ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Liber primus ad Constantium Augustum › 全文

Liber primus ad Constantium Augustum 全文

Hilary of Poitiers · PL 10, 557A–564A

Caput I

第I章PL 10, 557A
1

[0557] Ecclesiae ne a fratribus affligantur. Judices saeculares ne cognoscant causas clericorum. --Benignifica natura tua, domine beatissime Auguste, cum benigna voluntate concordat.

PL 10, 557A

諸教会が兄弟たちによって苦しめられぬように。世俗の裁判官が聖職者の訴えを扱わぬように。――いとも幸いなる主、アウグストゥスよ、あなたの慈愛に満ちた本性は、善意と調和している。

2

Et quoniam de fonte paternae pietatis tuae misericordia largiter profluit; quod rogamus, facile nos impetrare posse confidimus.

PL 10, 557A

また、あなたの父としての敬虔の泉からは憐れみが豊かに流れ出ているので、我々が願うことを容易に得られると確信している。

3

Non solum verbis, sed etiam lacrymis deprecamur, ne diutius catholicae Ecclesiae gravissimis injuriis afficiantur, et intolerabiles sustineant persecutiones et contumelias, et quod est nefarium, a fratribus nostris.

PL 10, 557A

我々は言葉によるだけでなく涙をもって懇願する。公同の諸教会がこれ以上ひどい不正に苦しめられず、耐えがたい迫害と侮辱を、しかも忌まわしいことに我々の兄弟たちから受け続けることのないように。

4

Provideat et decernat clementia tua, ut omnes se ( abundat se) ubique judices, quibus provinciarum administrationes creditae sunt, ad quos sola cura et sollicitudo publicorum negotiorum pertinere debet, a religiosa se observantia abstineant: neque posthac praesumant atque usurpent, et putent se causas cognoscere clericorum, et innocentes homines variis afflictationibus, minis, violentia, terroribus frangere atque vexare.

PL 10, 557A

あなたの寛容をもって配慮し、定めてほしい。属州の統治を委ねられ、公けの事務への配慮と心遣いだけが務めであるべき至るところのすべての裁判官が〔底本は omnes se ubique judices。ミーニュの注は se が余分とする〕、信仰にかかわる事柄から手を引くように。今後は、聖職者の訴えを扱う権限を敢えて我が物とし、自分にあると考え、罪なき人々をさまざまな責め苦、脅し、暴力、恐怖で打ち砕き、苦しめることのないように。

Caput II

第II章PL 10, 557B
1

Ne inviti vi subjiciantur heterodoxis. Catholicorum oppressorum vox, ne rectores locorum haereticis favorem praestent.

PL 10, 557B

望まぬ者が異端の者たちに力ずくで服させられぬように。抑圧された公同の信徒たちの叫び。地方の統治者が異端者に好意を示さぬように。

2

Mysteriorum solemnia, et preces pro rege. --Intelligit singularis et admirabilis sapientia tua, non decere, non oportere cogi et compelli invitos et repugnantes, ut se his subjiciant et addicant vi oppressi, qui non cessant adulterinae doctrinae corrupta semina adspergere.

PL 10, 557B

奥義の祭儀と王のための祈り。――あなたの並びなく驚嘆すべき知恵は理解している。偽りの教えの腐った種を撒き続けてやまない者たちに、望まず抗う人々が力で押さえつけられて服従し、身を委ねさせられるよう強いられ、迫られることは、ふさわしくなく、あってはならないことを。

3

Idcirco laboratis, et salutaribus consiliis rempublicam regitis; excubatis etiam, et vigilatis: ut omnes quibus imperatis, dulcissima libertate potiantur.

PL 10, 558A

それゆえ、あなたは労し、健全な計らいをもって国を治め、見張り、目を覚ましているのである。あなたが治めるすべての者が、このうえなく甘美な自由を享受するようにと。

4

Non alia ratione quae turbata sunt componi, quae divulsa sunt coerceri possunt; nisi unusquisque nulla servitutis necessitate adstrictus, integrum habeat vivendi arbitrium.

PL 10, 558A

乱れたものが整えられ、引き裂かれたものがつなぎとめられるのは、ほかならぬ次の道による。すなわち、各人がいかなる隷属の強制にも縛られず、生き方を選ぶ自由を損なわれずに持つことである。

5

Certe vox exclamantium a tua mansuetudine exaudiri debet: Catholicus sum, nolo esse haereticus; Christianus sum, non Arianus: et melius mihi in hoc saeculo mori, quam alicujus privati potentia dominante castam veritatis virginitatem corrumpere.

PL 10, 558A

確かに、「私は公同の信徒であり、異端者になりたくない。私はキリスト教徒であり、アレイオス派ではない。しかも、私的な者の権勢に支配されて真理の清らかな処女性を汚すくらいなら、この世で死ぬほうがよい」と叫ぶ人々の声は、あなたの温和によって聞き届けられるべきである。

6

Aequumque debet videri sanctitati tuae, gloriosissime Auguste, ut qui timent Dominum Deum et divinum judicium, non polluantur aut contaminentur exsecrandis blasphemiis; sed habeant potestatem, ut eos sequantur episcopos et praepositos, qui et inviolata conservant foedera charitatis, et cupiunt perpetuam et sinceram habere pacem.

PL 10, 558A

また、栄光きわまるアウグストゥスよ、あなたの聖性にとっても正当と見えるはずである。主なる神と神の裁きを畏れる者たちが、呪うべき冒瀆によって汚され、けがされることなく、愛の契約を損なわず守り、永続する誠実な平和を望む司教たち、指導者たちに従う権限を持つことが。

7

Nec fieri potest, nec ratio patitur, ut repugnantia congruant, dissimilia conglutinentur, vera et falsa misceantur, lux et tenebrae confundantur, dies quoque et nox habeant aliquam conjunctionem.

PL 10, 558B

矛盾するものが調和し、似ていないものが接合し、真と偽が混ぜられ、光と闇が混同され、昼と夜がなんらかの結びつきを持つことは、あり得ず、道理も許さない。

8

Si igitur, quod sine dubitatione et speramus et credimus, haec permovent non insitam, sed ingenitam tuam bonitatem; praecipe ut non studium, non gratiam, non favorem, locorum Rectores gravissimis haereticis praestent.

PL 10, 558B

それゆえ、疑いなく我々が望み信じているとおり、これらのことがあなたの善性を動かすなら――それは植え付けられたものではなく生まれつきのものである――、命じてほしい。地方の統治者たちが、きわめて悪質な異端者たちに、熱意も、好意も、支持も示さぬようにと。

9

Permittat lenitas tua populis, ut quos voluerint (mss. volunt) , quos putaverint, quos delegerint, audiant docentes, et divina mysteriorum solemnia concelebrent, et pro incolumitate et beatitudine tua offerant preces.

PL 10, 559A

あなたの寛大をもって、民に許してほしい。彼らが望んだ者(別本では「望む者」)、よしとした者、選んだ者の教えを聞き、奥義の荘厳な祭儀を共に祝い、あなたの無事と幸福のために祈りをささげることを。

Caput III

第III章PL 10, 559A
1

Suspicio seditionis eximitur. Arianorum astus. --Non quisquam perversus aut invidus maligna loquatur: nulla quidem suspicio est non modo seditionis, sed nec asperae obmurmurationis. Quieta sunt omnia, et verecunda.

PL 10, 559A

謀反の疑いは取り除かれる。アレイオス派の狡猾。――ひねくれた者も妬む者も悪意ある言葉を口にしてはならない。謀反はおろか、厳しい不平のつぶやきについてさえ、疑いは全くない。すべては静かで、慎み深い。

2

Et nunc, qui Ariana et pestifera contagione inquinati sunt, non cessant ore impio et sacrilego animo evangeliorum sinceritatem corrumpere, et rectam apostolorum regulam depravere. Divinos prophetas non intelligunt.

PL 10, 559A

それでも今、アレイオス派の疫病のごとき汚染に染まった者たちは、不敬な口と冒瀆的な心で福音書の純粋さを損ない、使徒たちの正しい規範を歪めることをやめない。彼らは神の預言者たちを理解しない。

3

Callidi et astuti artificio quodam utuntur, ut inclusam perniciosam corruptelam inquisitorum verborum velamine contegant, et non prius venenatum virus effundant, quam simplices et innocentes sub praetextu nominis Christiani raptos atque irretitos, ne soli pereant, participes horrendi criminis sui reos faciant.

PL 10, 559A

彼らは狡猾で、ずるがしこく、ある種の技巧を用いる。巧みに探り出した言葉の覆いで、内に隠した破滅的な腐敗を包み隠し、毒液を吐き出すのは、キリスト教徒の名の口実のもとに単純で無垢な者たちを捕らえ、罠にかけ、自分たちだけが滅びぬよう、おぞましい自分たちの罪の共犯者に仕立ててからである。

Caput IV

第IV章PL 10, 559B
1

Sacerdotes pii ad suas sedes remeent. --Et hoc obsecramus pietatem tuam, ut eos, qui adhuc (egregii videlicet sacerdotes, qui tanti nominis praepollent dignitate), aut in exsilio, aut in desertis locis tenentur, jubeas ad sedes suas remeare: ut ubique grata libertas sit, et jucunda laetitia.

PL 10, 559B

敬虔な司教たちが自分の座に戻るように。――また我々は、あなたの敬虔にこう懇願する。いまなお流刑か人里離れた地に留め置かれている者たち(それはまことに、これほどの名の品位に優れた立派な司教たちである)に、自分の座へ帰るよう命じてほしい。至るところに喜ばしい自由と楽しい歓びがあるように。

Caput V

第V章PL 10, 560A
1

Ariana haeresis novella. --Quis non videt, quis non intelligit? Post quadringentos fere annos, post quam Dei unigenitus Filius humano generi pereunti subvenire dignatus est, quasi ante non apostoli, non post eorum martyria et excessus fuerint Christiani, novella nunc et teterrima lues, non corrupti aeris, sed exsecrandorum blasphemorum, Ariana effusa est.

PL 10, 560A

アレイオス派の異端は新奇である。――誰が見ず、誰が悟らないだろうか。神の独り子が滅びゆく人類を助けることをよしとしてから、およそ四百年ののちに、あたかもそれ以前に使徒たちはおらず、その殉教と死ののちにキリスト教徒はいなかったかのように、新奇で、このうえなくおぞましいアレイオス派の疫病が、腐った空気からではなく、呪うべき冒瀆者たちから、今流れ出したのである。

2

Ita illi, qui ante crediderunt, inanem spem immortalitatis habuerunt? Nuper didicimus commenta haec fuisse inventa et a duobus Eusebiis et a Narcisso et a Theodoro et ab Stephano et Acacio et Menophanto, et imperitis atque improbis duobus adolescentibus Ursacio et Valente: quorum epistolae proferuntur, et idoneis testibus etiam convincuntur, qui eos magis oblatrantes quam disputantes audierunt.

PL 10, 560A

では、以前に信じた人々は、不死という空しい望みを抱いていたのか。我々は最近知った。これらの作り事は、二人のエウセビオス、ナルキッソス、テオドロス、ステファノス、アカキオス、メノファントス、そして無知で不遜な二人の若者ウルサキウスとウァレンスによって考案されたと。彼らの書簡は提示され、彼らが論じるというよりむしろ吠えるのを聞いた適格な証人たちによっても、その罪は証明される。

3

Quibus qui communionem suam imprudenter et incaute commiscent, quia sunt socii scelerum, participes criminum necesse est etiam eos, qui jam in hoc saeculo abjecti sunt et abdicati, cum advenerit dies judicii, pati supplicia sempiterna.

PL 10, 560B

彼らと軽率に、不用意に交わりを結ぶ者たちは、悪事の仲間であるから、罪の共犯者として――彼らはすでにこの世で退けられ、見捨てられた者たちでもあるが――裁きの日が来るとき、永遠の責め苦を受けねばならない。

Caput VI

第VI章PL 10, 560B
1

Litterae et legatio post absolutionem Athanasii. Arianorum crudelitas. --Jam nemini dubium est, cujuscemodi curam in absolutionem Athanasii, sancti illi viri receperint: ut post synodi sententias, quas, pro sacerdotalis judicii reverentia, fas fuerat sacerdotali vel ecclesiastica conscientia contineri, scribi ad regem, legationemque instrui oportuerit.

PL 10, 560B

アタナシオスの無罪放免ののちの書簡と使節。アレイオス派の残酷。――あの聖なる人々が、アタナシオスの無罪放免のためにどのような配慮を引き受けたかは、もはや誰にも疑いがない。会議の判決は、司教の裁きへの敬意からすれば、司教の、あるいは教会の判断の内に留めておくのが当然であったはずなのに、そののちに王に書き送り、使節を整えることが必要となったのである。

2

Sed quid aliud his litteris, quam libertatem fidei et contagionem Ariani nominis deprecantur, orantque vincula, carceres, tribunalia, et omnem illum feralem habitum, novas etiam in reos quaestiones inhiberi?

PL 10, 561A

しかしこれらの書簡で彼らが懇願しているのは、信仰の自由と、アレイオスという名の汚染の除去にほかならず、鎖、牢獄、法廷、そのあらゆる死を思わせる装い、さらに罪ありとされた者たちへの新たな尋問が差し止められるよう願っているのである。

3

Deus cognitionem sui docuit potius, quam exegit: et operationum coelestium admiratione praeceptis suis concilians auctoritatem, coactam confitendi se adspernatus est voluntatem.

PL 10, 561A

神は、自らを知ることを強いるよりも、むしろ教えた。天上の業への驚嘆によって、その教えに権威を得させ、自らを告白するよう強いられた意志を退けた。

4

Si ad fidem veram istius modi vis adhiberetur; episcopalis doctrina obviam pergeret, diceretque: Deus universitatis est Dominus, obsequio non eget necessario, non requirit coactam confessionem. Non fallendus est, sed promerendus.

PL 10, 561A

もしこのような力が真の信仰へ向けて用いられるなら、司教の教えは立ちはだかって、こう言うであろう。「神は万物の主であり、強いられた奉仕を必要とせず、強いられた告白を求めない。神は欺かれるべきではなく、受けるにふさわしい者となることで得られるべきである。」

5

Nostra potius, non sua causa venerandus est. Non possum nisi volentem recipere, nisi orantem audire, nisi profitentem signare. Simplicitate quaerendus est, confessione discendus est, charitate amandus est, timore venerandus est, voluntatis probitate retinendus est.

PL 10, 561A

「神は、自分のためよりむしろ我々のために崇められるべきである。私は、望む者でなければ受け入れられず、祈る者でなければ聞けず、宣言する者でなければ印を付けられない。神は率直さをもって求められ、告白によって知られ、愛によって愛され、畏れによって崇められ、意志の正しさによって留め置かれるべきである。」

6

At vero quid istud est, quod sacerdotes timere Deum vinculis coguntur, poenis jubentur? Sacerdotes carceribus continentur, plebs in custodia catenati ordinis constricta disponitur, virgines nudantur ad poenam, et sacrata Deo corpora, publico exposita conspectui, ad fructum spectaculi et quaestionis aptantur.

PL 10, 561B

だが、これは何事か。司教たちが鎖によって神を畏れるよう強いられ、刑罰によって命じられているとは。司教たちは牢獄に閉じ込められ、民は鎖につながれた列の監視のもとに縛られて置かれ、処女たちは罰のために裸にされ、神にささげられた体が、公衆の目にさらされて、見世物の楽しみと尋問のために供される。

7

Cogunt nempe, non ut Christiani omnes sint, sed ut Ariani: et confessam in Deo fidem ad consortium piaculi sui scelere compellunt.

PL 10, 561B

彼らが強いるのは、すべての人がキリスト教徒であることではなく、アレイオス派であることである。神において告白された信仰を、自分たちの罪の仲間に加わらせようと、悪をもって駆り立てる。

8

Auctoritate etiam nominis sui in errorem Imperatorem transducunt: rectum affirmantes, ut sub specie timoris Dei, in hac perversitate subditos sibi tradant.

PL 10, 561B

彼らは自分たちの名の権威によって、皇帝をも誤りへ引き込む。神への畏れを装って、臣下たちをこの歪みのうちで自分たちの手に引き渡すことが正しいと言い張るのである。

9

Quaestiones poscunt, judiciorum subsidia desiderant, auctoritatem regiam implorant: et nec sic perversitatem sceleris sui erubescunt, extorquere conniventiam plebium nec cogendi jure potuerunt.

PL 10, 561C

尋問を求め、裁判の助けを欲し、王の権威に訴える。それでもなお、自分たちの罪の歪みを恥じない。強制の権利をもってしても、民の黙認を引き出すことはできなかったのに。

Caput VII

第VII章PL 10, 561C
1

Judicialis forma in causa Athanasii non servata. --Haec si de veteribus chartulis prolata aetatis nostrae tempus instruerent; ambigendum, ut opinor, tantis de rebus fuisset.

PL 10, 561C

アタナシオスの事件で、裁判の形式が守られなかった。――もしこれらのことが古い文書から持ち出されたもので、我々の時代がそれに教えられているのなら、これほどの大事については、私の思うに、疑ってしかるべきであった。

2

Et cum ab aliis quibusque pronuntiari posceretur reus; quaereretur in fidem litterarum, in judicum vitam, in accusatorum fidem, in ipsius quoque hominis mores atque actus.

PL 10, 561C

また、誰か他の者たちによって彼が有罪と宣告されるよう求められたのなら、書簡の信憑性、裁判官たちの生き方、告発者たちの誠実、そして当人の人柄と行いについても、調べが行われたはずである。

3

Moveret enim absolutionem ejus Arianorum juncta damnatio: magnique periculi esset, judicium simul cum reatus et innocentiae non suscepta rursum inquisitione dissolvere: totaque in patrocinium suum, cum fidei doctrina, auctoritas sibi antiquitatis assisteret.

PL 10, 562A

なぜならその場合、あわせて下されたアレイオス派への断罪が、彼の無罪放免に重みを添えたであろうし、罪と無罪について改めて審問を行うこともなく判決をいっぺんに覆すことは、大きな危険を伴ったであろう。そして、信仰の教えとともに、古来の権威がこぞって彼の弁護に立ったであろう。

4

At cum ipsi, qui tunc Ariani haeretici damnati sunt, rem exagitent, turbent omnia, omnesque ex potestate et ambitione corrumpant, et Athanasius si fuit, esse adhuc reus potest; testes loquantur, videant judices, fidei doctrina praeceptis evangelicis atque apostolicis eluceat: quae obtusio intelligentiae est? quae cordis hebetudo? quae oblivio spei? qu amor scelerum? quod odium veritatis? in damnatorum favorem, Dei amorem transducunt.

PL 10, 562A

ところが、当時アレイオス派の異端者として断罪された者たち自身が、事を蒸し返し、すべてをかき乱し、権力と野心によってすべての人を堕落させているのであり、しかもアタナシオスは、もし罪ある者であったのなら、今なお罪ある者とされうるのだから、証人たちに語らせ、裁判官たちに見させ、信仰の教えを福音と使徒の教えによって輝き出させればよい。何という理解の鈍さか。何という心の鈍さか。何という望みの忘却か。何という悪事への愛か〔底本は qu amor。qui amor と読む〕。何という真理への憎しみか。彼らは神への愛を、断罪された者たちへの好意へと転じさせているのである。

Caput VIII

第VIII章PL 10, 562B
1

Eusebii Vercellensis injusta damnatio. --Venio nunc ad id, quod recens gestum est, in quo se etiam professio sceleris in secreto artis suae dedignata est continere. Eusebius Vercellensis episcopus est vir omni vita Deo serviens.

PL 10, 562B

ウェルケッラエのエウセビウスの不当な断罪。――今や私は、最近起こったことに話を移す。そこでは、悪事の宣言が、自分たちの技の秘密の内にとどまることさえ潔しとしなかった。ウェルケッラエの司教エウセビウスは、生涯を通じて神に仕える人である。

2

Hic post Arelatensem synodum, cum Paulinus episcopus tantis istorum sceleribus contraisset (Arelate an. 353) , venire Mediolanum praecipitur (an. 355) .

PL 10, 562B

彼は、アレラテの会議ののち、司教パウリヌスがこれらの者たちの数々の悪事に逆らったので(アレラテ、353年)、ミラノへ来るよう命じられる(355年)。

3

Collecta jam illic malignantium synagoga, decem diebus ad Ecclesiam est vetitus accedere, dum adversus tam sanctum virum malitia se perversa consumit. Suppuratis deinde consiliis omnibus, ubi libitum est, advocatur.

PL 10, 562B

悪意ある者たちの集会がすでにそこに集められており、彼は十日間、教会に近づくことを禁じられた。その間、邪悪な悪意がこれほど聖なる人に向かって力を尽くしていたのである。やがてすべての謀りが膿み熟すると、気の向いたところで呼び出される。

4

Adest una cum Romanis clericis (Hilario diac. et Pancratio) , et Lucifero Sardiniae episcopo. Conventus ut in Athanasium subscriberet, ait, De sacerdotali fide prius debere constare; compertos sibi quosdam ex his, qui adessent, haeretica labe pollutos.

PL 10, 562B

彼はローマの聖職者たち(助祭ヒラリウスとパンクラティウス)、およびサルディニアの司教ルキフェルとともに出席する。アタナシオスに対して署名するよう迫られると、まず司教たちの信仰について明らかにされねばならないと言い、居合わせた者たちのうち数人が異端の汚れに染まっていることが自分に分かったと述べた。

5

Expositam fidem apud Nicaeam, cujus superius meminimus, posuit in medio: spondens omnia se, quae postularent esse facturum, si fidei professionem scripsissent.

PL 10, 562C

彼は、先に我々が触れたニカイアで提示された信仰を皆の前に置いた。彼らが信仰の宣言を書くならば、求められることはすべて行うと約束して。

6

Dionysius Mediolanensis Episcopus chartam primus accepit: ubi profiteri scribendo coepit, Valens calamum et chartam e manibus ejus violenter extorsit, clamans non posse fieri, ut aliquid inde gereretur.

PL 10, 562C

ミラノの司教ディオニュシウスがまず紙を受け取った。彼が書いて宣言しはじめると、ウァレンスはその手からペンと紙を力ずくでもぎ取り、そこから何かが実行されることはあり得ないと叫んだ。

7

Res post clamorem multum deducta in conscientiam plebis est: gravis omnium dolor ortus est, impugnata est a sacerdotibus fides. Verentes igitur illi populi judicium, e Dominico ad palatium transeunt.

PL 10, 563A

この騒ぎののち、事は民の知るところとなった。すべての人に深い痛みが生じた。信仰が司教たちによって攻撃されたのである。それゆえ、あの者たちは民の裁きを恐れて、教会堂から宮殿へ移る。

8

Cujusmodi sententiam in Eusebium longe ante, quam ecclesiam ingrederetur, scripserint: de se loquitur ipsa sententia.

PL 10, 564A

エウセビウスに対する判決が、彼が教会に入るよりはるか以前にどのようなものとして書かれたかは、判決そのものが自ら語っている。