ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem › 全文

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 全文

Hilary of Poitiers · PL 10, 609B–618C

Prooemium

冒頭 (Prooemium)PL 10, 609B
1

Dilectissimis fratribus in fide paterna manentibus, et Arianam haeresim detestantibus, episcopis, et omnibus plebibus, Hilarius conservus vester in Domino aeternam salutem.

PL 10, 609B

最愛の兄弟たち、すなわち父祖の信仰にとどまり、アレイオス派の異端を忌み嫌う司教たちと、すべての民へ。諸君の、主にある同じ僕ヒラリウスが、永遠の救いを〔祈って挨拶を送る〕。

Caput I

第I章PL 10, 609C
1

Pacem veram frustra tentat Hilarius componere. --Speciosum quidem nomen est pacis, et pulcra est opinio unitatis: sed quis ambigat eam solam Ecclesiae atque Evangeliorum unitatem pacem esse, quae Christi est?

PL 10, 609C

真の平和をヒラリウスは整えようとするが、むなしい。――平和という名は確かに美しく、一致という評判は麗しい。しかし、教会と福音書の一致のうち、キリストのものであるそれだけが平和であることを、誰が疑うだろうか。

2

Quam ad Apostolos post passionis suae gloriam est locutus (Joan. XX, 19) , quam ad aeterni mandati sui pignus commendavit abiturus, hanc nos, Fratres dilectissimi, et amissam quaerere, et turbatam componere, et repertam tenere curavimus.

PL 10, 609C

キリストが受難の栄光ののち使徒たちに語り(ヨハネ20:19)、去るにあたって自らの永遠の命令の担保として委ねたこの平和を、最愛の兄弟たちよ、我々は、失われたものとして探し求め、乱されたものとして整え、見いだされたものとして保つことに努めてきた。

3

Sed hujus ipsius nos fieri vel participes vel auctores, nec temporis nostri peccata meruerunt, nec imminentis antichristi praevii ministrique sunt passi: qui pace sua, id est, impietatis suae unitate se jactant, agentes se non ut episcopos Christi, sed antichristi sacerdotes.

PL 10, 609C

しかし、この平和そのものに我々が与る者となることも、その創始者となることも、我々の時代の罪は受けるに値せず、迫り来る反キリストの先駆者たちと手先たちも許さなかった。彼らは自らの平和、すなわち自らの不敬虔の一致を誇り、キリストの司教としてではなく、反キリストの司教として振る舞っている。

Caput II

第II章PL 10, 609D
1

Antichristi plures. --Ac ne maledicis verborum in eos uti conviciis arguamur, causam perditionis publicae, ne cuiquam ignorata sit, non tacemus. Antichristos plures esse, etiam apostolo Joanne praedicante, cognovimus (I Joan. II, 18) .

PL 10, 609D

反キリストは多数いる。――我々が彼らに対して悪口の罵りを用いていると非難されないように、公の滅びの原因を、誰にも知られずにいることのないよう、黙ってはおかない。反キリストが多数いることを、使徒ヨハネもまた宣べていることによって、我々は知っている(一ヨハネ2:18)。

2

Quisquis enim Christum, qualis ab apostolis est praedicatus, negavit, antichristus est. Nominis antichristi proprietas est, Christo esse contrarium.

PL 10, 610C

使徒たちによって宣べ伝えられたとおりのキリストを否定する者は、誰であれ反キリストである。反キリストという名の固有の意味は、キリストに敵対することである。

3

Hoc nunc sub opinione falsae pietatis efficitur, hoc sub specie praedicationis evangelicae laboratur, ut Dominus Jesus Christus, dum praedicari creditur, denegetur.

PL 10, 610C

今このことが、偽りの敬虔という評判のもとで行われ、福音の宣教という外見のもとで企てられている。主イエス・キリストが、宣べ伝えられていると信じられているうちに、否定されるように、というのである。

Caput III

第III章PL 10, 610C
1

Ecclesia subsidiis humanis fundata non fuit. --Ac primum miserari licet nostrae aetatis laborem, et praesentium temporum stultas opiniones congemiscere, quibus patrocinari Deo humana creduntur, et ad tuendam Christi Ecclesiam ambitione saeculari ( Ms. Carn. saeculi) laboratur.

PL 10, 610C

教会は人間の助けによって基礎づけられたのではなかった。――まず、我々の時代の労苦を憐れみ、今の世の愚かな臆説を嘆くことが許される。それらによって、人間の事柄が神を弁護すると信じられ、キリストの教会を守るために、世俗の野心(別本では「世の」)をもって労されているのである。

2

Oro vos, episcopi qui hoc esse vos creditis, quibusnam suffragiis ad praedicandum Evangelium apostoli usi sunt? quibus adjuti potestatibus Christum praedicaverunt, gentesque fere omnes ex idolis ad Deum transtulerunt?

PL 10, 610C

私は諸君に問いたい、自らを司教であると信じている者たちよ。使徒たちは福音を宣べ伝えるのに、いったいどのような票決の支持を用いたのか。どのような権力に助けられてキリストを宣べ伝え、ほとんどすべての国民を偶像から神へと移したのか。

3

Anne aliquam sibi assumebant e palatio dignitatem, hymnum Deo in carcere inter catenas et post flagella cantantes; edictisque regis Paulus, cum in theatro spectaculum ipse esset, Christo Ecclesiam congregabat?

PL 10, 611A

彼らが宮廷から何らかの地位を自らのものとしたというのか。牢獄の中で、鎖につながれ、鞭刑ののちにも、神への賛歌を歌っていたというのに。パウロは、自らが劇場で見世物となっていたときに、王の勅令によって教会をキリストのために集めたというのか。

4

Nerone se, credo, aut Vespasiano, aut Decio patrocinantibus tuebatur? quorum in nos odiis confessio divinae praedicationis effloruit.

PL 10, 611A

ネロやウェスパシアヌスやデキウスが後ろ盾となって、おそらく彼は自らを守っていたのか。彼らの我々への憎悪のただ中でこそ、神の宣教の告白は花開いたのである。

5

Illi manu atque opere se alentes, intra coenacula secretaque coeuntes, vicos et castella gentesque fere omnes terra ac mari contra senatusconsulta et regum edicta peragrantes, claves, credo, regni coelorum non habebant?

PL 10, 611A

彼らは自らの手と仕事で身を養い、屋階や人目につかぬ場所に集まり、元老院決議と王たちの勅令に逆らって、村々や砦や、ほとんどすべての国民のもとを陸と海に巡っていたが、おそらく天の国の鍵を持っていなかったのか。

6

Aut non manifesta se tum Dei virtus contra odia humana porrexit, cum tanto magis Christus praedicaretur, quanto magis praedicari inhiberetur?

PL 10, 611A

それとも、そのとき神の力は、人間の憎悪に逆らって明らかに現れたのではないのか。キリストは、宣べ伝えることが妨げられれば妨げられるほど、いっそう宣べ伝えられたのである。

Caput IV

第IV章PL 10, 611B
1

Fidei vis illata improbatur. --At nunc, proh dolor! divinam fidem suffragia terrena commendant, inopsque virtutis suae Christus, dum ambitio nomini suo conciliatur, arguitur.

PL 10, 611B

信仰に加えられた暴力は非とされる。――しかるに今や、ああ悲しいかな、神の信仰を地上の票決が推奨し、キリストは、その名のために野心が取り込まれるうちに、自らの力に乏しい者と断じられている。

2

Terret exsiliis et carceribus Ecclesia: credique sibi cogit, quae exsiliis et carceribus est credita. Pendet ad dignationem communicantium, quae persequentium est consecrata terrore. Fugat sacerdotes, quae fugatis est sacerdotibus propagata.

PL 10, 611B

教会は追放と牢獄で脅す。追放と牢獄のうちに信じられた教会が、自らを信じるよう強いる。迫害者たちの恐怖によって聖別された教会が、交わりに与る者たちの顧みに依存している。追い払われた司教たちによって広められた教会が、司教たちを追い払う。

3

Diligi se gloriatur a mundo, quae Christi esse non potuit, nisi eam mundus odisset. Haec de comparatione traditae nobis olim Ecclesiae, nuncque deperditae, res ipsa quae in oculis omnium est atque ore, clamavit.

PL 10, 611B

世から愛されることを誇る教会は、世がこれを憎まなかったなら、キリストのものではありえなかったはずである。かつて我々に伝えられ、今や失われた教会との比較について、以上のことを、すべての人の目にも口にもある事実そのものが叫んだのである。

Caput V

第V章PL 10, 611C
1

Antichristi tempus jam adesse. --Quid autem illud sit, quod ignorandum ultra non sit breviter exponam. Secundum placitam Deo plenitudinem coarctata sunt tempora.

PL 10, 611C

反キリストの時はすでに来ている。――だが、これ以上知らずにいてはならないそのことが何であるかを、手短に述べよう。神に喜ばれる充満に従って、時は縮められた。

2

Circumscripta enim ratio eorum coelestibus libris docetur: ac necesse est in ipsam nos aetatem antichristi incidisse, cujus, secundum Apostolum (II Cor. XI, 14) , ministris in lucis se angelum transformantibus, ab omnium fere sensu et conscientia is qui est Christus aboletur.

PL 10, 611C

というのも、それら〔の時〕の計算が限られていることは、天の書によって教えられているからである。そして我々は、まさにその反キリストの時代に陥っていることが必然である。使徒によれば(二コリント11:14)、その手先たちが光の天使に姿を変えていて、ほとんどすべての人の感覚と良心から、キリストその人が消し去られているのである。

3

Ut enim erroris affirmatio certa sit, incerta veri opinio antefertur: sitque antichristo jam pervium, Christum eum esse se fallere, de quo nunc usque dissensum sit.

PL 10, 612A

誤りの主張が確実となるように、真理についての不確かな見解が先に立てられる。そして、反キリストにとって、自らがキリストであると欺くことが〔Christum eum esse se fallere の構文は取りにくい。自らがキリストであると欺く、と取った〕、すでに通りやすくなっている。そのキリストについては、今に至るまで見解が分かれているのだから。

4

Hinc illae variae opiniones, hinc sub unius Christi fide praedicatio plurimorum, hinc nuper Arii spiritus ex angelo diaboli in lucis angelum transfiguratus: cujus haereditas omnis ad Valentem, Ursacium, Auxentium, Germinium, Gaium successit atque defluxit. Nam ipsi nunc Christum novum, per quem antichristus subreperet, intulerunt.

PL 10, 612A

ここから、かの多様な見解が生じ、ここから、唯一のキリストの信仰のもとでの多くの者たちの宣教が生じ、ここから、近ごろアレイオスの霊が、悪魔の天使から光の天使へと姿を変えた。その相続のすべてが、ウァレンス、ウルサキウス、アウクセンティウス、ゲルミニウス、ガイウスに渡り、流れ込んだ。彼ら自身が今、新しいキリストを持ち込んだのであり、それを通して反キリストがこっそり入り込もうとしたのである。

Caput VI

第VI章PL 10, 612A
1

Auxentii, Valentis, etc., de Christo opiniones. Plebi nondum nocet haeresis latens. --Volunt enim hunc suum Christum non ejus divinitatis esse cujus et Pater est; sed esse potentem et praestantem caeteris aliis creaturis creaturam, eumque per voluntatem Dei ex nihilo substitisse: et eum ante omnia quidem saecula, et ante omne omnino tempus natum ex Deo Deum esse; sed non ex substantia Dei esse, neque divinae in eo nativitatis, majestatisque ejus, quae Dei est intelligendam veritatem; ne quam verus sit Deus qui pater est, tam verus sit Deus qui filius est: ut id, quod unum esse Filius et Pater in Evangeliis praedicantur (Joan. X, 30) , in voluntatis tantum sit et charitatis societate, non in divinitatis veritate.

PL 10, 612A

キリストについてのアウクセンティウス、ウァレンスらの見解。潜んでいる異端は、まだ民に害を及ぼしていない。――彼らは、自分たちのこのキリストが、父もそれである神性のものではなく、他の被造物にまさって力があり卓越した被造物であり、神の意志によって無から存立するに至ったのだと望んでいる。また彼は、あらゆる世に先立ち、あらゆる時に先立って、神からの神として生まれたが、神の実体から出たのではなく、彼における神的な誕生の、また神に属するその威厳の、理解されるべき真理があるのではない、と言う。父である神が真の神であるように、子である神が真の神であることがないようにである。それは、福音書で子と父が一つであると宣べられていること(ヨハネ10:30)が、ただ意志と愛の結びつきにおいてであって、神性の真理においてではないようにするためである。

2

Quae si in Filio non eadem est ipsa illa quae Dei est, ut in confessione fidei Deus unus sit; cur Deum Filium, cur ante tempora et saecula confitentur, nisi quia Dei nomen sancto cuique per indulgentiam aeternitatis est destinatum?

PL 10, 612B

もし子における神性が、神に属するまさにその神性と同じではなく、そうして信仰の告白において神が唯一であるというのなら、なぜ彼らは子を神と告白し、なぜ時と世に先立つと告白するのか。神の名が、永遠の恵みによって聖なる者のそれぞれに定められているからにほかならないではないか。

3

Aut regenerati omnes non vere Dei filii sunt, aut angeli omnes, per Christum utique conditi, non ante omnia tempora et ante omnia omnino saecula sunt creati?

PL 10, 612C

それとも、再生した者たちはみな、真の神の子ではないのか。あるいは、キリストによって造られたはずの天使たちはみな、あらゆる時に先立ち、あらゆる世に先立って創造されたのではないのか。

4

Verum ad antichristum minori invidia introducendum, miserisque credendum, tribuunt Christo Dei nomen; quia hoc et hominibus sit tributum: fatentur vere Dei filium; quia sacramento baptismi vere Dei filius unusquisque perficitur: ante tempora et saecula confitentur; quod de angelis atque diabolo est non negandum.

PL 10, 612C

反キリストをより小さな反発で導き入れ、哀れな者たちに信じさせるために、彼らはキリストに神の名を与える。それは人間たちにも与えられているからである。彼らはキリストをまことに神の子と認める。洗礼の秘義によって、各人がまことに神の子とされるからである。彼らは時と世に先立つと告白する。それは天使たちと悪魔についても否定されえないからである。

5

Ita Domino Christo sola illa tribuuntur, quae sunt vel angelorum propria, vel nostra. Caeterum, quod Deo Christo legitimum et verum est, Christus Deus verus, id est, eadem esse Filii quae Patris divinitas denegatur.

PL 10, 613A

こうして、主キリストには、天使に固有のもの、あるいは我々のものにほかならないものだけが与えられる。しかし、神なるキリストにとって正当でまことであること、すなわちキリストが真の神であること、つまり子の神性が父の神性と同じであることは、否定される。

6

Et hujus quidem usque adhuc impietatis fraude perficitur, ut jam sub antichristi sacerdotibus Christi populus non occidat, dum hoc putant illi fidei esse, quod vocis est. Audiunt Deum Christum; putant esse quod dicitur.

PL 10, 613A

そして実に、この不敬虔の欺きによって、今に至るまで、すでに反キリストの司教たちのもとにありながら、キリストの民が滅びずにいる、ということが生じている。民は、言葉に属するものを信仰に属するものだと思っているからである。彼らは神なるキリストと聞き、言われているとおりのものだと思っている。

7

Audiunt filium Dei; putant in Dei nativitate inesse Dei veritatem. Audiunt ante tempora; putant idipsum ante tempora esse, quod semper est. Sanctiores aures plebis, quam corda sunt sacerdotum.

PL 10, 613A

彼らは神の子と聞き、神の誕生には神の真理が内にあると思っている。時に先立つと聞き、時に先立つとは常にあるというそのことだと思っている。民の耳は、司教たちの心より聖い。

8

Si Deum verum Ariani praedicant Christum, Deum sine fraude confessi sunt: quod si Deum dicunt, et negant verum; tribuunt nomen, et adimunt veritatem.

PL 10, 613B

アレイオス派がキリストを真の神と宣べるなら、彼らは偽りなく神と告白したことになる。しかし、神と言いながらまことを否定するなら、名を与えて真理を取り去っているのである。

Caput VII

第VII章PL 10, 613B
1

Hilarii cum Auxentio Mediolani gesta. Auxentius consubstantialitatem confitetur. --Quamquam igitur impiissimis eorum blasphemiis plenae omnes ecclesiarum chartae, plenique jam libri sint: quid proxime tamen acciderit, non tacendum est.

PL 10, 613B

ミラノにおけるヒラリウスとアウクセンティウスのやりとり。アウクセンティウスは、同一実体であることを告白する。――彼らのきわめて不敬虔な冒瀆で、諸教会の書類はすべて満ち、書物もすでに満ちているとはいえ、つい先ごろ何が起こったかは、黙っているわけにはいかない。

2

Cum edicto gravi sanctus ( Carn. ms. sanctissimus) rex perturbari ecclesiam Mediolanensium, quae Deum verum Christum et unius cum Patre divinitatis et substantiae confitetur, sub unitatis specie et voluntate jussisset; etiam importuna interpellatione suggessi, Auxentium blasphemum esse, et omnino hostem Christi habendum: idque adjeci, eum aliter credere, quam rex ipse, aut alii omnes haberent.

PL 10, 613B

真の神キリストを、父と一つの神性と実体のものとして告白するミラノの教会を、一致という外見と意志のもとで乱すよう、聖なる(別本では「いと聖なる」)王が重い勅令によって命じたとき、私は、しつこい申し立てをしてまで、アウクセンティウスは冒瀆者であり、まったくキリストの敵とみなされるべきだと進言した。さらに、彼が、王自身あるいは他のすべての人々が抱いているのとは異なる信じ方をしている、と付け加えた。

3

Quibus rex permotus; audiri nos a Quaestore et Magistro praecepit, considentibus una nobiscum episcopis fere decem. Primumque, ut in foro solet, de persona calumniatus est, damnatum quondam me a Saturnino, audiri ut episcopum non oportere.

PL 10, 613C

これに王は動かされ、財務官と長官に、我々の言い分を聞くよう命じた。司教たちおよそ十人が我々とともに同席した。まず彼は、法廷でよくあるように、人物に対する中傷を行い、私はかつてサトゥルニヌスによって断罪された者であるから、司教として聴かれるべきではない、と言った。

4

Non est nunc temporis, quid ad haec responsum sit, enarrare: sed qui tum audiebant, de fide potius, ut regi placuerat, agitandum esse decernunt.

PL 10, 614A

これに対してどう答えたかを述べるのは、今の時ではない。しかし、そのとき聴いていた者たちは、王が望んだとおり、むしろ信仰について論ずべきであると決定した。

5

Cumque jam in arcto esset negandi periculum; credere se Auxentius Christum Deum verum, et unius cum Deo patre divinitatis et substantiae est professus.

PL 10, 614A

もはや否定することが危険な窮地にあったとき、アウクセンティウスは、キリストを真の神であり、神である父と一つの神性と実体のものであると自分は信じている、と宣言した。

6

Placuit igitur hoc scribi, et ne memoriis audientium quae dicta essent elaberentur, continuo libellum regi per Quaestorem offero, quo quid convenisset, contineretur: et ne quid mentiri arguar, ejusdem exempla subjeci.

PL 10, 614A

そこで、このことが書き記されるのがよいとされた。そして、語られたことが聞いた者たちの記憶から抜け落ちないように、私はただちに、何が合意されたかを含む文書を、財務官を通じて王に差し出した。また、私が何か偽りを言ったと非難されないよう、その写しを添えた。

7

Placet omnibus Auxentium haec ipsa profiteri frequenter: qui ut ipsum scriberet, est coactus. Qui diu consilia sua versans, callidissime fidem regis eludit: dat scripturam stylo antichristi compositam.

PL 10, 614A

アウクセンティウスがまさにこれらのことを繰り返し宣言すべきことが、全員によって決められる。彼は、そのことを自ら書くよう強いられた。長いあいだ自分の考えをめぐらせたうえで、きわめて狡猾に王の信頼をあざむく。すなわち、反キリストの筆致で組み立てられた文書を差し出す。

Caput VIII

第VIII章PL 10, 614B
1

Scripto eludit fidem quam confessus erat. --Nam primum ea, quae Nicaeae Thraciae omnium impietas resolvisset, sancta esse testatur: vim scilicet illatam episcopis, fidem esse verae confessionis affirmans.

PL 10, 614B

彼は、自らが告白していた信仰を、文書によってあざむく。――まず彼は、トラキアのニカイア〔ニケ〕で、すべての者の不敬虔が決したものを〔omnium impietas は、次節との並行から omnium pietas の誤りかもしれないが、底本どおりに訳した〕、聖なるものだと証言し、司教たちに加えられた暴力を、真の告白の信仰だと主張している。

2

Negat quoque se scire Arium: cum in Alexandria in Ariana ecclesia, cui Gregorius praeerat, presbyter esse coepisset. Sed de Ariminensi synodo, quae ab omnibus est religiose dissoluta, nihil dicamus: tantum diaboli commenta pandenda sunt.

PL 10, 614B

彼はまた、アレイオスを知らないと否定する。アレクサンドリアで、グレゴリオスが指導していたアレイオス派の教会において、司祭になり始めていたのに。しかしアリミヌムの会議については、それはすべての者によって敬虔に無効とされたのだから、何も言うまい。悪魔のたくらみだけを、明らかにせねばならない。

3

Cum placuisset igitur scribi Deum verum esse Christum, et unius cum patre divinitatis atque substantiae esse: ponitur talis ab eo, ut a callidissimo diabolo, sententia, quae significaret Christum ante omnia tempora natum Deum verum filium: ut secundum Arianos veritas ad filium, non ad Deum referretur.

PL 10, 614B

そこで、キリストが真の神であり、父と一つの神性と実体のものであると書くことが決まっていたのに、彼によって、いかにもきわめて狡猾な悪魔のように、次のような文言が置かれる。すなわち、キリストがあらゆる時に先立って、神にして真の子として生まれたことを示すような文言である。その結果、アレイオス派に従えば、真理は神にではなく子に帰せられることになる。

4

Et ut longe major differentia hujus significationis exsisteret, subjicitur, Ex vero Deo Patre: ut in Patre veritas Dei esset, in Christo veritas tantum filii scriberetur.

PL 10, 614C

そして、この意味の差がはるかに大きくなるよう、「真の神である父から」と付け加えられる。それは、父においては神の真理があり、キリストにおいては子の真理だけが書かれることになるようにである。

5

Dehinc procedente sermone, una ab Auxentio divinitas praedicatur, et in ea non confitetur et Filium: ut in solo Patre, non etiam in Filio, esset sola una divinitas.

PL 10, 615A

その後、話が進むと、アウクセンティウスによって一つの神性が宣べられるが、その神性の中に子をも告白しない。そのため、ただ父においてのみ唯一の神性があり、子においてはない、ということになる。

Caput IX

第IX章PL 10, 615A
1

Quasi recte sentiens divulgatur. Hilarius fraudem retegens jubetur exire. --Spargitur vero per populos Auxentium verum Deum Christum, et unius cum Patre divinitatis ac substantiae scripsisse, neque ab expositae per me fidei dissidere sententia: post quae ad communionem ejus rex pro fidei sinceritate advenit.

PL 10, 615A

彼は、正しく考えている者であるかのように言いふらされる。欺瞞を暴いたヒラリウスは、退去を命じられる。――アウクセンティウスが、キリストは真の神であり、父と一つの神性と実体のものであると書いたこと、そして私によって提示された信仰の見解と食い違わないことが、諸民の間に言い広められる。その後、王は信仰の誠実さのゆえに、彼との交わりに加わった。

2

Sed cum hoc mysterium impietatis diu occultatum jam non taceretur, diceremque fingi omnia, fidem denegari, Deum atque homines illudi; jubeor de Mediolano proficisci, cum consistendi mihi in ea invito rege nulla esset libertas.

PL 10, 615A

しかし、長く隠されていた不敬虔の奥義がもはや黙されなくなり、私が、すべては偽りであり、信仰は否定され、神と人々があざけられていると言ったとき、私はミラノから出立するよう命じられた。王の意に反してそこにとどまる自由は、私にはまったくなかったのである。

Caput X

第X章PL 10, 615B
1

Haec igitur, Fratres, quibus Dei judicium in metu est, ita gesta esse significo. Auxentius quod negare timuit, noluit confiteri: nam expositionis ipsius exempla subjeci.

PL 10, 615B

兄弟たちよ、神の裁きを恐れる者たちよ、これらのことは以上のように行われたと私は知らせる。アウクセンティウスは、否定することを恐れたものを、告白することは望まなかった。私は、彼自身の提示文書の写しを添えたのである。

2

Si idem scripsit, arguite fallentem: si vero aliud ( Ms. Carn. aliter) scripsit quam professus est, intelligite jam Christum per eum alium, id est, antichristum praedicari.

PL 10, 615B

彼が同じことを書いたのなら、欺く者として〔私を〕告発せよ。しかし、宣言したのとは異なること(別本では「異なるふうに」)を書いたのなら、彼を通して、別のキリスト、すなわち反キリストが宣べられていることを、すでに悟れ。

3

Lusit quidem ille verbis, quibus possit fallere et electos; sed patet impietatis tantae professio.

PL 10, 615B

彼はたしかに、選ばれた者たちをさえ欺きうるような言葉で戯れた。しかし、これほどの不敬虔の宣言は明白である。

Caput XI

第XI章PL 10, 615B
1

Auxentii perfidia exponitur. --Negat se duos deos praedicare, quia non duo patres sunt. Quis secundum haec non videt, unius Dei confessionem idcirco tantum Patri propriam esse, quia solus esset?

PL 10, 615B

アウクセンティウスの不信義が暴かれる。――彼は、父が二人ではないのだから、自分は二人の神を宣べ伝えてはいないと言う。これによれば、唯一の神という告白が父にのみ固有であるのは、父が独りだからにほかならないということを、誰が見て取らないだろうか。

2

Unde et ille satanae stylus exstitit: Novimus unum solum verum Deum patrem. Et post malevolas significationes, Similem, inquit, secundum Scripturas Filium genitori suo patri. Si usquam in sanctis voluminibus hoc scriptum est, habet innocentiae professionem.

PL 10, 615C

そこからあのサタンの筆致が現れた。「我々は、唯一の、ただ一人の真の神なる父を知っている」。そして、悪意ある言い回しのあとで、「聖書に従って、子は自らを生んだ父に似ている」と彼は言う。もしこれが聖なる書物のどこかに書かれているのなら、彼は無垢の宣言を持っていることになる。

3

Si vero veritate divinitatis Filius et Pater unum sunt, quid similitudinis imperfecta opinio antefertur?

PL 10, 615C

しかし、神性の真理において子と父が一つであるのなら、なぜ類似という不完全な見解が先に立てられるのか。

4

Imago quidem Dei Christus est (Vid. lib. in Constant. n. 20) : sed et hominem imaginem Dei esse non dubium est, cum ad imaginem et similitudinem Dei Adam factus sit. Quid tu, haeres Arii, Christo tantum nostra concedis?

PL 10, 615C

たしかにキリストは神の像である(『コンスタンティウス駁論』第20節を見よ)。しかし、人間もまた神の像であることは疑いない。アダムは神の像と類似に造られたのだから。アレイオスの相続人よ、汝はなぜ、キリストには我々のものだけを認めるのか。

5

Quid Regem, quid Comites, quid Dei Ecclesiam, patris tui, id est, satanae arte circumvenis? Christum Deum dicis: quid fallis in nomine? Nega Moysen Pharaoni deum dictum (Exod. VII, 1) .

PL 10, 615C

なぜ王を、なぜ側近たちを、なぜ神の教会を、汝の父、すなわちサタンの術で欺くのか。汝はキリストを神と言う。なぜ名において欺くのか。モーセがファラオに対して神と呼ばれたことを否定してみよ(出エジプト記7:1)。

6

Christum filium et primogenitum Dei loqueris: nega primogenitum filium Israel Deo esse (Esai. I, 2) . Christum ante tempora natum asseris (Vid. l. XII de Trin. n. 35) : et creatum nega diabolum ante tempora et saecula substitisse.

PL 10, 616A

汝はキリストを神の子、また初子と語る。イスラエルが神にとって初子の子であることを否定してみよ(イザヤ1:2)。汝はキリストが時に先立って生まれたと主張する(『三位一体論』第12巻第35節を見よ)。ならば、創造された悪魔が時と世に先立って存立したことを否定してみよ。

7

Christum similem Patri memoras: nega ad imaginem et similitudinem Dei hominem esse coepisse. Solum Christo quod est denegas, ne Deus verus et unius cum Patre divinitatis atque substantiae sit.

PL 10, 616A

汝はキリストを父に似たと述べる。人間が神の像と類似に従って始まったことを否定してみよ。汝はキリストに、彼がそれであるところのものだけを否定する。彼が真の神であり、父と一つの神性と実体のものであることのないようにである。

8

Et solitus es una cum magistris tuis me haereticum arguere: expone, quibus potes litteris, impietatis meae causam, et blasphemiarum mearum titulum propone.

PL 10, 616A

汝は師たちとともに、私を異端者だと責めるのを常としてきた。ならば、汝に可能な文書によって、私の不敬虔の理由を述べ、私の冒瀆の名目を示してみよ。

9

Mihi autem antichristus est ille, qui unius divinitatis esse Filium cum Patre non confitetur: quique non ita unum verum Deum Patrem praedicat, ut veritas quoque divinitatis non intelligatur in Filio.

PL 10, 616A

しかし私にとっては、子が父と一つの神性のものであると告白しない者が反キリストである。また、唯一の真の神を父と宣べる際に、子においても神性の真理があるとは理解されないような仕方で宣べる者が、そうである。

10

Si unius divinitatis Christus et Deus sunt, cur hoc non simpliciter scripsisti? Si tibi non sunt, cur hoc non simpliciter denegasti?

PL 10, 616B

キリストと神が一つの神性のものなら、なぜ汝はそれを率直に書かなかったのか。そうでないなら、なぜそれを率直に否定しなかったのか。

Caput XII

第XII章PL 10, 616B
1

Ecclesiae parietum ne nimius sit amor. --Arcanum igitur tam pestiferi mysterii optassem, Fratres, ipse potius quam per litteras revelare, et omnes blasphemias Auxentii verbis singulis explicare.

PL 10, 616B

教会の壁への愛が過度にならぬように。――兄弟たちよ、これほど破滅をもたらす奥義の秘密を、書簡によってではなく、むしろ私自身が明らかにし、アウクセンティウスのすべての冒瀆を一語一語説明することを、私は望んでいたであろう。

2

Verum quia id non licet, saltem unusquisque quod sibi liceat intelligat. Multa alia proferre Ecclesiae me pudor inhibet, et committere epistolae Arianorum blasphemiarum dedecora pertimesco.

PL 10, 616B

しかし、それが許されないので、せめて各人は、自らに許されることを悟るがよい。そのほかの多くを教会の前に持ち出すことを、恥じらいが私に禁じ、アレイオス派の冒瀆の恥辱を書簡に託することを、私は恐れる。

3

Unum moneo: cavete antichristum : male enim vos parietum amor cepit, male Ecclesiam Dei in tectis aedificiisque veneramini, male sub his pacis nomen ingeritis (haec citat Facundus, Spicil. t. III, p. 118) . Anne ambiguum est, in his antichristum esse sessurum?

PL 10, 616B

一つのことを勧告する。反キリストに用心せよ。まことに、諸君は壁への愛に悪しく囚われており、悪しく神の教会を屋根と建物のうちに崇め、悪しくそれらのもとに平和の名を持ち込んでいる(ファクンドゥスがこれを引く。『スピキレギウム』第3巻118頁)。反キリストがそこに座することになるのは、疑わしいことであろうか。

4

Montes mihi, et sylvae, et lacus, et carceres, et voragines sunt tutiores: in his enim prophetae, aut manentes, aut demersi, Dei spiritu prophetabant.

PL 10, 616C

私にとっては、山々、森、湖、牢獄、深い淵のほうがはるかに安全である。そこにとどまっていたにせよ沈められていたにせよ、預言者たちは神の霊によって預言したのだから。

5

Absistite itaque ab Auxentio satanae angelo, hoste Christi, vastatore perdito, fidei negatore: quam sic est regi professus, ut falleret; sic fefellit, ut blasphemaret.

PL 10, 616C

だから、サタンの天使、キリストの敵、堕落した荒らし手、信仰の否認者であるアウクセンティウスから離れよ。彼はその信仰を、王に対して、欺くために宣言し、冒瀆するために欺いたのである。

6

Congreget nunc ille quas volet in me synodos, et haereticum me, ut saepe jam fecit, publico titulo proscribat, et quantam volet iram in me potentium moliatur: mihi certe ille numquam aliud quam diabolus erit, quia Arianus est: neque pax aliquorum umquam optabitur, nisi eorum, qui secundum patrum nostrorum apud Nicaeam tractatum, anathematizatis Arianis, Christum Deum verum praedicabunt.

PL 10, 616C

彼は今、望むだけの会議を私に対して招集し、すでに何度もしたように、公の名目で私を異端者と告示し、権力ある者たちの怒りを、望むだけ私に対して企てるがよい。私にとって彼は、アレイオス派であるがゆえに、悪魔以外の何者でもありえない。そして、我々の父祖たちのニカイアでの論究に従い、アレイオス派にアナテマを宣告して、キリストを真の神と宣べる者たちの平和以外の、いかなる者の平和も、望まれることはない。

7

EXEMPLUM BLASPHEMIAE AUXENTII. Beatissimis et gloriosissimis imperatoribus Valentiniano et Valenti Augustis, Auxentius episcopus ecclesiae catholicae Mediolanensium.

PL 10, 617A

アウクセンティウスの冒瀆の写し。最も幸いなる、最も栄光ある皇帝ウァレンティニアヌスとウァレンス、アウグストゥスたちへ。ミラノの人々の公同の教会の司教アウクセンティウスより。

Caput XIII

第XIII章PL 10, 617A
1

Auxentius haereticus appellatus. -- « Ego quidem, piissimi Imperatores, aestimo non oportere sexcentorum episcoporum unitatem post tantos labores ex contentione paucorum hominum refricari ab abjectis ante annos decem, sicut et scripta manifestant.

PL 10, 617A

アウクセンティウスが異端者と呼ばれる。――「最も敬虔な皇帝たちよ、私は、六百人の司教たちの一致が、これほどの労苦ののちに、少数の人間たちの争いによって、十年前に罷免された者たちによって、蒸し返されるべきではないと考える。文書もそのことを明らかにしているとおりである。」

2

Sed si aliqui ex plebe, qui numquam communicaverant, nec his qui ante me fuerunt episcopis, nunc amplius excitati ab Hilario et Eusebio, perturbantes quosdam, haereticum me vocaverunt: jussit vero pietas vestra cognoscere de his viros laudabiles, Quaestorem et Magistrum: et sicut praedixi, non eos personam habere accusatorum aut judicare qui semel depositi sunt (dico autem Hilarium et qui ei consentiunt): tamen obediens Serenitati vestrae, processi manifestare falsa dicentibus, et blasphemantibus, et vocantibus me Arianum, et quasi non confitentem Christum filium Dei Deum esse.

PL 10, 617B

「しかし、これまで一度も交わりに与ったことがなく、私以前の司教たちとさえ交わらなかった民衆のある者たちが、今いっそうヒラリウスとエウセビウスに扇動されて、ある人々を乱しながら、私を異端者と呼んだとしても、あなたの敬虔は、称賛すべき人物である財務官と長官に、これについて審理するよう命じた。そして、私が前に述べたように、一度罷免された者たち(私はヒラリウスと、彼に同調する者たちを言っている)は、告発者の資格も裁く資格も持たないのだが、それでも、あなたの晴朗に従い、私は、偽りを言い、冒瀆し、私をアレイオス派と呼び、あたかもキリストを神の子なる神と告白していないかのように言う者たちに対して、事を明らかにするために進み出た。」

Caput XIV

第XIV章PL 10, 617B
1

Fidem suam exponit. -- « Exposui amicis pietatis vestrae meam confessionem, primum satisfaciens, quia numquam scivi Arium, non vidi oculis, non cognovi ejus doctrinam: sed ex infantia, quemadmodum doctus sum, sicut accepi de sanctis Scripturis, credidi, et credo in unum solum verum Deum patrem omnipotentem, invisibilem, impassibilem, immortalem: et in filium ejus unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, ante omnia saecula et ante omne principium natum ex Patre DEUM VERUM FILIUM ex vero Deo patre, secundum quod scriptum est in Evangelio: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .

PL 10, 617B

彼は自らの信仰を提示する。――「私は、あなたの敬虔の友人たちに自らの告白を提示した。まず、私がアレイオスを知ったことは決してなく、目で見たことも、その教えを知ったこともないと弁明した。私は幼少のころから、教えられたとおりに、聖書から受けたとおりに、唯一の真の神、全能で、見えず、苦しみを受けず、死ぬことのない父を信じてきたし、信じている。また、その独り子、我々の主イエス・キリストを、あらゆる世に先立ち、あらゆる始まりに先立って、父から生まれた、神にして真の子として、真の神である父から〔生まれた〕と、信じてきたし、信じている。福音書に書かれているとおりである。『永遠の生命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである』(ヨハネ17:3)。」

2

Per ipsum enim omnia facta sunt, visibilia et invisibilia. Qui descendit de coelis voluntate Patris propter nostram salutem, natus de Spiritu sancto et Maria Virgine secundum carnem, sicut scriptum est, et crucifixum sub Pontio Pilato, sepultum, tertia die resurrexisse, adscendisse in coelis, sedere ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos.

PL 10, 618A

「彼を通してすべてのもの、見えるものも見えないものも、造られた。彼は父の意志によって、我々の救いのために天から降り、書かれているとおり、聖なる霊とおとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から肉に従って生まれ、ポンティウス・ピラトのもとで十字架につけられ、葬られ、第三の日に復活し、天に昇り、父の右に座し、生きている者と死んだ者を裁くために来ることを〔信じる〕。」

3

Et in Spiritum sanctum paracletum, quem misit Dominus et Deus noster salvator Jesus Christus discipulis, Spiritum veritatis.

PL 10, 618A

「また、聖なる霊、すなわち、我々の主にして神、救い主イエス・キリストが弟子たちに遣わした、真理の霊であるパラクレートスを〔信じる〕。」

4

Sic credidi, et credo, sicuti et adscendens in coelos unicus filius Dei tradidit discipulis, dicens: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .

PL 10, 618A

「私はこう信じてきたし、こう信じている。神の独り子が天に昇るにあたって、弟子たちに伝えたとおりである。彼は言った。『行って、すべての国民を教えよ。父と子と聖なる霊の名において、彼らに洗礼を授けながら』(マタイ28:19)。」

Caput XV

第XV章PL 10, 618B
1

Ariminensi fidei adhaeret. -- « Duos autem deos numquam praedicavi: nec enim sunt duo patres, ut duo dii dicantur, nec duo filii; sed unus filius ex uno patre, solus a solo, Deus ex Deo, sicut scriptum est: Unus Pater Deus ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) : propter quod et unam deitatem praedicamus.

PL 10, 618B

彼はアリミヌムの信仰に従う。――「私は二人の神を宣べたことは決してない。二人の父がいるのではないのだから、二人の神と言われることも、二人の子もない。あるのは、唯一の父からの唯一の子、独りからの独り、神からの神であり、書かれているとおりである。『唯一の父なる神がおり、万物は彼から出た。また、唯一の主イエス・キリストがおり、万物は彼によって存在する』(一コリント8:6)。それゆえ、我々は一つの神性をも宣べている。」

2

Omnes ergo haereses, quae adversus catholicam fidem veniunt, semper quidem congregati episcopi catholici condemnaverunt et anathematizaverunt, specialiter autem convenientes Arimino, et inde condemnavimus.

PL 10, 618B

「こうして、公同の信仰に敵対して現れるすべての異端を、集まった公同の司教たちは常に断罪し、アナテマとしてきた。とりわけアリミヌムに集まったときにも、我々はそこで断罪した。」

3

Catholicam autem et Evangeliorum, quam tradiderunt Apostoli, hanc fideliter custodivimus. Ut autem pietas vestra verius cognosceret ea, quae gesta sunt in concilio Ariminensi, transmisi, et peto ut ea libenter legi praecipiatis: sic enim cognoscet Serenitas vestra, quia qui jam dudum depositi sunt, hoc est, Hilarius et Eusebius, contendunt ubique schismata facere.

PL 10, 618B

「そして我々は、使徒たちが伝えた公同の信仰、また福音書の信仰を、誠実に守ってきた。あなたの敬虔がアリミヌムの会議で行われたことをいっそう正しく知るように、私はそれを送った。それを喜んで読ませるよう、命じていただきたい。そうすれば、あなたの晴朗は、すでに以前に罷免された者たち、すなわちヒラリウスとエウセビウスが、至るところで分裂を起こそうと争っていることを知るであろう。」

4

Quae enim bene de sanctis Scripturis catholicae fidei exposita sunt, pietas vestra pervidet haec retractari non oportere. »

PL 10, 618C

「聖書から、公同の信仰について正しく提示されたことを、再び取り上げるべきではないと、あなたの敬虔は見て取っている。」