権力の限度を持たない者は、弱さの法に縛られない。
Liber IX, Caput LXXIII
第IX巻 第LXXIII章PL 10, 339BDiem non potuit aliquando nescire. Filii cum Patre natura una. --Hoc idcirco demonstratum a nobis est, ne aut Deus post silentium locutus ad Filium, aut Filius post ignorationem scire existimaretur: sed intelligentiam nostram naturae nostrae esse significationibus instruendam, quae demonstrari aliquid nisi per loquentem non intelligeret, et non nesciri aliquid nisi sciendo non existimaret.
PL 10, 339B彼が日を知らないことは、いつであれありえなかった。子は父とともに一つの本性である。――我々がこれを示したのは、神が沈黙ののちに子に語る、あるいは子が無知ののちに知る、と考えられないためである。むしろ、我々の理解は、我々の本性の意味づけによって教えられるべきだからである。我々の本性は、語る者によらなければ何かが示されるとは理解せず、知ることによらなければ何かが知られないことがないとは考えない。
Filius itaque diem idcirco, quia tacet, nescit: et Patrem solum idcirco scire ait, quia solus uni sibi non tacet. Sed non exspectat, ut dixi, has naturae difficultates, ut tunc sciat cum ignorare destiterit, ut tunc audiat cum loqui Pater coeperit.
PL 10, 339Bそれゆえ、子が日を知らないのは、黙っているからである。また、父のみが知ると言うのは、父のみが、ただ彼一人には黙らないからである。しかし、私が述べたように、彼は、知らなくなったそのときに知る、父が語り始めたそのときに聞く、というような、本性のこれらの困難を待つのではない。
Naturae suae cum eo, tamquam unigeniti, unitatem non ambigue docuit dicens: Omnia, quae Patris sunt, mea sunt.
PL 10, 339B彼は、自らの本性が、独り子として父とともに一体であることを、曖昧でなく教えた。「父のものはすべて、私のものである」。
Non enim ille nunc de obtinendo locutus est; quia aliud est extrinsecus subsistentia sua esse, aliud est in suis atque ipsum se esse: quorum unum est possidere coelum, terras, mundumque totum, aliud est se ipsum in his significare quae sua sunt, sua autem ita, non tamquam externa subjaceant, sed quod ex suis ipse subsistat.
PL 10, 340A彼は、獲得することについて語ったのではないからである。自らの外から存立するものとして自分のものがあることと、自らのものの中に自身がいることとは、別のことである〔aliud est extrinsecus subsistentia sua esse の構文は定かでない〕。天と地と世界全体を所有することは、自らのものにおいて自らを示すこととは別であり、それらが自分のものであるのは、外のものとして従属しているのではなく、彼自身が自らのものから存立しているという仕方でである。
Nunc ergo cum omnia, quae Patris sunt, sua sunt; divinitatis significat naturam, non obtentorum communionem.
PL 10, 340A今、父のものがすべて彼のものであるなら、それは神性の本性を意味するのであって、得たものの共有を意味するのではない。
Nam ad id, quod de suo accepturum sanctum Spiritum loquebatur, ait, Omnia, quae Patris sunt, mea sunt; et ideo dixi, de meo accipiet: ut dum de suo accipit, non etiam non de Patris accipere existimaretur; vel cum de Patris sumeret, non etiam non de suo sumere intelligeretur.
PL 10, 340A聖なる霊が彼のものから受けると語っていたことについて、彼は言った。「父のものはすべて私のものである。それゆえ私は、『彼は私のものから受ける』と言った」。それは、彼のものから受けるとき、父のものから受けないと考えられないようにするためであり、あるいは父のものから受けるとき、彼のものから受けないと理解されないようにするためである。
Neque enim de creaturis sumebat Spiritus sanctus, qui Dei Spiritus est; ut ex his videatur accipere, quia ea omnia Dei sunt.
PL 10, 340A神の霊である聖なる霊は、被造物から受けていたのではないからである。すべてが神のものであるがゆえに、それらから受けるのだと見えるようなことはない〔ut ex his videatur accipere, quia … の取り方は定かでない〕。
Sed non ideo omnia, quae Patris sunt, sua sunt, ut quod sumit ex Filio, ne etiam non de Patris sumere videretur; cum omnia, quae Patris essent, esse intelligerentur et Filii.
PL 10, 340Bしかし、父のものがすべて彼のものであるのは、彼が子から受けるものについて、父からも受けないと見えないようにするためではない〔否定の掛かり方が定かでなく、逐語的に訳した〕。父のものはすべて、子のものでもあると理解されるからである。
Liber IX, Caput LXXIV
第IX巻 第LXXIV章PL 10, 340BCui voluntas, adeoque scientia, cum Patre eadem. --Haec igitur natura non eguit vel demutatione, vel interrogatione, vel allocutione, ut post ignorantiam sciat, post silentium interroget, post interrogationem audiat: sed perfecta in sacramento unitatis suae manens, ut habuit de Deo nativitatem, ita habuit et universitatem.
PL 10, 340B彼の意志は、そして知も、父と同じである。――それゆえ、この本性は、無知ののちに知る、沈黙ののちに問う、問いののちに聞くための、変化も問いも語りかけも必要としなかった。むしろ、自らの一体性の秘義のうちに完全にとどまり、神から誕生を得たように、全体をも得た。
Universitatem autem habens, non etiam non quae universitatis sunt tenuit, scientiam scilicet, aut voluntatem: ne quod scit Pater, per interrogationem Filius sciret; vel quod vult Pater, per significationem Filius vellet.
PL 10, 340B全体を有しながら、全体に属するもの、すなわち知や意志を持たなかったわけではない。父が知ることを、子が問いによって知る、あるいは父が望むことを、子が指示によって望む、というのではない。
Sed cum omnia, quae Patris sunt, sua essent; in ea fuit proprietate naturae, ne aliud aliquid, quam Pater, aut vellet, aut sciret.
PL 10, 340Cだが、父のものがすべて彼のものであった以上、彼は、父以外の何かを望んだり知ったりしないという本性の固有性のうちにあった。
Ad demonstrationem vero nativitatis plerumque demonstratio est adhibita personae, cum dicitur: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) .
PL 10, 340C誕生の証示のために、位格の証示がしばしば用いられている。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」と言われるときである(ヨハネ6:38)。
Patris voluntatem, non suam facit: dum per voluntatem ejus, qui se misit, significat et Patrem. Quod autem id ipsum velit, non ambigue ostendit dicens: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24) .
PL 10, 341A彼は父の意志を行い、自らの意志を行わない。自らを遣わした者の意志を通して、父をも示すからである。彼がそれと同じことを望むことを、彼は曖昧でなく示している。「父よ、汝が私に与えた者たちが、私のいるところに、私とともにいることを私は望む」(ヨハネ17:24)。
Cum ergo Pater velit nos cum Christo esse, in quo secundum Apostolum elegit nos ante constitutionem mundi, et ipsum illud Filius velit, scilicet esse nos secum (Ephes. I, 4) ; voluntas ad naturam eadem est, quae ad nativitatis significationem distinguitur in voluntate.
PL 10, 341Aそれゆえ、父が我々をキリストとともにいさせたいと望み、使徒によれば、世の基が据えられる前に、彼において我々を選んだのであり、子もまた、我々が自らとともにいることをまさに望む(エフェソ1:4)のなら、意志は本性においては同じであり、意志において区別されるのは、誕生の意味においてである。
Liber IX, Caput LXXV
第IX巻 第LXXV章PL 10, 341AEum non nescientem, sed ex dispensatione tacentem intellexerunt Apostoli. --Non itaque ignorat Filius, quod non ignorat Pater; neque quia solus Pater scit, idcirco nescit et Filius: cum in unitate naturae Pater et Filius maneant; quod autem Filius nesciat, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sint, tacendi dispensatio sit: sicut ipse Dominus testatus est, cum quaerentibus Apostolis de temporibus respondit: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7) .
PL 10, 341A使徒たちは、彼が知らないのではなく、経綸のゆえに黙っているのだと理解した。――こうして、父が知らないことを子が知らないのではなく、父のみが知るからといって子も知らないのでもない。父と子は本性の一体性にとどまるのであり、そのうちに知恵と知識のすべての宝が隠されている者が知らないというのは、黙る経綸なのである。主自身が、使徒たちが時について尋ねたとき、こう答えて証しした。「父が自らの権力のうちに定めた時と時期を知ることは、汝らのものではない」(使徒言行録1:7)。
Cognitio negatur: neque solum negatur, sed et sollicitudo cognitionis inhibetur, cum scire haec tempora non est eorum.
PL 10, 341B認識は拒まれる。ただ拒まれるだけでなく、これらの時を知ることは彼らのものでないとして、認識への気遣いまでも抑えられる。
Ipsi certe nunc post resurrectionem de temporibus interrogant, quibus ante interrogantibus dictum est, ne Filium quidem scire: nec videri possunt secundum aurem intellexisse nescire Filium; cum ipsi eum tamquam scientem rursus interrogent.
PL 10, 341B彼らはまさに今、復活ののちに、時について尋ねている。以前に尋ねたときには、子でさえ知らないと言われていた。しかも彼らは、耳に従って、子が知らないと理解したとは見えない。彼ら自身が、彼を再び知る者として尋ねているからである。
Sed sacramentum nesciendi, dispensationem esse intelligentes tacendi, nunc post resurrectionem loquendi tempus jam arbitrantes esse, interrogant. Atque illis Filius non jam se nescire ait; sed quod scire non sit eorum, quia Pater in potestate sua posuerit.
PL 10, 342Aしかし、知らないという秘義が、黙る経綸であると理解して、復活ののちの今は、語る時がすでに来たと考えて、彼らは尋ねる。すると子は、もはや自らは知らないと言わず、知ることは彼らのものではない、父が自らの権力のうちに定めたからだ、と言う。
Si itaque Apostoli hoc, quod nescit Filius diem, dispensationem esse intelligunt, non infirmitatem; nos Filium ob id tantum diem dicimus nescire, ne Deus sit? cum diem Pater Deus idcirco in potestate sua posuerit, ne ad scientiam humanae cognitionis evaderet: et Filius ante interrogatus, nescire se dicens nunc rursum non se nescire respondeat, sed eorum esse nescire; Patrem vero tempora non in scientia sua, sed in potestate posuisse?
PL 10, 342Aもし使徒たちが、子が日を知らないことを、弱さではなく経綸と理解しているのなら、我々は、子が神でなくなるためだけに、子は日を知らないと言うのか。父なる神は、日が人間の認識の知に至らないように、日を自らの権力のうちに定めたのであり、先に尋ねられて自分は知らないと言った子は、今再び、自分が知らないのではなく、知らないことが彼らのものであり、父は時を自らの知にではなく権力のうちに定めた、と答えているというのに。
Nam cum dies et momentum intra temporum nomen sit; non potest videri diem et momentum restituendi in regnum Israel ipse ille, qui restituturus eum est, ignorare.
PL 10, 342B日と時期は時の名のうちにあるのだから、イスラエルに王国を回復する日と時期を、それを回復しようとしている当人が知らない、とは見ええない。
Sed nos ad intelligentiam nativitatis suae per exceptionem paternae potestatis erudiens, neque se nescire respondit: et facultatem ipsis scientiae non concessam esse demonstrans, id ipsum in sacramento paternae potestatis consistere est professus.
PL 10, 342Bむしろ、彼は、父の権力の除外を通して、我々を自らの誕生の理解へと教育しつつ、自分が知らないとも答えなかった。彼らに知の能力が与えられていないことを示しつつ、そのこと自体が父の権力の秘義にあると公言したのである。
Non ergo, quia nescire se diem et momentum Filius dicit, nescire credendus est, sicuti neque cum secundum hominem aut flet, aut dormit, aut tristis est, Deus obnoxius esse aut lacrymis, aut timori, aut somno est confitendus: sed salva Unigeniti in se veritate, secundum carnis infirmitatem, fletum, somnum, inediam, sitim, lassitudinem, metum, pari necesse est secundum hominem natura, diei atque horae professus esse intelligatur inscientiam.
PL 10, 342Bそれゆえ、子が日と時期を自分は知らないと言うからといって、知らないと信じられてはならない。それは、人に従って泣き、眠り、悲しむとき、神が涙や恐れや眠りに服しているとは告白されないのと同じである。むしろ、独り子の自らにおける真実が損なわれることなく、肉の弱さに従って、涙、眠り、飢え、渇き、疲れ、恐れがあるように、人に従う本性によって〔pari の取り方は定かでない。「同じように」に掛けて訳した〕、彼は日と時についての無知を公言したのだと、同じように理解されねばならない。
Liber X, Caput I
第X巻 第I章PL 10, 343ADissidentium sententiarum quae causae. Doctrinam placiti, non rationis sectantes. --Non est ambiguum, omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse: quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque sit sensus animorum; cum adversantium judiciorum affectione compugnans, assertionibus his, quibus offenditur, contradicit.
PL 10, 343A意見が分かれる原因。理ではなく気に入りを教えとして追う者たち。――人間の語る言葉はすべて、つねに反論を免れなかったことは疑いえない。意志の動きが分かれれば、心の理解もまた分かれるからである。心は、対立する判断への傾きに引かれて争い、自分が不快を覚える主張には反駁する。
Quamvis enim omne dictum veri ratione perfectum sit; tamen dum aliud aliis aut videtur, aut complacet, patet veritatis sermo adversantium responsioni: quia contra veritatem aut non intellectam aut offendentem, vel stultae vel vitiosae voluntatis error obnititur.
PL 10, 343A語られたことはすべて真理の理によって完全であるとしても、ある者にはこう見え、こう気に入り、別の者にはああ見え、ああ気に入るというときには、真理の言葉は対立する者の応答にさらされる。理解されていない真理、あるいは不快を与える真理に対しては、愚かな意志か、あるいは邪な意志の誤りが逆らうからである。
Immoderata enim est omnis susceptarum voluntatum pertinacia: et indeflexo motu adversandi studium persistit, ubi non rationi voluntas subjicitur, nec studium doctrinae impenditur, sed his quae volumus rationem conquirimus, et his quae studemus doctrinam coaptamus Jamque nominis potius, quam naturae, erit doctrina quae fingitur: et non jam veri manebit ratio, sed placiti; quam sibi voluntas magis ad defensionem placentium coaptaverit, non quae voluntatis instinctum per intelligentiam veri rationabilis incitabit.
PL 10, 344D抱いた意志への固執はどれも節度を欠く。意志が理に服さず、教えに熱意が注がれず、我々が望むことのために理を探し求め、我々が心を寄せることに教えを合わせるとき、反対しようとする熱意は、曲がることのない動きのまま続く。そのとき作り上げられる教えは、本性というよりむしろ名だけのものとなり、もはや真理の理ではなく気に入りの理が残る。それは、意志が、気に入ったものを守るために自らに合わせて仕立てた理であって、真理の理解を通して、意志の衝動を理にかなうものへと促す理ではない。
Per haec igitur vitia studiosarum voluntatum omnes adversantium intentionum emergunt contradictiones: et inter veri assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est: dum se et veritas tenet, et tuetur voluntas.
PL 10, 344Dしたがって、熱心な意志のこうした悪徳から、対立する意図のあらゆる反論が生じ、真理の主張と気に入りの擁護とのあいだに、執拗な戦いが起こる。真理は自らを堅持し、意志もまた自らを守るからである。
Caeterum si non praeiret rationem voluntas, sed per veri intelligentiam ad velle id quod verum est moveretur: numquam doctrina voluntatis quaereretur, sed voluntatem omnem doctrinae ratio commoveret; essetque omnis sine contradictione veritatis sermo, cum unusquisque non quod vellet, id verum esse defenderet, sed quod verum est, id velle coepisset.
PL 10, 345Aしかし、もし意志が理に先立たず、真理の理解を通して、真であることを意志するように動かされるなら、意志にかなう教えが求められることは決してなく、教えの理があらゆる意志を動かすであろう。そして真理の言葉はすべて反論なきものとなり、各人は、自分が欲することを真であると擁護するのではなく、真であることを意志し始めるであろう。
Liber X, Caput II
第X巻 第II章PL 10, 345AQuos magistros quaerant. --Harum itaque vitiosarum voluntatum non ignarus Apostolus, inter multa contestandae fidei et praedicandi verbi praecepta, ad Timotheum scribens ait, Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes aures: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3) .
PL 10, 345A彼らはどのような教師を求めるか。――使徒はこうした邪な意志を知らぬわけではなく、信仰を証しし言葉を宣べ伝えるための数多くの命令のなかで、テモテに書き送って言う。「時が来ると、人々は健全な教えに耐えず、自分の欲望に従って、耳がむずがゆいままに教師たちを自分のために寄せ集め、真理からは聞くことをそむけ、作り話へと向かうであろう」(二テモテ4:3)。
Ubi enim per impietatis studium extra sanae doctrinae patientiam erunt, tunc his quae desiderant coacervabunt magistros, apta scilicet cupiditatibus suis doctrinarum instituta cumulantes, neque doceri se desiderantes, sed doctores ad id quod desiderant congregantes: ut cumulus ipse conquisitorum et coacervatorum magistrorum, aestuantium desideriorum satisfaciat doctrinis.
PL 10, 345B不敬虔への熱意のゆえに健全な教えに耐えられなくなるとき、彼らは自分の欲するものに合わせて教師たちを寄せ集める。すなわち自分の欲望にかなう教えの仕組みを積み上げ、自分が教えられることを望むのではなく、自分の欲するところへ向けて教師たちを集めるのである。こうして探し求められ寄せ集められた教師の山そのものが、燃え立つ欲望を教えによって満たすようにするためである。
Et hic tantus stultae irreligiositatis furor quo tamdem spiritu, sanam doctrinam non sustinens, corruptam desiderabit, si ignorat; ab eodem Apostolo ad hunc eumdem Timotheum scribente cognoscat: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquiorum (I Tim. IV, 1) .
PL 10, 345B健全な教えに耐えず損なわれた教えを欲する、愚かな不信心のこの大いなる狂乱が、いかなる霊によるのか。それを知らないというなら、同じ使徒が同じテモテに書き送っている言葉から知るがよい。「霊は明らかに告げている。終わりの時には、ある者たちが信仰から離れ、惑わす霊と、偽善のうちに偽りを語る者たちの、悪霊たちの教えとに心を寄せるであろう」(一テモテ4:1)。
Qui enim doctrinae profectus est, placita magis quam docenda conquirere? Aut quae doctrinae religio est, non docenda desiderare, sed desideratis coacervare doctrinam?
PL 10, 345C教えの進歩とは何であろうか、教えられるべきことではなく、気に入ることを追い求めるとは。あるいは、教えられるべきことを望まず、望んだことに合わせて教えを寄せ集めるとは、教えのいかなる信心であろうか。
Sed haec seducentium spirituum incentiva suppeditant, et simulatae religionis falsiloquia confirmant. Sequitur enim fidei defectionem hypocrisis mendax, ut sit vel in verbis pietas, quam amiserit conscientia.
PL 10, 345Cしかし、これらは惑わす霊たちの刺激が供給するものであり、装われた信心の偽りの言説が固めるものである。信仰の離反には偽りの偽善が続く。良心が失ったはずの敬虔が、言葉の上にだけあるようになるのである。
Et ipsam quidem simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt, falsae doctrinae institutis corrumpentes sanctitatem fidei: dum secundum desideria studiorum potius, quam secundum evangelicam fidem, coacervata doctrina est.
PL 10, 345Cそして、装われた敬虔そのものを、彼らはあらゆる言葉の偽りによって不敬虔なものとし、偽りの教えの仕組みによって信仰の聖さを損なう。教えが、福音の信仰に従ってではなく、熱意の欲望に従って寄せ集められているからである。
Auribus enim prurigine incitatis, dum per audiendi impatientem oblectationem sub novella desiderii sui praedicatione scalpuntur, ipsi penitus ab auditu veritatis alieni, totos se fabulis destinant: ut his, quae loquantur, veritatis speciem acquirant, dum quae vera sunt et loqui et audire non possunt.
PL 10, 345C耳は疼きに駆り立てられ、聞くことを耐えられぬ楽しみのうちに、自分の欲望の目新しい宣べ伝えによってくすぐられる。彼ら自身は真理を聞くことから全く遠ざかり、身をすべて作り話に捧げる。そうして、自分の語ることに真理の外見を得ようとするのだが、真であることを語ることも聞くこともできないのである。
Liber X, Caput III
第X巻 第III章PL 10, 346AArianis conveniunt praedicta. --Incidimus plane in hoc prophetiae apostolicae molestissimum tempus.
PL 10, 346Aアレイオス派に、先の預言はあてはまる。――我々は、使徒の預言のまさにこの最も厄介な時代に入ってしまった。
Conquisitis enim nunc creaturae potius quam Dei praedicandi magistris, desideriis humanis potius quam sanae fidei doctrinis studetur: et eo usque eos prurigo aurium ad ea quae desiderant audienda excitavit, ut coacervatis doctoribus sola haec nunc interim praedicatio polleat, per quam unigenitus Deus a potestate et veritate Dei patris alienus, aut alterius generis Deus sit in fide nostra, aut Deus non sit: mortifera ex utroque impietatis professione, aut duos deos sub diversitate divinitatis eloquentes, aut Deum omnino, cui natura ex Deo per nativitatem sit, abnegantes.
PL 10, 346Aいま、神ではなく被造物を宣べ伝える教師たちが探し求められ、健全な信仰の教えよりも人間の欲望に熱意が注がれている。耳のむずがゆさは彼らを、欲することを聞くよう駆り立て、そうして寄せ集められた教師たちのもとで、さしあたり次の宣べ伝えだけが力をもつまでになった。それは、独り子なる神を、父なる神の権力と真理から遠いものとして、我々の信仰において別の類の神とするか、さもなくば神でないとするものである。いずれの表明からも不敬虔は死をもたらす。神性の違いのもとに二つの神を語るか、あるいは、誕生によって神から本性を得ている神を、まったく否認するかだからである。
Hoc alienatis ab auditu veritatis, et conversis ad fabulas auribus placet: hujus sanae doctrinae audientia non sustinetur, et ipsa omnis cum praedicatoribus suis exsulat.
PL 10, 346Bこれが、真理を聞くことから遠ざけられ、作り話へと向けられた耳に気に入られている。この健全な教えを聞くことには耐えられず、教えそのものが、それを宣べ伝える者たちとともに、すべて追放されている。
Liber X, Caput IV
第X巻 第IV章PL 10, 346BHilarius in exsilio liber ac laetus. --Sed licet nunc a multis, coacervantibus sibi secundum desideria sua magistros, sana doctrina exsulet; non tamen a sanctis quibusque praedicationis veritas exsulabit.
PL 10, 346Bヒラリウスは、追放にあっても自由で喜んでいる。――しかし今、多くの者たちが自分の欲望に従って教師たちを寄せ集めるために健全な教えが追放されているとしても、聖なる者たちの誰からも、宣べ伝えの真理は追放されないであろう。
Loquemur enim exsules per hos libros, et sermo Dei, qui vinciri non potest, liber excurret, de hoc eodem apostolicae prophetiae admonens tempore: ut cum auditus veritatis impatiens deprehenditur, et secundum desideria humana coacervati magistri reperiuntur, jam de tempore non ambigatur; sed in eo coexsulare, exsultantibus sanae fidei praedicatoribus, veritas intelligatur.
PL 10, 346B追放の身にあって我々はこれらの書物を通して語り、縛られえない神の言葉は自由に駆けめぐって、使徒の預言のこの同じ時代について警告するであろう。真理を聞くことに耐えられない者が見いだされ、人間の欲望に従って教師が寄せ集められているのが分かるとき、もはや時代については疑う余地がなく、むしろその時代にあって、真理が、喜び躍る健全な信仰の宣教者たちとともに追放されていることが理解されるようにするためである。
Ac de temporibus non queremur: quin etiam gaudebimus, quia iniquitas se per hoc exsilii nostri tempus ostenderit, quo veritatis impatiens sanae doctrinae praedicatores, ut secundum desideria sua coacervet sibi magistros, relegat: exsilio nostro laetantes et exsultantes in Domino, constitisse in nobis plenitudinem apostolicae prophetiae.
PL 10, 346C我々は時代について嘆くことはしない。むしろ喜ぶであろう。不正が、我々の追放のこの時によって姿を現したからである。真理に耐えられない不正は、自分の欲望に従って教師たちを自分のために寄せ集めるべく、健全な教えを宣べ伝える者たちを追放している。我々は追放を喜び、主にあって躍り、使徒の預言の充足が我々において成ったことを喜ぶ。
Liber X, Caput V
第X巻 第V章PL 10, 346CQuam caute se gesserit superioribus libris. Solemnes Arianorum calumniae in Catholicos. --Superioribus igitur libellis sincerae, ut arbitror, fidei et incontaminatae veritatis professionem tenentes, quamquam secundum humanae naturae consuetudinem nullus sermo non sit obnoxius contradictioni, eam tamen nos arbitror totius responsionis nostrae moderatos esse rationem, ut contradicere quisquam nisi cum impietatis professione non possit.
PL 10, 346C先の書でいかに慎重にふるまったか。アレイオス派が公同の者たちに浴びせる常套の中傷。――さて前の書物で、我々は、私の考えでは偽りなき信仰と汚れなき真理の表明を守ってきた。人間の本性の常として、反論を免れない言葉はないとはいえ、我々の応答全体の理を、不敬虔を表明することなしには誰も反論できないほどに節度あるものとしたと考える。
Eorum enim dictorum, quae secundum falsiloquii sui artem ex Evangeliis haeretici praesumunt, ita demonstrata veritas est, ut jam in contradictione ignorantiam excusare non liceat, sed irreligiositatem necesse sit confiteri.
PL 10, 347A異端者たちが自分たちの偽言の技によって福音書から取り出す言葉について、真理は、もはや反論において無知を弁解することが許されず、不信心を認めざるをえないほどに示された。
Eam quoque nunc, secundum sancti Spiritus donum, temperavimus totius fidei demonstrationem, ut ne quid ementiri saltem adversum nos criminis possent.
PL 10, 347A今もまた、聖なる霊の賜物に従って、我々は信仰全体の証明を、彼らが我々に対して何の罪であれ偽って言い立てることすらできないよう、整えた。
Solent enim ita de nobis implere aures ignorantium, ut nos asserant negare nativitatem, cum unitatem divinitatis praedicamus: et dicant solitarium a nobis per hoc, Ego et Patrem unum sumus (Joan. X, 30) , significari Deum: ut innascibilis Deus descendens in Virginem homo natus sit, qui ad dispensationem carnis id quod ita coeperit, Ego, ad divinitatis suae vero demonstrationem subjecerit, et Pater, tamquam hujus hominis sui pater esset; ex duobus vero consistens, homine scilicet et Deo, de se locutus sit, unum sumus.
PL 10, 347Aというのも、彼らは我々について無知な者たちの耳を満たすのが常であり、我々が神性の一体性を宣べ伝えるとき、誕生を否定していると言い立てる。そして「私と父〔底本は Patrem。Pater と読む〕とは一つである」(ヨハネ10:30)によって、我々が唯一の孤立した神を意味しているのだと言う。つまり、生まれざる神がおとめに降って人として生まれ、その人が、肉の経綸のためには「私」という語を始め、自らの神性の証明のためには「父」を付け加えたのであり、あたかもこの自分の人間の父であるかのごとくであった。そして人と神との二つから成る者として、自分について「我々は一つである」と語ったのだ、というのである。
Liber X, Caput VI
第X巻 第VI章PL 10, 347BQuid hactenus dictum de aeterna Filii generatione. --Sed nos nativitatem subsistentem sine tempore protestantes, praedicavimus Deum filium non alienae a Deo patre naturae Deum: neque ex innascibilitate Innascibili coaequalem, sed ex generatione Unigeniti non disparem: neque unum eos esse ex geminatis nominibus unionis, sed ex nativitate naturae: neque duos deos per diversitatem generis in fide esse, neque rursum singularem quia solum Deum, ubi sacramentum Dei unigeniti est confitendum; sed in Patre significari atque esse Filium, dum in eo et natura Patris et nomen ( scil. naturae) est, in Filio vero Patrem intelligi ac manere, dum filius neque dici potest nisi ex patre, neque esse: viventis quoque naturae esse viventem imaginem, et consignatam naturaliter Dei in Deo formam usque adeo indifferentis potestatis et generis, ut in eo nec opus, nec sermo, nec visus alienus a Patre sit: sed cum naturaliter in se habeat auctoris sui imago naturam, per naturalem quoque imaginem suam auctor et operatus, et locutus, et visus sit.
PL 10, 347Bこれまで子の永遠の生成について何が語られたか。――しかし我々は、誕生が時なくして存立することを宣言し、神なる子が、父なる神の本性と異ならない本性の神であることを宣べ伝えた。生まれざることにおいて生まれざる者と等しいのではなく、独り子の生成において異ならないのである。両者が一つであるのは、二重の名による合一からではなく、本性の誕生から出ている。信仰において、類の違いによって二つの神があるのでもなく、また、独り子なる神の秘義が告白されるべきところで、唯一の神であるがゆえに単独であるのでもない。むしろ、父のうちに子が示され存在していることは、子のうちに父の本性と、その名(すなわち「本性の」)とがあるからであり、子のうちに父が理解され留まっていることは、子は父からでなければそう言われることも、存在することもできないからである。子はまた、生ける本性の生ける像であり、神のうちにある神の形として本性的に印づけられており、権力においても類においても異ならないほどであるから、子には、業も、言葉も、見られることも、父と異なるものはない。像は、自らの源の本性を本性的に自らのうちに持つのだから、源である者はその本性的な像を通して、業をなし、語り、見られたのである。
Liber X, Caput VII
第X巻 第VII章PL 10, 348AQuid de temporali. --Atque hanc quidem et intemporalem, et inenarrabilem, et omnem humanae intelligentiae sensum excedentem Unigeniti generationem praedicantes, nati quoque in hominem ex partu Virginis Dei sacramentum docuimus: demonstrantes secundum dispensationem carnis assumptae, tum cum se ex forma Dei evacuans formam servi accepit, infirmitatem habitus humani Dei non infirmasse naturam, sed salva divinitatis in homine virtute acquisitam esse Dei ad hominem potestatem.
PL 10, 348A時における誕生について何が語られたか。――時を超え、語りえず、人間の理解が及ぶかぎりを超えた独り子のこの生成を宣べ伝えつつ、我々はまた、おとめの出産によって人として生まれた神の秘義を教えた。すなわち、身に受けた肉の経綸に従い、神の形から自らを空しくして僕の形を受けたとき、人間の姿の弱さは神の本性を弱めたのではなく、神性の力が人のうちで損なわれることなく保たれたまま、神の権力が人のために獲得されたのだ〔acquisitam esse Dei ad hominem potestatem の意味は取りにくく、直訳に近く訳した〕、と示したのである。
Namque cum in hominem Deus natus sit; non idcirco natus est, ne non Deus maneret, sed ut manente Deo homo natus in Deum sit.
PL 10, 348A神が人として生まれたのは、神であり続けないためではなく、神であり続けるまま、人が神へと生まれるためである。
Nam et Emmanuel nomen ejus est (Matth. I, 23) , quod est nobiscum Deus: ut non defectio Dei ad hominem sit, sed hominis profectus ad Deum sit (Joan. XVII, 5) . Vel cum glorificari se rogat, non utique naturae Dei, sed assumptioni humilitatis hoc proficit. Nam hanc gloriam postulat, quam ante constitutionem mundi apud Deum habuit.
PL 10, 348A実にその名はエマヌエル、すなわち「我々とともに神」(マタイ1:23)である。それは、神が人へと衰えることではなく、人が神へと進むことである(ヨハネ17:5)。また、自らが栄光を受けることを願うとき、それは決して神の本性のためではなく、身に受けた卑しさのために益となる。彼が求めるこの栄光は、世の基が据えられる前に神のもとで持っていたものだからである。
Liber X, Caput VIII
第X巻 第VIII章PL 10, 348BQuid de hora ignorata. --Respondentes quoque stultissimis eorum professionibus, usque ad ignoratae horae descendimus demonstrationem: quae etiamsi, secundum illos, a Filio apprehensa (percepta) non esset, tamen id ad contumeliam divinitatis unigenitae non pertineret; quia natura non ferret, ut eum nativitas retroageret ad innascibilitatis ininitiabilem substitutionem, potestati suae Patre momentum definiendi adhuc diei ad demonstrationem auctoritatis innascibilis reservante: neque in eo infirmam intelligi posse naturam, in qua tantum inesset ex nativitate naturae, quantum implere posset perfecta nativitas: neque ad differentiam divinitatis unigenito Deo ignorationem diei et horae deputandam, cum ad demonstrandam adversum haereticos Sabellianos innascibilem in Patre atque ininitiabilem potestatem, innascibilis haec in eo sit potestatis exceptio.
PL 10, 348B知られなかった時刻について何が語られたか。――彼らの最も愚かな主張にも答えて、我々は知られなかった時刻の証明にまで降りていった。それはたとえ、彼らの言うとおり、子によって把握されなかった(別本では「知覚されなかった」)としても、独り子の神性への侮辱にはならないであろう。なぜなら、本性がそれを許さないからである。すなわち、誕生が彼を、生まれざる者の始まりなき存立へと引き戻すことはなく、父は、生まれざる権威の証明のために、なお日を定める時を自らの権力に留保している。また、その本性のうちに、誕生から本性として備わったものが、完全な誕生が満たしうる限りに備わっている以上、その本性が弱いと理解されることもできない。さらに、日と時刻の無知を独り子なる神の神性の違いに帰すべきでもない。サベリオス派の異端者に対して、父における生まれざる始まりなき権力を示すために、権力のこの生まれざる除外が彼のうちにあるのだからである。
Sed quia hanc nescitae diei professionem, non ignorationis esse infirmitatem, sed tacendi dispensationem docuimus: expurganda etiam nunc est omnis impiae assertionis occasio, et omnes haereticae blasphemiae transcurrendae sunt praedicationes, ut veritas Evangelii per ea ipsa quibus obscurari videtur eluceat.
PL 10, 348Cしかし、この知られなかった日の表明は、無知の弱さではなく、沈黙の経綸であると我々は教えたのだから、今なお、不敬虔な主張のあらゆる機会は取り除かれなければならず、異端の冒涜の宣言はすべて通り抜けなければならない。福音の真理が、それが覆い隠されて見えるまさにそのことを通して輝き出るためである。
Liber X, Caput IX
第X巻 第IX章PL 10, 349APassionis timor ac dolor contra Filii aequalitatem objicitur. --Volunt enim plerique eorum ex passionis metu et ex infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse: ut qui timuit et doluit, non fuerit vel in ea potestatis securitate quae non timet, vel in ea Spiritus incorruptione quae non dolet; sed inferioris a Deo patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem atque hac impietatis suae assertione nitantur, quia scriptum sit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth., XXVI, 38) ; et rursum: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibid., 39) ; sed et illud: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46) ? hoc quoque adjiciant: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Lucae XXIII, 46).
PL 10, 349A受難への恐れと苦痛が、子の等しさに対して持ち出される。――彼らの多くは、受難への恐れと苦しむ弱さのゆえに、子は苦しみを受けない神の本性のうちにはなかったのだと言おうとする。恐れ、苦しんだ者は、恐れを知らぬ権力の安全のうちにも、痛みを知らぬ霊の不朽のうちにもなかったのであり、父なる神より劣る本性の者として、人間の受苦への恐れに震え、肉体の刑罰の残酷さに呻いた、というのである。彼らはこの自らの不敬虔な主張を、次のように書かれていることに拠って立てようとする。「私の魂は死に至るまで悲しい」(マタイ26:38)。また「父よ、できることなら、この杯が私から過ぎ去るように」(マタイ26:39)。さらに「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。さらにこれも付け加える。「父よ、私は私の霊を汝の手にゆだねる」(ルカ23:46)。
Has enim omnes piae fidei nostrae professiones ad impietatis suae rapiunt usurpationem: ut timuerit, qui tristis est, qui et transferri a se calicem deprecatus sit; ut doluerit, qui derelictum se a Deo in passione conquestus sit; ut infirmus quoque fuerit, qui spiritum suum Patri commendaverit, nec anxietas admittat similitudinem exaequatae ad Deum in Unigeniti nativitate naturae quae infirmitatem diversitatemque suam et deprecatione calicis, et desolationis querela, et commendationis confessione testetur.
PL 10, 349B彼らは、我々の敬虔な信仰のこれらの表明をすべて、自らの不敬虔の用に奪い取る。すなわち、悲しんだ者は恐れたのであり、杯が自分から移されるよう祈った者も恐れたのだ、と。受難のなかで神に見捨てられたと嘆いた者は苦しんだのだ、と。自らの霊を父にゆだねた者は弱かったのだ、と。そしてこの不安のゆえに、独り子の誕生において神と等しくされた本性との類似は認められず、その本性は、杯への祈りにより、見捨てられたことの嘆きにより、ゆだねるという告白により、自らの弱さと相違を証ししているのだ、と言うのである。
Liber X, Caput X
第X巻 第X章PL 10, 350AMortem haud recte dicitur timuisse, quam docuit non timendam. --Ac primum ante quam ex his ipsis dictis demonstremus, nec metuendi de se in eum infirmitatem incidisse aliquam, nec dolendi: quaerendum est quidnam videatur timere potuisse, ut in eum formido intolerandi doloris inciderit.
PL 10, 350A死を恐れたと言うのは正しくない。死を恐れるべきでないと教えたのだから。――まず、これらの言葉そのものから、彼のうちに、自らについて恐れる弱さも、苦しむ弱さも入り込まなかったことを示す前に、彼が何を恐れえたと見えるのか、耐えがたい苦痛への戦慄が彼に入り込んだのは何によるのかを問うべきである。
Et puto non alia hic ad timendum, quam passionis et mortis, causa praetenditur. Et interrogo eos, qui hoc ita existimant, an ratione subsistat, ut mori timuerit, qui omnem ab Apostolis terrorem mortis apellens, ad gloriam eos sit martyrii adhortatus, dicens: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus: et qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit eam propter me, inveniet eam (Matth. X, 38, 39) .
PL 10, 350Aそして、ここで恐れの理由として持ち出されるのは、受難と死以外にないと思う。そこで、こう考える者たちに問う。使徒たちからあらゆる死の恐怖を払いのけ〔底本は apellens。expellens と読む〕、殉教の栄光へと励まして、「自分の十字架を取って私に従わない者は、私にふさわしくない。自分の魂を見いだす者はそれを失い、私のために自分の魂を失う者はそれを見いだす」(マタイ10:38、39)と言った者が、死ぬことを恐れたというのは、理にかなって成り立つのか。
Cum enim pro eo mori vita sit; quid ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est, qui pro se morientibus vitam rependat? Et cum non timendos esse qui corpus occiderent monet (Ibid., 28) ; ipsum illum mors ad timorem passionis corporalis exterruit?
PL 10, 350B彼のために死ぬことが命であるのに、自分のために死ぬ者たちに命を報いる者自身が、死の秘義において何を苦しんだと考えるべきであろうか。また、体を殺す者たちを恐れるべきでないと勧めている者を(マタイ10:28)、死が、肉体の受苦への恐れによって怯えさせたというのか。
Liber X, Caput XI
第X巻 第XI章PL 10, 350BQuam et sponte oppetiit cum reviviscendi potestate. --Tum deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae libertate moriturus?
PL 10, 350B彼は、よみがえる権力をもって、自ら進んで死に向かった。――では、自らの権力の自由によって死のうとしていた者が、死のいかなる苦痛を恐れたというのか。
Humano enim generi vitae mortem aut vis exterior, id est, febris, vulneris, casus, ruinae, degrassata in corpus accelerat; aut ipsa natura corporis nostri senio in eam ipsam mortem victa concedit.
PL 10, 350B人類にとって、命の死は、外からの力、すなわち熱病、傷、事故、崩落が体を襲って早めるか、あるいは我々の体の本性そのものが老いによってその死に屈するかである。
Unigenitus autem Deus ita potestatem habens ponendae animae, ut resumendae, ad peragendum in se mortis sacramentum, cum poto aceto consummasse se omne humanarum passionum opus testatus esset, inclinato capite spiritum tradidit (Joan., XIX, 30) .
PL 10, 351Aしかし独り子なる神は、魂を捨てる権力をもつと同様にそれを取り戻す権力をもち、死の秘義を自らのうちに成し遂げるために、酢を飲んで、人間の受苦の業のすべてを成し遂げたと証してから、頭を垂れて霊を渡した(ヨハネ19:30)。
Si hoc naturae hominis jus relictum est, ut per se exhalans spiritum requiescat in mortem, et non dissoluto corpore labefactata anima decedat, vel abruptis aut perfossis aut collisis membris spiritus tamquam in sede sua violatus erumpat aut effluat: incidat in Dominum vitae mortis metus, si quod emisso spiritu mortuus est, non libertatis suae ad moriendum usus est potestate.
PL 10, 351Aもし、自ら息を吐いて死へと安らぐことができ、体が解体されて揺るがされた魂が去るのでも、肢体が引き裂かれ、貫かれ、砕かれて、霊がおのれの座で害されたかのように噴き出し流れ出るのでもない、ということが人間の本性に残された権利であるとするなら、命の主に死の恐れが降りかかったとしてもよかろう。ただしそれは、彼が霊を放って死んだことにおいて、死ぬための自らの自由の権力を用いたのではない、というのならばである。
Quod si ex se mortuus est, et per se spiritum reddidit; non est terror mortis in potestate moriendi.
PL 10, 351Bしかし、もし彼が自ら死に、自ら霊を返したのなら、死の恐怖は、死ぬ権力のうちにはない。
Liber X, Caput XII
第X巻 第XII章PL 10, 351BNec corpori nec spiritui mors fuit terribilis. --Sed forte humanae ignorantiae timiditate hanc ipsam moriendi in se timuit potestatem; ut licet ab se mortuus sit, tamen hoc ipsum, quod moriturus esset, timuerit.
PL 10, 351B死は、体にとっても霊にとっても恐ろしいものではなかった。――しかし、もしかすると、人間の無知による臆病さから、彼は自らのうちにあるこの死ぬ権力そのものを恐れたのかもしれない。すなわち、自ら死んだのではあるが、死のうとしていること自体を恐れた、と。
Et si forte erunt, qui ita existimabunt; constituant cui rei existiment mortem fuisse terribilem, Spiritui, an corpori. Si corpori; anne ignorant, quod Sancto corruptionem non visuro (Ps. XV, 10) , intra triduum corporis sui templum esset suscitaturus?
PL 10, 351Bそして、もしそのように考える者たちがいるなら、死が何にとって恐ろしかったのかを、霊にとってか、体にとってかを、定めるがよい。体にとってなら、聖なる者が朽ちるのを見ないこと(詩篇15:10)、そして三日のうちに自らの体の神殿を立て直すことになっていたのを、彼らは知らないのか。
Si vero Spiritui mors terribilis est; Lazaro in Abrahae sinibus laetante, infernum chaos Christus timeret?
PL 10, 351B霊にとって死が恐ろしいというなら、ラザロがアブラハムの懐で喜んでいるとき、キリストは冥界の深淵を恐れるのか。
Haec stulta atque ridicula sunt, ut in potestate ponendae animae ac resumendae mori timeret, ad sacramentum vitae humanae sub voluntatis suae libertate moriturus.
PL 10, 351C魂を捨て、また取り戻す権力にありながら、人の命の秘義のために自らの意志の自由のもとで死のうとしていた者が、死ぬことを恐れたというのは、愚かで滑稽なことである。
Non est in voluntate morientis et potestate non diu mori timor mortis: quia et voluntas moriendi et potestas reviviscendi extra naturam timoris est, dum timeri mors non potest et in voluntate moriendi et in potestate vivendi.
PL 10, 352A死の恐れは、死ぬ者の意志のうちにも、長くは死なずにいる権力のうちにもない。死ぬ意志も、よみがえる権力も、恐れの本性の外にあるからである。死ぬ意志においても、生きる権力においても、死は恐れられえない。
Liber X, Caput XIII
第X巻 第XIII章PL 10, 352AAn poenas timuerit. --Sed forte penduli in cruce corporis poenae et colligantium funium violenta vincula, et adactorum clavorum cruda vulnera sunt timori?
PL 10, 352A刑罰を恐れたのか。――しかし、もしかすると、十字架に吊るされた体の刑罰、縛りつける縄の暴力的な拘束、打ち込まれた釘の生々しい傷が、恐れの原因なのか。
Et videamus cujus corporis homo Christus sit; ut in suspensam, et nodatam, et transfossam carnem dolor manserit.
PL 10, 352Aでは、人なるキリストがどのような体の者であるかを見よう。吊るされ、縛られ、貫かれた肉に、痛みが留まりえたかどうかを。
Liber X, Caput XIV
第X巻 第XIV章PL 10, 352AUnde in corporibus sensus. --Ea enim natura corporum est, ut ex consortio animae in sensum quemdam animae sentientis animata, non sit hebes inanimisque materies: sed et attacta sentiat, et compuncta doleat, et algens rigeat, et confota gaudeat, et inedia tabescat, et pinguescat cibo.
PL 10, 352A体における感覚はどこから来るか。――体の本性とは、魂との結びつきによって、感覚する魂のある種の感覚へと生かされ、鈍く命のない質料ではない、というものである。触れられれば感じ、刺されれば痛み、冷えれば硬くなり、温められれば喜び、飢えれば衰え、食物で肥える。
Ex quodam enim obtinentis se penetrantisque animae transcursu, secundum ea in quibus erit, aut oblectatur, aut laeditur. Cum igitur compuncta aut effossa corpora dolent, sensum doloris transfusae in ea animae sensus admittit.
PL 10, 352Bそれは、自らを保ち貫く魂のある種の通過により、体がどこにあるかに応じて、喜びあるいは傷つくのである。したがって、刺され、えぐられた体が痛むとき、体はその中に注がれた魂の感覚から、痛みの感覚を受け取っているのである。
Denique vulnus corporis usque ad hos dolet, et digiti excidentium ( alias, excedentium) ex carne unguium praesegmina nesciunt.
PL 10, 352B結局、体の傷はまさにここまで痛み、肉から落ちる(別本では「はみ出る」)爪の先の切れ端を、指は感じない。
Et si quando accedente vitio pars aliqua corrupta membrorum, sensum vivae carnis amiserit; ea cum vel desecabitur vel uretur, dolorem quisquis esse potuisset, non manente in ea animae permixtione, non sentiet.
PL 10, 352Bまたもし、悪しきものが加わって、肢体のある部分が腐り、生きた肉の感覚を失ったなら、その部分が切り取られ、あるいは焼かれるとき、そこに魂の混じりが留まっていない以上、どのような痛みでありえたはずのものも、感じないであろう。
Aut cum gravis necessitas recidendi corporis manet, medicato potu consopitur vigor animae, et in emortuam sensus sui oblivionem mens succis violentioribus occupata conficitur.
PL 10, 352Bあるいは、体を切除するやむをえない必要がのしかかるときには、薬を混ぜた飲み物によって魂の力が眠らされ、感覚の死んだような忘却のうちに、より強い汁に占められた心が力を失う。
Ac tum doloris nescia membra caeduntur, et omnem alti vulneris plagam sensus carnis emortuus, sensu animae in se torpentis evadit. Affert itaque dolorem per animae infirmis admixtionem, in infirmum sensum suum corpus animatum.
PL 10, 352Cそのとき、痛みを知らぬ肢体が切られ、肉の死んだ感覚は、自らのうちに麻痺した魂の感覚ゆえに、深い傷のあらゆる打撃をまぬかれる。こうして、魂の弱い混じりを通して、生かされた体が、自らの弱い感覚のうちに痛みをもたらすのである。
Liber X, Caput XV
第X巻 第XV章PL 10, 353AUnde Christi corpus et anima. --Si igitur homo Jesus Christus per initia corporis atque animae nostrae vixit in corpore, et non ita ut corporis sui, sic et animae suae princeps Deus, in similitudinem hominis constitutus, et habitu repertus ut homo natus est; dolorem senserit corporis nostri, animae nostrae et corporis, ut conceptu, ita et initio animatus in corpore.
PL 10, 353Aキリストの体と魂はどこから来たか。――したがって、人イエス・キリストが、我々の体と魂の始まりを通して体のうちに生き、しかも、人に類似する者として置かれ、姿において人として見いだされて生まれた神が、自らの体の創始者であると同様に自らの魂の創始者でもあるという、そのような仕方ではなく生まれたのなら〔et non ita ut … 以下の否定の掛かり方は取りにくい。上のように解した〕、彼は我々の体の痛み、我々の魂と体の痛みを感じたであろう。懐胎のときと同様に始まりにおいても、体のうちに生かされていたからである。
Quod si assumpta sibi per se ex Virgine carne, ipse sibi et ex se animam concepti per se corporis coaptavit; secundum animae corporisque naturam, necesse est et passionum fuisse naturam.
PL 10, 353Aもし彼が、おとめから身に受けた肉を自ら受け、自らのうちから、自ら懐胎された体の魂を自らのために整えたのなら、魂と体の本性に応じて、受苦の本性もあったはずである。
Evacuans se enim ex Dei forma, et formam servi accipiens, et filius Dei etiam filius hominis nascens, ex se suaque virtute non deficiens, Deus Verbum consummavit hominem viventem.
PL 10, 353B神なる言葉は、神の形から自らを空しくして僕の形を受け、神の子でありながら人の子としても生まれ、自らとその力において衰えることなく、生きる人を完成した。
Nam quo modo filius Dei hominis filius erit natus; vel manens in Dei forma, formam servi acceperit: si non potente Verbo Deo ex se et carnem intra Virginem assumere, et carni animam tribuere, homo Christus Jesus ad redemptionem animae et corporis nostri perfectus est natus; et corpus quidem ita assumpserit, ut id ex Virgine conceptum, formam eum esse servi effecerit?
PL 10, 353B神の子はいかにして人の子として生まれ、あるいは神の形に留まりつつ僕の形を受けたことになるのか。言葉なる神が、自らのうちからおとめのなかに肉を身に受け、その肉に魂を与えることができ、それによって人キリスト・イエスが、我々の魂と体の贖いのために完全な者として生まれたのでないとしたら〔si non potente … 以下は文の切れ目と論理が取りにくい。上のように解した〕、である。また、おとめから懐胎されたその体が彼を僕の形たらしめるような仕方で、彼はいかにして体を身に受けたことになるのか。
Virgo enim non nisi ex suo sancto Spiritu genuit quod genuit. Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se foeminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent; non tamen Jesus Christus per humanae conceptionis coaluit naturam.
PL 10, 354Aおとめは、その聖なる霊によらずして、産んだものを産んだのではない。また、女たちが体を生み出すために受け取った起源から自ら与えるのと同じだけのものを、肉の誕生のために自ら与えたとしても、イエス・キリストは人間の懐胎の本性によって形づくられたのではない。
Sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum, tenuit in hominis nativitate quod matris est; cum tamen haberet in originis virtute quod Deus est.
PL 10, 354Aむしろ、生まれることのすべての原因は霊を通して持ち込まれ、人の誕生においては母に属するものを保ち、しかも起源の力においては神であるものを保った。
Liber X, Caput XVI
第X巻 第XVI章PL 10, 354BChristus qui et de coelo, et filius hominis, et in coelo. --Hinc igitur maximum illud ac pulcherrimum suscepti hominis sacramentum Dominus ipse ostendit, dicens: Nemo adscendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13) .
PL 10, 354Bキリストは天からのものであり、人の子であり、天にいる。――ここから、主自らが、身に受けられた人の、この最も大いなる、最も美しい秘義を示して言う。「天から降った者、天にいる人の子のほかには、誰も天に昇った者はいない」(ヨハネ3:13)。
Quod de coelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit: licet ad incrementa partumque corporis omne, quod sexus sui est naturale, contulerit. Quod vero hominis filius est, susceptae in Virgine carnis est partus.
PL 10, 355A天から降ったとは、霊から懐胎された起源のゆえである。マリアは体に起源を与えたのではないからである。ただし、体の成長と出産のために、自らの性に本性的に属するすべてのものは提供した。人の子であるとは、おとめのうちに身に受けた肉の産みのことである。
Quod autem in coelis est, naturae semper manentis potestas est (Vid. Tract. in psal. II, n. 11) : quae initiata conditaque per se carne, non se ex infinitatis suae virtute intra regionem definiti corporis coartavit.
PL 10, 355Aまた、天にいるとは、つねに変わらぬ本性の権力である(『詩篇講解』第2篇第11節を見よ)。その本性は、肉を自ら始め、造ったが、自らの無限の力によって、限られた体の領域のうちに自らを狭めることはなかった。
Spiritus virtute ac Verbi Dei potestate in forma servi manens, ab omni intra extraque coeli mundique circulo coeli ac mundi Dominus non abfuit.
PL 10, 355A霊の力と神の言葉の権力によって僕の形に留まりつつ、天と世界の主は、天と世界の円環の内にも外にも、あらゆる所から不在ではなかった。
Per hoc ergo et de coelo descendit, et filius hominis est, et in coelis est: quia Verbum caro factum non amiserat manere quod Verbum est.
PL 10, 355Aそれゆえこの点で、天から降り、人の子であり、天にいるのである。肉となった言葉は、言葉であり続けることを失っていなかったからである。
Nam dum verbum est, et in coelis est; dum caro est, et hominis filius est: dum Verbum caro factum est, et de coelo est, et hominis est filius, et in coelo est: quia et Verbi virtus non corporalibus modis manens, nec deerat unde descenderat; et caro non aliunde originem sumpserat, quam ex Verbo; et Verbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum.
PL 10, 355B言葉であるかぎり、天にいる。肉であるかぎり、人の子である。言葉が肉となったかぎり、天からであり、人の子であり、天にいる。言葉の力は、体的な仕方で留まるものではなく、降ってきた所を欠いてもおらず、肉は、言葉からでなければ、どこからも起源を受けていなかったからであり、また、肉となった言葉は、肉であったにもかかわらず、言葉でなかったわけではないからである。
Liber X, Caput XVII
第X巻 第XVII章PL 10, 356ADe terra est, ut ex Virgine; ut ex Verbo, de coelo. --Absolute autem beatus Apostolus etiam hujus inenarrandae corporeae nativitatis sacramentum locutus est, dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo (I Cor. XV, 47) .
PL 10, 356A地からとはおとめから生まれた点で、天からとは言葉から生まれた点で。――幸いなる使徒は、この語りえない体的誕生の秘義をも、はっきりと語った。「第一の人は地の塵から、第二の人は天から」(一コリント15:47)。
Hominem enim dicens, nativitatem ex Virgine docuit: quae officio usa materno, sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta est.
PL 10, 356A人と言うことで、彼はおとめからの誕生を教えたのである。おとめは母の務めを果たし、懐胎と出産において自らの性の本性を遂げた。
Et cum ait secundum hominem de coelo, originem ejus ex supervenientis in Virginem sancti Spiritus aditu testatus est; atque ita cum et homo est, et de coelis est; hominis hujus et partus a Virgine est, et conceptus ex Spiritu est. Et haec quidem Apostolus ait.
PL 10, 356Aそして第二の人を天からと言うとき、彼は、その起源が、おとめに臨む聖なる霊の来臨によることを証した。こうして、彼が人であり、かつ天からであるとき、この人の出産はおとめからであり、その懐胎は霊からである。使徒が言うのは、以上である。
Liber X, Caput XVIII
第X巻 第XVIII章PL 10, 356AQuae caro filii hominis quia ex Virgine, panis de coelo est quia ex sancto Spiritu. --Ipse autem Dominus hujus nativitatis suae mysterium pandens sic locutus est: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit de pane meo, vivet in aeternum (Joan. VI, 51, 52) , se panem dicens; ipse enim corporis sui origo est.
PL 10, 356Aおとめからであるゆえに人の子の肉であるものが、聖なる霊からであるゆえに天からのパンである。――主自らが、自らのこの誕生の奥義を開いて、こう語った。「私は、天から降った生けるパンである。私のパンを食べる者は、永遠に生きる」(ヨハネ6:51、52)。自らをパンと言っているが、彼自身が自らの体の起源だからである。
Ac ne Verbi virtus atque natura defecisse a se existimaretur in carnem, panem suum rursus esse dixit: ut per hoc, quod descendens de coelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis existimaretur, dum coeleste esse corpus ostenditur.
PL 10, 356Bそして、言葉の力と本性が肉のうちで自らを欠いたと思われないよう、彼はまた、それが自らのパンであると言った。天から降るパンであることによって、体の起源が人間の懐胎にあるとは思われないためであり、体が天のものであることが示されるのである。
At vero cum suus panis est, assumpti per Verbum corporis est professio; subjecit enim: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis (Ibid., 54) : ut quia id, quod filius hominis est, et panis de coelis ipse descendit: per panem suum de coelo descendentem, et per carnem ac sanguinem filii hominis, et conceptae ex Spiritu sancto, et natae ex Virgine carnis intelligatur assumptio.
PL 10, 357Aしかし、自らのパンであるとは、言葉によって身に受けられた体の表明である。彼は続けて言った。「人の子の肉を食べ、その血を飲まなければ、汝らのうちに命はない」(ヨハネ6:54)。人の子であるものと、天から降ったパンとは、同じ彼である。その、天から降る自らのパンを通して、また人の子の肉と血を通して、聖なる霊から懐胎され、おとめから生まれた肉を身に受けたことが理解されるためである。
Liber X, Caput XIX
第X巻 第XIX章PL 10, 357AChristus perfectus Deus, perfectus homo. --Hujus igitur corporis homo Jesus Christus et Dei filius, et hominis est filius, et ex forma Dei se exinaniens formam servi accepit.
PL 10, 357Aキリストは完全な神、完全な人。――したがって、この体をもつ人イエス・キリストは、神の子であり、人の子でもあり、神の形から自らを空しくして僕の形を受けた。
Non alius filius hominis, quam qui filius Dei est: neque alius in forma Dei, quam qui in forma servi perfectus homo natus est: ut sicut per naturam constitutam nobis a Deo originis nostrae principe, corporis atque animae homo nascitur, ita Jesus Christus per virtutem suam carnis atque animae homo ac Deus esset, habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est.
PL 10, 357A人の子は、神の子である者のほかの者ではない。神の形にある者は、僕の形にあって完全な人として生まれた者のほかの者ではない。我々の起源の創始者である神によって我々に定められた本性により、体と魂をもつ人が生まれるように、イエス・キリストは自らの力により、肉と魂をもつ人であり神であって、人であるもののすべてとまことを、また神であるもののすべてとまことを、自らのうちにもっているのである。
Liber X, Caput XX
第X巻 第XX章PL 10, 357BAdae carnem et animam Christum accepisse docentes. Anima opus Dei. --Quamquam multi confirmandae haereseos suae arte, ita aures imperitorum soleant illudere, ut quia et corpus et anima Adae in peccato fuit, carnem quoque Adae atque animam Dominus ex Virgine acceperit, neque hominem totum ex Spiritu sancto Virgo conceperit.
PL 10, 357Bキリストはアダムの肉と魂を受けたと教える者たち。魂は神の業である。――多くの者が、自らの異端を固める技によって、アダムの体も魂も罪のうちにあったのだから、主もアダムの肉と魂をおとめから受けたのであり、おとめが聖なる霊から全き人を懐胎したのではない、と無知な者たちの耳をあざむくのが常であるとはいえ。
Qui si intelligerent sacramentum carnis assumptae, intelligerent etiam sacramentum ejusdem et hominis filii et Dei filii.
PL 10, 358A彼らが、身に受けられた肉の秘義を理解するなら、同じ者が人の子でもあり神の子でもあるという秘義をも理解するであろう。
Quasi vero si tantum ex Virgine assumpsisset quoque ex eadem et animam: cum anima omnis opus Dei sit, carnis vero generatio semper ex carne sit.
PL 10, 358Aあたかも、おとめから〔肉〕だけを身に受けたのなら、同じおとめから魂をも身に受けたことになる、というかのようである。魂はすべて神の業であり、肉の生成はつねに肉から出るのに。
Liber X, Caput XXI
第X巻 第XXI章PL 10, 358AChristum volentes esse vocis sonum, et Catholicis quasi hominem negent affingentes. --Sed volentes unigenitum Deum, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, non substantivum Deum esse, sed sermonem vocis emissae, ut quod loquentibus est suum verbum, hoc sit patri Deo Filius; argute subrepere volunt, ne subsistens Verbum Deus et manens in forma Dei Christus homo natus sit: ut cum hominem illum humanae potius originis causa, quam spiritalis conceptionis sacramentum animaverit, non Deus Verbum hominem se ex partu Virginis efficiens exstiterit, sed ut in prophetis Spiritus prophetiae, ita in Jesu Verbum Dei fuerit, et arguere nos soleant, quod Christum dicamus esse natum non nostri corporis atque animae hominem: cum nos Verbum carnem factum, et se ex forma Dei evacuantem Christum, et formam servi assumentem, perfectum secundum habitum conformationis humanae, et nostrae similitudinis natum hominem praedicemus: ut vere Dei filius verus hominis filius verus sit: neque non natus ex Deo homo, neque quia natus ex Deo homo, ideo Deus esse deficiens.
PL 10, 358Aキリストを声の響きにすぎないとしようとする者たち。彼らは公同の者たちが人間を否定していると偽って言い立てる。――しかし彼らは、初めに神とともにあり神であった言葉、独り子なる神が、実体をもつ神ではなく、発せられた声の言葉であって、語る者にとってのその者の言葉が、父なる神にとっての子であるにすぎない、とすることを望み、巧みに忍び込もうとする。すなわち、存立する言葉なる神、神の形に留まる者が、人キリストとして生まれたのではない、と。その人を生かしたのは、霊的な懐胎の秘義というより人間の起源の原因であって、言葉なる神がおとめの出産によって自らを人としたのではなく、預言者たちのうちに預言の霊があったように、イエスのうちに神の言葉があったのだ、と。そして彼らは、我々が、キリストは我々の体と魂をもつ人として生まれたのではないと言っている、と我々を非難するのが常である。実際には我々は、言葉が肉となり、神の形から自らを空しくして僕の形を身に受けたキリストが、人間の形をとる姿において完全であり、我々に類似する人として生まれたと宣べ伝えている。まことに神の子がまことに人の子であり、神から生まれない人なのではなく、また神から人が生まれたからといって、神であることを欠くのでもない、と。
Liber X, Caput XXII
第X巻 第XXII章PL 10, 359AChristi anima a Deo. Unus est in duabus naturis perfectis. --Sed ut per se sibi assumpsit ex Virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae utique numquam ab homine gignentium originibus praebetur.
PL 10, 359Aキリストの魂は神から来る。二つの完全な本性において一つである。――しかし、彼は自らおとめから体を自らのために身に受けたように、自らのうちから自らのために魂を身に受けた。魂は、生む者たちの起源によって人に与えられることは決してないのである。
Si enim conceptum carnis nisi ex Deo Virgo non habuit; longe magis necesse est, anima corporis, nisi ex Deo, aliunde non fuerit.
PL 10, 359Aもしおとめが、神によらずして肉の懐胎をもたなかったのなら、体の魂が神以外のところから来たのではないことは、なおのこと必然である。
Et cum ipse ille filius hominis ipse sit qui et filius Dei, quia totus hominis filius totus Dei filius sit; quam ridicule praeter Dei filium, qui Verbum caro factum est, alium nescio quem tamquam prophetam Verbo Dei animatum praedicabimus, cum Dominus Jesus Christus et hominis filius et Dei filius sit?
PL 10, 359Bそして、人の子であるその者自身が神の子である者自身であり、全き人の子が全き神の子であるのだから、肉となった言葉である神の子のほかに、神の言葉によって生かされた預言者のような誰か知らない別の者を宣べ伝えるなど、いかに滑稽なことか。主イエス・キリストは人の子でもあり神の子でもあるのに。
Per id vero, quod tristis est anima sua usque ad mortem, et quod potestatem habet animae suae ponendae et resumendae, volunt extrinsecus animam, non ex Spiritu sancto, ut et corpus ex eo conceptum est, deputare: cum Verbum Deus, in sacramento naturae suae manens, homo natus sit.
PL 10, 359B彼の魂が死に至るまで悲しいということ、また自らの魂を捨て、また取り戻す権力をもつということを根拠に、彼らは、魂を外から来たものとし、体がそこから懐胎されたように聖なる霊から来たのではないと見なそうとする。言葉なる神は、自らの本性の秘義に留まりつつ、人として生まれたのに。
Natus autem est, non ut esset alius atque alius: sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem homo et Deus posset intelligi.
PL 10, 359B彼が生まれたのは、別々の二人になるためではなく、人に先立って神であった者が、人を受けることによって、人であり神でもある者と理解されうるためである。
Nam quo modo Jesus Christus Dei filius natus ex Maria est, nisi quod Verbum caro factum est: scilicet quod filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit?
PL 10, 360Aイエス・キリストが、マリアから神の子として生まれたとは、言葉が肉となったこと、すなわち神の子が、神の形にあったとき、僕の形を受けたこと以外の何であろうか。
Accepisse autem formam servi eum, qui esset in Dei forma, de contrariis comparatur: ut quanta veritas est manere in Dei forma, tanta veritas sit accepisse formam servi. Ad proprietatem enim naturae intelligendam, significatione verbi ad id communis impellimur.
PL 10, 360A神の形にあった者が僕の形を受けたことは、対立するものを比べることによって示される。神の形に留まることがまことであるのと同じだけ、僕の形を受けたこともまことである。本性の固有性を理解するよう、両者に共通する語〔形〕の意味によって我々は促されるからである。
In forma enim servi est, qui et in forma Dei est. Et cum hoc naturae, illud vero dispensationis sit; in ejusdem tamen est veritatis proprietate, quod utrumque est: ut tam verus sit in Dei forma, quam verus in servi.
PL 10, 360A僕の形にある者は、神の形にもある者だからである。そして、一方は本性に属し、他方は経綸に属するが、同じ真実の固有性のうちにその両方がある。すなわち、神の形にあるのと同じだけまことに、僕の形にもある。
Ut vero assumpsisse formam servi non aliud est, quam hominem natum esse; ita in forma Dei esse non aliud est, quam Deum esse, unum tamen eumdemque, non Dei defectione, sed hominis assumptione, profitentes et in forma Dei per naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus sancti secundum habitum hominis repertum fuisse.
PL 10, 360B僕の形を身に受けたとは、人として生まれたことにほかならず、神の形にあるとは、神であることにほかならないように、我々は、一つの同じ者が、神の衰えによるのではなく人を身に受けることによって、神の形にあっては神の本性によって、僕の形にあっては聖なる霊の懐胎から人の姿において見いだされた、と告白する。
Itaque cum Jesus Christus et natus, et passus, et mortuus, et sepultus sit; et resurrexit.
PL 10, 360Bしたがって、イエス・キリストは、生まれ、苦しみを受け、死に、葬られ、そして復活したのだから、
Non potest in his sacramentorum diversitatibus ita ab se dividuus esse, ne Christus sit: cum non alius Christus, quam qui in forma Dei erat, formam servi acceperit; neque alius, quam qui natus est, mortuus sit; neque alius, quam qui est mortuus, resurrexerit; neque alius, quam qui resurrexit, sit in coelis; in coelis autem non alius sit, quam qui descendit ante de coelis.
PL 10, 360Bこれらの秘義の相違のうちにあって、彼が自らから分かたれ、キリストでなくなるということはありえない。神の形にあった者のほかの誰かが僕の形を受けたのではなく、生まれた者のほかの誰かが死んだのではなく、死んだ者のほかの誰かが復活したのではなく、復活した者のほかの誰かが天にいるのではなく、天にいるのは、先に天から降った者のほかの誰でもないからである。
Liber X, Caput XXIII
第X巻 第XXIII章PL 10, 361AChristus passioni obnoxius, num et dolori. Christi in carne praerogativae. --Homo itaque Jesus Christus unigenitus Deus, per carnem et Verbum ut hominis filius ita et Dei filius, hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, sumpsit: in quo, quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem passionis inferrent: ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compungens, aut aera vulnerans, omnes quidem has passiones naturae suae infert, ut foret, ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aerem vulnerari, quamvis naturae teli sit et vulnerare et compungere et forare.
PL 10, 361Aキリストは受苦にさらされたが、痛みにもさらされたのか。肉におけるキリストの特権。――したがって、人イエス・キリスト、独り子なる神は、肉と言葉によって、人の子であるように神の子でもあり、我々の人間に類似する真の人を、神である自らから離れることなく、身に受けた。その彼にあって、たとえ打撃が加わり、傷が及び、縄が絡み、吊り上げが持ち上げようとも、これらは受苦の衝撃をもたらしはしたが、受苦の痛みをもたらしはしなかった。ちょうど、何らかの飛び道具が水を貫き、火を刺し、空気を傷つけるとき、これらの作用をすべて自らの本性に従って及ぼし、穴を開け〔底本は foret。forat と読む〕、刺し、傷つけようとするが、加えられた作用は、これらのもののうちで自らの本性を保つことがない。水に穴が開くことも、火が刺されることも、空気が傷つけられることも、その本性にはないからである。穴を開け、刺し、傷つけることが飛び道具の本性であるにしても、である。
Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens passio, nec non fuit passio, nec tamen naturam passionis exseruit: dum et poenali ministerio desaevit, et Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit.
PL 10, 362A主イエス・キリストは確かに苦しみを受けた。打たれ、吊るされ、十字架につけられ、死んだときである。しかし、主の体に襲いかかった受苦は、受苦でなかったのではないが、それでも受苦の本性を現しはしなかった。刑罰の務めをもって猛り狂いながらも、体の力が、自らのうちに猛り狂う刑罰の勢いを、刑罰の感覚なしに受けたからである。
Habuerit sane illud Domini corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas et super fluctus eat, et non degravetur ingressu, neque aquae insistentibus vestigiis cedant, penetret etiam solida, nec clausae domus obstaculis arceatur.
PL 10, 362Aもし我々の体が、波を踏み、波頭の上を歩き、その歩みに重みで沈まず、足跡の下で水が退かず、固いものをも貫き、閉ざされた家の障害にも妨げられない、という本性をもつというのなら、主のその体が我々の痛みの本性をもったと言ってもよかろう。
At vero si dominici corporis sola ista natura sit, ut sua virtute, sua anima feratur in humidis, et insistat in liquidis, et exstructa transcurrat: quid per naturam humani corporis conceptam ex Spiritu carnem judicamus?
PL 10, 363Aしかし、もし主の体にだけ、自らの力により、自らの魂によって、水の上を運ばれ、流れの上に立ち、築かれた壁を通り抜ける、という本性があるのなら、なぜ我々は、霊から懐胎された肉を、人間の体の本性によって判断するのか。
Caro illa, id est, panis ille de coelis est; et homo ille de Deo est. Habens ad patiendum quidem corpus, et passus est; sed naturam non habens ad dolendum.
PL 10, 363Aその肉、すなわちそのパンは天からであり、その人は神からである。それは、苦しむための体はもち、実際に苦しみを受けたが、痛むための本性はもたなかった。
Naturae enim propriae ac suae corpus illud est, quod in coelestem gloriam conformatur in monte, quod attactu suo fugat febres, quod de sputo suo format oculos.
PL 10, 363A山で天の栄光へとかたどられた体、触れることで熱病を追い払う体、自らの唾で目を形づくる体は、固有の、自らの本性の体である。
Liber X, Caput XXIV
第X巻 第XXIV章PL 10, 363BPassiones humanae an in Christo. --Sed forte in quo affectio flendi, sitiendi, esuriendique mansit, caeterarum quoque humanarum passionum in eo necesse sit inesse naturam.
PL 10, 363B人間の受苦はキリストにあったか。――しかし、もしかすると、泣くこと、渇くこと、飢えることの情を彼が保ったのだから、ほかの人間の受苦の本性も彼のうちにあるはずだ、というのか。
Qui sacramentum fletus, sitis atque esuritionis ignorat, sciat et vivificare flentem, nec mortem Lazari flere (Joan. II, 15) , quam gaudeat, et flumina aquae vivae ex se praebere sitientem (Joan. VII, 38) , neque arere siti, qui potens sit potare sitientes, et esurientem eam quae fructus suos esurienti non praebuerit damnare arborem (Matth. XXI, 19) , nec naturam eam vinci inedia, quae naturam viriditatis jussa ariditate demutet (Ibid.) .
PL 10, 363B泣くことと渇くことと飢えることの秘義を知らない者は、次のことを知るがよい。泣く者が生かす者でもあり、自らが喜んでいるラザロの死を泣いているのではないこと(ヨハネ2:15)〔底本の参照のまま。ラザロの死を泣く箇所はヨハネ11:35〕、渇く者が自らから生ける水の流れを与える者でもあり(ヨハネ7:38)、渇く者たちに飲ませうる者が渇きで乾きはしないこと、飢えた者が、飢えた自分に実を与えなかった木を罰したこと(マタイ21:19)、そして、命じられた乾きによって緑の本性を変える本性が、飢えに負けることはないこと(マタイ21:19)である。
Quod si, praeter fletus et sitis et esuritionis mysterium, assumpta caro, id est, homo totus, passionum est permissa naturis: nec tamen ita, ut passionum conficeretur injuriis; ut flens non sibi fleret, ut sitiens sitim non potaturus depelleret, et esuriens non se cibo escae alicujus expleret.
PL 10, 364Aたとえ、泣くこと、渇くこと、飢えることの奥義のほかに、身に受けた肉、すなわち全き人が、受苦の本性に委ねられていたとしても、それは、受苦の害によって力尽きるほどではなかった。泣く者は自分のために泣いたのではなく、渇く者は飲んで渇きを追い払おうとはせず、飢える者は何かの食物で自らを満たそうとはしなかった。
Neque enim tum, cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse Dominus aut manducasse aut doluisse monstratus est: sed ad demonstrandam corporis veritatem, corporis consuetudo suscepta est, ita ut naturae nostrae consuetudine consuetudini sit corporis satisfactum. Vel cum potum et cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit.
PL 10, 364A主は、渇き、飢え、泣いたときにも、飲み、食べ、痛んだと示されているのではない。体の真実を示すために、体の習慣が引き受けられたのであり、その結果、我々の本性の習慣によって、体の習慣が満たされたのである。また、飲み物と食べ物を受け取ったときも、体の必要にではなく、習慣に身をゆだねたのである。
Liber X, Caput XXV
第X巻 第XXV章PL 10, 364BIn Christo corporis humani veritas, non vitia. Non caro peccati, sed similitudo. --Habuit enim corpus, sed originis suae proprium; neque ex vitiis humanae conceptionis exsistens, sed in formam corporis nostri virtutis suae potestate subsistens: gerens quidem nos per formam servi, sed a peccatis et a vitiis humani corporis liber; ut nos quidem in eo per generationem Virginis inessemus, sed nostra in eo per virtutem profectae ex se originis vitia non inessent: dum homo natus, non vitiis humanae conceptionis est natus.
PL 10, 364Bキリストにおいて、人間の体の実在はあるが、欠陥はない。罪の肉ではなく、その類似である。――彼は体をもったが、それは自らの起源に固有のものであった。人間の懐胎の欠陥から生じたのではなく、自らの力の権力によって、我々の体の形のうちに存立した。僕の形を通して我々を担いながら、人間の体の罪と欠陥からは自由であった。そのため、我々はおとめの生成によって彼のうちにいたが、自らから出た起源の力によって、我々の欠陥は彼のうちにはなかった。人として生まれながら、人間の懐胎の欠陥によって生まれたのではないからである。
Tenuit enim Apostolus demonstrandae nativitatis hujus sacramentum, cum ait: Sed humiliavit se formam servi accipiens, in similitudine hominis constitutus, et habitu repertus ut homo (Phil. II, 7) : ut dum formam servi accepit, natus esse in forma hominis intelligatur; dum autem in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo est, species quidem et veritas corporis hominem testetur, sed naturas vitiorum, qui ut homo sit habitu repertus, ignoret.
PL 10, 365A使徒は、こう言うことで、この誕生の秘義を示す要を押さえた。「かえって自らを低くし、僕の形を受け、人に類似する者として置かれ、姿において人として見いだされた」(フィリピ2:7)。僕の形を受けたことによって、人の形において生まれたと理解される。しかし、人に類似する者として置かれ、姿において人として見いだされたことでは、体の姿と実在は人であることを証しするが、欠陥の本性については、人として姿において見いだされた者は、それを知らないのである。
In similitudine enim naturae, non in vitiorum proprietate generatio est. Nam quia in eo, quod formam servi accepit, nativitatis videbatur significata esse natura, subjecit in similitudine hominis constitutum et habitu ut hominem repertum: ne nativitatis veritas naturae quoque per vitia infirmis proprietas crederetur, cum et in forma servi esset vera nativitas; et in habitu repertum ut hominem, esset similitudo naturae.
PL 10, 365A類似する本性のうちに生成があるのであり、欠陥の固有性のうちにあるのではない。僕の形を受けたということで誕生の本性が示されたと見えたので、彼は続けて、人に類似する者として置かれ、姿において人として見いだされたと付け加えた。誕生の真実が、欠陥によって弱い本性の固有性でもあると信じられないためである。僕の形のうちには真の誕生があり、姿において人として見いだされたことには本性の類似があったのである。
Ipse quidem per virginem ex se natus homo, et in similitudine vitiosae peccati carnis inventus.
PL 10, 365B彼はおとめによって自らから人として生まれ、欠陥をもつ罪の肉の類似において見いだされた。
Quod id ipsum ad Romanos scribens testatus est Apostolus, cum ait: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum (Rom. VIII, 3) .
PL 10, 365B使徒はローマ人に書き送り、まさにこのことを証した。「律法が肉によって弱くなっていて、なしえなかったことを、神は、その子を罪の肉の類似において遣わし、罪について罪を断罪した」(ローマ8:3)。
Non fuit habitus ille tamquam hominis, sed ut hominis: neque caro illa caro peccati, sed similitudo carnis peccati: dum et habitus carnis in nativitatis est veritate, et similitudo carnis peccati a vitiis humanae passionis aliena est.
PL 10, 365Bその姿は、人であるかのような姿ではなく、人としての姿であった。その肉は罪の肉ではなく、罪の肉の類似であった。肉の姿は誕生の真実のうちにあり、罪の肉の類似は人間の受苦の欠陥とは無縁だからである。
Ita homo Christus Jesus et in veritate nativitatis est dum homo est, et non est in peccati proprietate dum Christus est: quia et qui homo est, non potuit non homo esse quod natus est; et qui Christus est, non potuit amisisse quod Christus est.
PL 10, 365Cこうして人キリスト・イエスは、人であるかぎり誕生の真実のうちにあり、キリストであるかぎり罪の固有性のうちにはない。人である者は、生まれたところの人でないということはありえず、キリストである者は、キリストであることを失いえなかったからである。
Atque ita dum homo Christus Jesus est, habet et nativitatem hominis, qui homo est; nec est in vitiosa hominis infirmitate, qui Christus est.
PL 10, 366Aこうして、人キリスト・イエスである以上、人である者として人の誕生をもち、キリストである者として、人の欠陥ある弱さのうちにはない。
Liber X, Caput XXVI
第X巻 第XXVI章PL 10, 366AChristus verus homo sine hominis vitiis Deus verus permansit. Passionis gesta expenduntur. --Quamquam igitur nos ad hujus sacramenti intelligentiam apostolica fides instruat, quae et habitu ut hominem repertum, et in similitudine carnis peccati missum hominem Christum Jesum esse testata sit: ut cum habitu ut homo est, sit in forma servi, et non sit in vitiis naturae; et cum in similitudine carnis peccati est, sit quidem Verbum caro, sed in similitudine carnis peccati sit potius, quam caro ipsa peccati sit: et cum homo Christus Jesus est, sit quidem homo, sed in homine non possit aliud esse quam Christus est: atque ita et ex corporis nativitate homo natus sit, nec sit in hominis vitiis, qui non sit in origine; quia Verbum caro factum non potuit non caro esse quod factum est, et Verbum licet caro factum sit, non tamen amisit esse quod Verbum est; et dum Verbum caro factum originis suae non potest carere natura, non potuit nisi in naturae suae origine permanere quod Verbum est, neque non vere intelligi Verbum caro esse quod factum est; ita tamen, ut quia habitavit in nobis, non caro illa Verbum sit, sed Verbi caro sit habitantis in carne: quae cum ita sint, tamen videamus an peractus universus ille passionis ordo infirmitatem in Domino corporalis doloris permittat intelligi.
PL 10, 366Aキリストは真の人でありながら、人の欠陥なしに真の神であり続けた。受難の経緯を吟味する。――使徒の信仰は、この秘義の理解へと我々を導く。それは、人キリスト・イエスが、姿において人として見いだされ、罪の肉の類似において遣わされたと証している。すなわち、姿において人であるとき僕の形にあり、本性の欠陥のうちにはなく、罪の肉の類似にあるとき、言葉は確かに肉であるが、罪の肉そのものであるよりむしろ罪の肉の類似のうちにあり、人キリスト・イエスであるとき、確かに人であるが、人のうちにあってキリストであるのとは別のものではありえず、こうして体の誕生によって人として生まれながら、人の起源のうちにない者として、人の欠陥のうちにはない。言葉が肉となった以上、そうなったところの肉でないということはありえず、言葉は肉となったとはいえ、言葉であることを失ったのではなく、肉となった言葉は、自らの起源の本性を欠くことがありえない以上、言葉であるものとしては、自らの本性の起源のうちに留まるほかなく、また、肉となったところの肉であると、まことに理解されないこともありえなかった。ただし、彼が我々のうちに住んだ以上、その肉は言葉なのではなく、肉のうちに住む言葉の肉なのである。使徒の信仰がこのように導いているとはいえ、なお、受難の一切の経過が、主における体の痛みの弱さを理解させるかどうかを見てみよう。
Dilatis enim ad modicum eorum dictorum causis, ex quibus metum Domino haeresis adscribit; res ipsas ut gestae sunt conferamus. Neque enim fieri potest, ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia contineatur in factis.
PL 10, 366C彼らが主に恐れを帰する根拠となる言葉の理由は、しばらく後回しにして、事柄そのものを、行われたとおりに突き合わせよう。その者の確信が行いのうちに含まれているなら、その者の恐れが言葉のうちに示されることはありえないからである。
Liber X, Caput XXVII
第X巻 第XXVII章PL 10, 367AAn metus Passionis in Christo. --Timuisse tibi, o haeretice, Dominus gloriae passionem videtur? Sed ei ob ignorantiae hujus errorem et satanas Petrus et scandalum est (Matth. XVI, 23) .
PL 10, 367Aキリストに受難への恐れがあったのか。――異端者よ、栄光の主が受難を恐れたと、汝には見えるのか。だが、この無理解の誤りのゆえに、ペトロは彼にとってサタンであり躓きとなった(マタイ16:23)。
Et ille quidem per charitatem Christi, quem ei non caro neque sanguis, sed Pater qui in coelis est revelaverat, detestatus passionis sacramentum, tali severitatis sententia confirmatus ad fidem est.
PL 10, 367Aしかも、そのペトロは、肉も血もではなく天にいる父がキリストを彼に啓示していた、そのキリストへの愛のゆえに、受難の秘義を忌み嫌い、そのような厳しさの言葉によって信仰へと堅められたのである。
Tu quid sectaberis spei, Christum Deum negando, et metum ei passionis addendo? Anne timuit, qui armatis ad corripiendum se obvius prodiit (Joan. XVIII, 6) ? et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina conciderunt, et majestatem ingerentis se ad vincula non ferentes supinatis corporibus reciderunt?
PL 10, 367A汝は、キリストを神でないとし、彼に受難の恐れを付け加えて、どのような望みを追うのか。武装した者たちが自分を捕らえに来たとき、進み出て彼らを迎えた者が恐れたというのか(ヨハネ18:6)。その者の出会いを前に、追う者たちの軍勢が動転して倒れ、縄目に自らを差し出す者の威厳に耐えられず、仰向けに倒れ伏したのに、その体に弱さがあったというのか。
Quam igitur infirmitatem dominatam hujus corpori credis, cujus tantam habuit natura virtutem?
PL 10, 367Bでは、この者の体に、いかなる弱さが支配したと汝は信じるのか。その本性は、これほどの力をもったのに。
Liber X, Caput XXVIII
第X巻 第XXVIII章PL 10, 367BAn doloris. --Sed forte dolorem vulnerum timuit. Quem, rogo, penetrantis in carnem clavi habuit horrorem, qui excisae auris carnem solo restituit attactu (Luc. XXII, 51) ?
PL 10, 367B痛みを恐れたのか。――しかし、おそらく、彼は傷の痛みを恐れたのだ、と。切り落とされた耳の肉を、触れるだけで元に戻した者に、肉を貫く釘の恐怖などいかほどあっただろうか、と問う(ルカ22:51)。
Expone nobis tu, dominicae infirmitatis assertor, hoc in ipso passionis tempore infirmatae opus carnis. Exserente enim Petro atque adigente gladium, truncus aure servus sacerdotis adstabat.
PL 10, 367B汝、主の弱さの主張者よ、まさに受難の時のこの、弱った肉の業を、我々に説明せよ。ペトロが剣を抜いて振るったとき、祭司の僕は、耳を失って立っていた。
Quomodo ex decisae auris vulnere, contingente Christo, restituta caro auris est? Unde inter fluentem sanguinem et post ipsa discindentis gladii vestigia, et in ipsa trunci corporis calumnia, exiit quod non est, et sequitur quod non exstat, et rependitur quod caretur?
PL 10, 367B切り落とされた耳の傷から、キリストが触れることで、耳の肉はどのようにして戻ったのか。流れる血のさなか、切り裂いた剣の跡のあとに、切られた体の欠損そのもののなかで、いかにして、無いものが現れ、存在しないものが続き、欠けていたものが返されたのか。
Producens haec ergo aurem manus, clavum dolet? et sentit sibi vulnus, qui alteri dolorem vulneris non relinquit? Compungendae carnis metu tristis est, cujus attactui licet carnem donare post caedem?
PL 10, 368Aでは、耳を生み出したその手をもつ者が、釘を痛がるのか。他人に傷の痛みを残さなかった者が、自分に傷を感じるのか。触れることで、斬られたあとでも肉を与えうる者が、肉を刺される恐れに悲しむというのか。
Quod si haec in Christi corpore virtus fuit, qua, rogo, fide naturaliter infirmus fuisse defenditur, cui naturale fuit omnem humanarum infirmitatum inhibere naturam?
PL 10, 368Aもしこれが、キリストの体にあった力であるなら、あらゆる人間の弱さの本性を押しとどめることが本性であった者が、本性として弱かったと、いかなる信によって主張されるのか、と問う。
Liber X, Caput XXIX
第X巻 第XXIX章PL 10, 368AAn inde tristis. --Sed forte stulta atque impia perversitate hinc infirmis in eo naturae praesumetur assertio, quia tristis sit anima ejus usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) . Nondum te, haeretice, cur virtutem dicti non intelligas, arguo.
PL 10, 368Aそのゆえに悲しんだのか。――しかし、おそらく、愚かで不敬虔な曲解によって、「私の魂は死に至るまで悲しい」(マタイ26:38)ということから、彼のうちに本性の弱さがあるという主張が、思い込まれるのだろう。異端者よ、汝がなぜこの言葉の力を理解しないのかを、私はまだ責めない。
Interim tamen a te requiro, cur exeunte ad proditionem Juda non memineris dictum fuisse: Nunc honorificatus est filius hominis (Joan. XIII, 31) . Si enim passio honorificatura eum erat; quomodo tristem eum metus passionis effecerat?
PL 10, 368Aただ、さしあたり汝に問う。ユダが裏切りに出て行ったとき、「今、人の子は栄誉を受けた」(ヨハネ13:31)と語られたことを、なぜ思い出さないのか。受難が彼に栄誉を与えるはずであったのなら、受難への恐れがどうして彼を悲しませえたのか。
Nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati timuerit , quae se essent glorificatura patientem.
PL 10, 368B彼が、苦しむ自らに栄光を与えるはずのことを受けるのを恐れるほどに不合理であったのでなければ。
Liber X, Caput XXX
第X巻 第XXX章PL 10, 368BAn calicem transferri a se precatus sit. --Sed forte timuisse usque eo existimabitur, ut transferri a se calicem deprecatus sit, dicens: Abba pater, possibilia tibi omnia sunt, transfer hunc calicem a me (Marc. XIV, 36) .
PL 10, 368B杯が自分から移されるよう祈ったのか。――しかし、おそらく、彼が恐れたと、杯が自分から移されるよう「アッバ、父よ、汝にはすべてが可能である。この杯を私から移せ」(マルコ14:36)と言って祈ったほどに、考えられるのだろう。
Ut de caeteris non calumnier, nonne hebetudinem impietatis tuae vel hinc coarguisses, quia legeras: Reconde gladium tuum in thecam: calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11) ?
PL 10, 368Bほかのことについては言いがかりをつけないとしても、汝は「汝の剣を鞘に収めよ。父が私に与えた杯を、私は飲まないでいようか」(ヨハネ18:11)と読んだのだから、少なくともこの点から、汝の不敬虔の鈍さを見抜けたのではないか。
Quomodo enim per patiendi metum transferri a se deprecaretur, quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit, ut pati nollet, qui pati vellet.
PL 10, 368B実際、受難の恐れによって自分から移されるよう祈ったものを、経綸への熱意によって急いで成し遂げようとしたということが、どうしてありえようか。苦しもうとした者が、苦しむことを望まなかったということはありえない。
Et cum pati eum velle cognosceres; religiosius fuerat dicti inintelligentiam confiteri, quam ad id impiae stultitiae furore prorumpere, ut eum assereres ne pateretur orasse, quem pati velle cognovisses.
PL 10, 369Aそして、彼が苦しもうとしていることを汝が知っていた以上、その言葉の無理解を告白するほうが、不敬な愚かさの狂乱に走って、苦しもうとしていると知っていた者が苦しまないように祈ったと主張するよりも、敬虔であったであろう。
Liber X, Caput XXXI
第X巻 第XXXI章PL 10, 369AAn derelictum se conquestus sit. --Sed, credo, te ad impietatis tuae pugnam etiam dicto dominicae vocis armabis: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34) ?
PL 10, 369A見捨てられたと嘆いたのか。――しかし、思うに、汝は自らの不敬虔の戦いのために、主の声のこの言葉でも武装するのであろう。「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」(マルコ15:34)。
Post contumeliam enim crucis, forte dignationem ab eo paterni auxilii existimes recessisse, et hinc desolatae infirmitatis suae querelam exstitisse.
PL 10, 369A十字架の辱めののち、おそらく汝は、父の助けの好意が彼から去ったと考え、そこから、見捨てられた自らの弱さへの嘆きが生じたと考えるのだろう。
Si tibi itaque in Christo contemptus et infirmitas et crux contumelia est; oportuerat te dicti hujus immemorem non fuisse: Verum dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 64) .
PL 10, 369Aしたがって、汝にとって、キリストにおける侮辱と弱さと十字架が辱めであるなら、汝は次の言葉を忘れてはならなかった。「まことに、私は汝らに言う。今から後、人の子が力の右に座し、天の雲に乗って来るのを、汝らは見るであろう」(マタイ26:64)。
Liber X, Caput XXXII
第X巻 第XXXII章PL 10, 369BRecapitulatio. --Ubi, rogo, in passione timor? ubi infirmitas? ubi dolor? ubi contumelia? Timere ab impiis dicitur? Sed ipse pati velle se praedicat. Infirmus esse contenditur? Sed se potentem, dum consternatis persecutoribus obvius non sustinetur, ostendit.
PL 10, 369B要約。――受難のどこに、恐れがあるのか。どこに弱さが、痛みが、辱めがあるのか。不敬な者たちは、彼が恐れたと言う。だが彼自身は、苦しむことを望むと宣べている。弱いと主張される。だが彼は、動転した迫害者たちに向き合っても誰も彼に耐えられないことによって、自らが力ある者であることを示している。
Dolere vulnera carnis arguitur? Sed in eo, quod carnem auris reddit ex vulnere, caro ipse cum sit, extra carnalem tamen naturam dolendi vulneris reperitur: quia dum et manu truncam aurem attingit, manus illa de corpore est, et dum manus aurem producit ex vulnere, non esse manus illa corporis significatur infirmis.
PL 10, 369B肉の傷を痛がると非難されるのか。だが、傷から耳の肉を戻したとき、彼自身は肉でありながら、傷の痛みという肉の本性の外にあるのが見いだされる。切られた耳に手で触れるとき、その手は体のものであり、その手が傷から耳を生み出すとき、その手が体の弱さに属さないことが示されるからである。
Liber X, Caput XXXIII
第X巻 第XXXIII章PL 10, 369BAn crux ei contumeliosa. --Sed contumeliosa ei esse crux dicitur. Atquin per hanc hominis filius sedere a dextris virtutis videndus est, et ex partu virginis homo natus in majestate sua cum coeli est nubibus reversus.
PL 10, 369B十字架は彼にとって辱めか。――しかし、十字架は彼にとって辱めだと言われる。だが、まさにこれを通して、人の子は力の右に座す者として見られるべきであり、おとめの出産から人として生まれた者は、自らの威厳のうちに、天の雲とともに戻ってきたのである。
Non tenes irreligiose rerum naturalium causas: et dum impietatis atque erroris spiritu plenus sacramentum fidei non intelligis, ex ipso saeculi sensu hebetudine haeretica disproficis.
PL 10, 369C汝は、不敬虔にも、事物の本性的な原因を把握しない。不敬虔と誤りの霊に満ちて信仰の秘義を理解しないので、世の理解そのものにおいてすら、異端の鈍さによって後退している。
Omne enim, quod timetur, vitari necesse est dum timetur; et quod infirmum est, sumit ex imbecillitate terrorem; et quidquid dolet, dolendi in se habet indemutabilem naturam; et quidquid contumeliosum est, semper inhonorum est: tu vero quo sensu rationis intelligis, Dominum nostrum Jesum Christum ad quod festinat, timere; et consternantem fortes, infirmitate trepidare; et vulnera non permittentem dolori, vulneratum dolere; et contumelia crucis dehonestari, cui crux consessus ad Deum est, et reditus ad regnum?
PL 10, 369C恐れられるものはすべて、恐れられている間は避けられねばならず、弱いものは、脆さから恐怖を受け、痛むものはみな、痛むという不変の本性を自らのうちにもち、辱めであるものはつねに不名誉である。ところが汝は、いかなる理の理解によって、我々の主イエス・キリストが、急ぐそのことを恐れ、強い者たちを動転させながら弱さに震え、傷を痛みに許さない者が傷つけられて痛み、十字架の辱めによって名誉を汚される、と理解するのか。その者にとって十字架は、神との同席であり、王国への帰還であるのに。
Liber X, Caput XXXIV
第X巻 第XXXIV章PL 10, 370ADescendens ad inferos a coelo non recessit. Latronis alia, alia haereticorum fides. --Sed forte vel hoc tibi relictum occasionis impiae arbitraris, ut descensionem ad inferos et ipsam mortis timuerit necessitatem, dum id ipsum testari videtur hoc dicto: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46) .
PL 10, 370A冥界に降っても、天から離れなかった。盗賊の信仰と異端者の信仰は別である。――しかし、おそらく汝は、冥界へ降ること、そして死の必然そのものを彼が恐れたということが、不敬虔の機会としてなお汝に残されたと思っているのだろう。彼は「父よ、私は私の霊を汝の手にゆだねる」(ルカ23:46)というこの言葉で、そのことを証しているように見えるからである。
Hoc legens, et non intelligens, aut pie tacuisses, aut etiam religiose intelligentiam ejus orasses: non magis per impudentem assertionem stulto furore veritatis incapax vagareris.
PL 10, 370Bこれを読みながら理解しないのなら、汝は敬虔に沈黙するか、あるいは敬虔にその理解を祈り求めるべきだった。恥知らずな主張によって、愚かな狂乱のうちに、真理を受け入れえぬまま彷徨うべきではなかった。
Anne tibi metuere infernum chaos et torrentes flammas et omnem poenarum ultricium abyssum credendus est, dicens latroni in cruce: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid. 43) ?
PL 10, 370B汝には、冥界の深淵と燃える流れと、報復の刑罰のあらゆる淵を、彼が恐れたと信じるべきなのか。十字架の上の盗賊に「アーメン、私は汝に言う。今日、私とともに楽園にいるだろう」(ルカ23:43)と言った者が。
Naturae hujus potestatem jam non dico metu, sed nec infernae sedis regione concludes, quae descendens ad inferos, a paradiso non desit (sicuti et hominis filius loquens in terris, maneat et in coelo), Martyri suo paradisum promittens, et consummatae beatitudinis delicias pollicens.
PL 10, 370Bこの本性の権力を、汝は、恐れによってはもはや言うまでもなく、冥界の座の領域によっても閉じ込めることはできない。冥界に降りつつ、それは楽園から離れることがなかった(人の子が地上で語りながら天にも留まるのと同じである)。自らの殉教者に楽園を約束し、完成した幸いの喜びを約束しているのである。
Non habet hunc metus corporalis, penetrantem quidem inferos, sed ubique naturae suae virtute distentum.
PL 10, 370B体の恐れは、これを持たない。それは冥界を貫きつつも、いたるところで自らの本性の力によって広がっているからである。
Et naturam hanc mundi dominam, ac libertate spiritalis virtutis immensam, non sibi terrore mortis gehennae chaos vindicat, qua paradisi deliciae carere non possunt. Futurus enim in inferis Dominus, et in paradiso est futurus.
PL 10, 370Cそして、世界の主であり、霊的な力の自由によって無限であるこの本性を、死の恐怖によって、ゲヘナの深淵が自らのものと主張することはない。楽園の喜びは、この本性を欠くことがありえないのである。主は冥界にいるであろうとともに、楽園にもいるからである。
Deseca ad metum poenae naturae indesecabilis portionem: et de Christo et apud inferos pone quod doleat, et in paradiso relinque quod regnet. Latro enim rogat, ut sui in regno suo meminerit.
PL 10, 370C切り分けることのできない本性の一部を、刑罰の恐れへと切り分けよ。そして、キリストについて、冥界のもとでは彼が痛むと置き、楽園にあっては彼が王として治めることを残すがよい。盗賊は、自分のことを彼の王国において思い出してくれるよう願ったのだから。
Et, credo, eum ad hanc beatae confessionis fidem, auditus transeunte palmas clavo gemitus accendit: et regnum Christi per dolorem infirmati in Christo corporis didicit. Ille dignationem reminiscentis in regno postulat: tu crucis mortem ad metum deputas.
PL 10, 371Aなるほど、釘が手のひらを貫くときに聞こえた呻きが、この幸いなる告白の信仰へと彼を燃え立たせ、キリストのうちで弱った体の痛みを通して、彼はキリストの王国を学んだとでもいうのだろう。彼は、思い出してくれる好意を、王国において求める。汝は、十字架の死を恐れに帰している。
Dominus communionem ei paradisi mox pollicetur: tu Christum in inferis sub poenali terrore concludis. Diversae spei fides ista est.
PL 10, 371A主は、楽園の交わりを彼にすぐさま約束する。汝はキリストを、冥界において刑罰の恐怖のもとに閉じ込める。これは、異なる望みの信仰である。
Paradisum meruit sub cruce latro, pendentem Christum confessus in regno: in poenae vero dolore et metu mortis Christum deputans, et paradiso necesse est sis cariturus et regno.
PL 10, 371A盗賊は十字架のもとで楽園に値した。吊るされたキリストを、王国にある者として告白したからである。だが汝は、キリストを刑罰の痛みと死の恐れに帰しているのだから、楽園も王国も欠くことになるほかない。
Liber X, Caput XXXV
第X巻 第XXXV章PL 10, 371AEpilogus, quale Christi corpus. --Collatis igitur dictorum atque gestorum virtutibus, demonstrari non ambiguum est, in natura ejus corporis infirmitatem naturae corporeae non fuisse, cui in virtute naturae fuerit omnem corporum depellere infirmitatem; et passionem illam, licet illata corpori sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse: quia quamvis forma corporis nostri esset in Domino, non tamen in vitiosae infirmitatis nostrae esset corpore, qui non esset in origine, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit: quod licet sexus sui officio genuerit, tamen non terrenae conceptionis suscepit elementis.
PL 10, 371A結び。キリストの体はどのようなものか。――したがって、言葉と行いの力を突き合わせるなら、次のことが示されるのは疑いない。その体の本性には、体的な本性の弱さはなかった。その体の本性の力には、あらゆる体の弱さを払いのけることがあった。あの受難は、体に加えられたものであったが、それでも体に痛む本性をもたらしはしなかった。主において我々の体の形はあったが、彼は、欠陥ある我々の弱さの体のうちにはなかった。彼はその起源のうちにはなかったからであり〔qui non esset in origine, quod … の構文は崩れており、上のように解した〕、それはおとめが聖なる霊の懐胎によって産んだからである。おとめは自らの性の務めによってそれを産んだが、地上の懐胎の要素によって受胎したのではなかった。
Genuit etenim ex se corpus, sed quod conceptum esset ex Spiritu; habens quidem in se sui corporis veritatem, sed non habens naturae infirmitatem: dum et corpus illud corporis veritas est quod generatur ex virgine; et extra corporis nostri infirmitatem est, quod spiritalis conceptionis sumpsit exordium.
PL 10, 371Bおとめは自らのうちから体を産んだが、それは霊から懐胎された体であった。その体は、自らのうちに体の実在をもっていたが、本性の弱さはもたなかった。おとめから生み出される体は体の実在であり、霊的な懐胎に始まりを受けたものは、我々の体の弱さの外にあるからである。
Liber X, Caput XXXVI
第X巻 第XXXVI章PL 10, 371CTristem esse usque ad mortem quid. --Sed niti adversum apostolicae fidei demonstrationem haeretici videntur hoc dicto: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) , ut professio ejus, qui se tristem ait, naturae infirmitatem, per cujus conscientiam tristis coeperit esse, testetur.
PL 10, 371C死に至るまで悲しいとは何か。――しかし異端者たちは、使徒的な信仰の証明に逆らって、「私の魂は死に至るまで悲しい」(マタイ26:38)というこの言葉に依拠しようとするようである。自らを悲しいと言う者の表明が、その自覚によって悲しみ始めたところの本性の弱さを証する、というのである。
Ac primum humanae intelligentiae sensum interrogo, quid sit tristem esse usque ad mortem. Non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et tristem esse usque ad mortem: quia ubi propter mortem tristitia est, illic ipsa mors causa tristitiae est; ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non jam tristitiae est causa, sed finis.
PL 10, 371Cまず、人間の理解に問う。死に至るまで悲しいとは何か。死のゆえに悲しいのと、死に至るまで悲しいのとは、同じ意味ではない。死のゆえの悲しみであるなら、そこでは死そのものが悲しみの原因である。だが悲しみが死に至るまでであるなら、死はもはや悲しみの原因ではなく、終わりである。
Qui ergo non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est, quaerendum est unde sit tristis. Tristis autem non incerto neque indefinito humanae ignorantiae tempore, sed usque ad mortem. Adeo autem non propter mortem suscepta tristitia est, ut sit destituta per mortem.
PL 10, 372Aしたがって、死のゆえにではなく死に至るまで悲しい者について、彼がなぜ悲しいのかを問わねばならない。しかも悲しみは、人間の無知の不確かで不定の時にではなく、死に至るまでである。さらに悲しみは死のゆえに受けられたのでは全くなく、死によって取り去られるのである。
Liber X, Caput XXXVII
第X巻 第XXXVII章PL 10, 372ATristitiae Christi causa. Cui precetur calicem transire. Duae Christi voluntates. --Et ut causam tristitiae intelligere possimus, videamus quid hanc professionem tristitiae vel praecesserit, vel consequatur.
PL 10, 372Aキリストの悲しみの原因。杯が過ぎ去るよう、誰に祈ったか。キリストの二つの意志。――悲しみの原因を理解できるよう、この悲しみの表明に何が先立ち、何が続くのかを見よう。
Totius enim passionis et fidei mysterium consummatum paschae coena fuerat per Dominum. Postque universorum in se scandalum docet (Matth. XXVI, 31 et 32) , sed praecessurum se eos in Galilaeam promittit (Ibid. 33) .
PL 10, 372B主は、過越の食事によって、受難全体と信仰の奥義を成し遂げていた。その後、弟子たち全員が自分につまずくと教え(マタイ26:31、32)、しかし自分が彼らに先立ってガリラヤへ行くと約束する(マタイ26:33)。
Petrus, caeteris licet scandalizaturis, se tatamen non scandalizaturum constanti fide spopondit.
PL 10, 372Bペトロは、ほかの者たちがつまずくとしても、それでも〔底本は tatamen。tamen と読む〕自分はつまずかないと、揺るがぬ信仰をもって誓った。
Sed Dominus per naturam Dei non ignarus gerendorum, ter eum negaturum se esse respondit: ut caeterorum scandalum intelligeretur ex Petro, cum ille in tam grave fidei periculum eum ter negando recideret.
PL 10, 372Bしかし主は、神の本性によって、なされるべきことを知らぬわけではなく、彼が三度自分を否むであろうと答えた。ほかの者たちのつまずきがペトロから理解されるためであり、ペトロが、彼を三度否むことにより、これほど重い信仰の危機に陥るからである。
Tum ille assumptis Petro, Jacobo et Joanne (Ibid. 37) , duobus ad martyrium electis, et Joanne in praedicationem Evangelii firmando, tristem se usque ad mortem professus est.
PL 10, 372Bそのとき彼は、ペトロ、ヤコブ、ヨハネを連れて(マタイ26:37)、すなわち、殉教へと選ばれた二人と、福音の宣べ伝えのために堅められるべきヨハネとを連れて、死に至るまで悲しいと表明した。
Deinde progressus, oravit dicens: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid. 39) .
PL 10, 372Bそれから進み出て、祈って言った。「私の父よ、できることなら、この杯が私から過ぎ去るように。ただし、私が望むようにではなく、汝が望むように」(マタイ26:39)。
Transire a se calicem rogat, utique jam secum manentem: qui tum in sanguine Novi Testamenti pro multorum peccatis effundi consummabatur. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat.
PL 10, 372C彼は、すでに自らとともにある杯が自分から過ぎ去るよう求める。その杯は、そのとき、新しい契約の血として、多くの者の罪のために流されることで完成されようとしていた。彼は、杯が自分とともにあることがないようにと求めているのではなく、自分から過ぎ去るように求めているのである。
Deinde rogat ne voluntas sua fiat: et quod vult effici, id ipsum concedi sibi non vult. Ait enim, Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis: ut voluntate calicis deprecandi humanae in se sollicitudinis significans consortium, sententiam a se unitae sibi communisque cum Patre non discerneret voluntatis.
PL 10, 372C次に彼は、自らの意志が成らないように求める。そして、実現を望むことそのものを、自分に許されることは望まない。実際、「ただし、私が望むようにではなく、汝が望むように」と言うからである。杯を退けるという意志によって、自らのうちの人間の不安との交わりを示しながら、自分と一つであり、父と共通である意志の判断から、自らを分けなかったのである。
Ut autem non pro se precari intelligeretur, et ratio significatae voluntatis ac deprecatio non obtinendae esset in absoluto; hoc totum hujusmodi petitionis suae coepit exordio, Pater meus, si possibile est.
PL 10, 373Aしかし、彼が自分のために祈っているのではないと理解されるよう、また、示された意志と、聞き入れられるはずのない願いとの理が明らかとなるよう、彼はこの願いのすべてを、こう始めて述べた。「私の父よ、できることなら」。
Aliquid ergo Patri relinquitur, quod ei an possibile esset incertum sit? Et si nihil Patri impossibile est, intelligendum est ad cujus conditionem id quod, si possibile est, sit relictum.
PL 10, 373Aでは、父にとって可能かどうかが不確かなことが、父に残されているのか。父にとって不可能なことは何もないのだから、「できることなら」ということが、誰の状態に関して残されたのかを理解しなければならない。
Post hujus enim orationis precem sequitur: Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et ait Petro, Non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus, caro vero infirma (Ibid. 40 et 41) .
PL 10, 373Aこの祈りの願いのあとには、こう続く。「弟子たちのところに来て、彼らが眠っているのを見つけ、ペトロに言った。汝らは、一時も私とともに目を覚ましていられなかったのか。目を覚まして祈れ。汝らが誘惑に陥らないためである。霊は確かに燃えているが、肉は弱い」(マタイ26:40、41)。
Anne adhuc tristitiae causa, et transferendi calicis deprecatio in obscuro est? Vigilari enim secum ob hoc jubet et orari, ne in tentationem intrent, spiritu quidem prompto, sed infirma carne.
PL 10, 373Bそれでも悲しみの原因と、杯が移されるようにとの祈りは、なお不明であろうか。彼が、自分とともに目を覚まして祈るよう命じるのは、霊は燃えていても肉が弱いので、彼らが誘惑に陥らないためである。
Nam qui non scandalizaturos se per constantiam fidelis conscientiae pollicebantur, in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri.
PL 10, 373B実に、信仰ある自覚の堅さによって自分たちはつまずかないと約束していた者たちは、肉の弱さのゆえにつまずくことになっていたのである。
Non ergo sibi tristis est, neque sibi orat; sed illis quos monet orare pervigiles, ne in eos calix passionis incumbat: quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat.
PL 10, 373Bしたがって、彼は自分のために悲しんでいるのでも、自分のために祈っているのでもない。彼が目を覚まして祈るよう戒める彼らのために、受難の杯が彼らの上にのしかからないように、そして自分から過ぎ去るよう祈るのは、それが彼らのうちに留まらないためである。
Liber X, Caput XXXVIII
第X巻 第XXXVIII章PL 10, 373BCur dicat si possibile est.--Idcirco autem transferri eum, si possibile esset, a se precatus est: quia cum impossibile Deo nihil sit, sicut ipse ait: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36) ; impossibile tamen homini est passionis terrore non vinci, nec possit nisi per probationem fides nosci.
PL 10, 373Bなぜ「できることなら」と言うのか。――彼がそれでも、できることなら杯が自分から移されるようにと祈ったのは、神にとって不可能なことは何もなく、自ら「父よ、汝にはすべてが可能である」(マルコ14:36)と言うとおりであるけれども、人にとっては、受難の恐怖に打ち負かされないことが不可能であり、信仰は試練を通してでなければ知られえないからである。
Atque ideo et pro hominibus ut homo vult calicem transire, et ut Dei ex Deo voluntas effectui paternae voluntatis unitur.
PL 10, 373Cそれゆえ彼は、人々のために、人として杯が過ぎ去ることを望み、神から出た神の意志として、父の意志の成就と一つになる。
Id autem quod ait, si possibile est, manifeste in eo docuit quod ait Petro: Ecce satanas expetivit, ut vos cerneret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficeret fides tua (Luc. XXII, 31 et 32) .
PL 10, 373C彼が「できることなら」と言ったことは、ペトロに言ったことにおいて明らかに教えられている。「見よ、サタンは、汝らを麦のようにふるいにかけることを求めた。だが私は、汝の信仰がなくならないよう、汝のために祈った」(ルカ22:31、32)。
Per hunc enim calicem dominicae passionis tentandi omnes erant. Et pro Petro Pater rogatur, ne deficiat fides ejus: ut negantis infirmitati vel dolor saltem poenitentiae non abesset; quae fides in eo non deficeret, quod poeniteret.
PL 10, 374A実際、主の受難のこの杯によって、すべての者が試みられることになっていた。そして父は、ペトロのために、彼の信仰が失われないよう願われている。否む者の弱さに、悔いの痛みだけでも欠けないように、悔いるということにおいて、その信仰が彼のうちで失われないためである。
Liber X, Caput XXXIX
第X巻 第XXXIX章PL 10, 374AQui tristis usque ad mortem. --Tristitia igitur usque ad mortem Domino est: quia in morte, motu terrae diei tenebris, discissione veli, monumentorum reseratione, mortuorum resurrectione confirmanda jam apostolorum fides esset, quam et nocturnae custodiae terror, et in flagellis, alapis, sputis, corona spinea, crucis onere, et totius passionis ludibrium, et postremo maledictae crucis damnatio commoveret.
PL 10, 374Aいかにして死に至るまで悲しいのか。――したがって、主にあるのは、死に至るまでの悲しみである。死において、地の震え、昼の闇、垂れ幕の裂けること、墓が開かれること、死者たちの復活によって、使徒たちの信仰はすでに堅められるはずだったが、夜の見張りの恐怖、鞭打ち、平手打ち、唾、いばらの冠、十字架の重荷、受難全体の嘲り、そして最後に呪われた十字架の刑罰が、その信仰を揺さぶるからである。
Sciens igitur Dominus haec omnia post passionem suam destitutura, ideo et usque ad mortem tristis est: et scit hunc calicem transire non posse, nisi biberit, dicens: Pater meus, non potest calix iste transire a me nisi bibam illum: fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 42) : consummata in se scilicet passione metum calicis transiturum, qui nisi eum bibisset, transire non posset: finem terroris ejus non nisi consummatae in se passionis terrore succedere; quia post mortem ejus, per virtutum gloriam, apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur.
PL 10, 374Aしたがって主は、これらすべてが自分の受難のあとにはやむことを知っているので、死に至るまで悲しみ、そしてこの杯は、自分が飲み干さなければ過ぎ去りえないことを知っている。「私の父よ、この杯は、私がそれを飲まなければ、私から過ぎ去りえない。汝の意志が成るように」(マタイ26:42)。すなわち、受難が自らにおいて成し遂げられれば杯の恐れは過ぎ去るのであり、その杯は、彼が飲まなければ過ぎ去りえない。その杯の恐怖の終わりは、自らにおいて成し遂げられた受難の恐怖のあとにしか来ない。彼の死ののち、力ある業の栄光によって、使徒たちの弱さのつまずきが追い払われるからである。
Liber X, Caput XL
第X巻 第XL章PL 10, 374BCur apostolos dormire jam sinat. --Et quamquam in eo quod ait: Fiat voluntas tua, in calicis, id est, passionis suae scandalo, apostolos permittens paternae voluntatis arbitrio; tamen etiam repetitae tertio orationis prece usus est: postquam ait: Dormite jam, et requiescite (Ibid. 45) .
PL 10, 374Bなぜすでに使徒たちを眠るがままにするのか。――そして、「汝の意志が成るように」という言葉で、杯、すなわち自らの受難のつまずきについて、使徒たちを父の意志の裁量にゆだねているにもかかわらず、それでも彼は、三度繰り返された祈りの願いを用いた。その後で「もう眠って休め」(マタイ26:45)と言ったのである。
Non enim extra rationis alicujus internae conscientiam, qui antea eos dormientes coarguisset, nunc jam dormire et requiescere jubet.
PL 10, 374C先に彼らが眠っているのを咎めた者が、今度はもう眠って休むよう命じるのは、内なる何らかの理の自覚の外においてではない。
Sed intelligentiam nobis Lucas adhortationis istius tribuisse existimatur: qui cum dixisset, satanam expetisse ut apostolos modo tritici cerneret, et Dominum pro fide Petri, ne deficeret, oratum fuisse; subjecit post multam Domini precem angelum adstitisse confortantem eum; quo assistente orare prolixius coeperit, ita ut guttis sanguinum corporis sudor efflueret (Luc. XXII, 43 et 44) Misso enim ad tuitionem apostolorum angelo, et per eum confortato Domino, ne pro his tristis esset, jam sine tristitiae metu ait: Dormite jam, et requiescite.
PL 10, 374Cしかし、この勧めの理解は、ルカが我々に与えていると考えられる。ルカは、サタンが使徒たちを麦のようにふるいにかけることを求めたこと、主がペトロの信仰が失われないよう祈ったことを述べたのち、主の多くの祈りののち、天使が傍らに立って彼を力づけたこと、その天使が傍らにいるなかで、彼はいっそう長く祈り始め、体の汗が血の滴となって流れ出たこと(ルカ22:43、44)を付け加えた。使徒たちを守るために遣わされた天使により、主は力づけられ、彼らのために悲しむことがなくなったので、もはや悲しみの恐れなく言う。「もう眠って休め」。
De angelo quidem Matthaeus et Marcus et de expetitione diaboli nihil locuti sunt: sed post tristitiam animae, post dormientium objurgationem, post transferendi calicis deprecationem, non ex nihilo dormientium adhortatio subsecuta est, nisi quod cum afuturus ab his esset, et indulti Angeli confortatus auxilio, securitate custodiae custodiendos permittebat in somnum.
PL 10, 375A天使のこと、悪魔の求めのことについては、マタイもマルコも何も語っていない。しかし、魂の悲しみののち、眠っている者たちへの叱責ののち、杯が移されるようにとの祈りののちに、眠っている者たちへの勧めが続いたのは、理由なきことではなかった。ほかでもなく、彼が、彼らのもとを離れようとしていながら、与えられた天使の助けに力づけられ、見守りの確かさゆえに、守られるべき者たちを眠りに任せたからである。
Liber X, Caput XLI
第X巻 第XLI章PL 10, 375ADe sudore sanguinis et adventu angeli nil in pluribus libris. Infirmitas Christi perperam inde colligitur. --Nec sane ignorandum a nobis est, et in graecis et in latinis codicibus complurimis, vel de adveniente angelo, vel de sudore sanguinis nil scriptum reperiri.
PL 10, 375A多くの写本には、血の汗と天使の到来はない。そこからキリストの弱さを導くのは誤りである。――また我々は、ギリシア語の写本にもラテン語の写本にも、非常に多くのもので、天使の到来についても血の汗についても何も書かれていないことを、知らずにいてはならない。
Ambigentibus igitur, utrum hoc in libris variis aut desit, aut superfluum sit (incertum enim hoc nobis relinquitur de diversitate librorum), certe si quid sibi ex hoc haeresis blanditur, ut infirmum affirmet, cui opus fuerit angeli confortantis auxilio; meminerit Creatorem angelorum creationis suae non eguisse praesidio; tum deinde necessario eo modo eum confortatum, quo modo et tristem esse.
PL 10, 375Bしたがって、この箇所が諸写本において欠けているのか、余分なのかが疑わしいのだとしても(写本の相違のために、これは我々には不確かなままである)、少なくとも、もし異端がこのことから、天使の力づける助けを必要とした者が弱いのだと主張して悦に入るのなら、天使たちの創造者が、自らの被造物の護りを必要とはしなかったことを、思い起こすがよい。そのうえで、彼が力づけられたのは、悲しんでいるのと同じ仕方によることが、必然的に言えるのである。
Nam si nobis tristis est, id est, propter nos tristis est, necesse est ut propter nos sit confortatus et nobis: quia qui de nobis tristis est et de nobis confortatus est, ea confortatus est conditione qua tristis est.
PL 10, 375Bもし彼が我々のために悲しんでいるのなら、すなわち我々のゆえに悲しんでいるのなら、我々のゆえに、我々のために力づけられたのは必然である。我々のことで悲しみ、我々のことで力づけられた者は、悲しむのと同じ条件において力づけられたからである。
Sudorem vero nemo infirmitati audebit deputare: quia et contra naturam est sudare sanguinem.
PL 10, 375Cしかし、汗を弱さに帰す者は誰もいないであろう。血の汗を流すことは、本性に反することだからである。
Nec infirmitas est, quod potestas non secundum naturae consuetudinem gessit: neque ad haeresim infirmitatis pertinere ullo modo poterit, quod adversum haeresim phantasma mentientem proficiat, per sudorem sanguinis, ad corporis veritatem.
PL 10, 375C権力が本性の習わしに従わずに行ったことは、弱さではない。また、幻影を偽る異端に対して、血の汗を通して体の真実へと益することは、弱さの異端に属することでは決してありえないであろう。
Igitur cum et tristitia de nobis est, et oratio pro nobis est, non possunt non omnia propter nos gesta esse intelligi, cum omnia pro nobis, quibus timebatur, orata sint.
PL 10, 376Aしたがって、悲しみも我々のためであり、祈りも我々のためであるなら、すべては我々のゆえになされたと理解せざるをえない。恐れは我々のためのものであり、すべては我々のために祈られたのだから。
Liber X, Caput XLII
第X巻 第XLII章PL 10, 376ATristitiam, calicis deprecationem, etc. Apostolos spectare. --Praestant autem sibi mutuam Evangelia plenitudinem: dum alia ex aliis, quia omnia unius Spiritus praedicatio sit, intelliguntur.
PL 10, 376A悲しみ、杯を退ける祈りなどは、使徒たちに関わる。――福音書は互いに相互の充満を提供する。すべては一つの霊の宣べ伝えであるから、あるものは別のものによって理解される。
Hanc enim tacitam ab omnibus pro Apostolis Domini orationem Joannes maxime spiritalium causarum praedicator ostendit, Dominum ita precatum esse, dicens: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo.
PL 10, 376A実際、主のこの、使徒たちのための、ほかのすべての者には黙されていた祈りを、霊的な事柄の最大の宣教者であるヨハネが、主が次のように祈ったと言って示している。「聖なる父よ、彼らを汝の名において守れ。」
Cum essem cum eis, ego custodiebam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, et custodivi (Joan. XVII, 11 et 12) .
PL 10, 376B「私が彼らとともにいたとき、私は彼らを汝の名において守った。汝が私に与えた者たちを、私は守った」(ヨハネ17:11、12)。
Non sibi itaque fuit oratio illa, sed apostolis: nec sibi tristis est, qui orare eos ne tententur monet: nec sibi angelus mittitur, qui si vellet, duodecim millia legionum de coelis deduceret: nec propter mortem timet, qui usque ad mortem anxius est: nec ut se transeat calix, rogat; sed a se transire calicem rogat, qui tamen transire non possit, nisi eum biberit.
PL 10, 376Bしたがって、あの祈りは自分のためではなく、使徒たちのためであった。彼らに、誘惑に陥らないよう祈れと戒める者は、自分のために悲しんでいるのではない。望めば天から一万二千軍団を呼び寄せうる者は、天使が自分のために遣わされるのではない。死に至るまで不安な者は、死のゆえに恐れているのではない。杯が自分を通り越すよう求めているのではなく、それでも、自分がそれを飲まなければ過ぎ去りえない杯が、自分から過ぎ去るよう求めているのである。
Transire autem non loco decedere est, sed omnino non exstare: quod quidem ipsum et evangelicus et apostolicus sermo significat, cum dicitur, Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Marc. XIII, 31) .
PL 10, 376B過ぎ去るとは、場所を去ることではなく、まったく存在しなくなることである。これは福音書の言葉も使徒の言葉も示している。「天地は過ぎ去るが、私の言葉は過ぎ去らない」(マルコ13:31)。
Sed et Apostolus: Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova (II Cor. V, 17) . Sed et cum ait, Et figura hujus mundi transibit (I Cor. VII, 31) .
PL 10, 376Bまた使徒も言う。「見よ、古いものは過ぎ去り、新しいものとなった」(二コリント5:17)。また「この世の姿は過ぎ去る」(一コリント7:31)と言うときもそうである。
Calix ergo, de quo Patrem orat ut transeat, non potest transire nisi bibatur: et quod orat Dominus; utique pro his orat, quos cum his manens ipse salvavit, quos et Patri salvandos reliquit.
PL 10, 376Cしたがって、彼が父に、過ぎ去るようにと祈る杯は、飲まれなければ過ぎ去りえない。そして主が祈るのは、彼らとともにいて自ら救った者たち、また救われるよう父に委ねた者たちのためなのである。
Nunc vero sacramentum mortis peracturus, Patrem his custodem precatur: et missi in eo angeli, si tamen ita est, non ambigua praesentia est; et obtentae precis manifesta securitas est, cum eos consummata oratione adhortatur in somnum.
PL 10, 377A今や死の秘義を成し遂げようとして、彼は父に、彼らの守り手となるよう祈る。そして、彼のもとに遣わされた天使は、もしそうであるならば、曖昧でない臨在であり、聞き入れられた祈りの明白な確かさである。祈りを終えて彼らを眠りへと勧めるからである。
Effectum autem impetratae orationis, et adhortatae dormitionis securitatem, jam in ipso opere passionis Evangelista demonstrat, cum apostolis omnibus, de persecutorum manibus elapsuris ait: Ut adimpleretur verbum quod dixerat, quoniam quos dedisti mihi, non perdidi ex eis neminem (Joan. XVIII, 9) .
PL 10, 377A聞き入れられた祈りの成果と、勧められた眠りの確かさを、福音書記者は、受難の業そのものにおいてすでに示している。迫害者たちの手から逃れようとしている使徒たち全員について、こう言うのである。「彼が言った言葉が成就するためであった。『汝が私に与えた者たちのうち、私は一人も失わなかった』」(ヨハネ18:9)。
Impletur enim per se orationis precatio, et salvi omnes sunt. Sed oratur Pater, ut salvatos per se, nunc in nomine suo salvet ipse. Et adeo salvat, ut Petri fides poenitentia subsequente non deficiat, licet territa.
PL 10, 377A祈りの願いはそれ自体で成就し、全員が救われた。しかし父に祈られるのは、自らによって救われた者たちを、今は父自身が自らの名において救うようにである。そして父は、恐れに襲われながらも、ペトロの信仰が、悔いが続くことによって失われないほどに救う。
Liber X, Caput XLIII
第X巻 第XLIII章PL 10, 377BEpilogus. --Demonstrata itaque et a Joanne Domini oratio, et a Luca diaboli postulatio, et ea quae in Matthaeo atque Marco, et tristitia usque ad mortem est, et somni objurgatio, et rursum adhortatio, nihil ambiguitatis relinquunt: cum quando per precem in Joanne, qua Patri apostolos commendat, et tristitiae causa et transeundi calicis deprecatio absoluta sit; non a se passionem amoveri Domino deprecante, sed Patrem ut apostolos se passuro tueatur orante: et per Lucam ostensa adversus diabolum prece, jam de fiducia vetiti antea somni secura permissio sit.
PL 10, 377B結び。――したがって、ヨハネによって示された主の祈り、ルカによって示された悪魔の要求、マタイとマルコにあること、死に至るまでの悲しみ、眠りへの叱責と、再びの勧めは、曖昧さを何も残さない。ヨハネにおいては、父に使徒たちをゆだねる祈りによって、悲しみの原因も杯が過ぎ去るようにとの祈りも解決される〔cum quando 以下の構文は崩れており、上のように解した〕。主が祈りによって、受難が自分から取り除かれることを求めたのではなく、自分が受難に臨むにあたって父が使徒たちを守るよう祈ったのであり、ルカによって悪魔に対する祈りが示されたことで、以前は禁じられていた眠りの、確信に基づく安らかな許可がなされたのである。
Liber X, Caput XLIV
第X巻 第XLIV章PL 10, 377CChristus ab humanis vitiis liber. Sensus unde. --Non est itaque in ea natura, quae supra hominem est, humanae trepidationis anxietas: et extra terreni est corporis mala, non terrenis inchoatum corpus elementis, etsi originem filii hominis sanctus Spiritus per sacramentum conceptionis invexit.
PL 10, 377Cキリストは人間の欠陥から自由である。感覚はどこから来るか。――したがって、人を超えるこの本性には、人間の戦慄の不安はなく、地上の体の悪もその外にある。聖なる霊が懐胎の秘義によって人の子の起源を持ち込んだとしても、その体は地上の元素によって始められたのではない。
Nempe et Altissimi virtus, virtutem corporis, quod ex conceptione Spiritus virgo gignebat, admiscuit.
PL 10, 378A確かに、いと高き者の力が、おとめが霊による懐胎から産む体の力に混ざったのである。
Nam cum per transfusae in corpus animae consortium, sensus animati corporis vivat, et ipsum ad illatorum dolorem corpus anima corpori permixta vivificet; quae ubi coelestis spei ac fidei suae beato calore, terrenae in corpore suo originis despexit exordium, sui quoque sensus ac spiritus corpus efficitur in dolore, ut pati se desinat sentire quod patitur: et quid nobis de natura dominici corporis, et descendentis de coelo filii hominis adhuc sermo sit?
PL 10, 378A実際、魂が体のうちに注がれて交わることによって、生かされた体の感覚は生き、体に混ざった魂が、加えられた痛みに向けて体そのものを活かすとき、その魂が、天の望みと自らの信仰の幸いなる熱によって、自らの体における地上の起源の始まりを見下したなら、体は痛みにあってもその魂自身の感覚と霊の体となり、自らが苦しんでいることを感じることをやめる。それなら、主の体の本性について、また天から降った人の子について、我々になお何を語ることがあろうか。
Ipsa terrena corpora timere ac dolere interdum nesciunt, quod et doleri necesse est et timeri.
PL 10, 378B地上の体そのものでさえ、痛まれ、恐れられて当然のものを、ときに恐れることも痛むことも知らない。
Liber X, Caput XLV
第X巻 第XLV章PL 10, 378BTres pueri flammas non timent. Multo magis Christus. --Quaero enim an pastas ad fomenta exaestuandi Babyloniae fornacis flammas Israelitae pueri timuerint, et utrum in illud nostrae conceptionis corpus metus tanti ignis incesserit (Dan. III, 23) .
PL 10, 378B三人の若者は炎を恐れない。まして、キリストは。――実際、私は問う。バビロンの炉の、燃え上がらせる薪で養われた炎を、イスラエルの若者たちは恐れたのか。あれほどの火への恐れは、我々の懐胎による体に入り込んだのか(ダニエル3:23)。
Quaero etiam, an circumambiri se flammis doluerint. Sed forte idcirco, quia non usti sunt, nihil doleant; et tum afuisse ignibus natura urendi existimabitur. Certe haec natura corporis erat, ut et uri se timeret, et posset uri.
PL 10, 378B私はまた問う。炎に取り囲まれて、彼らは痛んだのか。だが、彼らは焼かれなかったから痛まなかったのだろう、その時は火から焼く本性が離れていたのだろうと思われるかもしれない。しかし確かに、その体の本性は、焼かれることを恐れ、焼かれうるものであった。
Quod si per spiritum fidei terrena corpora, id est, secundum elementa causarum communium initiata, neque uri potuerunt, nec timere: quae ergo per fidem Dei in homine contra naturam sunt, ea in Deo secundum virtutem Spiritus ad naturae originem inchoata, non sunt naturaliter aestimanda.
PL 10, 378Bもし信仰の霊によって、地上の体、すなわち共通の原因の元素に従って始められたものが、焼かれることも恐れることもありえなかったのなら、人においては神への信仰によって本性に反するものであることが、神においては霊の力に従って本性の起源から始められているのであり、それらを通常の本性によって評価してはならない。
Vincti pueri in medio ignis sunt: ignem non timent, dum scandunt; flammas non sentiunt, dum orant; uri non possunt, dum in igni sunt.
PL 10, 379A縛られた若者たちは、火の真ん中にいる。登るとき火を恐れず、祈るとき炎を感じず、火の中にいて焼かれることがありえない。
Naturam suam in his et corpora et ignis amittit; nam neque illa uruntur, neque ille urit: et tamen in caeteris in natura sua est et ignis et corpus; nam circumstantes ardent, et poenae ministeria in poena sunt.
PL 10, 379Aその中で、体も火も、自らの本性を失う。体は焼かれず、火は焼かないからである。だがほかのものにおいては、火も体も自らの本性のうちにある。周りに立つ者たちは燃え、刑罰の務め手たちは刑罰のうちにあるからである。
Non vis, impie haeretice, ut transeunte palmas clavo Christus non doluerit, neque vulnus illud nullam acerbitatem teli compungentis intulerit.
PL 10, 379A不敬虔な異端者よ、汝は、釘が手のひらを貫くとき、キリストが痛まず、あの傷が刺す飛び道具の苦さを何ももたらさなかったことを望まない。
Interrogo cur pueri ignes non timuerint, nec doluerint: aut quid in eorum corporibus naturae fuerit, ut naturam ignis excederet.
PL 10, 379A私は問う。若者たちはなぜ火を恐れず、痛まなかったのか。あるいは、彼らの体のどのような本性が、火の本性を超えたのか。
Quod si illi fidei calore, et beati martyrii gloria timere nesciunt quae timentur; Christus etiamsi vitiorum nostrorum origine esset conceptus, tamen per crucem mansurus Deus, et mundum judicaturus, et rex aeternorum saeculorum futurus, tristis metu crucis esset? et tantorum praemiorum immemor, turpis metus anxietate trepidaret?
PL 10, 379Aもし彼らが、信仰の熱と幸いなる殉教の栄光によって、恐れられるものを恐れることを知らないのなら、キリストは、たとえ我々の欠陥の起源から懐胎されていたとしても、十字架を通して神であり続け、世を裁き、永遠の世々の王となるはずであるのに、十字架の恐れのゆえに悲しんだというのか。これほどの報いを忘れて、恥ずべき恐れの不安に震えたというのか。
Liber X, Caput XLVI
第X巻 第XLVI章PL 10, 379BFidei vis ad arcendum dolorem. --Daniel prophetae prandio alendus, leonum lacum non timet. Apostoli caedi se pro Christi nomine et pati gaudent. Paulo libatio sua corona justitiae est.
PL 10, 379B信仰の力は痛みを退ける。――ダニエルは、預言者の昼食によって養われることになっていて、獅子の穴を恐れない。使徒たちは、キリストの名のために打たれ、苦しむことを喜ぶ。パウロにとって、自らが注ぎの供え物となることは義の冠である。
Desecanda colla sua percussoribus cum hymnis Martyres tendunt, et aedificatos sibi congerie lignorum ignes cum canticis scandunt.
PL 10, 379B殉教者たちは、切り落とされる自らの首を、賛歌を歌いながら死刑執行人に差し出し、自らのために積み上げられた薪の火に、歌をうたいながら登る。
Usque eo sensus fidei, perempto in corporibus naturalis infirmitatis metu, corpora ipsa ad sensum non sentiendi doloris emutat, ut per animae propositum firmitas corporis invehatur, animatumque corpus in id se tantum sentiat, in quod animae studio commovetur; ut quod pati animus gloriae cupiditate contemnit, id se pati corpus anima vegetante non sentiat.
PL 10, 379B信仰の感覚は、体における本性的な弱さへの恐れを滅ぼして、体そのものを痛みを感じない感覚へと変えるほどであり、魂の決意によって体の堅さが持ち込まれ、生かされた体は、魂の熱意によって動かされたそのことだけを感じる。その結果、心が栄光への望みによって苦しむことを軽んじるとき、体は、魂に活かされて、自らが苦しんでいることを感じない。
Haec si in hominibus naturalia sunt per animae ad gloriam ardentis calorem, ut passiones suas nesciant, et vulnera ignorent, et mortes non intelligant: Dominus vero gloriae Jesus Christus, cujus et fimbria virtus est, cujus sputus et sermo natura corporis est, dum et mancus jam non mancus manum jubetur extendere, et caecus natus nativitatis vitia non sentit, et truncus aure non truncus est, in ea infirmitate compuncti ac dolentis corporis deputabitur, in qua gloriosos ac beatos viros fidei suae spiritus non reliquit?
PL 10, 380Aもしこれらが、栄光に燃える魂の熱によって、人間において本性的なことであり、彼らが自らの受苦を知らず、傷を意識せず、死を理解しないというのなら、栄光の主イエス・キリストは、その衣の房さえ力であり、その唾と言葉は体の本性であり、手の萎えた者は、もはや萎えていないまま手を伸ばすよう命じられ、生まれつきの盲人は生まれの欠陥を感じず、耳を切られた者は切られていない者となるほどの者であるのに、刺されて痛む体の弱さ、すなわち、栄光ある幸いなる人々をさえ、その信仰の霊がそのうちに置き去りにしなかった弱さに、帰せられるというのか。
Liber X, Caput XLVII
第X巻 第XLVII章PL 10, 380BPassiones nostras quomodo susceperit Christus. Qui peccata portet. --Passus igitur unigenitus Deus est omnes incurrentes in se passionum nostrarum infirmitates; sed passus virtute naturae suae, ut et virtute naturae suae natus est: neque enim, cum natus sit, non tenuit omnipotentiae suae in nativitate naturam.
PL 10, 380Bキリストは我々の受苦をどのように身に受けたか。いかにして罪を担うか。――したがって、独り子なる神は、我々の受苦の弱さのうちで自らに降りかかるものをすべて受けた。しかしそれは、自らの本性の力によって受けたのであり、自らの本性の力によって生まれたのと同じである。生まれたときにも、誕生において自らの全能の本性を保たなかったわけではないからである。
Nam cum natus sit lege hominum, non tamen hominum lege conceptus est: habens in se et constitutionem humanae conditionis in partu, et ipse extra constitutionem humanae conditionis in origine.
PL 10, 380B実際、人間の法によって生まれたが、人間の法によって懐胎されたのではない。誕生においては人間の条件の構成を自らのうちにもち、起源においては自らが人間の条件の構成の外にあった。
Secundum quod ita ex infirmitate corporis nostri passus in corpore est, ut passiones corporis nostri, corporis sui virtute susciperet.
PL 10, 380Bそれに応じて、彼は我々の体の弱さによる仕方で体において苦しみを受けたが、我々の体の受苦を、自らの体の力によって引き受けたのである。
Et hujus fidei nostrae etiam sermo propheticus testis est, cum ait: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos existimavimus eum in doloribus esse, et in plaga, et in vexatione.
PL 10, 380Bこの我々の信仰の証人は、預言者の言葉でもある。「この者は我々の罪を担い、我々のために痛む。我々は、彼が苦痛のなか、打たれ、責め苦のうちにあると考えた。」
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmitatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, 4 et 5) . Fallitur ergo humanae aestimationis opinio, putans hunc ( al. hinc) dolere quod patitur.
PL 10, 381A「しかし彼は、我々の不義のゆえに傷つけられ、我々の罪のゆえに弱くされた」(イザヤ53:4、5)。したがって、人間の判断の思い込みは誤っており、この者が(別本では「ここから」)苦しむことによって痛むと考えている。
Portans enim peccata nostra, peccati nostri scilicet corpus assumens, tamen ipse non peccat. Missus namque est in peccati carnis similitudine; portans quidem in carne peccata, sed nostra.
PL 10, 381A我々の罪を担うとき、すなわち我々の罪の体を身に受けるとき、それでも彼自身は罪を犯さない。彼は罪の肉の類似において遣わされたのであり、肉において罪を担うが、それは我々の罪である。
Et pro nobis dolet, non et doloris nostri dolet sensu: quia et habitu ut homo repertus, habens in se doloris corpus, sed non habens naturam dolendi, dum et ut hominis habitus est, et origo non hominis est, nato eo de conceptione Spiritus sancti.
PL 10, 381Aそして、我々のために痛むのであって、我々の痛みの感覚によって痛むのではない。彼は姿において人として見いだされ、痛みの体をもちながら、痛む本性はもたず、人の姿はあるが起源は人ではないからである。聖なる霊の懐胎から生まれたのだから。
Hinc itaque aestimatus est et in doloribus et in plaga et in vexatione esse. Formam enim servi accepit: et natus ex virgine homo opinionem nobis naturalis sibi in passione doloris invexit. Ipse autem vulneratus est; sed propter iniquitates nostras.
PL 10, 381Bそれゆえ、彼は苦痛のなか、打たれ、責め苦のうちにあると思われた。僕の形を受け、おとめから人として生まれた彼が、受難において自らに本性的な痛みがあるという思い込みを、我々に持ち込んだのである。しかし彼自身は傷つけられた。だがそれは我々の不義のゆえである。
Nam quamvis sit vulneratus, non tamen iniquitatis suae vulnus est: et quidquid patitur, non sibi patitur. Non enim sibi homo natus est, nec ex se iniquus est.
PL 10, 381B傷つけられたとしても、その傷は彼自身の不義の傷ではなく、彼が受けるものは何であれ、自分のために受けるのではない。人として生まれたのは自分のためではなく、自らから不義であるのでもないからである。
Testatur Apostolus causam dispensationis istius dicens: Orantes per Christum reconciliari Deo: eum, qui non cognovit peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 20) .
PL 10, 381B使徒は、この経綸の理由を証しして言う。「〔我々は〕キリストによって神と和解するよう願う。罪を知らなかった者を、〔神は〕我々のために罪とした」(二コリント5:20)。
Peccatum enim in carne per peccatum condemnaturus, peccati licet expers, factus est ipse peccatum, id est, per carnem peccatum in carne condemnans, carnis quidem nescius, sed pro nobis caro factus est: et idcirco propter iniquitates nostras est vulneratus.
PL 10, 381B罪によって、肉における罪を断罪しようとして、罪を知らなかったにもかかわらず、彼自身が罪となった。すなわち、肉を通して肉における罪を断罪する者として、〔罪ある〕肉を知らなかったが〔carnis quidem nescius の carnis の指すものは定かでない〕、我々のために肉となったのである。それゆえに我々の不義のゆえに傷つけられたのである。
Liber X, Caput XLVIII
第X巻 第XLVIII章PL 10, 381CChristi virtus in passione emicat. Passio Christi triumphus. --Caeterum nescit in Christo Apostolus trepidationem doloris.
PL 10, 381Cキリストの力は受難において輝き出る。キリストの受難は勝利である。――実際、使徒は、キリストにおける痛みへの戦慄を知らない。
Nam dispensationem passionis locuturus, in sacramento eam divinitatis praedicavit, dicens: Donans vobis omnia peccata, delens quod adversum nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates traduxit cum fiducia, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 13 et seqq.) .
PL 10, 381C受難の経綸を語ろうとして、彼はそれを神性の秘義において宣べた。「汝らにすべての罪を赦し、我々に対して不利な、規定のなかの債務証書を消し、我々に敵対していたそれを中央から取り除き、十字架に釘づけにし、肉を脱ぎ捨て、支配と権力を確信をもって引き回し、自らにおいて彼らに勝利した」(コロサイ2:13以下)。
Succumbere ergo tibi videtur Virtus ista vulneris clavo; et ad ictum compungentis exterrita, demutasse se in naturam dolendi?
PL 10, 381Cでは汝には、この力が傷の釘に屈し、刺す一撃に怯え、痛む本性へと自らを変えたように見えるのか。
Atquin Apostolus loquente in se Christo locutus, et salutis nostrae per Dominum opus memorans, mortem Christi ita significat, ut carne se spoliet, et potestates cum fiducia dehonestet, et de his in semetipso triumphet (II Cor. XIII, 3) .
PL 10, 381Dだが使徒は、自らのうちに語るキリストによって語り、我々の救いの主による業を思い起こして、キリストの死を、彼が肉を脱ぎ、権力を確信をもって辱め、彼らに対して自らにおいて勝利する、というふうに示している(二コリント13:3)。
Si in passione sua necessitas est, et non salutis tuae donum est; si in cruce dolor compungendi est, et non decreti, quod in te mors est scripta, confixio est; si in morte vis mortis est, et non per potestatem Dei carnis exuviae sunt; si denique mors ipsa aliud est, quam potentum dehonestatio, quam fiducia, quam triumphus: adscribe infirmitatem, si ibi necessitas est et natura, si ibi vis est et diffidentia et dedecus.
PL 10, 382Aもし彼の受難に必然があって、汝の救いの賜物がそこにないのなら、十字架に刺される痛みがあって、汝に対する死の書き記された布告の釘づけがそこにないのなら、死に死の力があって、神の権力による肉の脱ぎ捨てがそこにないのなら、結局、死そのものが、力ある者たちの辱め、確信、勝利とは別のものであるのなら、そこに必然と本性があり、力と不信と不名誉があるなら、弱さを帰すがよい。
Sin autem haec e contrario in sacramento passionis praedicantur; quis, rogo, furor est, repudiata doctrinae apostolicae fide mutare sensum religionis, et totum hoc ad contumeliam imbecillis rapere naturae, quod et voluntas est et sacramentum, quod et potestas est et fiducia et triumphus?
PL 10, 382Aしかし、これらが、受難の秘義においてむしろ反対のこととして宣べられているのなら、問う、使徒の教えの信仰を退けて、信仰の理解を変え、意志であり秘義であるこの全体を、権力であり確信であり勝利であるこの全体を、脆い本性への侮辱へと引きずるとは、何という狂乱か。
Triumphus plane est, quaeri ad crucem, et offerentem se non sustineri; stare ad sententiam mortis, sed inde consessurum a dextris virtutis; configi clavis, sed pro persecutoribus orare; acetum potare, sed sacramentum consummare; deputari inter iniquos, sed paradisum donare: elevari in ligno, sed terram tremere; pendere in cruce, sed solem ac diem fugere; exire e corpore, sed revocare animas in corpora; sepeliri mortuum, sed resurgere Deum; secundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare.
PL 10, 382B勝利は明らかにそこにある。十字架に求められながら、自らを差し出す者に耐えられないこと。死の宣告のもとに立ちながら、そこから力の右に共に座すことになること。釘で刺されながら、迫害者たちのために祈ること。酢を飲みながら、秘義を成し遂げること。不義な者たちの中に数えられながら、楽園を与えること。木に上げられながら、地が震えること。十字架に吊るされながら、太陽と昼が逃げること。体から出ながら、魂たちを体へと呼び戻すこと。死んで葬られながら、神としてよみがえること。人としては我々のためにすべての弱さを受け、神としてはそれらすべてにおいて勝利すること。
Liber X, Caput XLIX
第X巻 第XLIX章PL 10, 382BDerelictum objiciunt. Quam nihil inde conficiant. -- Restat nobis adhuc, ut haereticis videtur, magna et gravis confessae infirmitatis professio, et maxime ipsius Domini vocibus edita, cum ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ?
PL 10, 382B彼らは見捨てられたことを持ち出す。そこから彼らが何も導けないこと。――なお我々には、異端者たちの見るところ、告白された弱さの大いなる重大な表明が残っている。それは特に主自身の声によって発せられている。「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。
Quae maximae querelae esse intelligitur protestatio, derelictum se esse conqueri, infirmitatique permissum?
PL 10, 382C見捨てられ、弱さに委ねられたと嘆くことは、最大の嘆きの表明だと理解されるのか。
Verum haec impiae intelligentiae violenta praesumptio, quam sibi in omni dictorum dominicorum genere compugnat: ut qui ad mortem festinat, ut qui per eam honorificandus est, ut qui post eam a dextris virtutis sessurus est, in his tot beatitudinum causis mori timuerit, et ob id ad necessitatem moriendi desertum se a Deo suo queratur, cum in beatis illis esset mortem obeundo mansurus!
PL 10, 382Cだが、不敬虔な理解のこの暴力的な思い込みは、主の言葉のあらゆる種類においていかに自らと争っていることか。死へと急ぎ、それによって栄誉を受けることになり、その後に力の右に座すことになる者が、これほど多くの幸いの原因のなかで死ぬことを恐れ、そのために、死ぬ必然のゆえに自らの神に見捨てられたと嘆くというのだから。死を通り抜けることによって、あの幸いのなかに留まろうとしているのに。
Liber X, Caput L
第X巻 第L章PL 10, 382CCommenta eorum varia de Verbi et hominis conjunctione. --Quin etiam ad irreligiositatis hujus tamquam ad praeparatam sibi viam, per id ingenia haeretica contendunt, quod aut defecisse omnino Deum Verbum in animam corporis volunt, ut non idem fuerit Jesus Christus hominis filius, qui et Dei filius; et aut de se defecerit Deus Verbum, dum corpus officio animae vivificat; aut omnino nec fuerit Christus homo natus, quia in eo Dei Verbum modo spiritus prophetalis habitaverit.
PL 10, 382C言葉と人の結合についての彼らの様々な作り事。――彼ら異端の才知は、この不信心へと、あたかも自らのために備えられた道であるかのように向かって、次のことによって争う。神なる言葉が、体の魂へと全く衰え落ちたと望み、その結果、人の子であったイエス・キリストは、神の子であった者と同一ではないとする。あるいは、神なる言葉が、魂の務めによって体を生かすことで、自らのうちから欠けたとする。あるいは、預言者の霊のように神の言葉が彼のうちに住んだだけだから、キリストは人として生まれたのでは全くないとする。
Sed ridiculae hujus perversitatis error in majorem se impietatis extendit audaciam, ne Jesus Christus, ante quam ex Maria natus est, Christus sit: dum non qui erat natus est, sed ad id tum primum quod natus est coeperit.
PL 10, 383Aしかし、この滑稽な曲解の誤りは、さらに大きな不敬虔の大胆さへと広がる。イエス・キリストは、マリアから生まれる前にはキリストではない、と。すなわち、彼は、もとあった者として生まれたのではなく、生まれたときに初めて、生まれたそのものになり始めたというのである。
Per quod etiam illud vitii adjungitur, ut Deus Verbum tamquam pars aliqua virtutum Dei quodam se tractu continuationis extendens, hominem illum qui a Maria esse coepit habitaverit, et virtutibus divinae operationis instruxerit; animae tamen suae motu naturaque viventem.
PL 10, 383Aこれによってさらに次の欠陥も加わる。神なる言葉は、神の諸々の力の何らかの部分のように、ある連続の伸長によって自らを延ばし、マリアから始まったあの人のうちに住み、神の働きの力ある業によってその人を備えたが、その人は自らの魂の動きと本性によって生きていた、と。
Liber X, Caput LI
第X巻 第LI章PL 10, 383BErrores inde consectarii. --Per hanc ergo subtilem pestiferamque doctrinam deducuntur in vitium, ut aut Deus Verbum anima corporis per demutationem naturae se infirmantis exstiterit, et Verbum Deus esse defecerit: aut rursum per exteriorem nudamque naturam hominem illum sola vita animae moventis animatum, in quo Verbum Dei, id est, quaedam quasi potestas extensae vocis habitaverit, atque ita omni modo impiissimae intelligentiae aditus pandatur, ut aut Deus Verbum in animam defecerit, nec permanserit Deus Verbum; aut omnino Christus ante partum Mariae non fuerit; quia Jesus Christus, animae solum communis et corporis homo, hoc habeat sui, quo esse homo coepit exordium, quem extrinsecus protensi sermonis potestas ad virtutem operationum confirmaverit; qui nunc a Dei Verbo contracta rursum protentione desertus, clamet: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? vel certe tum, cum in animam corporis a Dei Verbi natura demutatus est, paterno in omnibus usus auxilio, nunc inops ejus mortique permissus, solitudinem suam conqueratur, relinquentemque se arguat: omnique modo exitiabile deceptae fidei periculum comparetur, si aut in Deo Verbo significari existimetur naturae infirmitas per querelam; aut omnino nec fuerit Deus Verbum, dum Christo Jesu Mariae solum partus exordium est.
PL 10, 383Bそこから導かれる誤り。――この精緻で害毒をもたらす教えによって、彼らは次のような欠陥へと導かれる。すなわち、神なる言葉が、本性の変化によって自らを弱めることで体の魂となり、言葉なる神であることをやめたとするか、あるいは逆に、外側の裸の本性による人、動く魂の命だけによって生かされた人であって、その人のうちに神の言葉、すなわち延ばされた声のような権力が住んだのだとする。こうして、あらゆる仕方で最も不敬虔な理解への入り口が開かれる。神なる言葉が魂へと衰え、神なる言葉として留まらなかったのか、あるいはキリストがマリアの出産の前には全く存在しなかったのか、である。イエス・キリストは、魂と体だけを共通にもつ人であって、その人が存在し始めた始まりのほかに自らのものをもたず、外から延ばされた言葉の権力が、その人を力ある業へと堅めたにすぎない。その人は、いま、神の言葉から、引き戻された伸長によって見捨てられ、叫ぶ。「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」。あるいは少なくとも、神の言葉の本性から体の魂へと変化したとき、すべてにおいて父の助けを受けていたのに、いまはそれを欠き、死に委ねられて、自らの孤独を嘆き、自分を見捨てる者を責めているのである。そして、あらゆる仕方で、欺かれた信仰の滅びの危険が備えられる。もし嘆きによって、神なる言葉における本性の弱さが示されていると考えられるなら、あるいは、キリスト・イエスにとってマリアの出産だけが始まりであるなら、神なる言葉は全く存在しなかったことになるのである。
Liber X, Caput LII
第X巻 第LII章PL 10, 384AFides vera haereticae adversa. --Sed inter has impias infirmasque sententias, Ecclesiae fides apostolocis imbuta doctrinis novit in Christo nativitatem, sed ignorat exordium. Scit dispensationem, sed nescit divisionem.
PL 10, 384A真の信仰は異端に対立する。――しかし、これらの不敬虔で弱い主張のなかにあって、使徒的な〔底本は apostolocis。apostolicis と読む〕教えに浸された教会の信仰は、キリストにおける誕生は知っているが、始まりは知らない。経綸は知っているが、分割は知らない。
Non patitur Christum Jesum, ut Jesus non ipse sit Christus: nec filium hominis discernit a Dei filio, ne filius Dei forte non et filius hominis intelligatur. Non absumit filium Dei in filium hominis.
PL 10, 384B教会の信仰は、イエスがキリスト自身でなくなることを許さず、人の子を神の子から分けず、神の子が人の子でもあると理解されなくなることのないようにする。また神の子を人の子のうちに消し去りもしない。
Neque tripartita Christum fide scindit, cujus de super texta vestis inscissa est (Joan., XIX, 23) : ut Jesum Christum et in Verbum et in animam et in corpus incidat, neque rursum Deum Verbum et in animam et in corpus absumat.
PL 10, 384Bまたキリストを三つに分ける信仰によって切り裂くこともない。その上から織られた衣は裂かれなかった(ヨハネ19:23)。イエス・キリストを言葉と魂と体とに切り分けることも、神なる言葉を魂と体のうちに消し去ることもしない。
Totum ei Deus Verbum est, totum ei homo Christus est; retinens hoc in sacramento confessionis suae unum, nec Christum aliud credere quam Jesum, nec Jesum aliud praedicare quam Christum.
PL 10, 384B教会の信仰にとっては、神なる言葉が全体であり、人キリストも全体である。自らの告白の秘義において、これを一つとして保ち、キリストをイエスとは別のものと信じることも、イエスをキリストとは別のものと宣べることもない。
Liber X, Caput LIII
第X巻 第LIII章PL 10, 385AIn Dei rebus mens humana deficit. Obtunditur plus volens videre quam datur. --Non ignoro autem in quantum humanae intelligentiae infirmitatem magnificentia mysterii coelestis impediat, ut haec non facile aut verbis enuntiare, aut dijudicare sensu, aut etiam complecti mente possimus.
PL 10, 385A神の事柄において、人間の精神は力尽きる。与えられた以上のものを見ようとする者は鈍らされる。――しかし私は、天の奥義の壮大さが、人間の理解の弱さをどれほど妨げるかを知らないわけではない。それゆえ我々は、これらのことを、たやすく言葉で述べることも、理解によって見きわめることも、精神で把握することさえできない。
Sciens autem Apostolus arduum hoc terrenae naturae difficillimumque esse, rerum divinarum efficientiam judicio nos nostro, tamquam ad intelligendum acriore, quam ad efficiendum Deo potiore, concipere, illi legitimo sibi secundum fidem filio, sacrasque litteras ab infantia sumenti, ita scribit: Sicut hortatus sum te sustinere Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam ne aliter docerent, neque attenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei quae est in fide (I Tim. I, 3 et 4) .
PL 10, 385A使徒は、これが地上の本性にとって困難でこの上なく難しいこと、すなわち神の事柄の働きを、あたかも我々の判断が、実現において力ある神にまさって理解において鋭いかのように、我々自身の判断で思い描かずにいることは難しいと知っていたので、信仰にしたがって彼の正当な子であり、幼いころから聖なる書物を学んだ者〔テモテ〕に、こう書く。「私がマケドニアに行くとき、汝がエフェソに留まるよう勧めたように、汝は、ある者たちに、別のことを教えず、作り話や果てしない系図に心を向けないよう命じよ。それらは、信仰にある神の建設よりも、詮索を生むだけだからである」(一テモテ1:3、4)。
Vetat genealogiae eloquia tractari, et fabulas interminatae quaestionis attingi. Aedificationem vero Dei in fide esse ( supple, docet): ut humanae verecundiae modum fideli omnipotentiae Dei religione concludat, neque se infirmitas nostra ad perspicienda ea, quae perspiciendi naturam hebetent, extendat.
PL 10, 385B彼は、系図の言説を扱うこと、果てしない詮索の作り話に触れることを禁じる。そして、神の建設は信仰にある、と(「教える」を補え)。それは、人間の慎みの限度を、神の全能への忠実な敬虔によって閉じ、我々の弱さが、見通す本性を鈍らせるようなことを見通そうとして自らを延ばさないようにするためである。
Quod si contuentibus solis claritatem virtus intenti luminis obstupescit, ut si quando causam radiantis lucis solertius acies curiosae contemplationis inquirat, usque ad emortuum videndi sensum oculorum natura revocetur, accidatque nitendo magis videre ne videas; quid nobis in Dei rebus et in sole justitiae exspectandum est?
PL 10, 385Bもし、太陽の輝きを見つめる者たちにとって、注がれた光の力が目をくらませ、輝く光の原因を目が好奇の観照でより巧みに探るとき、目の本性が見る感覚の死に至るまで引き戻され、いっそう見ようと努めることで見えなくなるということが起こるのなら、神の事柄と義の太陽において、我々は何を期待すべきであろうか。
Nonne incumbet volentibus supersapere stultitia? Nonne ipsum illud acre intelligentiae lumen stupor hebetis desipientiae occupabit? Non enim natura inferior causam naturae potioris intelliget: nec subjacet humanae conceptioni ratio coelestis ( id est, divina).
PL 10, 385B知恵を越えようとする者たちに、愚かさがのしかからないだろうか。理解のあの鋭い光そのものを、鈍い愚昧の麻痺が占めないだろうか。実際、劣った本性が、優れた本性の原因を理解することはなく、天の理(すなわち「神の」)が人間の把握のもとにあることもないのである。
Nam intra conditionem infirmitatis erit, quidquid infirmi conscientiae ( in 3º casu ) subditur.
PL 10, 385C弱い者の自覚に(第三格)服するものは、何であれ弱さの条件のうちにあるからである。
Excedit itaque humanam mentem Dei potestas: ad quam si se infirmitas protendet, magis infirma reddetur, dum hoc ipsum quod obtinet amittit, potiore ad obtundendam eam rerum coelestium natura; quia omnem ejus consectantis se pervicaciam ipsa complexu ejus major infirmat.
PL 10, 385Cしたがって、神の権力は人間の精神を超える。弱さがそこへ自らを伸ばすなら、かえっていっそう弱くされる。手にしているものそのものを失うのであり、天の事柄の本性のほうが、それを鈍らせるに足る力をもつからである。自らを追い求める者の頑なさを、それ自身がより大きなものとして、その抱擁によって弱めるのである。
Ut igitur sol ita videndus est, ut possit videri, tantusque excipiendus lumine est, quantus admittitur; ne si plus velimus exspectare, minus quoque quam possumus consequamur; ita et ratio coelestis in tantum intelligenda est, in quantum se permittit intelligi; in tantum exspectanda est, in quantum apprehendendam se dedit; ne si contenti indulgentiae moderatione non simus, amittamus indulta.
PL 10, 385C太陽が、見られうるように見られねばならず、許されるだけの光を受けねばならず、それ以上を望めば、得られるはずのものより少ないものしか得られなくなる。同じく、天の理も、理解されるのを許すかぎりにおいて理解されるべきであり、把握されるべく身を差し出したかぎりにおいて期待されるべきである。与えられた恵みの節度に満足せず、与えられたものを失うことのないためである。
Est ergo in Deo quod percipi potest: est plane, si modo quod potest velis. Sicut enim est in sole quod videas, si hoc velis videre quod possis; amittas autem quod potes videre, dum quod non potes niteris: ita et in rebus Dei habes quod intelligas, si intelligere quod potes velis. Caeterum si ultra quam potes speres; id quoque, quod potuisti, posse non poteris.
PL 10, 386Aしたがって、神のうちには、知覚されうるものがある。確かにある、もしあなたが、できることを望むならば。太陽にも、あなたが見られるものがあるが、それは、あなたが見ることができるものを見ようとする場合であり、できないことを目指すなら、見られるものを失う。同じように、神の事柄にも、あなたには理解できることがあり、理解できることを望むならばである。しかし、できる以上を望むなら、できたことさえ、できなくなる。
Liber X, Caput LIV
第X巻 第LIV章PL 10, 386AIn ipso Christi ortu temporali caecutit homo. -- Nondum intemporalis nativitatis illius sacramentum movebo: competentis loci est ille tractatus. Interim mihi assumptae carnis mysterium in verbis est.
PL 10, 386Aキリストの時間的な誕生そのものにおいて、人間は目がくらむ。――私はまだ、あの時を超えた誕生の秘義を動かさない。その論考は、ふさわしい箇所にある。さしあたり、私が語っているのは、身に受けられた肉の奥義である。
Illos nunc arcanorum coelestium scrutatores consulo, ut secundum naturam suam nati ex virgine Christi sacramentum loquantur. Unde dicent virgini conceptum? unde virgini partum?
PL 10, 386B私は今、天の秘密の探究者たちに問う。自らの本性に即して、おとめから生まれたキリストの秘義を語るがよい、と。おとめの懐胎はどこから、おとめの出産はどこからだと言うのか。
Quam hanc esse genitalium originum causam disputabunt? et quid intra secessus maternorum sinuum coaluisse? Corpus unde? et homo unde? Jam vero post haec, quid sit descendisse de coelis filium hominis in coelis manentem?
PL 10, 386B生殖の起源の原因はこれだと彼らは何を論じるのか。母の胎の奥で何が凝り固まったのか。体はどこから、人はどこから。さらにこれらのあとで、天に留まる人の子が天から降ったとは何か。
Non enim ejusdem est, secundum corporales causas, descendere et manere: quorum alterum decessionis transmutatio est, alterum manendi imperturbatio est. Vagit infans, sed in coelo est: puer crescit, sed plenitudinis Deus permanet.
PL 10, 386B体的な原因に従えば、降ることと留まることは同じ者のことではない。一方は立ち去りという変移であり、他方は留まることの不動である。乳飲み子は泣くが、天にいる。子どもは成長するが、神は充満のうちに留まる。
Jam vero cum adscendit ubi antea fuit, et descendit qui manet, quo intelligentiae humanae sensu continebitur? Dominus enim ait: Quid si videritis filium hominis adscendentem ubi antea fuit (Joan., VI, 63) ?
PL 10, 386Cさらに、以前にいた所へ昇り、留まる者が降るとき、人間の理解のどのような感覚が、これを収めうるだろうか。主が言うからである。「人の子が以前にいた所へ昇るのを見るなら、どうか」(ヨハネ6:63)。
Adscendit filius hominis ubi antea fuit; et quis hoc sensus concipiet? Descendit de coelo filius hominis qui in coelis est; et quae hoc ratio praestabit? Verbum caro factum est; quae hoc verba loquentur?
PL 10, 386C人の子は、以前にいた所へ昇る。どのような理解がこれを把握するだろうか。天にいる人の子が天から降る。どのような理がこれを保証するだろうか。言葉は肉となった。どのような言葉がこれを語るだろうか。
Fit caro Verbum, id est, homo Deus: et qui homo est, in coelis est; et qui Deus est, de coelis est. Adscendit descendens: sed descendit non descendens. Est qui erat, et quod est non erat.
PL 10, 386C言葉が肉となる、すなわち人なる神となる。人である者は天におり、神である者は天から来る。降りながら昇る。だが降るとき、降ってはいない。あった者がある。そして今あるところのものは、かつてはなかった。
Currimus per causas, et ratione deficimur: rationem cernimus, et causas non intelligimus. Sed Christum Jesum et ita intelligentes, sciemus; et magis putantes nos intelligere, nesciemus.
PL 10, 386C我々は原因をたどって走り、理において力尽きる。理を見ながら、原因は理解しない。しかしキリスト・イエスを、このように理解しつつ、我々は知るであろう。そして、理解していると思うほどに、知らないであろう。
Liber X, Caput LV
第X巻 第LV章PL 10, 387ALacrymarum Christi mysterium. --Jam vero quantum illud est dictorum et gestorum sacramentum, flere Christum, et per animi angorem lacrymas oculis effluere (Luc. XIX, 41) ! Unde ejus animae haec vitia, ut fletum corpori tristitiae moeror eliciat?
PL 10, 387Aキリストの涙の奥義。――さて、キリストが泣き、心の苦悩によって目から涙が流れたこと(ルカ19:41)は、語られたことと行われたことの、なんと大きな秘義であることか。彼の魂のどのような欠陥から、悲しみの嘆きが体に涙を引き出したのか。
Et quae rerum acerbitas, et intolerantia doloris descendentem de coelis filium hominis in lacrymas dissolvit? Quid sit deinde, quod in eo fleverit? Deusne Verbum, an corporis sui anima?
PL 10, 387Aまたどのような事柄の苦さと、痛みの耐えがたさが、天から降った人の子を涙へと解かしたのか。さらに、彼のうちで泣いたのは何者か。神なる言葉か、それとも自らの体の魂か。
Nam quamvis lacrymarum officium in corpore sit; animi tamen eas, in ministerio corporis, quasi quidam moeror exsudat. Tum deinde quae ei ad flendum causa sit?
PL 10, 387A涙の務めは体にあるとしても、それでも、体の務めにおいて、心が、ある種の悲嘆のように、それを滲み出させる。ではさらに、彼が泣いた原因は何か。
Anne impiam parricidalemque Jerusalem, nihil dignum tantorum Prophetarum et Apostolorum caede et ipsius Domini sui morte passuram, debito lacrymarum honore prosequitur? et ut humanarum mortium deflentur calamitates, ita perditae hujus desperataeque gentis casus doletur?
PL 10, 387B不敬虔で父を殺すようなエルサレム、すなわち、あれほど多くの預言者と使徒たちの殺害と、自らの主自身の死に見合う報いを何ひとつ受けることのない町を、涙にふさわしい栄誉をもって見送っているのか。人間の死の災厄が嘆かれるように、この滅びた絶望の民の没落が嘆かれているのか。
Et quod hoc, rogo, flendi sacramentum est? Anima, quae tristis est, flet. Sed numquid haec prophetas misit? Numquid haec totiens voluit congregatos pullos ejus pennarum integimento obumbrare (Matth., XXIII, 37) .
PL 10, 387Bそして、問う、この泣くことの秘義とは何か。悲しむ魂が泣く。だが、預言者たちを遣わしたのは、この魂なのか。その雛たちを集めて、翼の覆いで陰に隠そうと、何度も望んだのは、この魂なのか(マタイ23:37)。
Non cadit autem in Verbum Deum moeror, neque in Spiritum lacrymae. Sed neque in animam convenit, aliquid ante corpus egisse. Et tamen vere Jesum Christum flesse non dubium est.
PL 10, 387Bしかし、悲嘆は神なる言葉には及ばず、涙は霊には及ばない。だが、魂が体に先んじて何かをしたということも、ふさわしくない。それでも、イエス・キリストがまことに泣いたことは疑いない。
Liber X, Caput LVI
第X巻 第LVI章PL 10, 387BIn Lazaro quid fleverit. Fletus ille an Dei, animaene, an corporis. --Pari quoque lacrymarum veritate et Lazarus fletus est (Joan. XI, 35) . Et quaero primum, quid fleatur in Lazaro? Non utique mors, quae non usque ad mortem est, et pro Dei gloria est.
PL 10, 387Bラザロにおいて何を泣いたか。その涙は神のものか、魂のものか、体のものか。――同じ涙の真実をもって、ラザロのためにも涙が流された(ヨハネ11:35)。まず私は問う。ラザロについて何が泣かれたのか。死ではないだろう。それは死に至るものではなく、神の栄光のためだからである。
Dominus enim ait: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei, ut honorificetur filius Dei per eum (Ibid. 5) . Mors ergo, quae glorificandi Dei causa est, flendi tristitiam non afferebat.
PL 10, 388A主は言うからである。「この病は死に至るものではなく、神の栄光のためである。神の子がそれによって栄誉を受けるためである」(ヨハネ11:5)。したがって、神が栄光を受ける原因である死は、泣く悲しみをもたらしはしなかった。
Sed ne in eo quidem flendi necessitas exsistebat, quod Lazaro moriente afuisset. Nam ipse ait manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quod non eram ibi (Ibid. 14 et 15) .
PL 10, 388Aしかし、ラザロが死んだときに彼がいなかったことにも、泣く必要は生じなかった。彼自身がはっきり言うからである。「ラザロは死んだ。私は、汝らのゆえに、汝らが信じるために、私がそこにいなかったことを喜ぶ」(ヨハネ11:14、15)。
Absentia itaque ejus non habuit causam lacrymandi, quae ad Apostolorum fidem proficiebat: cum aegri mortem conscientia divinae cognitionis absens pronuntiasset. Nulla ergo restat necessitas flendi: et tamen fletum est. Et tamen quaero, cui imputabitur flletus ille?
PL 10, 388Aしたがって、彼の不在は、涙の原因をもたなかった。それは使徒たちの信仰に益したのだから。彼は神的な認識の自覚によって、不在のままに病人の死を告げていたのである。したがって泣く必要はもはや残らない。それでも泣かれた。それでも私は問う。その涙〔底本は flletus。fletus と読む〕は誰に帰せられるのか。
Deo, an animae, an corpori? Sed corpus per se tantum non habet lacrymas, quas ad dolorem animae moerentis profundit. Longe autem minus est, ut Deus fleverit, qui glorificandus in Lazaro est.
PL 10, 388A神にか、魂にか、体にか。しかし体は、それ自体では、嘆く魂の痛みのために流す涙をもたない。まして、ラザロにおいて栄光を受けることになる神が泣いたということは、はるかにありえない。
Non convenit autem, ut anima de sepulcro Lazarum vocet, et ad animae innexae corpori praeceptum atque virtutem, in mortuum suum ( supple corpus) anima jam ex eo dissoluta revocetur. Dolet, qui glorificandus est? Flet, qui vivificaturus est?
PL 10, 388Bまた、魂が墓からラザロを呼び、体に結ばれた魂の命令と力によって、すでにそこから解かれた魂が、自らの死んだもの(「体」を補え)へと呼び戻される、というのもふさわしくない。栄光を受けることになる者が痛むのか。生かそうとする者が泣くのか。
Non est vivificaturi flere, nec glorificandi dolere: et tamen vivificat, qui et flevit, et doluit.
PL 10, 388B泣くことは生かそうとする者のすることではなく、痛むことは栄光を受けようとする者のすることではない。それでも、泣き、痛んだ者が、生かす。
Liber X, Caput LVII
第X巻 第LVII章PL 10, 388BQuis in Christo animam ponat ac resumat. Corpusne, an Verbum. --Non inopiae necessitate, vel dictorum ignoratione de multis pauca memoramus; sed ut absolutam expositionem ratio non morosa commendet.
PL 10, 388Bキリストにおいて、魂を捨て取り戻すのは誰か。体か、言葉か。――我々が多くのことから少しだけを挙げるのは、材料の不足のゆえでも、語られたことの無知のゆえでもなく、しつこくない理が、完全な説明を推奨するためである。
Gerit Dominus atque agit, quod cum conscientia nescitur, quod nec ignoratur et ignorabile est, dum et veritas in rebus est, et in virtute sacramentum est, ut etiam ex his quae ait, manifeste docebimus: Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam.
PL 10, 388B主は、自覚をもってしては知られないことを担い、行っている。それは知られていないのでもなく、知りえないものでもある〔quod cum conscientia nescitur, quod nec ignoratur et ignorabile est は意味が取りにくく、直訳に近く訳した〕。真実は事柄のうちにあり、秘義は力のうちにあるからである。彼の言葉からも、我々ははっきり教えるであろう。「父が私を愛するのは、私が再びそれを受けるために、私の魂を捨てるからである。」
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum accipiendi eam: hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, 17 et 18) . Animam suam ab se ponit: et quaero quis ponat?
PL 10, 389A「誰も私からそれを取り去るのではなく、私が自分からそれを捨てる。私はそれを捨てる権力をもち、再びそれを受ける権力をもつ。この命令を、私は父から受けた」(ヨハネ10:17、18)。彼は自分の魂を自分から捨てる。私は問う、捨てるのは誰か。
Christum enim non ambigimus esse Deum Verbum: neque rursum filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus, Angelo ad Joseph confirmante: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20) .
PL 10, 389A実際、我々は、キリストが神なる言葉であることを疑わず、また人の子が魂と体から成っていたことも知らないわけではない。天使がヨセフに確言している。「起きて、子とその母を連れ、イスラエルの地へ行け。子の魂を求めていた者たちは死んだ」(マタイ2:20)。
Cujus ergo haec anima est requiro, corporisne, an Dei? Si corporis; quid habet corpus potestatis, quod per animae motum animatur in vitam? Deinde utrum mandati aliquid corpus acceperit, quod sine anima hebes emortuumque est?
PL 10, 389Aでは、この魂は誰のものか、私は問う。体のものか、神のものか。体のものであるなら、魂の動きによって命へと生かされる体が、どのような権力をもつのか。さらに、魂がなければ鈍く死んだものである体が、何らかの命令を受けたのか。
Si vero quisquam putabit animam suam Verbum Deum ponere, ut rursum resumat; ostendat Verbum Deum mortuum, id est, ut sine sensu atque vita, emortui corporis modo, maneret, quod iterum animam suam ad vivendum, qua rursum vivificaretur, assumpserit.
PL 10, 389Bしかしもし誰かが、神なる言葉が自分の魂を、再び取り戻すために捨てると考えるなら、その者は、神なる言葉が死んだことを示すがよい。すなわち、再び自らの魂を、生きるために、それによって再び生かされるために身に受けたのだから、神なる言葉が、感覚も命もなく、死んだ体のように留まっていたことを、である。
Liber X, Caput LVIII
第X巻 第LVIII章PL 10, 389BDei non est anima. --Sed nec Deo animam quisquam rationis particeps deputabit: quamquam frequenter anima Dei et sabbata et neomenias odisse scripta sit, et etiam in quibusdam complacere (Esai. I, 14; XLII, 1) .
PL 10, 389B魂は神のものではない。――しかし、理を分かつ者は誰も、神に魂を帰さないであろう。たとえ、神の魂が安息日と新月祭を憎み、あるいはまた、ある事柄については喜ぶと、しばしば書かれているとしてもである(イザヤ1:14、42:1)。
Sed ex ea istud significatione commemorari solitum est, qua et manus et oculi et digiti et brachium et cor in corporali Deo connumerantur.
PL 10, 389Bだが、これは、神において手も目も指も腕も心臓も体的に数えられる、その意味に従って言及されるのが常である。
Nam cum spiritus, secundum Domini dictum, carnem et ossa non habeat (Luc. XXIV, 39) ; ei, qui est nec demutatur (Malach. III, 6) , nulla ad soliditatem sui corporalium partium membra conveniunt; sed simplex ac beata natura, unum totum quod est omnia permanet.
PL 10, 389B主の言葉によれば、霊は肉と骨をもたない(ルカ24:39)のであり、また、「ある」者は変わることがなく(マラキ3:6)、自らの堅固さのために、体の部分の肢体はいずれも当てはまらない。むしろ、単一で幸いなる本性は、すべてであるところの一つの全体として留まるのである。
Non ergo Deus corporalibus modis officio interioris animae animatur ad vitam, sed ipse vita sibi vivit.
PL 10, 389Cしたがって神は、体的な仕方で、内なる魂の務めによって命へと生かされるのではなく、自らが自らにとっての命として生きている。
Liber X, Caput LIX
第X巻 第LIX章PL 10, 390ANec Deus ponit animam, nec corpus resumit. --Et quomodo ponit animam suam, vel positam resumit? vel quae hujus ratio mandati est? Deus ergo nec ponit ad mortem nec resumit ad vitam. Sed nec corpus mandatum ad resumendum habet: quia nec per se resumit.
PL 10, 390A神は魂を捨てず、体は〔魂を〕取り戻さない。――では、どのようにして自分の魂を捨て、あるいは捨てたものを取り戻すのか。この命令の理は何か。したがって神は、死へと捨てることも、命へと取り戻すこともしない。しかし体も、取り戻すという命令をもたない。自らによって取り戻すのではないからである。
Dictum enim de corporis sui templo est: Solvite templum hoc, et post triduum suscitabo illud (Joan. II, 19) . Suscitat ergo templum corporis sui Deus. Et quis ponit animam, ut resumat? Corpus enim non per se resumit, sed per Deum suscitatur.
PL 10, 390A実際、自らの体の神殿について、こう語られたのである。「この神殿を壊してみよ。三日ののちに私はそれを立て直す」(ヨハネ2:19)。したがって神が、自らの体の神殿を立て直す。では、取り戻すために魂を捨てるのは誰か。体は自らによって取り戻すのではなく、神によって立て直されるのだから。
Suscitatur autem quod est mortuum, et nec ponit animam quod vivit. Deus itaque nec mortuus est, nec sepultus est: et tamen ab eo dictum est: Haec enim mittens unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12) .
PL 10, 390Aしかし、立て直されるのは死んだものであり、魂を捨てるのは生きているものではない。したがって神は死んだのでも葬られたのでもない。それでも彼はこう言った。「この香油を私の体に注いだのは、私を葬るためにしたのである」(マタイ26:12)。
Quod in corpus suum missum est, ad sepeliendum eum factum est, et non idem est se esse, suumque esse: et non unum est, ad sepeliendum se fieri, et ungi suum corpus: neque convenit corpus suum esse, seque sepeliri.
PL 10, 390B自らの体に注がれたものは、彼を葬るためになされた。だが、自分であることと、自分のものであることは同じではない。彼を葬るためになされることと、彼の体に塗られることは一つではなく、体が自分のものであることと、自分自身が葬られることも、一致しない。
Liber X, Caput LX
第X巻 第LX章PL 10, 390BQuaestionis propositae solutio unde pendeat. --Sed sacramenti istud divini intelligentia est, non ignorare Deum, quem non nescias hominem; non nescire autem hominem, quem non ignores Deum; Jesum Christum non dividere, quia Verbum caro factum est; sepultum non putare, quem resuscitasse intelligas; resuscitasse non ambigere, quem negare non audeas non sepultum.
PL 10, 390B提示された問いの解決は何にかかっているか。――この神の秘義の理解とは、こうである。人であると知っている者を、神として知らずにいないこと。神であると知っている者を、人として知らずにいないこと。イエス・キリストを分けないこと。言葉が肉となったからである。葬られたと考えないこと、よみがえらせたと理解しているのだから。よみがえらせたことを疑わないこと、葬られたことを否定する勇気もないのだから。
Sepultus enim est Jesus Christus, quia et mortuus est. Mortuus autem est, qui et moriturus locutus est: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34) ?
PL 10, 390Bイエス・キリストは葬られた。死んだからである。死んだのは、死のうとして語った者である。「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」(マルコ15:34)。
Locutus autem haec est, qui et dixerit: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) ; paradisum quoque promittens, magna voce proclamaverit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hoc dicens exspiravit (Ibidem 46).
PL 10, 390Cこれを語ったのは、「アーメン、私は汝に言う。今日、私とともに楽園にいるだろう」(ルカ23:43)と言った者でもあり、楽園を約束しつつ、大声で叫んだ者でもある。「父よ、私は私の霊を汝の手にゆだねる」。そしてこう言って息を引き取った(ルカ23:46)。
Liber X, Caput LXI
第X巻 第LXI章PL 10, 390CIn eos qui Christum tripertiuntur aut in unum contrahunt. Quaestiones variae de Christi morte. --Vos nunc vel tripertientes Christum in Verbum et animam et corpus, vel totum Christum Deum Verbum in solum communis generis hominem contrahentes, hoc nobis magnae pietatis sacramentum, quod in carne manifestatum est, revelate (I Tim. III, 16) : quem tradiderit spiritum Christus, et quis in manus Patris commendaverit suum spiritum, et quis in paradiso die eadem fuerit, et quis derelinqui se a Deo questus sit.
PL 10, 390Cキリストを三つに分ける者、あるいは一つに縮める者に対して。キリストの死についての様々な問い。――諸君、今や、キリストを言葉と魂と体に三分する者も、神なる言葉なるキリスト全体を、通常の類の人だけへと縮める者も、肉において現れたこの大いなる敬虔の秘義を、我々に明らかにせよ(一テモテ3:16)。キリストが渡した霊とは何か、父の手にゆだねたのは誰か、その日に楽園にいたのは誰か、神に見捨てられたと嘆いたのは誰か。
Nam querela derelicti morientis infirmitas est: promissio autem paradisi, viventis Dei regnum est. Commendatio spiritus, commendantis confidentia est: traditio spiritus, morientis excessio est. Quaero itaque, quis moritur? Nempe qui tradit spiritum.
PL 10, 391A見捨てられたと嘆くことは、死にゆく者の弱さであり、楽園の約束は、生ける神の王国である。霊をゆだねることは、ゆだねる者の確信であり、霊を渡すことは、死にゆく者の旅立ちである。ゆえに問う。死ぬのは誰か。確かに、霊を渡す者である。
Deinde quis tradit spiritum? Utique qui Patri commendavit spiritum suum. Et si idem qui commendavit, idem tradens spiritum mortuus est: interrogo utrum corpus animam commendet, an Deus corporis animam?
PL 10, 391A次に、霊を渡すのは誰か。確かに、自らの霊を父にゆだねた者である。そして、ゆだねた者と霊を渡して死んだ者が同じ者なら、問う。体が魂をゆだねるのか、それとも神が体の魂をゆだねるのか。
Nam spiritu frequenter significari animam non ambiguum est: et vel ex hoc ipso, quod Jesus moriturus tradidit spiritum.
PL 10, 391B霊によってしばしば魂が意味されることは疑いなく、まさにイエスが死のうとして霊を渡したことからもそうである。
Si igitur quisquam existimandum putabit, commendari animam a corpore, a dissolvendo viventem, a corrumpendo aeternam, a resuscitando manentem; et non ambigitur quin idem commendaverit spiritum Patri, qui et die eadem in paradiso fuerit cum latrone: et quaero an sepulcro receptus, in paradiso manserit; an vero in paradiso manens, derelictum se a Deo questus sit.
PL 10, 391Bしたがって、もし誰かが、魂が体によって、すなわち、解体される体から生きている魂が、朽ちる体から永遠の魂が、よみがえらされる体から留まる魂が、ゆだねられると考えるべきだとするなら、そして、同じ日に盗賊とともに楽園にいた者が、父に霊をゆだねたのと同じ者であることが疑いえないのなら、問う。墓に納められて、楽園に留まったのか。それとも、楽園に留まりながら、神に見捨てられたと嘆いたのか。
Liber X, Caput LXII
第X巻 第LXII章PL 10, 391BSolutio. --Unus enim atque idem est Dominus Jesus Christus, Verbum caro factum, se ipsum per haec universa significans: qui dum ad mortem derelinqui se significat, homo est; dum vero homo est, in paradiso Deus regnet, regnans porro in paradiso, Patri commendet spiritum Dei filius; commendatum vero Patri spiritum, hominis filius tradat ad mortem.
PL 10, 391B解決。――主イエス・キリスト、肉となった言葉は、一つの同じ者であり、これらすべてを通して自らを示している。死に向かって見捨てられたと示すとき、人である。だが人であるとき、楽園では神として王として治め、楽園で治めながら、神の子として父に霊をゆだね、父にゆだねられた霊を、人の子が死へと渡すのである。
Quid nunc de sacramento facimus contumeliam? Habes in conquerente ad mortem relictum se esse, quia homo est: habes eum, qui moritur, profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est.
PL 10, 391C今、我々は秘義を辱めて何をしているのか。汝は、死に向かって見捨てられたと嘆く者のうちに、人であるがゆえに見捨てられた者を見出し、死にゆく者のうちに、神であるがゆえに楽園で治めると表明する者を見出す。
Cur hoc quod nobis ad intelligentiam mortis suae locutus est, solum ad impietatem retinemus; et id, quod idem ad demonstrationem immortalitatis suae est professus, tacemus?
PL 10, 391Cなぜ、彼が自らの死の理解のために我々に語ったことだけを、不敬虔のために取り、同じ者が自らの不死の証明のために表明したことを、黙っているのか。
Si ejusdem vox haec atque sermo est, se derelictum conquerentis, et se regnare profitentis: qua fidem nostram infidelitatis ratione dividimus, ut non idem in tempore eodem sit mortuus, qui et regnet; cum idem ipse de se utrumque testatus sit, et commendans spiritum, et exspirans?
PL 10, 391Cもし、見捨てられたと嘆く言葉と、自らが王であると表明する言葉が、同じ者の声であり語りであるなら、どのような不信の理由によって、我々の信仰を分けて、王として治める者と同じ者が同時に死んだのではない、とするのか。同じ者が、霊をゆだね、息を引き取ったとき、自らについてその両方を証したのに。
Quod si idem commendans spiritum atque tradens, et regnans moritur et mortuus regnat; habemus in sacramento filii hominis et filii Dei, et mori regnantem, et regnare morientem.
PL 10, 392Aもし、霊をゆだね渡した同じ者が、王として治めつつ死に、死にながら王として治めるのなら、我々は人の子であり神の子である者の秘義において、王として治める者が死に、死にゆく者が王として治めることをもつのである。
Liber X, Caput LXIII
第X巻 第LXIII章PL 10, 392AEpilogus. --Absistat itaque omnis irreligiosa et divini sacramenti incapax infidelitas (Confer. Ambros., lib. X, in Luc., n. 56) : quae nescit Christum non sibi flere, sed nobis, ut assumpti hominis veritatem ipse quoque affectus humanae consuetudinis susceptus protestaretur: quae ignorat Christum non sibi mori, sed vitae nostrae, ut per immortalis Dei mortem, mortalium vita renovetur: quae non intelligit querelam derelicti, et regnantis confidentiam; ut quod Deus regnat, et quod se mori queritur, sit in intelligentia nostra, et homo mortuus, et Deus regnans.
PL 10, 392A結び。――したがって、あらゆる不敬虔で、神の秘義を受け入れえない不信仰は、遠ざかれ(アンブロシウス『ルカ福音書注解』第10巻第56節を参照)。それは、キリストが自分のためにではなく我々のために泣いたことを知らない。身に受けた人の真実を、人間の習慣の情までも受け入れることで、彼自身が証しするためである。それは、キリストが自分のためにではなく我々の命のために死んだことを知らない。不死なる神の死によって、死すべき者たちの命が新しくされるためである。それは、見捨てられた者の嘆きと、王として治める者の確信を理解しない。神が王として治めること、また自らが死ぬと嘆くことが、我々の理解において、死んだ人と、王として治める神とであるようにである。
Non enim alius est moriens et regnans, neque alius est commendans spiritum et exspirans, neque alius est sepultus et resurgens, neque non unus est descendens et adscendens.
PL 10, 392B死にゆく者と王として治める者は別の者ではなく、霊をゆだねる者と息を引き取る者は別の者ではなく、葬られた者とよみがえる者は別の者ではなく、降る者と昇る者は一つでないことはない。
Liber X, Caput LXIV
第X巻 第LXIV章PL 10, 392BChristus indivisus. Hoc fugit saeculi prudentes. --Audi in hoc apostolicae doctrinae eruditam non carnis sensu, sed dono Spiritus fidem, cum Graecis sapientiam et Judaeis signa poscentibus loquitur: Nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Jesum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor., I, 23 et 24) .
PL 10, 392Bキリストは分けられない。世の賢い者たちには、これが理解されない。――肉の理解ではなく霊の賜物によって教えられた、使徒の教えの信仰を、ここで聞け。彼は、ギリシア人が知恵を、ユダヤ人がしるしを求めるとき、語る。「しかし我々は、十字架につけられたキリスト・イエスを宣べ伝える。ユダヤ人にはつまずき、異邦人には愚かさであるが、召された者たち自身、ユダヤ人にもギリシア人にも、キリスト・イエスは神の力、神の知恵である」(一コリント1:23、24)。
Numquid divisus est Christus, ut alius sit Jesus crucifixus, alius Christus virtus et sapientia Dei?
PL 10, 392Cキリストは分けられたのか。十字架につけられたイエスが別で、神の力であり知恵であるキリストが別だ、というのか。
Sed hoc et scandalum Judaeis, et stultitia gentibus est: nobis vero Christus Jesus Dei virtus, Deique sapientia; sed sapientia non mundo cognita, nec intellecta prudentibus saeculi.
PL 10, 392Cだが、これはユダヤ人にはつまずき、異邦人には愚かさである。しかし我々にとって、キリスト・イエスは神の力であり神の知恵である。ただしその知恵は、世に知られず、世の賢い者たちに理解されなかった。
Et quam non intellecta sit, disce eodem beato Apostolo dicente: Sed loquimur Dei sapientiam, quae in sacramento absconsa est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo ex principibus hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor., II, 7 et 8) .
PL 10, 392Cそして、それがいかに理解されなかったかは、同じ幸いなる使徒が言うところから学べ。「我々が語るのは、秘義のうちに隠された神の知恵、神が世々の前に、我々の栄光のために定めたものである。この世の支配者たちのうち、誰もそれを知らなかった。もし知っていたなら、栄光の主を十字架につけはしなかっただろう」(一コリント2:7、8)。
Anne Apostolus ignorat, hanc Dei sapientiam in sacramento esse absconsam, et esse principibus saeculi ignorabilem? Anne dividit Christum, ut alius sit Dominus majestatis, alius Jesus crucifixus?
PL 10, 392C使徒は、この神の知恵が秘義のうちに隠されており、世の支配者たちには知りえないことを、知らないのか。キリストを分けて、威光の主が別、十字架につけられたイエスが別だとしているのか。
Sed stultissimae huic atque impiissimae opinioni contradicit, dicens: Non enim judicavi me quidquam scire in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (Ib. 2) .
PL 10, 393Aいや、彼は、この最も愚かで最も不敬虔な考えに反対して言う。「私は、汝らのうちで、キリスト・イエス、しかもこの十字架につけられた者のほかは、何も知らないと判断した」(一コリント2:2)。
Liber X, Caput LXV
第X巻 第LXV章PL 10, 393AContra Christi divisores; quae in eo videntur opposita conciliantur. --Aliud Apostolus nescit, neque aliud scire se judicat: nos autem et infirmis ingenii, et infirmioris fidei, Christum Jesum scindimus, dividimus, duplicamus, arbitri mysteriorum et occulti sacramenti calumniatores.
PL 10, 393Aキリストを分ける者たちに対して。彼において対立して見えることは調和する。――使徒は別のことを知らず、別のことを知ると判断しない。だが我々は、才知の弱い、信仰のさらに弱い者として、キリスト・イエスを裂き、分け、二重にし、奥義と隠された秘義の裁定者、その中傷者となる。
Alius enim nobis est Christus crucifixus, alius Dei sapientia; alius sepultus, alius descendens; et alius filius hominis, alius filius Dei.
PL 10, 393A我々にとって、十字架につけられたキリストは別、神の知恵は別、葬られた者は別、降る者は別、人の子は別、神の子は別なのである。
Non intelligentes docemus, et nescientes arguimus, et dicta Dei homines emendamus: et non dignamur secundum Apostolum ita credere: Quis criminabitur electos Dei? Deus est qui justificat: quis est qui condemnat?
PL 10, 393B理解せずに教え、知らずに非難し、神の言葉を人間が訂正する。そして、使徒に従って、次のように信じることを、ふさわしいとしない。「誰が神の選ばれた者たちを訴えるのか。義とするのは神である。誰が罪に定めるのか。」
Christus qui mortuus est, imo etiam qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et postulat pro nobis (Rom. VIII, 33 et 34) .
PL 10, 393B「死んだ、いやむしろよみがえったキリスト、神の右にいて、我々のために執り成しもするキリストである」(ローマ8:33、34)。
Anne alius pro nobis postulat, quam qui in dextera Dei est? vel qui in dextera Dei est, non ipse est qui resurrexit? vel qui resurrexit, non idem mortuus est? vel qui mortuus est, non idem condemnat? vel qui condemnat, non idem est qui justificat Deus?
PL 10, 393B我々のために執り成すのは、神の右にいる者のほかの者か。あるいは、神の右にいる者は、よみがえった者自身ではないのか。あるいは、よみがえった者は、同じく死んだ者ではないのか。あるいは、死んだ者は、同じく罪に定める者ではないのか。あるいは、罪に定める者は、義とする神と同じ者ではないのか。
Separemus ergo, si licet, a justificante Deo condemnantem Christum, a condemnante Christo mortuum Christum, a mortuo Christo Christum in dextris sedentem, orantemque pro nobis.
PL 10, 393Bでは、許されるなら、分けてみよう。義とする神から罪に定めるキリストを、罪に定めるキリストから死んだキリストを、死んだキリストから右に座して我々のために祈るキリストを。
Si itaque haec omnia Christus unus est; neque alius est Christus mortuus, alius sepultus; aut alius descendens ad inferna, et alius adscendens in coelos, secundum illud Apostoli: Adscendit autem quid est, nisi qui descendit in inferiora terrae?
PL 10, 393Cもしこれらすべてが一人のキリストであるなら、死んだキリストが別、葬られたキリストが別だということはなく、冥界へ降る者が別、天へ昇る者が別だということもない。使徒の言うとおりである。「昇ったとは、地の低いところへ降ったのでなくて何であろうか。」
Qui descendit, ipse est et qui adscendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia (Ephes. IV, 9 et 10) : quo usque impietatis nostrae extendimus stultiloquam ignorationem, ut quod in sacramento Dei absconsum est, id explicari a nobis posse profiteamur?
PL 10, 393C「降った者は、すべてを満たすために、すべての天の上に昇った者と同じである」(エフェソ4:9、10)。神の秘義において隠されていることを、我々が説明できると表明するほどに、我々は不敬虔の、愚かな言葉による無知をどこまで広げるのか。
Qui descendit, ipse est et qui adscendit. Numquid ambigitur, quin Jesus Christus homo ex mortuis resurgens, super omnes coelos adscendens, a dextris Dei sit? Numquid descendisse ad inferos corpus, quod in sepulcro jacuit, dicetur?
PL 10, 393C降った者は、昇った者と同じである。人イエス・キリストが死者のうちからよみがえり、すべての天の上に昇って、神の右にいることを、疑いえようか。墓に横たわっていた体が冥界に降ったなどと、言われようか。
Si itaque qui descendit, ipse est et qui adscendit, et neque corpus descendisse ad inferos creditur, et resurgens ex mortuis corpus adcendisse in coelos non ambigitur: quae hic praeter ( supple, quam) occulti sacramenti, et incogniti mundo ac principibus saeculi fides relicta est, ut cum unus atque idem sit descendens et ascendens, unus quoque nobis Jesus Christus sit, et Dei filius, et hominis filius, et Verbum Deus, et homo caro, et passus, et mortuus, et sepultus, et resurgens, et in coelos receptus, et sedens ad dexteram Dei: habens in se uno eodemque, per dispensationem atque naturam, in Dei forma et in forma servi, sine aliqua sui et partitione quod homo est, et divisione quod Deus est?
PL 10, 394Aしたがって、降った者が昇った者と同じであり、体が冥界に降ったとは信じられず、死者のうちからよみがえった体が天に昇ったことは疑いえないのなら、ここに残されている信仰は、隠された、世にも世の支配者たちにも知られない秘義の信仰のほかに(「〜のほか」を補え)何があろうか〔quae hic praeter … fides relicta est, ut … の構文は取りにくい。上のように解した〕。それは、降る者と昇る者が一人の同じ者であるとき、我々にとってイエス・キリストが一人であり、神の子であり、人の子であり、神である言葉であり、人である肉であり、苦しみを受け、死に、葬られ、よみがえり、天に受け入れられ、神の右に座す、というものである。彼は、一人の同じ者のうちに、経綸と本性によって、神の形にあり僕の形にあって、自らを分割することなく人であるものを、区分することなく神であるものをもっているのである。
Liber X, Caput LXVI
第X巻 第LXVI章PL 10, 394BIn uno Christo ut homine infirmitas, ut Deo virtus. --Incautae igitur atque ignorantis opinionis nostrae fidem Apostolus formans, ita confessionis hujus sacramentum locutus est: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (I Cor. XIII, 4) .
PL 10, 394B一人のキリストにおいて、人としては弱さ、神としては力。――したがって、使徒は、我々の不注意で無知な考えの信仰を形づくりつつ、この告白の秘義をこう語った。「実際、彼は弱さのゆえに十字架につけられたが、神の力によって生きている」(一コリント13:4)。
Praedicans enim filium hominis Dei filium, qui cum ex dispensatione homo esset, maneret tamen ex natura Deus; eumdem ex infirmitate crucifixum ait, qui ex virtute Dei viveret: ut cum infirmitas esset ex forma servi, et natura maneret ex Dei forma, et qui cum esset in forma Dei assumpsisset formam servi; non ambiguum esset, in quo sacramento et passus esset, et viveret: ut cum in eodem esset, et infirmitas ad passionem, et ad vitam Dei virtus; non alius ac divisus a se esset, qui et pateretur, et viveret.
PL 10, 394B神の子である人の子、経綸によっては人でありながら、本性によっては神として留まる者を宣べ伝えて、彼は、同じ者が弱さのゆえに十字架につけられ、神の力によって生きていると言う。弱さは僕の形に由来し、本性は神の形に由来し、神の形にあった者が僕の形を身に受けたのだから、どの秘義において苦しみも受け、生きもしたのかは、疑いのないことである。すなわち、同じ者のうちに、受苦へ向けた弱さと、命へ向けた神の力とがあったのだから、苦しみを受けもし生きもした者は、別の者でも、自らから分かたれた者でもない。
Liber X, Caput LXVII
第X巻 第LXVII章PL 10, 394CMysteriorum Christi capiendorum regula. --Passus quidem est unigenitus Deus quae homines pati possunt: sed utamur Apostoli fide atque dicto: Tradidi enim vobis in primis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit die tertio secundum Scripturas (I Cor. XV, 3 et 4) .
PL 10, 394Cキリストの奥義を把握するための規範。――独り子なる神は、人間が苦しみうるものを確かに苦しんだ。しかし、使徒の信仰と言葉を用いよう。「私は、汝らに、まず第一に伝えた。キリストは、聖書に従って、我々の罪のために死んだこと、葬られたこと、聖書に従って三日目によみがえったことである」(一コリント15:3、4)。
Non nudis usus est ad erroris occasionem dictorum definitionibus, sed mortis et resurrectionis modum, non tantum rerum nominibus, quantum et Scripturarum virtutibus admonens confitendum: ut haec nostra esset in ejus morte intelligentia, quae esset in significatione Scripturarum.
PL 10, 394C彼は、誤りの機会となるような、飾りのない言葉の定義を用いたのではなく、死と復活の仕方を、事物の名だけでなく聖書の力ある言葉に従って、告白されるべきものとして示した。その結果、彼の死についての我々の理解が、聖書の意味づけにあるものと同じになるためである。
Infirmas enim cogitationes, et scrupulosas fidei calumnias non relinquens, finem hunc tantum secundum Scripturas praedicandae mortis et resurrectionis adjecit: ne inanium disputationum vento circumacti, vel fallacium quaestionum ineptis argutiis impediti infirmaremur: sed in hunc se semper religionis suae portum fides illaesa revocaret, ut mortem et resurrectionem hominis filii et Dei filii Jesu Christi secundum Scripturas crederet et confiteretur; pia adversus calumniam resistendi securitate proposita, cum ita mori ac resurgere Christus Jesus intelligendus esset, qualiter scriptus est.
PL 10, 395A実際、弱い思考と、信仰への神経質な中傷を放置せず、彼は、死と復活を宣べ伝えるにあたり、「聖書に従って」という限りだけを付け加えた。空しい論争の風に回されることなく、欺く問いの愚かな詭弁に妨げられて弱らされることのないためである。そうではなく、傷つかない信仰が、自らの敬虔の港へと絶えず戻り、人の子であり神の子であるイエス・キリストの死と復活を、聖書に従って信じ、告白するように、中傷に対して抵抗する敬虔な安全が示されるためである。キリスト・イエスは、書かれているとおりに死に、よみがえるものと理解されるべきだからである。
Non enim habet fides periculum: et omnis pia professio in occulto sacramento Dei tuta est. Natus ex Virgine Christus est: sed secundum Scripturas conceptus de Spiritu sancto est. Flevit Christus: sed secundum Scripturas; ut in eo quod flevit, gratulatus sit.
PL 10, 395B実際、信仰には危険がなく、あらゆる敬虔な表明は、神の隠された秘義のうちに安全である。キリストはおとめから生まれた。だが聖書に従って聖なる霊から懐胎された。キリストは泣いた。だが聖書に従って、泣いたことにおいて喜んだ。
Et esurivit Christus: sed secundum Scripturas sine cibo in non habentem fructus arborem Deus operatus est. Passus Christus est: sed secundum Scripturas tunc a dextris Virtutis sessurus est.
PL 10, 395Bキリストは飢えた。だが聖書に従って、食物なしに、実のない木に対して神として働いた。キリストは苦しみを受けた。だが聖書に従って、そのとき力の右に座すことになっていた。
Derelinqui se ad mortem questus est: sed secundum Scripturas tunc confessorem suum secum in regno paradisi recepit. Mortuus est: sed secundum Scripturas resurgens a dextris Domini Dominus assedit. In hujus igitur sacramenti fide vita est: calumniam confessio ista non recipit.
PL 10, 395B見捨てられたと死に向かって嘆いた。だが聖書に従って、そのとき自らの告白者を、自らとともに楽園の王国に迎え入れた。死んだ。だが聖書に従って、よみがえり、主の右に主として座した。したがって、この秘義の信仰に命がある。この告白は中傷を受け入れない。
Liber X, Caput LXVIII
第X巻 第LXVIII章PL 10, 395CFidei commendatio. --Certe Apostolus non relinquit, ut ambigi dicique liceat: Christus natus, passus, mortuus, resurgens quo modo, qua virtute, qua divisione, quibus partibus? quis lacrymans est, quis gaudens, quis conquerens, quis descendens, quis adscendens?
PL 10, 395C信仰の推奨。――使徒は、確かに、次のことを疑ったり口にしたりすることを許さない。キリストが生まれ、苦しみを受け、死に、よみがえるのは、どのような仕方で、どのような力で、どのような分割で、どのような部分によってか。涙を流すのは誰か、喜ぶのは誰か、嘆くのは誰か、降るのは誰か、昇るのは誰か。
Sed fidei in hoc meritum per confessionem incunctantis tantum religionis ostendens, ait, Ex fide autem justitia sic dicit: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum? hoc est Christum deducere.
PL 10, 395Cむしろ使徒は、これにおける信仰の功績を、ためらわぬ敬虔の告白を通して示して、言う。「信仰から出る義は、こう語る。汝の心のうちで、『誰が天に昇るか』と言うな。それはキリストを引き下ろすことである。」
Vel quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed quid dicit Scriptura?
PL 10, 395C「あるいは、『誰が深淵に降るか』と言うな。それはキリストを死者のうちから引き上げることである。では聖書は何と言うか。」
Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo, hoc est, verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus Jesus est, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvaberis (Rom. X, 6 et seqq.) .
PL 10, 395C「その言葉は、汝に近く、汝の口と、汝の心にある。すなわち、我々が宣べ伝える信仰の言葉である。汝が口で、イエスは主であると告白し、心で、神が彼を死者のうちからよみがえらせたと信じるなら、汝は救われるからである」(ローマ10:6以下)。
Justum fides consummat, secundum quod dictum est: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3) .
PL 10, 396A信仰は義人を完成する。「アブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた」と言われているとおりである(創世記15:6、ローマ4:3)。
Numquid Abraham calumniatus est Deo, cum ei haereditatem gentium, et secundum stellarum atque arenae multitudinem mansurae ex se sobolis numerositatem pollicebatur?
PL 10, 396Aアブラハムは、神が彼に諸国民の相続と、自らから出て、星と砂の多さに従って続く子孫の数を約束したとき、神を中傷しただろうか。
De omnipotentia enim Dei Fides Religiosa non ambigens, humanae infirmitatis non est detenta naturis; sed id quod in se erat caducum terrenumque despiciens, divinae sponsionis fidem ultra modum corporeae constitutionis excepit: quia nequaquam Dei virtutes lex possit humana moderari, tantum in efficiendo liberalitatis Deo promente, quantum in spondendo ostenderet voluntatis.
PL 10, 396A実際、敬虔な信仰は、神の全能について疑わず、人間の弱さの本性に引き留められることなく、自らのうちにある衰えやすい地上的なものを見下し、体的な構成の限度を超えて、神の約束の信仰を受け入れた。人間の法が神の力ある業を制限することは決してできず、神は、約束においてあらわした意志と同じだけの寛大さを、実現においてあらわすからである。
Nihil igitur justius fide est: quia cum aequitas atque moderatio terrenorum actuum sit probabilis, nihil tamen justius homini sit, quam omnipotentiam Dei indefinitae potestatis intelligentia credidisse.
PL 10, 396Aしたがって、信仰より義しいものはない。地上の行いの公正さと節度が称賛されるにしても、人にとって、神の全能を、限りなき権力の理解をもって信じたことより義しいものはないからである。
Liber X, Caput LXIX
第X巻 第LXIX章PL 10, 396BDescensus et adscensus Christi fides exigitur. --Hanc itaque in nobis, quae ex fide est, justitiam Apostolus exspectans, incertae atque infidae ambiguitatis irreligiositatem removit, vetans curam sollicitae in cor cogitationis admitti, dicti etiam prophetici auctoritate monstrata.
PL 10, 396Bキリストの降ることと昇ることの信仰が求められる。――したがって、使徒は、信仰に由来するこの義が我々のうちにあることを期待して、不確かで不信の疑いという不信心を取り除き、気遣わしい思いが心に入ることを禁じ、預言の言葉の権威をも示した。
Ait enim: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum (Rom. X, 6) ? Haec a Propheta ita dicta, subjectae sententiae absolutione prosequitur, dicens: Hoc est Christum deducere.
PL 10, 396B彼は言う。「汝の心のうちで、『誰が天に昇るか』と言うな」(ローマ10:6)。預言者によってこう語られたことを、彼は、続く文の解き明かしで続けて言う。「それはキリストを引き下ろすことである。」
Non enim se in coelestem (divinam) scientiam humanae mentis sensus extendit: sed neque de divinis operibus religiosa fides ambigit.
PL 10, 396B人間の精神の理解は、天の(すなわち「神の」)知識へと自らを延ばすことはない。だが敬虔な信仰は、神の業について疑うこともない。
Non eguit Christus humanae virtutis auxilio, ut ex illa beatitudinis suae sede adscendentis cujusquam in coelum ope deduceretur in corpus: non exterior potestas eum egit ad terras.
PL 10, 396Cキリストは、人間の力の助けを必要とせず、誰かが天に昇るという助けによって、自らの幸いの座から体へと引き下ろされるのでもない。外からの権力が、彼を地上へと駆り立てたのでもない。
Credendus est venisse qualis et venit: et vera pietas est, Christum non deductum, sed descendentem confiteri. Sacramentum suum est, et in tempore, et in opere.
PL 10, 396C彼は、来たとおりの者として来たと信じられるべきであり、真の敬虔とは、キリストが引き下ろされたのではなく、自ら降ったと告白することである。その秘義は自らのものであり、時においても業においてもそうである。
Neque quia modo venit, deductus per alterum esse credendus est: nec temporalis ejus adventus potestati deducentis subditus intelligendus est. Sed ne alterius quidem ambiguitatis infidelitas sinitur.
PL 10, 396Cまた、今来たからといって、他の者によって引き下ろされたと信じられてはならず、彼の時における到来が、引き下ろす者の権力に服したものと理解されてはならない。しかし、もう一つの疑いという不信も許されない。
Nam continuo ex dicto prophetico subditur, Vel quis descendit in abyssum? Ac mox dicta ratio subjecta est, hoc est Christum a mortuis reducere (Rom. X, 7) . Libertas redeundi in coelum, ex descendendi in terram libertate est.
PL 10, 396C預言の言葉から、すぐに続けて言われるからである。「あるいは、誰が深淵に降るか」。そしてすぐに、その解き明かしが付される。「それはキリストを死者のうちから引き上げることである」(ローマ10:7)。天に戻る自由は、地に降る自由に由来する。
Ambigendi autem sublata cunctatio est: scientia in fide est, ratio in virtute est, effectus in rebus est, causa in potestate est.
PL 10, 397A疑うためらいは取り去られた。知識は信仰にあり、理は力にあり、結果は事柄にあり、原因は権力にある。
Liber X, Caput LXX
第X巻 第LXX章PL 10, 397ACordis simul et oris debet esse fides. Brevis et facilis ad salutem via, fides. --Sed non nutante ad id opus est conscientia. Apostolus enim totum Scripturae mysterium exsequens, ait: Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo (Rom. X, 8; Deut. XXX, 14) .
PL 10, 397A信仰は、心と口とに同時にあるべきである。信仰は、救いへの短く易しい道である。――しかし、そのためには揺らがぬ自覚が必要である。使徒は、聖書の全奥義をたどって言う。「その言葉は、汝に近く、汝の口と、汝の心にある」(ローマ10:8、申命記30:14)。
Non tardo opus est petitoque longe verbo confessionis, nec intervallo aliquo inter cor atque os relicto, ut quod ad protestationem religionis loquendum sit, per infidelem ambiguitatem cogitetur.
PL 10, 397A必要なのは、遅く、遠くに求められる告白の言葉ではなく、心と口のあいだに何らかの隔たりが残されることでもない。信心の表明のために語るべきことが、不信の疑いを通して思い巡らされるような隔たりである。
Sed et juxta nos esse oportet, et in nobis: ne aliqua inter regionem cordis atque oris mora, fides forte nostra non ita in sensu sit, ut in verbis; sed connexa ori atque cordi, incunctantem habeat et sentiendi et loquendi religionem.
PL 10, 397Aむしろ、それは我々の近くに、また我々のうちにあるべきである。心の領域と口とのあいだに何らかの遅れが生じて、我々の信仰が、言葉においてあるようには理解においてないということがないよう、口と心に結ばれ、感じることにも語ることにも、ためらわぬ敬虔をもつためである。
Et hujus quidem dicti prophetici, ut in caeteris, rationem Apostolus subjecit: Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvaberis (Rom. X, 8 et seqq.) .Pietas est non ambigere, et justitia est credere, et salus est confiteri.
PL 10, 397Bこの預言の言葉について、ほかの箇所と同じく、使徒はその解き明かしを付した。「これは、我々が宣べ伝える信仰の言葉である。汝が口で、イエスは主であると告白し、心で、神が彼を死者のうちからよみがえらせたと信じるなら、汝は救われる」(ローマ10:8以下)。疑わないことが敬虔であり、信じることが義であり、告白することが救いである。
Non in incerta diffluere, neque ad stultiloquia effervere, neque ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas in investigabilium sacramentorum retractare, Dominum Jesum confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere salus est.
PL 10, 397B不確かなものへ流れ出さず、愚かな言葉へ沸き立たず、何らかの理によって神の力ある業を揺さぶらず、権力を仕方によって限定せず、探りえない秘義の原因を蒸し返さず、主イエスを告白し、神によって死者のうちからよみがえらされたと信じることが、救いである。
Quae vero insania est, qualis et cujusmodi sit Jesus calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire, quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione ejus lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit credidisse?
PL 10, 397Bイエスがどのような者であり、いかなる種類の者であるかを中傷するとは、何という狂気か。救いはただ、彼が主であることを知ることだけなのに。さらに、彼の復活について争いを起こすとは、何という人間の空しさの誤りか。神によってよみがえらされたと信じれば、命に十分であるのに。
In simplicitate itaque fides est, in fide justitia est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam quaestiones vocat, nec multiplici eloquentis facundiae genere sollicitat.
PL 10, 397Cしたがって、信仰は単純さにあり、義は信仰にあり、敬虔は告白にある。神は、我々を、難しい問いを通して幸いな命へと呼ぶのでも、弁舌の多様な種類によって誘うのでもない。
In absoluto nobis ac facili est aeternitas, Jesum et suscitatum a mortuis per Deum credere, et ipsum esse Dominum confiteri. Nemo itaque ea, quae ob ignorationem nostram dicta sunt, ad occasionem irreligiositatis usurpet. Cognoscendus enim Jesus Christus mortuus erat, ut in eo viveremus.
PL 10, 397C我々にとって永遠は、明白で易しいところにある。イエスが神によって死者のうちからよみがえらされたと信じ、彼こそが主であると告白することである。したがって、我々の無知のゆえに語られたことを、不信心の機会に用いる者があってはならない。イエス・キリストは、我々が彼において生きるために、死んでいたと知られるべきだからである。
Liber X, Caput LXXI
第X巻 第LXXI章PL 10, 397DFidei nostrae eruditio est quae Christi videtur infirmitas. --Si itaque ad intelligentiam mortis suae ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? et, Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Marc. XV, 34; Luc. XXIII, 46) : numquid confessioni nostrae consulens, infirmum se esse potius confessus est, quam nos ambiguos non reliquit?
PL 10, 397Dキリストの弱さと見えるものは、我々の信仰の教育である。――したがって、もし彼が、自らの死の理解のために、「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」、また「父よ、私は私の霊を汝の手にゆだねる」(マルコ15:34、ルカ23:46)と言うのなら、我々の告白を配慮して、自らが弱いと告白したというよりも、我々を疑いの中に置き去りにしなかったのではないか。
Excitaturus namque Lazarum orat ad Patrem: numquid prece eguit dicens: Pater, gratias ago tibi quia exaudisti me: et ego sciebam quia semper me exaudis, sed propter turbam dixi, ut credant quia tu me misisti (Joan. XI, 41 et 42) ?
PL 10, 398Aラザロをよみがえらせようとして、彼は父に祈る。祈りが必要だったのだろうか。「父よ、私は汝に感謝する。汝が私の願いを聞いたからである。私は、汝がいつも私を聞き入れると知っていたが、周りの群衆のために言った。汝が私を遣わしたことを、彼らが信じるためである」(ヨハネ11:41、42)。
Nobis itaque oravit, ne filius ignoraretur: et cum sibi non proficeret deprecationis sermo, ad profectum tamen nostrae fidei loquebatur. Non inops ergo tum auxilii est: sed nos sumus inopes doctrinae.
PL 10, 398Aしたがって彼は、我々のために祈った。子が知られずにいないためである。彼自身にとって祈りの言葉が益にならなかったとしても、我々の信仰の益のために語っていたのである。ゆえにそのとき彼が助けを欠いていたのではない。教えを欠いているのは我々である。
Clarificari se quoque deprecatur, ac mox de coelo vox Dei patris clarificantis auditur. Sed ad auditae vocis admirationem ait: Non propter me venit vox ista, sed propter vos (Joan. XII, 30) .
PL 10, 398A彼はまた、栄光を受けることを祈り、すぐに天から、栄光を与える神なる父の声が聞こえる。しかし、聞こえた声に人々が驚くのを見て、言う。「この声は、私のためではなく、汝らのために来た」(ヨハネ12:30)。
Nobis Pater rogatur, nobis Pater loquitur: totum ad effectum sit nostrae confessionis. Et cum clarificationis responsio non obsecrationi claritatis sit impensa, sed ignorationi audientium, quomodo querela passionis, in summa exsultatione patiendi, non confessionis nostrae eruditioni praestita intelligetur?
PL 10, 398B我々のために父に願われ、我々のために父は語る。すべては、我々の告白の成果のためである。栄光を与えるという応答が、栄光の願いのためではなく、聞く者たちの無知のために与えられたのなら、苦しむことの最高の歓喜のうちにある受難の嘆きが、我々の告白の教育のために与えられたのでないなどと、どうして理解されえようか。
Christus pro persequentibus rogat, quia quod agunt nesciunt. Christus de cruce paradisum promittit (Lucae XXIII, 34, 43), quia Deus regnat. Christus in cruce consummasse omnia aceti poculo gratulatur (Joan. XIX, 30) , quia moriturus impleverit prophetiam.
PL 10, 398Bキリストは、迫害する者たちのために、彼らが自分のしていることを知らないからと祈る。キリストは十字架から、神が王として治めるゆえに、楽園を約束する(ルカ23:34、43)。キリストは十字架の上で、すべてを成し遂げたと、酢の杯によって喜ぶ(ヨハネ19:30)。死のうとして、預言を成就したからである。
Nobis natus est, nobis passus est, nobis mortuus est, nobis resurrexit. Et cum nobis haec sola sit proprietas ad salutem, ut Dei filium confiteamur ex mortuis; cur, rogo, in hac irreligiositate moriamur, ut cum Christus intra fiduciam divinitatis suae manens, mori se per significationem assumpti hominis cum securitate morientis ostenderit, hoc maxime ad abnegandum eum Deum proficiat, quod se nobis Dei filius et hominis filium est professus et mortuum?
PL 10, 398B我々のために生まれ、我々のために苦しみを受け、我々のために死に、我々のためによみがえった。そして、神の子を死者のうちから告白することが、我々にとって救いへの唯一の固有のものであるとき、問う、なぜ我々は、この不敬虔のうちで死ぬのか。キリストは、自らの神性の確信のうちに留まりながら、身に受けた人のゆえに、死にゆく者の安らかさをもって、自らが死ぬことを示したのに、それが、彼を神として否認することにこそ益するとは。すなわち、神の子が、我々に対し、自らが人の子であり、死んだ者であると表明したことが、である。
Liber XI, Caput I
第XI巻 第I章PL 10, 398CUna ut Domini, ita et Dei unius est fides. Pater et Filius unus Deus. --Totum atque absolutum fidei evangelicae sacramentum multifarie Apostolus tractans, haec quoque inter caetera divinae cognitionis praecepta ad Ephesios est locutus: Sicut et vos vocati estis in una spe vocationis vestrae.
PL 10, 398C一人の主の信仰が一つであるように、一つの神の信仰も一つである。父と子は一つの神である。――使徒は、福音の信仰の秘義の全体と完成されたものを多方面から論じつつ、神的な認識の他の教えの中でも、エフェソの人々にこのことを語った。「汝らが、汝らの召命の一つの希望において召されたのと同じく、」
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4, etc.) .
PL 10, 399C「一つの主、一つの信仰、一つの洗礼、すべての者の父なる一つの神、すべての者を貫き、我々すべての内にある神」(エフェソ4:4以下)。
Non enim ambiguis nos et erraticis indefinitae doctrinae studiis dereliquit, vel incertis opinionibus ingenia humana permisit, statutis per se et oppositis obicibus libertatem intelligentiae voluntatisque concludens: ut sapere nos, nisi ad id tantum quod praedicatum a se fuerat, non sineret, cum per definitam fidei indemutabilis constitutionem credi aliter atque aliter non liceret.
PL 10, 399Cというのも、使徒は我々を、定まらず迷い歩く不定の教えへの熱意にゆだねて捨て置いたのでも、人間の才知を不確かな臆見に委ねたのでもなく、自ら立てて据えた障壁によって、理解と意志の自由を囲い込んだからである。すなわち、自らが宣べ伝えたことにだけ我々が思いを向けるよう、それ以外には考えることを許さなかった。変わりえない信仰の定められた規定によって、あれこれと信じることは許されなかったのである。
Unum itaque nobis Dominum praedicans, unam fidem memorat; deinde unius Domini unam fidem memorans, unum etiam baptisma demonstrat: ut cum unius Domini una fides esset, unius per hoc fidei in Dominum unum, unum esset et baptisma.
PL 10, 399Cそれゆえ使徒は、一つの主を我々に宣べて、一つの信仰を語り、次に一つの主の一つの信仰を語って、一つの洗礼をも示す。一つの主の信仰が一つであるなら、一つの主への一つの信仰によって、洗礼も一つでなければならないからである。
Et quia sacramentum omne et baptismi et fidei, ut in uno Domino, ita et in Deo uno est; consummationem spei nostrae unius Dei professione conclusit: ut unum baptisma et fides una sicut unius Domini, ita et Dei esset unius.
PL 10, 400Aまた、洗礼と信仰とのすべての秘義は、一つの主においてあるように、一つの神においてもあるので、使徒は我々の希望の完成を、一つの神の告白によって結んだ。一つの洗礼と一つの信仰が、一つの主のものであるように、一つの神のものでもあるようにするためである。
Unus enim uterque est, non unione, sed proprietate: dum et unicuique proprium est ut unus sit, vel Patri esse quod pater est, vel Filio esse quod filius est; et id, quod uterque in proprietate sua unus est, sacramentum unitatis ad utrumque est: quia et unus Dominus Christus Deo patri non potest auferre quod Dominus est, et unus Deus pater uni Domino Christo non intelligitur negare quod Deus est: cum si per id, quod Deus unus est, non et Christo proprium esse videtur ut Deus sit; necesse est per id, quod unus Dominus Christus est, non et Deo debitum esse intelligatur ut Dominus sit; si id, quod unus est, non sacramenti sit significatio, sed unionis exceptio. Unius itaque Domini, sicut unius Dei patris, et unum baptisma et fides una est.
PL 10, 400Aというのも、両者はいずれも一つであるが、それは合一によるのではなく、固有性による。すなわち、それぞれにとって一つであることが固有であり、父にとっては父であること、子にとっては子であることが固有である。そして、両者がそれぞれの固有性において一つであるということが、両者にとっての一体性の秘義である。なぜなら、一人の主キリストは、父なる神から、主であることを奪うことはできず、一つの神である父も、一人の主キリストに対して、神であることを否むとは解されないからである。もし神が一つであることによって、キリストにも神であることが固有だと見えないのなら、一人の主がキリストであることによって、神にも主であることが帰せられるべきだとは解されないことになる。すなわち、一つであるということが、秘義の指し示しではなく、合一による除外だとすればである。それゆえ、一人の主の、また一つの神である父の、洗礼は一つであり、信仰も一つである。
Liber XI, Caput II
第XI巻 第II章PL 10, 400BFides una non est de Christo dissidentibus. --Fides autem una jam non est, si non unum Dominum et unum Deum patrem in conscientiae professione retinebit. Unum vero Dominum et unum Deum patrem quomodo fides quae non una est confitetur?
PL 10, 400Bキリストについて意見を異にする者たちには、信仰は一つではない。――信仰は、一人の主と父なる一つの神を、自覚の告白のうちに保たなければ、もはや一つではない。では、一つでない信仰が、一人の主と父なる一つの神を、どうして告白しうるのか。
Una autem in tanta praedicationum diversitate jam non erit, si alius Dominum Jesum Christum, penetrante palmas clavo, infirmitatis nostrae credet dolore gemuisse, et egentem naturae suae potestatisque virtute, imminentis jam sibi mortis timuisse terrore: si etiam id, quod principale est, natum negabit, et creatum potius praedicabit: si Deum dicet magis, quam intelliget: quia et deos dici religiosum est, et Deum intelligi divinae naturae conscientia est.
PL 10, 400Bもしある者が、主イエス・キリストは、釘に手のひらを貫かれて、我々の弱さの痛みに呻き、自らの本性と権力の力を欠いて、迫りくる死の恐怖におびえたと信じるなら、また、最も肝要な点である彼の誕生を否定して、むしろ造られたと宣べるなら、また、彼を神と理解するよりも、むしろ神と呼ぶだけであるなら、宣教がこれほど分かれているなかで、信仰はもはや一つではないであろう。神々と呼ばれることは敬虔にかなうが、神と理解されることは、神的本性の自覚に属するからである。
Jam ergo non unus est Dominus Christus si alii ut Deus non dolet, alii ut infirmus timet; alii sit ex natura, alii ex cognomine Deus: et alii ex generatione, alii ex appellatione sit filius.
PL 10, 400Cしたがって、キリストがある者には神として苦痛を感じず、別の者には弱い者として恐れるなら、もはや主キリストは一人ではない。ある者にとっては本性によって、別の者にとっては呼び名によって神であり、ある者にとっては生成によって、別の者にとっては呼称によって子であることになる。
Et per id neque Deus pater unus in fide est, si aliis potestate, aliis generatione pater creditur, quia et universorum pater Deus sit.
PL 10, 400Cまたそれによって、父なる神も信仰において一つではない。ある者には権力によって、別の者には生成によって父と信じられるなら。神は万物の父でもあるからである。
Jam porro quis ambiget extra fidem esse, quidquid extra fidem unam est? quia in fide una et unus Dominus Christus, et Deus pater unus sit.
PL 10, 401Aところで、一つの信仰の外にあるものは何であれ信仰の外にあることを、誰が疑うだろうか。一つの信仰においては、主キリストも一人、父なる神も一つだからである。
Unus autem Dominus Christus non nomine, sed fide, unus est filius: sed si Deus sit, si indemutabilis sit, si non aliquando defuerit vel Deus esse vel filius.
PL 10, 401A一人の主キリストは、名によってではなく信仰によって一人であり、子は一人である。ただしそれは、彼が神であるなら、変わりえないなら、神であることも子であることも、かつて欠いたことがないなら、である。
Qui igitur aliter Christum quam est praedicabit, id est, nec filium nec Deum esse; alium Christum praedicabit.
PL 10, 401Aしたがって、キリストをあるがままとは別に、すなわち子でも神でもないと宣べる者は、別のキリストを宣べているのである。
Sed nec in unius baptismi fide una est: quia secundum Apostolicam doctrinam ejus unius baptismi fides una est, cujus unus Dominus et Dei sit filius Christus, et Deus sit.
PL 10, 401Aだが、一つの洗礼の信仰においても、その者に信仰は一つではない。使徒的な教えによれば、一つの洗礼の信仰が一つであるのは、その洗礼の一人の主が神の子キリストであり、かつ神である場合だからである。
Liber XI, Caput III
第XI巻 第III章PL 10, 401AChristus negari jam nequit: cur. Praedicandus est qualis fide creditur. --Non enim negari jam Christus quin Christus sit potest, neque mundo ignorabilis effici.
PL 10, 401Aキリストはもはや否定しえない。その理由。信仰で信じられているとおりの者として宣べ伝えられなければならない。――というのも、キリストがキリストであることは、もはや否定されえず、世界に知られえないものにされることもできないからである。
Hunc prophetiae volumina consignant, hunc temporum quotidie proficiens plenitudo testatur, hunc Apostolorum et Martyrum per virtutum operationes loquuntur sepulcra, hunc potestas nominis sui probat, hunc immundi spiritus confitentur, hunc punitorum daemonum resonant mugitus.
PL 10, 401B彼を預言の巻物が証し、彼を日々進み行く時の充満が証言し、彼を使徒たちと殉教者たちの墓が、力ある業を通じて語り、彼をその名の権力が証明し、彼を汚れた霊どもが告白し、彼を罰せられた悪霊どもの呻き声が響かせる。
Sed in his omnibus virtutis suae dispensatio est. Caeterum fide nostra talis, qualis est, praedicandus est; ut non nomine, sed confessione, in unius baptismi fide una, unus nobis Dominus sit: quia secundum unum Dominum Christum, unus Deus pater est.
PL 10, 401Bしかしこれらすべてのうちにあるのは、彼の力の経綸である。だが我々の信仰にとっては、彼はあるがままに宣べられなければならない。名によってではなく告白によって、一つの洗礼の一つの信仰において、我々に主が一人であるように。一人の主キリストに応じて、父なる神は一つだからである。
Liber XI, Caput IV
第XI巻 第IV章PL 10, 401BAriani alium Christum, ut alium Patrem praedicant. Patrem subdole extollunt, quo Filium dejiciant. --Sed nunc hi novi Christi praedicatores, cuncta negando quae Christi sunt, alium Dominum Christum sicuti alium Deum patrem praedicant: quia neque hic genuerit, sed creaverit; neque ille natus sit, sed creatus sit, et per id extra veritatem Deus Christus sit, cui non sit ex nativitate quod Deus est; et extra fidei conscientiam Deus pater sit, cui non sit in generatione quod pater est.
PL 10, 401Bアレイオス派は、別の父を宣べるように、別のキリストを宣べる。子を貶めるために、父を狡猾に持ち上げる。――しかし今、これらの新しいキリストの宣教者たちは、キリストに属するあらゆることを否定することで、別の父なる神を宣べるように別の主キリストを宣べている。すなわち、父は生んだのではなく造ったのであり、子は生まれたのではなく造られたのだと言い、そのためキリストは真理の外にある神であり、彼には誕生によって神であるということがなく、父は信仰の自覚の外にある神であり、彼には生成によって父であるということがない、というのである。
Laudantes quidem merito ita, ut dignum est, Deum patrem, naturae scilicet eum esse inaccessae, inconspicabilis, inviolabilis, inenarrabilis, infinitae, providae, potentis, benignae, mobilis, transcurrentis, manentis intra extraque, et omnia in omnibus sentientis: sed cum adjiciunt ad supereminentiam laudis, solum bonum, solum potentem, solum immortalem, quis non hanc religionem laudationis intelligat eo tendere, ut Dominus Jesus Christus extra hanc beatitudinem, quae soli Deo per exceptionem solius defertur ad honorem, manens ipse et mortalis et infirmus et malus sit, dum in his Pater solus est?
PL 10, 402A確かに彼らは、父なる神を、ふさわしいとおりに、当然のこととして賛美して、その本性が近づきえず、見ることができず、損なわれえず、言い表しえず、無限で、先を見通し、権能あり、恵み深く、動き、過ぎ行き、内にも外にもとどまり、すべてにおいてすべてを感じ取るものだと言う。だが、賛美の卓越に付け加えて、唯一の善、唯一の権能ある者、唯一の不死なる者と言うとき、この賛美の敬虔が向かう先を誰が理解しないだろうか。すなわち、ただ神だけに、唯一のものとして除外することで栄誉として帰される、この幸いの外に、主イエス・キリストは、これらにおいて父のみがあるのだから、自らは死すべき者、弱い者、悪しき者にとどまる、ということである。
Et ei idcirco naturalis ex Deo patre nativitas abnegatur, ne per generationem ea in eo quae naturalis Deo patri beatitudo est maneat; quia nativitas in naturae ejus sit virtute, quae genuit.
PL 10, 402Aそして彼には、そのために、父なる神からの本性的な誕生が否認される。生成によって、父なる神に本性的である幸いが彼のうちにとどまることのないようにである。誕生は、生んだ者の本性の力のうちにあることになるからである。
5 Filio ut imagini conveniunt omnia quae Patri. --Nec apostolicis, nec evangelicis praedicationibus eruditi, ad impiae professionis suae usurpationem magnificentiam Dei patris, non religionis fide, sed arte impietatis extollunt: ut dum incomparabilia omnia esse naturae ejus edisserunt, degeneris infirmisque naturae unigenitum Deum per exceptionem comparationis affirment: Deum ( supple, inquam) viventis Dei vivam imaginem, et beatae naturae plenissimam formam, et innascibilis substantiae unigenitam nativitatem: quae nisi perfectam paternae beatitudinis habet gloriam, et absolutam naturae totius refert speciem, non est in imaginis veritate.
PL 10, 402B子には、像として、父に属するすべてが適合する。――使徒的な宣教にも福音的な宣教にも教えられていない彼らは、自分たちの不敬虔な告白を横取りするために、父なる神の偉大さを、信仰の敬虔からではなく不敬虔の技巧によって持ち上げる。すなわち、その本性のすべてが比類のないものだと述べ立てることで、比較からの除外によって、独り子なる神を、劣った弱い本性のものだと主張するためである。だがその独り子なる神とは、神(「私は言う」を補え)、すなわち生ける神の生ける像、幸いなる本性の最も充満した形、生まれざる実体の独り子としての誕生である〔Deum 以下の係りは取りにくい。独り子を言い換える同格と取った〕。それは、父の幸いの完全な栄光を持たず、全本性の完全な姿を映さないなら、像の真理のうちにはない。
Si autem innascibilis Dei unigenitus Deus imago est, perfectae atque absolutae in eo naturae veritas inest, per quam efficitur esse eum imaginem veritatis. Potens est Pater: sed si infirmus est Filius, imago jam non est potentis.
PL 10, 402Bだが、生まれざる神の独り子なる神が像であるなら、彼のうちには完全で欠けるところのない本性の真理があり、それによって彼が真理の像であることが成り立つ。父は権能ある者である。だが子が弱いなら、もはや権能ある者の像ではない。
Bonus est Pater: sed si in diversi generis divinitate Filius est, boni imaginem mali natura non reddit. Incorporeus Pater est: si Filius secundum Spiritum circumscriptus est corpore, jam incorporei non est forma corporeus (Vid. l. VIII, n. 48) .
PL 10, 402C父は善である。だが子が異なる類の神性のうちにあるなら、悪しき本性は善の像を返さない。父は非物体的である。もし子が霊に即して体によって限定されているなら、物体的なものは非物体的なものの形ではない(第8巻第48節を見よ)。
Ineffabilis Pater est: si filium sermo complectitur, extra imaginem est inenarrabilis natura narrabilis. Verus Deus est Pater: si Filius in Dei falsitate est, jam non est veri imago qui falsus est.
PL 10, 403A父は言い表しえない。もし言葉が子を包み込むなら、語りうる本性は、語りえない本性の像の外にある。父は真の神である。もし子が神の偽りのうちにあるなら、偽りである者は、真の者の像ではない。
Non ex parte imaginem neque ex portione formam eum Dei Apostolus praedicat: sed imaginem esse eum Dei invisibilis et formam esse eum Dei loquitur (Coloss. I, 15) .
PL 10, 403A使徒は、彼が部分によって像であり、一部分によって神の形であると宣べるのではなく、彼が見えない神の像であり、神の形であると語る(コロサイ1:15)。
Non potest expressius in filio Dei divinitatis natura ab Apostolo praedicari, quam ad id, quod invisibile Dei est, invisibilis Dei imago sit Christus: qui utique in substantia conspicabili imaginem naturae invisibilis non referret.
PL 10, 403A使徒によって、神の子における神性の本性がこれ以上明確に宣べられることはありえない。すなわち、神の見えないものについて、キリストが見えない神の像であると言うことによってである。見える実体においては、見えない本性の像を映すことはないからである。
Liber XI, Caput VI
第XI巻 第VI章PL 10, 403AQuae hominis sunt, rapiunt ad injuriam Verbi. Naturae duplicis distinctione diluta sunt hactenus objecta. --Sed ut superioribus libris docuimus, dispensationem assumpti corporis rapiunt ad contumeliam divinitatis: et impietatis causas arripiunt de salutis nostrae sacramento, Qui si apostolicae fidei tenaces essent, intelligerent eum, qui in forma Dei esset, assumpsisse formam servi; neque formam servi usurparent ad formae Dei dehonestatem, cum forma Dei plenitudinem in se Dei contineret: et quae essent temporum ac mysterium, pia ratione tractarent, ut nec contumeliam divinitas susciperet, nec dispensatio afferret errorem.
PL 10, 403A人に属することを、彼らは言葉への侮辱へとかすめ取る。二つの本性の区別によって、これまでの反論は解消された。――しかし前の諸巻で我々が教えたように、彼らは身に受けた体の経綸を神性への侮辱へと引き込み、我々の救いの秘義から不敬虔の口実を拾い上げる。彼らが使徒的な信仰を固く守っていたなら、神の形にあった者が僕の形を身に受けたと理解するであろうし、神の形は神の充満を自らのうちに含んでいたのだから、僕の形を神の形を辱めるために横取りすることもないであろう。また、時に属することと奥義〔底本は mysterium。mysteriorum と読む〕に属することを敬虔な理をもって扱い、神性が侮辱を受けることも、経綸が誤りをもたらすこともないようにするであろう。
Sed omnibus, ut existimo, jam a nobis absolutissime demonstratis, et sub assumpti corporis nativitate divinae naturae virtute monstrata, non relictus est ambigendi locus, quin omnia unigenitus Deus et homo virtutibus Dei gesserit, et in virtutibus Dei universa hominis veritate perfecerit: habens in se et naturam Dei potentis in gestis, dum natus ex Deo est; et perfecti hominis absolutionem, dum ei est partus ex Virgine: et cum veritate corporis subsistens in natura Dei, et cum Dei natura manens in corporis veritate.
PL 10, 403Bだが、思うに、すべてはすでに我々によって最も完全に示され、身に受けた体の誕生のもとでも神的本性の力が示された以上、独り子なる神にして人である者が、すべてを神の力によって行い、神の力のうちに、人の真理によってすべてを成し遂げたということについて、疑う余地は残されていない。彼は、業においては権能ある神の本性を自らのうちに持つ。神から生まれたからである。また完全な人の完成をも持つ。おとめから生まれたからである。こうして、体の真理をもって神の本性のうちに存立し、神の本性をもって体の真理のうちにとどまっている。
Liber XI, Caput VII
第XI巻 第VII章PL 10, 403CQuae super sint; et unde diluenda. --Quamquam igitur usque ad ipsam mortis gloriam omnis responsionis nostrae sermo descenderit, et singulis professionis impiae propositionibus ex evangelicis atque apostolicis doctrinis sit contradictum: tamen quia etiam post resurrectionis gloriam quaedam, ad degeneris naturae infirmitatem demonstrandam, praesumere impii ausi sunt, his ipsis nunc respondendum est.
PL 10, 403Cなお残っていること、およびそれをどこから解くべきか。――我々の応答の言葉は死の栄光そのものにまで下り、不敬虔な告白の個々の主張に対して福音的・使徒的な教えから反駁がなされた。けれども、復活の栄光の後についても、劣った本性の弱さを示すために、不敬虔な者たちが敢えて言い立てたことがあるので、今やまさにそれらに答えなければならない。
Atque ita, ut in caeteris observatum a nobis est, eorum ipsorum dictorum ratio ex his ipsis dictis afferatur: ut illic veritas reperiatur, ubi negatur.
PL 10, 403Dそして、他の箇所で我々が守ったように、それらの言葉そのものの理を、それらの言葉そのものから示すことにする。否定されているまさにその場で、真理が見いだされるようにである。
Quae enim simpliciter et ad eruditionem fidei divinitus dicta sunt, necesse est ita dicta sint, ut ad id quod dicta sunt, non alienorum atque extrinsecus dictorum confirmentur exemplis.
PL 10, 404Aというのも、単純に、また信仰の教えのために神的に語られたことは、それが語られた目的に即して語られたのでなければならず、他人のものや外から語られたものの実例によって確かめられるものであってはならないからである。
Liber XI, Caput VIII
第XI巻 第VIII章PL 10, 404AInfirmum volunt, cui idem ac nobis Deus et pater, cui sit subjectus. --Inter caeteras enim impietates suas etiam hoc dicto Domini uti haeretici solent: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) : ut per id, quod pater ejus pater eorum est et Deus ejus Deus eorum est, in natura Dei non sit: dum hoc caeteris profitetur Deum patrem esse, quod sibi sit; cessante privilegio in communione et naturae et nativitatis, per quam et Deus sit natus, et Filius sit.
PL 10, 404A彼らは、彼が弱い者だと言う。彼にとっても、我々にとってと同じ神であり父があり、その者に彼が服しているからだと。――異端者たちは、その他の不敬虔と並んで、主のこの言葉をも用いるのが常である。「私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)。彼の父が彼らの父であり、彼の神が彼らの神であることにより、彼は神の本性のうちにはない、というのである。彼が、他の者たちにとっても、自分にとってと同じ意味で父なる神であると告白している以上、本性と誕生の共有において特権は消え、その誕生によって彼が神として生まれ、子でもあるという特権もなくなる、と。
Teneant quoque etiam illud Apostoli: Cum autem dixerit, omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia.
PL 10, 404B使徒のこの言葉をも彼らは掲げるがよい。「しかし『万物が服従させられた』と言うとき、万物を彼に服従させた者は除かれている」。
Cum autem subjecta ei fuerint omnia, tunc ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 26, etc.) : ut quia subjectio illa infirmis naturae contestatio esse existimabitur, non sit in paternae naturae virtute, quem naturalis infirmitas, naturae potioris subjecerit potestati.
PL 10, 404B「しかし万物が彼に服従させられたとき、そのとき彼自身も、万物を自らに服従させた者に服従するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:26以下)。この服従は弱い本性の証言だと見なされるのだから、本性的な弱さによって、より優れた本性の権力に服させられた者は、父の本性の力のうちにはない、というのである。
Sumant autem omnis impietatis suae hanc tamquam munitissimam et inexpugnabilem defensionem, ad veritatem nativitatis abolendam: ut quia per subjectionem Deus non est; et per communem sibi atque nobis Deum atque patrem in communione sit creaturae; ipse quoque ex Deo creatio sit potius, quam generatio; quia creatio ex nihilo subsistat, generatio vero naturalem habeat nativitatis auctorem.
PL 10, 404Bそして彼らは、これを自らのあらゆる不敬虔の最も堅固で難攻不落の防壁として取るがよい。誕生の真理を廃するためである。すなわち、服従によって彼は神ではなく、また自分にも我々にも共通の神であり父によって、被造物との共有のうちにあるのだから、彼自身も神からの生成というよりむしろ創造である。創造は無から存立し、生成は誕生の本性的な源を持つからだ、と。
Liber XI, Caput IX
第XI巻 第IX章PL 10, 404CMysterium salutis nostrae sacramentum est pietatis, non offensio divinitatis. --Omnis quidem calumnia improba est, quia veritati falsitas, cum jam effrenato pudore sit, contradicit: sed tamen interdum praetendit aliquod excusationis ambiguae velamen, ut verecunde in defensione sit, quod impudenter in sensu est.
PL 10, 404C我々の救いの奥義は敬虔の秘義であり、神性への侮辱ではない。――あらゆる誹謗は不埒である。偽りは、すでに恥を捨てて、真理に逆らうからである。しかしそれでも、時にはあいまいな言い訳の覆いをかざし、理解においては恥知らずであることを、弁護においては控えめであるかのようにする。
Verum nunc in his, quae impie ad infirmandam Domini nostri divinitatem praesumpta sunt, locus verecundiae vel falsae excusationis exclusus est: cum quando ipsa illa ignorationis venia cessante, sola voluntas irreligiosae intelligentiae detegatur.
PL 10, 404Cだが今、我々の主の神性を弱めるために不敬虔に言い立てられたこれらの事柄においては、恥じらいや偽りの言い訳の余地は閉ざされている。無知という許しそのものが失われて、不敬な理解への意志だけがあらわになるからである。
Ut enim paululum ipsius dicti evangelici differam demonstrationem: anne ignorabilis haec erat Apostoli praedicatio dicentis: Et quidem confessione omnium, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in claritate (I Tim. III, 16) .
PL 10, 404C福音の言葉そのものの説明をしばらく先に延ばして、問おう。使徒のこの宣教は、知りえないものだったのか。「すべての者の告白によって、敬虔の秘義は大いなるものである。それは肉において現れ、霊において義とされ、天使たちに見られ、諸国民に宣べられ、この世で信じられ、栄光のうちに受け入れられた」(一テモテ3:16)。
Estne adhuc quisquam tam hebetis intelligentiae, ut dispensationem assumptae a Domino carnis aliud quam sacramentum esse pietatis intelligat? Et primum extra fidem Dei est, quisque extra hanc erit confessionem.
PL 10, 405Aところで、主が身に受けた肉の経綸を、敬虔の秘義以外のものと解するほど、理解の鈍い者がなお誰かいるだろうか。まず、この告白の外にある者は誰であれ、神の信仰の外にある。
Non enim Apostolus ambigit, quin hoc ab universis fatendum sit, mysterium salutis nostrae non esse contumeliam divinitatis, sed magnae pietatis sacramentum: et sacramentum non jam in mysterio occultatum, sed in carne manifestatum; neque adhuc per naturam carnis infirmum, sed in spiritu justificatum: ut per justificationem spiritus abesset a fide nostra carnis infirmitas, et per carnis manifestationem mysterium non esset occultum, et per mysterii ignorabilem causam magnae pietatis in sacramento esset sola confessio.
PL 10, 405A使徒は、次のことがすべての者によって認められるべきだと疑わないからである。すなわち、我々の救いの奥義は神性への侮辱ではなく、大いなる敬虔の秘義であること。しかもその秘義は、もはや奥義のうちに隠されたものではなく、肉において現れたものであること。また、もはや肉の本性によって弱いのではなく、霊において義とされたものであること。こうして、霊の義とされることによって肉の弱さは我々の信仰から遠ざけられ、肉における現れによって奥義は隠されたものではなくなり、奥義の知りえない理由によって〔「奥義の理由が知りえないものであることによって」とも読める〕、大いなる敬虔の秘義においては告白だけがあるようにされたのである。
Atque ita Apostolus fidei totius ordinem tenuit, ut dum pietas est, sacramentum sit; dum sacramentum est, cognitio in carne sit; dum cognitio in carne est, justificatio in spiritu sit; quia sacramentum pietatis, quod manifestatur in carne, ut vere sacramentum sit, per justificationem spiritus manifestatur in carne.
PL 10, 405Bこうして使徒は信仰全体の秩序を保った。すなわち、敬虔であるから秘義があり、秘義であるから認識は肉においてあり、認識が肉においてあるから義とされることは霊においてある。肉において現される敬虔の秘義は、まことに秘義であるために、霊の義とされることによって肉において現されるからである。
Ac ne illa manifestatio in carne qualis esset justificatio in spiritu ignoraretur; sacramentum, quod manifestatum in carne, et justificatum in spiritu est, et angelis visum est, et gentibus praedicatum est, et in hoc mundo creditum, hoc ipsum assumptum est in claritate: ut in omnibus sit magnae pietatis sacramentum, dum manifestatur in carne, dum justificatur in spiritu, dum visum est ab angelis, dum praedicatur gentibus, dum creditur in hoc mundo, dum assumitur in claritate.
PL 10, 405Bそして、肉における現れが霊における義とされることとしてどのようなものかが知られないままにならないよう、肉において現され霊において義とされた秘義は、天使たちに見られ、諸国民に宣べられ、この世で信じられ、まさにそれが栄光のうちに受け入れられた。これは、肉において現されるとき、霊において義とされるとき、天使たちに見られるとき、諸国民に宣べられるとき、この世で信じられるとき、栄光のうちに受け入れられるとき、そのすべてにおいて、大いなる敬虔の秘義があるためである。
Nam et visum sequitur praedicatio, et praedicationem fides, et omnia consummat claritatis assumptio: quia et magnae pietatis sacramentum est assumptio claritatis; et per hanc dispensationis fidem, conformes assumi claritatis dominicae praeparamur.
PL 10, 405C見ることには宣べ伝えが続き、宣べ伝えには信仰が続き、すべてを栄光への受け入れが完成する。栄光への受け入れも大いなる敬虔の秘義だからである。そして、経綸へのこの信仰によって、我々は主の栄光と同じ姿にされて受け入れられるよう備えられる。
Magnae igitur pietatis sacramentum est carnis assumptio: quia per assumptionem carnis, manifestatio sacramenti in carne est.
PL 10, 405Cしたがって、肉を身に受けることは大いなる敬虔の秘義である。肉を身に受けることによって、秘義の現れが肉においてあるからである。
Sed tamen manifestatio in carne, non aliud quam magnae pietatis sacramentum confitendum est: quia manifestatio ejus in carne, et justificatio spiritus est, et claritatis assumptio.
PL 10, 405Cしかし、肉における現れは、大いなる敬虔の秘義以外のものとして告白されてはならない。その肉における現れは、霊の義とされることであり、栄光への受け入れでもあるからである。
Et qua tandem spe in fide nostra est piae dispensationis mysterium divinitatis infirmitas; cum per claritatis assumptionem, magnae pietatis sacramentum sit confitendum?
PL 10, 406Aそして、栄光への受け入れによって大いなる敬虔の秘義が告白されるべきであるのに、いったいどんな見込みで、我々の信仰において、敬虔な経綸の奥義が神性の弱さでありうるというのか。
Et quia jam non est infirmitas, sed sacramentum; nec necessitas, sed pietas: dicti nunc evangelici ratio quaerenda est, ne quod salutis nostrae et gloriae mysterium est, id ad occasionem praedicationis impiae relinquatur.
PL 10, 406Aもはやそれは弱さではなく秘義であり、必然ではなく敬虔である以上、今や福音の言葉の理を探らなければならない。我々の救いと栄光の奥義であるものが、不敬虔な宣教の口実として放置されることのないためである。
Liber XI, Caput X
第XI巻 第X章PL 10, 406AChristum creatum et servum esse volunt, quia illi Deus et pater est nobis communis. --Gravis tibi auctoritas est, haeretice, et indissolubilis Domini de se professio, qua ait: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum; ut per id, quod et nobis et illi unus et pater pater est, et Deus Deus est (Joan. XX, 17) , sit in ea infirmitate qua sumus; dum et per eumdem patrem exaequamur in filios, et per eumdem Deum comparamur in servos: et cum nos simus et creatio ex origine, et ex natura servi, tamen dum et pater nobis communis et Deus est, sit ei nobiscum et creatio ad naturam communis et servitus.
PL 10, 406A彼らは、キリストは造られた僕だと言う。彼にとっても神であり父が我々と共通だからだと。――汝にとって、異端者よ、重い権威となるのは、主が自らについて述べた解きえない告白である。それはこう言う。「私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」。我々にとっても彼にとっても、一つの父が父であり、神が神である(ヨハネ20:17)ことによって、彼は我々のいる弱さのうちにあるというのである。同じ父によって我々は子として等しくされ、同じ神によって僕として比べられるからだ。そして我々が起源において造られたものであり、本性において僕である以上、父も神も我々と共通である限り、彼にとっても我々と共に、造られたものとしての本性と僕であることが共通になる、と。
Et hic impiae praedicationis furor etiam hoc prophetico utitur dicto: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8) : ut non sit in ea naturae virtute qua Deus est, dum ei ungens se Deus in Deum suum sit ante latus.
PL 10, 406Bまたこの不敬虔な宣教の狂気は、預言者のこの言葉をも用いる。「神よ、汝の神が汝に油を注いだ」(詩篇44:8)。彼に油を注ぐ神が、彼の神として先に置かれている以上、彼は神である本性の力のうちにはない、というのである。
Liber XI, Caput XI
第XI巻 第XI章PL 10, 406BDeus illi et pater est, quia natus; et quia natus, ideo Deus. --Ignorat Deum Christum, qui ignorat Deum natum.
PL 10, 406B彼にとって神であり父であるのは、彼が生まれたからであり、生まれたがゆえに神である。――神が生まれたことを知らない者は、キリストが神であることを知らない。
Deum autem nasci non est aliud, quam in ea natura esse qua Deus est: quia nasci cum causam nativitatis ostendat, non disproficit tamen in genere auctoris exsistere.
PL 10, 406C神が生まれるとは、神である本性のうちにあることにほかならない。生まれるということは、誕生の原因を示しはするが、それでも、源の類において存在することを損なわないからである。
Quod autem non disproficit in genere, debet quidem auctori causam nativitatis suae, naturam tamen ex se non amisit auctoris: quia nativitas Dei neque aliunde, neque aliud est. Quae si aliunde est, nativitas non est; si vero aliud est, non Deus est.
PL 10, 406C類において損なわれないものは、確かに自らの誕生の原因を源に負っているが、それでも源の本性を自らから失ってはいない。神の誕生は、他所からのものでも、他のものでもないからである。もし他所からのものなら誕生ではなく、もし他のものなら神ではない。
Cum autem ex Deo Deus est; per id quoque Deus pater Deo filio et nativitatis ejus Deus est et naturae pater: quia Dei nativitas et ex Deo est, et in ea est generis natura qua Deus est.
PL 10, 406Cところが神が神から出るのであるから、それによって父なる神は、子なる神にとって、その誕生の神であり、本性の父である。神の誕生は、神から出るものであり、神である類の本性のうちにあるからである。
Liber XI, Caput XII
第XI巻 第XII章PL 10, 407AChristus verba ita temperavit, ut et natum se proderet et Deum. --Hujus igitur piae ac debitae professionis modum ita in omnibus, quae locutus est, Dominus temperavit, ne divinitati suae contumeliam confessio nativitatis afferret, ne obsequii religio naturam majestatis offenderet: sed ut et honorem debitum nativitas profiteretur, quae subsistere se deberet auctori; et naturae conscientiam fiducia naturalis ostenderet, quae in Deum nascendo subsisteret.
PL 10, 407Aキリストは、自分が生まれたこと、また神であることを示すように、言葉を調整した。――それゆえ、この敬虔で負うべき告白の程度を、主は語ったすべてにおいて次のように調整した。誕生の告白が自らの神性に侮辱をもたらすことのないよう、従順の敬虔が威厳の本性を損なうことのないようにである。むしろ、自らが存立することを源に負っている誕生は、負うべき栄誉を告白し、神として生まれることによって存立する本性的な確信は、本性の自覚を示すためである。
Hinc enim illud est, Qui me vidit, vidit et Patrem: sed et illud, Verba quae loquor, non a me loquor (Joan. XIV, 9, 10) .
PL 10, 407Aここから次の言葉がある。「私を見た者は、父をも見たのである」。またこうも言う。「私が語る言葉は、私自身から語るのではない」(ヨハネ14:9、10)。
Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debere quod loquitur: cum autem se viso Pater videtur, naturae conscientia est, quae ad demonstrationem in se Dei, non aliena a Deo in Deum nata substiterit.
PL 10, 407A自分自身からは語らない以上、彼が語ることを源に負っていることは必然である。だが、彼を見ることで父が見られるとき、それは本性の自覚である。その本性は、自らのうちに神を示すために、神と別のものではなく、神として生まれて存立したからである。
Vel illud, Pater quod dedit mihi, majus est omnibus (Joan. X, 29) ; et rursum, Ego et Pater unum sumus (Ibidem, 30). Nam et datio paterna sumptae nativitatis professio est: et quod unum sunt, proprietas ex nativitate naturae est.
PL 10, 407Bあるいは次の言葉。「父が私に与えたものは、すべてにまさって大きい」(ヨハネ10:29)。またさらに、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。父が与えることは、受けた誕生の告白であり、彼らが一つであるということは、誕生から来る本性の固有性だからである。
Vel illud, Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22 et 23) . Nam dum judicium datur, nativitas non tacetur: dum vero exaequatur honor, natura retinetur.
PL 10, 407Bあるいは次の言葉。「しかし父はすべての裁きを子に与えた。すべての者が、父を敬うように子を敬うためである」(ヨハネ5:22、23)。裁きが与えられるとき誕生は黙されず、栄誉が等しくされるとき本性は保たれるからである。
Vel illud, Ego in Patre, et Pater in me; et rursum, Pater major me est (Joan. XIV, 11 et 28) . In eo enim, quod in sese sunt, Dei ex Deo divinitatem cognosce: in eo vero, quod Pater major est, confessionem paternae auctoritatis intellige.
PL 10, 407Bあるいは次の言葉。「私は父の内にあり、父は私の内にある」。またさらに、「父は私より大きい」(ヨハネ14:11、28)。彼らが互いのうちにあるということにおいて、神から出た神の神性を知るがよい。父がより大きいということにおいて、父の権威の告白を理解するがよい。
Sicut et illud est, Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. (Joan. V, 19) .
PL 10, 407C次の言葉も同様である。「子は、父がなすのを見たことのほかは、自分からは何もなすことができない。父がなすことは何であれ、子も同じようになすからである」(ヨハネ5:19)。
Dum non ab se facit, ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est: et tamen cum quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, non in aliud aliquid quam in Deum subsistit, ad facienda omnia, quae Deus pater faciat, paternae omnipotentiae in se subsistente natura.
PL 10, 407C自分からはなさない以上、彼がなすことについて、誕生に即して父が彼にとっての源である。それでも、父がなすことは何であれ子も同じようになすのであるから、彼は神以外の何ものとしても存立せず、父なる神がなすすべてのことをなすために、父の全能の本性が自らのうちに存立している。
Haec itaque secundum spiritus unitatem, et naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, ita demonstrata sunt, ut et nativitas Deum substitutionis suae confiteretur, et substitutio naturae conscientiam non taceret: profitens sibi patrem Deum Deus filius dum ex eo nascitur; caeterum ad id quod natus est, totum habens naturale quod Deus est.
PL 10, 408Aしたがって、これらのことは、霊の一体性と、誕生に即した本性の固有性とに従って、次のように示された。すなわち、誕生は自らの存立の神を告白し、存立は本性の自覚を黙さない。神である子は、神から生まれるかぎり、自らにとって父は神であると告白し、それでも、生まれたものであるということにおいては、神であるという本性的なものをすべて備えている、ということである。
Liber XI, Caput XIII
第XI巻 第XIII章PL 10, 408AQuem patrem habebat quia natus, coepit habere Dominum cum factus est servus. --Dispensatio itaque magni et pii sacramenti, nativitatis divinae Patrem, insuper etiam conditionis assumptae Dominum fecit: dum qui in forma Dei erat, repertus est in forma servi.
PL 10, 408A彼が生まれたゆえに父としていた者を、僕となったとき、主としても持つようになった。――そこで、大いなる敬虔な秘義の経綸は、神的な誕生の父を、さらに身に受けた境遇の主ともした。神の形にあった者が、僕の形において見いだされたからである。
Servus enim non erat, cum esset secundum spiritum Deus Dei filius. Et secundum commune judicium, ubi non est servus, neque dominus est.
PL 10, 408A霊に即しては神の子である神であったとき、彼は僕ではなかった。そして一般の判断によれば、僕のいないところに主もいない。
Deus quidem et pater nativitatis est unigeniti Dei: sed ad id, quod servus est, non possumus nonnisi tunc ei dominum deputare, cum servus est: quia si cum ante per naturam non erat servus, et postea secundum naturam esse quod non erat coepit; non alia dominatus causa intelligenda est, quam quae exstitit servitutis; tunc habens ex naturae dispensatione dominum, cum praebuit ex hominis assumptione se servum.
PL 10, 408B確かに神は、独り子なる神の誕生の父でもある。だが、彼が僕であるという点については、彼が僕であるときにしか、我々は彼に主を帰することができない。以前は本性において僕でなかったが、後に、なかったものであることを本性に即して始めたのであれば、主であることの原因は、僕であることが生じた原因以外に解されるべきではないからである。彼が本性の経綸によって主を持つのは、人を身に受けることによって自らを僕として差し出したときである。
Liber XI, Caput XIV
第XI巻 第XIV章PL 10, 408BIn forma servi dixit, ADSCENDO, etc. --Manens igitur in forma servi, qui manebat ante in Dei forma, homo Christus Jesus locutus est: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) .
PL 10, 408B僕の形において、「私は上る」などと言った。――したがって、以前は神の形にとどまっていた者が、僕の形にとどまりつつ、人キリスト・イエスとして語った。「私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)。
Si igitur haec servus, et ad servos locutus est; quomodo professio ista non servi sit, et ad eam magis naturam quae non in natura servi sit, transferetur; cum ei, qui in forma Dei manens formam servi assumpsit, quasi servo ad servos communio non nisi ex eo tantum possit esse, quod servus est?
PL 10, 408Bしたがって、僕がこれらを語り、しかも僕たちに向けて語ったのなら、この告白は僕のものではないなどとどうして言えようか。しかもそれを、僕の本性にはない本性のほうへ移し替えることがどうして許されようか。神の形にとどまって僕の形を身に受けた者にとって、僕から僕たちに対するかのような共有は、彼が僕であるということからのみありうるのに。
Pater igitur sibi ita ut hominibus pater est, et Deus sibi ut servis Deus est. Et cum haec ad homines servos homo in servi forma Jesus Christus loquatur; non ambigitur, quin pater sibi ut caeteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua servus est.
PL 10, 408Cしたがって、父は、人々にとって父であるように、彼にとっても父であり、神は、僕たちにとって神であるように、彼にとっても神である。そして、僕の形にある人イエス・キリストがこれらを人である僕たちに語るのであるから、父は彼にとって、他の者にとってと同様に、彼が人である側面において父であり、神は彼にとって、すべての者にとってと同様に、彼が僕である本性において神である、ということに疑いはない。
Liber XI, Caput XV
第XI巻 第XV章PL 10, 409AIn ea dixit forma qua nos vocat fratres. Christus quare vermis. --Denique hunc eumdem sermonem hujusmodi professionis coepit exordio, ita dicens: Vade autem ad fratres meos, et dices illis, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) .
PL 10, 409A彼は、我々を兄弟と呼ぶその形において語った。キリストはなぜ虫なのか。――さらに彼は、この同じ言葉を、このような告白の冒頭から始めて、こう言う。「だが、行って、私の兄弟たちに言え。『私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る』と」(ヨハネ20:17)。
Et quaero nunc, fratres ei secundum formam Dei, anne secundum formam servi esse intelligendi sint: habeatque aliquod ad eum secundum plenitudinem habitantis in eo divinitatis corporatio nostra consortium, ut in fratres ei ad id quod Deus est deputemur?
PL 10, 409Aそして私は今問う。彼にとって兄弟であると理解されるべきなのは、神の形に即してか、それとも僕の形に即してか。また、我々の体であることが、彼のうちに宿る神性の充満に即して、彼と何らかの交わりを持ち、そのために我々が、彼が神であるという点において彼の兄弟に数えられるのか。
Sed non ignorat et propheticus spiritus, unigenito Deo qua ex parte sint fratres: haec enim non tam homo quam vermis locutus est, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) .
PL 10, 409Aだが預言の霊も、独り子なる神にとって、どの側面において彼らが兄弟であるかを知らないわけではない。これを語ったのは、人というよりむしろ虫だからである。「私は汝の名を、私の兄弟たちに語り告げよう」(詩篇21:23)。
Et haec vermis, vel non ex conceptu communium originum vivens, vel e profundis terrae vivus emergens, ad significationem assumptae et vivificatae per se etiam ex inferno carnis, professus est: totoque in psalmo passionis suae sacramenta prophetico spiritu praelocutus, ex ea necesse est fratres habeat dispensatione, qua passus est.
PL 10, 409Bそしてこの虫は、共通の起源の受胎によらずに生きる、あるいは地の深みから生きて現れるものであって、身に受けられ、自らによって肉が陰府からさえ生かされることを意味するために、これを告白した。そして受難の詩篇全体において、自らの受難の秘義を預言の霊によって先に語ったので、受難を受けたその経綸に基づいて、兄弟を持つことは必然である。
Novit sacramentum in eo fratrum etiam Apostolus (Rom. VIII, 29) , ut primogenitum eum ex mortuis, ita primogenitum in multis fratribus praedicans.
PL 10, 409B使徒も、彼における兄弟たちの秘義を知っている(ローマ8:29)。死者の中からの長子として、また多くの兄弟たちの中の長子として彼を宣べているからである。
Secundum id ergo est in multis fratribus primogenitus, secundum quod est primogenitus ex mortuis; et cum sacramentum mortis in corpore sit, sacramentum quoque fraternitatis in carne est.
PL 10, 409Bしたがって、彼が多くの兄弟たちの中の長子であるのは、死者の中からの長子であるという点に即してである。そして死の秘義が体にあるのだから、兄弟であることの秘義も肉にある。
Fratres itaque ex carne sunt Deo; quia et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: caeterum unigenitus Deus, in unigeniti exceptione, sine fratribus est.
PL 10, 409Cしたがって、神にとって兄弟たちがあるのは、肉によってである。言葉は肉となり、我々の間に宿ったからである。しかし独り子なる神は、独り子であるという例外において、兄弟を持たない。
Liber XI, Caput XVI
第XI巻 第XVI章PL 10, 409CDeus et propria et communi ratione Christi est pater. --Ipse autem, universitatis nostrae in se continens ex carnis assumptione naturam, erat quod nos sumus, neque amiserat esse quod manserat; habens ex nativitate tunc, et ex constitutione nunc, Deum patrem.
PL 10, 409C神は、固有の理によっても共通の理によっても、キリストの父である。――彼自身は、肉を身に受けることによって、我々すべての本性を自らのうちに含み、我々があるところのものであったが、それまでとどまっていたものであることを失ってはいなかった。彼は、誕生によっては当時から、成り立ちによっては今、父なる神を持っているのである。
Secundum constitutionem nunc, quia ex patre Deo omnia. Omnibus enim Deus pater est, dum ex eo et in eo omnia sunt. Sed unigenito Deo, quia Verbum caro factum est, non hinc tantum pater est: pater enim est ad id, quod in principio apud Deum erat Deus Verbum.
PL 10, 409C成り立ちによって今というのは、万物が父なる神から出るからである。神は万物にとって父であり、万物は彼から、また彼において存在するからである。しかし独り子なる神にとっては、言葉が肉となったのであるから、父であるのはただこの点においてだけではない。すなわち、初めに神のもとにあって神であった言葉に対して、父だからである。
Sed cum Verbum caro factum est; manet et in Verbi Dei nativitate, et in carnis constitutione quod pater est. Pater enim omnis carnis est Deus; sed non secundum quod Verbo Deo pater est. Verbum autem Deus, neque Verbum esse desiit, neque caro non fuit.
PL 10, 410Aしかし言葉が肉となったとき、神の言葉の誕生においても、肉の成り立ちにおいても、父であることはとどまる。神はすべての肉の父だからである。ただし、言葉なる神にとって父であるのと同じ意味においてではない。言葉なる神は、言葉であることをやめたのでもなく、肉でなかったわけでもない。
Nam Verbum, quod caro factum est et habitavit in nobis, neque dum habitat non vere Verbum est, neque dum Verbum caro est non vere Deus homo est: quia et habitare, ejus necesse sit esse qui maneat; et carnem fieri, ejus intelligendum sit esse qui nascitur.
PL 10, 410Aというのも、肉となって我々のうちに宿った言葉は、宿っているあいだも、まことに言葉でないわけではなく、言葉が肉であるあいだも、まことに神である人でないわけではない。宿るということは、とどまる者のものでなければならず、肉となるということは、生まれる者のものと解されなければならないからである。
Et quod in nobis habitat, nostrae carnis assumptio est: quia per id quod in nobis habitat Verbum caro factum, Deus est in nostri corporis veritate.
PL 10, 410Aそして我々のうちに宿るということは、我々の肉を身に受けることである。肉となった言葉が我々のうちに宿るということによって、神は我々の体の真理のうちにあるからである。
Si igitur naturam detrahit Deo Verbo homo secundum carnem Christus Jesus, vel non secundum sacramentum pietatis Deus Verbum homo Christus Jesus est; sit in naturae contumeliam, quod ei secundum nos et Pater pater, et Deus Deus est.
PL 10, 410Aそこで、もし肉に即した人キリスト・イエスが、神である言葉から本性を奪うのであれば、あるいは、人キリスト・イエスが敬虔の秘義に即して神である言葉ではないのであれば、我々に即して彼にとって父が父であり、神が神であるということは、本性への侮辱となるであろう。
Quod si Deus Verbum homo Christus Jesus Deus Verbum esse non destitit; communio nobis et illi ad patrem et Deum ex ea tantum est natura, qua frater est: quia adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum, non per id, quod unigenitus Deus Verbum est, sed per id, quod Verbum caro factum est, sit fratribus nuntiatum.
PL 10, 410Bしかしもし、神である言葉にして人であるキリスト・イエスが、神である言葉であることをやめなかったのなら、父と神に対する我々と彼との共有は、彼が兄弟である本性においてのみあることになる。「私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ、私は上る」ということは、彼が独り子なる神である言葉であるということによってではなく、言葉が肉となったということによって、兄弟たちに告げられたことになるからである。
Liber XI, Caput XVII
第XI巻 第XVII章PL 10, 410BChristo ut Verbo qui pater est, et ut Jesu et servo Deus est. --Non incautis autem neque ad occasionem impietatis incertis significationibus sermo apostolicus loquitur.
PL 10, 410Bキリストにとって、言葉としては父である者が、イエスとして、また僕としては神である。――使徒的な言葉は、不用意に、また不敬虔の口実となるようなあいまいな意味で語るのではない。
Ut nunc Evangelista dictum Domini a professione fratrum incipiens, totius dicti professionem ad ejus naturae consortium docuit, ex qua frater est, pertinere, quia sermo est destinatus ad fratres: ne ad divinitatis contumeliam reputaretur, quod ad sacramentum pietatis praedicabatur; cum communio ad eum nostra, qua pater nobis et sibi pater est, et Deus nobis et sibi Deus est, secundum dispensationem carnis exsisteret, fratribus nobis ad eum nativitate corporis deputandis.
PL 10, 410Cたとえば今、福音記者は、主の言葉を兄弟たちの告白から始めて、その言葉全体の告白が、彼が兄弟である本性の共有に関わることを教えた。言葉は兄弟たちに向けて定められたものだからである。それは、敬虔の秘義に関して宣べられたことが、神性への侮辱と見なされないようにするためであった。我々が父を彼と共に父とし、神を彼と共に神とする、彼との我々の共有は、肉の経綸に即して成り立ち、我々が体の誕生によって彼にとって兄弟に数えられるからである。
Nemo igitur ambigit, Deum patrem esse etiam Deum Domini nostri Jesu Christi: sed haec pia nostra professio non patet ad impietatis occasionem. Deus ejus est: non idcirco, ut diversi ab eo generis Deus sit.
PL 10, 410Cしたがって、父なる神が我々の主イエス・キリストの神でもあることを、誰も疑わない。しかし我々のこの敬虔な告白は、不敬虔の口実に開かれてはいない。父が彼の神であるのは、彼とは異なる類の神であるからではない。
Sed quia ex Patre Deus natus est, et ex dispensatione servus est; habeat et patrem, dum ex eo Deus est; et Deum suum, dum ex Virgine caro est.
PL 10, 411Aそうではなく、彼は父から神として生まれ、経綸によって僕であるので、神である限りにおいて父を持ち、おとめから肉である限りにおいて自らの神を持つのである。
Quod brevi atque absoluto Apostolus sermone consignat, dicens: Commemorans in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, pater claritatis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis (Ephes. I, 16 et 17) .
PL 10, 411A使徒は、これを短く完全な言葉で記して言う。「私の祈りの中で思い起こしつつ、我々の主イエス・キリストの神、栄光の父が、汝らに知恵と啓示の霊を与えるように」(エフェソ1:16、17)。
Ubi enim Jesus Christus est, ibi Deus ejus est: ubi vero claritas est, ibi pater est. Qui itaque Christo secundum claritatem pater est, idem Christo secundum Jesum Deus est. Jesum enim Angelus Christum Dominum, quem Maria esset paritura, cognominat (Matth. I, 21) .
PL 10, 411Aイエス・キリストがいるところには、彼の神がいる。栄光があるところには、父がいる。したがって、栄光に即してキリストにとって父である者が、イエスに即してキリストにとって神である。天使は、マリアが産むはずの主キリストを、イエスと名づけるからである(マタイ1:21)。
Caeterum Christum Dominum Spiritum prophetia loquitur. Et plerisque secundum latinitatem obscurius hoc dictum videtur: quia latinitas pronominibus non utitur, quae graecitas usu honesto et necessario semper usurpat.
PL 10, 411Aさらに預言は、主キリストを霊と語る。多くの者にとって、この言葉はラテン語の言い方のせいで分かりにくく見える。ラテン語は、ギリシア語が立派に、また必要に応じて常に用いる代名詞を使わないからである。
Ita enim scribitur: ὁ θεὸς τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ πατὴρ τῆς δόξης. Quomodo nobiscum, si semper pronominum consuetudo esset, ita pronuntiaretur: Ille Deus illius Domini nostri Jesu Christi, ille pater illius claritatis.
PL 10, 411Bつまり、こう書かれている。「我々の主イエス・キリストの神、栄光の父」〔ギリシア語原文では、神・主・父・栄光の各語に定冠詞が付されている〕。我々の言葉でも、もし常に代名詞を用いる慣用があるなら、こう発音されるであろう。「我々のかの主イエス・キリストのかの神、かの栄光のかの父」。
Per id enim, quod ille Deus illius Jesu Christi est, et ille pater illius claritatis, quaedam secundum capacitatem sensus nostri intelligentiae proprietas expressa est: ut Christi ubi claritas est, ibi Deus pater ejus sit; ubi vero Christus Jesus est, ibi pater Deus suus sit; habens Deum suum in dispensatione cum servus est, et patrem in claritate cum Deus sit.
PL 10, 411Bかの神がかのイエス・キリストの神であり、かの父がかの栄光の父であるということによって、我々の受けとめうる力に応じて、理解に適したある固有の言い表しがなされている。すなわち、キリストの栄光があるところには、父なる神が彼の父であり、キリスト・イエスがいるところには、父が彼の神である。彼は、僕であるときは経綸において自らの神を持ち、神であるときは栄光において父を持つのである。
Liber XI, Caput XVIII
第XI巻 第XVIII章PL 10, 411CDe Christo ut homine dictum est: Unxit te, etc. --Non afferunt autem tempora vel aetates Spiritus diversitatem, ut non ipse atque idem Christus in corpore sit, qui mansit Spiritu in prophetis.
PL 10, 411C「汝に油を注いだ」などは、人としてのキリストについて語られた。――時や時代は、霊の相違をもたらさない。したがって、預言者たちの中に霊としてとどまった者と、体においてあるキリストとが、同じ一人でないということにはならない。
Loquens enim per os sancti patriarchae David: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8) , non secundum sacramentum aliud, quam secundum dispensationem assumpti corporis est locutus.
PL 10, 412A〔彼は〕聖なる族長ダビデの口を通して語り、「神よ、汝の神は、汝の仲間たちにまさって歓喜の油を汝に注いだ」(詩篇44:8)と言ったとき、身に受けた体の経綸に即して語ったのであって、それ以外の秘義に即してではない。
Nam qui nunc fratribus mandans, patrem eorum patrem suum et Deum eorum Deum suum esse, tunc quoque unctum se a Deo suo prae participibus suis loquebatur: ut dum unigenito Christo Deo Verbo particeps non est, particeps tamen ei ex ea nosceretur assumptione qua caro est.
PL 10, 412Aというのも、今、兄弟たちに、彼らの父が自分の父であり、彼らの神が自分の神であると言い付ける者は、そのときも、自分が自分の神によって、自分の仲間たちにまさって油を注がれたと語っていたのである。それは、独り子なるキリスト、神である言葉には仲間がいないが、それでも、肉である身に受けにおいて、彼に仲間があると知られるためである。
Unctio enim illa non beatae illi et incorruptae et in natura Dei manenti nativitati profecit, sed corporis sacramento et sanctificationi hominis assumpti, Petro apostolo testante, cum ait: Convenerunt enim in veritate in civitate ista adversum sanctum tuum filium Jesum quem unxisti (Act. IV, 27) .
PL 10, 412Aその油注ぎは、幸いにして朽ちることなく、神の本性にとどまる誕生のためではなく、体の秘義と身に受けた人の聖化のためであった。使徒ペトロが証言して、こう言う。「まことに、この町に、汝が油を注いだ汝の聖なる子イエスに逆らって集まった」(使徒言行録4:27)。
Et rursum: Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum Nazaraeum, quomodo unxit illum Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, 37 et 38) .
PL 10, 412Bさらに、「汝らは知っている。ヨハネが宣べた洗礼の後、ガリラヤから始まってユダヤ全土に起こった言葉、すなわち、ナザレのイエスのことを、神がどのように聖なる霊と力によって油を注いだかを」(使徒言行録10:37、38)。
Jesus ergo ungitur ad sacramentum carnis regeneratae. Et quemadmodum spiritu Dei et virtute unctus sit, non ambiguum est, tum cum adscendente eo de Jordane vox Dei patris audita est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 6) : ut per hoc testimonium sanctificatae in eo carnis, unctio spiritalis virtutis cognosceretur.
PL 10, 412Bしたがってイエスは、再生された肉の秘義のために油を注がれる。そして、彼が神の霊と力によってどのように油を注がれたかは、彼がヨルダンから上るとき、父なる神の声が聞かれたことから明らかである。「汝は私の子である、私は今日、汝を生んだ」(詩篇2:6)。この証言によって、彼のうちで聖化された肉における、霊的な力の油注ぎが知られるためである。
19 De Verbo idem dictum nequit intelligi. Cum nulla illius sit causa. Cum unctus sit natura Deus. --Caeterum cum in principio apud Deum erat Deus Verbum, non habet ullam aut causam aut enarrationem naturae ejus unctio, quae nihil aliud quam esse in principio nuntiatur.
PL 10, 412B同じことを言葉について言ったものと理解することはできない。その油注ぎにはいかなる原因もないからである。本性において神である者が油を注がれたのだからである〔梗概の二つの cum 節の論理関係は定かでない。ここでは理由と取った〕。――しかし、初めに神のもとに神である言葉があったのだから、油注ぎは、その本性についていかなる原因も説明も持たない。その本性について告げられているのは、初めにあるということにほかならないからである。
Neque habuit sane ungendi se per spiritum et virtutem Dei necessitatem Deus: qui Dei et Spiritus esset et Virtus. Ungitur ergo Deus a Deo suo prae consortibus suis.
PL 10, 413Aまた神である者は、神の霊と力によって自らに油を注ぐ必要をもとより持たなかった。彼自身が神の霊であり、神の力であったのだから。したがって、神が自らの神によって、自らの仲間たちにまさって油を注がれる。
Et si ante dispensationem carnis plures ex lege sunt Christi; Christus nunc, qui prae participibus ungitur, posterior in tempore est, dum unctis participibus antefertur.
PL 10, 413Aまた、肉の経綸の前に、律法によるキリスト〔油を注がれた者〕が多くいるとしても、仲間にまさって油を注がれる今のキリストは、時においては後であり、油を注がれた仲間たちよりも先に置かれるのである。
Denique ille prophetiae sermo posteriorem unctionem hanc, quae in tempore esset, ostendit dicens: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) .
PL 10, 413A実際、あの預言の言葉は、この油注ぎが時においてのちのものであることを示して言う。「汝は義を愛し、不義を憎んだ。それゆえ、神よ、汝の神が、汝の仲間たちにまさって歓喜の油を汝に注いだ」(詩篇44:8)。
Consequens et posterior causa numquam refertur ut prior sit: quia meruisse aliquid, posterius est, quam esse qui possit mereri. Mereri enim ejus est, qui sibi ipsi meriti acquirendi auctor exsistat.
PL 10, 413B結果としてのちの原因が、先のものであると言われることは決してない。何かに値したということは、値することのできる者が存在することよりも後だからである。値することは、自らに功績を得る起こし手として存在する者のものだからである。
Si igitur nativitati unigeniti Dei unctionem deputabimus, quae unctio ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis indulta sit; provectus potius per unctionem unigenitus Deus, quam genitus intelligetur: jamque per incrementa et profectus Deus consummabitur, qui non natus Deus sit, sed in Deum sit unctus ex merito; et jam per causam erit Deus Christus, et non omnis causa per Deum Christum.
PL 10, 413Bしたがって、もし我々が、愛された義と憎まれた不義に対する功績のゆえに与えられた油注ぎを、独り子なる神の誕生に帰するなら、独り子なる神は、生まれたというよりむしろ、油注ぎによって進歩したと解されることになる。そして今や、増加と進歩によって神は完成されることになる。彼は神として生まれたのではなく、功績によって神へと油を注がれたのだから。またそのとき、キリストは原因によって神となり、すべての原因が神なるキリストによるのではないことになる。
Et ubi illud Apostoli erit: Omnia per ipsum, et in ipso, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant (Coloss.I, 16 et 17)? Deus enim Dominus Jesus Christus, non ob aliqua, neque per aliqua Deus est; sed Deus natus est.
PL 10, 413Bでは、使徒のあの言葉はどこにあるのか。「万物は彼を通して、彼のうちにあり、彼は万物に先立ち、万物は彼によって成り立っている」(コロサイ1:16、17)。主イエス・キリストは神であり、何かのゆえに、何かによって神であるのではなく、神として生まれたのである。
Et qui ex generatione Deus est, non post nativitatem in Deum per causam profecit: sed in eo, quod natus est, nibil aliud est nascendo, quam Deus est.
PL 10, 413Cそして、生成によって神である者は、誕生の後に、原因によって神へと進歩したのではない。生まれたということにおいて、生まれることによって、神である以外の何ものでもない〔底本は nibil。nihil と読む〕。
Cum vero ungitur ex causa; non ad id, quod incremento non eget, spectat unctionis profectus, sed ad id, quod per incrementum sacramenti profectu eguit unctionis, id est, ut per unctionem sanctificatus homo noster Christus exsisteret.
PL 10, 413Cだが原因によって油を注がれるとき、油注ぎの進歩は、増加を必要としないものに関わるのではなく、秘義の増進によって油注ぎの進歩を必要としたもの、すなわち、油注ぎによって聖化された我々の人としてのキリストが存在するようになるためのものに関わる。
Si igitur nunc quoque per prophetam servi dispensatio demonstratur, ob quam a Deo suo prae participibus ungitur; et propterea, quia justitiam dilexerit et iniquitatem oderit, ungatur: cur prophetae sermo non ad eam Christi naturam pertinebit, in qua ei sunt ex carnis assumptione participes? cum praesertim ita se prophetiae Spiritus temperaverit, ut dum Deus a Deo suo ungitur, sit ei et in dispensatione unctionis quod Deus suus est, et in natura quod Deus est.
PL 10, 413Cしたがって、今も預言者を通して、僕の経綸が示されているのであり、そのために彼は自らの神によって仲間たちにまさって油を注がれる。しかも、義を愛し不義を憎んだからという理由で油を注がれるのである。ならば、預言者の言葉が、肉を身に受けることによって彼に仲間ができたキリストの本性に関わらないのはなぜか。とりわけ、預言の霊は、神が自らの神によって油を注がれるとき、油注ぎの経綸においては彼にとって神が自らの神であり、本性においては神である者であるように、自らを調整しているというのに。
Deus igitur ungitur: sed quaero an id, quod in principio Deus erat Verbum, unctum sit? Non utique; nam posterior Deo unctio est.
PL 10, 414Aしたがって、神が油を注がれる。だが私は問う。初めに神であった言葉である者が、油を注がれたのか。決してそうではない。油注ぎは神よりも後だからである。
Et cum non ea Verbi nativitas, quod in principio apud Deum Deus erat, uncta sit; id in Deo necesse est ungatur, quod posterius sit in dispensatione qua Deus est. Et cum Deus a Deo suo ungitur; id ungitur, quidquid ab eo in mysterio carnis servile susceptum est.
PL 10, 414Aそして、初めに神のもとに神であった言葉の誕生は油を注がれたのではない以上、神のうちで油を注がれるのは、経綸において、彼が神であるところのものより後にあるもの〔quod posterius sit in dispensatione qua Deus est の構文は取りにくい。経綸において後に生じたものと解した〕でなければならない。そして神が自らの神によって油を注がれるとき、油を注がれるのは、肉の奥義において彼が受けた僕としてのものすべてである。
Liber XI, Caput XX
第XI巻 第XX章PL 10, 414BQuatenus nobis sit cum Christo communio. --Nemo igitur magnae pietatis sacramentum, quod manifestatum in carne est, sensu impio violet, nec se quisquam Unigenito per substantiam divinitatis exaequet.
PL 10, 414B我々にはキリストとの共有がどの範囲であるか。――したがって、誰も、肉において現された大いなる敬虔の秘義を、不敬虔な理解で損なってはならず、また誰も、神性の実体によって、独り子と等しくなろうとしてはならない。
Sit nobis ille et frater et particeps secundum quod Verbum caro factum habitavit in nobis, secundum quod Mediator Dei atque hominum homo Jesus Christus est.
PL 10, 414B言葉が肉となって我々のうちに宿ったという点で、また神と人との間の仲介者である人イエス・キリストであるという点で、彼は我々にとって兄弟であり、仲間であるがよい。
Sit nobis secundum servos et communis pater et communis Deus: et prae participibus unctus sit in ea natura, cum privilegio licet unctus, qua participes unguntur.
PL 10, 414B僕としての我々にとって、父は共通の父であり、神は共通の神であるがよい。また彼は、特権を伴うとはいえ、仲間たちが油を注がれるその本性において、仲間たちにまさって油を注がれたのであるがよい。
Sit in Mediatoris sacramento, ut homo verus, ita et Deus verus, Deus ipse ex Deo, communem nobiscum habens patrem et Deum in ea communione qua frater est.
PL 10, 414B仲介者の秘義においては、真の人であるように、真の神でもあり、神から出た神そのものであって、彼が兄弟である共有において、我々と共通の父と神を持つのであるがよい。
Liber XI, Caput XXI
第XI巻 第XXI章PL 10, 414CSubjectio, regni traditio, et finis objiciuntur. --Sed forte subjectio illa, regnique traditio, deinde finis, aut naturae abolitio aut potestatis defectio aut divinitatis infirmitas sit intelligenda.
PL 10, 414C服従、王国の引き渡し、そして終わりが、反論として持ち出される。――だがひょっとすると、あの服従、王国の引き渡し、そして終わりは、本性の廃止、あるいは権力の欠落、あるいは神性の弱さと解されねばならない、というのかもしれない。
Plerique enim ita volunt, ut aut dum subjectis omnibus Deo subjicitur, per conditionem subjectionis Deus non sit; aut dum regnum tradit, non sit in regno; aut dum finis est, finem ejus defectio consequatur.
PL 10, 414C実際、多くの者はこう主張する。すべてが服従させられたあとに神に服従するなら、服従という条件によって彼は神ではない。あるいは王国を引き渡すなら、王国のうちにはいない。あるいは終わりであるなら、その終わりに欠落が続く、と。
Liber XI, Caput XXII
第XI巻 第XXII章PL 10, 414CRespondendi modus. --Congruum itaque est, omnem super his apostolici sermonis sensum pertractare: ut singulorum quorumque dictorum ratione exposita atque edita, sacramenti totius capaces per universitatis intelligentiam praebeamur.
PL 10, 414C答え方。――したがって、これらについての使徒の言葉の意味のすべてを詳しく検討するのがふさわしい。個々の言葉の理が説明され示されたうえで、我々が、全体への理解を通じて〔ミーニュの脚注によれば、通行の読みは universitatis でなく veritatis。本文に従った〕、秘義の全体を受け止めうる者となるためである。
Ait itaque: Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificantur.
PL 10, 415A使徒はこう言う。「実に、死が人を通して来たのだから、死者の復活も人を通して来る。アダムにおいてすべての者が死ぬように、キリストにおいてもすべての者が生かされるからである。」
Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem.
PL 10, 415A「各自は自分の順序において、初穂はキリスト、次にキリストに属する者たちがその来臨において、次に終わりが来る。そのとき、彼は王国を神である父に引き渡し、あらゆる支配とあらゆる権力を空しくする。」
Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis. Deus enim omnia subjecit sub pedibus ejus. Novissima inimica devicta est ab eo mors. Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui illi subjecit omnia.
PL 10, 415A「彼は、すべての敵を自らの足の下に置くまで、王として支配しなければならないからである。神は万物を彼の足の下に服従させた。最後の敵、死は、彼によって打ち倒された。だが『万物が服従させられた』と言うとき、万物を彼に服従させた者は除かれている。」
Cum autem subjecta fuerint ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 21 et seqq.) .
PL 10, 415A「万物が彼に服従させられたとき、そのとき彼自身も、万物を彼に服従させた者に服従するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:21以下)。
Liber XI, Caput XXIII
第XI巻 第XXIII章PL 10, 415BQuaedam esse quae homo statim non capiat. --Coelestium dispensationum arcana Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum electus gentium magister, quanta potest absoluti sermonis significatione demonstrat.
PL 10, 415B人がすぐには把握できないことがある。――天上の経綸の秘密を、使徒は、人々からでもなく人を通してでもなく、イエス・キリストによって選ばれた諸国民の教師として、完全な言葉の意味の許すかぎり示している。
Et qui inenarranda usque ad tertium coelum raptus audisset, ea tantum, quorum natura humana capax esset, sensui humanae intelligentiae revelavit: non ignorans tamen quaedam non statim posse atque audiuntur intelligi, quia infirmitas nostra serius in verum atque absolutum mentis judicium ea, quae in aures transfunderentur, acciperet; longiore ad cunctandum mora sensui potius quam auditui derelicta, cum et audisse vocis sit, et intellexisse rationis, Deo tamen intelligentiae cupidis intelligentiam revelante.
PL 10, 415Bまた、第三の天にまで引き上げられて語りえないことを聞いた彼は、人間の本性が受け止めうることだけを、人間の理解に啓示した。しかし、聞いてすぐには理解できないことがあることを、知らないわけではなかった。我々の弱さは、耳に注がれたことを、心の真の完全な判断のうちに受け取るのが遅いからである。ためらうための、より長い猶予は、聴くことよりもむしろ理解にゆだねられている〔longiore ad cunctandum mora sensui potius quam auditui derelicta の取り方は定かでない〕。聞いたことは声に属し、理解したことは理に属するが、それでも、理解を望む者たちに神が理解を啓示するのである。
Namque ad Timotheum per aviae ac matris gloriosam fidem sacris ab infantia litteris institutum scribens plurima, hoc quoque addidit: Intellige quae dico, dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum (II Tim. II, 7) .
PL 10, 415C実際、彼は、祖母と母の栄えある信仰によって幼い頃から聖なる書物で教えられたテモテに、多くのことを書き送りつつ、これも付け加えた。「私の言うことを理解せよ。神は、すべてにおいて汝に理解を与えるであろうから」(二テモテ2:7)。
Admonitio intelligendi ex difficultate intelligentiae est. Intelligentiae vero a Deo donum, fidei munus est, per quam infirmitas sensus gratiam revelationis meretur.
PL 10, 416A理解せよという勧告は、理解の困難から出ている。神からの理解の賜物は、信仰への報いであり、その信仰によって、理解の弱さは啓示の恩寵に値するのである。
Si ergo Timotheus apostolico testimonio homo Dei (l Tim. VI, 11) , et legitimus Paulo secundum fidem filius, ut intelligat admonetur, quia ei Dominus intelligentiam in omnibus sit daturus; nos quoque admoneri per Apostolum ad intelligentiam meminerimus, scientes Dominum nobis intelligentiam omnium praestiturum.
PL 10, 416Aそこで、テモテが使徒の証言によって神の人(一テモテ6:11)であり、パウロにとって信仰に即した正嫡の子であって、主が彼にすべてにおいて理解を与えるであろうから、理解するようにと勧められているのなら、我々もまた、使徒によって理解へと勧められていること、そして主がすべてについて理解を我々に与えるであろうことを知って、覚えておこう。
Liber XI, Caput XXIV
第XI巻 第XXIV章PL 10, 416ANon pudeat pravum sensum veritate percepta demutare. --Et si forte humanae conditionis errore praesumptum aliquid sensu tenebimus, profectum intelligentiae per revelationis gratiam non recusemus: Ne intellexisse aliquid semel suo sensu ad id valeat, ut pudeat rectius aliquid demutando sentire.
PL 10, 416A真理を知った後に、誤った理解を改めることを恥じてはならない。――そして、人間の境遇の誤りによって何かを思い込んだまま理解に保っているとしても、啓示の恩寵による理解の進歩を拒まないようにしよう。ひとたび自らの理解で何かを理解したということが、より正しいことを理解して改めるのを恥じるほどの力をもたぬように。
Ob quod prudenter consulteque moderandum haec ad Philippenses quoque idem beatus Apostolus scribit: Quotquot ergo perfecti sumus, haec sentiamus: et si quid aliter sentitis, id quoque Deus vobis revelabit.
PL 10, 416Bそのため、思慮深く慎重にこれを調整するようにと、同じ幸いなる使徒はフィリピの人々にもこう書く。「それゆえ、我々のうち完全な者は、皆このことを心に思おう。そして、もし汝らが何かについて別の考えを持っているなら、それについても神が汝らに啓示するであろう。」
Verum in quo festinavimus, in ipso ingrediamur (Philip. III, 15 et 16) . Non praejudicat sensus anterior Dei revelationi.
PL 10, 416B「ただ、我々が急いで向かってきたそのところにおいて、進み入ろう」(フィリピ3:15、16)。以前の理解は、神の啓示を先取りして断じることはない。
Nam Apostolus monuit in quo sapiant, qui sapiunt perfecte: et his qui aliter sapiunt revelationem Dei, ut id quod perfectum est sapiant, exspectat.
PL 10, 416B使徒は、完全に悟る者たちが何において悟るべきかを戒め、別様に悟る者たちには、完全なものを悟るようにと、神の啓示を待っている。
Si qui ergo profundam hanc arcanae scientiae dispensationem aliter intellexerunt, et per nos rectum aliquid et probabile afferetur; non pudeat eos secundum Apostolum per revelationem Dei sapere perfecte: Neque magis ament veritatem nescisse quam oderint permansisse non veris.
PL 10, 416Bしたがって、もしこの秘められた知識の深い経綸を別様に理解した者があり、我々によって何か正しく認められることが示されるなら、彼らは、使徒に従い神の啓示によって完全に悟ることを恥じてはならない。また、真ならざるもののうちにとどまり続けたことを憎む以上に、真理を知らなかったことを愛することのないように。
Eos enim, qui aliter sapiunt, et quibus id Deus revelavit, monet in id festinare, in quo ingressi fuerint: ut relicto primae ignorantiae sensu, secundum propositae festinationis ingressum, revelationem perfectae intelligentiae consequantur.
PL 10, 416C別様に悟る者たち、また神がそれを啓示した者たちに、使徒は、すでに進み入ったそのところで急ぐようにと勧める。最初の無知の理解を捨てて、提示された急ぎの歩みに従い、完全な理解の啓示に至るためである。
Ingrediamur itaque in quo festinavimus. Et si forte festinationem nostram devii itineris error moratur; per revelationem tamen Dei in id quod festinavimus rursum ingressi, festinationis nostrae non demutemus ingressum.
PL 10, 417Aしたがって、我々が急いで向かってきたところに進み入ろう。もし道を外れた道の誤りが、我々の急ぎを遅らせるとしても、神の啓示によって、急いで向かってきたところにふたたび進み入ったなら、我々の急ぎの歩みを改めないでおこう。
Festinavimus enim ad Christum Jesum Dominum gloriae et regem aeternorum saeculorum, in quo restaurata sunt omnia in coelis et in terra, cui constant omnia, in quo et cum quo semper manebimus.
PL 10, 417A我々が急いだのは、栄光の主にして永遠の世々の王、キリスト・イエスへだからである。彼において、天にあるものも地にあるものも、万物が回復され、万物は彼に属して成り立ち、彼において、彼と共に、我々は常にとどまる。
In his ergo ingressi sapimus perfecte: et si quid aliter sapimus, Deus nobis id quod perfecte sapitur revelabit.
PL 10, 417Aこれらの点に進み入った我々は、完全に悟っている。もし何か別様に悟るなら、神は我々に、完全に悟られることを啓示するであろう。
Itaque secundum apostolicam fidem sacramentum dictorum praesentium retractemus; et eo modo, quo superius a nobis tractata sunt omnia, ut omnem impiae voluntatis sensum sub dictis apostolicis praeceptum ex ipsa fidei apostolicae veritate prodamus.
PL 10, 417Aそこで、使徒的な信仰に従って、現在の言葉の秘義を改めて考察しよう。しかも、これまで我々がすべてを論じたのと同じ仕方で、使徒の言葉のもとにあらかじめ持ち込まれた不敬虔な意志のあらゆる理解を、使徒的信仰の真理そのものから明らかにするためである。
Liber XI, Caput XXV
第XI巻 第XXV章PL 10, 417BTria in quaestionem vocata. --Tria igitur secundum dictorum ordinem in quaestionem vocantur, primum finis, deinde traditio, deinde subjectio: ut per haec aut desinat Christus in fine, aut regnum tradendo non teneat, aut extra Dei naturam Deo subjectus exsistat.
PL 10, 417B三つのことが問題とされる。――したがって、言葉の順序に従って、三つのことが問題とされる。最初に終わり、次に引き渡し、次に服従である。これらによって、キリストが終わりにおいて終わるのか、王国を引き渡すことで保持しないのか、神の本性の外で神に服従する者として存在するのか、ということである。
Liber XI, Caput XXVI
第XI巻 第XXVI章PL 10, 417BObjectorum Pauli verborum connexio. --Ac primum noscendum est, non hunc ordinem apostolicae esse doctrinae. Primum enim regni traditio est, deinde subjectio, postremo finis.
PL 10, 417B反論されたパウロの言葉のつながり。――まず知られなければならないのは、この順序は使徒の教えのものではないということである。第一に王国の引き渡し、次に服従、最後に終わりだからである。
Sed singulis quibusque causis propria quarumque causarum genera subjecta sunt: ut dum res singulae in res alias desinant, habeat semper subjacentem sibi causam causa praecedens. Finis enim erit; sed cum tradiderit regnum Deo.
PL 10, 417Bしかし個々の事柄には、それぞれの事柄に固有の類のものが従属しており、個々のものが他のものへと終わっていくとき、先立つ事柄は常に、自らの下に従属する事柄を持つ〔causa と genera の対応は抽象的で取りにくい。causa を事柄、genera を類と取った〕。終わりが来るであろう。しかしそれは、彼が王国を神に引き渡したときである。
Tradet autem regnum; sed cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem. Evacuabit autem omnem magistratum et potestatem, quia oportet eum regnare. Regnabit autem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis.
PL 10, 417C彼は王国を引き渡すであろう。しかしそれは、あらゆる支配とあらゆる権力を空しくしたときである。あらゆる支配と権力を空しくするであろう。彼は王として支配しなければならないからである。彼が王として支配するのは、すべての敵を自らの足の下に置くまでである。
Ponet vero inimicos sub pedibus suis; quia Deus ei subjecit omnia sub pedibus ejus. Subjecit autem Deus ita, ut novissima ab eo mors inimica vincatur. Dehinc subjectis omnibus ei, praeter eum qui subjecit ei omnia; tunc subjicietur ipse subjicienti sibi omnia.
PL 10, 417C彼が敵を足の下に置くのは、神が万物を彼の足の下に服従させたからである。神が服従させたのは、最後に、敵である死が彼によって打ち倒されるようにである。その後、万物が、彼に万物を服従させた者を除いて彼に服従させられたとき、彼自身が、自らに万物を服従させた者に服従するであろう。
Subjectionis vero causa non alia est, quam ut sit Deus omnia in omnibus. Finis itaque est, esse Deum omnia in omnibus.
PL 10, 417C服従の原因は、神がすべてにおいてすべてとなること以外にない。したがって、終わりとは、神がすべてにおいてすべてとなることである。
Liber XI, Caput XXVII
第XI巻 第XXVII章PL 10, 417DQuid obtendant haeretici. --Et quaerendum nunc ante omnia est, an finis defectio sit, an traditio amissio sit, an subjectio infirmitas sit. Quae si his sibi contrariis non subjacebunt, erunt in ea intelligentiae veritate qua dicta sunt.
PL 10, 417D異端者たちが何を持ち出すか。――そこでまず何よりも、終わりが欠落なのか、引き渡しが喪失なのか、服従が弱さなのかを問わなければならない。もしこれらが、自らに反するこれらのものに従属することがないなら、それらは、語られたときの理解の真理のうちにあるであろう。
Liber XI, Caput XXVIII
第XI巻 第XXVIII章PL 10, 418AEripitur eis finem esse abolitionem. Finis quid sit. --Finis itaque legis Christus est: et quaero utrum abolitio legis Christus sit, anne perfectio?
PL 10, 418A彼らから、終わりが廃止であるという主張が取り去られる。終わりとは何か。――律法の終わりはキリストである。そこで私は問う。キリストは律法の廃止なのか、それとも完成なのか。
Sed si legem Christus, qui finis ejus est, non dissolvit, sed adimplet, secundum quod ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) ; finis non defectio est, sed consummata perfectio.
PL 10, 418Aしかし、律法の終わりであるキリストが、律法を解消するのではなく成就するのであれば、彼が「私は律法を解消するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)と言うとおり、終わりは欠落ではなく、成し遂げられた完成である。
Tendunt enim ad finem omnia, non ut non sint, sed uti in eo, ad quod tetenderint, maneant. Et propter finem omnia; caeterum finis ad aliud aliquid non refertur. Sed cum finis omnia sit, manens ipse sibi totus est.
PL 10, 418Aすべてのものは終わりへと向かう。存在しなくなるためではなく、向かった先にとどまるためである。すべては終わりのためにある。だが終わりは、他の何かに関係づけられない。終わりがすべてであるとき、それ自身はとどまりつつ、自らにとって全体である。
Et quia non excedens ex sese ulli alii tempori aut rei potius quam sibi proficit; ad finem ipsum semper intentio spei omnis extenditur.
PL 10, 418Aそして、自らから出て行くことなく、他のいかなる時や事柄にでもなく自らに益するのだから、あらゆる希望の志向は、常に終わりそのものへと伸びる。
Et idcirco Dominus religiosae fidei patientiam fini se reservantem, ita adhortatur: Beatus qui permanserit usque in finem (Matth. X, 22) , non utique ut sit beata defectio, et non esse sit fructus, et merces fidei sui cujusque constituatur abolitio: sed quia finis propositae beatitudinis inexcessus modus est, beati sunt qui usque ad finem consummandae beatitudinis manserint, non ultra se fidelis spei exspectatione tendente.
PL 10, 418Aそれゆえ主は、敬虔な信仰の忍耐が終わりのために自らを取っておくことを、こう励ます。「終わりまで耐え抜く者は幸いである」(マタイ10:22)。それは、欠落が幸いだということでも、存在しなくなることが実りであり、各人の信仰の報いとして廃止が定められるということでもない。終わりは、示された幸いの、越えられることのない限りだからである。完成されるべき幸いの終わりまでとどまった者は幸いであり、信じる望みの期待は、自らの向こうへは伸びない。
Finis itaque est manendi immobilis ad quem tenditur status. Denique Apostolus impietatis finem ad desinendi metum praemonens, ait: Quorum finis est interitus, nostra autem exspectatio in coelis est (Philip. III, 19 et 20) .
PL 10, 418Bしたがって終わりとは、そこへ向かって進む、とどまることの不動の状態である。実際、使徒は、消え失せることへの恐れに向けて不敬虔の終わりをあらかじめ警告して言う。「彼らの終わりは滅びであり、だが我々の期待は天にある」(フィリピ3:19、20)。
Si itaque et beatis et impiis finis est, et finis intelligitur esse defectio: religionem atque impietatem finis exaequat, quia utrumque per constitutum finem sit in commune non esse.
PL 10, 418Bしたがって、幸いな者たちにも不敬虔な者たちにも終わりがあり、終わりが欠落と解されるなら、終わりは敬虔と不敬虔を等しくすることになる。定められた終わりによって、両者にとって共に存在しないことになるからである。
Et ubi exspectatio nostra in coelis est, si per finem esse secundum impios (ad instar impiorum) desinamus?
PL 10, 418Bまたもし、終わりによって我々が、不敬虔な者たちに即して(すなわち「不敬虔な者たちのように」)存在しなくなるのなら、我々の期待が天にあるということはどこにあるのか。
Quod si sanctis exspectatio, impiis vero finis debitus esse dicitur: tamen ne sic quidem finis creditur esse defectio; quia quae poena impietatis est, omnino non esse ad poenarum ultricium sensum, causa in his per defectionem sui non exstante patiendi?
PL 10, 418Cまたもし、聖なる者たちには期待が、不敬虔な者たちには当然の終わりがあると言われるなら、それでもなお、終わりが欠落だとは信じられない。まったく存在しないということが、報復する罰を感じるという点で、不敬虔に対するどんな罰になるというのか。自らの消滅によって、彼らのうちにはもはや苦しむ拠り所が存在しないのに〔この疑問文は構文が取りにくい。不存在では罰を感じる主体がなくなり罰にならない、という論旨と解した〕。
Finis itaque est indemutandae constitutionis mansura perfectio: quae et beatitudini reservata, et impietati est praeparata.
PL 10, 418Cしたがって終わりとは、変わりえない成り立ちの、とどまる完成であり、それは幸いのために取っておかれ、不敬虔のためにも備えられている。
Liber XI, Caput XXIX
第XI巻 第XXIX章PL 10, 418CRegni traditionem non esse regnandi defectionem. --Nunc igitur quia jam ambigi non potest, in fine non defectionem, sed non excessuram constitutionem esse intelligendam, quamquam adhuc quaedam in ipsa dicti absolutione sint reservata: tamen his tantum ad significationem sensus demonstratis, videamus an traditio regni defectio sit intelligenda regnandi; ut quod tradit Filius Patri, tradendo non teneat.
PL 10, 418C王国の引き渡しは、王として支配することの欠落ではない。――そこで今や、終わりにおいては欠落ではなく、越えられることのない成り立ちが理解されるべきだと、もはや疑いえない。言葉の完全な説明にはなお留保されていることがあるとはいえ、意味を指し示すためにこれだけを示したうえで、王国の引き渡しが、王として支配することの欠落と解されるべきかどうかを見よう。すなわち、子が父に引き渡すものを、引き渡すことで保持しないことになるのか、ということである。
Quod si quis stultae impietatis furore contendet; fateatur necesse est Patrem, cum tradidit omnia Filio, amisisse tradendo, si tradidisse traditis egere significet.
PL 10, 418Dもし誰かが愚かな不敬虔の狂気でそれを主張するなら、次のことを認めざるをえない。すなわち、父は万物を子に引き渡したとき、引き渡すことで失ったことになる。引き渡したことが、引き渡したものを欠くことを意味するなら、である。
Ait enim Dominus, Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Luc. X, 22) ; et rursum: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18) . Si igitur tradidisse caruisse est; Pater quoque his quae dedit caruit.
PL 10, 419A主は言う。「万物は私の父によって私に引き渡された」(ルカ10:22)。またさらに、「天においても地においても、すべての権力が私に与えられた」(マタイ28:18)。したがって、引き渡したことが欠くことであるなら、父も、自らが与えたものを欠いたことになる。
Quod si Pater tradendo non caruit; ne Filius quidem intelligi potest his egere quae tradit.
PL 10, 419Aだがもし父が引き渡すことで欠かなかったなら、子も、自らが引き渡すものを欠くとは解されえない。
Ergo si tradidisse omnia, his ipsis quae tradidit non videtur eguisse; reliquum est, ut in tradendo dispensationis causa noscatur, cur et Pater tradendo non careat, et Filius dando non egeat.
PL 10, 419Aしたがって、万物を引き渡したことが、その引き渡したものそのものを欠いたことにはならないと見えるなら、残るのは、引き渡しにおいて経綸の理由を知ることである。すなわち、なぜ父は引き渡しても欠かず、子は与えても欠かないのか。
Liber XI, Caput XXX
第XI巻 第XXX章PL 10, 419ASubjectio Christi non humilitatem sonat, sed dispensationem. --De subjectione autem, ne quid in ea contumeliosum Filio deputetur, cum alia nonnulla fidei nostrae opitulentur, praecipue tamen sibi hic ipse locus aderit.
PL 10, 419Aキリストの服従は卑下ではなく経綸を意味する。――服従について、そこに子への侮辱と見なされるものが何もないことを示すには、我々の信仰を助ける他のいくつかのことがあるが、とりわけこの箇所そのものが役立つであろう。
Et primum communem sensum interrogo, utrum nunc subjectionem ita intelligendam putemus, tamquam servitutem dominatui, aut infirmitatem virtuti, aut honori inhonorationem contrariis qualitatibus subdimus, ut Filius secundum haec Deo patri sit dissidentis naturae diversitate subjectus.
PL 10, 419Bそしてまず私は共通の理解に問う。今、服従を、奴隷を支配に、弱さを力に、不名誉を名誉に従わせるように、反対の性質を従属させることと解すべきだと我々は考えるのか。それによって子が、異なる本性の相違のゆえに父なる神に服従させられる、というように。
Quod si ita existimabitur, errorem hunc opinionis humanae apostolici sermonis cautela prohibebit. Subjectis enim sibi omnibus, tunc subjiciendum subjicienti sibi omnia ait: et per id, quod tunc subjicietur, dispensationem significavit in tempore.
PL 10, 419Bもしそう考えられるなら、人間の思いのこの誤りを、使徒の言葉の慎重さが妨げるであろう。使徒は、万物が彼に服従させられたのち、そのとき彼は、万物を自らに服従させた者に服従させられるべきだと言い、そのとき服従するということによって、時における経綸を示したからである。
Nam si subjectionem aliud sentiemus, etsi tunc subjicietur, certe subjectus modo non est: et efficiemus eum dissidentem et insolentem et impium, quem necessitas temporis tamquam fracto et compresso tyrannicae impietatis tumore, in seram obsequelam sit subditura.
PL 10, 419Bというのも、服従を別のものと考えるなら、たとえそのとき服従するとしても、今は確かに服従していないことになる。すると我々は、彼を、不和で傲慢で不敬虔な者にしてしまう。暴君的な不敬虔の高ぶりが砕かれ抑えつけられたかのように、時の必然によって遅れた従順に服することになる者に、である。
Et ubi illud erit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38) ; et rursum: Propterea Pater diligit me, quia omnia quae placita sunt ei facio (Joan. VIII, 29) ; sed et illud: Pater, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 40) ; vel hoc Apostoli: Humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8) ?
PL 10, 419Cでは、次の言葉はどこにあるのか。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)。またさらに、「それゆえ父は私を愛する。私は、彼に喜ばれることをすべて行うからである」(ヨハネ8:29)。さらに、「父よ、汝の意志が成るように」(マタイ26:40)。また使徒のこの言葉。「彼は自らを低くし、死に至るまで従順となった」(フィリピ2:8)。
Et qui se humiliat, habet hoc in natura ne humilis sit; et qui fit obediens, suscipit ex voluntate quod obedit, dum per id, quod se humiliat, fit obediens.
PL 10, 419C自らを低くする者は、低くないという本性を持っている。従順になる者は、意志によって従うことを引き受ける。自らを低くすることによって従順になるからである。
Unigenitus itaque Deus humilians se, et obediens Patri usque ad mortem crucis, quo genere, cum subjecta ei omnia sint, tunc subjiciendus ipse Patri intelligetur? nisi quod subjectio haec non novae obedientiae, sed dispensandi sacramenti est; quia et obsequela jam maneat, et in tempore sit ineunda subjectio? Nihil itaque nunc aliud subjectionis significatio, quam mysterii demonstratio est.
PL 10, 419Cしたがって、独り子なる神は、自らを低くして、十字架の死に至るまで父に従順であった。すべてが彼に服従させられたのち、そのとき彼自身が父に服従させられると解されるのは、いかなる意味においてか。この服従が、新たな従順ではなく、秘義を経綸するためのものであるという以外にあろうか。従順はすでにとどまっており、服従は時において始められるべきものだからである。したがって、今や服従の意味は、奥義の示しにほかならない。
Liber XI, Caput XXXI
第XI巻 第XXXI章PL 10, 420AChristo jam subjecta sunt, quae dicuntur subjicienda. --Et quod sit, secundum hanc eamdem fidei nostrae spem intelligendum est.
PL 10, 420A服従させられるべきと言われることは、すでにキリストに服従させられている。――そして、それが何であるかは、我々の信仰のこの同じ希望に従って理解されなければならない。
Nam resurgentem a mortuis Dominum Jesum Christum sedere a dextris Dei, non ignorabile est, etiam Apostolo testante, cum ait: Secundum operationem potentiae fortitudinis ejus, quam operatus est in Christo, cum eum excitavit a mortuis, et collocavit ad dexteram suam in coelis super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. I, 19 et seqq) .
PL 10, 420A主イエス・キリストが死者の中から復活して神の右に座していることは、知りえないことではなく、使徒も証言してこう言う。「その強さの権能の働きによって、それをキリストにおいて働かせ、彼を死者の中から起こして、天において自らの右に座らせ、あらゆる主権と権力と力と支配の上に、この世においてだけでなく来たるべき世においても唱えられるあらゆる名の上に置き、万物を彼の足の下に服従させた」(エフェソ1:19以下)。
Apostolicus namque sermo secundum Dei potestatem pro factis jam futura significat. Quae enim per adimpletionem temporum sunt gerenda, ea jam in Christo, in quo omnis est plenitudo, consistunt: et quaecumque futura erunt, dispensationis in his potius est ordo, quam novitas.
PL 10, 420A使徒の言葉は、神の権力に従って、すでに成されたことのように、来たるべきことを示しているからである。時の満ちることによってなされるべきことは、すでにキリストにおいて成り立っている。彼のうちにあらゆる充満があるのだから。そして将来起こるであろうことは、そこにおいては新しさというよりむしろ経綸の秩序である。
Subjecit enim omnia Deus sub pedibus ejus, licet adhuc subjicienda sint: ut in eo, quod subjecta sunt, Christi indemutabilis sit potestas; in eo vero, quod subjicienda sunt, secundum plenitudinem temporum succedentium ad finem aetatum profectus sit.
PL 10, 420B神は万物を彼の足の下に服従させた。なお服従させられるべきであるとしても。服従させられたということにおいて、キリストの権力は変わりえないものであり、服従させられるべきであるということにおいては、次々に続く時の充満に従って、世々の終わりへ向けての進展があるためである。
Liber XI, Caput XXXII
第XI巻 第XXXII章PL 10, 420BEvacuatio quid. Illius a subjectione discrimen. --Omnem autem contrariam virtutem evacuandam esse non obscura cognitio est, et hunc aeris principem et spiritalis nequitiae potestatem aeterno interitui tradendum, secundum illud: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .
PL 10, 420B空しくすることとは何か。それが服従と異なる点。――あらゆる敵対する力が空しくされなければならないこと、この空中の支配者、霊的な邪悪の権力が永遠の滅びに引き渡されるべきことは、隠れた知ではない。「呪われた者どもよ、私から離れ去れ、私の父が悪魔とその使いたちのために備えた永遠の火の中へ」(マタイ25:41)という言葉のとおりである。
Evacuatio autem non idem est, quod subjectio. Nam evacuare adversantem potestatem, hoc est jus potestatis auferre ne maneat, et per potestatis evacuationem, regni est abolere dominatum.
PL 10, 420Cしかし空しくすることは服従と同じではない。敵対する権力を空しくするとは、権力の権利を、とどまらないように取り去ることであり、権力を空しくすることによって、王国の支配を廃することだからである。
De quo et Dominus testatus est dicens, Regnum meum non est de hoc saeculo (Joan. XVIII, 36) : hunc eumdem regni istius potentem mundi principem ante testatus, cujus potestas desinet regni sui evacuata dominatu (Joan. XVI, 21) .
PL 10, 420Cこれについて主も証言して言った。「私の王国はこの世のものではない」(ヨハネ18:36)。この同じ、この王国に力を持つ世の支配者について、前に証言していた。その権力は、自らの王国の支配を空しくされて終わる(ヨハネ16:21)。
Subjectio vero, quae et obedientiae et fidei est, eadem vel concessionis vel demutationis demonstratio est.
PL 10, 420Cしかし服従は、従順と信仰に属するものであり、同じく、移行あるいは転換の示しである〔eadem vel concessionis vel demutationis demonstratio est の取り方は定かでない〕。
Liber XI, Caput XXXIII
第XI巻 第XXXIII章PL 10, 420CQuatenus quod Christus sibi subjecit, subjecerit ei Pater. --Evacuatis itaque magistratibus, subjicientur inimici ejus. Ita autem subjicientur, ut ipse sibi subjiciat. Ita vero subjiciet, ut ei subjiciat Deus.
PL 10, 420Cキリストが自らに服従させるものを、父が彼に服従させるのは、どの範囲においてか。――したがって、支配が空しくされたのち、彼の敵は服従させられる。だがそれは、彼自身が自らに服従させるという仕方で服従させられる。そして彼が服従させるのは、神が彼に服従させるという仕方においてである。
Anne ignoravit Apostolus dicti evangelici virtutem, cum ait: Nemo venit ad me, nisi pater meus adducat illum ad me (Joan. VI, 41) ; cum tamen scriptum sit: Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6)? ut nunc ipse sibi inimicos subjicit, et tamen Deus ei subjecit; omne per hoc opus ejus, Dei in eo esse opus testans.
PL 10, 420D使徒は、福音の言葉の力を知らなかったのか。その言葉は言う〔ait の主語は明示されておらず、使徒が語ったようにも読めるが、福音の言葉(主の言葉)と取った〕。「私の父が引き寄せなければ、誰も私のもとに来ることはない」(ヨハネ6:41)。しかも「私を通さなければ、誰も父のもとに行かない」(ヨハネ14:6)とも書かれている。こうして彼は今、自ら敵を自らに服従させ、しかも神が彼に服従させたのである。それによって、彼のすべての業が、彼のうちにある神の業であることを証しつつ。
Et cum non nisi per eum eundum ad Patrem sit; ad eum tamen, nisi Pater adduxerit, non venitur. Nam dum filius Dei intelligitur, paternae in eo naturae veritas discitur.
PL 10, 421Aそして彼を通してでなければ父のもとに行くことはないのに、父が引き寄せなければ彼のもとに来ることはない。神の子と理解されるとき、彼のうちにある父の本性の真理が学ばれるからである。
Atque ita et cognito Filio Deus pater advocat, et credito Filio Pater suscipit: quia significatio et cognitio Patris in Filio sit per significationem in se Dei patris, religiosos nos in eum paterna religione perferentis.
PL 10, 421Aこうして、子が知られたとき父なる神は呼び寄せ、子が信じられたとき父は受け入れる。父の指し示しと認識とは子のうちにあり、それは子が自らのうちに父なる神を指し示すことによるからである。子は、父への敬虔によって、敬虔な者となった我々を父のもとへと運ぶ。
Adducit ergo ita Pater, dum quod principale est pater creditur. Ad Patrem autem nemo vadit nisi per Filium: quia cessante in nobis fide Filii, ignorabilis Pater est, non adituris ad paternam religionem, nisi prius Filii veneratione suscepta.
PL 10, 421Aこうして父は引き寄せる。主要なことである、父が父であると信じられるとき、である。しかし子を通さなければ誰も父のもとへ行かない。我々のうちに子への信仰が止むなら、父は知りえないものであり、子への崇敬をまず受け入れなければ、父の敬虔へと近づけないからである。
Atque ita Filio cognito, ad vitae nos aeternitatem Pater adducit et suscipit: et utrumque per Filium est, dum praedicatione per eum Patris, et perducit ad eum Pater, et ad Patrem ipse deducit.
PL 10, 421Aこうして子が知られたなら、父は我々を命の永遠へと引き寄せ、受け入れる。両方とも子によってである。子を通した父の宣教によって、父は彼のもとへ導き、彼自身は父のもとへ導くからである。
Ad absolutiorem itaque dicti praesentis intelligentiam commemoratio sacramenti istius fuit necessaria, ut per Filium esset, quod Pater nos et adducit et suscipit: et per hoc intelligeremus, quatenus quod ipse sibi subjecit, Deus ei subjecit.
PL 10, 421Bしたがって、この言葉のより完全な理解のために、この秘義の想起が必要であった。すなわち、父が我々を引き寄せ受け入れるということが、子を通してであるように、また、それによって、彼自身が自らに服従させるものを、神が彼に服従させるということが、どの範囲で成り立つかを我々が理解するためである。
Dei scilicet in eo natura per nativitatem manente, et ea quae ipse agit agente: dum ita agit, ut ea Deus agat; et tamen ipse ea, quae Deus egerit, agat: ita tamen, ut in eo quod ipse agit, filius Dei agere intelligatur; in eo vero quod Deus agit, paternae in eo naturae ut in filio proprietas sentiatur exsistere.
PL 10, 421Bすなわち、神の本性が、誕生によって彼のうちにとどまり、彼自身が行うことを行い、彼が行う際には神がそれを行うよう行い、それでも彼自身が、神が行ったことを行う。しかも、彼自身が行うことにおいては神の子が行うと解され、神が行うことにおいては父の本性の固有性が、子として彼のうちにあると感じ取られるように、である〔独立奪格が続き、主語と述語の対応は定かでない。字面に沿って訳した〕。
Liber XI, Caput XXXIV
第XI巻 第XXXIV章PL 10, 421BQui inimici Christo sint subjiciendi. --Evacuatis itaque magistratibus et potestatibus, subjicientur ei sub pedibus inimici ejus.
PL 10, 421Bキリストに服従させられるべき敵とは誰か。――したがって、支配と権力が空しくされたのち、彼の敵は彼の足の下に服従させられる。
Et quos inimicos intelligi oporteat, idem Apostolus docuit, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 28) .
PL 10, 421Cどのような者が敵と理解されるべきかを、同じ使徒が教えた。「福音に即しては、汝らのゆえに敵であるが、選びに即しては、父祖たちのゆえに愛された者である」(ローマ11:28)。
Hos ergo inimicos crucis Christi meminimus: sed quia diecti propter patres sunt, scimus eos subjectioni reservatos, secundum quod dictum est: Non enim volo vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes: quoniam ex parte obtusio facta est in Israel, quoad usque plenitudo nationum intret; et sic omnis Israel liberabitur, sicut scriptum est (Esai. LIX, 20 et seqq.) , Et veniet a Sion, qui liberet, et avertat impietates ab Jacob, et hoc illis a me testamentum est, cum abstulero iniquitates eorum (Ibid. 25 et seqq) . Inimici ergo subjicientur sub pedibus ejus.
PL 10, 422A我々はこの者たちを、キリストの十字架の敵として覚えている。だが、父祖たちのゆえに愛された者〔底本は diecti。dilecti と読む〕であるので、我々は、彼らが服従のために取っておかれていることを知っている。次のように言われているとおりである。「兄弟たちよ、私は、汝らがこの秘義を知らないままでいたくない。汝らが自分自身のうちで賢い者とならないためである。イスラエルには一部の頑なさが生じたが、それは諸国民の充満が入るまでである。こうしてイスラエルは皆救われる。書かれているとおりである」(イザヤ59:20以下)。「シオンから救う者が来て、ヤコブから不敬虔を取り去るであろう。これが彼らに対する私からの契約である。私が彼らの不義を取り去るとき」(イザヤ59:25以下)。したがって、敵は彼の足の下に服従させられる。
Liber XI, Caput XXXV
第XI巻 第XXXV章PL 10, 422ASubjiciuntur, quatenus gloriae Christi conformes. --Sed subjectionem illam quid consequatur, intelligendum est, nempe illud, Novissime devicta est ab eo mors (I Cor. XV, 26) .
PL 10, 422A彼らは服従させられる。キリストの栄光に似た者として。――だが、その服従に何が続くかを理解しなければならない。すなわち、「最後に、死が彼によって打ち倒された」(一コリント15:26)である。
Devictio autem mortis nihil aliud quam resurrectio ex mortuis est: cum interitus corruptione cessante, vivae jam coelestisque naturae constituatur aeternitas, secundum quod dictum est: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem.
PL 10, 422B死が打ち倒されるとは、死者の中からの復活にほかならない。滅びの朽ちることが止むとき、生ける天上の本性の永遠が確立されるからである。そのことは次のように言われている。「この朽ちるものが朽ちないものを着、この死すべきものが不死を着なければならない」。
Cum autem mortale istud induerit immortalitatem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentione. Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? (Ibid. 53) .
PL 10, 422B「この死すべきものが不死を着たとき、そのとき、書かれている言葉が成就する。死は争いの中に呑み込まれた。死よ、汝の針はどこにあるか。死よ、汝の争いはどこにあるか」(一コリント15:53)。
In subjectione itaque inimicorum mors vincitur: et morte victa, immortalitatis vita succedit.
PL 10, 422Bしたがって、敵を服従させることにおいて死は打ち倒され、死が打ち倒されると、不死の命が続く。
Quae autem subjectionis perfecta illa post fidei subjectionem proprietas sit, idem Apostolus testatus est, cum ait, Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae; secundum efficaciae suae opera, qua possit subjicere sibi amnia (Philipp. III, 21) .
PL 10, 422Bでは、信仰の服従ののちの、あの完全な服従の固有性がどのようなものかを、同じ使徒が証言している。「彼は、我々の卑しさの体を、自らの栄光の体と同じ形に変えるであろう。それは、万物〔底本は amnia。omnia と読む〕を自らに服従させることのできる、その効力の働きによってである」(フィリピ3:21)。
Subjectio itaque etiam ea est, quae est ex natura in naturam concessio: dum a se secundum quod est desinens, ei subjicitur, cujus concedit in formam.
PL 10, 422Cしたがって服従とは、本性から本性への移行であるものでもある。自らがあるところのものに即して自らを終えつつ、その者の形へと移り、その者に服するのである。
Desinit autem, non ut non sit, sed ut proficiat: fitque ex demutatione subditus, in speciem suscepti alterius generis transeundo.
PL 10, 423A終えるのは、存在しなくなるためではなく、進むためである。そして、転換によって従属する者となる。受け入れた別の類の姿へと移ることによってである。
Liber XI, Caput XXXVI
第XI巻 第XXXVI章PL 10, 423AFilii subjectio, gloriae paternae consortium. --Denique ut sacramenti hujus esset ratio absoluta, post novissime devictam mortem, tum ait: Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I. Cor. XV, 26 et seqq.) .
PL 10, 423A子の服従は、父の栄光との共有である。――実際、この秘義の理が完全に示されるために、最後に死が打ち倒された後、彼は言う。「しかし『万物が服従させられた』と言うとき、万物を彼に服従させた者は除かれている。そのとき彼自身も、万物を彼に服従させた者に服従するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:26以下)。
Primus igitur sacramenti gradus est, subjecta esse ei omnia; et tunc ipsum subjectum fieri subjicienti sibi omnia: ut quemadmodum nos gloriae regnantis corporis sui subdimur, eodem rursum sacramento ipse regnans in gloria corporis subjicienti sibi universa subdatur.
PL 10, 423Aしたがって秘義の第一の段階は、万物が彼に服従させられていること。そして次に、彼自身が、万物を自らに服従させた者に服することである。それは、我々が、王として支配する彼の体の栄光に服するように、同じ秘義によって、体の栄光のうちで王として支配する彼自身が、万物を自らに服従させた者に服することになるためである。
Subdimur autem gloriae corporis sui, ut in ea simus claritate, qua regnat in corpore: quia corpori ejus conformes erimus.
PL 10, 423B我々が彼の体の栄光に服するのは、体において王として支配する彼の輝きのうちに我々があるためである。我々は彼の体と同じ形になるからである。
Liber XI, Caput XXXVII
第XI巻 第XXXVII章PL 10, 423BCorporis Christi gloria. --Et quidem gloriam regnantis nunc corporis sui Evangelica non tacent.
PL 10, 423Bキリストの体の栄光。――そして確かに、福音書は、今や王として支配している彼の体の栄光を黙していない。
Ita enim scribitur, Domino dicente: Amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28) .
PL 10, 423B主が言うと、こう書かれている。「アーメン、私は汝らに言う。ここに立っている者の中に、人の子がその王国において来るのを見るまでは、死を味わわない者がいる」(マタイ16:28)。
Et factum est post dies sex, assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est Jesus ante eos, et resplenduit facies ejus ut sol, vestimenta autem ejus facta sunt sicut nix (Matth. XVII, 1 et 2) .
PL 10, 423B「そして、六日ののち、イエスはペトロとヤコブと、その兄弟ヨハネを連れて、彼らを高い山に、離れて導いた。イエスは彼らの前で姿を変え、その顔は太陽のように輝き、その衣は雪のようになった」(マタイ17:1、2)。
Gloria itaque venientis in regnum corporis Apostolis demonstrata est: Nam in habitu Dominus gloriosae transformationis suae constitit, regnantis corporis sui claritate patefacta.
PL 10, 423Cしたがって、王国に来る体の栄光が、使徒たちに示された。主は、栄光ある変容の姿のうちに立ち、王として支配する自らの体の輝きが明らかにされたからである。
Liber XI, Caput XXXVIII
第XI巻 第XXXVIII章PL 10, 423CConsortium illius nobis promissum. --Et hujus quidem gloriae suae consortium Apostolis pollicens, ait: Sic erit in consummatione saeculi.
PL 10, 423Cその栄光の共有が我々に約束されている。――そして使徒たちに、自らの栄光のこの共有を約束して、彼は言う。「世の終わりには、こうなる。」
Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
PL 10, 423C「人の子は自らの使いたちを遣わし、彼らは、その王国からすべての躓きと不法を行う者を集め、彼らを火の炉に投げ込む。そこには泣くことと歯ぎしりがある。」
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum: qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 40 et seqq.) . Numquid non omnibus naturales corporalesque aures ad dictorum audientiam patent, ut ad audiendum dominica admonitione fuerit necessarium?
PL 10, 423C「そのとき、義人たちは、彼らの父の王国で太陽のように輝く。聞く耳のある者は聞け」(マタイ13:40以下)。本性的な肉体の耳は、語られたことを聞くために、すべての者に開かれているではないか。それなのに、聞くために主の勧告が必要だったのか。
Sed sacramenti scientiam Dominus insinuans, auditionem doctrinae fidelis exegit. In consummatione itaque saeculi de regno ejus scandala auferuntur. Habemus ergo regnantem Dominum secundum corporis claritatem, quo usque scandala auferantur.
PL 10, 424Aしかし主は、秘義の知識を示唆しつつ、信仰の教えを聞くことを求めた。したがって世の終わりに、その王国から躓きが取り除かれる。ゆえに我々は、躓きが取り除かれるまで、体の輝きに即して王として支配する主を持っている。
Habemus rursum conformes nos gloriae corporis sui in regno Patris, tamquam in solis claritate fulgentes: in qua habitum regni sui Apostolis in monte transformatus ostendit.
PL 10, 424A我々はまた、父の王国において、太陽の輝きのように輝きながら、彼の体の栄光と同じ形にされた我々を持っている。その輝きのうちに、彼は山の上で姿を変え、自らの王国の姿を使徒たちに示した。
Liber XI, Caput XXXIX
第XI巻 第XXXIX章PL 10, 424AGloriam impertiens, tradit nos regnum Deo sine regni sui damno. Regnum traditum, nos. Tradens Christus, et hoc quatenus homo. --Tradet ergo regnum Deo patri: non ita, tamquam tradens potestate concedat, sed quod nos conformes gloriae corporis sui facti regnum Dei erimus.
PL 10, 424A栄光を分け与えつつ、彼は、自らの王国を損なうことなく、我々を王国として神に引き渡す。引き渡される王国は、我々である。引き渡すキリストも、人としてである。――したがって彼は、王国を父なる神に引き渡す。引き渡すことで権力を手放すかのようにではなく、我々が、彼の体の栄光と同じ形にされて、神の王国となるからである。
Non enim ait: Tradet suum regnum; sed Tradet regnum (I Cor. XV, 24) , effectos nos per glorificationem corporis sui regnum Deo traditurus.
PL 10, 424A使徒は「彼は自らの王国を引き渡す」とは言わず、「彼は王国を引き渡す」(一コリント15:24)と言う。自らの体の栄光化によって王国とされた我々を、神に引き渡すのである。
Nos itaque tradet in regnum, secundum hoc in Evangeliis dictum: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) . Fulgebunt ergo justi ut sol in regno patris eorum.
PL 10, 424Aしたがって彼は、我々を王国へと引き渡す。福音書に語られたこのとおりである。「来よ、私の父に祝福された者たちよ、世界の創設の初めから汝らのために備えられた王国を受け継げ」(マタイ25:34)。こうして義人たちは、彼らの父の王国で太陽のように輝く。
Tradet enim Filius Deo regnum eos, quos vocavit in regnum, quibus et beatitudinem sacramenti hujus spopondit dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Regnans itaque avertet scandala, et tunc justi in regno Patris tamquam sol fulgebunt.
PL 10, 424A子が神に引き渡す王国とは、王国へと召した者たちである。彼らに、この秘義の幸いを、こう言って約束したのである。「心の清い者は幸いである。その者たちは神を見るからである」(マタイ5:8)。こうして王として支配する彼は躓きを取り除き、そのとき義人たちは父の王国で太陽のように輝く。
Tradet autem Deo patri regnum: et tunc quos regnum Deo tradiderit, Deum videbunt. Et quod regnum, ipse testatus est dicens ad Apostolos: In vobis enim est regnum Dei (Luc XVII, 21) . Regnans itaque regnum tradet.
PL 10, 424C彼は王国を父なる神に引き渡す。そして、王国として神に引き渡された者たちは、そのとき神を見る。その王国が何であるかを、彼自身が使徒たちに語って証しした。「汝らのうちに神の王国はあるからである」(ルカ17:21)。こうして王として支配する彼が、王国を引き渡す。
Et si quis quaerat quis iste sit tradens regnum, audiet: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium; quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21) .
PL 10, 424Cもしこの王国を引き渡す者が誰かと問う者があれば、こう聞くであろう。「キリストは死者の中から復活した。眠った者たちの初穂として。死が人を通して来たのだから、死者の復活も人を通して来る」(一コリント15:21)。
Omnis enim hic nunc praesentis quaestionis sermo de sacramento corporis est, quia Christus primitiae ex mortuis est.
PL 10, 424C実際、現在の問いのこの議論全体は、体の秘義についてである。キリストは死者の中からの初穂だからである。
Quo autem Christus mysterio ex mortuis resurrexit, Apostolo dicente noscamus: Memento Christum a mortuis resurrexisse, de semine David (II Tim. II, 8) : mortem itaque et resurrectionem ex ea tantum docens dispensatione esse, qua caro est.
PL 10, 424Cまたキリストがどの奥義によって死者の中から復活したかを、使徒の言葉によって知ろう。「ダビデの子孫であるキリストが死者の中から復活したことを思い起こせ」(二テモテ2:8)。彼は、死と復活が、肉であるという経綸においてのみあると教えているのである。
Liber XI, Caput XL
第XI巻 第XL章PL 10, 425ASubjectionis Christi causa, ut sit Deus omnia in omnibus. Qui id fiat. --Regnat autem in hoc eodem glorioso jam suo corpore, donec evacuatis magistratibus, et morte devicta subjiciat sibi inimicos.
PL 10, 425Aキリストの服従の理由は、神がすべてにおいてすべてとなるためである。それはどのようにして起こるか。――彼は、すでに栄光あるこの同じ自らの体において王として支配する。支配が空しくされ、死が打ち倒されて、敵を自らに服従させるまでである。
Et quidem ab Apostolo servatus hic modus est, ut magistratibus et potestatibus evacuatio, inimicis vero subjectio deputaretur.
PL 10, 425A実際、使徒は、支配と権力には空しくすること、敵には服従させることを割り当てるという、この区別を守っている。
Quibus subjectis, subjicietur subjicienti sibi omnia, Dominus scilicet, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) , naturae assumpti corporis nostri natura paternae divinitatis invecta.
PL 10, 425Aそれらが服従させられたとき、万物を自らに服従させた者に服従する。すなわち主が、神がすべてにおいてすべてとなるために(一コリント15:28)、身に受けた我々の体の本性に、父の神性の本性が引き入れられるようにして〔invecta の係りは定かでない。父の神性の本性が我々の体の本性へ引き入れられると取った〕。
Per id enim erit omnia in omnibus Deus, quia secundum dispensationem ex Deo et homine hominum Deique Mediator, habens in se ex dispensatione quod carnis est, adepturus in omnibus ex subjectione quod Dei est, ne ex parte Deus sit, sed Deus totus.
PL 10, 425A神がすべてにおいてすべてとなるのは、次の理由による。すなわち、経綸に即して神と人から成り、人々と神との仲介者である彼が、経綸によって自らのうちに肉に属するものを持ちつつ、服従によってすべてにおいて神に属するものを得ようとしているからであり、それは、部分的に神なのではなく、全体として神であるためである。
Non alia itaque subjectionis causa est, quam ut omnia in omnibus Deus sit, nulla ex parte terreni in eo corporis residente natura, ut ante in se duos continens, nunc Deus tantum sit; non abjecto corpore, sed ex subjectione translato; neque per defectionem abolito, sed ex clarificatione mutato; acquirens sibi Deo potius hominem, quam Deum per hominem amittens.
PL 10, 425Bしたがって、服従の原因は、神がすべてにおいてすべてとなること以外にない。彼のうちに地上の体の本性がいかなる部分においても残らず、以前は自らのうちに二つを含んでいたのが、今はただ神であるためである。体は捨てられるのではなく、服従によって移されるのであり、欠落によって廃されるのではなく、栄光化によって変えられるのである。人を通して神を失うのではなく、むしろ神である自らに人を得るのである。
Subjectus vero ob id, non ut non sit, sed ut omnia in omnibus Deus sit; habens in sacramento subjectionis esse ac manere quod non est, non habens in defectione ita se carere, ne non sit.
PL 10, 425B彼が服従するのはそのためであり、存在しなくなるためではなく、神がすべてにおいてすべてとなるためである。服従の秘義においては、彼は、いまだあらぬものであること、またとどまることを持ち、欠落においては、存在しなくなるほどに自らを欠くことを持たない〔この文は意味が取りにくく、字面に沿って訳した〕。
Liber XI, Caput XLI
第XI巻 第XLI章PL 10, 426APraedicta ex Evangeliis confirmantur. --Et quamquam ad intelligentiae hujus religiosam securitatem sufficiat nobis apostolica auctoritas, subjiciendum esse in tempore et per dispensationem Dominum Jesum Christum primitias dormientium, ut sit Deus omnia in omnibus: per quod non divinitatis infirmitas est, sed assumptionis profectus, dum homo et Deus, jam Deus totum est: tamen ne forte, quia et clarificatum in corpore dum in eo regnat, et postea subjiciendum ut Deus omnia in omnibus sit credimus, non etiam ex Evangeliis praesumpsisse existimemur; fidei nostrae testimonium non solum apostolicorum, sed etiam dominicorum dictorum professione est adstruendum; ut quod loquente Paulo Christus locutus est, id ante Paulum Christus ipse sit jam locutus.
PL 10, 426A前述のことは福音書によって裏づけられる。――そして、この理解の敬虔な確かさのためには、使徒の権威が我々に十分である。すなわち、眠った者たちの初穂である主イエス・キリストは、時において、また経綸によって服従させられるべきであり、それは神がすべてにおいてすべてとなるためである。これは神性の弱さではなく、身に受けたことの進展である。人であり神である者が、今や全体として神だからである。だが、体において栄光化され、その体において王として支配している間も、のちに神がすべてにおいてすべてとなるために服従させられると我々が信じるとき、福音書に基づいてもこれを主張したのではない、と思われることのないように、我々の信仰の証言は、使徒の言葉だけでなく、主の言葉の告白によっても打ち立てられなければならない。パウロが語ったときにキリストが語ったことを、パウロより前に、キリスト自身がすでに語ったのだと示すためである。
Liber XI, Caput XLII
第XI巻 第XLII章PL 10, 426BDe filii hominis gloria. --Dispensationem itaque gloriae hujus Apostolis suis absoluta verborum significatione demonstrans ait: Nunc glorificatus est filius hominis, et Deus glorificatus est in eo.
PL 10, 426B人の子の栄光について。――そこで主は、この栄光の経綸を、言葉の完全な意味をもって自らの使徒たちに示しつつ言う。「今、人の子は栄光を受け、神は彼において栄光を受けた。」
Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Joan. XIII, 31 et 32) .
PL 10, 426B「神が彼において栄光を受けたのなら、神も彼を自らにおいて栄光化した。そして神は直ちに彼を栄光化した」(ヨハネ13:31、32)。
Habemus primum gloriam filii hominis, deinde in filio hominis Dei gloriam, in eo quod dictum est: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo.
PL 10, 426B我々はまず人の子の栄光を持ち、次に人の子における神の栄光を持つ。こう語られたことにおいてである。「今、人の子は誉れを受け、神は彼において誉れを受けた」。
Hoc enim primum spectat ad corporis gloriam, quae ex naturae divinae consociatione gloriam mutuaretur.
PL 10, 426Bこれは第一に、体の栄光に関わる。その栄光は、神的本性との結びつきから栄光を借り受けるからである。
Succedit deinde gloriae plenioris profectus, ex incremento indultae jam corpori gloriae capessendus: Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan., XIII. 32) .
PL 10, 427A次に、より充満した栄光への進展が続く。体にすでに与えられた栄光の増加から得られるものである。「神が彼において誉れを受けたのなら、神も彼を自らにおいて誉れあるものとした。そして神は直ちに彼を誉れあるものとした」(ヨハネ13:32)。
Per hoc enim glorificavit eum Deus in se, quia jam in eo glorificatus sit Deus. Nam quod Deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei gloria intellecta per corpus est, gloria Dei per gloriam filii hominis intelligenda.
PL 10, 427A神が彼を自らにおいて栄光化したのは、すでに彼において神が栄光を受けたからである。神が彼において栄光を受けたということは、体の栄光に関わる。その栄光を通して、神の栄光が体を通して理解されたのであり、神の栄光は人の子の栄光を通して理解されねばならない。
Quod vero quia glorificatus in eo Deus est, et ideo glorificavit eum Deus in se; per incrementum glorificati in eo Dei, glorificavit eum in se Deus, ut quia jam regnat in gloria, quae ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat.
PL 10, 427Aまた、彼において神が栄光を受けたがゆえに、それゆえ神が彼を自らにおいて栄光化したということについては、彼において栄光を受けた神の増加によって、神が彼を自らにおいて栄光化した。すなわち、彼はすでに神の栄光に由来する栄光のうちで王として支配しているので、そこから自ら神の栄光へと移るためである。
In se enim eum Deus glorificavit, id est, in ea natura qua Deus est quod est: ut sit Deus omnia in omnibus, toto jam in Deum ex ea qua homo est dispensatione mansuro.
PL 10, 427A神が彼を自らにおいて栄光化したとは、すなわち、神が神としてあるところのその本性において、ということである。神がすべてにおいてすべてとなるために、人である経綸から、彼全体がすでに神のうちにとどまるようになるのである。
Nec sane de tempore tacuit dicens: Et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Ibidem): ut quia prodeunte ad proditionem Juda gloriam, quae sibi post passionem consecutura resurrectione futura esset, significasset in praesens; eam, qua in se eum Deus glorificaturus esset, in posterum reservaret; Dei in eo gloria per virtutem resurrectionis ostensa, ipso vero in Dei gloriam, id est, in Deum omnia in omnibus ex subjectionis dispensatione mansuro.
PL 10, 427Bまた彼は時についても黙さなかった。「神は彼を自らにおいて栄光化した。そして神は直ちに彼を栄光化した」(ヨハネ13:32)と言うことで。それは、ユダが裏切りに出て行くときに、受難ののち復活によって自らに続いて来るはずの栄光を、今の時について示していたが、神が彼を自らにおいて栄光化するその栄光を、のちのために取っておいたからである。復活の力によって、彼における神の栄光が示され、彼自身は神の栄光のうちに、すなわち服従の経綸によってすべてにおいて神となる者として、とどまるのである。
Liber XI, Caput XLIII
第XI巻 第XLIII章PL 10, 427BSubjectionem prave intelligentes coercentur. --Et in eo quidem quanta furoris haeretici stultitia est, desperare id Deo, quod humanis suis spebus blandiatur; ut quod in homine Deus potens sit, id in se ipso efficiendo infirmus sit?
PL 10, 427B服従を誤って理解する者たちは、抑えられる。――ここで、異端の狂気の愚かさはどれほどか。自分たちの人間としての希望を満たすものを、神には望みえないものとし、人において神が力あるものであることを、自らにおいて成し遂げるとなると弱い者だ、とするとは。
Nec sermo istud, nec sensus rationis capax loquitur, ut naturali quadam necessitate ad consulendum nobis obnoxius Deus, sibi nihil afferre beatitudinis possit: non quod profectu egeat, qui imperturbatae naturae virtutisque sit, sed quia per dispensationem et sacramentum magnae pietatis, qui Deus est, et homo est, impotens sibi sit hoc se totum praestare, quod Deus est; cum nobis non ambigue indulturus sit id quoque nos esse, quod non sumus.
PL 10, 427C聖書の言葉も、理を受け入れうる理解も、こうは語らない。すなわち、ある種の本性的な必然によって、我々のために配慮するよう神が従属し、自らには幸いを何ももたらしえない、ということである。乱されない本性と力を持つ者が、進展を必要とするからではなく、経綸と大いなる敬虔の秘義によって、神であり人である者が、神であるところのものを自らに全体として与えることができない、ということである〔non quod … sed quia … の二節が、語られない内容に含まれるのか、ヒラリウスの皮肉な言い換えなのかは定かでない〕。しかも彼は、我々が、我々でないものであることをも、疑いなく許すであろうのに。
Vitae enim humanae atque mortis finis est resurrectio: et certissimum militiae nostrae stipendium est incorrupta aeternitas, non ad poenae perseverantiam manens, sed ad perpetuae gloriae fructum jucunditatemque non desinens.
PL 10, 428A人の命と死の終わりは復活だからである。我々の従軍の最も確かな報酬は、朽ちない永遠であり、それは罰の持続へととどまるのではなく、永続する栄光の実りと喜びへと尽きることなくとどまる。
Cum igitur haec nostra terrenorum corporum origo in habitum naturae potioris excedat, et conformis gloriae dominici corporis fiat; Deus in forma servi repertus, licet jam glorificatus in corpore sit secundum quod in forma servi est, tamen conformis Deo non erit; ut qui nobis formam glorificati corporis sui tribuet, ipse corpori suo nihil ultra possit quam nobis ac sibi sit in commune praestare?
PL 10, 428Aしたがって、地上の体としての我々のこの起源が、より優れた本性の姿へと超え出て、主の体の栄光と同じ形になるなら、僕の形において見いだされた神は、僕の形にあるというその点ですでに体において栄光化されているとしても、神と同じ形にはならないというのか。我々に自らの栄光化された体の形を与える者自身が、自らの体には、我々と自らとに共通に与える以上のことができないというのか。
Hoc enim quod dictum est: Tunc subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor., XV, 28) ; plerique haereticorum ita affirmant: ut idcirco subjiciendus sit Deo patri Filius, ut Pater per subjectionem Filii Deus sit omnia in omnibus; tamquam et adhuc perfectio Deo desit, quam per filii subjectionem sit adepturus: absolutae itaque ac beatae divinitatis inops intelligendus, si Deus esse omnia in omnibus per provectionem temporum consequetur.
PL 10, 428B「そのとき彼は、万物を彼に服従させた者に服従するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:28)と言われていることを、異端者の多くはこう主張する。すなわち、子が父なる神に服従させられるべきであるのは、子の服従によって父が、神としてすべてにおいてすべてとなるためであり、なお神には完全さが欠けていて、子の服従によってそれを得ようとしているかのようだ、と。したがって、時が進むことによって神がすべてにおいてすべてとなることを得るのなら、神は完全で幸いな神性を欠く者と解されねばならない、と。
Liber XI, Caput XLIV
第XI巻 第XLIV章PL 10, 428CDeo pleno nil deest, nil accedit. --Ac mihi quidem Deum sola veneratione intelligenti, non minus his respondere impium videtur, quam adesse; et de natura, quae humani sensus conceptionem excedat, verbis quorum adhuc significatio angustior quam intelligentia sit, enuntiare se posse confidere ac primum ambigere, desitne quid Deo, an plenus ipse sit, vel pleno jam pleniorem esse reliquum sit.
PL 10, 428C充満した神には何も欠けず、何も加わらない。――私は、神をただ崇敬によって理解する者として、これらに答えることは、これらに与することに劣らず不敬虔だと思う。また、人間の理解の把握を超える本性について、意味がなお理解より狭い言葉で言い表せると信じ、まず、神に何かが欠けているのか、それとも神自身が充満しているのか、あるいは、すでに充満した者よりさらに充満することが残されているのか、と疑うことも〔et de natura … ambigere は impium videtur の第二の主語と取った〕。
Quod si Deus, cui non aliunde est quod Deus semper est, profectum habeat, ut plus sit aliquando; non potest tamen ad id pervenire, ne sibi nihil desit: quia cui naturae profectus est reliquus, numquam intelligitur sine aliquo incremento residuo profecisse; dum natura ad profectum spectans, proficiens licet semper, semper tamen pateat ad profectum.
PL 10, 429Aもし、神が、神であることが他から来るものではなく常にそうである神が、進展を持ち、ときにより多くなるとしても、それでも、何も欠けないという状態に至ることはできない。進展が残されている本性は、何らかの増加が残ることなしに進展したとは決して解されず、進展に向かう本性は、常に進展しつつあっても、常に進展へと開かれているからである。
Quod autem in plenitudine perfecta manet, semperque est, non sibi reliquit ut plenius sit: quia accessionem plenitudinis plenioris perfecta plenitudo non capiat. Et haec quidem de Deo ita opinandi piae intelligentiae species est, Deo nihil deesse, plenumque esse.
PL 10, 429A他方、完全な充満のうちにとどまり、常にあるものは、より充満することを自らに残さない。完全な充満は、より充満した充満の付加を受け入れないからである。神についてこう考えることが、敬虔な理解の姿である。神には何も欠けず、充満している、と。
Liber XI, Caput XLV
第XI巻 第XLV章PL 10, 429BIn cogitandis Dei rebus Apostoli exemplum. --Caeterum non ignorat Apostolus, cujusmodi de Deo confessionis voce testandum sit, dicens: O profundum divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
PL 10, 429B神のことを考えるにあたっての使徒の範例。――もっとも使徒は、神についてどのような告白の声で証しすべきかを知らないわけではない。彼は言う。「ああ、神の富と知恵と知識の深さよ。その裁きはなんと把握しえず、その道はなんと究めがたいことか。」
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit, et retribuetur illi?
PL 10, 429B「誰が主の理解を知ったか。誰が彼の助言者であったか。誰が先に与え、彼から報いを受けるのか。」
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. (Rom., XI, 33, etc.) Non circumscribitur Deus mente terrena (V. lib. IV, n. 14) , neque hoc sapientiae suae profundum sensu intelligentiae penetrantis attingitur, nec judicia constitutionum suarum perscrutantium ingenio apprehenduntur, nec viae cognitionis ejus investigabiles se consectantium studiis derelinquunt.
PL 10, 429B「万物は彼から、彼を通して、彼のうちにある。彼に栄光が世々にあるように」(ローマ11:33以下)。神は地上の精神によって限定されない(第4巻第14節を見よ)。彼の知恵のこの深みは、貫き通す理解の思いによって触れられず、彼の定めの裁きは、探る才知によって捉えられず、彼を知る道は、それを追う熱意に究められないまま残される。
In comprehensum profundum demersa ejus omnia sunt, nihilque de rebus ejus reperietur, nihil consectabitur. Sensum enim ejus nemo cognovit: et consilio non eguit externo.
PL 10, 429C彼のすべては把握されない深みに沈められており、彼の事柄について何も見いだされず、何も追い切れない。彼の理解を知った者はおらず、彼は外からの助言を必要としなかったからである。
De nobis autem nunc omnis hic sermo est, non etiam de eo, per quem omnia sunt, qui est magni consilii Angelus (Esai., IX, 6) , qui et ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth., XI, 25) .
PL 10, 429Cしかし今のこの言葉全体は我々についてのものであり、万物がそれを通してある者、すなわち「大いなる助言の使い」(イザヤ9:6)である者についてのものではない。彼は言った。「父のほかに子を知る者はなく、子と、子が啓示しようと望む者のほかに、父を知る者はない」(マタイ11:25)。
Sed adversum imbecillas mentes nostras, et se ad definiendae circumscribendaeque naturae divinae demergentes profundum, confessione apostolicae protestationis utendum est: ne temeraria opinio aliquid sibi de Deo, praeter quam docetur, usurpet.
PL 10, 430Aしかし、我々の弱い精神に対して、また神的本性を定義し限定しようとしてその深みに沈み込む者たちに対して、使徒の証しの告白を用いなければならない。無謀な思い込みが、教えられている以上のものを神について自分に横取りしないためである。
Liber XI, Caput XLVI
第XI巻 第XLVI章PL 10, 430AQuae in humanum cadant intellectum. --Communis autem haec naturalium causarum intelligentia est, nihil in sensum cadere, nisi quod sensui subjacet, ut aut res aliqua proposita oculis, aut opus quodque ipso sensu nostro ac mente posterius: quorum unum, quod aut attrectatur aut cernitur, concedit intra opinionis nostrae sententiam, ipso tactu visuque moderandum; aliud vero, quod fit in tempore, et quodam juniore a nobis aut gignitur aut constituitur exordio, quia sensum intelligentiae non praevenit, judicio quoque sensus dijudicantis obnoxium est.
PL 10, 430A人間の理解に入りうるもの。――さて、本性的な原因についての理解は共通である。すなわち、理解に入るものは、理解の下にあるもののほかにないということ、つまり、目の前に置かれた何らかの事物か、我々の理解や精神そのものよりも後に成る業かのいずれかである。その一つ、すなわち触れられ、あるいは見られるものは、我々の意見の判断のうちに入り、触覚と視覚そのものによって調整される。他の一つ、すなわち時において生じ、我々より若い何らかの始まりから生成し、あるいは成り立つものは、理解に先立たないので、判断する理解の判断にも服する。
Non enim aut aspectus noster invisibilia dijudicat, qui non nisi tantum conspecta discernat: aut mens nostra se in id, quo non extitit, tempus exstendet, et antiquiora ortu suo pervestigabit, cum non nisi earum rerum tantum opinio ei, quarum ipse sit senior, relinquatur: quae plerumque ipsa per necessitatem naturalis suae infirmitatis incerta, absolutam scientiam in causarum cognitione non teneat; nedum modo earum, quae ante se sint aeterna ratione, sensu ultra nativitatem suam redeunte percipiat.
PL 10, 430Bというのも、我々の視覚は見えないものを判断しないし、見たものだけを識別する。また我々の精神は、自らが存在しなかった時へと自らを伸ばしたり、自らの生まれよりも古いものを探り尽くしたりもしない。精神には、自らがそれより年長であるところの事物についての意見だけが残されているからである。その意見自体も、多くは本性的な弱さの必然によって不確かであり、原因の認識において完全な知識を保たない。ましてや、自らに先立って永遠の理によってあるものを、理解が自らの誕生の向こうへ引き返して捉えることなど、なおさらできない〔nedum 以下は構文が取りにくく、字面に沿って訳した〕。
Liber XI, Caput XLVII
第XI巻 第XLVII章PL 10, 430CDeus imperscrutabile profundum. Nullus eget. --Et idcirco Apostolus, quia numquam nisi ea in cognitionem caderent, quae sensui posteriora succederent, commemorato sapientiae Dei profundo, et inexscrutabilium judiciorum infinitate, et investigabilium viarum secreto, et incogniti sensus ignoratione, et consilii non communicati inintelligentia, subjecit: Quis enim prior dedit, et retribuetur illi?
PL 10, 430C神は探りえない深みである。何ものも必要としない〔底本は Nullus eget。本文の Non eget に合わせ、nullius eget の意に取った〕。――そしてそれゆえ使徒は、理解に入るのは理解より後に続くものだけであることから、神の知恵の深み、究めがたい裁きの無限、究めがたい道の秘密、知られざる理解の無知、分かち合われない助言の理解不能を思い起こして、こう付け加えた。「誰が先に与え、彼から報いを受けるのか。」
Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom., XXI, 35 et 36) . Deus, qui semper est, non subjectus est modo, neque ab anteriore sui aliquo motu mentis aut intelligentiae praevenitur.
PL 10, 430C「万物は彼から、彼を通して、彼のうちにあるからである。彼に栄光が世々にあるように」(ローマ21:35、36)〔底本の引照は XXI。XI の誤りらしい〕。常にある神は、限度に服するものではなく、自らに先立つ何らかの精神や理解の動きによって先んじられることもない。
Et idcirco investigabile et imperscrutabile ipse totus profundum est. Totus autem ita, ut non per hoc definitus in modum sit, sed intellectus sit in immenso: quia a nemine quod est sumpsit, nec prior ei dedit aliquis, ut retribui officium danti oporteat.
PL 10, 431Aそしてそれゆえ、彼自身が全体として、究めがたく、探り尽くしがたい深みである。全体としてというのは、それによって限りに定められるのではなく、無限のうちに理解されるということである。彼は誰からも、あるところのものを受け取らず、また誰かが先に彼に与えたわけでもなく、与えた者に報いる務めがなければならないわけでもないからである。
Ex ipso enim et per ipsum et in ipso omnia sunt. Non eget ex se et per se et intra se manentibus; nec qui origo, nec qui opifex est, nec qui continens est,et internis externus, et effectis conditor: et suorum ipse egens numquam est.
PL 10, 431A万物は彼から、彼を通して、彼のうちにあるからである。彼は、自らから、自らを通して、自らのうちにとどまるものを必要としない。彼は起源であり、造り手であり、包むものであり、内にあるものにとって外なる者であり、成されたものに対する創造者であるから、自らのものを欠くことは決してない。
Nihil ante est, nihil aliunde, nihil extra se est. Quo igitur caret plenitudinis profectu, ut per tempus adhuc Deus omnia in omnibus sit? Vel unde sumet, extra quem nihil est? nihil autem ita, ut semper ipse sit.
PL 10, 431A彼の前には何もなく、他から来るものも何もなく、彼の外には何もない。それでは、時を通してなお神がすべてにおいてすべてとなるために、彼は充満のどんな進展を欠いているのか。また、彼の外には何もないのに、何から取るのか。だが、彼自身が常にあるような仕方であるものは、何もない。
Et qui ipse semper est, et extra quem nihil est, quo incremento explendus est, vel quo augmento demutandus est, dicens: Ego sum, et non demutor (Malac., III, 6) : cum non relinquatur vel ad demutationem locus, vel ad profectum causa, vel ad aeternitatem anterius, vel ad Deum aliud praeter quam Deus ipse est?
PL 10, 431Bそして、自らが常にあり、その外には何もない者が、どんな増加によって満たされ、どんな増大によって変えられるというのか。彼は言う。「私はある、そして私は変わらない」(マラキ3:6)。変化のための場所も、進展のための原因も、永遠に先立つものも、神自身であるのとは別の神も、残されていないのに。
Non ergo per subjectionem Filii Deus erit omnia in omnibus: neque per causam consummabitur, ex quo et per quem et intra quem omnis causa consistat. Manet itaque ut est semper Deus, nec profectu eget qui ad id quod est, ex se ac sibi semper est.
PL 10, 431Bしたがって、神は子の服従によってすべてにおいてすべてとなるのではなく、原因によって完成されるのでもない。あらゆる原因は、彼から、彼を通して、彼のうちで成り立つからである。ゆえに神は、常にあるとおりにとどまり、自らあるところのものへ、自らから、自らのために常にある者は、進展を必要としない。
Liber XI, Caput XLVIII
第XI巻 第XLVIII章PL 10, 431BFilius indemutabilis. Exinaniens se non est demutatus. Deum esse omnia in omnibus profectus noster est. --Sed ne in unigenitum quidem Deum demutandae naturae cadit necessitas. Deus enim est, quod plenae ac perfectae divinitatis est nomen.
PL 10, 431B子は変わることがない。自らを空しくしても、変えられなかった。神がすべてにおいてすべてであることは、我々の進展である。――しかし独り子なる神にも、本性を変えねばならない必然は当たらない。神とは、充満し完全な神性の名だからである。
Nam ut superius docuimus, et repetitae gloriae significatio, et subjectionis causa est, ut sit Deus omnia in omnibus; esse autem Deum omnia in omnibus, sacramentum est, non necessitas.
PL 10, 431C先に我々が教えたように、再び受ける栄光の意味も、服従の理由も、神がすべてにおいてすべてとなるためということにある。神がすべてにおいてすべてであることは、秘義であって、必然ではない。
In forma enim Dei manens formam servi assumpsit, non demutatus, sed se ipsum exinaniens, et intra se latens, et intra suam ipse vacuefactus potestatem: dum se usque ad formam temperat habitus humani, ne potentem immensamque naturam assumptae humilitatis non ferret infirmitas; sed in tantum se virtus incircumscripta moderaretur, in quantum oporteret eam usque ad patientiam connexi sibi corporis obedire.
PL 10, 431C彼は神の形にとどまりつつ僕の形を身に受けた。変わったのではなく、自らを空しくし、自らのうちに隠れ、自らの権力の内で自らを空にしたのである。人の姿の形にまで自らを調整したのは、身に受けた卑しさの弱さが、権能ある無限の本性に耐えないことのないようにするためであり、限られることのない力が、自らに結ばれた体が苦しみを耐え忍ぶに至るまで従う必要がある限りにおいて、自らを抑えるためであった。
Quod autem se ipsum intra se vacuefaciens continuit, detrimentum non attulit potestati; cum intra hanc exinanientis se humilitatem, virtute tamen omnis exinanitae intra se usus sit potestatis.
PL 10, 432A自らのうちで自らを空にしつつ自らを保ったことは、権力を損なわなかった。自らを空しくするこの卑しさのうちにありつつも、それでもなお、自らのうちで空しくされた権力全体の力を用いたのである〔virtute … omnis exinanitae intra se usus sit potestatis の取り方は定かでない〕。
Liber XI, Caput XLIX
第XI巻 第XLIX章PL 10, 432AQuod itaque Deus erit omnia in omnibus, assumptionis nostrae profectus est. Qui enim, cum esset in forma Dei, repertus est in forma servi, rursum confitendus est in gloria Dei patris: ut non ambigue in ejus forma manens intelligatur, in cujus erit gloria confitendus.
PL 10, 432Aしたがって、神がすべてにおいてすべてとなるということは、我々を身に受けたことの進展である。実際、神の形にあったのに僕の形において見いだされた者は、再び父なる神の栄光において告白されるべきである。その者の栄光のうちで告白されることになる、その者の形に彼がとどまっていることが、疑いなく理解されるためである〔ejus と cujus はともに父を指すと取った〕。
Dispensatio itaque tantum est, non demutatio: in eo enim est, in quo erat. Sed cum medium est quod esse coepit, id est, homo natus; totum ei naturae, quae antea Deus non fuit, acquiritur, cum Deus esse omnia in omnibus post sacramentum dispensationis ostenditur.
PL 10, 432Bしたがって、それは経綸にすぎず、変化ではない。彼は、あったところのもののうちにあるからである。しかし、あり始めたもの、すなわち人として生まれたことが間に入っているので〔cum medium est quod esse coepit の取り方は定かでない〕、以前は神でなかったその本性に、全体が獲得される。神がすべてにおいてすべてであることが、経綸の秘義ののちに示されるときにである。
Nostra haec itaque lucra sunt, et nostri profectus, nos scilicet conformes efficiendi gloriae corporis Dei. Caeterum unigenitus Deus, licet et homo natus sit, non tamen aliud quam Deus omnia in omnibus est.
PL 10, 432Bしたがってこれらは我々の利得であり、我々の進展である。すなわち、我々が神の体の栄光と同じ形にされることである。他方、独り子なる神は、人として生まれたとしても、それでもすべてにおいてすべてである神以外のものではない。
Subjectio enim illa corporis, per quam quod carnale ei est, in naturam spiritus devoratur, esse Deum omnia in omnibus eum, qui praeter Deum et homo est, constituet: noster autem ille homo in id proficit.
PL 10, 432B体のあの服従は、それによって彼にとって肉的なものが霊の本性に呑み込まれるものであり、神であるほかに人でもある者が、すべてにおいてすべてである神であることを確立する。だがそこへと進展するのは、我々のものであるあの人〔彼が身に受けた人〕である。
Caeterum nos in hominis nostri conformem gloriam proficiemus, et in agnitionem Dei renovati, ad Creatoris imaginem reformabimur, secundum Apostoli dictum: Exuti veterem hominem cum actibus suis, et induti novum eum, qui innovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10) .
PL 10, 432Cしかし我々は、我々の人〔彼が身に受けた人〕と同じ形の栄光へと進み、神の認識において新たにされ、創造者の像へと改められる。使徒の言葉のとおりである。「古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、神の認識において、自らを造った者の像に従って新しくされる、新しい人を着て」(コロサイ3:9、10)。
Consummatur itaque homo imago Dei. Namque conformis effectus gloriae corporis Dei, in imaginem Creatoris excedit, secundum dispositam primi hominis figurationem.
PL 10, 432Cこうして人は神の像として完成される。神の体の栄光と同じ形にされて、創造者の像へと至るからである。それは、最初の人の形づくりについて定められていたとおりである。
Et post peccatum veteremque hominem, in agnitionem Dei novus homo factus, constitutionis suae obtinet perfectionem, agnoscens Deum suum, et per id imago ejus: et per religionem proficiens ad aeternitatem, et per aeternitatem Creatoris sui imago mansurus.
PL 10, 433Aそして罪と古い人ののち、神の認識において新しい人となった者は、自らの成り立ちの完成を得る。自らの神を認め、それによってその像となり、敬虔によって永遠へ進み、永遠によって、自らの創造者の像としてとどまるであろう。
Liber XII, Caput I
第XII巻 第I章PL 10, 433AIpsa haereticorum objecta ducunt ad veritatem. -- Tendimus tandem, jam sancto Spiritu prosequente, ad tutum securae fidei tranquillumque portum.
PL 10, 433A異端者たちの反論そのものが真理へ導く。――我々はついに、聖なる霊にすでに導かれつつ、安全な、確かな信仰の静かな港へ向かっている。
Atque ita ut multo mari ventoque jactatis accidere saepissime solet, ut cum eos circa oras portuum impediti et graves fluctus nonnumquam morentur, ad ultimum in notam sibi fidamque stationem ipse ille ingentis terribilisque undae aestus impellat.
PL 10, 433Aしかもそれは、長く海と風に翻弄された者たちにしばしば起こることと同じである。港の岸辺で重い波に阻まれて足止めされることが時にあっても、最後には、まさにその巨大で恐ろしい波の高まりが、彼らを見知った、頼るに足る停泊地へ押しやるのである。
Quod nobis, ut spero, duodecimo hoc adversum haereticam tempestatem nitentibus libro continget: ut cum in eo gravissimae impietatis fluctui communitam puppim damus, ipse ille nos fluctus ad optatae quietis sinum devehat.
PL 10, 434C我々にも、私の望むところでは、異端の嵐に立ち向かうこの第十二巻でそうなるであろう。すなわち、この巻で、極めて重い不敬虔の波に備えを固めた船を委ねるとき、その波そのものが、我々を望んだ静けさの入り江へ運ぶのである。
Omnibus enim incerto doctrinae vento circumactis, hinc metus, hinc periculum, hinc etiam saepe naufragium est, quia unigenitus Deus sub prophetica auctoritate creatura esse defenditur: ut in eo non sit nativitas, sed creatio, quia ex persona Sapientiae dictum est, Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22) .
PL 10, 434Cというのは、あらゆる者が教えの定まらない風に振り回されるとき、ここに恐れがあり、ここに危険があり、しばしば難破さえもあるからである。それは、独り子なる神が預言者の権威のもとで被造物であると擁護されるからであり、その結果、彼のうちに誕生はなく創造があるとされるからである。知恵の位格から「主は私を、その道の初めとして造った」(箴言8:22)と語られているというのである。
Hic hiemis eorum maximus fluctus est, haec tortuosi turbinis gravis unda est: quae excepta a nobis, et securo navigio infracta, usque ad ipsum nos tutissimum portum optati littoris prosequitur.
PL 10, 434Cこれが彼らの冬の最大の波であり、これが曲がりくねった旋風の重い波である。この波を我々が受け止め、安全な船で砕くなら、波は我々を、望んだ岸辺のもっとも安全な港そのものまで運んでくれる。
Liber XII, Caput II
第XII巻 第II章PL 10, 434DCerta de Filio fidei veritas. --Non incertis autem neque otiosis, nautarum modo, nitimur spebus: quos interdum votis magis quam fiducia navigantes, vagi instabilesque venti aut deserunt, aut depellunt.
PL 10, 434D子についての信仰の確かな真理。――しかし我々が頼る希望は、水夫たちのそれのように不確かでも空しくもない。水夫たちは、確信よりも願いに頼って航海しているうちに、定まらず落ち着かない風に見捨てられたり、押し流されたりするのである。
Caeterum nobis adest inseparabilis fidei Spiritus dono unigeniti Dei permanens, et nos indemutabili cursu ad tranquilla deducens: Non enim Dominum Christum creaturam, quia neque ipse est; neque facturam, quia facturarum omnium ipse est Dominus: sed Deum novimus, Deum Dei patris propriam generationem.
PL 10, 434Dこれに対し、我々のもとには、信仰の霊が離れることなく臨んでいる。この霊は独り子なる神の賜物としてとどまり、我々を変わることのない針路で静けさへ導く。我々は主キリストを被造物とは知らない。彼自身が被造物ではないからである。また作られたものとも知らない。彼はすべての作られたものの主だからである。我々は彼を神、父なる神に固有の生成として生まれた神として知っている。
Nos quidem omnes, secundum bonitatis dignationem, dicti assumptique sumus Dei filii; sed ille verus unus patri Deo filius, et vera atque absoluta, manens tantum in cognitione utriusque, nativitas.
PL 10, 435A確かに我々はみな、善意の恵みによって神の子らと呼ばれ、〔子として〕迎え入れられた。しかし、彼だけが父なる神の真の唯一の子であり、その誕生は真の、完全な誕生であって、両者を知ることのうちにのみとどまる。
Nostra vero tantum haec sola religio est, Filium confiteri non adoptivum, sed natum; neque electum, sed generatum. Non enim aut factum, aut non natum praedicamus: quia neque Creatorem creaturis comparamus, neque nativitatem sine generatione mentimur.
PL 10, 435A我々の宗教は、子を養子ではなく生まれた者として、選ばれた者ではなく生成された者として告白する、ただこの一点に尽きる。我々は彼を、作られたとも、生まれなかったとも宣べ伝えない。創造者を被造物と比べることをしないからであり、生成なき誕生を偽ることもしないからである。
Non per se est, qui per nativitatem est. Neque non natus est, qui filius est. Neque qui filius est, aliter potest quam nascendo esse quod filius est.
PL 10, 435A誕生によって存在する者は、自分によって存在するのではない。子である者が生まれなかったはずはない。子である者は、生まれることによらなければ、子であるものであることができない。
Liber XII, Caput III
第XII巻 第III章PL 10, 435BApud Arianos pugnat secum propheticus et evangelicus Spiritus. --Nemini autem dubium est, contrarias semper obnitentesque impietatis causas esse causis religionum: neque posse id pie suscipi, quod impie susceptum esse decernitur: ut aut hi nunc novi apostolicae fidei emendatores evangelicum et propheticum Spiritum in lites dividant, et in jurgia partiantur; aut hi aliter prophetaverint, et hi aliter praedicaverint: quia Salomon ad creaturae nos venerationem vocet, Paulus vero servientes creaturae coarguat.
PL 10, 435Bアレイオス派においては預言の霊と福音の霊が自らと争う。――だが、不敬虔の主張は宗教の主張とつねに相反し対立していること、また不敬虔に受け取られたと判定されるものが、敬虔に受け取られることはありえないことは、誰にも疑いのないところである。そうであれば、使徒的信仰の新たな訂正者を気取る今の彼らが、福音の霊と預言の霊を争いに分け、口論に引き裂くか、あるいは、〔預言者たちは〕ある仕方で預言し、〔使徒たちは〕別の仕方で宣べ伝えたことになるか、そのいずれかである。ソロモンは我々を被造物への崇拝へ呼び、パウロはむしろ被造物に仕える者たちを咎めるというのだから。
Quae utique non videntur sibi secundum impietatis intelligentiam convenire (Gal. I, 15,) ut Apostolus, et per legem edoctus, et per praefinitionem segregatus, (II Cor. XIII, 3) , et per loquentem in se Christum loquens, prophetiam aut ignoraverit aut non ignoratam dissolverit: et nescierit creaturam Christum, quem creatorem nuncupaverit; et vetuerit creaturae religionem, qui soli Creatori serviendum monuerit dicens: Qui immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae praeterito Creatore, qui est benedictus in saecula saeculorum (Rom. I, 25) .
PL 10, 435Bこれらは、不敬虔な理解に従うなら、互いに整合しているとは到底見えない(ガラテヤ1:15)〔utique non videntur … ut … の構文は取りにくく、「〜ということは整合しない」と解した。引照の位置は底本のまま〕。使徒は律法によって教えられ、あらかじめの定めによって選び分けられ(二コリント13:3)、自分のうちに語るキリストによって語る者でありながら、預言を知らなかったか、知っていながら解体したことになり、自分が創造者と呼んだキリストが被造物であることを知らなかったことになり、唯一の創造者にのみ仕えるべきだと戒めて「彼らは神の真理を偽りに変え、創造者を措いて被造物に仕えた。創造者は永遠に祝福されている」(ローマ1:25)と語った当人が、被造物への崇拝を禁じたことになるからである。
Liber XII, Caput IV
第XII巻 第IV章PL 10, 436AChristus proprie creator nuncupatur. --Parumne arguit hanc falsiloquii impietatem, loquens in Paulo Christus Deus? Parumne demutatae veritatis mendacium damnat? Per Dominum enim Christum creata omnia sunt: et idcirco ei proprium nomen est ut creator sit.
PL 10, 436Aキリストは固有の意味で創造者と呼ばれる。――パウロのうちで語るキリスト、神は、この偽りの不敬虔を十分に咎めていないだろうか。変えられた真理の偽りを十分に断罪していないだろうか。主キリストを通してすべては造られたのであり、それゆえ、創造者であることが彼に固有の名なのである。
Non cadit in eum efficientiae suae et natura et nuncupatio. Testis nobis est Melchisedech, creatorem coeli atque terrae Deum ita praedicans: Benedictus Abraham Deo summo, qui creavit coelum et terram (Gen. XIV, 19) .
PL 10, 436A自らが働いて生み出したものの本性も名称も、彼には当てはまらない。メルキゼデクが我々の証人である。彼は天と地の創造者なる神をこう宣べて言う、「アブラハムは、天と地を造った、いと高き神に祝福された」(創世記14:19)。
Testis est et Osee propheta dicens: Firmans coelum, et creans terram ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Osee, XIII, 4). Testis et Petrus ita scribens: Quasi fideli creatori commendantes animas vestras (I Pet. IV, 19) .
PL 10, 436A預言者ホセアも証人である、「天を固め、地を造る者、私は汝の神なる主である。その手が天の全軍を造った」(ホセア13:4)。ペトロも証人であり、こう書いている、「忠実な創造者に、汝らの魂を委ねる者として」(一ペトロ4:19)。
Quid operis nomen opifici imponimus? Quid nostris Deum cognominamus? Creator noster est, creator omnis militiae coelestis est.
PL 10, 436Aなぜ我々は、職人に、その作品の名を付けるのか。なぜ神を、我々自身の名で呼ぶのか。彼は我々の創造者であり、天の全軍の創造者である。
Liber XII, Caput V
第XII巻 第V章PL 10, 436BChristus nequit dici creatura --Haec cum ad Filium, per quem facta sunt omnia, apostolica atque evangelica fide intelligenda referantur; quomodo his ipsis quae gessit aequabitur, et in ea erit naturae nuncupatione, qua cuncta sunt?
PL 10, 436Bキリストは被造物と呼ばれえない。――これらのことが、すべてがそれによって造られた子に、使徒と福音の信仰によって理解されて帰せられるのなら、彼が行ったまさにそのものと同列に置かれ、万物と同じ本性の呼び名のうちに置かれることが、どうしてありうるだろうか。
Primum quidem humanae intelligentiae sensus haec respuit, ut creator creatura sit; quia creatio per creatorem est. Qui si creatura sit; et corruptioni subditus est, et expectationi obnoxius est, et servituti subjectus est.
PL 10, 436B第一に、創造者が被造物であるということを、人間の理解は退ける。創造は創造者によるからである。もし彼が被造物であるなら、彼は腐敗に服し、待望に縛られ、隷属に従っていることになる。
Ait enim idem beatus apostolus Paulus: Etenim longinqua exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subdidit eam in spe.
PL 10, 436B同じ幸いなる使徒パウロがこう言っているからである、「被造物の長い待望は、神の子らの現れを待っている。被造物は、自ら進んでではなく、それを服させた者のゆえに、希望のうちに空しさに服させられたのである」。
Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. VIII, 19 etc.) .
PL 10, 436C「被造物自身も、腐敗の隷属から解かれて、神の子らの栄光の自由に入るのである」(ローマ8:19以下)。
Si igitur Christus creatura est, necesse est sub spe longinquae exspectationis incertus sit, et longa ejus exspectatio nostra potius exspectet, et expectans ea vanitati subjectus sit, et per necessitatis subjectionem non sponte subjectus sit.
PL 10, 436Cそれゆえ、もしキリストが被造物であるなら、彼は長い待望の希望のもとで不確かでなければならず、彼の長い待望はむしろ我々のものを待望し、それを待望しつつ空しさに服し、必然による服従によって自ら進んででなく服していることになる。
Subjectus autem non sponte cum sit, necesse est et servus sit; servus autem cum sit, maneat etiam in corruptione naturae. Haec enim omnia creaturae propria esse Apostolus docet: a quibus per longinquam exspectationem liberanda, secundum humanam gloriam clarescet.
PL 10, 436C自ら進んででなく服している者は、必然的に奴隷でもあり、奴隷である者は、本性の腐敗にもとどまる。使徒は、これらすべてが被造物に固有だと教えている。被造物は長い待望を経てそれらから解かれ、人間の栄光に従って輝くはずだからである。
Et o imprudentem de Deo atque impiam professionem, his eum per creaturae contumeliam ludibriis deputare, ut speret, ut serviat, ut coactus sit, ut cognitus sit, ut liberandus sit in nostra, non in sua, cum de suis nos ad aliquid provehamur.
PL 10, 437Aああ、神についての、なんと思慮なく不敬虔な告白であろうか。被造物への侮辱によって、彼をこれらの嘲弄に割り当て、希望し、仕え、強いられ、知られ、解放されるはずの者とし、しかもそれは彼のものにおいてではなく我々のものにおいてだと言うのである〔in nostra, non in sua の名詞は原文にない。「もの」と補った〕。彼自身のものから、我々のほうが何ほどかへ引き上げられるというのに。
Liber XII, Caput VI
第XII巻 第VI章PL 10, 437ASi creatura est, creatura pariter est Pater: quia Filio natura est Patris. Exinanitio Verbi est abolitio. --Sed impietas nostra cum ingenti perfidiae incremento per hanc illicitae vocis audaciam procedit: ut quia Filius creatura sit, Pater quoque non differat a creatura.
PL 10, 437Aもし子が被造物なら、父もまた同じく被造物である。子には父の本性があるからである。言葉の自らを空しくすることは、消滅である。――しかし我々の不敬虔は、禁じられた言葉の大胆さによって、背信の大いなる増大とともに進んでいく。子が被造物なら、父もまた被造物と異ならない、というのである。
Christus enim in forma Dei manens, formam servi accepit: et qui in forma Dei est, si creatura est, Deus non aberit a creatura, quia in forma Dei sit creatura.
PL 10, 437Aキリストは神の形にとどまりながら、僕の形を受けた。神の形にある者がもし被造物なら、神は被造物から離れていない。神の形において被造物がある、ということになるからである。
Esse autem in forma Dei, non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura: per quod et Deus creatura est, quia in natura ejus sit creatura.
PL 10, 437B神の形にあるということは、神の本性にとどまるということ以外の意味ではない。そうであれば、神もまた被造物であることになる。その本性のうちに被造物があるからである。
Qui autem in forma Dei erat, Deo se aequalem esse non rapuit; quia ex Dei aequalitate, id est, ex forma ejus in servi formam decederet (V. lib. IX, n. 14) . Decedere autem ex Deo in hominem, nisi se ex Dei forma Deus evacuans, non potuit.
PL 10, 437Bしかし神の形にあった者は、神と等しくあることを奪い取るものとは考えなかった。神の等しさから、すなわちその形から、僕の形へと降ることになったからである(第9巻第14節を見よ)。神から人へ降ることは、神が神の形から自らを空しくする以外には、できなかった。
Evacuans autem se non abolitus est, ne esset; cum esset aliud quam fuisset. Neque enim defecit ex sese, qui se evacuavit in sese: cum virtutis potestas etiam in evacuandi se potestate permaneat; et in formam servi transisse, non sit naturam Dei perdidisse, cum formam Dei evacuasse nihil aliud quam virtus divinae sit potestatis.
PL 10, 437Bしかし自らを空しくした者は、消滅して存在しなくなったのではない。かつてあったものとは別のものになったのである。自らを自らのうちに空しくした者が、自分から欠けるはずもない。力の権力は、自らを空しくする権力のうちにさえとどまっているからである。また、僕の形に移ったことは神の本性を失ったことではなく、神の形を空しくしたことは、神的権力の力にほかならない。
Liber XII, Caput VII
第XII巻 第VII章PL 10, 437CFilio debetur honor aequalis Patri. --Adeo autem in forma Dei esse, nihil aliud est quam aequalem Deo esse: ut aequalitas honoris Domino Jesu Christo, qui in forma Dei est, debeatur, ipso dicente: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.
PL 10, 437C子には父と等しい栄誉が負われている。――神の形にあるとは、神と等しくあること以外の何ものでもない。したがって、神の形にある主イエス・キリストには等しい栄誉が負われるのであり、彼自身がこう言っている、「すべての者が、父を敬うように子を敬うためである」。
Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23) . Numquam diversitas rerum, nisi et in honore diverso est.
PL 10, 437C「子を敬わない者は、彼を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。事物の相違は、栄誉の相違をも伴わないかぎり、決してありえない。
Res enim eaedem venerationis ejusdem sunt: quia aut summus honor indigne inferioribus deferetur, aut cum contumelia superiorum inferiora his aequabuntur in honore.
PL 10, 437C同じ事物は同じ崇敬に属するからである。さもなければ、最高の栄誉が、ふさわしくないままに、より低い者たちに与えられることになるか、あるいはより高い者たちへの侮辱をともなって、より低い者たちが栄誉において彼らと等しくされることになる。
Filius autem si ut creatio potius quam nativitas sit, per venerationem exaequabitur Patri; nulla nobis religio honoris ad Patrem est, cum tanta nobis ejus veneratio imposita sit, quanta est creaturae: sed quia Deo patri in eo, quod ex eo Deus est natus, aequalis est; est etiam aequalis in honore. Filius enim est, non creatura.
PL 10, 438Aしかし子が、誕生というより創造であるとして、崇敬によって父と等しくされるのなら、父への栄誉に関する宗教は我々にはなくなる〔前半は文が崩れているらしく、子が創造であって、しかも崇敬で父と等しくされるなら、の意に解した〕。父への崇敬が、被造物への崇敬と同じだけ我々に課されていることになるからである。しかし実際には、子は、神である者として父から生まれたということにおいて父なる神と等しいのであるから、栄誉においても等しいのである。子であって、被造物ではないからである。
Liber XII, Caput VIII
第XII巻 第VIII章PL 10, 438ADeus partibus carens ex utero dicitur genuisse, quia ex se. Filium de nihilo volentibus non suppetit loci dicti sensus. --Et haec de illo praeclara vox Patris est, Ex utero ante luciferum genui te.
PL 10, 438A部分を欠く神は、自らから生んだがゆえに、「胎から」生んだと言われる。子を無から望む者たちには、この箇所が言うことの理解が与えられない。――そして、父のこの輝かしい言葉はこうである、「明けの明星より前に、胎から私は汝を生んだ」。
Non praejudicatur autem Deo, ut saepe jam diximus, per infirmitatem nostrae intelligentiae; ut per id, quod ex utero genuisse se dixit (Psal. CIX, 5) , ex partibus internis externisque per membra coeuntibus, tamquam corporalium causarum originibus consistat: cum extra naturalium necessitatum causam liber atque absolutus, naturae totius dominus manens, proprietatem nativitatis Unigeniti sui ex indemutabilis naturae suae virtute significet.
PL 10, 438Aしかし、我々がすでにしばしば言ったとおり、我々の理解の弱さによって神に不利な先入見が持たれてはならない。すなわち、神が「胎から」生んだと言ったこと(詩篇109:5)により、あたかも体の原因の起源であるかのように、内外の部分が肢体を通じて交わることによって成り立つ、と考えてはならない。神は本性的な必然の原因の外にあって自由であり、絶対であり、全本性の主であり続け、変わることのない自らの本性の力によって、その独り子の誕生の固有性を示しているのである。
Ex spiritu enim spiritus nascens, licet de proprietate spiritus, per quam et ipse spiritus est, nascatur: non tamen alia ei praeter quam perfectarum atque indemutabilium causarum ad id quod nascitur causa est.
PL 10, 438B霊から霊が生まれる場合、それは、霊自身がそれによって霊である固有性から生まれるのであるが、しかし、生まれるものに対する原因は、完全で変わることのない原因のものにほかならない。
Et ex causa licet perfecta atque indemutabili nascens, necesse est ex causa in causae ipsius proprietate nascatur. Proprietas autem humanarum necessitatum intra causas uteri continetur.
PL 10, 438Bまた、完全で変わることのない原因から生まれる場合でも、原因から、その原因自身の固有性のうちに生まれざるをえない。ところが、人間の必然の固有性は、胎の原因の内に含まれる。
Sed Deo non ex partibus perfecto, sed indemutabili per spiritum, quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24) , non est internarum causarum naturalis necessitas.
PL 10, 438Bしかし神は、部分から完全なのではなく、霊によって変わることがない。神は霊だからである(ヨハネ4:24)。神には、内的な原因の本性的な必然はない。
Sed quia nobis spiritus de spiritu nativitatem praedicabat, sensum nostrum causarum nostrarum instituit exemplo; non in exemplum nativitatis, sed ad intelligentiam generationis; ut exemplum illud non ad necessitatem proficiat, sed ad sensum.
PL 10, 438Cしかし、霊が霊から誕生することを我々に宣べていたので、我々の理解を我々の原因の例によって整えたのである。それは誕生の模範のためではなく、生成の理解のためであり、その例が必然のためではなく理解のために役立つようにするためである。
Si igitur creatio est unigenitus Deus: et quid sibi vult significatio intelligentiae, quae per consuetudinem nativitatis humanae intelligentiam divinae generationis ostendit?
PL 10, 438Cそれゆえ、もし独り子なる神が創造であるなら、人間の誕生の慣わしを通して神の生成の理解を示す、この理解の表示は、いったい何を意味するのか。
Liber XII, Caput IX
第XII巻 第IX章PL 10, 439APer membra nostri corporis significantur operationes Dei. --Plerumque enim per haec nostrorum corporum membra, operationum suarum nobis Deus momenta significans, sensum nostrum usu intelligentiae communis edocuit, cum ait: Cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Oseae, XIII, 4); vel iterum, Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) ; vel rursum, Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum (Act. XIII, 22) .
PL 10, 439A我々の体の肢体を通して神の働きが示される。――しばしば神は、我々の体のこれらの肢体を通して、その働きの契機を我々に示しつつ、共通の理解の用い方によって我々の理解を教えた。こう言うときである、「その手が天の全軍を造った」(ホセア13:4)。また再び、「主の目は義しい者たちの上にある」(詩篇33:16)。また、「私は、エッサイの子ダビデを、私の心にかなう者として見出した」(使徒言行録13:22)。
Cum enim et voluntas significetur in corde, per quam David morum probitate complacuit, et cognitio universitatis qua extra scientiam Dei nihil sit, sub oculorum vocabulo enuntietur, et operum efficientia, quia nihil non ex Deo sit, per nomen manuum intelligatur: volens et providens et agens Deus cuncta, sub significatione causarum corporalium intelligendus sine ministerio corporali, quomodo jam in eo, quod ex utero genuit, non per causam corporalem humanae originis; intelligendae etiam spiritalis nativitatis sensus affertur; cum per caeteras membrorum significationes, caeterarum quoque in Deo efficientiarum demonstretur effectus?
PL 10, 439Aすなわち、それによってダビデがその品行の正しさで神の意にかなった意志は、心において示され、神の知を離れては何ものもないという万物の認識は、目という語によって語られ、神からでないものは何もないという業の作用は、手という名によって理解される。こうして、意志し、予見し、すべてを行う神が、体的な原因の表示のもとに、しかし体の奉仕なしに理解されるべきであるなら、すでに「胎から」生んだということにおいて、人間の起源の体的な原因によらない、霊的な誕生の理解が導入されているのではないだろうか。他の肢体の表示を通して、神における他の作用の実効が示されているのだから。
Liber XII, Caput X
第XII巻 第X章PL 10, 439BDictum est EX UTERO ad verae nativitatis ostensionem. --Quia ergo proponitur cor ad voluntatem, oculi ad visum, manus ad effectum, cum tamen ultra partium infectam comparationem Deus et velit et provideat et peragat, et haec eadem per cor et oculos et manum enuntietur: nonne significatio, qua ex utero genuit, verae nativitatis ostensio est? non quod ex utero genuerit, sicuti nec per manum agat, nec per oculos videat, nec per cor velit: sed quia per significationem horum vere omnia et agat et videat et velit, ita per significationem uteri, vere ex se genuerit quem genuit, non per causam uteri, sed ad veritatis professionem: sicuti nec per causas corporum aut velit aut videat aut agat, sed utatur his partium nuncupationibus, ut per corporalium ministeria virtus efficientiarum incorporalium sentiatur.
PL 10, 439B「胎から」と言われたのは、真の誕生を示すためである。――心が意志のために、目が視覚のために、手が働きの成就のために示されるが、神は部分の混ざった比較の彼方で意志し、予見し、成し遂げ、しかもこれらのことが心と目と手によって語られる。それなら、「胎から生んだ」という表示は、真の誕生の提示ではないだろうか。神が胎から生んだということではない。それは、手によって働くのでもなく、目によって見るのでもなく、心によって意志するのでもないのと同じである。そうではなく、これらの表示によって神がまことにすべてを行い、見、意志するように、胎の表示によって、神は生んだ者を、まことに自らから生んだのである。胎という原因によってではなく、真理を告白するためにである。それは、体の原因によって意志し、見、働くのでないのに、これらの部分の名称を用いて、体の奉仕を通して、体なき働きの力が感じ取られるようにするのと同じである。
Liber XII, Caput XI
第XII巻 第XI章PL 10, 440APropheta facturam non dicit, quem Deus testatur filium. --Natura igitur humanae consuetudinis non sinit, sed nec Dominicae doctrinae sententia patitur, magistro discipulum praeesse, vel servum imperare domino: quod alterum alteri et per ignorantiam subjaceat, ut ignarus scienti; et per conditionem infirmum sit, ut dominatui servitus.
PL 10, 440A預言者は、神が子と証しする者を、作られたものとは言わない。――人間の慣わしの本性は、また主の教えの言葉も、弟子が師の上に立つこと、あるいは僕が主人に命じることを許さない。一方は他方に、無知な者が知る者に従うように無知によって従属し、また隷属が支配に対するように、身分によって弱い立場にあるからである。
Quae cum ita esse commune judicium sit; cujus nunc nos temeritatis exemplo Deum creaturam, et filium facturam et dicemus et existimabimus: cum nusquam nobis hoc de se et Magister et Dominus servus ac discipulis suis locutus sit, neque nativitatem suam aut creationem aut facturam docuerit? sed et Pater nihil umquam aliud quam filium testatus sit, et Filius nihil aliud quam proprium sibi Deum patrem professus sit? natum utique, non factum aut creatum se asserens, sicuti ait: Omnis qui diligit Patrem, diligit et Filium, qui natus est ex eo (Joan. V, 1) .
PL 10, 440Aこれが共通の判断であるなら、我々は今、どのような無謀の例に倣って、神を被造物と、子を作られたものと語り、考えるのだろうか。師であり主である彼が、僕たち〔底本は servus。servis と読む〕と弟子たちに、自分についてこのことを決して語ったことはなく、自分の誕生を、創造とも作られたものとも教えなかったのに。そして父は、子と証しする以外のことを決して言わず、子は、父なる神を自分に固有の神と告白する以外のことを言わなかったのに。彼は自分が生まれた者であって、作られた者でも造られた者でもないと主張するのであり、こう言っている、「父を愛する者はみな、彼から生まれた者をも愛する」(ヨハネ5:1)。
Liber XII, Caput XII
第XII巻 第XII章PL 10, 440BOperi non convenit filii nomen. --Factura autem opera creaturarum sunt, non generationis nativitas.
PL 10, 440B子の名は作品にはふさわしくない。――作られたものは被造物の作品であって、生成の誕生ではない。
Non enim coelum filius, aut terra filius, aut mundus nativitas est, de quibus dictum est, Omnia per eum facta sunt (Joan. I, 3) , et per Prophetam, Opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26) : et per eumdem, Opera manuum tuarum non omittas (Psal. CXXXVII, 8).
PL 10, 440B天が子なのではなく、地が子なのでもなく、世界が誕生なのでもない。これらについては、「すべては彼を通して造られた」(ヨハネ1:3)、また預言者によって、「天は汝の手の業である」(詩篇101:26)、また同じ者によって、「汝の手の業を捨てないでくれ」(詩篇137:8)と言われている。
Numquid pictori pictura filius, aut gladius fabro filius aut architecto domus filius? Haec enim opera efficientium sunt; at vero patri solus, qui ex eo nascitur, filius est.
PL 10, 440C絵がその画家の子であろうか。剣が鍛冶の子であろうか。家が建築家の子であろうか。これらは作った者たちの作品である。しかし、父の子であるのは、彼から生まれる者だけである。
Liber XII, Caput XIII
第XII巻 第XIII章PL 10, 440CNos Dei filii facti, non nati, ideoque non sui. --Et nos quidem filii Deo, sed per facturam filii. Fuimus enim aliquando filii iracundiae (Ephes. II, 3) ; sed filii Deo per spiritum adoptionis effecti, et dici id meremur potius quam nascimur.
PL 10, 440C我々は神の子とされたのであり、生まれたのではない、したがって我々は神自身のものではない〔ideoque non sui の意味は定かでない。神から生まれた神自身の子ではない、と解した〕。――確かに我々も神の子であるが、それは作られたことによる子である。我々はかつて怒りの子であった(エフェソ2:3)。しかし養子の霊によって神の子とされたのであり、そう呼ばれるにふさわしいとされているのであって、生まれているのではない。
Et quia omne quod fit, ante quam fiat, non fuit; nos cum filii non fuissemus, ad id quod sumus efficimur. Ante enim filii non eramus: sed post quam meruimus hoc sumus. Sumus autem non nati, sed facti; neque generati, sed acquisiti.
PL 10, 441A作られるものはすべて、作られる前には存在しなかった。我々は子でなかったのに、いまある者へと作られる。以前は子ではなかったが、それにふさわしいとされたのちに、こうなっている。我々は生まれたのではなく作られたのであり、生成されたのではなく獲得されたのである。
Acquisivit enim sibi Deus populum (I Pet. II, 9) : et per hoc genuit. Genuisse autem Deum filios, numquam cum proprietatis significatione cognoscimus. Non enim ait: Filios meos genui et exaltavi: sed hoc tantum: Filios genui et exaltavi (Esai. I, 2) .
PL 10, 441A神は自分のために民を獲得したからである(一ペトロ2:9)。それによって生んだのである。しかし神が子らを生んだということを、我々は、固有性の表示をともなって知ることは決してない。神は「私は私の子らを生み、高めた」とは言わず、ただ「子らを生み、高めた」と言うのである(イザヤ1:2)。
Liber XII, Caput XIV
第XII巻 第XIV章PL 10, 441AObjectio quod Israel et proprius dicatur et factus. --Nisi forte in eo quod ait: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22) , quisquam hoc quod primogenitus meus dixit, ad detrahendam Filio proprietatem generationis intelliget; ut quia et de Israel dixerit meus, assumptio factorum filiorum pro nativitatis proprietate usurpata sit? et idcirco non sit nativitati Dei proprium, quod de eo dictum est: Hic est filius meus dilectus (Matth. XVII, 5) ; cum meus etiam illis proprium esse dicatur, quos non natos esse manifestum est.
PL 10, 441Aイスラエルは固有の子と言われ、かつ作られたとも言われる、という反論。――もしかすると、「イスラエルは私の長子である子」(出エジプト記4:22)と言われている箇所で、「私の長子」と言われたことを、子から生成の固有性を奪う意味に理解する者がいるかもしれない。イスラエルについても「私の」と言われたのだから、作られた子らを身に受けることが、誕生の固有性の代わりに用いられたのだ、と言うのである。そしてそれゆえ、「これは私の愛する子である」(マタイ17:5)と彼について言われたことは、神の誕生に固有ではない、と言うのである。生まれたのでないことが明らかな者たちにも、「私の」が固有のものとして言われているのだから。
Non natos autem esse, licet nati esse dicantur, vel ex eo docetur cum dicitur, Populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32) .
PL 10, 441B生まれたのではないのに、生まれたと言われる場合があることは、「主が造った、生まれるであろう民に」(詩篇21:32)と言われることからも教えられる。
Liber XII, Caput XV
第XII巻 第XV章PL 10, 441BIsrael non proprius filius, sed proprius primogenitus. Non est proprie filius qui sit cum non fuisset. --Ergo populus Israel nascitur, ut fiat: neque per id quod nasci dicitur, non intelligitur et fieri.
PL 10, 441Bイスラエルは固有の子ではなく、固有の長子である。存在していなかった者が存在するようになった場合、固有の意味で子ではない。――それゆえ、イスラエルの民は、作られるという仕方で生まれるのである。生まれると言われることによって、作られることが理解されないわけではない。
Ex adoptione enim est filius, non ex generatione; neque ei proprietas, sed nuncupatio est. Nam licet primogenitus meus de eo scriptum sit; longe tamen multumque differt, Filius meus dilectus, et Filius primogenitus meus.
PL 10, 441C彼は養子縁組による子であって、生成による子ではない。彼に属するのは固有性ではなく、呼び名である。彼について「私の長子」と書かれているとしても、「私の愛する子」と「私の長子である子」とは、遠く大きく異なる。
Ubi enim nativitas est, ibi Filius meus dilectus: ubi vero electio ex gentibus est, et adoptio per voluntatem est, ibi Filius primogenitus meus. Hic quod suus est, ad primogenitum est: illic quod suus est, ad filium est.
PL 10, 441C誕生のあるところには「私の愛する子」がある。異邦人の中からの選びがあり、意志による養子縁組があるところには、「私の長子である子」がある。後者では「その者自身の」ということが長子に係り、前者では「その者自身の」ということが子に係る。
Et in nativitate filius primum suus et sic dilectus; et in electione filius primum primogenitus, et sic postea suus: ut, adoptato ex omnibus populis filio Israel proprium esset, quod primogenitus est; nato vero uni Deo manifestum sit proprium esse, quod filius sit.
PL 10, 441Cまた誕生においては、子はまず自分自身のものであり、そのうえで愛される。選びにおいては、子はまず長子であり、そのうえで後に自分自身のものとなる。すべての民から養子とされた子であるイスラエルには、長子であることが固有であり、唯一の神から生まれた者には、子であることが固有であることが明らかである、ということになる。
Non est itaque vera et perfecta nativitas, ubi deputatur magis, quam generatur: quia non ambiguum est eum populum, qui in filium nascatur, et fieri.
PL 10, 442Aそれゆえ、生成されるよりも見なされる場合には、真の完全な誕生はない。子へと生まれる民が、作られてもいることは疑いがないからである。
Quod autem fit cum non fuisset, et per id quod factum est dicitur nasci; non est in eo vera nativitas, quia ante aliud quam natum est fuerit.
PL 10, 442A存在していなかったものが作られ、作られたことによって生まれると言われる場合、そこには真の誕生はない。生まれる以前に、別のものとしてあったからである。
Et idcirco non fuit antequam nasceretur, id est, antequam fieret: quia qui ex gentibus filius est, gens est ante quam filius: ac per id non vere filius, quia non semper filius.
PL 10, 442Aそしてそれゆえ、生まれる前には存在しなかった、つまり作られる前には存在しなかったのである。異邦人の中から子となる者は、子となる前には異邦の民だからである。したがって、まことの子ではない。つねに子であるわけではないからである。
Unigenitus autem Deus neque non fuit aliquando non filius, neque fuit aliquid ante quam filius, neque quidquam aliquid ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, non reliquit id de se intelligentiae, ne aliquando non fuerit.
PL 10, 442Aしかし独り子なる神は、かつて子でなかったということはなく、子である前に何かであったということもなく、子であること以外の何ものでもない。こうして、つねに子である者は、かつて存在しなかったという理解を、自らについて残さなかった。
Liber XII, Caput XVI
第XII巻 第XVI章PL 10, 442BRebus humanis commune est aliquando non fuisse et ex nihilo esse. --Et nativitates quidem humanae habent in tempore non fuisse: primum quia omnes ex his omnibus, qui ante non fuerint, nascantur.
PL 10, 442B人間の事物には、かつて存在しなかったこと、無から存在することが共通している。――人間の誕生には、時間のうちで存在しなかったことがある。第一に、生まれる者はみな、以前に存在しなかった者たちから生まれるからである。
Nam tametsi unicuique nascentium ex eo sit origo qui fuerit; tamen ipse ille, ex quo nascitur, non fuit ante quam natus est. Dehinc ipse qui natus est, post quam non fuit natus est, tempore ante manente, quam nascitur.
PL 10, 442B生まれる者の各々の起源が、存在した者にあるとしても、その者自身、すなわち彼がそれから生まれる者は、生まれる前には存在しなかった。さらに、生まれた者自身も、存在しなかった後で生まれたのであり、生まれる前の時間がそこに残っている。
Nascens enim hodie, in eo quod hesternum fuit non fuit; et in id quod est, ex eo quod non fuit, coepit, et intra intelligentiam nostram est, hesterno id, quod hodie nascitur, non fuisse.
PL 10, 442B今日生まれる者は、昨日の時においては存在しなかった。存在しなかったところから、いまあるものへと始まった。今日生まれるものが昨日には存在しなかったことは、我々の理解の範囲内にある。
Atque ita nativitas ejus, per quam est, post id quod non fuit manet; quia hodie primum post hesternum tempus esse necesse est, ut ei sit in tempore non fuisse Et haec quidem communia in rerum humanarum origine sunt, ut omnia initium sui, cum antea non fuissent, accipiant: primum quidem, ut docuimus, per tempus, deinde per causam.
PL 10, 442Bこうして、それによって存在するその者の誕生は、存在しなかったことの後にとどまる。今日という日は必然的に昨日の時の後に初めてあるので、その者には時間の中で存在しなかったことがあるからである。そして、万物がその始まりを、それ以前には存在しなかったのに受け取ることは、人間の事物の起源に共通しており、第一には、教えたとおり時間によって、次いで原因によってである。
Et per tempus quidem non ambiguum est, quin ea, quae nunc coeperint, ante non fuerint: per causam vero, quia his non ex causa constet esse quod maneant.
PL 10, 442C時間によっては、いま始まったものが以前に存在しなかったことは疑いがない。原因によっては、それらにとって、存在し続けるものが原因から成っているわけではないからである〔per causam 以下は意味が取りにくく、直訳に近い〕。
Revolve enim omnes originum causas, et intelligentiam in anteriora converte: invenies nihil coepisse per causam, dum omnia per virtutem Dei ad id quod sunt creantur, non etiam nascuntur ex aliquo.
PL 10, 442Cすべての起源の原因をたどり、理解を先へ向けてみよ。何ものも原因によって始まったのではないことが分かるであろう。すべてのものは神の力によって、あるところのものへと造られるのであり、何かから生まれるのでもないからである。
Ex quo etiam unicuique generi per successionem ipsam naturale est, ne non fuerit et coeperit, dum et post tempus in tempore est: et cum semper universa post tempus sint, causam sui quoque de antea non exstantibus sumunt, dum ex his nascuntur quae non fuerint: ipso illo primo humani generis parente Adam ex terra, quae ex nihilo est, et post tempus id est, post coelum, terram, diem, solem, lunam et astra formato, qui et originem non habuerit nascendi et coeperit cum non fuisset.
PL 10, 443Aそこから、各々の類にとっても、連続そのものによって、かつて存在せず、そして始まったということが本性的である。時間の後に、時間のうちにあるからであり、万物がつねに時間の後にあるとき、自らの原因をも、以前には存在していなかったものから受け取るからである。存在しなかったものから生まれるからである。人類の最初の親であるアダムその者は、無から成った土から、また時間の後、すなわち天、地、昼、太陽、月、星々の後に形づくられたが、生まれるという起源を持たず、存在しなかったのに始まったのである。
Liber XII, Caput XVII
第XII巻 第XVII章PL 10, 443AUnigenitus neque aliquando non fuit, neque ex nihilo. --Sed unigenito Deo, cui non praeest tempus anterius, non relinquitur ut aliquando non fuerit, quia ipsum illud aliquando jam prius est, deinde non fuisse jam temporis est: et incipiet non post eum tempus esse, sed ipse esse post tempus, cui in eo quod ante quam nascitur non fuit, id ipsum in quo non fuit praeferetur.
PL 10, 443A独り子は、かつて存在しなかったのでもなく、無からでもない。――しかし独り子なる神には、それに先立つ時間が先んじていないので、かつて存在しなかったということは残されない。その「かつて」はそれ自体すでに先であり、存在しなかったということもすでに時間に属するからである。時間が彼の後に始まるのではなく、彼が時間の後に存在することになる。彼が生まれる前に存在しなかったというなら、存在しなかったそのこと自体が、彼に優先することになるからである。
Deinde qui ex eo qui est natus est, intelligi non potest ex eo quod non fuit natus esse: quia ei is qui est, ad id quod est, causa est; non etiam id quod non est, origo nascendi est.
PL 10, 443Bさらに、存在する者から生まれた者は、存在しなかったものから生まれたとは理解されえない。存在する者が、あるところのものへの原因であって、存在しないものが生まれる起源なのではないからである。
Ergo cui neque in tempore est, ut aliquando non fuerit; neque in patre, id est, auctore est, ut subsistat ex nullis: non reliquit id de se occasionis, ut aut ex nihilo natus sit, aut non fuerit antequam nasceretur.
PL 10, 443Bしたがって、時間においてかつて存在しなかったということがなく、父において、すなわち源において、何ものからでもなく成り立つということもない者は、無から生まれたとか、生まれる前に存在しなかったとかいう機会を、自らについて残さなかった。
Liber XII, Caput XVIII
第XII巻 第XVIII章PL 10, 443BArianorum contra Filii aeternitatem argutiae. --Non sum autem nescius plerosque eorum, quibus aut per impietatem obtusa mens sacramentum Dei non capit, aut per adversi spiritus dominationem sub specie religionis obtrectandi Deo furor pronus est, affirmare simpliciorum auribus id solere: nos cum semper Filium fuisse dicamus, neque aliquid aliquando fuisse, quod non fuit; sine nativitate eum per id, quod semper fuerit, praedicare: quia humani sensus opinione id quod semper fuit, non patiatur ut natum sit; « nascendi autem causa sit, ut sit quod non erat: esse vero quod non fuit, nihil aliud sub communi sensu esse, quam nasci. » Adjiciant vero haec arguta satis atque auditui placentia: « Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit. » Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, « Non fuit antequam nasceretur: quia ut esset qui non erat, non qui erat natus est. » Neque eguit nativitate qui erat, cum ad id ut esset qui non erat nasceretur.
PL 10, 443B子の永遠性に対するアレイオス派の詭弁。――私は知らないわけではない。彼らのうち多くの者が、不敬虔によって鈍くなった心が神の秘義を把握しないか、あるいは敵対する霊の支配によって、宗教の見かけのもとで神をそしる狂気に傾いており、単純な人々の耳にこう断言するのが常であることを。我々は子がつねに存在したと言い、彼が存在しなかったような時がかつてあったことはないと言うので、それでは子がつねに存在したという理由で、誕生なしに彼を宣べ伝えていることになる、と。人間の理解の見解によれば、つねに存在したものが生まれたということは許されないというのである。「生まれる原因とは、存在していなかったものが存在するようになることであり、存在しなかったものが存在することは、共通の理解のもとでは、生まれること以外の何ものでもない」と。さらに、彼らは十分に巧妙で耳に心地よいこの言い分を付け加える。「もし彼が生まれたのなら、始まった。始まったのなら、存在しなかった。存在しなかったのなら、存在していたということは許されない」と。そしてそれゆえ、「生まれる前には存在しなかった」という言葉こそ敬虔な理解の言葉であると主張する。「存在しなかった者が存在するために、存在していた者ではなく、生まれたのだから」というのである。また、存在していた者は、存在しなかった者が存在するために生まれる、ということから見て、誕生を必要としなかった、と言う〔この文がアレイオス派の言い分かヒラリウスの要約かは定かでない。前者と取った〕。
Liber XII, Caput XIX
第XII巻 第XIX章PL 10, 444AQuaestionum captiosarum virus. His fides praeferenda. --Ac primum oportuerat homines religiosam divinarum rerum scientiam praeferentes, ubi evangelicae atque apostolicae praedicationis veritas praeferebat, callidae philosophiae tortuosas quaestiones abjicere, et sectari potius fidem quae in Deo est: quia sensum infirmum facile fidei suae praesidio sophisma syllogisticae interrogationis exueret, cum captiosa propositio responsionem simplicem, sibique secundum interrogationem rerum obsecundantem, ad ultimum jam sensus sui interrogatione spoliaret; ut quod professione amisisset, id jam conscientia non teneret.
PL 10, 444A詭弁の問いの毒。これらに対しては信仰を優先すべきである。――まず、神的なことがらの敬虔な知を尊ぶ人々は、福音と使徒の宣べ伝えの真理が先に立って照らしているところで、狡猾な哲学の曲がりくねった問いを捨て、むしろ神における信仰に従うべきであった。三段論法的な問いの詭弁は、弱い理解からその信仰の守りをたやすく剥ぎ取るからである。狡猾な命題は、単純で、しかも問いの内容に従順に従う答えを引き出し、ついには問いによってその者から自分の理解を奪い去る。その結果、告白において手放したものを、もはや良心においても保てなくなるのである。
Quid enim tam necessario interrogationi obsecundabit, quam ut cum a nobis quaeratur, Estne aliquid antequam nascitur? In professione nostra sit, non fuisse ante quod nascitur?
PL 10, 444Bというのは、「何かが、生まれる前に存在するか」と我々に問われるとき、生まれるものは以前には存在しなかった、と我々が告白すること以上に、問いに必然的に従う答えがあるだろうか。
Neque enim aut in natura aut in necessitate est, ut quod est nascatur: cum nasci quid ob id tantum ut sit, non quia erat, necesse sit.
PL 10, 444B存在するものが生まれるということは、本性においても必然においてもないからである。何かが生まれるのは、ただ存在するためであって、すでに存在していたからではない、ということが必然だからである。
Quod cum concessum fuerit a nobis, quia recte conceditur; exuti fidei conscientia, capti jam impiis atque alienis studiis acquiescimus.
PL 10, 444C我々がこれを認めてしまうと、それは正当に認められるので、信仰の良心を脱がされ、すでに不敬虔な、異質な熱意に囚われて、それに同意してしまう。
Liber XII, Caput XX
第XII巻 第XX章PL 10, 445AHae non cavendae tantum, sed et confutandae. Fides docta quid praestet indoctae. --Quod providens ante beatus Apostolus Paulus, sicuti frequenter ostendimus, ut caveremus admonuit, dicens: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8 et 9) .
PL 10, 445Aこれらは警戒されるべきだけでなく、論駁されるべきである。教えを受けた信仰は、教えを受けていない信仰に何をまさって与えるか。――幸いなる使徒パウロは、我々がしばしば示したとおり、これをあらかじめ見て、警戒するよう戒めて言った、「見よ、誰かが哲学と空しい欺きによって、人間の伝承に従い、世界の初歩に従って、汝らを奪い去ることのないように。それらはキリストに従うものではない。キリストのうちに、神性のすべての充満が体をもって宿っている」(コロサイ2:8、9)。
Cavendum igitur adversum philosophiam est, et humanarum traditionum non tam evitanda sunt studia, quam refutanda.
PL 10, 445Aしたがって、哲学に対しては警戒しなければならない。人間の伝承への熱意は、避けるべきというより、むしろ論駁すべきである。
Neque enim his ita concedendum est, quasi vincant potius quam fallant: quia nos Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicantes, aequum est humanas doctrinas non tam diffugere, quam refellere; et simpliciores, ne ab his spolientur, et obstruere et instruere.
PL 10, 445Aそれらに、欺くというより打ち勝つかのように譲歩してはならない。我々はキリストを神の力、神の知恵と宣べ伝えているのだから、人間の教えを避けて逃げるより論駁するのが正しく、また単純な人々が彼らに奪われないよう、その道を塞ぎ、かつ教え込むのが正しい。
Nam cum possit omnia, in ea ipsa omnia sapienter Deus possit, nec virtuti ejus ratio, nec rationi virtus absistat; oportet eos, qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contraire, secundum illud beati Apostoli dictum: Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, rationes destruentia, et omnem altitudinem elevatam adversus cognitionem Dei (II Cor. X, 4 et 5) .
PL 10, 445B神はすべてを為しえ、そのすべてにおいて知恵をもって為しえ、その力から理が離れず、理から力が離れることもないからである。それゆえ、キリストを世界に宣べ伝える者たちは、賢明な全能の知によって、世界の不敬虔で不完全な教えに立ち向かわなければならない。幸いなる使徒のこの言葉のとおりである、「我々の武器は肉のものではなく、神にあって権能あるものであり、砦を打ち砕き、理屈を砕き、神の認識に逆らって立てられたすべての高ぶりを砕く」(二コリント10:4、5)。
Fidem non nudam Apostolus atque inopem rationis reliquit: quae quamvis potissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum refugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem; eritque ut infirmibus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
PL 10, 445B使徒は信仰を、裸のまま、理を欠いたままには残さなかった。信仰は救いにとって最も有力であるが、それでも教えによって備えられなければ、敵対するものの中で逃げ込む安全な避難所は持つだろうが、恒常的に立ち向かう確かさを保つことはできない。それは、弱い者たちにとって逃げた後に陣営があるようなものであり、陣営を持つ者たちに臆することのない強さが備わっているのとは違う。
Contundendae sunt ergo insolentes adversum Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda, nec carnalibus armis, sed spiritalibus; nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia: ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanta ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
PL 10, 445Cしたがって、神に対する傲慢な論争は打ち砕かれなければならず、偽りの理屈の砦は破壊されなければならず、不敬虔へと高まった才知は挫かれなければならない。それは肉の武器によってではなく霊の武器によって、地の教えによってではなく天の知恵によってである。神的なことと人間的なことの隔たりがどれほど大きいか、それと同じだけ、天の理は地上の熱意を超えて優るのである。
Liber XII, Caput XXI
第XII巻 第XXI章PL 10, 445CFilius etsi natus, semper tamen est, quia de Patre qui semper est. --Cesset itaque sollicitudo perfidiae: neque negare nos, quia ipsa non intelligit, existimet, quod solum a nobis bene et intelligitur et creditur.
PL 10, 445C子は生まれたとしても、つねに存在する。つねに存在する父から生まれたからである。――それゆえ、背信の不安は静まるがよい。背信は、自分が理解しないからといって、我々だけがよく理解し信じていることを、我々が否定していると考えてはならない。
Nam ipsa sermonum enuntiatione cum natum profitemur, non tamen non natum praedicamus. Neque enim id ipsum est non natum atque nasci: quia illud ab altero, hoc vero a nemine est.
PL 10, 446A生まれた者と告白するとき、言葉の言い表しそのものにおいて、我々は生まれざる者と宣べ伝えているのではない。生まれざることと生まれることは同じではない。生まれることは他者からであり、生まれざることは誰からでもないからである〔illud と hoc の指示は字面では逆に取れるが、内容に従って訳した〕。
Et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod patri, id est, auctori est coaeternum.
PL 10, 446Aまた、源なしにつねに永遠であることと、父、すなわち源と共に永遠であることとは、別のことである。
Ubi enim pater auctor est, ibi et nativitas est; at vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est: quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas est. Omne autem, quod semper est, etiam aeternum est.
PL 10, 446A父が源であるところには、誕生がある。しかし源が永遠であるところには、誕生の永遠性がある。誕生が源から来るのと同じく、永遠の源から永遠の誕生が来るからである。つねに存在するものは、すべて永遠でもある。
Sed tamen non omne, quod aeternum est, etiam innatum est. Quia quod ab aeterno nascitur, habet aeternum esse quod natum est. Quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est.
PL 10, 446Aしかし、永遠であるものがすべて、生まれざるものでもあるわけではない。永遠から生まれるものは、生まれたものとして永遠の存在を持つからである。生まれなかったものは、永遠性と共に生まれなかったものである。
Quod vero ex aeterno natum est, id si non aeternum natum est, jam non erit et pater auctor aeternus.
PL 10, 446B永遠から生まれたものが、もし永遠に生まれたのでないなら、父もまた永遠の源ではなくなるであろう。
Si quid igitur ei, qui ab aeterno patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori non est ambiguum defuisse: quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti.
PL 10, 446Bしたがって、永遠の父から生まれた者に、永遠から何かが欠けていたなら、そのこと自体が源である者に欠けていたことは疑いがない。生む者にとって無限であるものは、生まれる者にとっても無限だからである。
Medium enim quid inter nativitatem Dei filii, et generationem Dei patris, nec ratio nec sensus admittit: quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est. Quod utrumque sine intervallo sui est, quia sine utroque nec neutrum est.
PL 10, 446B神である子の誕生と神である父の生成の間に、何か中間のものを、理も理解も認めない。生成には誕生があり、誕生には生成があるからである。その両者は互いの間に隔たりがない。どちらも欠いては、どちらもないからである。
Quod ergo nisi ex utroque non consistit, id in omnibus nisi utrumque non permanet: quia in aliquo alterum non relinquatur, quod id ipsum alterum in aliquo non possit esse sine altero.
PL 10, 446Bそれゆえ、両方からでなければ成り立たないものは、すべてにおいて、両方でなければ続かない。一方はどこにおいても他方なしにはありえない以上、どこにおいても一方だけが残されることはないからである〔quia 節は意味が取りにくく、意を汲んで訳した〕。
Liber XII, Caput XXII
第XII巻 第XXII章PL 10, 446CObjectio, Quod natum est, non fuit. --Sed inquiet quisquam divini hujus incapax sacramenti, Omne quod natum est, non fuit: quia in id natum est, ut esset.
PL 10, 446C反論、「生まれたものは存在しなかった」。――しかし、神のこの秘義を把握しえない者が言うであろう、「生まれたものはすべて存在しなかった。存在するために生まれたからである」と。
Liber XII, Caput XXIII
第XII巻 第XXIII章PL 10, 446CIn Filium semper natum non cadit non fuisse. --Et quis igitur ambiget, quin quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint? Sed aliud est ex eo nasci qui non fuit, aliud ex eo natum esse qui semper est.
PL 10, 446Cつねに生まれている子には、存在しなかったということは当てはまらない。――では、人間の事物において生まれたものが、かつて存在しなかったことを、誰が疑うであろうか。しかし、存在しなかった者から生まれることと、つねに存在する者から生まれていることとは、別のことである。
Infantia enim omnis, cum antea non fuisset, coepit ex tempore. Quae rursum in pueritiam excrescens, post etiam adolescentiam coegit in patrem. Et non semper pater est, qui ante in adolescentiam per pueritiam, et in pueritiam per infantiam coeptam profecerit.
PL 10, 446C幼年はすべて、それ以前には存在しなかったのに、時間の中で始まった。それがさらに少年期へと成長し、その後に青年期を経て、父となることへ至らせる。幼年から始まって少年期へ、少年期を経て青年期へと進んだ者が、つねに父であるわけではない。
Ergo qui non semper pater est, non semper et genuit. Ubi autem semper pater est, semper et filius est.
PL 10, 447Aしたがって、つねに父であるわけではない者は、つねに生んだのでもない。しかし、つねに父であるところでは、つねに子がある。
Si itaque habes in cogitatione vel sensu Deum, in cujus cognitionis sacramento proprium est quod pater est, non semper patrem esse filii geniti; habes et in intelligentia et in scientia, non semper filium esse qui genitus est.
PL 10, 447Aそれゆえ、もし汝が、思考においても理解においても、神について、その認識の秘義においては、父であることが、生まれた子の父としてつねにあるとはかぎらないと考えているなら、汝は理解においても知においても、生まれた者がつねに子であるわけではないと考えていることになる。
Quod si semper Patri proprium est quod semper est pater; necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Et quomodo in sermonem nostrum atque intelligentiam cadet, ut non fuerit ante quam nasceretur, cui proprium est semper esse quod natus est?
PL 10, 447Aしかし、もし父にとってつねに父であることが固有であるなら、子にとってもつねに子であることが固有でなければならない。生まれた者であることがつねに固有である者が、生まれる前には存在しなかった、ということが、我々の言葉と理解にどうして当てはまるだろうか。
Liber XII, Caput XXIV
第XII巻 第XXIV章PL 10, 447BFilius ut omnia cum Patre habet communia, ita et semper esse. Patri proprium est esse. Filio proprium est et esse. --Formam itaque atque imaginem invisibilis Dei unigenitus in se Deus continens, in omnibus his quae propria Deo patri sunt, per plenitudinem verae in se divinitatis aequatur.
PL 10, 447B子は父と共にすべてを共有するように、つねに存在することも共有する。父に固有なのは存在することであり、子に固有なのも存在することである。――独り子なる神は、見えない神の形と像を自らのうちに保ち、父なる神に固有なあらゆることにおいて、自らのうちにある真の神性の充満によって、父と等しい。
Nam, ut superioribus libris docuimus, per virtutem et venerationem, sicut Pater, et honorandus et potens est: ita et in eo quod Pater semper est, ei quoque, in eo quod filius est, Filio semper esse commune est.
PL 10, 447Bというのは、先の巻で教えたとおり、力と崇敬において、父が敬われるべき、力ある者であるように、子もまたそうである。同じく、父がつねに存在するということにおいて、子であるということにおいても、つねに存在することが子にも共通である。
Nam secundum ad Moysen dictum, Misit me ad vos is qui est (Exod. III, 14) , Deo proprium esse id quod est, non ambigens sensus est: quia id quod est, non potest intelligi dicique non esse.
PL 10, 447Bモーセへの言葉、「あるという者が私を汝らに遣わした」(出エジプト記3:14)ということに従えば、あるということが神に固有であることは疑いのない理解である。あるものが、あらぬと理解され、言われることはできないからである。
Esse enim et non esse contraria sunt: neque hae diversae significationes in unum atque idem coeunt; quia manente alia, altera non erit. Ergo ubi est, non potest vel sensum vel sermonem inire non esse.
PL 10, 447Bあることとあらぬこととは対立しており、これらの異なる意味が一つの同じものに合致することはない。一方が保たれる間、他方はありえないからである。したがって、あるところに、あらぬということが理解にも言葉にも入ることはできない。
Sensui nostro retroacto semperque revocato ad intelligentiam ejus qui est de eo id ipsum tantum, quod est, ei semper anterius est: quia id quod infinitum in Deo est, semper se infiniti sensus nostri recursui subtrahat: ut ante id, quod proprium Deo est, semper esse, aliquid aliud intentio retroacta non capiat; quia nihil aliud ultra ad intelligentiam Dei, aeternitate procedendi, quam Deum semper esse semper occurrat.
PL 10, 447C我々の理解が遡って、あるという者の理解へ絶えず呼び戻されるとき、その者について、ただ「ある」ということだけが、つねにそれに先立つ。神における無限なものは、つねに我々の理解の無限の遡りから身を引くからである。その結果、神に固有のもの、つねにあることに先立って、遡った注意が何か別のものを捉えることはない。神の理解にとって、永遠に進んでも、神がつねにあることのほかに何も、それ以上に現れることはないからである。
Quod igitur et per Moysen de Deo significatum, et per communem sensum nihil aliud nobis intelligendum permittitur, id ipsum unigenito Deo esse proprium Evangelia testantur: cum in principio erat Verbum, et cum hoc apud Deum erat (Joan. I, 1) , et cum erat lumen verum (Ibid. 18) et cum unigenitus Deus in sinu Patris est, et cum Jesus Christus super omnia Deus est (Rom. IX, 5) .
PL 10, 448Aしたがって、モーセを通して神について示され、共通の理解によっても我々にそれ以外のことを理解することが許されないこと、まさにそのことが独り子なる神に固有であることを、福音書は証しする。「初めに言葉があった」、また「これは神のもとにあった」(ヨハネ1:1)、また「真の光があった」(ヨハネ1:18)〔底本の引照は Ibid. 18。引かれた句は現行の節番号と合わない〕、また独り子なる神は父の懐にいる、また、イエス・キリストは万物の上にある神である(ローマ9:5)と言うとき、である。
Liber XII, Caput XXV
第XII巻 第XXV章PL 10, 448BEst aeternus ab aeterno: adeoque non ex nihilo, aut non aliquando fuit. --Erat igitur, atque est: quia ab eo est, qui quod est semper est. Ab eo autem esse, id est, ex patre esse, nativitas est.
PL 10, 448B子は永遠から永遠である。したがって、無からでもなく、かつて存在しなかったこともない。――彼は存在していたし、存在している。つねにあるものである者から存在するからである。彼から存在すること、すなわち父から存在することが、誕生である。
Esse autem semper ab eo qui est semper, aeternitas est: aeternitas vero non ex se, sed ab aeterno. Ex aeterno autem nihil aliud, quam aeternum. Quod si non aeternum; jam nec pater qui generationis est auctor, aeternus est.
PL 10, 448Bつねにあるものである者からつねに存在することが、永遠性である。しかし、その永遠性は自分自身からではなく、永遠なる者からである。永遠なる者から出るものは、永遠なるもの以外の何ものでもない。もし永遠でないなら、生成の源である父もまた永遠ではないことになる。
Quod cum illi patrem semper esse, atque hujus filium semper esse sit proprium esse, et in eo quod est, significatur aeternitas; per id quoque, cui quod est proprium est, proprium est et aeternum.
PL 10, 448Bつねに父であることが前者に、つねに子であることが後者に固有であり、「ある」ということのうちに永遠性が示されている。したがって、「あるもの」がそれに固有であるようなものにとっては、永遠もまた固有である。
Nemini autem dubium est, quin generatio significet nativitatem, et nativitas manentem doceat ( cum scil. ex quo ortum ducit natus ) , non etiam non manentem. Porro autem ambigi non potest, neminem qui erat nasci.
PL 10, 448B生成が誕生を意味し、誕生が、とどまっている者(すなわち「生まれた者がそれから起源を得る者」)を教え、とどまっていない者を教えるのではない、ということは、誰にも疑いがない。さらに、すでに存在していた者が生まれるのではない、ということも疑いえない。
Nam nascendi ad eum non proficit causa, qui per se maneat aeternus. Sed unigenitus Deus, qui et Dei Sapientia et Dei Virtus et Verbum est, cum natus sit, patrem testatur auctorem. Cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo.
PL 10, 448Cというのは、生まれるという原因は、自ら永遠にとどまる者には及ばないからである。しかし独り子なる神は、神の知恵であり神の力であり言葉であって、生まれた者として、父を源と証ししている。とどまる者から生まれたのだから、無から生まれたのではない。
Cum ante tempora aeterna natus est, omnem sensum necesse est nascendo praeveniat. Non reliquit in verbis, ut non fuerit ante quam nasceretur.
PL 10, 449A永遠の時の前に生まれたとき、彼は生まれることによってあらゆる理解に先んじざるをえない。生まれる前には存在しなかった、ということを、言葉のうちに残していない。
Si enim sensui nostro subjacet, ut non fuerit ante quam natus est; jam nativitate ejus et sensus noster et tempus anterius est: quia omne, quod non fuit, jam et sensui obnoxium et tempori est in ea ipsa significatione qua non fuit; quia non fuisse, pars temporis est.
PL 10, 449Aというのは、もし彼が生まれる前には存在しなかったということが我々の理解に服するなら、すでに彼の誕生より前に、我々の理解も時も先にあることになる。存在しなかったものはすべて、存在しなかったというまさにその表示において、すでに理解にも時にも従属するからである。存在しなかったことは、時の一部だからである。
Qui autem ab aeterno est, et semper fuit, nec est sine nativitate, nec non fuit; dum et semper fuisse supra tempus est, et natum esse nativitas est.
PL 10, 449Aしかし、永遠から存在し、つねに存在していた者は、誕生なしにあるのでもなく、存在しなかったのでもない。つねに存在していたことは時を超えることであり、生まれたことは誕生だからである。
Liber XII, Caput XXVI
第XII巻 第XXVI章PL 10, 449BContra nativitatem aeternam impie nititur humana ratio. --Natum itaque unigenitum Deum, sed natum ante aeterna tempora confitemur; quia confiteri necesse est, in quo nos apostolicarum ac propheticarum praedicationum dicta concludunt: cum tamen sensus humanus intelligentiam intemporalis nativitatis non apprehendat, quia aliquid in naturis terrenis ante tempora natum esse non convenit.
PL 10, 449B永遠の誕生に対して、人間の理が不敬虔に立ち向かう。――それゆえ我々は、独り子なる神が生まれた者であること、しかも永遠の時の前に生まれたことを告白する。使徒と預言者の宣べ伝えの言葉が我々を閉じ込めている以上、告白せざるをえないからである。しかし人間の理解は、時を超えた誕生の理解を把握しない。地上の本性においては、何かが時の前に生まれたということが当てはまらないからである。
Quod cum ita a nobis praedicabitur; quomodo rursum ejusdem intelligentiae complexu non fuisse ante quam nascitur dicemus, cum secundum Apostolum ante tempora aeterna sit unigenitus Deus (II Tim, I, 9, et Tit. I, 2) ?
PL 10, 449B我々がこのように宣べ伝えるとき、使徒に従えば独り子なる神は永遠の時の前にいるのだから(二テモテ1:9、テトス1:2)、同じ理解の枠のなかで、生まれる前には存在しなかったと、どうして再び言えようか。
Si igitur natum ante tempora aeterna, non ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fidelis professio est; quia et nativitas per auctorem est, et quod tempora excedit aeternum est, et extra sensum terrenum est quod ante tempora aeterna sit natum: certe jam impia voluntate sensum humanae rationis extollimus, ut per intelligentiam mundi non fuerit ante quam nascitur, cum ultra sensum humanum et intelligentiam mundi nascatur aeternum. Aeternum autem est, quidquid tempus excedit.
PL 10, 449Bそれゆえ、永遠の時の前に生まれたということは、人間の理解の理ではなく、信仰ある賢明さの告白である。誕生が源である者によるものであり、時を超えるものは永遠であり、永遠の時の前に生まれたということが地上の理解の外にあるからである。それなのに我々は、確かに不敬虔な意志で人間の理の理解を持ち上げ、世界の理解によれば、生まれる前には存在しなかったと言おうとする。永遠なるものが、人間の理解と世界の理解を越えて生まれるというのにである。永遠なるものとは、時を超えるすべてのものである。
Liber XII, Caput XXVII
第XII巻 第XXVII章PL 10, 450ADe nato ante tempora dici nequit, ANTE QUAM NATUS EST, nec NON FUIT ALIQUANDO.--Tempora enim omnia vel opinione complectimur, vel scientia: cum quod nunc est, scimus non etiam pridie fuisse, quia quod pridie fuerit, nunc non sit: quod autem nunc est, nunc tantum sit, non et pridie fuerit.
PL 10, 450A時の前に生まれた者については、「生まれる前に」とも、「かつて存在しなかった」とも言うことができない。――我々は、あらゆる時を、臆見によっても知によっても包む。いま存在するものが前日には存在しなかったことを知っている。前日に存在したものがいまは存在せず、いま存在するものはいまだけ存在して前日には存在しなかったからである。
Opinione vero ita praeterita metimur, ut ante urbem aliquam institutam non ambigatur tempus fuisse, quo urbs instituta non fuerit.
PL 10, 450A臆見によっては、過去を、ある都市が建てられる前にも、その都市が建てられていなかった時があったことに疑いがないというように測る。
Cum ergo vel scientiae vel opinioni nostrae subjacent tempora, sensu humanae intelligentiae judicamus; ut de aliqua re ratione dixisse existimemur, non fuit ante quam nascitur, quia uniuscujusque originem tempora semper antelata praeveniant.
PL 10, 450Aしたがって、時が我々の知や臆見に服するときには、人間の理解の感覚によって判断している。ある事物について、「生まれる前には存在しなかった」と理によって語ったと見なされるのは、あらゆるものの起源に、時がつねに先立って先んじているからである。
At vero cum in Dei rebus, id est, in Dei nativitate, nihil non ante tempus aeternum sit; non cadit in id, ut ante quam natus est, cuique ante tempora aeterna promissum est aeternum, sit secundum beati Apostoli dictum in spe vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2) , aliquando non fuisse dicatur: quia intelligi non potest coepisse post aliquid, qui esse sit ante aeterna tempora confitendus.
PL 10, 450Bしかし、神のことがら、つまり神の誕生においては、永遠の時の前にないものは何もないので、その者が生まれる前に、かつて存在しなかったと言われることは当てはまらない。幸いなる使徒の言葉に従えば、永遠の時の前に偽りのない神が約束した永遠の命の希望のうちに(テトス1:2)、その者には永遠が約束されているからである。永遠の時の前に存在すると告白されるべき者は、何かの後に始まったとは理解されえない。
Liber XII, Caput XXVIII
第XII巻 第XXVIII章PL 10, 450BDe Filii nativitate credere tenemur aliter ac de nostris. Semper natum audientes, numquam non fuisse sentimus. --Si ergo nasci aliquid ante tempora aeterna, neque in naturis humanis est, neque in intelligentia; et tamen in hoc professionibus de se Dei creditur: quomodo id quod sine sensu intelligentiae aeternae natum semper, id est, ante tempora aeterna esse, apostolica fides cum locuta sit; id rursus non fuisse ante quam nascitur, per sensum humanae intelligentiae, nostri temporis infidelitas eloquitur? cum quod ante tempus natum est, semper est natum: quia id quod est ante aeternum tempus, hoc semper est.
PL 10, 450B子の誕生については、我々の誕生とは別様に信じるよう定められている。つねに生まれた者と聞いて、我々はかつて存在しなかったとは決して感じない。――もし、何かが永遠の時の前に生まれるということが、人間の本性にも理解にもなく、それでも神の自らについての告白においてはそう信じられているなら、こうなる。永遠の理解の感覚なしに、つねに生まれた、すなわち永遠の時の前に存在すると使徒の信仰が語ったことを、我々の時の不信仰は、人間の理解の感覚によって、生まれる前には存在しなかったと、再び語り出すのか。時の前に生まれたものは、つねに生まれたものである。永遠の時の前にあるものは、つねにあるからである。
Quod autem semper est natum, non admittit ne aliquando non fuerit: quia aliquando non fuisse, jam non est semper esse. Semper autem esse, excludit non semper fuisse.
PL 10, 451Aつねに生まれたものは、かつて存在しなかったということを許さない。かつて存在しなかったことは、すでにつねに存在することではないからである。つねに存在することは、つねには存在しなかったことを排除する。
Et excluso eo, per id quod semper est natus, non semper fuisse; non cadit in sensum, ut non fuerit ante quam natus sit: quia qui ante tempora aeterna natus est, natus esse semper in sensu est; cum tamen ante tempora natum esse non subeat in sensum.
PL 10, 451Aそして、つねに生まれているということによって、つねには存在しなかったということが排除されるとき、生まれる前には存在しなかったということは理解に当てはまらない。永遠の時の前に生まれた者は、つねに生まれた者であると理解される。しかし、時の前に生まれたということは、理解のうちに入らないのである。
Nam si, quod utique convenit, ante creaturam seu invisibilem seu corporalem, et ante omnia saecula et tempora aeterna, et ante sensum omnem natus confitendus est esse, qui per id, quod ita natus est, semper est; concipi quoque nullo sensu licet, ut non fuerit ante quam nascitur; quia et ante sensum omnem est, qui ante tempora aeterna natus est, et in sensu numquam est eum, qui semper esse confitendus est, non fuisse.
PL 10, 451Aというのは、それが確かに相応しいように、目に見えない被造物や体をもつ被造物より前に、またすべての世と永遠の時より前に、あらゆる理解より前に、生まれた者と告白されるべき者は、そのように生まれたことによってつねに存在する。彼が生まれる前には存在しなかった、ということは、いかなる理解によっても考えることが許されない。永遠の時の前に生まれた者は、あらゆる理解より前にあり、つねに存在すると告白されるべき者が存在しなかったということは、理解の内に決してないからである。
Liber XII, Caput XXIX
第XII巻 第XXIX章PL 10, 451BReponunt, Qui igitur erat, natus est. --Sed argute hujus interrogationis calumnia antefertur: « Si, inquit, in sensum non cadit non fuisse ante quam nascitur, reliquum hoc sensui est, ut qui erat natus sit. »
PL 10, 451B彼らは言い返す、「では存在していた者が生まれたのだ」と。――しかし、この問いの巧みな中傷が先に立てられる。「もし、生まれる前には存在しなかったということが理解に当てはまらないなら、理解に残るのは、存在していた者が生まれたということだけである」と、彼らは言う。
Liber XII, Caput XXX
第XII巻 第XXX章PL 10, 451BAliud est semper natum esse, aliud prius esse quam nasci. --Et calumnianti respondebo: Numquid a me aliud, quam natum, dici meminerit?
PL 10, 451Bつねに生まれていることと、生まれる前に存在することとは別である。――中傷する者に私は答えよう。私が、生まれたということ以外のことを言ったと覚えている者があろうか。
Aut numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed se ipsum demutare nascendo.
PL 10, 451Bあるいは、永遠の時の前に存在することが、存在していた者が生まれるということと同じであろうか。すでに存在していたものが生まれるということは、もはや生まれることではなく、生まれることによって自分自身を変えることだからである。
Natum autem semper esse hoc est, sensum temporum nascendo praecurrere, neque intelligentiae patere aliquando fuisse non natum. Non est itaque id ipsum, natum ante tempora aeterna semper esse, et esse ante quam nasci. Natum autem ante tempora aeterna semper esse, excludit non fuisse ante quam nascitur.
PL 10, 451Cつねに生まれた者であるということは、時の感覚を生まれることによって先んじ、かつて生まれていなかったことが理解に開かれないことである。したがって、永遠の時の前につねに生まれた者であることと、生まれる前に存在することとは同じではない。永遠の時の前につねに生まれた者であることは、生まれる前に存在しなかったということを排除する〔この文は前文との整合が取りにくい。字義どおりに訳した〕。
Liber XII, Caput XXXI
第XII巻 第XXXI章PL 10, 452AFilius nec est, nec non fuit prius quam natus. --Caeterum non relinquit prius esse quam nasci: quia qui ultra sensum est, in nullo subjacet sensui. Nam si ultra sensum est, natum semper esse, non licet jam esse post sensum, non fuisse eum ante quam nascitur.
PL 10, 452A子は、生まれる前に、存在するのでも存在しないのでもない。――そもそも、生まれる前に存在することは許されない。理解を超えている者は、いかなる理解にも服さないからである。理解を超えて、つねに生まれた者であるなら、理解の後にあって、生まれる前には存在しなかったと言うことは、もはや許されない。
Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse, quam natum, id sensui, ante quam nascitur vel fuisse vel non fuisse, non subjacet: quia sensum nihil aliud, quam ante tempora aeterna natum esse, semper antevenit.
PL 10, 452Aしたがって、つねに生まれた者であることが、生まれた者以外の何ものでもないと告白されるべきである以上、生まれる前に存在したか存在しなかったかは、理解に服さない。永遠の時の前に生まれたということのほかには、何ものもつねに理解に先んじてはいないからである。
Natus itaque est, et semper est: qui nihil aliud de se patitur intelligi et dici posse, nisi natum.
PL 10, 452Bしたがって、彼は生まれた者であり、つねに存在する。彼は、自らについて、生まれた者ということのほかには何も理解されえず、言われえないことを受け入れる。
Nam cum anterior ipso tempore sensuum est, (quia ante sensum tempus aeternum est;) non admittit sensum de se dijudicantem, esse aut non fuisse ante quam nascitur: quia et esse ante quam nascitur, non sit nativitatis; et non fuisse, jam temporis sit.
PL 10, 452Bというのは、彼は理解の時そのものよりも先にあるので(理解より前に永遠の時があるから)、自らについて判断する理解が、生まれる前に存在した、あるいは存在しなかった、と言うことを許さない。生まれる前に存在することは誕生に属さず、存在しなかったことはすでに時に属するからである。
Ergo et infinitas temporum aeternorum quod est temporis, id est, non fuisse, consumit: et nativitas quod suum non est, id est, ante quam nascitur esse, non patitur.
PL 10, 452Bしたがって、永遠の時の無限は、時に属するもの、すなわち存在しなかったということを消し去り、誕生は、自らのものでないもの、すなわち生まれる前に存在することを許さない。
Quod si aut esse aut non fuisse sensui subjacebit, jam nativitas ipsa post tempus est: quia qui non semper est, necesse est coeperit esse post aliquid.
PL 10, 452Bもし、存在することか存在しなかったことのいずれかが理解に服するなら、誕生そのものが時の後にあることになる。つねには存在しない者は、必然的に、何かの後に存在し始めたからである。
Liber XII, Caput XXXII
第XII巻 第XXXII章PL 10, 452BSemper natus, semper esse animo sentitur. -- Finis igitur et fidei et sermonis et sensus est, Dominum Jesum et natum esse, et semper esse: quia si quid de Filio mens retroacta scrutabitur, nihil aliud scrutantis sensui, quam natum esse et semper esse, semper occurret.
PL 10, 452Bつねに生まれた者であることは、心によってつねに存在すると感じ取られる。――それゆえ、信仰の、言葉の、理解の終わりは、主イエスが生まれた者であり、かつつねに存在する者であるということである。子について、遡る心が何を探ろうとも、探る者の理解には、生まれた者であることとつねに存在することのほかは、つねに何も現れないからである。
Ut igitur Deo patri proprium est sine nativitate, ita et Filio debitum est per nativitatem semper esse. Nativitas autem nihil aliud quam patrem, neque pater aliud quam nativitatem enuntiabit. Medium enim nihil quidquam nomina ista, aut natura permittit.
PL 10, 453Aしたがって、父なる神に、誕生なしにつねにあることが固有であるのと同じく、子には、誕生を通してつねにあることが負われている。誕生は父以外を言い表さず、父も誕生以外を言い表さない。これらの名も、本性も、中間に何かを許さないからである。
Aut enim non semper Pater, si non semper et Filius; aut si semper Pater, semper et Filius: quia quantum Filio temporis, ne semper filius fuerit, abnegabitur; tantum Patri deest, ne pater semper sit: ut licet semper Deus, non tamen et pater in ea fuerit infinitate, qua Deus est.
PL 10, 453Aというのは、つねに子がいるのでないなら、〔神は〕つねに父であるのではなく、つねに父であるなら、つねに子もいるからである。子がつねに子であったことを拒まれる時の長さだけ、父はつねに父であることを欠く。その結果、たとえつねに神であっても、神である無限のうちには父ではなかったことになる。
Liber XII, Caput XXXIII
第XII巻 第XXXIII章PL 10, 453ADeus Arianis non semper pater. --Etiam in id se professio impietatis extendit, ut non Filio tempora nativitatis, sed Patri generationem adscribat: quia generationis modus intra nativitatis sit tempora constitutus.
PL 10, 453Aアレイオス派にとって、神はつねに父であるわけではない。――不敬虔の告白は、誕生の時を子に帰すのではなく、生成〔の時〕を父に帰すところまで及ぶ。生成の様態は、誕生の時の内に置かれているというのである。
Liber XII, Caput XXXIV
第XII巻 第XXXIV章PL 10, 453BRefelluntur. Tempora secundum Arianos. --Pium tibi ac religiosum, haeretice, existimas, Deum semper quidem, sed non semper patrem confiteri?
PL 10, 453B彼らは論駁される。アレイオス派の言う時。――異端者よ、汝は、神をつねに神とは告白しても、つねに父とは告白しないことが、敬虔で宗教的だと考えているのか。
Quod si ita sentire te pium est, Paulum impietatis necesse est, Filium ante tempora aeterna esse dicentem (Tit. I, 2) , condemnes: etiam ipsam testantem de se Sapientiam, quod ante saecula fundata sit, crimineris: quae Patri aderat tum, cum coelum praepararet.
PL 10, 453Bもし汝がそう考えることが敬虔なら、汝は必然的に、子が永遠の時の前に存在すると言うパウロを不敬虔と断罪することになる(テトス1:2)。さらに、自分について、世の前に据えられたと証しする知恵そのものを、汝は告発することになる。この知恵は、神が天を備えたときに父のもとにいたのである。
Sed tu, ut Deo initium tribuas quo pater est, prius temporibus initium decerne quo coepta erunt: quae si coepta sunt, mendax est Apostolus, qui ea sit professus aeterna.
PL 10, 453Bしかし汝は、神に、それによって父となる始まりを与えるために、まず時々に始まりを定めよ。時が始まったのだとすれば、それを永遠と告白した使徒は偽りを言っていることになる。
Soletis enim tempora de solis ac lunae creatione numerare, quia scriptum de his sit: Et sint in signa et tempora et annos (Gen. I, 14) . Sed qui ante coelum est, quod secundum vos etiam ante tempus est, idem et ante saeculum est.
PL 10, 453B諸君は、時を太陽と月の創造から数えるのが常である。それらについて、「それらは、しるしのため、時のため、年のためにあれ」(創世記1:14)と書かれているからである。しかし、天より前にある者、諸君に従えば時よりも前にある者は、世よりも前にもある。
Neque solum ante saeculum est, sed etiam ante generationes generationum saecula praeeuntes. Quid caducis et terrenis, et angustis divina et infinita concludis? Nescit Paulus in Christo nisi temporum aeternitatem.
PL 10, 453C世より前にあるだけでなく、世々に先立つ、代々の世代よりも前にある。なぜ汝は、神的で無限なものを、滅びゆく地上の狭いものの内に閉じ込めるのか。パウロは、キリストにおいて、時の永遠性のほかを知らない。
Non post aliquid se esse Sapientia, sed ante omnia loquitur. Tecum a sole ac luna tempora instituta sunt: Christum autem David ante solem permanere significat dicens: Ante solem nomen ejus (Psal. LXXI, 17) .
PL 10, 454A知恵は、何かの後に自分があるとは言わず、すべてより前にあると語る。汝にとっては、時は太陽と月によって定められた。しかしダビデは、キリストが太陽より前にとどまっていると示して言う、「太陽より前に、彼の名はあった」(詩篇71:17)。
Et ne res Dei mundi istius origine inchoatas arbitrareris, idem ait: Et ante lunam generationes generationum (Ibid. 5) .
PL 10, 454Aそして、神の事柄がこの世界の起源によって始まったと汝が考えないように、同じ者が言う、「月より前に、代々の世代があった」(詩篇71:5)。
Despiciuntur hic tempora a tantis viris et prophetiae spiritu dignis: et nihil sensui humano relinquitur, in quo se ante nativitatem, quae tempora aeterna excedit, extendat: sed hunc modum tantum habeat religiosae opinionis fides, ut Dominum Jesum Christum unigenitum Deum, et ad perfectae nativitatis confessionem natum meminerit, et in divinitatis veneratione non ignoret aeternum.
PL 10, 454Aここで、これほどの人々、預言の霊にふさわしい人々によって、時は軽んじられている。人間の理解には、永遠の時を超える誕生より前へ自らを広げるための何ものも残されていない。ただ、主イエス・キリストが独り子なる神であり、完全な誕生の告白へ向けて生まれた者であることを心に留め、神性への崇敬において、彼が永遠であることを知らずにいない、という程度が、敬虔な見解の信仰にとどまるのである。
Liber XII, Caput XXXV
第XII巻 第XXXV章PL 10, 454BObjicitur, Sapientiam se creatam testari. --Sed accusamur mendacii, et una nobiscum doctrina apostolicae praedicationis arguitur, nativitatem quidem confessa, sed aeternitatem nativitatis professa: ut et nativitas testaretur auctorem, et aeternitas in sacramento divinae nativitatis sensum humanae opinionis excederet.
PL 10, 454B知恵が自らを造られたと証しする、という反論。――しかし我々は偽りを言っていると非難され、我々と共に、使徒の宣べ伝えの教えも咎められる。この教えは誕生を告白しつつ、誕生の永遠性をも告白した。誕生が源である者を証しし、永遠性が神の誕生の秘義において人間の見解の理解を超えるようにするためである。
Profertum enim adversum nos Sapientiae de se protestatio, quae creatam se docuerit his dictis: Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22) .
PL 10, 454B知恵の自らについての証言が、我々に対して持ち出される〔底本は Profertum。Profertur と読む〕。知恵は、自分が造られたと、次の言葉で教えたというのである、「主は私を、その道の初めとして造った」(箴言8:22)。
Liber XII, Caput XXXVI
第XII巻 第XXXVI章PL 10, 454BQuae creata a saeculo, eadem ante saeculum fundata. --Et o te miser, haeretice, qui indulta Ecclesiae adversum Synagogam arma, contra fidem ecclesiasticae praedicationis invadis: et doctrinae salutaris munitissimam intelligentiam rapis adversum universorum salutem; creaturam Christum per haec verba esse contendens, non Judaeum potius, negantem Christi ante saecula aeterna divinitatem et in omnibus operibus ac doctrinis Dei efficaciam, per haec verba Sapientiae subsistentis exstinguens! quae se nunc creatam in initium viarum Dei et in opera ejus a saeculo dixerit; ne forte ante Mariam non manere existimaretur: neque tamen creatam se ad nativitatis intelligentiam referret; quia in viarum initium et in opera sit creata; at vero ne hoc viarum initium, quod utique de divinis rebus humanae cognitionis exordium est, quisque ad subjiciendam tempori nativitatem infinitam deputaret (Prov. VIII, 22 sec. LXX) , fundatam se ante saecula sit professa: ut dum aliud est in viarum initium et in opera creari, et aliud est ante saecula fundari, anterior intelligeretur esse creatione fundatio: et hoc ipsum, quod fundata in opera ante saeculum est, sacramentum creationis ostenderet; quia fundatio ante saeculum, et creatio in viarum initium atque in opera post saeculum sit.
PL 10, 454B世から造られたものは、同時に世の前に据えられたものである。――ああ、憐れな異端者よ。汝は、シナゴーグに対抗するために教会に与えられた武器を、教会の宣べ伝えの信仰に向けて取り、救いの教えのもっとも堅固な理解を、万人の救いに逆らって奪っている。これらの言葉によってキリストを被造物と主張するとは。むしろ、キリストが世々の前に永遠に神性を持つこと、また神のすべての業と教えにおいて力あることを否定するユダヤ人が、存在する知恵のこれらの言葉によって消し去られるべきではないのか。この知恵は、いま自分が、神の道の初めとして、また世からの神の業のために造られたと言った。マリアより前にはとどまっていなかったと思われることのないためである。それでも、自分を誕生の理解に関わるものとして造られたと語ったのではない。それは道の初めと業のために造られたからである。他方、この道の初め、すなわち神的な事柄についての人間の認識の端緒を、無限の誕生を時に服させるものと誰かが見なさないように、世の前に据えられたと告白した(箴言8:22、七十人訳による)。道の初めと業のために造られることと、世の前に据えられることとが別のことであるために、据えられることが造られることより先にあると理解されるようにである。そして、世の前に業のために据えられたというこのことそのものが、創造の秘義を示している。世の前には据えられることがあり、道の初めと業のための創造は世の後にあるからである。
Liber XII, Caput XXXVII
第XII巻 第XXXVII章PL 10, 455BNon tempore, sed aeternitate saeculum praecedit. --Jam vero ne creatio et fundatio fidem divinae nativitatis offenderet, sequitur: Prius quam terram faceret, prius quam montes stabiliret, ante omnes colles genuit me (Ibid. 25 et 26) .
PL 10, 455B時間によってではなく、永遠性によって世に先んじる。――さて、創造と据えられることが神の誕生の信仰をつまずかせないように、続いてこう言う、「地を作る前に、山々を固める前に、すべての丘の前に、彼は私を生んだ」(箴言8:25、26)。
Jam genitus est ante terram, qui ante saeculum fundatus est: neque solum ante terram, sed etiam ante montes atque colles. Et in his quidem quia de se Sapientia loquitur, plus loquitur quam auditur.
PL 10, 455B世の前に据えられた者は、すでに地の前に生まれている。地の前にだけでなく、山々や丘の前にもである。これらにおいて、知恵は自らについて語っているので、聞き取られる以上のことを語っている。
Omnia enim, quaecumque ad infinitatis intelligentiam significantur, istius modi esse oportet, ne rei cuiquam aut generi secunda in tempore sint.
PL 10, 455B無限の理解のために示されるものはみな、いかなる事物や類にとっても、時において後にならないようなものでなければならない。
Caeterum ad aeternitatis demonstrationem nequaquam temporalia coaptabuntur: quia per id, quod posteriora sunt caeteris, per se ipsa non manifestant infinitatis exordium; cum ipsa exordium temporale sortita sint.
PL 10, 455B他方、永遠性の証明のために、時間的なものが当てはめられることは決してない。他のものより後であるということによっては、それら自身が無限の始まりを示すことにならないからである。それらは自ら時間的な始まりを受けているからである。
Quid enim magnum est, ut ante terram Deus Dominum Christum genuerit; cum Angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior?
PL 10, 456A神が主キリストを地の前に生んだことに、どれほどの偉大さがあるだろうか。天使たちの起源は、地の創造より古いことが見出されるのに。
Aut cur qui ante terram genitus diceretur, etiam ante montes, neque solum ante montes, sed etiam ante colles natus manifestaretur: cum collium significatio post montes sit, montium vero intelligentia post terram sit?
PL 10, 456Aあるいは、地の前に生まれたと言われる者が、なぜ山々の前にも、山々の前だけでなく丘の前にも生まれたと示されるのか。丘の表示は山々の後にあり、山々の理解は地の後にあるのに。
Per quod existimari non potest, idcirco haec esse dicta, ut ante colles et montes et terram esse intelligeretur, qui ea, quae ante terram et montes et colles sunt, infinitatis suae aeternitate praecelleret.
PL 10, 456Aこのことによって、これらのことが、丘や山々や地の前にあることを理解させるために言われたと考えることはできない。彼は、地と山々と丘の前にあるものを、自らの無限の永遠性によって越えているからである。
Liber XII, Caput XXXVIII
第XII巻 第XXXVIII章PL 10, 456AInfinitatem suam quantum licet explicuit, per creata comprehendi non potuit. --Sed sensum nostrum sermo divinus non inopem rationis reliquit; nam causam dicti per haec quae consequuntur ostendit: Deus fecit regiones, et inhabitabilia, et cacumina quae habitantur sub coelo.
PL 10, 456A神は、許されるかぎり自らの無限を明らかにしたが、被造物によっては把握されえなかった。――しかし、神の言葉は我々の理解を、理を欠いたままには残さなかった。語られたことの理由を、続く言葉によって示しているからである、「神は地方を造り、住めない所を造り、天の下の人の住む頂を造った」。
Cum pararet coelum, eram cum illo, et cum segregabat suam sedem. Quando super ventos validas faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, et cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram apud illum componens (Proverb. VIII, 26, secund. LXX) .
PL 10, 456B「天を備えたとき、私は彼と共にいた。彼が自分の座を分けたとき。彼が風の上に力ある雲を高みに造ったとき、また天の下に確かな泉を据えたとき、また大地の力強い基を造ったとき、私は彼のもとで、共に組み立てていた」(箴言8:26、七十人訳による)。
Quis hic temporum locus est? Aut quo se extendere ultra infinitam unigeniti Dei nativitatem, humanae intelligentiae sensus permittitur?
PL 10, 456Bここに時のどんな居場所があるだろうか。人間の理解の感覚は、独り子なる神の無限の誕生を越えて、どこへ自らを広げることが許されるだろうか。
Non enim per haec, quorum creationem mente concipimus, comprehendi generatio ejus potest, qui anterior his omnibus est ut quamvis praestet in tempore, non tamen infinitus sit, cui hoc solum tributum sit, ut ante temporalia natus sit.
PL 10, 456Bこれら、我々がその創造を心で思い描くものによって、それらすべてより前にある者の生成が把握されることはできない。時においては優っていても無限ではない、ただ時的なものより前に生まれたという点だけが与えられている者、というのではない。
Nam cum illa tempori in sui constitutione subjaceant, ille tamen, licet anterior his omnibus sit, non sit liber a tempore: quia temporalis horum constitutio tempus nativitatis ejus, qui ante sit natus, ostendat; dum hoc ipsum ei tempus est, quod temporalibus antefertur.
PL 10, 457Aというのは、〔もしそうなら、〕それらのものはその成立において時に服しているのだから、彼は、それらすべてより前にあるとしても、時から自由ではないことになる。これらのものの時的な成立が、その前に生まれた者の誕生の時を示すことになり、時的なものに先立つということそのものが、彼にとっての時となるからである。
Liber XII, Caput XXXIX
第XII巻 第XXXIX章PL 10, 457AAeternis se coaeternam docuit. --Sed Dei sermo et verae sapientiae doctrina loquitur perfecta, et absoluta significat, docens se non temporalibus esse anteriorem, sed infinitis. Cum enim praepararetur coelum, aderat Deo.
PL 10, 457A永遠なるものと共に永遠であることを、知恵は教えた。――しかし、神の言葉、真の知恵の教えは、完全に語り、絶対的に示す。自分が時的なものより前にあるのではなく、無限なものより前にあると教えるのである。天が備えられているとき、知恵は神のもとにいたからである。
Numquid coeli praeparatio Deo est temporalis ut repens cogitationis motus subito in mentem tamquam antea torpidam stupentemque subrepserit, humanoque modo fabricandi coeli impensam et instrumenta quaesierit?
PL 10, 457A天の備えは、神にとって時的なものであろうか。突然の思いつきが、それまで鈍く呆然としていた心に忍び込み、人間のやり方で、天を作るための費用と道具を探したのであろうか。
Atquin alius prophetae de operationibus Dei sensus est, cum ait: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .
PL 10, 457Bしかし別の預言者は、神の働きについて別のことを語っている、「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、それらの力のすべてが固められた」(詩篇32:6)。
Praecepto tamen Dei coeli ut firmarentur eguerunt; nam apparatus et virtus eorum in hac imperturbatae constitutionis suae firmitate, non de temperatione alicujus et permixtione materiae, sed ex spiritu divini oris exsistit.
PL 10, 457Bそれでも、天が固められるためには、神の命令が必要であった。天の備えと力は、乱されることのない自らの成立のこの堅固さにおいて、何かの調合や素材の混合によってではなく、神の口の霊から存在するからである。
Quid ergo est, praeparanti Deo coelum genitam ab eo adesse sapientiam; cum neque creatio coeli ex praeparatione consistat, neque naturae Dei sit, in apparatu eum cogitandi operis commorari?
PL 10, 457Bそれなら、神が天を備えるとき、神によって生まれた知恵が共にいた、とはどういうことか。天の創造は備えから成り立つのではなく、神の本性に属することとして、業を思案するための準備に神が留まることもないのに。
Nihil enim non semper cum Deo fuit, quidquid in rebus est: quae etsi ad creationem sui coepta sunt, non sunt tamen ad Dei vel scientiam vel potestatem inchoata. Et testis est nobis propheta dicens: Deus qui fecisti omnia quae futura sunt (Esa. XLV, 11, sec. LXX) .
PL 10, 457Bというのは、事物の内にあるものは、何であれ、つねに神と共にないことはなかったからである。それらが自らの創造へ向けて始まったとしても、神の知や権力にとって始まったのではない。預言者が我々の証人であり、こう言う、「これから起こるすべてのことを作った神よ」(イザヤ45:11、七十人訳による)。
Quae enim futura sunt, licet in eo quod creanda sunt adhuc fient, Deo tamen, cui in creandis rebus nihil novum ac repens est, jam facta sunt: dum et temporum dispensatio est ut creentur, et jam in divinae virtutis praesciente efficientia sint creata.
PL 10, 457Cこれから起こるものは、創造されるべきものとして、なお作られるにしても、造られる事物において新しいことも突然のこともない神にとっては、すでに作られている。時の経綸においては造られるべきものであるが、神の力の予知する働きにおいては、すでに造られているからである。
Et idcirco nunc Sapientia natam se ante saecula docens, anteriorem se non solum his quae creata sunt docet, sed aeternis coaeternam, praeparationi scilicet coeli, et discretioni sedis Dei.
PL 10, 457Cそしてそれゆえ、いま知恵は、世々の前に自らが生まれたと教えつつ、造られたものより前にあるだけでなく、永遠なるもの、すなわち天の備えと神の座の分別と共に永遠であることを教えている。
Non enim tum discreta sedes est, cum effecta est: quia aliud est discerni sedem, aliud componi. Neque tum paratum coelum est, cum praeparatum est: nam erat apud praeparantem et discernentem.
PL 10, 458Aというのは、座が分けられるのは、それが成し遂げられたときではないからである。座が分けられることと、組み立てられることとは別だからである。天も、備えられたときに備えられたのではない。備える者、分ける者のもとに、すでにあったからである。
Postea vero componebat cum parante: aeternitatem suam cum praeparanti adest, et ministerium quando cum parante componit ostendens.
PL 10, 458Aその後で、彼は備える者と共に組み立てていた。備える者のもとにあるとき、自らの永遠を示し、備える者と共に組み立てるとき、奉仕を示している。
Idcirco nunc etiam ante terram et montes et colles genitam esse se dixit, quia et praeparationi coeli adfuisse se doceret: ut haec jam tunc, cum praepararetur coelum, penes Deum facta esse per id, quod nihil Deo novum est, demonstraret.
PL 10, 458Aそれゆえ、いまも、地と山々と丘の前に生まれたと言ったのである。天の備えにも共にいたことを教えるためである。神にとって新しいことは何もないことによって、これらが、天が備えられたそのときに、すでに神のもとで作られていたことを示すためである。
Liber XII, Caput XL
第XII巻 第XL章PL 10, 458AMundum Deus ab aeterno simul ac semet praeparavit. --Perpetua enim et aeterna rerum creandarum est praeparatio: neque partibus cogitationum universitatis hujus corpus effectum est, ut primum de coelo sit cogitatum, tum postea terrae cura et tractatus Deum inierit, cogitatumque per singula sit, ut primum in planitiem diffunderetur, deinde postea meliore consilio montibus elevaretur, rursum autem etiam collibus variaretur, quarto deinde habitabilis etiam in ipsis cacuminibus redderetur, praeparatumque coelum ac sedes Dei segregaretur, ventorumque exhalationes nubes in summo validae continerent; tunc deinde certi sub coelo fontes mearent, ac postremo fundamentis terra fortibus confirmaretur.
PL 10, 458A神は世界を、永遠から、自らと同時に備えた。――事物を造ることの備えは、絶え間なく永遠だからである。この万有の体は、思考の部分によって作られたのではない。まず天について考え、その後に地への配慮と思案が神に入り、個別に考えられたわけではない。まず平野に広げ、次いで後に、よりよい思案によって山々で高くし、さらに丘によって変化をつけ、第四に、頂の上にも住めるようにし、天と神の座を備えて分け、風の息を高みの力ある雲が抑え、次いで天の下に確かな泉が湧き、最後に大地が力強い基で固められる、というのではない。
Singulis enim his omnibus anteriorem se Sapientia esse profitetur. Sed cum omnia per Deum quae sub coelo sunt facta sint, et componendo coelo Christus adfuerit, et ipsam praeparati coeli praeveniat aeternitatem; non patitur hoc existimari in Deo minutarum rerum particulatas cogitationes, quia omnis horum praeparatio Deo est coaeterna.
PL 10, 458B知恵は、これら一つ一つよりも自分が先にあると告白しているからである。しかし、天の下にあるすべては神を通して作られ、キリストは天を組み立てるときにも共にいて、備えられた天の永遠性そのものにも先んじているのだから、神において細かな事物についての断片的な思案があるとは考えさせない。これらすべての備えは、神と共に永遠だからである。
Nam tametsi habeat dispensationem sui, secundum Moysen (Gen. I) , firmamenti solidatio, aridae nudatio, maris congregatio, astrorum constitutio, aquarum terraeque in ejiciendis ex se animantibus generatio: sed coeli, terrae, caeterorumque elementorum creatio ne levi saltem momento operationis discernitur; quia eorum praeparatio aequabili penes Deum aeternitatis infinitate constiterat.
PL 10, 458Cモーセによれば(創世記1章)、天空の固定、乾いた所の現れ、海の集まり、星々の成立、水と地が生き物を出すことにおける生成は、それぞれ自らの経綸を持つ。しかし、天、地、その他の元素の創造は、働きの軽い瞬間によってすら区別されない。それらの備えは、神のもとで、等しい永遠の無限のうちに成り立っていたからである。
Liber XII, Caput XLI
第XII巻 第XLI章PL 10, 459AEpilogus. --His igitur infinitis et aeternis in Deo Christus cum adesset, solam nobis nativitatis suae permisit conscientiam: ut quantum ad fidem proficeret Dei intellecta nativitas, tantum valeret ad susceptam religionem cognita nativitatis aeternitas: quia ex eo qui aeternus est patre, nec ratio nec sensus admittat, nisi aeternum filium praedicari.
PL 10, 459A結び。――キリストは、神における無限で永遠なこれらのものと共にいたので、自らの誕生の意識だけを我々に許した。神の誕生が理解されて信仰へ進むかぎり、誕生の永遠性が知られて、受け入れた敬虔のために力を持つためである。永遠なる父から、永遠なる子以外を宣べることは、理も理解も認めないからである。
Liber XII, Caput XLII
第XII巻 第XLII章PL 10, 459ACreationis in Christo nomen frustra objicitur. --Sed creationis nomen nos et professio movet. Moveat sane nomen creationis, si non nativitas ante saecula, et creatio in initium viarum Dei et in opera praedicatur.
PL 10, 459Aキリストにおける創造という名は、空しく持ち出される。――しかし、創造という名とその告白は、我々を揺さぶる。世々の前の誕生が宣べられず、神の道の初めとして、また業のための創造だけが宣べられるのなら、創造という名が我々を揺さぶるのも当然であろう。
Non enim potest nativitas pro creatione accipi: cum nativitas ante causam sit, creatio vero per causam. Ante praeparationem enim coeli erat et ante saeculum fundatus, qui in initium viarum Dei et in opera est creatus.
PL 10, 459B誕生は創造の代わりに受け取られえないからである。誕生は原因に先立ち、創造は原因によるからである。天の備えより前にあり、世より前に据えられていた者が、神の道の初めとして、また業のために造られたのである。
Aut numquid ejusdem intelligentiae est, in initium viarum Dei et in opera creari, et nasci ante omnia? quorum unum habet tempus in gestis, aliud vero intemporalem intelligentiam continet.
PL 10, 459Bあるいは、神の道の初めとして、また業のために造られることと、すべてより前に生まれることとが、同じ理解に属するだろうか。前者は行われたことにおいて時を持ち、後者は時を超えた理解を含むのである。
Liber XII, Caput XLIII
第XII巻 第XLIII章PL 10, 459BMundi condendi velut minister creatus perperam obtenditur. --Aut forte velis id, quod in opera creatur, ita intelligi oportere, ut propter opera sit creatum: id est, ut Christus causa efficiendorum operum sit creatus, ut ipse servus potius et operator mundi maneret, non Dominus gloriae natus esset; et ad ministerium efficiendi saeculi crearetur, non etiam semper esset filius dilectionis et rex saeculorum?
PL 10, 459B世界を造るための、いわば奉仕者として造られたという主張は、誤ってなされている。――あるいは汝は、「業のために造られる」ということを、業のために造られたと理解すべきだと望むのかもしれない。すなわち、キリストは為されるべき業のために造られ、彼自身は世界の僕、また働き手としてとどまり、栄光の主として生まれたのではなく、世を作る奉仕のために造られ、つねに愛の子であり世々の王であるのではない、というのか。
Sed quamquam hunc impiissimum sensum tuum intelligentia communis exstinguat; quia aliud sit in initium viarum Dei et in opera creari, aliud ante saecula nasci: tamen hic idem locus, ne propter operationem mundi Dominum Christum creatum esse mentireris, occurrit, cum Deum patrem effectorem atque operatorem universitatis ostendit.
PL 10, 460Aしかし、汝のこの極めて不敬虔な理解を、共通の理解が消し去るとしても、すなわち神の道の初めとして、また業のために造られることと、世々の前に生まれることとが別であるからだが、それでも、汝が世界の働きのために主キリストが造られたと偽らないように、同じこの箇所が、父なる神を万有の作者、働き手として示すとき、出会うのである。
Tuto id quidem, quia ei qui pararet omnia adesset ipse componens. Sed cum Scriptura omnis creatorem mundi Dominum Jesum Christum esset locutura; nunc tamen Sapientia; ad enecandam impietatis occasionem, et fabricatorem mundi Deum patrem professa est, neque se fabricanti docuit afuisse, quippe cum adesset etiam praeparanti: et cum Pater pararet, et Sapientia cum parante componeret, adessetque etiam praeparanti; per id ipsum in ea quae propter opera creata esse intelligeretur, quia aeternae praeparationi futurorum operum adfuisset, neque Scripturam mendacem constitueret, quia cum parante componeret.
PL 10, 460Aこれは安全である。すべてを備える者のもとに、共に組み立てる者自身がいたからである。しかし聖書全体が主イエス・キリストを世界の創造者と語ろうとしているのに、いま知恵は、不敬虔の機会を殺すために、父なる神を世界の製作者と告白し、自分が製作する者のもとにいなかったとは教えなかった。備える者のもとにさえいたのだから。父が備え、知恵が備える者と共に組み立て、備える者のもとにもいたということによって、業のために造られたと理解されるのは、永遠の備えにおいて、これから起こる業のもとにいたからだと理解され、また、備える者と共に組み立てたのだから、聖書を偽りとすることもない〔per id ipsum 以下は構文が崩れているらしく、意を取って訳した〕。
Liber XII, Caput XLIV
第XII巻 第XLIV章PL 10, 460BCreatam se dicit Sapientia, spectans quae post saeculum gessit. --Sed tandem doctrinae catholicae revelatione, quid sit Christum in initium viarum Dei et in opera creatum esse, in principio haeretice cognosce, et ipsius Sapientiae dictis impiae hebetudinis tuae disce stultitiam.
PL 10, 460B知恵は、世の後に自らが行ったことに目を向けて、自分が造られたと言う。――ところで、公同の教えの啓示によって、ついに知るがよい、異端者よ、キリストが神の道の初めとして、また業のために造られたとは何であるかを。そして知恵自身の言葉から、汝の不敬虔な鈍さの愚かさを学べ。
Coepit enim ita: Si enuntiavero vobis quae quotidie sunt, memorabor ea quae a saeculo sunt enumerare (Prov. VIII, 21, sec. LXX) : namque cum ante dixisset: Vos o homines obsecro, et emitto vocem meam filiis hominum.
PL 10, 461A知恵は次のように始めているからである、「もし私が、日々あることを汝らに告げるなら、世からあることを数え上げることを思い出すであろう」(箴言8:21、七十人訳による)。というのは、その前にこう言っていたからである、「人々よ、汝らに私は願う。私は人の子らに声を出す。」
Intelligite simplices astutiam, indocti autem cor apponite (Ibid., 4, 5) ; et rursum: Per me reges regnant, et potentes scribunt justitiam.
PL 10, 461A「単純な者たちよ、巧みさを理解せよ。無学な者たちよ、心を向けよ」(箴言8:4、5)。また続けて、「私によって王たちは治め、力ある者たちは義を書き記す。」
Per me principes magnificantur, et tyranni per me tenent terram (Ibid., 15, 16) ; et rursum: In viis aequitatis ambulo, et inter medias semitas justitiae conversor: ut dividam diligentibus me substantiam, et thesauros eorum impleam bonis (Ibid., 20, 21) .
PL 10, 461A「私によって君主たちは大いなる者とされ、僭主たちは私によって地を保つ」(箴言8:15、16)。さらに、「私は公平の道を歩み、義の小道の真ん中を行き来する。私を愛する者たちに実体を分け、彼らの宝を良いもので満たすためである」(箴言8:20、21)。
Quotidianum opus suum Sapientia non tacet. Et primum universos obsecrans monet, et simplices intelligere astutiam, et indoctos cor apponere, ut verborum distinctas discretasque virtutes vehemens ac diligens lector expenderet.
PL 10, 461B知恵は、自分の日々の業を黙っていない。まず、すべての人に願いつつ、単純な者には巧みさを理解するよう、無学な者には心を向けるよう戒める。言葉の区別された力を、熱心で注意深い読者が量りとるためである。
Suis itaque modis, suis constitutionibus universa agi, intelligi, laudari, obtineri ( al. teneri) docet: et intra se regna regum, et potentium prudentiam, et principum famosa opera, et jus terram obtinentium tyrannorum contineri ostendit: se quoque non admisceri iniquitatibus, neque injustitiis interesse; et hoc ob id, ut universis aequitatis ac justitiae operibus intercedendo, diligentibus se aeternorum bonorum, et incorruptorum thesaurorum opulentiam subministret.
PL 10, 461Bこうして知恵は、万物が、それぞれの仕方、それぞれの定めによって、行われ、理解され、称えられ、保持される(別本では「保たれる」)ことを教える。また、王たちの統治、権能ある者たちの思慮、君主たちの名高い業、地を保つ僭主たちの権利が、自らのうちに含まれていることを示す。さらに、自分は不正と混ざらず、不義にかかわらないこと、しかもそれは、公平と義のすべての業に仲介して、自分を愛する者たちに、永遠の善と朽ちない宝の豊かさを与えるためであることを示す。
Ergo ea se, quae quotidie fiunt, enarraturam professa, memorem se quoque ad enumeranda ea quae a saeculo sunt pollicetur.
PL 10, 461Cこうして、日々起こることを語ると告白したうえで、世からあることを数え上げることも思い出すと約束している。
Et nunc quis hebetudinis sensus est ea, quae a saeculo esse memorata sunt, quod ante saeculum gesta sint existimare? quia in his, quae a saeculo sunt, opus omne post saeculum est: at vero quae ante saeculum sunt, praeveniunt saeculi a se posterioris constitutionem.
PL 10, 462Aそれなのにいま、世からあると記憶されたものを、世の前に行われたと考えるとは、なんという理解の鈍さか。世からあるものにおいては、すべての業は世の後にあり、世の前にあるものは、自分より後の世の成立に先んじるからである。
Memorem itaque se ad dicenda ea, quae a saeculo sunt, professa Sapientia ait: Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Ibid., 22) .
PL 10, 462A世からあることを語るために思い出すと告白した知恵は、こう言う、「主は私を、その道の初めとして、その業のために造った」(箴言8:22)。
Rerum itaque a saeculo gestarum significatio ista est: neque generationis ante saecula praedicatae, sed dispensationis a saeculo initae doctrina est.
PL 10, 462Aしたがって、この言葉は、世から行われた事柄を示している。世の前に宣べられた生成の教えではなく、世から始まった経綸の教えである。
Liber XII, Caput XLV
第XII巻 第XLV章PL 10, 462ANatus ante saecula, creatus a saeculo, quid. Qui initium viae operum Dei. Quando et cur creatus. -- Et quaerendum est, quid sit natum ante saecula Deum, rursum in initium viarum Dei et in opera creari.
PL 10, 462A世々の前に生まれ、世から造られたとは何か。神の業の道の初めである者。いつ、なぜ造られたのか。――神が世々の前に生まれた者であることと、再び、神の道の初めとして、また業のために造られることが何を意味するかを、問わなければならない。
Quia ubi ante saeculum est nativitas, infinitae generationis aeternitas est: ubi vero a saeculo est creatio eadem in vias Dei atque in opera ejus, operibus ac viis causa creationis aptata est.
PL 10, 462B誕生が世の前にあるところには、無限の生成の永遠性がある。しかし、同じ創造が世から、神の道と業のためにあるところには、創造の原因が、業と道に適合させられている。
Ac primum, quia Christus sapientia est, videndum est an ipse sit initium viae operum Dei. Nec, ut opinor, ambigitur: ait enim, Ego sum via (Joan. XIV, 6) ; et, Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Ibidem).
PL 10, 462Bまず、キリストは知恵であるから、彼自身が神の業の道の初めであるかを見なければならない。疑いはないと私は思う。彼は言う、「私は道である」(ヨハネ14:6)、また「私を通してでなければ、誰も父のもとへ行かない」(ヨハネ14:6)。
Via est dux euntium, festinantium cursus, ignorantium securitas, et quaedam nescitarum ac desideratarum rerum magistra. Ergo in viarum initium in opera Dei creatur: quia et via est, et deducit ad Patrem.
PL 10, 462B道は、行く者たちの導き手、急ぐ者たちの走路、知らない者たちの安全、知られない望まれたものごとの教師である。それゆえ、彼は神の業のために、道の初めとして造られる。道であり、父へ導くからである。
Sed creationis hujus, quae a saeculo est, ratio quaerenda est. Nam ultimae dispensationis sacramentum est, quo etiam creatus in corpore, viam se Dei operum est professus.
PL 10, 462Bしかし、この世からある創造の理を問わなければならない。それは最後の経綸の秘義であり、その経綸において、体において造られた者として、自らを神の業の道と告白したからである。
Creatus autem est in vias Dei a saeculo: cum ad conspicabilem speciem subditus creaturae, habitum creationis assumpsit.
PL 10, 463A彼は世から神の道へと造られた。見える姿へ向けて被造物に服し、創造の姿を身に受けたときである。
Liber XII, Caput XLVI
第XII巻 第XLVI章PL 10, 463AViae Dei a saeculo, species creatae a Verbo assumptae. Cur varias assumpserit. --Videamus itaque in quas Dei vias, et in quae opera a saeculis creata sit, nata ante saecula ex Deo Sapientia. Vocem deambulantis in paradiso Adam audivit (Gen. III, 8) .
PL 10, 463A神の道は世からのものであり、言葉が身に受けた、造られた姿である。なぜ様々な姿を身に受けたか。――では、神から世々の前に生まれた知恵が、世々から、神のどの道、どの業のために造られたかを見よう。アダムは、楽園を歩む者の声を聞いた(創世記3:8)。
Putasne deambulantis incessum nisi in specie assumptae creationis auditum: ut in aliqua creatione consisteret, qui inambulans fuerit auditus? Non requiro qualis ad Cain et Abel et Noe locutus sit, et benedicens quoque Enoch qualis adfuerit.
PL 10, 463A汝は、歩みが、彼が身に受けた被造の姿においてでなければ聞かれなかったと考えないか。歩いていた者が聞かれるとき、何らかの被造物のうちに成り立っていたということである。カインとアベルとノアに、その者がどのような姿で語ったか、またエノクを祝福したときにどのような姿で共にいたかを、私は問わない。
Angelus ad Agar loquitur (Gen. XVI, 9, 13) : et utique idem Deus est. Numquid speciei ejusdem est cum angelus videtur, cujus est in ea natura qua Deus est? Certe species angeli ostenditur, ubi postea Dei natura memoratur. Sed quid de angelo dicam?
PL 10, 463A天使がハガルに語る(創世記16:9、13)。そして、同じ者がまぎれもなく神である。天使として見られるとき、神である本性における姿と同じ姿だろうか。確かに、天使の姿が示されるのは、後に神の本性が想起される場面である。しかし、天使について何を言うべきか。
Homo ad Abraham venit (Gen. XVIII, 2) . Numquid secundum hominem in creationis istius habitu Christus talis assistit, qualis et Deus est? Sed homo loquitur, et corpore assistit, et cibo alitur: verumtamen Deus adoratur.
PL 10, 463B人がアブラハムのもとに来た(創世記18:2)。キリストは、この被造の姿において、人に従って、神である者と同じ姿で立ち会っているのだろうか。しかし人が語り、体をもって立ち会い、食物で養われる。それでも神は礼拝される。
Certe qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur intelligi.
PL 10, 463B確かに、先に天使であった者が、いまは人でもある。彼が身に受けた被造のこの多様さが、これを神の本性的な姿と理解させることのないようにするためである。
Adest autem ad Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano, et manum conserit, et membris nititur, et lateribus inflectitur, et in omni motu nostro incessuque consistit (Gen. XXXII, 24) .
PL 10, 463B彼はヤコブのもとにも、格闘の抱擁に至るまで、人の姿で臨み、手を組み合い、肢体で踏ん張り、脇腹を曲げ、我々のあらゆる動きと歩みのうちにある(創世記32:24)。
Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur (Exodi III, 2): ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantiam naturae, fidem disceres.
PL 10, 463Bしかし同じ者は、後にモーセにも火であると示される(出エジプト記3:2)。造られた本性については、本性の実体よりも姿に信を置くことを、汝が学ぶためである。
Habuit tum in se potestatem conflagrandi, non tamen naturalem suscipiens urendi necessitatem: quia sine rubi damno conflagratio ignis apparuit.
PL 10, 463Cそのとき火は、燃え上がる権力をそれ自身に持っていたが、焼く本性的な必然を受けてはいなかった。柴に損害がないまま、火の燃焼が現れたからである。
Liber XII, Caput XLVII
第XII巻 第XLVII章PL 10, 463CSine aeternitatis damno assumpsit. Ea virtute qua assumpsit, absumpsit. --Curre per tempora, et intellige qualis visus sit, vel Jesu Nave nominis sui prophetae, vel Esaiae etiam cum (Joan. XII, 41) evangelico testimonio visum praedicanti, vel Ezechieli usque ad conscientiam resurrectionis assumpto (Ezech. XXXVII) , vel Danieli hominis filium iu aeterno saeculorum regno confitenti (Dan. VII, 13, 14) , caeterisque aliis, quibus se in habitu variae creationis ingessit, in vias Dei et in opera Dei, ad cognitionem scilicet Dei et nostrae aeternitatis profectum.
PL 10, 463C永遠性に損なわれることなく、身に受けた。身に受けた力によって、消し去った。――時代を駆け抜けて、どのような姿で見られたかを理解せよ。自分の名の預言者であるヨシュアに、また福音書の証言(ヨハネ12:41)をもって見られたと宣べるイザヤに、また復活を知るに至るまで〔霊に〕引き上げられたエゼキエル(エゼキエル37章)に、また永遠の〔底本は iu。in と読む〕世々の王国において人の子を告白するダニエル(ダニエル7:13、14)に、そのほか、様々な造られた姿で自らを差し出した他の人々に。神の道、神の業のためにである。すなわち、神の認識と我々の永遠性への進歩のためである。
Quid hic nunc haec humanae salutis dispensatio tam impiam aeternae nativitatis contumeliam molitur? Creatio ista a saeculis est: caeterum ante saecula infinita nativitas est.
PL 10, 464Aでは、この人間の救いの経綸が、なぜ永遠の誕生に対して、これほど不敬虔な侮辱を企てるのか。この創造は世々からのものである。しかし、無限の誕生は世々の前にある。
Vim sane nos dictis afferre contende, si Propheta, si Dominus, si Apostolus, si sermo ullus ad divinitatis aeternae nativitatem creaturae retulit nomen.
PL 10, 464A預言者が、主が、使徒が、あるいは何らかの言葉が、永遠の神性の誕生に被造物の名を当てたなら、確かに我々は言葉に無理を加えていると論難するがよい。
In his enim omnibus Deus, qui ignis consumens est, ita creatus inest, ut creationem ea virtute qua assumpsit absumeret: potens abolere rursum, quod tantum ad causam contemplationis exstiterat.
PL 10, 464Aこれらすべてにおいて、焼き尽くす火である神は、造られたものとして中にいたが、身に受けた力によって、創造を消し去った。観想のためにだけ現れたものを、再び滅ぼしうるからである。
Liber XII, Caput XLVIII
第XII巻 第XLVIII章PL 10, 464AChristum ut hominem dixit Paulus factum. Dixit et creatum. --Beatam autem illam et veram conceptae intra virginem carnis nativitatem, quia tum creaturae nostrae et naturae et species nascebatur, creaturam et facturam Apostolus nominavit.
PL 10, 464Aキリストは人としては作られたと、パウロは言った。造られたとも言った。――幸いな、真の誕生、すなわちおとめの内に宿った肉の誕生を、使徒は、そのとき我々の被造物としての本性と姿が生まれていたゆえに、被造物、作られたものと呼んだ。
Et certe cum eo (secundum eum) verae secundum hominem nativitatis hoc nomen est, cum ait: At ubi venit adimpletio temporis, misit Deus filium suum factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege sunt redimeret, ut adoptionem filiorum consequeremur (Gal. IV, 4) .
PL 10, 464B確かに、彼と共に(すなわち「彼に従って」)、人に従う真の誕生に、この名は当てはまる。彼はこう言う、「時が満ちたとき、神はその子を、女から作られた者として、律法のもとに作られた者として遣わした。律法のもとにある者たちを贖い、我々が子らの身分を得るためである」(ガラテヤ4:4)。
Filius itaque suus est, qui est in homine et ex homine factura; neque factura tantum, sed etiam creatura, ut dicitur: Sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis.
PL 10, 464Bそれゆえ、神の子は、人の内において、また人から、作られたものである。作られたものであるだけでなく、造られたものでもある。こう言われている、「イエスにあって真理があるとおりに、汝らは、以前の生き方に従って、欺きの欲望によって朽ちていく古い人を脱ぎ捨てよ。」
Innovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem eum, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 21 et seqq.) . Induendus itaque novus homo ille est, qui secundum Deum creatus est. Qui enim erat filius Dei, natus erat et filius hominis.
PL 10, 464B「汝らの理解の霊において新たにされ、神に従って造られた新しい人を着よ」(エフェソ4:21以下)。それゆえ、着るべき新しい人は、神に従って造られた者である。神の子であった者が、人の子としても生まれたからである。
Quia non divinitatis erat nativitas, sed creatura carnis; significationem sui generis accepit novus homo, secundum natum ante saecula Deum creatus.
PL 10, 464C誕生が神性のものではなく、肉の被造物であったので、新しい人は、自分の類の表示を受けた。世々の前に生まれた神に従って造られたのである。
Et cur secundum Deum homo novus creatus esset, ostendit secundum haec adjiciens: In justitia, et sanctitate, et veritate (Ibid. 24) . Dolus enim in eo non fuit: et factus est nobis justitia et sanctificatio, et ipse est veritas.
PL 10, 464Cなぜ新しい人が神に従って造られたのかは、続くこれらの言葉が示している、「義と聖と真理において」(エフェソ4:24)。彼のうちには偽りがなく、彼は我々のために義と聖化となり、彼自身が真理だからである。
Hunc ergo Christum, qui secundum Deum novus homo creatur, induimur. [ Secundum Deum autem creatur: quia secundum Dei justitiam, et sanctificationem, et veritatem homo peccati nescius est creatus.]
PL 10, 464Cしたがって、我々は、神に従って新しい人として造られるこのキリストを着る。[神に従って造られるとは、神の義と聖化と真理に従って、罪を知らない人が造られたからである。]
Liber XII, Caput XLIX
第XII巻 第XLIX章PL 10, 464CCreatio nativitati aeternae nequit deputari. -- Si igitur Sapientia, memorem se eorum quae a saeculo gesta sunt dicens, in opera Dei atque in vias Dei creatam esse se dixit; atque ita creatam, ut fundatam se ante saecula doceret, ne assumptae illius varie ac frequenter creationis sacramentum demutasse naturam videretur, cum fundationis firmitas convellendi status non reciperet perturbationem; at vero ne fundatio aliud quidquam quam nativitatem videretur ostendere, ante omnia professa est esse se genitam: nunc vero cur creatio ad nativitatem deputatur, cum quae genita ante omnia est, ipsa fundata ante saecula est; quae autem fundata ante saeculum est, ea ipsa in initium viarum Dei et in opera ejus creata a saeculis est: ut creatio a saeculis differre intelligeretur ab ea, quae ante saecula et quae ante universa nativitas est. Non habet saltem impietas veniam, ut praetendat impietatis errorem.
PL 10, 464C創造は永遠の誕生に帰せられえない。――さて、知恵は、世から行われたことを思い出すと言い、自分が神の業のため、神の道のために造られたと言った。しかもそのように造られたと言いつつ、世々の前に据えられたことを教えた。それは、彼がしばしば様々に身に受けたあの創造の秘義が、本性を変えてしまったと見えないためである。据えられることの堅固さは、覆される状態の混乱を受け入れないからである。しかし、据えられることが誕生以外の何かを示しているように見えないため、知恵は、自分がすべてより前に生まれたと告白した。それなのに、いま、なぜ創造が誕生に帰せられるのか。すべてより前に生まれた知恵自身が、世々の前に据えられ、世の前に据えられた者自身が、世々から神の道の初めとして、また神の業のために造られているのに。それは、世々からの創造が、世々の前にあり、万物の前にある誕生とは異なると理解されるためである。少なくとも不敬虔には、不敬虔の誤りを言い訳にする赦しはない。
Liber XII, Caput L
第XII巻 第L章PL 10, 465BQuo sensu etsi imperite, non tamen impie posset deputari. --Namque etsi infirmitas intelligentiae sensum religiosae opinionis impediret, ne nunc quae creationis proprietas esset consequi posset; tamen vel secundum Apostoli dictum facturam verae nativitati deputantem, creationem quoque etsi indocte, tamen non impie, ad generationis fidem proficere oportere existimare debuerat.
PL 10, 465Bこの理解ならば、未熟であっても不敬虔とはされえない。――理解の弱さが、敬虔な見解の意味を妨げて、創造の固有性が何であるかをいま把握できないとしても、作られたものを真の誕生に帰す使徒の言葉に従って、創造もまた、未熟であっても不敬虔でなく、生成への信仰に資するべきものだと考えるべきであった。
Apostolus enim videtur, unius ex uno nativitatem, id est, Domini ex virgine sine passionum humanarum conceptu praedicaturus, non extra rationem factum de muliere locutus esse, quem natum sciebat, frequenterque dixisset: ut et nativitas veritatem generationis ostenderet, et factura unius ex uno nativitatem protestaretur; quia humanae permixtionis conceptum facturae nomen excluderet, cum factus esse ex virgine disceretur, qui natus magis esse non ambigebatur.
PL 10, 465B使徒は、一者から一者への誕生、すなわち主が、人間的な情念の受胎なしにおとめから生まれることを宣べようとして、理由なしに「女から作られた」と語ったのではないようである。使徒は、彼が生まれたことを知っており、しばしばそう言っていた。それは、誕生が生成の真実を示し、作られたことが一者から一者への誕生を証しするためである。人間の交わりによる受胎を、作られたという名が排除するからである。おとめから作られたと教えられる者が、むしろ生まれた者であることは疑いがなかった。
At vide tu, quam sis impius, o haeretice. Creatum Jesum Christum potius ex Deo, quam natum esse, sermo nullus aut propheticus aut evangelicus aut apostolicus est locutus: tu vero nativitatem negas, et affirmas creaturam, non secundum significationem Apostoli, factum esse dicentis ne natus esse ambigeretur unus ex uno; sed ad impiissimum sensum, ne Deus naturali nativitate subsisteret, cum creatura potius ex nihilo substitisset.
PL 10, 465Cしかし見よ、汝がどれほど不敬虔であるかを、異端者よ。イエス・キリストが神から生まれたのではなくむしろ造られたと言った言葉は、預言の言葉にも福音の言葉にも使徒の言葉にもない。それなのに汝は、誕生を否定し、被造物を主張する。それは、一者が一者から生まれたことが疑われないように「作られた」と言う使徒の意味に従ったものではなく、神が本性による誕生によって存立せず、むしろ被造物が無から存立したという、極めて不敬虔な理解に向けたものである。
Hoc primum infelicis mentis tuae virus est, non nativitatem creaturam nominare, sed pro nativitate fidem creationi aptare.
PL 10, 466Aこれが汝の不幸な心の第一の毒である。誕生を被造物と呼ぶことではなく、誕生の代わりに、信仰を創造に合わせることである。
Quamquam id quidem inopis ingenii esset, sed tamen non admodum irreligiosi, creatum idcirco dixisse, ut impassibilis ex Deo tamquam unius ex uno nativitas nosceretur.
PL 10, 466A確かに、受苦なき誕生が、神からの、一者から一者への誕生として知られるようにするために「造られた」と言ったのであれば、それは乏しい才知の言い方ではあっても、それほど不敬虔とまでは言えないであろう。
Liber XII, Caput LI
第XII巻 第LI章PL 10, 466AFides constans de aeterna Filii nativitate. --Sed nihil horum constans atque apostolica fides patitur. Scit enim in qua dispensatione temporis Christus creatus, et in qua temporum aeternitate sit natus.
PL 10, 466A子の永遠の誕生についての、揺らがない信仰。――しかし、揺らがない使徒の信仰は、これらのいずれをも許さない。キリストが、どの時の経綸において造られ、どの時の永遠性において生まれたかを、知っているからである。
Natus autem ex Deo Deus est, et verae nativitatis in eo et perfectae generationis non ambigua divinitas est. Nihil enim in rebus Dei nisi natum et aeternum confitemur.
PL 10, 466A神から生まれた者は神であり、彼のうちには、真の誕生と完全な生成の疑いのない神性がある。我々は、神の事柄において、生まれた者、永遠なる者以外を告白しない。
Natum autem non post aliquid, sed ante omnia: ut nativitas tantum testetur auctorem, non praeposterum aliquid in se ab auctore significet.
PL 10, 466B生まれた者であることは、何かの後ではなく、すべての前である。誕生が源である者を証しするだけで、源である者から何か逆さまのものを、自らのうちに示すことのないためである。
Et quidem confessione communi, secunda quidem ab auctore nativitas est, quia ex Deo est; non tamen separabilis ab auctore, quia in quantum sensus noster intelligentiam tentabit nativitatis excedere, in tantum necesse est etiam generationis excedat.
PL 10, 466B確かに共通の告白では、誕生は源である者から見て第二であり、神から出るものだからである。しかし、源である者から切り離されうるものではない。我々の理解が誕生の理解を越えようと試みる分だけ、必然的に生成の理解をも越えるからである。
Solus itaque hic pius de Deo sermo est, scire Patrem: scire et cum eo eum qui ex eo Filius. Neque sane aliud de Deo, praeter quam patrem eum esse unigeniti Dei et creatoris, docemur.
PL 10, 466Bしたがって、神についての敬虔な言葉は、ただこれだけである。父を知ること、そして父と共に、彼から出た子を知ることである。また、神について、独り子なる神であり創造者でもある者の父であること以外を、我々は教えられていない。
Ultra se itaque infirmitas humana non tendat: et loquatur hoc solum, in quo solo ei salus est, ante carnis sacramentum in Domino Jesu Christo hoc se semper scire, quod natus est.
PL 10, 466Bそれゆえ、人間の弱さは、自らを越えて手を伸ばしてはならない。ただこれだけを語るがよい。それによってのみ自分に救いがあること、すなわち、肉の秘義の前に、主イエス・キリストについて、彼が生まれた者であることを、つねに知っている、ということを。
Liber XII, Caput LII
第XII巻 第LII章PL 10, 466CHuic se adhaerere profitetur Hilarius quam nec sensu suo praefinit. -- Ego quidem, in quantum concesso mihi hoc a te spiritu vigebo, sancte Pater omnipotens Deus, ut aeternum te Deum, ita aeternum et patrem confitebor.
PL 10, 466Cヒラリウスは、自らの理解によっても限ることのないこの信仰に、自分が固着すると告白する。――私は、汝によって私に許されたこの霊によって力を持ちうるかぎり、聖なる父、全能の神よ、汝を永遠の神として告白するのと同じく、永遠の父としても告白する。
Neque in id umquam stultitiae atque impietatis erumpam, ut omnipotentiae tuae sacramentorumque arbiter, hunc infirmitatis meae sensum ultra infinitatis tuae religiosam opinionem, et significatam mihi aeternitatis fidem erigam: ut te aliquando sine Sapientia et Virtute et Verbo tuo, unigenito Deo Domino meo Jesu Christo fuisse praefiniam.
PL 10, 466C私は、汝の全能と秘義の審判者であるかのように、私の弱さのこの理解を、汝の無限についての敬虔な見解と、私に示された永遠性の信仰を越えて持ち上げるほどの愚かさと不敬虔に、決して陥らない。汝が、汝の知恵と力と言葉、私の主イエス・キリスト、独り子なる神なしに、かつて存在したなどと、あらかじめ定めることはしない。
Non enim praejudicat de te sensui meo naturae nostrae infirmus imperfectusque sermo; ut fidem intra silentium strangulet inopia eloquendi.
PL 10, 467A我々の本性の弱く不完全な言葉は、汝についての私の理解に先入見を与えない。語る力の乏しさが、信仰を沈黙のうちに絞め殺すことがあってはならない。
Namque cum verbum et sapientia et virtus in nobis interioris motus nostri opus nostrum sit, tecum tamen perfecti Dei, qui et Verbum tuum et Sapientia et Virtus est, absoluta generatio est; ut inseparabilis semper a te sit, qui in his aeternarum proprietatum tuarum nominibus ex te natus ostenditur: natus autem ita, ut nihil aliud quam te sibi significet auctorem; non etiam fidem infinitatis amittat per id, quod ante tempora aeterna natus esse memoratur.
PL 10, 467Aというのは、我々にあっては、言葉と知恵と力は、我々の内的な動きの我々の働きであるが、汝のもとでは、完全な神である者、汝の言葉であり知恵であり力である者の生成は、絶対的だからである。その結果、汝の永遠の固有性を示すこれらの名において、汝から生まれたと示される者は、汝からつねに切り離されない。しかも、汝を自らの源として示すこと以外を意味しないように生まれ、永遠の時の前に生まれたと記されることによって、無限の信仰を失うことがない。
Liber XII, Caput LIII
第XII巻 第LIII章PL 10, 467BIn multis naturalibus rebus, quarum latet causa, succurrit fides, quanto magis in divinis. --Multa enim istius modi in rebus humanis praestitisti, quorum cum causa ignoretur, effectus tamen non nescitur. Et religiosa est fides, ubi est etiam naturalis inscientia.
PL 10, 467B原因が隠れている多くの本性的な事物において、信仰が助けとなる。まして神的なことにおいてはなおさらである。――汝は人間の事物において、この種の多くのことを成し遂げた。それらは原因が知られないにもかかわらず、結果は知られなくはない。本性的な無知のあるところにも、敬虔な信仰がある。
Nam cum erexi in coelum tuum hos luminis mei infirmes oculos, nihil aliud esse quam coelum tuum credidi.
PL 10, 467B私が、私の光のこの弱い〔底本は infirmes。infirmos と読む〕目を汝の天へ向けたとき、それが汝の天以外の何ものでもないと信じた。
Hos enim astriferos in eo circulos, et annuos recursus, et vergilias, et septemtrionem, et luciferum, diversa ministeriorum suorum sortitos officia conspiciens, Deum te in his, quorum intelligentiam non complector, intelligo.
PL 10, 467B天における星を運ぶこれらの環、年ごとの巡り、すばる、北斗、明けの明星が、それぞれの務めのために異なる役目を受けているのを見て、私はそれらの理解を包みきれないにもかかわらず、それらの中に汝を神として理解する。
Cum vero mirabiles elationes maris tui vidi; non solum aquarum originem, sed nec motum dimensae hujus vicissitudinis assecutus, fidem tamen rationis, mihi imperspicabilis licet, apprehendens, in his te quoque quae ignoro, non nescio.
PL 10, 467C汝の海の驚くべき高まりを見たとき、私は水の起源も、この測られた交替の動きも捉えなかったが、私には見通せなくても理の信を捉え、私が知らないこれらのことにおいても、汝を知らないわけではない。
Jam vero cum in terras mente convertor, quae occultarum virtute causarum sata omnia suscepta dissolvunt, dissoluta vivificant, vivificata multiplicant, multiplicata confirmant; nihil in his reperi, quae intelligere sensu meo possem: sed ignoratio mea ad intelligendum te proficit, dum famulantis mihi naturae imperitus, usu te tantum meae utilitatis intelligo.
PL 10, 467Cさらに、私が心を地へ向けるとき、地は、隠された原因の力によって、撒かれたものをすべて受け入れて分解し、分解したものを生かし、生かしたものを増やし、増やしたものを堅固にする。私はこれらのうちに、自分の理解で悟りうるものを何も見出さなかった。しかし私の無知は、汝を理解することに役立つ。私に仕える本性については無知であり、ただ私の益のための用によってのみ、汝を理解するからである。
Ipsum me quoque nesciens, ita sentio: ut te magis eo, quod mei sum ignarus, admirer. Nam dijudicantis mentis meae aut motum aut rationem aut vitam et non intelligens sentio, et sentiens tibi debeo, cui ultra intelligentiam naturalis exordii, sensum naturae oblectantis impertias.
PL 10, 468A私自身についても知らないまま、私はこう感じる。私が自分を知らないことによって、いっそう汝を驚嘆する。判断する私の心の動きや理や命を、理解せずに感じ、感じつつ汝に負う。汝は、本性的な始まりの理解を超えて、私に、本性を喜ばせる理解を分け与えるからである。
Et cum te meis ignorans intelligam, et intelligens venerer: nec ego in tuis rebus fidem omnipotentiae tuae laxabo, quia nesciam; ut sensus meus originem Unigeniti tui occupet, et sibi subdat, et aliquid in me sit, quod ego ultra et Creatorem et Deum meum tendam.
PL 10, 468Aそして、私が自分のことについて無知でありながら汝を理解し、理解しつつ崇敬する以上、私は、知らないという理由で、汝のことがらにおける汝の全能への信仰を緩めて、私の理解が汝の独り子の起源を占めて自分に従わせ、私のうちに、私の創造者、私の神をも越えて私が伸ばす何かがある、というようなことにはしない。
Liber XII, Caput LIV
第XII巻 第LIV章PL 10, 468BFilius ex Patris substantia natus, adeoque secundus ab eo, sed aeternus et individuus. --Nativitas ejus ante aeterna tempora est. Si aliquid in rebus est, quod antevenit aeternitatem; erit aliquid profecto, quod sensum aeternitatis excedat.
PL 10, 468B子は父の実体から生まれ、したがって父に次ぐが、永遠であり、分けられない。――彼の誕生は永遠の時の前にある。もし事物のうちに、永遠に先んじるものがあるなら、永遠の理解を超えるものが確かにあることになる。
Tua enim res est, et Unigenitus tuus est: non portio; non protensio, non secundum efficientiarum opinionem nomen aliquod inane; sed filius, filius ex te Deo patre Deus verus, et a te in naturae tuae unitate genitus; post te ita confitendus, ut tecum: quia aeternae originis suae auctor aeternus es.
PL 10, 468B彼は汝のものであり、汝の独り子である。部分でもなく、延長でもなく、働きについての見解に従った何かの空虚な名でもない。子であり、汝、父なる神から出た子であり、真の神であり、汝の本性の一体性において汝から生まれた者である。汝の後にあると告白されるべきであると同時に、汝と共にあると告白されるべき者である。汝は、彼の永遠の起源の永遠の源だからである。
Nam dum ex te est, secundus a te est; dum vero tuus est, non separandus ab eo es: quia nec sine tuo fuisse confitendus aliquando es, ne aut imperfectus sine generatione, aut superfluus post generationem arguaris.
PL 10, 468Bというのは、彼は汝から出る限り汝に次ぎ、汝のものである限り、汝は彼から切り離されえないからである。汝は、かつて汝のものなしにあったと告白されてはならない。生成なしには不完全であり、生成の後には余計である、と論難されることのないためである。
Atque ita ad id tantum nativitas proficit aeterna, ut unigeniti ante aeterna tempora ex te filii patrem te sciamus aeternum.
PL 10, 468Cこうして、永遠の誕生は、ただこのことのために役立つ。すなわち、永遠の時の前に汝から生まれた独り子の父が、永遠なる汝であることを、我々が知るためである。
Liber XII, Caput LV
第XII巻 第LV章PL 10, 468CSpiritus sanctus non est creatura. --Et mihi quidem parum est hoc, fidei meae ac vocis officio, Dominum et Deum meum unigenitum tuum Jesum Christum creaturam negare: hujus ego nominis consortium ne in sancto quidem Spiritu tuo patiar, ex te profecto, et per eum misso.
PL 10, 468C聖なる霊は被造物ではない。――しかし私にとっては、私の主、私の神、汝の独り子イエス・キリストを被造物であると否定することは、私の信仰と言葉の務めのうち、まだ小さなことである。この名の分け持ちを、汝の聖なる霊においても、私は許さない。この霊は汝から発し、彼を通して遣わされたのである。
Magna enim mihi erga res tuas religio est. Neque, quia te solum innascibilem, et unigenitum ex te natum sciens, genitum tamen Spiritum sanctum non dicturus sim, dicam umquam creatum.
PL 10, 469A私には、汝のものに対する大きな畏敬がある。汝のみが生まれざる者であり、汝から生まれた独り子があることを知っているので、聖なる霊を生まれた者とは言わないが、造られたとも決して言わない。
Hujus ego dicti, quod mihi cum caeteris a te substitutis commune est, ad te quoque prorepentes timeo contumelias.
PL 10, 469A私は、汝によって存在させられた他のものと私が共有するこの語で、汝へまで這い寄る侮辱を恐れる。
Profunda tua sanctus Spiritus tuus, secundum Apostolum (I Cor. II, 10) , scrutatur et novit, et interpellator pro me tuus inenarrabilia a me tibi loquitur: et ego naturae suae ex te per unigenitum tuum manentis potentiam creationis nomine non modo eloquar, sed etiam infamabo?
PL 10, 469A汝の聖なる霊は、使徒によれば(一コリント2:10)、汝の深みを探り、知っている。汝の執り成す者は、私のために、語りえないことを、私から汝へと語る。それなのに私は、汝から汝の独り子を通してとどまるその本性の権能を、創造という名で語るだけでなく、さらに辱めるだろうか。
Nulla te nisi res tua penetrat: nec profundum immensae majestatis tuae, peregrinae atque alienae a te virtutis causa metitur. Tuum est quidquid te init: neque alienum a te est, quidquid virtute scrutantis inest.
PL 10, 469B汝に届くものは、汝のものでなければ何もない。汝の無限の威厳の深みは、汝にとって異質で外来の力の働きによって測られることもない。汝に入り込むものは、すべて汝のものである。探る力によって内にあるものは、汝にとって異質ではない。
Liber XII, Caput LVI
第XII巻 第LVI章PL 10, 469BInenarrabilis est. --Mihi autem inenarrabilis est, cujus pro me mihi inenarrabiles sunt loquelae.
PL 10, 469B言い表しえない者である。――私にとっては、私のために語る言葉が私に言い表しえない者が、言い表しえないのである。
Nam ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus tuus ex te natus est, cessante omni ambiguitate sermonis atque intelligentiae difficultate, solum quod natus est manet: ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam, sed tamen teneo conscientia.
PL 10, 470A汝の独り子が永遠の時の前に汝から生まれたことにおいて、言葉のあらゆる曖昧さと理解の困難が止み、ただ生まれたということだけが残る。それと同じように、汝の聖なる霊が、汝から彼を通して出ることを、私は理解によっては知覚しないが、意識において保っている。
In spiritalibus enim rebus tuis hebes sum, Unigenito tuo dicente: Ne mireris quod dixerim tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis unde veniat, et quo eat.
PL 10, 470A汝の霊的なことについて、私は鈍い。汝の独り子が言うからである、「私が汝に、汝らは新たに生まれねばならないと言ったことを驚くな。霊は望むところに吹く。汝はその声を聞くが、どこから来てどこへ行くかを知らない。」
Sic est omnis qui natus est ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 7, 8) . Regenerationis meae fidem obtinens nescio: et quod ignoro, jam teneo. Sine sensu enim meo renascor, cum efficientia renascendi.
PL 10, 470A「水と聖なる霊から生まれた者はみな、そのとおりである」(ヨハネ3:7、8)。私は、自分の再生の信仰を保ちつつ、知らない。そして知らないことを、すでに保っている。私の理解なしに、私は再び生まれ、その再び生まれる働きを受けるのである。
Modus autem Spiritui nullus est, loquenti cum velit, quod velit, ubi velit. Et cujus adeuntis atque abeuntis causa; sub assistentis licet conscientia, nesciatur, hujus naturam inter creaturas referam, et originis suae definitione moderabor?
PL 10, 470A霊には様式がない。望むときに、望むことを、望むところで語る。その来ることと去ることの原因は、共にいる者の意識のもとにあるにもかかわらず、知られない。そのような霊の本性を、私は被造物のうちに数え、その起源を定義で限るだろうか。
Omnia quidem facta per Filium, qui apud te Deum in principio erat Deus Verbum, Joannes tuus loquitur (Joan. I, 1, 3) . Sed creata omnia in eo in coelis et in terra visibilia et invisibilia Paulus enumerat (Coloss. I, 16) .
PL 10, 470B確かに、万物は子を通して作られた。初めに、神である汝のもとにいた、神なる言葉である子を通してである、と汝のヨハネは語る(ヨハネ1:1、3)。しかしパウロは、天と地の見えるものも見えないものも、すべてが彼のうちに造られたと数え上げる(コロサイ1:16)。
Et cum universa in Christo et per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret.
PL 10, 470Bそして、万物がキリストのうちに、キリストを通して造られたと記しながら、聖なる霊については、この霊を汝のものと言ったことで、自分に十分な表示だと考えた。
Cum his ego proprie electis tibi viris haec ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra sensum intelligentiae meae secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinionem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam Spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio.
PL 10, 471A汝によってとくに選ばれたこれらの人々と共に、私は次のように感じよう。彼らに従って、私の理解の感覚を越えて、汝の独り子について、生まれた者であること以外は言わないのと同じく、人間の才知の見解を越えて、彼らに従って、汝の聖なる霊について、汝の霊であること以外は語らない。私には言葉の空しい争いではなく、ためらわない信仰の揺らがない告白があるように。
Liber XII, Caput LVII
第XII巻 第LVII章PL 10, 471AOratio. --Conserva, oro, hanc fidei meae incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus mei dona mihi hanc conscientiae meae vocem: ut quod in regenerationis meae Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam: Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem: sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear.
PL 10, 471A祈り。――保て、私は願う、私の信仰のこの汚れなき敬虔を。そして私の霊が去るその時まで、私の良心のこの声を私に与えよ。私の再生の信条において、父と子と聖なる霊のもとで洗礼を受けて告白したことを、私がつねに保つように。すなわち、我々の父である汝と、汝の子とを、汝と共に礼拝し、汝から汝の独り子を通して出る聖なる霊を、受けるに値する者となるように。
Quia mihi idoneus ad fidem testis est, dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) , Dominus meus Jesus Christus, manens in te et ex te et apud te semper Deus: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
PL 10, 472A私の主イエス・キリストは、信仰のためのふさわしい証人であり、こう言っている、「父よ、私のものはすべて汝のもの、汝のものは私のもの」(ヨハネ17:10)。彼は汝のうちに、汝から、汝のもとに、つねに神としてとどまる。彼は世々に祝福されている。アーメン。