Caput I
第I章PL 10, 563DHilarius in regis praesentia. --Non sum nescius, piissime imperator, ea quae de nonnullis negotiis ad conscientiae publicae audientiam proferantur, pro dignitate eorum qui eloquuntur, vel gravia existimari solere, vel levia: dum distantibus opinionibus, ambiguam sententiam ad studium intelligentiae promovet hominis contemptus, aut gratia.
PL 10, 563D王の前のヒラリウス。――いとも敬虔な皇帝よ、私は知らないわけではない。ある種の事柄について世の人々の耳に届けられる言葉は、語る者の品位に応じて、重大とも軽いとも見なされるのが常であることを。意見が分かれるとき、定まらない判断を聞き手の理解の傾きへと押しやるのは、語る人への軽蔑か好意なのである。
Sed mihi apud te de divina re pia dicturo, nullus vulgatae consuetudinis metus est: quia, cum sis bonus ac religiosus, nec vitium judicii apud prudentes religionum, quid a quo audiat, sed an quae audiat sint religiosa, dijudicet.
PL 10, 563Dしかし、あなたのもとで神にかかわる敬虔な事柄を語ろうとする私には、世間に広まったこの習いへの恐れは少しもない。あなたは善良で信仰深く、また信仰の事柄に賢明な人々のもとには、誰から何を聞くかを問うという判断の悪癖はなく、〔人は〕聞くことが敬虔であるかどうかを見極めるからである〔この文の構文は取りにくい。nec 以下を cum sis に並ぶ第二の理由と取った〕。
Et quia mihi a Deo praesentiae tuae opportunitas praestita est, nec erga haec quidem conscientiae meae cessavit officium: ut in eum, quem apud te habeo de religione sermonem, indignitas forte aliqua tecum loquentis offendat.
PL 10, 564Dまた、あなたの前に出る機会が神によって私に与えられたのだから、この点についても私の良心は務めを怠らなかった。あなたと語る者のなんらかの不肖が、もしや、私があなたの前でする宗教についての話を損ないはしないかと〔気にかけたのである〕〔ut の前に ne が落ちているとも考えられるが、本文のまま危惧の意に取った〕。
Caput II
第II章PL 10, 564DGalliae Ecclesiis communicat. Exsulat factione. De sua innocentia securus. --Episcopus ego sum in omnium Gallicarum ecclesiarum atque episcoporum communione, licet in exsilio, permanens, et Ecclesiae adhuc per presbyteros meos communionem distribuens.
PL 10, 564Dガリアの諸教会と交わりを保つ。党派の陰謀のために流刑にある。自らの無実に安んじている。――私は、流刑にありながらも、ガリアのすべての教会と司教たちとの交わりの内にとどまる司教であり、今なお私の司祭たちを通して教会に交わりを分け与えている。
Exsulo autem non crimine, sed factione; et falsis nuntiis synodi ad te imperatorem pium, non ob aliquam criminum meorum conscientiam, per impios homines delatus.
PL 10, 564D私が流刑にあるのは、罪のためではなく、党派の陰謀のためである。私は会議の偽りの報告によって、私の罪が知られていたからではなく、不敬虔な者たちを通して、敬虔な皇帝であるあなたのもとへ告発されたのである。
Nec levem habeo querelae meae testem dominum meum religiosum Caesarem tuum Julianum: qui plus in exsilio meo contumeliae a malis, quam ego injuriae, pertulit.
PL 10, 565A私の訴えのために、軽からぬ証人がいる。私の主、あなたの敬虔な副帝ユリアヌスである。彼は私の流刑をめぐり、私が受けた不正よりも多くの侮辱を、悪しき者たちから被った。
In promptu enim sunt pietatis vestrae litterae: falsa autem eorum omnia, quae in exsilium meum procuraverunt, non in obscuro sunt. Ipse quoque (Saturninus, vid. lib. de Synod. n. 2) vel minister, vel auctor gestorum omnium, intra hanc urbem est.
PL 10, 565Aあなたの敬虔の書簡はすぐ手元にあり、彼らが私の流刑のために画策したことがすべて偽りであることも、隠れてはいない。またこの都の内には、すべての企ての手先であり張本人でもある者自身(サトゥルニヌス。『教会会議について』第2節を見よ)がいる。
Circumventum te Augustum, illusumque Caesarem tuum ea confidens conscientiae meae conditione patefaciam, ut si indignum aliquid non modo episcopi sanctitate, sed etiam laici integritate gessisse docear, non jam sacerdotium per veniam exspectem, sed intra poenitentiam laici consenescam.
PL 10, 565Aアウグストゥスであるあなたが欺かれ、あなたの副帝が愚弄されたことを、私は自分の良心を頼みとして、次の条件のもとに明らかにしよう。すなわち、もし私が、司教の聖性にとってはもちろん、信徒の清廉にとってすらふさわしくない何かを行ったと示されるなら、私はもはや赦しによって司教職を望むことはせず、信徒の悔悛の内で老いてゆく、という条件である。
Caput III
第III章PL 10, 565BAudiri rogat exsilii sui auctore praesente. Libelli hujus causae. --Haec autem nunc, dignantissime imperator, arbitrio tuo derelinquo, quatenus et quomodo me jubes loqui, et ea quae maxime tecum in tempore hoc agenda sunt prosequor.
PL 10, 565B流刑の張本人が居合わせる場で聞いてもらうよう願う。この書の動機。――だが、いとも懇篤な皇帝よ、これらのことは今はあなたの判断に委ねる。どこまで、またどのように語れとあなたが命じるかに従う。そして今この時にあなたと最も取り組むべき事柄を進める。
Dabis quidem id in praesens instructionis ad causam, ut praesentem eum, cujus ministerio exsulo, usque ad confessionem falsorum quae gessit adducam. Sed nihil de eo, nisi cum jusseris, loquar.
PL 10, 565Bあなたはさしあたり、訴えの備えとして、せめてこのことを許してくれるであろう。すなわち、その者の働きによって私が流刑にある当の本人をこの場に居合わせさせ、彼が行った偽りを白状するところまで追い込むことを。だが、あなたが命じるのでなければ、私は彼について何も語らない。
Nunc autem, quia mihi metus est de mundi periculo, de silentii mei reatu, de judicio Dei, cura autem est de spe, de vita, de immortalitate non tam mea, quam tua, universorumque. Quae quia mihi cum plurimis communis est, haec a me communis spei exspectatio est.
PL 10, 565Bさて今は、私には世界の危機について、私の沈黙の咎について、神の裁きについて恐れがあり、また望みについて、生命について、不死について――それも私のものというより、あなたの、そして万人のそれについて――気遣いがあるからこそ〔語る〕。この気遣いは私が非常に多くの人々と共有するものであるから、私のこの言葉は、共通の望みを待ち望むものなのである。
Caput IV
第IV章PL 10, 565CConstantius optat fidem audire ab episcopis et non audit. Fides in baptismo jurata. Fides subinde nova et ideo nulla. --Recognosce fidem, quam olim, optime ac religiosissime imperator, ab episcopis optas audire, et non audis.
PL 10, 565Cコンスタンティウスは信仰を司教たちから聞くことを望むが、聞いていない。洗礼で誓われた信仰。次々と新しくされる信仰は、それゆえ無に等しい。――いとも善き、いとも信仰深い皇帝よ、あなたが久しく司教たちから聞くことを望みながら聞いていない信仰を、改めて見定めてほしい。
Dum enim a quibus ea requiritur, sua scribunt, et non quae Dei sunt praedicant; orbem aeternum erroris et redeuntis in se semper certaminis circumtulerunt.
PL 10, 565Cそれを求められた者たちは、自分のことを書き記し、神に属することを宣べ伝えないからである。彼らは、果てしない誤りと、絶えず自らへ戻ってくる争いの円環を巡らせた。
Oportuerat enim, humanae infirmitatis modestia, omne cognitionis divinae sacramentum illis tantum conscientiae suae finibus contineri quibus credidit, neque post confessam et juratam in baptismo fidem in nomine Patris et filii et Spiritus sancti, quidquam aliud vel ambigere, vel innovare.
PL 10, 566A人間の弱さにふさわしい慎みをもって、神を知ることの秘義はすべて、各人が信じたその良心の限りの内に収められているべきであった。父と子と聖なる霊の名によって告白し誓った洗礼の信仰ののちには、ほかの何事についても疑ったり、新しくしたりすべきではなかった。
Sed quorumdam aut praesumptio, aut facilitas, aut error, apostolicae doctrinae indemutabilem constitutionem partim fraudulenter confessa est, partim audacter egressa: dum in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti veritatem naturalis significationis eludit, ne id maneret in sensu, quod in regenerationis sacramento est confitendum.
PL 10, 566Aところが、ある者たちの不遜、あるいは軽率、あるいは誤りは、使徒の教えの不変の定めを、一部は欺いて告白し、一部は大胆に踏み越えた。父と子と聖なる霊の告白において、本性にかなった意味の真実をはぐらかし、再生の秘義において告白されるべきことが理解の内にとどまらぬようにしたのである。
Ob hoc penes quorumdam conscientiam nec Pater pater, nec Filius filius, nec Spiritus sanctus spiritus sanctus est. Sub cujus necessitatis tamquam improbabili occasione, scribendae atque innovandae fidei exinde usus inolevit.
PL 10, 566Aこのため、ある者たちの良心においては、父は父ではなく、子は子ではなく、聖なる霊は聖なる霊ではない。この必要という、いわば正当化しがたい口実のもとに、以来、信仰を書き記し新しくする慣行が根づいた。
Qui post quam nova potius coepit condere, quam accepta retinere; nec veterata defendit, nec innovata firmavit: et facta est fides temporum potius quam Evangeliorum, dum et secundum annos describitur, et secundum confessionem baptismi non tenetur.
PL 10, 566Bこの慣行は、受けたものを保つよりも新しいものを創り出しはじめてから、古くなったものを守らず、新しくしたものを固めもしなかった。信仰の定式は福音書のものというより時代のものとなった。年ごとに書き記され、洗礼の告白に従っては保たれないからである。
Periculosum nobis admodum atque etiam miserabile est, tot nunc fides exsistere, quot voluntates; et tot nobis doctrinas esse, quot mores; et tot causas blasphemiarum pullulare, quot vitia sunt: dum aut ita fides scribuntur ut volumus, aut ita ut nolumus intelliguntur.
PL 10, 566B今、信仰の定式が意志と同じ数だけ現れ、教えが習いの数だけ我々の間にあり、冒瀆の原因が悪徳の数だけ芽生えているのは、我々にとって甚だ危険であり、また悲惨である。信仰の定式は、我々が望むように書かれるか、我々が望まないように解されるかだからである。
Et cum, secundum unum Deum et unum Dominum et unum baptisma, etiam fides una sit, excedimus ab ea fide quae sola est: et dum plures fiunt, ad id coeperunt esse, ne ulla sit.
PL 10, 566B一人の神、一人の主、一つの洗礼に従って、信仰もまた一つであるはずなのに、我々は唯一であるその信仰から逸脱する。そして信仰の定式は、数が増えるにつれて、一つもなくなることへと向かいはじめたのである。
Caput V
第V章PL 10, 566CUnde tot fides scribantur. Fides quater mutata. --Conscii enim nobis invicem sumus, post Nicaeni conventus synodum, nihil aliud quam fidem scribi.
PL 10, 566Cなぜこれほど多くの信仰の定式が書かれるのか。信仰の定式は四度変えられた。――ニカイアの集会の会議ののち、信仰の定式が書かれること以外何も行われていないことは、我々は互いによく知っている。
Dum in verbis pugna est, dum de novitatibus quaestio est, dum de ambiguis occasio est, dum de auctoribus querela est, dum de studiis certamen est, dum in consensu difficultas est, dum alter alteri anathema esse coepit: prope jam nemo Christi est.
PL 10, 566C言葉をめぐって争いがあり、新奇なものをめぐって詮議があり、あいまいなものをめぐって機会があり、創始者たちをめぐって不平があり、党派心をめぐって競い合いがあり、合意には困難があり、互いにアナテマとなりはじめたとき、もはやほとんど誰もキリストのものではなくなる。
Incerto enim doctrinarum vento vagamur: et aut dum docemus, perturbamus; aut dum docemur, erramus. Jam vero proximi anni fides, quid jam de immutatione in se habet?
PL 10, 567A我々は、教えの定まらぬ風に漂っている。教えるときには乱し、教えられるときには迷う。では、昨年の信仰の定式は、変更という点で今どれほどのものを内に含んでいるか。
Primum, quae homousion decernit taceri: sequens rursum, quae homousion decernit et praedicat: tertium deinceps, quae usiam simpliciter a patribus praesumptam, per indulgentiam excusat: postremum quartum, quae non excusat, sed condemnat.
PL 10, 567A第一は、ホモウシオス(同一実体)については沈黙するよう定めたもの。次にまた、ホモイウシオス〔底本は homousion。ミーニュの注に従い homoeusion と読む〕を定め宣べ伝えるもの。三つ目は、教父たちがただそのまま取り上げたウシアを、寛容によって大目に見るもの。最後の四つ目は、大目に見ず、断罪するものである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
- ホモイウシオス(ὁμοιούσιος、ラテン語 homoeusion/similis substantiae)=「類似実体の」。350年代に、アンキュラのバシレイオスら東方の司教たちが唱えた語で、子は実体において父に「似ている」と言う。子を被造物とし、父に「似ていない」とする人々(アノモイオイ)を退けつつ、ホモウシオスへの警戒も保つ立場である。ホモウシオスとはギリシア語で一文字(ι)しか違わない。
Et quo tandem processum est? ut neque penes nos, neque penes quemquam ante nos, sanctum exinde aliquid atque inviolabile perseveret.
PL 10, 567Aそして結局どこへ行き着いたのか。我々のもとにも、我々以前の誰のもとにも、以来、聖なる不可侵のものは何一つ残らないところへである。
De similitudine autem Dei filii ad Deum patrem quod si miserabilis nostri temporis fides est, ne non aut ex toto, aut tantum ex portione sit similis; egregii scilicet arbitri coelestium sacramentorum, conquisitores invisibilium mysteriorum, professionibus de fide Dei calumniamur.
PL 10, 567A子なる神の父なる神への類似について、もし我々の時代の悲惨な信仰の定式が、〔子は〕全体において似ているのか、それとも部分においてだけ似ているのか、というものであるなら〔ne non aut ex toto, aut tantum ex portione sit similis の構文は崩れているらしく、暫定的にこう解した〕、天の秘義のまことに見事な審判者、見えない奥義の探究者たる我々は、神についての信仰の宣言をもって、言いがかりをつけ合っているのである。
Annuas atque menstruas de Deo fides decernimus, decretis poenitemus, poenitentes defendimus, defensos anathematizamus; aut in nostris aliena, aut in alienis nostra damnamus; et mordentes invicem, jam absumpti sumus ab invicem (Gal. V, 15) .
PL 10, 567B我々は神について、年ごとに月ごとに信仰の定式を定め、決議したことを悔い、悔い改めた者たちを弁護し、弁護した者たちをアナテマとし、我々のものの中に他人のものを、他人のものの中に我々のものを断罪する。そして「互いにかみ合って、すでに互いに食い尽くされてしまった」(ガラテヤ5:15)。
Caput VI
第VI章PL 10, 567BFides evangelica corrumpitur. --Fides deinde quaeritur: quasi fides nulla sit. Fides scribenda est (Vid. l. de Syn. n. 63) : quasi in corde non sit. Regenerati per fidem, nunc ad fidem docemur, quasi regeneratio illa sine fide sit.
PL 10, 567B福音の信仰が損なわれる。――そののち信仰が求められる。あたかも信仰が全くないかのように。信仰が書かれねばならない(『教会会議について』第63節を見よ)。あたかも心の内にないかのように。信仰によって新たに生まれた我々が、今や信仰へと教えられる。あたかもその再生が信仰なしにあるかのように。
Christum post baptisma discimus; quasi baptisma aliquod esse possit sine Christi fide. Emendamus, quasi in Spiritum sanctum peccasse sit venia.
PL 10, 567B洗礼ののちにキリストを学ぶ。あたかもキリストの信仰なしに何らかの洗礼がありうるかのように。訂正する。あたかも聖なる霊に対して罪を犯すことが赦しに値するかのように。
Sed impietatis ipsius hinc vel praecipue causa perpetua est, quod fidem apostolicam septuplo proferentes, ipsi tamen fidem evangelicam nolumus confiteri: dum impietates nostras nobis in populis multiloquiis defendimus, et magniloquentiae vanitate aures simplicium verbis fallentibus illudimus; dum evitamus de Domino Christo ea credere, quae de se docuit credenda, et per speciosum pacis nomen in unitatem perfidiae subrepimus, et sub rejiciendis novitatibus rursum ipsi novis ad Deum vocibus rebellamus, et sub Scripturarum vocabulo non scripta mentimur: vagi, prodigi, impii, dum et manentia demutamus, et accepta perdimus, et irreligiosa praesumimus.
PL 10, 568Aだが、この不敬虔そのものの永続する原因は、とりわけここにある。我々は使徒の信仰を七倍にして持ち出しながら、我々自身はなおも福音の信仰を告白しようとしないのである。我々の不敬虔を、民の中での多弁によって自ら弁護し、大言壮語の空しさと欺く言葉で単純な人々の耳を愚弄している。主キリストについて、キリスト自身が信ずべきものとして教えたことを信じるのを避け、平和という見栄えのよい名のもとに不信の一体性へと忍び込み、退けるべき新奇なものの名のもとに、神に対する新しい言葉で自ら再び反逆し、聖書という名のもとに、書かれていないことを偽っている。さまよい、放蕩し、不敬虔である者として、留まっているものを改変し、受けたものを失い、信仰に背くことを敢えてしている。
Caput VII
第VII章PL 10, 568BAd fidem in baptismo confessam redeundum. --Quod hieme undoso mari observari a navigantibus maxime tutum est, ut naufragio desaeviente, in portum ex quo solverant revertantur; vel incautis adolescentibus convenit, ut cum in tuenda domo sua, mores paternae observantiae trangressi, profusa libertate sua usi sunt, jam sub ipso amittendi patrimonii metu solus illis ad paternam consuetudinem necessarius et tutus recursus sit: ita inter haec fidei naufragia, coelestis patrimonii jam pene profligata haereditate, tutissimum nobis est, primam et solam evangelicam fidem confessam in baptismo intellectamque retinere, nec demutare quod solum acceptum atque auditum habeo bene credere: non ut ea, quae synodo patrum nostrorum continentur, tamquam irreligiose et impie scripta damnanda sint, sed quia per temeritatem humanam usurpantur ad contradictionem, quod ob hoc sub nomine novitatis Evangelium negaretur, ut periculose tamquam sub emendatione innovetur.
PL 10, 568B洗礼で告白された信仰へ立ち返らねばならない。――冬の波立つ海で、航海者たちが守るのにもっとも安全なのは、難破が猛威を振るうとき、出帆した港へ引き返すことである。また、軽率な若者たちにふさわしいのは、家を治めるにあたって父の習わしを踏み越え、自分の自由をほしいままに使ったのち、財産を失うというまさにその恐れの中で、父のしきたりへ立ち返ることだけが彼らにとって必要で安全な道となる、ということである。それと同じく、これら信仰の難破のさなか、天の財産の遺産がすでにほとんど食い潰された今、我々にとってもっとも安全なのは、洗礼で告白され理解された、最初にして唯一の福音の信仰を保ち、私がただそれだけを受け、聞いてきたものを変えずに、正しく信じることである。それは、我々の父たちの会議に含まれるものが、不信仰に、不敬虔に書かれたとして断罪されるべきだというのではない。それが人間の軽率によって反論のために持ち出され、そのために新奇という名目のもとで福音が否定され、訂正という体裁のもとに危険な仕方で作り替えられることになったからである。
Quod emendatum est, semper proficit, ut dum omnis emendatio displicet, emendationem omnem emendatio consecuta condemnet: ac si jam, quidquid illud est, non emendatio aliqua sit emendationis, sed coeperit esse damnatio.
PL 10, 569A訂正されたものは、つねに先へ進んで、ついには、どの訂正も気に入らないために、あとに続く訂正がそれまでのすべての訂正を断罪するに至る。あたかも、それが何であれ、もはや訂正の訂正ではなく、断罪となりはじめたかのように。
Caput VIII
第VIII章PL 10, 569AAudientiam rogat Hilarius, fidem e Scripturis ostensurus. --In quantum ego nunc beatae religiosaeque voluntatis vere te, domine Constanti Imperator, admiror, fidem tantum secundum ea quae scripta sunt desiderantem: et merito plane ad illa ipsa unigeniti Dei eloquia quia festinans, ut imperatoriae sollicitudinis capax pectus etiam divinorum dictorum conscientia plenum sit.
PL 10, 569Aヒラリウスは、聖書から信仰を示すために、聴聞を願う。――主なる皇帝コンスタンティウスよ、書かれたことに従ってのみ信仰を求める、幸いで信仰深い意志をもつ人として、私は今、どれほど心からあなたに驚嘆していることか。それも当然、あなたは独り子なる神の言葉そのものへと急いでいるからである〔底本は quia festinans で構文が成り立たない。qui festinas の意に取った〕。皇帝の憂慮を容れる胸が、神の言葉の認識でも満ちるようにと。
Hoc qui repudiat, antichristus est, et qui simulat, anathema est. Sed unum hoc ego per hanc dignationis tuae sinceram audientiam rogo, ut praesente synodo (Constantinopolit.) , quae nunc de fide litigat, pauca me de Scripturis evangelicis digneris audire, et loquar tecum verbis Domini mei Jesu Christi, cujus vel exsul sum, vel sacerdos.
PL 10, 569Aこれを退ける者は反キリストであり、装う者はアナテマである。だが私は、あなたの懇篤の誠実な聴聞によって、この一事だけを願う。今、信仰について争っている会議(コンスタンティノポリスの)が居合わせる中で、福音の聖書から私が少し語るのを聞き入れてほしい。私は、私の主イエス・キリストの言葉であなたと語ろう。私はその主のための流刑者であり、その主の司教である。
Habent enim vasa testea non ignobiles thesauros: et infirmiora corporum magis reverenda sunt: et apud nos modo Deum indocti piscatores locuti sunt. Super humilem et trementem verba sua, secundum prophetam, Deus respicit (Esai. LXVI, 2) .
PL 10, 569A土の器にも卑しからぬ宝がある。体の弱い部分はいっそう敬われるべきである。そして我々のもとでは、つい先ごろ〔modo は、ただ無学な漁師だけが、の意とも読める〕、無学な漁師たちが神について語った。預言者によれば、神は、へりくだり、自分の言葉におののく者に目を留める(イザヤ66:2)。
Fidem imperator quaeris: audi eam, non de novis chartulis, sed de Dei libris. Scito et posse eam in Occidente donari, unde venientes in regno Dei cum Abraham et Isaac et Jacob recumbent. (Matth. VIII, 11) .
PL 10, 569A皇帝よ、あなたは信仰を求めている。それを聞くがよい。新しい小さな文書からではなく、神の書から。また知ってほしい。それが西においても授けられうることを。そこから来る人々は、神の国で、アブラハム、イサク、ヤコブとともに食卓に着くであろう(マタイ8:11)。
Memento eam non quaestionem philosophiae esse, sed Evangelii doctrinam. Non tam mihi autem rogo audientiam, quam tibi atque ecclesiis Dei. Ego enim penes me habeo fidem, exteriore non egeo: quod accepi teneo, nec demuto quod Dei est.
PL 10, 569Cそれが哲学の問題ではなく、福音の教えであることを思い起こしてほしい。私は、私のために聴聞を願うというより、あなたと神の諸教会のために願う。私は自分のうちに信仰を持ち、外からのものを必要としない。受けたものを保ち、神に属することを変えない。
Caput IX
第IX章PL 10, 569CScripturas haeretici suas ad partes trahunt. --Sed memento tamen, neminem haereticorum esse, qui se nunc non secundum Scripturas praedicare ea, quibus blasphemat, mentiatur. Hinc enim Marcellus Verbum Dei cum legit nescit.
PL 10, 569C異端者たちは聖書を自分たちの側へ引き寄せる。――だが、思い起こしてほしい。自分が冒瀆しているそのことを、聖書に従って宣べていると偽らない異端者は、今や一人もいないことを。こうしてマルケルスは神の言葉を読みながら、それを知らない。
Hinc Photinus hominem Jesum Christum cum loquitur ignorat. Hinc et Sabellius, dum quod ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) non intelligit, sine Deo patre et sine Deo filio est. Hinc et Montanus per insanas feminas suas paracletum alium defendit.
PL 10, 570Aフォティヌスは人なるイエス・キリストについて語りながら、それを知らない。サベリオスもまた、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)を理解しないために、神なる父も神なる子も持たない。モンタノスもまた、自分の狂った女たちを通して、別のパラクレートスを擁護する。
Hinc et Manichaeus et Marcion legem odit: quia littera occidit (II Cor. III, 6) , et mundi princeps diabolus est. Omnes Scripturas sine Scripturae sensu loquuntur, et fidem sine fide praetendunt.
PL 10, 570Aマニもマルキオンも、「文字は殺す」(二コリント3:6)ゆえに、また世の君は悪魔であるゆえに、律法を憎む。彼らはみな、聖書の意味を欠いたまま聖書を語り、信仰を欠いたまま信仰を装う。
Scripturae enim non in legendo sunt, sed in intelligendo; neque in praevaricatione sunt, sed in charitate.
PL 10, 570A聖書は、読むことの内にあるのではなく、理解することの内にある。背反の内にあるのではなく、愛の内にある。
Caput X
第X章PL 10, 570ASermonis, cujus copia rogatur, modus. --Audi, rogo, ea quae de Christo sunt scripta: ne sub eis ea quae non scripta sunt praedicentur. Submitte ad ea, quae de libris locuturus sum, aures tuas: fidem tuam ad Deum erigas.
PL 10, 570A許しを願っている話のあり方。――どうか、キリストについて書かれたことを聞いてほしい。書かれていないことがそれに紛れて宣べられることのないように。私がこれから書物から語ることに、あなたの耳を傾け、あなたの信仰を神へ向けて高めてほしい。
Audi quod proficit ad fidem, ad unitatem, ad aeternitatem. Locuturus tecum sum cum honore regni et fidei tuae, omnia ad Orientis et Occidentis pacem proficientia, sub publica conscientia, sub synodo dissidenti, sub lite famosa.
PL 10, 570B信仰へ、一体性へ、永遠へと益することを聞いてもらいたい。私は、あなたの統治とあなたの信仰への敬意をもって、東と西の平和に益するすべてのことを、公けの場で、意見の割れた会議を前に、世に知られた争いのさなかに、あなたと語ろうとしている。
Caput XI
第XI章PL 10, 570BPignus futuri sermonis. -- Praemitto interim pignus futuri apud te sermonis mei. Non aliqua ad scandalum, neque quae extra Evangelium sunt, defendam: sed intelliges a me in sacramento solius Dei veri, et quem misit Jesum Christum (Joan. XVII, 3) , praedicari unum Deum patrem ex quo omnia, et unum Dominum Jesum Christum per quem omnia (I Cor. VIII, 6) , natum ex Deo, qui est ante tempora aeterna (II Tim. I, 9) , et erat in principio apud Deum Deus Verbum (Joan. I, 1) : qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) , in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9) qui cum in forma Dei esset, humilians se salutis nostrae causa, formam servi ex conceptu Spiritus sancti de virgine accepit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6) : et post resurrectionem mortis deinde in coelestibus sedens (Ephes. I, 20) , aderit judex vivorum et mortuorum (Act. X, 42) , et rex omnium aeternorum saeculorum.
PL 10, 570B将来の語りの担保。――さしあたり、あなたのもとでの私の将来の語りの担保を先に差し出す。私は、つまずきとなるものも、福音の外にあるものも擁護しない。むしろ、あなたは私から理解するであろう。唯一の真の神と、その神が遣わしたイエス・キリストの秘義において(ヨハネ17:3)、万物がそこから出る唯一の神なる父と、万物がそれによる唯一の主イエス・キリストとが宣べ伝えられていることを(一コリント8:6)。彼は神から生まれ、永遠の時の前にあり(二テモテ1:9)、はじめに神とともに神なる言葉としてあった(ヨハネ1:1)。彼は見えない神の像であり(コロサイ1:15)、彼のうちには神性の満ちあふれるものがすべて体をもって宿る(コロサイ2:9)。彼は神の形にあったが、我々の救いのために自らをへりくだらせ、聖なる霊による懐胎から、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から、僕の形を受け、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった(フィリピ2:6)。そして死からの復活ののち、天上に座し(エフェソ1:20)、生者と死者の裁き主として(使徒言行録10:42)、またすべての永遠の世々の王として来る。
Est enim unigenitus Deus (Joan. I, 18) , et Deus verus, et Deus magnus, et super omnia Deus (Rom. IX, 5) : et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria Dei patris est (Phil. II, 11) .
PL 10, 571A彼は独り子なる神であり(ヨハネ1:18)、真の神であり、大いなる神であり、万物の上にある神である(ローマ9:5)。またすべての舌は、主イエス・キリストが父なる神の栄光のうちにあると告白するであろう(フィリピ2:11)。
Haec ego in Spiritu sancto ita credidi, ut ultra hanc de Domino Jesu Christo fidem non possim doceri: non per haec adimens patrum fidei religionem, sed secundum regenerationis meae symbolum, et doctrinae evangelicae scientiam, ab ea juxta ista non dissonans.
PL 10, 571A私はこれらのことを、聖なる霊において、主イエス・キリストについてのこの信仰を越えては何も教えられえないほどに信じてきた。それは、これらによって父たちの信仰からその神聖さを奪うのではない。むしろ私は、私の再生の信条と福音の教えの知識とに従い、これらの点においてその〔父たちの〕信仰と調子を違えていないのである。