De Oratione › 全文

De Oratione 全文

Tertullian · PL 1, 1149C–1196B

Caput I

第I章PL 1, 1149C
1

Dei spiritus et Dei sermo, et Dei ratio, et sermo rationis et ratio sermonis, utrumque Jesus Christus Dominus noster, nobis discipulis novi Testamenti novam orationis formam determinavit.

PL 1, 1149C

神の霊であり、神の言葉であり、神の理性であり、理性の言葉であり言葉の理性であるお方——そのいずれをも兼ねられる我々の主イエス・キリストは、新しい契約の弟子である我々に、新しい祈りの形を定められた。

2

Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum novis utribus recondi et novam plagulam novo assui vestimento (Matth., VI; IX, 16; Luc., XI).

PL 1, 1151A

というのも、この点においても、新しい酒は新しい皮袋に納められ、新しい継ぎ布は新しい衣に縫い付けられるべきだったからである(マタイ6章、9:16、ルカ11章)。

3

Caeterum quidquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio; aut suppletum, ut reliqua lex; aut impletum, ut prophetia; aut perfectum, ut fides ipsa.

PL 1, 1151A

さらに、かつてあったものはすべて、割礼のように改められたか、そのほかの律法のように補われたか、預言のように成就されたか、信仰そのもののように完成されたかのいずれかであった。

4

Omnia de carnalibus in spiritualia renovavit, nova Dei gratia, superducto Evangelio expunctore totius retro vetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio approbatus est Dominus noster Jesus Christus; spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio qua venit.

PL 1, 1151A

神の新しい恩寵は、以前のあらゆる古きものを消し去る福音をもたらして、肉的なものをことごとく霊的なものへと一新した。その福音において、我々の主イエス・キリストは神の霊であり神の言葉であり神の理性であることが証しされた。すなわち、霊によって力を発揮し、言葉によって教え、理性によって来られたのである。

5

Sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex sermone quo enuntiatur: ex spiritu, quo tantum potest; ex ratione, qua suscipitur.

PL 1, 1151A

かくして、キリストによって定められた祈りは、三つのものから成り立つ。すなわち、それによって述べられる言葉から、それほどまでの力を持たしめる霊から、それによって受け入れられる理性からである。

6

Docuerat et Joannes discipulos suos adorare; sed omnia Joannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto, sicut idem Joannes praenuntiabat, illum augeri oportere, se vero deminui, (Joan., III, 30), totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum.

PL 1, 1152A

ヨハネもまた自分の弟子たちに祈ることを教えていた。しかしヨハネのすべては、あの方ご自身が大きくなり——ヨハネ自身が予め告げていたとおり、「あの方は大きくならねばならず、私は小さくならねばならない」(ヨハネ3:30)——先駆けの務め全体が、その霊もろとも主へと移っていくまで、キリストのための下拵えであった。

7

Ideo nec exstat, in quae verba docuerit Joannes adorare, quod terrena coelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur; et qui de coelis adest quae vidit ea loquitur. (Jo., III, 31).

PL 1, 1152A

それゆえ、ヨハネがどのような言葉で祈ることを教えたかは伝わっていない。地上のものは天上のものに道を譲ったからである。「地から出る者は地のことを語り、天から来る者は自ら見たことを語る」と彼は言っている(ヨハネ3:31)。

8

Et quid non coeleste, quod Domini Christi est; ut haec quoque orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.

PL 1, 1152A

主キリストのものである以上、天的でないものがあろうか。この祈りの教えもまたそうである。祝福された者たちよ、それゆえ、あの方の天的な知恵を考えよう。まず、人目を避けて祈れという戒めについてである。この戒めによって、あの方は人の信仰を求められた。すなわち、全能の神の眼差しと聞こえとが、屋根の下にあっても、人目に隠れた所にあってさえも臨んでいることを、人が信じるようにと。また、信仰の慎ましさをも求められた。すなわち、どこにあっても聞き見てくださると信じる相手に対して、その方おひとりに自らの信仰を捧げるようにと。この知恵は次の戒めへと続く。この戒めもまた、信仰と信仰の慎ましさに関わるとはいえ——多くの言葉を連ねて主に近づくべきではないと我々が考えるならば、あの方が求められずとも自らその民を見守っておられることは確かなのだから——それでもこの簡潔さは、知恵の第三の段階をなす限りにおいて、偉大にして幸いなる解釈の実体に支えられている。言葉において切り詰められるほど、それだけ考えにおいて広がるのである。

9

Neque enim propria tantum orationis officia complexa est, venerationem Dei, aut hominis petitionem, sed omnem pene sermonem Domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera in oratione breviarium totius Evangelii comprehendatur.

PL 1, 1153A

というのも、この祈りが包み込んでいるのは、祈りに固有の務め、すなわち神への崇敬や人の願いだけではなく、主のほとんどすべての言葉、教えのほとんどすべての想起でもあるからである。かくして、まことに祈りのうちに福音全体の要約が収められているのである。

Caput II

第II章PL 1, 1153B
1

Incipit a testimonio Dei, et merito fidei, cum dicimus PATER QUI IN COELIS ES. Nam et Deum oramus, et fidem commendamus, cujus meritum est haec appellatio.

PL 1, 1153B

「天にいます父よ」と唱えるとき、それは神の証しから、また信仰の功績から始まる。というのも、我々は神に祈るとともに信仰を示すのであり、この呼びかけこそがその功績だからである。

2

Scriptum est: Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei vocentur (Joan., III; Matth., VII, 9; X et XV).

PL 1, 1154A

「彼を信じた者たちには、神の子と呼ばれる権力をお与えになった」と書かれている(ヨハネ3章、マタイ7:9、10章、15章)。

3

Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiavit Deum; imo et praecepit ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in coelis (Matth., XXIII, 9) Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices qui patrem agnoscunt.

PL 1, 1154A

もっとも、主はこの上なくしばしば、神を我々の父と宣言された。それどころか、天におられる方のほかは、地上の誰をも父と呼んではならないと命じられた(マタイ23:9)。それゆえ、このように祈ることによって、我々はその戒めをも果たしているのである。父を知る者たちは幸いである。

4

Hoc est, quod Israeli exprobratur, quod coelum ac terram Spiritus contestatur: Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt (Isa., I, 1). Dicendo autem patrem, Deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est.

PL 1, 1154A

これこそ、イスラエルが咎められている事柄であり、霊が天と地を証人として証言している事柄である。すなわち、「私は子らを生んだが、彼らは私を知らなかった」と言われている、その事柄である(イザヤ1:1)。ところで、父と呼ぶことによって、我々は神をもその名で呼んでいるのである。この呼びかけは敬虔と権力の両方に関わる。

5

Item in Patre Filius invocatur. Ego enim, inquit, et Pater unum sumus (Joan., X, 30). Ne mater quidem Ecclesia praeteritur. Si quidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen.

PL 1, 1154A

同様に、父のうちに子もまた呼び求められている。「私と父とは一つである」と言われているとおりである(ヨハネ10:30)。母である教会もまた見過ごされてはいない。なぜなら、子と父のうちに母が認められるのであり、母によってこそ父の名も子の名も成り立つからである。

6

Uno igitur genere aut vocabulo et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus, et oblitos patris denotamus.

PL 1, 1154B

かくして、この一つの類、一つの言葉によって、我々は神をその方に属する者たちとともに崇め、かの戒めを心に留め、父を忘れた者たちを指弾するのである。

Caput III

第III章PL 1, 1155A
1

Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de ipso interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis revelatum est in Filio. Jam enim Filius novum Patris nomen est. Ego veni, inquit, in nomine Patris (Joan., V, 43).

PL 1, 1155A

神である父の名は、誰にも明かされたことがなかった。かのモーセでさえ、父について尋ねたとき、聞いたのは別の名であった。我々には、子において啓示されている。というのも、子こそが父の新しい名だからである。「私は父の名において来た」と言われているとおりである(ヨハネ5:43)。

2

Et rursus, Pater, glorifica nomen tuum . Et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut SANCTIFICETUR postulamus: non quod deceat homines bene Deo optare, quasi sit et aliud, de quo ei possit optari, aut laboret nisi optemus. Plane benedici Deum (Psal.

PL 1, 1155A

また重ねて、「父よ、汝の御名に栄光を与えたまえ」。さらに明らかには、「私は汝の御名を人々に顕した」。それゆえ我々は、その名が「聖とされますように」と願い求める。それは、人が神に善きことを願うのがふさわしいから、というのではない——あたかも神に対して願いをかけうる別の何かがあるかのように、あるいは我々が願わなければ神が何か不足するかのように、というのではない。確かに、神を祝福することは——

3

CIII, 22) omni loco ac tempore condecet, ob debitam semper memoriam beneficiorum ejus ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Caeterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum caeteros sanctificet ex semetipso?

PL 1, 1156A

(詩篇103:22)——あらゆる場所と時において当然である。あらゆる人間が神の恩恵をつねに記憶すべき義務を負っているからである。しかし、この祈りもまた祝福の代わりを果たしている。そもそも、神の名は、それ自体によって聖なるものであり、また聖とされたものでないことがあろうか。ほかのものをご自身のうちから聖とされるのだから。

4

Cui illa Angelorum circumstantia non cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus (Isa., VI, 3; Apoc., IV, 8). Proinde igitur et nos Angelorum, si meminerimus, candidati jam hinc coelestem illam in Deum vocem, et officium futurae claritatis ediximus.

PL 1, 1156A

かの方に向かって、取り囲む天使たちの群れは、「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな」と言うことをやめない(イザヤ6:3、黙示録4:8)。それゆえ我々もまた、心に留めるならば、天使たちの候補者として、すでにこの地上から、神に向けられるあの天上の声と、来たるべき栄光の務めとを言い表したことになる。

5

Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum (Matth., VI, 9), id petimus ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus: simul et in caeteris, quos adhuc gratia Dei exspectat, ut et huic praecepto pareamus, orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris (Matth., V, 44). Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes: Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.

PL 1, 1157A

以上は神の栄光に関する限りでのことである。他方、我々の願いに関する限りでは、「御名が聖とされますように」と唱えるとき(マタイ6:9)、我々はそれが、すでに神のうちにある我々自身のうちに聖とされることを願い求めているのであり、同時に、いまだ神の恩寵が待ち受けているそのほかの人々のうちにも聖とされることを願い求めている。それは、この戒め——敵をも含めてすべての人のために祈れという戒め(マタイ5:44)——にも従うためである。それゆえ我々は、言い方を宙に浮かせたまま、「我々のうちに聖とされますように」とは言わずに、すべての人のうちに聖とされますようにと言っているのである。

Caput IV

第IV章PL 1, 1157A
1

Secundum hanc formam subjungimus FIAT VOLUNTAS TUA IN COELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat quominus voluntas Dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus; sed in omnibus petimus fieri voluntatem ejus.

PL 1, 1157A

この型に従って、我々は「汝の御旨が天と地において行われますように」と続ける。これは、誰かが神の御旨の実現を妨げていて、その実現の成就を我々が祈り求めるから、ということではない。そうではなく、我々はあらゆることにおいて、神の御旨が行われることを願い求めているのである。

2

Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus, nos sumus coelum et terra. Quanquam etsi simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in coelis.

PL 1, 1157B

というのも、肉と霊という比喩的な解釈によれば、我々こそが天であり地だからである。もっとも、たとえ文字どおりに解すべきだとしても、この願いの意味は同じである。すなわち、我々のうちで、地において神の御旨が行われるように、そしてそれゆえ天においても行われうるように、というのである。

3

Quid autem Deus vult, quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo, substantiam, et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in coelis, et in terris; quia summa est voluntatis ejus, salus eorum, quos adoptavit.

PL 1, 1157B

では、神が望んでおられることとは、我々がご自身の規律に従って歩むこと以外の何であろうか。それゆえ我々は、神がご自身の御旨の実体と能力とを我々に授けてくださるよう願い求める。天においても地においても我々が救われるためである。神の御旨の極みは、ご自身が子として迎え入れた者たちの救いにあるからである。

4

Est et illa Dei voluntas, quam Dominus administravit praedicando, operando, sustinendo. Sic enim ipse pronuntiavit, non suam, sed Patris facere se voluntatem (Joan., VI, 39).

PL 1, 1157B

また、主が宣べ伝え、働き、耐え忍ぶことによって成し遂げられた、あの神の御旨もある。というのも、主ご自身が、自分の意志ではなく父の御旨を行うのだと宣言されたからである(ヨハネ6:39)。

5

Sine dubio quae faciebat, ea erant voluntas Patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamus, ut praedicemus, et operemur, et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei voluntate.

PL 1, 1158A

疑いなく、主がなしておられたことは父の御旨であった。我々は今、それをいわば実例として自らに呼びかけ、宣べ伝え、働き、死に至るまで耐え忍ぶのである。そしてこれらを果たすことができるためには、神の御旨が必要である。

6

Ita dicentes: Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei voluntate, etiam si quid pro meritis cujusque secus irrogatur. Jam hoc dicto, ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus.

PL 1, 1158A

かくして、「汝の御旨が行われますように」と言うことによって、我々は自分自身に善きことを願ってもいるのである。神の御旨のうちには何ら悪しきものはないからであり、たとえ各人の功罪に応じて何か別のことが科せられるとしても、それは変わらない。この言葉を唱えたことによって、我々はすでに自分自身に忍耐を予め促しているのである。

7

Dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare jam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud (Luc., XXII, 42). Et recordatus , nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas.

PL 1, 1158A

主もまた、受難が差し迫った中で、ご自身の肉においてすでに肉の弱さを示そうと欲されたとき、「父よ、この杯を取り除きたまえ」と言われた(ルカ22:42)。そして思い返し、「ただし、私の意志ではなく、汝の御旨が行われますように」と。

8

Ipse erat voluntas, et potestas Patris; et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae, voluntati se Patris tradidit.

PL 1, 1158B

御自身が父の御旨であり、父の権力であられた。それでもなお、当然払うべき忍耐を示すために、御自身を父の御旨に委ねられたのである。

Caput V

第V章PL 1, 1158B
1

VENIAT quoque REGNUM TUUM, ad id pertinet quod et Fiat voluntas tua, in nobis scilicet. Nam Deus quando non regnat? in cujus manu cor omnium regum est (Prov., XXI, 1). Sed quicquid nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus, quod ab illo exspectamus.

PL 1, 1158B

「汝の御国が来ますように」もまた、「汝の御旨が行われますように」と同じ事柄に関わる。すなわち、それは我々のうちにおいてである。神が統治しておられないときなど、いつあろうか。すべての王たちの心は神の御手のうちにあるのだから(箴言21:1)。しかし、我々が自分自身のために望むことは何であれ、それを神へと望み見て、神から期待することを神に帰しているのである。

2

Itaque si ad Dei voluntatem, et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo quidam protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat?

PL 1, 1158B

それゆえ、主の御国の現れが神の御旨と我々の待望とに関わるのなら、御国が来るようにと我々が祈るその神の国が世の終わりを目指しているというのに、ある人々はどうして世に何らかの引き延ばしを願い求めるのであろうか。

3

Optamus maturius regnare, et non diutius servire. Etiam si praefinitum in oratione non esset, de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum (Heb., IV, 11).

PL 1, 1159A

我々は、より早く統治することを望み、これ以上長く仕えることを望まない。たとえ祈りにおいて、御国の到来を願い求めることがあらかじめ定められていなかったとしても、我々は自ら進んでその言葉を口にしたであろう。我々の希望を抱きしめようと急ぎながら(ヘブライ4:11)。

4

Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae (Apoc., VI, 9)? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Imo quam celeriter veniat, Domine, regnum tuum (Matt., VI, 10).

PL 1, 1159A

祭壇の下にいる殉教者たちの魂は、恨みをもって主に向かって叫ぶ。「主よ、地に住む者たちに対して、いつまで我々の血の報復をしてくださらないのですか」(黙示録6:9)。彼らのための報復は、当然、世の終わりから定められているからである。それどころか、「主よ、汝の御国が一刻も早く来ますように」(マタイ6:10)。

5

Votum christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, imo potius propter quod oramus.

PL 1, 1159A

キリスト教徒たちの願い、諸国民の恥辱、天使たちの歓喜——そのために我々は苦闘し、いや、それどころか、そのためにこそ我々は祈るのである。

Caput VI

第VI章PL 1, 1160A
1

Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis instruxit! ut post coelestia, id est post Dei nomen, Dei voluntatem, et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret?

PL 1, 1160A

しかし神の知恵は、祈りの順序をなんと巧みに整えたことか。天上のことがら、すなわち神の御名、神の御旨、神の御国の後に、地上の必要のためにも願いの場所を設けたとは。

2

Nam et edixerat Dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adjicientur (Matth., VI, 33). Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE, spiritaliter potius intelligamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus, et vita panis.

PL 1, 1160A

主もまた、「まず御国を求めよ、そうすればこれらのものも汝らに添えて与えられるであろう」と宣言していたからである(マタイ6:33)。とはいえ、「日ごとの糧を今日我々に与えたまえ」については、むしろ霊的に理解しようではないか。キリストこそ我々のパンである。キリストは命であり、命はパンだからである。

3

Ego sum, inquit, panis vitae (Joan., VI, 35). Et paulo supra: Panis est sermo Dei vivi, qui descendit de coelis. Tum quod et corpus ejus in pane censetur. Hoc est corpus meum (Luc., XXII, 19).

PL 1, 1160A

「私は命のパンである」と(彼は)言う(ヨハネ6:35)。また少し前には、「パンとは、天から降ってくる生ける神の言葉である」とある。さらに、彼の体もパンのうちに認められる。「これは我が体である」(ルカ22:19)。

4

Itaque petendo panem quotidianum, perpetuitatem postulamus in Christo, et individuitatem a corpore ejus. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae.

PL 1, 1161A

かくして日ごとの糧を求めることによって、我々はキリストにおける永続性と、彼の体からの不可分性とを願い求める。しかし、この言葉は肉的にも受け取られるのであるから、そのときもまた霊的な教えに対する信仰なしには成り立ちえないのである。

5

Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; caetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit: Numquid panem filiis pater aufert, et canibus tradit (Matth., XXV, 26)?

PL 1, 1161A

彼はパンを求めるよう命じる。それこそが信仰者に必要な唯一のものだからである。そのほかのものは異邦人が求めるのである。かくして彼は実例によっても教え込み、譬えによっても繰り返し語る。「父は子らからパンを取り上げて、犬に与えるだろうか」と言うときのように(マタイ25:26)。

6

Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit (Matth., VII, 9)? Ostendit enim, quid a patre filii exspectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat (Luc., XI, 5).

PL 1, 1161A

また、「パンを求める子に、石を与えるだろうか」(マタイ7:9)。彼はこうして、子らが父から何を期待すべきかを示す。また、あの夜中に戸を叩いた者もパンを求めていたのである(ルカ11:5)。

7

Merito autem adjecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino cogitare quid edatis.

PL 1, 1161A

当然にも彼は「今日我々に与えたまえ」と付け加えた。かつて「明日のことについて、何を食べようかと汝らは思い煩うな」と予め言っておいた者として。

8

Cui rei parabolam quoque accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum, et longae securitatis spatia cogitavit; is ipsa nocte moritur (Luc., XII, 16).

PL 1, 1161A

実り豊かな収穫のもと、倉を増築することと長きにわたる安心の期間とを思い巡らせたあの人物の譬えを、この事柄にも当てはめている。その者はまさにその夜のうちに死ぬ(ルカ12:16)。

Caput VII

第VII章PL 1, 1162A
1

Consequens erat, ut observata Dei liberalitate, etiam clementiam ejus precaremur; quid enim alimenta proderunt, si illi reputamur revera quasi taurus ad victimam? Sciebat Dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA.

PL 1, 1162A

神の恩恵を認めた上は、続いてその慈悲をも祈り求めるのが道理であった。食物にいったい何の益があろうか、もし我々が実のところ、犠牲獣に供される雄牛さながらに彼に見なされているのだとしたら。主は、自分のみが罪なき者であることを知っていた。それゆえ彼は、「我々の負い目を赦したまえ」と求めるよう教える。

2

Exomologesis est, petitio veniae; quia qui petit veniam, delictum confitetur. Sic et poenitentia demonstratur acceptabilis Deo, quia vult eam, quam mortem peccatoris (Ezech. XXXIII, 11).

PL 1, 1162A

それは告白である、赦しを求める願いである。赦しを求める者は、罪を告白しているのだから。こうして、後悔もまた神に受け入れられるものであることが示される。神は罪人の死ではなく、この後悔を望むのだから(エゼキエル33:11)。

3

Debitum autem in Scripturis delicti figura est, quod perinde judicio debeatur, et ab eo exigatur, nec evadat justitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi servo dominus debitum remisit (Matth., V, 25). Huc enim spectat exemplum parabolae totius.

PL 1, 1162A

しかし、聖典において「負い目」とは罪を表す形象である。それは裁きに対して負われ、裁きによって取り立てられるものであり、取り立てが赦されない限り、取り立ての正義を逃れることはない。あの僕にその主人が負い目を免除したように(マタイ5:25)。この譬え全体の実例が示しているのはまさにこの点である。

4

Nam et quod idem servus a domino liberatus, non perinde parcit debitori suo, ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem, id est, modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris.

PL 1, 1163A

そしてまた、主人に赦されたあの同じ僕が、それと同様に自分に負い目のある者を容赦せず、そのために主人のもとへ訴えられ、拷問吏に引き渡されて最後の一クァドランス――すなわちごくわずかな罪であっても――を払い終えるまで赦されない、というくだりも、我々自身が我々に負い目のある者たちを赦すと公言していることに対応している。

5

Jam et alibi ex specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis (Luc, VI, 37). Et cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Imo, inquit, septuagies septies (Matth., XVIII, 22), ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est (Gen., IV, 24).

PL 1, 1163A

さらに別の箇所でも、祈りの型に即して、「赦せ、そうすれば汝らも赦されるであろう」と彼は言う(ルカ6:37)。また、ペトロが兄弟を七度まで赦すべきかと尋ねたとき、「それどころか、七十七度までも」と彼は言った(マタイ18:22)。これは律法をより善きものへと改めるためであった。というのも、創世記ではカインについては七倍、ラメクについては七十七倍の報復が計算されていたからである(創世記4:24)。

Caput VIII

第VIII章PL 1, 1163B
1

Adjecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus, NE NOS INDUCAS IN TENTATIONEM, id est ne nos patiaris induci, ab eo utique qui tentat.

PL 1, 1163B

彼はこの手際よく整えられた祈りを完全なものとするために、罪を赦していただくことについてだけでなく、罪をことごとく遠ざけていただくことについても嘆願するようにと付け加えた。「我々を試みに導きたまうな」――すなわち、我々が導かれることを神が容認したもうな、という意である。当然、試みる者によって導かれることについてである。

2

Caeterum absit ut Dominus tentare videatur, quasi aut ignoret fidem cujusque, aut dejicere gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia.

PL 1, 1164A

しかし、主が試みる者であるかのように見えることは、断じてあってはならない。あたかも各人の信仰を知らずにいるかのように、あるいは陥れることを望んでいるかのように。弱さも悪意も、悪魔に属するものである。

3

Nam et Abrahamum non tentandae fidei gratia, sacrificare de filio jusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, neque pignora Deo cariora habenda.

PL 1, 1164A

実に彼は、アブラハムにその子を生贄として捧げるよう命じたが、それは彼の信仰を試みるためではなく、確かめるためであった。それは、彼を通して、まもなく命じようとしていた自らの戒め――いかなる大切な者も神より大事にしてはならないという戒め――のための実例を作るためであった。

4

Ipse a diabolo tentatus, praesidem et artificem tentationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat: Orate, dicens, ne tentemini (Luc., XXII, 46). Adeo tentati sunt Dominum deserendo, qui somno potius indulserant quam orationi.

PL 1, 1164A

彼自身、悪魔によって試みられることで、試みを司りこれを作り出す者を明らかにした。彼はこの点を後の教えにおいて確かなものとする。「試みに陥らぬよう汝ら祈れ」と言って(ルカ22:46)。かくして、祈るよりもむしろ眠りにふけっていた者たちは、主を見捨てるまでに試みられたのである。

5

Eo respondet clausula interpretans quid sit: Ne nos deducas in tentationem. Hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.

PL 1, 1164A

これに対応するのが、「我々を試みに導きたまうな」が何を意味するかを解き明かす結びの句である。すなわち、「されど、我々を悪から運び去りたまえ」がそれである。

Caput IX

第IX章PL 1, 1164B
1

Compendiis pauculorum verborum, quot attinguntur edicta prophetarum, Evangeliorum, apostolorum, sermones Domini, parabolae exempla, praecepta? Quot simul expunguntur officia?

PL 1, 1164B

預言者たちの、福音書の、使徒たちの宣言、また主の語られたこと、譬えの実例、戒めが、いかに多く、ごくわずかな言葉の要約のうちに触れられていることか。いかに多くの務めが、同時に果たされていることか。

2

Dei honor in Patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo tentationum in postulatione tutelae. Quid mirum?

PL 1, 1164B

神への敬意は父のうちに、信仰の証しは御名のうちに、崇拝の捧げものは御旨のうちに、希望の想起は御国のうちに、命の願いはパンのうちに、負い目の告白は嘆願のうちに、試みについての気遣いは守りを求める願いのうちにある。何の不思議があろうか。

3

Deus solus docere potuit ut se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis, et de spiritu ipsius, jam tunc cum ex ore divino ferretur, animata suo privilegio ascendit in coelum, commendans Patri quae Filius docuit.

PL 1, 1165A

神のみが、いかに祈られることを望むかを教えることができた。それゆえ、彼によって定められた祈りの信仰の営みは、彼自身の霊から出たものであり、すでに神の口から語り出されたそのときから、おのれの特権によって命を吹き込まれ、天へと昇り、子が教えたことを父へ委ねるのである。

Caput X

第X章PL 1, 1165A
1

Quoniam tamen Dominus prospector humanarum necessitatum, seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis (Luc., XI, 8), et sunt quae petantur pro circumstantia cujusque, praemissa legitima et ordinaria oratione, quasi fundamento, accidentium jus est desideriorum, jus est superfluendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum, ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus Dei longe simus.

PL 1, 1165A

しかしながら、人間の必要を顧みる主は、祈りについて伝えられた教えののち、それとは別に「求めよ、そうすれば汝らは受けるであろう」と言われ(ルカ11:8)、また各人の境遇に応じて願い求められるべきことがらもあるのであるから、定められた通常の祈りをあらかじめ土台として据えたうえでならば、付随する願いごとにも権利があり、それを超えて外から願いごとを溢れさせることにも権利がある。ただし戒めを記憶にとどめ、戒めから離れるだけ、神の耳からも遠く離れることのないようにしなければならない。

Caput XI

第XI章PL 1, 1166A
1

Memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad coelum, quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad Dei altare, quam si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus (Matth., V, 23).

PL 1, 1166A

戒めの記憶は、祈りのために天への道を整える。その戒めのうちで最も重要なのは、兄弟たちとの間に何らかの不和や気分を害することを生じさせたならば、それを解消しないうちは神の祭壇へと上ってはならない、ということである(マタイ5:23)。

2

Quid est enim ad pacem Dei recedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit Patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? nam et Joseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et ne, inquit, irascimini in via (Gen., XLV, 24): nos scilicet monuit.

PL 1, 1166A

神の平和へと退くとは、平和なくして退くとは、いったい何であろうか。負い目の赦しへと退くとは、それを保持したままで、いったい何であろうか。兄弟に対して怒っている者が、どうして父をなだめることができようか。あらゆる怒りは初めから我々に禁じられているというのに。実にヨセフも、父を連れて来させるために兄弟たちを送り出すとき、「道すがら汝ら怒ってはならない」と言った(創世記45:24)。彼はすなわち我々を戒めたのである。

3

Alias enim via cognominatur disciplina nostra. Tum ne in via orationis constituti, ad Patrem cum ira incedamus.

PL 1, 1166A

というのも、我々の教えは、他の箇所では「道」と呼ばれているからである。それゆえ、祈りという道の途上にありながら、怒りをもって父のもとへ進むことのないようにしなければならない。

4

Exinde aperte Dominus amplians legem, iram in fratrem homicidio superponit, ne verbo quidem malo permittit expungi etiamsi irascendum est, non ultra solis receptum (Ephes., IV, 26), ut Apostolus admonet.

PL 1, 1166A

そこから、主は律法を公然と拡大して、兄弟に対する怒りを殺人の上に置く。悪しき言葉によってすら、それを晴らすことを許さない。たとえ怒らざるを得ないとしても、日没を越えてはならない(エフェソ4:26)、と使徒が戒めているとおりである。

5

Quam autem temerarium est, aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere.

PL 1, 1167A

しかし、兄弟に対して償いをすることをお前が怠っているあいだ、祈りなしに一日を過ごすこと、あるいは怒りを持ち続けたまま祈りそのものを台無しにすることは、いかに軽率であろうか。

Caput XII

第XII章PL 1, 1167A
1

Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera debet esse orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis est spiritus, ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit a Spiritu Sancto spiritus inquinatus; aut tristis a laeto, aut impeditus a libero. Nemo adversarium recipit; nemo nisi comparem suum admittit.

PL 1, 1167A

祈りの意向は、怒りからだけでなく、およそあらゆる心の乱れから自由でなければならない。それは、それが送られる先の霊がどのようなものであるかに応じた霊から発せられるべきものだからである。汚れた霊は聖なる霊によって認められることがない。悲しむ霊が喜ぶ霊によって、妨げられた霊が自由な霊によって認められないのと同じである。誰も敵対する者を迎え入れはしない。誰も自分と等しい者でなければ受け入れない。

Caput XIII

第XIII章PL 1, 1167B
1

Caeterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero sordente orationem obire? quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a veneficiis, ab idololatria, caeterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleventur.

PL 1, 1167B

さらに、手は洗われていながら霊は汚れたままで祈りに臨むとは、いかなる理屈か。手そのものにも霊的な清らかさが必要である。偽り、殺人、毒殺、偶像礼拝、そのほか霊に発し手のわざとして遂行されるその他の汚れから、清められた手として差し上げられるためである。

2

Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem etiam cum lavacro totius corporis aquam sumentes. Id cum scrupulose percunctarer, et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in Domini deditionem.

PL 1, 1168A

これこそ真の清さである。多くの者が迷信的に気にかけている、あらゆる祈りのたびに全身の湯浴みをしてまで水を用いるという、あの清さではない。私がこれを几帳面に尋ね、その理由を求めたところ、それは主が引き渡されたことの記念であるということが分かった。

3

Nos Dominum adoramus, non dedimus. Imo et adversari debemus deditoris exemplo, nec propterea manus abluere, nisi quod conversationis humanae inquinamentum conscientiae caussa lavemus.

PL 1, 1168A

我々は主を礼拝するのであって、引き渡したのではない。それどころか、引き渡した者の先例には逆らわねばならず、それゆえに手を洗うべきでもない。ただし、人間同士の交わりによる汚れを良心のために洗う場合は別である。

Caput XIV

第XIV章PL 1, 1169A
1

Caeterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus. Omnibus licet membris lavet quotidie Israel, nunquam tamen mundus est. Certe manus ejus semper immundae sanguine prophetarum, et ipsius Domini cruentatae in aeternum.

PL 1, 1169A

さらに、我々がキリストにあって肉体全体とともに一度洗った手は、十分に清い。イスラエルがたとえ日々あらゆる肢体を洗おうとも、決して清くはならない。確かに、彼らの手は預言者たちの血によって常に汚れており、主御自身の血によって永遠に血まみれのままである。

2

Et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad Dominum audent, ne exclamet aliquis Isaias, ne exhorreat Christus. Nos vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus e dominica passione modulatum, et orantes confitemur Christo.

PL 1, 1169A

それゆえ、父祖の罪を世襲する被告としての良心のゆえに、彼らは手を主に向けて挙げることさえ敢えてしない。誰かイザヤのごとき者が叫び出すことのないように、キリストが身震いすることのないように。だが我々は、手を挙げるだけでなく、主の受難にならった形に広げ、祈りながらキリストを言い表す。

Caput XV

第XV章PL 1, 1170A
1

Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit caetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est; siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt.

PL 1, 1170A

しかし、空しい慣行のうちの一つに触れた以上、他のものも指摘することを厭うまい。それらについては当然にもその空しさを咎めるべきである。なぜなら、それらは主の戒めであれ使徒の戒めであれ、いかなる権威の裏付けもなく行われているからである。

2

Hujusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata, et coacta, et curiosi potius, quam rationalis officii; certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorumdam, expositis penulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes.

PL 1, 1170A

このような行いは、信仰にではなく迷信に帰せられる。気取った、無理強いされた行いであり、理にかなった務めというよりはむしろ好奇心による務めである。少なくとも、異教徒たちと同列になるという、その一点だけでも抑えられるべきである。例えば、ある者たちが外套を脱いでから祈りを行うという習慣がそれである。異邦人たちも同様にして偶像に近づくからである。

3

Quod utique si fieri oporteret, Apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant, Paulum penulam suam in oratione penes Carpum reliquisse.

PL 1, 1171A

もしそれが行うべきことであったなら、祈りの装いについて教える使徒たちが、当然これを取り上げていたはずである。ただし、パウロが祈りのために自分の外套をカルポスのもとに残してきたのだと考える者がいるのでなければ。

4

Deus scilicet non audiat penulatos, qui tres sanctos in fornace babylonii regis orantes cum sarabaris et tyaris suis exaudivit?

PL 1, 1171A

神はなるほど、外套を着た者たちの祈りは聞き入れないとでもいうのか。バビロン王の炉の中で、サラバラ(ペルシア風の袴)とティアラ(冠帽)を身に着けたまま祈っていた三人の聖なる者たちの声は聞き入れたというのに。

Caput XVI

第XVI章PL 1, 1171A
1

Item quod, assignata oratione, assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem nisi si Hermas ille, cujus scriptura fere Pastor inscribitur, transacta oratione non lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus.

PL 1, 1171A

同様に、祈りを終えたのち座るのが、ある人々の習慣となっていることについて、私はその理由を見出せない。ただし、その書がおおむね『牧者』と題されているあのヘルマスが、祈りを終えたのちに寝台に座ったのではなく、何か他のことをしていたなら、我々はそれもまた慣行として主張していたであろう、というのでなければ。

2

Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem, et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus.

PL 1, 1172A

当然そうではない。というのも、それは単純に、「私が礼拝を終え、寝台の上に座ったとき」と、今もそのまま記されているに過ぎず、物語の順序としてそうなっているのであって、規律の型としてではないからである。そうでなければ、寝台のある所でなければ、どこであれ礼拝することはできなくなってしまう。

3

Imo contra Scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum perinde faciant nationes, adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola celebratur.

PL 1, 1172A

それどころか、誰かが椅子や腰掛けに座ったなら、聖典に反したことになろう。しかも、異邦人たちも自分たちの小像を礼拝したのちに座るという、同様のことを行っているのだから、偶像のもとで行われていることだという、その一点だけからでも、我々のうちでこの習慣は非難されて然るべきである。

4

Eo apponitur et irreverentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intelligendum.

PL 1, 1173A

そこには、不敬という罪状もまた付け加えられる。それは、たとえ異邦人自身であっても、もし少しでも分別があれば理解して然るべきことである。

5

Siquidem irreverens est assidere sub conspectu, contraque conspectum ejus, quem quam maxime reverearis, ac venereris; quanto magis sub conspectu Dei vivi, angelo adhuc orationis astante, factum istud irreligiosissimum est, nisi exprobramus Deo, quod nos oratio fatigaverit.

PL 1, 1173A

なぜなら、自分が誰よりも畏敬し崇めるべき者の目の届くところで、しかもその眼差しの真正面で座ることは不敬だからである。まして、生ける神の御前で、しかも祈りの天使がなお傍らに立っているときになされるなら、この行為はこの上なく不敬虔である。祈りが我々を疲れさせたのだと神を責めるのでなければ。

Caput XVII

第XVII章PL 1, 1174A
1

Atqui cum modestia et humilitate adorantes, magis commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto.

PL 1, 1174A

しかし、慎ましさと謙遜をもって礼拝するときにこそ、我々は自分たちの祈りをいっそう神に推し薦めることになる。手そのものをことさら高く挙げるのではなく、控えめに正しく挙げ、顔つきを大胆な方へ反らせることもしない。

2

Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu humiliatus atque dejectus orabat, justificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subjectos esse oportet. Aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur?

PL 1, 1175A

実に、あの取税人は、祈りによってだけでなく顔つきにおいても謙り、うなだれて祈っていたがゆえに、この上なく厚かましいファリサイ人よりも義とされて立ち去った。声の響きもまた抑えたものでなければならない。さもなければ、もし我々が声の大きさによって聞き入れられるのだとすれば、どれほどの喉が必要になろうか。

3

Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii: Et mutum, inquit, intelligo, et non loquentem exaudio. Dei aures sonum exspectant?

PL 1, 1175A

しかし神は、声の聞き手ではなく心の聞き手であり、それは心を見通す者であるのと同じである。ピュティアの神託の悪霊でさえ、「物言わぬ者も私は理解し、語らぬ者の声も私は聞き入れる」と言う。神の耳が音を待つだろうか。

4

Quomodo ergo oratio Jonae de ventre ceti per tantae bestiae viscera, ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad coelum potuit evadere? Quid amplius referent isti, qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Imo prodendo petitiones suas, quid minus faciunt, quam si in publico orent?

PL 1, 1175A

それなら、ヨナの祈りは、あれほど巨大な獣の腹の中から、その内臓を通り抜け、深淵そのものから、あれほど広大な海の量塊を通り抜けて、どうして天にまで達することができたのか。声高く礼拝する者たちは、隣人たちの邪魔になるということのほかに、いったい何をより多く得るというのか。それどころか、自分の願いごとを言い広めることによって、公衆の面前で祈るのと何ら変わらないことをしているのではないか。

Caput XVIII

第XVIII章PL 1, 1176A
1

Alia jam consuetudo invaluit, jejunantes habita oratione cum fratribus, subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis.

PL 1, 1176A

さらに別の慣習が広まっている。断食している者たちは、兄弟たちとともに祈りを行ったのち、平和の接吻を控えるのである。それは祈りの印である。

2

Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participes, jam audeant de sua pace fratri transigere?

PL 1, 1177A

しかし、兄弟たちとの間で平和が交わされるべきなのは、まさに祈りがいっそう推奨に値するものとして立ち上るとき、すなわち彼ら自身が我々の行いに与る者として、兄弟との間で自分の平和を取り決めることを、もはや思い切って行おうとするとき以外の、いつだろうか。

3

Quae oratio cum divortio sancti osculi integra? quem Domino officium facientem impedit pax? quale sacrificium est, a quo sine pace receditur? Quaecumque operatio sit, non erit potior praecepti observatione, quo jubemur jejunia nostra celare.

PL 1, 1177A

聖なる接吻を欠いたままで、いったいどんな祈りが全きものであろうか。主に対して務めを果たしている者を、平和が妨げるとは、いったい誰のことか。平和もなく立ち去るような犠牲とは、いったいどのようなものか。いかなる行いであろうとも、我々の断食を隠すよう命じる戒めを守ることに勝ることはない。

4

Jam enim de abstinentia osculi agnoscimur jejunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere jejunium in totum non datur, differre pacem.

PL 1, 1178A

というのも、我々は接吻を控えることによって、断食していることを知られてしまうからである。しかし、たとえ何らかの理由があるとしても、この戒めについて被告とされることのないように、お前は、もし折悪しく断食を隠しおおせない人々の間にいるのであれば、家では平和を後に延ばすことができる。

5

Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti: ita et disciplinae foris, et consuetudini domi satisfacies.

PL 1, 1178A

しかし、それ以外のどこであれ、お前が自分の行いを隠すことができる場所では、この戒めを心に留めておくべきである。そうすれば、外では規律を、家では慣習を、ともに満たすことになろう。

6

Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica jejunii religio est, merito deponimus osculum, nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.

PL 1, 1178A

このようにして、過越の日にもまた、共同のもの、いわば公けの、断食という信仰の務めがあるがゆえに、我々は当然にも接吻を差し控える。全員が共にすることを隠すことなど、少しも気にかけない。

Caput XIX

第XIX章PL 1, 1181A
1

Similiter et stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interveniendum, quod statio solvenda sit, accepto corpore Domini. Ergo devotum Deo obsequium Eucharistia resolvit? An magis Deo obligat?

PL 1, 1181A

同様に、駐屯(半断食の勤め)の日々にも、多くの者は犠牲の祈りに立ち会うべきではないと考えている。主の体を受けることによって、駐屯が解かれてしまうから、というのである。それでは、エウカリスティア(感謝の祭儀)は、神に献げられた崇拝の行為を解いてしまうのか。それとも、むしろいっそう神に結びつけるのか。

2

Nonne solemnior erit statio tua, si et ad aram Dei steteris? Accepto corpore Domini, et reservato, utrumque salvum est, et participatio sacrificii, et executio officii. Si statio de militari exemplo nomen accipit (nam et militia Dei sumus, II Cor. X, 4; I Tim.

PL 1, 1182A

お前の駐屯は、神の祭壇のもとにも立つならば、いっそう厳粛なものとなるのではないか。主の体を受け、かつそれを取り分けておくならば、犠牲に与ることも、務めの遂行も、両方とも保たれる。もし駐屯という名が軍隊の実例から得られているのであれば(実に我々も神の兵役に就く者だからである。2コリント10:4;1テモテ

3

I, 18) utique nulla laetitia, sive tristitia obveniens castris, stationes militum rescindit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.

PL 1, 1183A

1:18)、当然、いかなる喜びであれ悲しみであれ、陣営に生じたとしても、兵士たちの駐屯を解くことはない。なぜなら、喜びはより喜んで、悲しみはより入念に、その規律を遂行するものだからである。

Caput XX

第XX章PL 1, 1183A
1

De habitu vero duntaxat foeminarum, varietas observationis effecit, post sanctissimum Apostolum, nos vel maxime nullius loci homines, impudenter retractare: nisi quod non impudenter, si secundum Apostolum retractemus.

PL 1, 1183A

しかし、女性の装いについてだけは、慣行の多様性のゆえに、いと聖なる使徒のあとで、とりわけ何の地位もない我々が、厚かましくもこれを再考することになった。ただし、使徒にしたがって再考するのであれば、厚かましいことにはならないのだが。

2

De modestia quidem cultus et ornatus, aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam, et auri superbiam, et crinium lenonem operositatem.

PL 1, 1183A

装いと装飾の慎ましさについては、ペトロによる明確な規定さえもある。彼は、パウロと同じ霊によってでもあるがゆえに、同じ口をもって、衣服の華美も、金の驕りも、髪を女衒よろしく飾り立てる入念さも、ともに禁じているのである。

Caput XXI

第XXI章PL 1, 1184A
1

Sed quid promiscue observetur per Ecclesias, quasi incertum id retractandum est velarine debeant virgines, an non.

PL 1, 1184A

しかし、諸教会を通じてまちまちに守られている事柄、すなわち処女たちはヴェールを被るべきか否かということは、あたかも不確かであるかのように再考されねばならない。

2

Qui enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur quod Apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse; nec sexum, ut diceret foeminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres (I Cor. XI, 5).

PL 1, 1184A

処女たちに頭を覆わない免除を許す者たちは、次のことに拠っているように見える。すなわち、使徒は名指しで処女たちをではなく、女たちをヴェールを被るべき者として定めたのであり、また『女性』と言うことで性そのものを指したのではなく、『女』と言うことで性の段階を指した、ということである(一コリント11:5)。

3

Nam si sexum nominasset, foeminas dicendo, absolute definisset de omni muliere. Aut cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et virgines nominare specialiter aut compendio generaliter foeminas.

PL 1, 1184A

なぜなら、もし彼が『女性』と言うことで性そのものを名指していたなら、あらゆる女について無条件に定めを下していたはずだからである。あるいは、彼が性の一つの段階を名指すとき、他の段階を黙することによって区別しているのである。実に彼は、処女たちを個別に名指すこともできたし、簡略に総称的に『女性』と言うこともできたはずだ、と彼らは言う。

Caput XXII

第XXII章PL 1, 1185A
1

Qui ita concedunt, recogitare debent de statu vocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum; nam inveniunt sexus esse nomen, non gradum sexus.

PL 1, 1185A

このように譲歩する者たちは、『女』という語そのものの位置づけについて、すなわちそれが何であるかについて、聖なる文書の最初の文言からして考え直さねばならない。なぜなら、彼らはそれが性の段階の名ではなく、性そのものの名であることを見出すからである。

2

Siquidem Evam nondum virum expertam Deus mulierem et foeminam (Gen., II, 23.) cognominavit: foeminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus sexus specialiter.

PL 1, 1185A

なぜなら、まだ男を知らなかったエバを、神は『女』また『女性』と呼んだからである(創世記2:23)。『女性』とは性そのものとしての呼び名であり、『女』とは性の段階としての呼び名である。

3

Itaque jam tunc innupta adhuc Eva mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum est.

PL 1, 1185A

かくして、そのときすでに、まだ嫁いでいなかったエバも『女』という語のもとにあり、この語は処女にも共通のものとなったのである。

4

Nec mirum, si Apostolus eodem utique spiritu actus, quocum omnis Scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus est mulierem ponendo; quae exemplo Evae innuptae et virgini competat.

PL 1, 1185B

何の不思議もない。使徒は、聖典全体が、またかの創世記が編まれたのと同じ霊にまさしく動かされて、同じ言葉を用い、『女』という語を置いたのであって、それは未婚であったエバの実例にならい、処女にも当てはまるのである。

5

Caetera denique non sonant, nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere, et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, omnino non nominat.

PL 1, 1185B

そして結局、その他の箇所も別のことを語ってはいない。なぜなら、嫁ぐことについて教えている別の箇所ではそうしたのに、ここでは処女たちを名指ししなかったという、まさにそのことこそが、これがあらゆる女について、また性の全体について語られたのであり、まったく名指されていない処女との間に区別が立てられているのでもないことを、十分に示しているからである。

6

Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat (distinguit autem utramque speciem suis vocabulis designans) ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intelligi.

PL 1, 1185B

なぜなら、彼は他の箇所では、すなわち相違が求められる場合には区別することを心得ているからである(彼は両方の種をそれぞれの語で示すことによって区別している)。区別しない場合、すなわち両者を名指さないときには、何の相違も理解されることを望んでいないのである。

7

Quid quod graeco sermone, quo litteras Apostolus fecit, usui est mulieres vocare tam foeminas, id est γυναικας, quam θηλειας.

PL 1, 1186A

さらに言えば、使徒が文書を記したあのギリシア語では、女たちを『女性』と、すなわちギュナイカス(女たち)とも、テーレイアス(女性たち)とも呼ぶのが慣用ではないか。

8

Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur, quod est interpretatione pro eo, quod est foemina, sexum nominavit, dicens γυναικα. In sexu autem et virgo contingitur.

PL 1, 1186A

それゆえ、もしこの語が性の名として頻繁に用いられ、『女性』にあたるものとして解釈されるのであれば、彼はギュナイカと言うことによって性そのものを名指したのである。しかし性のうちには処女も含まれる。

9

Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans, et prophetans intecto capite dedecorat caput suum (I Cor., XI, 5). Quid est omnis mulier, nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis?

PL 1, 1186A

しかも、明白な言明がある。使徒は言う、「頭を覆わずに祈り、また預言する女はみな、自分の頭を辱める」(一コリント11:5)と。『あらゆる女』とは、あらゆる年齢、あらゆる身分、あらゆる境遇の者を措いて何であろうか。

10

Nihil mulieris excipit, dicendo omnis; sicut nec vir nec velandi; proinde enim omnis vir (Ibid.), inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine etiam investis velari vetatur, ita et in foeminino sub nomine mulieris etiam virgo velari jubetur.

PL 1, 1186A

『すべて』と言うことで、女に関して何も除外してはいない。男に関しても、また覆うということそのものに関しても、同様に何も除外していない。事実、「すべての男は」とも彼は言っているのだから(同上)。したがって、男性という性においては『男』という名のもとに、まだ成人の衣を着ない者でさえもヴェールを被ることを禁じられているのと同様に、女性という性においても『女』という名のもとに、処女でさえもヴェールを被ることを命じられているのである。

11

Aequaliter in utroque sexu minor aetas majoris sequatur disciplinam: aut velentur et virgines masculi, si non velantur et virgines foeminae, qui nec isti nominatim tenentur. Aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et virgo.

PL 1, 1186B

両方の性において、年少の者は等しく年長の者の規律に従うべきである。さもなくば、女の処女たちがヴェールを被らないのであれば、男の処女たちもヴェールを被るべきであろう——彼らとて名指しでその義務を負わされているわけではないのだから。『女』と『処女』とが別のものであるなら、『男』と、まだ成人の衣を着ない者とも別のものだということにするがよい。

12

Nempe propter Angelos (Ibid.) ait velari oportere, quod Angeli propter filias hominum desciverunt a Deo.

PL 1, 1186B

彼は、天使たちのゆえにヴェールを被らねばならないと言っている(同上)。天使たちが人間の娘たちのゆえに神から離れ去ったからである。

13

Quis ergo contendat, solas mulieres, id est nuptas jam, et virginitati defunctas concupiscentiae, nisi si non licet et virgines specie praestare, et amatores invenire? Imo videmus quod non virgines solas concupierint, cum dicat Scriptura filias hominum (Gen., VI.

PL 1, 1186B

それゆえ、いったい誰が、女、すなわちすでに嫁いで処女性を失った者だけが欲情の対象であると主張しようか。処女もまた美しさに秀で、恋する者を見出すことが許されていないというのでない限りは。それどころか、我々は処女だけが欲情されたのではないことを見て取る。聖書が「人の娘たち」と述べているからである(創世記6

14

2.), quia potuit uxores hominum nominasse, vel foeminas indifferenter. Etiam quod ait, Et acceperunt sibi in uxores (Ibid.) in eo facit quod accipiuntur in uxores, quae vacant scilicet. De non vacantibus autem aliter enuntiasset.

PL 1, 1187A

:2)。なぜなら、彼は『人間の妻たち』と名指すこともできたし、無差別に『女性たち』と言うこともできたはずだからである。また、「彼らは彼女たちを妻として娶った」(同上)と言っていることも、妻として娶られる者たち、すなわち独り身である者たちを指し示している。独り身でない者たちについては、彼は別の言い方をしていたであろう。

15

Itaque vacant tam viduitate quam et virginitate: adeo sexum nominando, generaliter filias et species in genere commiscuit.

PL 1, 1187A

かくして、彼女たちは寡婦であることによっても、処女であることによっても独り身なのである。かくして、性を名指すことによって、彼は『娘たち』を総称的なものとし、個々の種を類のうちに混ぜ合わせたのである。

16

Item cum dicit naturam ipsam docere, foeminas velandas esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit; nonne idem tegumentum et idem honor capitis virginibus quoque adscriptus est?

PL 1, 1187A

同様に、自然そのものが、女性たちはヴェールを被るべきであると教えている、と彼が言うとき——自然は髪を、覆いとしてまた飾りとして女たちに割り当てたのであるが——同じ覆い、同じ頭の誉れが、処女たちにも帰せられているのではないか。

17

Si mulieri turpe est radi, (I Cor., XI, 6), et virgini perinde. In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim foemina nominata est. Sic denique et Israel observat.

PL 1, 1187B

もし女にとって剃られることが恥であるなら(一コリント11:6)、処女にとっても同様である。したがって、頭について一つの境遇が帰せられる者たちには、頭について一つの規律が求められる。幼さがなお守っている処女たちに対してさえもそうである。なぜなら、最初から『女性』と名づけられているからである。実に、イスラエルもまたこのように守っているのである。

18

Sed si non observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adjectionem. Virginibus quoque injiciens velamentum excusetur. Nunc aetas, quae sexum suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat.

PL 1, 1188A

しかし、たとえイスラエルがこれを守っていなかったとしても、拡張され補われた我々の律法が、その付加事項を自ら擁護したことであろう。処女たちにもヴェールを被せることは、正当と認められるがよい。ただし、自分の性をまだ知らない年齢は、単純さの特権を保つがよい。

19

Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texuerunt statim quod agnoverant. Certe in quibus pueritia mutavit, sicut naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica. Nam et membris et officiis mulieribus resignantur.

PL 1, 1188A

実に、エバもアダムも、知ることが彼らに起こったとき、すぐさま気づいたところのものを編んで覆った。確かに、幼さが移り変わった者たちにおいては、自然に対してと同様に規律に対しても、年齢は気前よくあるべきである。なぜなら、彼女たちは身体の部分においても務めにおいても、女たちに引き渡されるからである。

20

Nulla virgo est, ex quo potest nubere, quoniam aetas jam in ea nupsit suo viro, id est tempori; sed aliqua se Deo vovit. Jam et crinem exinde transfigurat, et omnem habitum ad mulieres convertit.

PL 1, 1188A

嫁ぐことができるようになったときから後は、いかなる処女もいない。なぜなら、年齢はすでに彼女のうちで、その夫、すなわち時に嫁いでしまっているからである。しかし、ある者は自らを神に誓願した。そのときから、彼女はすでに髪型を変え、装い全体を女たちのものへと転じる。

21

Totum ergo asseveret, et totum virginis praestet: quod propter Deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat, solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo speramus, ab homine compensemus.

PL 1, 1189A

したがって、彼女は全面的にそれを言い張り、処女であることの全てを示すがよい。神のゆえに隠しているものは、確かに覆い隠すがよい。神の恩寵が働かせるところのものを、ひとり神のみの認識に委ねることは、我々の利益にかなう。神に望むところのものを、人間から得て埋め合わせることのないように。

22

Quid denudas ante Deum quod ante homines tegis! Verecundior eris in publico quam in Ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis (I Cor., IV, 7)? Quid alias ostentatione tui judicas? an alias gloria tua ad bonum invitas?

PL 1, 1189A

人々の前では覆っているものを、神の前で露わにするとは、何ということか。お前は、教会においてよりも公の場においてのほうが慎み深いというのか。もしそれが神の恩寵であり、お前がそれを受けたのであれば、「なぜ受けなかったかのように誇るのか」と彼は言っている(一コリント4:7)。お前は、自分を見せびらかすことで、なぜ他の女たちを裁くのか。それとも、お前の誇りは他の女たちを善へと招いているのか。

23

Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris; et alias ad eadem pericula cogis. Facile eligitur, quod affectione gloriae assumitur. Velare virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si virgo es, plures oculos pati noli.

PL 1, 1189A

しかし、お前自身も、誇るならば、それ(神の恩寵)を失う危険にさらされているのであり、他の女たちをも同じ危険へと駆り立てることになる。誇りへの欲求から身につけられるものは、容易に選び取られてしまうものである。ヴェールを被れ、処女よ、もしお前が処女であるなら。お前は恥じらうべきだからである。もしお前が処女であるなら、多くの目に晒されるままでいてはならない。

24

Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput veles. Imo mentiri non videris; nupsisti enim Christo, illi carnem tuam tradidisti. Age pro mariti tui disciplina. Si nuptas alienas velari jubet, suas utique multo magis.

PL 1, 1189B

誰もお前の顔に見とれることのないように、誰もお前の偽りに気づくことのないように。もしお前が頭にヴェールを被るなら、お前は既婚の女をうまく装っていることになる。それどころか、お前は偽っているようにさえ見えない。なぜなら、お前はキリストに嫁いだのであり、彼にお前の肉を引き渡したのだから。お前の夫の規律にしたがって行動せよ。もし彼が他人の妻たちにさえヴェールを被ることを命じるのなら、自分の妻にはなおさら当然のことである。

25

Sed non putet institutione unusquisque antecessoris commovendam. Multi alienae consuetudini prudentiam suam, et constantiam ejus addicunt, ne compellantur velari.

PL 1, 1190A

しかし、誰であれ、先任者の定めによって処女が動かされるべきだなどと思ってはならない。多くの者は、ヴェールを被ることを強いられないようにと、自分の知恵と、その不動の心とを、他人の慣習に明け渡している。

26

Certe voluntarias prohiberi non oportet, quae se etiam virgines negare non possunt, contentae abuti in fama suae conscientiae apud Deum securitate.

PL 1, 1190A

少なくとも、自ら進んでヴェールを被る者たちを禁じるべきではない。彼女たちは自らが処女であることを否むことさえできない者たちであり、評判の点では、神のもとにある自らの良心の安心を存分に用いて、それで足れりとしているのである。

27

De illis tamen quae sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum, velandas ex ea die esse, qua ad primum viri corpus osculo et dextera expaverint.

PL 1, 1190A

しかし、許嫁と定められている女たちについては、私ごとき者の力量を超えることではあるが、確固として宣言し証言することができる。すなわち、彼女たちは、接吻と右手の触れ合いによって、初めて男の肉体に身震いしたその日から、ヴェールを被るべきである。

28

Omnia enim in his praenupserunt, et aetas per maturitatem, et caro per aetatem, et spiritus per conscientiam, et pudor per osculi experimentum, et spes per exspectationem, et mens per voluntatem.

PL 1, 1190A

なぜなら、彼女たちのうちでは、すべてがすでに前もって嫁いでいるからである。年齢は成熟によって、肉は年齢によって、霊は良心によって、羞恥心は接吻の経験によって、希望は待望によって、心は意志によって、それぞれすでに嫁いでいるのである。

29

Satisque nobis exemplo Rebecca est (Gen., XXXIV, 65), quae sponso demonstrato, tantum notitia ejus nubendo velata est.

PL 1, 1190B

そして、リベカが我々にとって十分な実例である(創世記34:65)。彼女は、許婚が示されたとき、ただ彼を知ったというだけで、嫁ぐためにヴェールを被ったのである。

Caput XXIII

第XXIII章PL 1, 1191A
1

De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam, qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio cum maxime apud Ecclesias caussam dicat, Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur.

PL 1, 1191A

膝をつくことについても、安息日には膝をつくのを控える少数の者たちがいるために、祈りは慣行の相違を被っている。この不一致は諸教会において目下大いに争われているので、主はその恩寵を与え、彼らが折れるか、それとも他の者たちに躓きを与えることなく自分の意見に従うか、そのいずれかとなるようにしてくださるであろう。

2

Nos vero, sicut accepimus, solo die dominico Resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu, et officia cavere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus.

PL 1, 1191A

しかし我々は、伝えられてきたとおり、復活の主日に限って、この膝をつくことだけでなく、あらゆる思い煩いの振る舞いや務めからも身を慎むべきであり、用事さえも先延ばしにして、悪魔に付け入る隙を与えないようにする。

3

Tantumdem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis solemnitatem dispungimur. Caeterum omni die quis dubitet prosternere se Deo vel prima saltem oratione, qua lucem ingredimur?

PL 1, 1191A

五旬節の期間についても同様であって、その間も我々は同じ歓喜の祝祭をもって過ごすのである。しかし日ごとにおいては、少なくとも光の中へ入っていくその最初の祈りにおいて、神の御前にひれ伏すことを誰がためらうだろうか。

4

Jejuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu, et reliquo humilitatis more, celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur, et satisfacimus Deo Domino nostro.

PL 1, 1191A

断食と駐屯の日には、膝をつき、そのほかの謙遜の作法を用いてでなければ、いかなる祈りも行ってはならない。我々はただ祈るだけでなく、嘆願もし、我々の主なる神に償いもするからである。

5

De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.

PL 1, 1192A

祈りの時刻については、何ら規定されたものはない。ただ端的に、あらゆる時、あらゆる場所において祈るべきだ、ということのほかは。

Caput XXIV

第XXIV章PL 1, 1192A
1

Sed quomodo omni loco (I. Tim., I, 2), cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas, aut etiam necessitas importaret.

PL 1, 1192A

しかし、公然と祈ることを禁じられているのに、どうして「あらゆる場所で」(1テモテ1:2)ということがあり得ようか。『あらゆる場所で』とは、機会が、あるいは必要さえもが求めるような場所であればどこでも、ということだと彼は言う。

2

Non enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant Deo, apud Paulum, qui in navi coram omnibus Eucharistiam fecit.

PL 1, 1192A

使徒たちが、番兵たちの聞いている牢獄の中で祈り、神に向かって歌ったこと、また、パウロについて言えば、彼が船の上で皆の前でエウカリスティアを行ったことも、定めに反する行いとはみなされないからである。

Caput XXV

第XXV章PL 1, 1192A
1

De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarumdam. Istarum dico communium, quae diu inter spatia signant, tertia, sexta, nona, quas solemniores in Scripturis invenire est.

PL 1, 1192A

時刻については、ある種の時刻を外面的に守ることも無益ではないであろう。私が言うのは、古くから一日の区切りを印づけてきたあの一般的な時刻、すなわち第三時、第六時、第九時のことである。これらは聖典においてとりわけ重んじられていることが分かる。

2

Primus Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est (Act. ap., II, 15). Petrus, qua die visionem communitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora ascenderat orandi gratia in superiora (Ibid., X, 9).

PL 1, 1193A

聖なる霊は最初、集まった弟子たちに第三時に注がれた(使徒言行録2:15)。ペトロは、あの器の中で、あらゆるものが共有であることを示す幻を経験したまさにその日、祈るために第六時に屋上へと上っていた(同上10:9)。

3

Idem cum Joanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit suae (Ib., III, 1).

PL 1, 1193A

同じペトロは、ヨハネと共に、第九時に神殿へと赴いていたが、そこで彼は足の萎えた者をその健康へと回復させた(同上3:1)。

4

Etsi simpliciter se habeant sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, qua et orandi admonitionem constringat, et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis disciplina (Dan., VI, 10), ne minus ter die saltem adoremus, debitores Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

PL 1, 1193A

それらの時刻には、何らの慣行の規定も伴わず単純なままであるとはいえ、それでも何らかの取り決めを定めておくことは良いことである。その取り決めは、祈りへの促しとして我々を縛り、いわば法であるかのように、時に用事から引き離してこの任務へと駆り立てるものとなる。それは、ダニエルもまたイスラエルの規律に従ってこれを守っていたと我々が読むとおり(ダニエル書6:10)、我々もまた、父と子と聖なる霊とに対する負い目を負う者として、少なくとも一日に三度は礼拝せずにいることのないようにするためである。

5

Exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam interposita oratione, fideles decet.

PL 1, 1193A

もっとも、光の訪れと夜の訪れに際して、何の促しもなく当然になすべき、定まった祈りだけは別である。また、信徒たる者は、祈りを間に置くことなく先に食事を摂ったり、湯浴みに向かったりすべきではない。

6

Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula, quam carnis, et priora coelestia, quam terrena.

PL 1, 1193B

霊の安らぎと糧とは、肉のそれらよりも先とされねばならず、天上のものは地上のものよりも先とされねばならないからである。

Caput XXVI

第XXVI章PL 1, 1193B
1

Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris. Vidisti, inquit, fratrem, vidisti Dominum tuum: maxime advenam, ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exemptis priora fecerit refrigeria terrena coelestibus. Statim enim judicabitur fides tua.

PL 1, 1193B

お前の家に入って来た兄弟を、祈りなしに帰してはならない。『お前は兄弟を見た、すなわちお前の主を見たのだ』と言われる。とりわけ見知らぬ客人については、それがことによると天使であるかもしれないからには、なおさらのことである。しかし、お前自身も、兄弟たちに迎え入れられたときには、地上の憩いを天上の憩いより先にしてはならない。たちまちお前の信仰が裁かれることになるからである。

2

Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domui (Luc., X, 5) dices, nisi et eis, qui in domo sunt, pacem mutuam reddas?

PL 1, 1194A

あるいは、家にいる者たちにも互いの平和を返さないならば、定めに従って『この家に平和あれ』(ルカ10:5)とお前はどうして言えようか。

Caput XXVII

第XXVII章PL 1, 1194A
1

Diligentiores in orando subjungere in orationibus Alleluia solent, et hoc genus psalmos, quorum clausulis respondeant, qui simul sunt.

PL 1, 1194A

祈りに一層熱心な者たちは、祈りの中に「アレルヤ」と、これと同種の詩篇――ともにいる者たちがその結び句に唱和するような詩篇――とを付け加えるのを常とする。

2

Et est optimum utique institutum omne, quod proponendo et honorando Deo competit, saturatam orationem velut optimam hostiam admovere.

PL 1, 1194A

そして、神を掲げ、神を崇めることにかなう慣行はすべて、当然、最上のものである。すなわち、満ち足りた祈りを最良の犠牲として捧げることである。

Caput XXVIII

第XXVIII章PL 1, 1194A
1

Haec est enim hostia spiritalis, quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum; et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo.

PL 1, 1194A

というのも、これこそ古き生贄を廃した霊的な犠牲だからである。「汝らの生贄の数の多さが、わたしに何になろうか」と主は言われる。「わたしは雄羊の全焼の捧げ物に満ち足りている。子羊の脂肪も、雄牛と雄山羊の血も、わたしは望まない」。

2

Quis enim requisivit ista de manibus vestris (Isaiae, I, 11)? Quae ergo quaesierit Deus, Evangelium docet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan., IV, 23).

PL 1, 1194B

「汝らの手から、誰がこれらを求めただろうか」(イザヤ1:11)。それでは、神が何を求められたかは、福音書が教える。「まことの礼拝者たちが、霊と真理とをもって父を礼拝する時が来る」と主は言われる(ヨハネ4:23)。

3

Deus enim spiritus est (II Cor., III, 17): et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores, et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem Dei propriam, et acceptabilem quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit.

PL 1, 1194B

「神は霊だからである」(2コリント3:17)。ゆえに、神はそのような礼拝者を求められる。我々こそまことの礼拝者であり、まことの祭司である。霊において祈りつつ、霊において、神にふさわしく、また嘉せられる祈りを犠牲として捧げる。それはすなわち神が求められたもの、神御自身のために備えられたものである。

4

Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus omnia nobis a Deo impetraturam.

PL 1, 1194B

我々は、心のすべてをもって捧げられ、信仰に養われ、真理によって整えられ、無垢によって傷なきものとされ、貞潔によって清められ、愛によって冠されたこの祈りを、善き行いの行列を伴い、詩篇と讃歌との間を通らせて、神の祭壇へと導かねばならない。この祈りは我々のために神からすべてを得るであろう。

Caput XXIX

第XXIX章PL 1, 1195A
1

Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit Deus, qui eam exigit? Legimus, et audimus, et credimus, quanta documenta efficaciae ejus. Vetus quidem oratio et ab ignibus, et a bestiis, et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam.

PL 1, 1195A

霊と真理とから来る祈りに対して、それを求める神が、いったい何を拒まれたであろうか。我々は読み、聞き、そして信じる、その力の証しがいかに大いなるものであるかを。実に、古き祈りは、火からも、猛獣からも、飢餓からも救い出した。しかもなお、それはキリストからその形を受けてはいなかった。

2

Caeterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit; sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro Dei nomine patiatur.

PL 1, 1195A

しかし、キリスト教徒の祈りはいかに遥かにまさって祈られることか。それは火の只中に露の天使を立たせることもなく、獅子どもの口を塞ぐこともなく、飢えた者に田夫の昼餉を運ぶこともなく、与えられた恩寵によってあらゆる受苦の感覚を取り去ることもない。そうではなく、忍び、感じ、嘆く者たちに忍耐を備えさせ、力によって恩寵を増し広げ、信仰が主から何を得るかを知り、神の名のために何を受苦するかを悟るようにする。

3

Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio justitiae omnem iram Dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat.

PL 1, 1195B

しかし、かつては祈りが数々の打撃をもたらし、敵の軍勢を打ち破り、有益な雨を止めることもあった。しかし今、義の祈りは神のあらゆる怒りを転じ去らせ、敵のために見張りに立ち、迫害者のために嘆願する。

4

Mirum si aquas coelestes extorquere novit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum vincit. Sed Christus eam nihil mali novit operari. Omnem illi virtutem de bono contulit.

PL 1, 1195B

天よりの水を絞り出すすべを知るのが、何の不思議であろうか。祈りは、火をすら得ることができたのだから。神に打ち勝つのは、祈りのみである。しかしキリストは、祈りが悪しきことを何一つ行うすべを知らぬようにされた。祈りにあらゆる力を、善のためにお与えになったのである。

5

Itaque nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere vocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere.

PL 1, 1195B

かくして祈りは、死者の魂を死の道そのものから呼び戻し、弱った者を立て直し、病める者を癒し、悪霊に憑かれた者を清め、牢獄の閂を開き、無実の者の鎖を解く――ほかには何も知らない。

6

Eadem diluit delicta, tentationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet.

PL 1, 1196A

この同じ祈りが、罪を洗い流し、誘惑を退け、迫害を消し去り、気弱な者を慰め、雄々しい者を喜ばせ、旅人を導き、波を鎮め、盗賊を立ちすくませ、貧しい者を養い、富める者を治め、倒れた者を起こし、倒れかけた者を支え、立つ者を保つ。

7

Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hominem, qui nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus; tubam Angeli exspectemus.

PL 1, 1196A

祈りは信仰の城壁であり、我々を四方から窺う者に対する我々の武具、我々の武器である。ゆえに、我々は決して武具を持たぬままに進んではならない。昼は駐屯を、夜は夜警を心に留めよう。祈りという武具のもとに、我々の司令官の軍旗を守ろう。天使のラッパを待とう。

8

Orantes erant etiam Angeli omnes. Orat omnis creatura. Orant pecudes, et ferae, et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis, ad coelum non otiosi ore suspiciunt, vibrantes spiritu suo movere.

PL 1, 1196A

天使たちも皆、祈っていた。あらゆる被造物が祈る。家畜も獣も祈り、膝を折り、廐と洞穴から出て来ては、怠りなく口を天へ向けて仰ぎ、おのれの息を震わせて動かす。

9

Sed et aves nunc exsurgentes eriguntur ad coelum, et alarum crucem pro manibus extendunt, et dicunt aliquid, quod oratio videatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse Dominus oravit, cui sit honor et virtus in saecula saeculorum.

PL 1, 1196B

そして鳥たちもまた、いま飛び立ちながら天へと身を伸び上がらせ、翼の十字を手の代わりに差し伸べ、何ごとかを語り、それは祈りと見える。祈りの務めについて、これ以上何を言おう。主御自身すらも祈られた。主に誉れと力とが世々とこしえにあらんことを。